blue Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.
1. PARAPHRASIS EPITAPHII REGII IN OBITUM D. PHILIPPI SYDNEI
Mavors, Pierides, cerebro dea nata Tonantis,
Phoebe, sacri Aonidum gloria duxque chori,
Sydneum insignem pridem sophia, indole, et armis
Amissum letho plangite funereo.
Quid genus atque atavos, quid spem florente iuventa 5
Herois memorem, quantaque praestiterit?
Sed sophiae bellique decus, tot munera divum,
Sustulit ante suum mors inopina diem.
Victor at occubuit, struxit sibi morte trophaeum,
Et meliore sui parte superstes erit. 10Papa Dei, petit orbis Iber, dux Guisius Orci
Regna. Annus mirus, si potientur, erit.3. IN PHILIPPUM HISPANIARUM REGEM
Mors Martem antevenit, spernit Fortuna victos.
Qui superesse potest, vel superare putat?
Ambit abitque senex, pro castris claustra petantur,
Sit monachus, si non esse monarcha potest.Sunt instar solis, Mars et fortuna Philippi:
Eoo surgunt, Hesperioque cadunt.Eoa occiduis vult iungere regna Philippus.
Pugnantes plagas iungere fata vetant.6. IN REBELLES QUI DUCEM PARMENSEM SEQUUTI SUNT
Nil mirum est trepidos Parmam petisse rebelles:
His opus est parma, qui minus ense valent.7. AD HENRICUM GOULDINGSTEIN BAHONSIAE ARCIS PRAEFECTUM, HOSPITEM SUUM AMANTISSIMUM
Tanta fuit virtus, Mavors, et splendor avorum,
Aurea quod genti nomina stella dedit.
Magna patrum laus est miscuisse ut sydera, maior
Ut Phoebus patribus praemicuisse tua est:
Tot patriae insignes peperisti Marte triumphos, 5
Claraque tot victrix dextra trophaea tulit.
Utque micant radiis rutilantibus aequora Phoebi,
Cimbria sic palmis fulget, ovatque tuis,
Aurea stella apte, titulo tamen impare gestis,
Aureus et melius sol tibi nomen erit. 10Non datur at vaenit, non fit sed dicitur hic ius,
Quippe forum gratis nec tibi verba dabit.9. DE URANIBURGO IN INSULA TYCHO BRAHAE
Regia Musarum, decus orbis, et aemula Olympo,
Alma domus, dignum numine nomen habes.Quae sophiae aut miri Babylonia, Graecia, Memphis
Priscae habuere, habet hic unus et una domus.Si mirum Alciden caelum subiisse ferendo,
Aut puerum raptu detinuisse deos,
Uraniam in terras celso qui eduxit Olympo,
Quantus, et Uraniois annumerandus erit!12. IN DOMUM CONVIVALEM REGIS DANIAE
Nectare et ambrosia celebrent hic orgia divi,
Nil magis augustum celsus Olympus habet.13. CERVUS A REGE OCCISUS REGEM ALLOQUITUR
Pernix arte, plagis invictus, robore cervus
Invicta occubui dextra, Iacobe, tua.
Omen erit, frustra quae alii venantur, et illa
Virtuti et sorti fata parasse tuae.14. IN TABULA IMAGINIS NOBILIS CUIUSDAM AD DOMINAM ET AMICAM SUAM MISSA
Liber eram, sed tu captum, mea vita, ligasti.
Si quoque te capiam, sic mihi dulce capi.Accedere ut capias stultum est, ab imagine falli:
Effigie incautae non capiuntur aves.Nolo Coam, mihi nulla Venus placet empta labore:
Obvius ingratus, qui fugit urit amor.Alma Venus flammam mihi vel restinguat amoris,
Inflammet Venerem vel mea flamma meam.De coelo intonuit, testatus fulmine crimen
Iuppiter: infaustus sic Hymenaeus erat.19. AD AMICUM QUENDAM IN DIE NUPTIALI
Laetus Hymen, foecunda uxor, faustique penates,
Vita hilaris, locuples, sitque beata domus.20. IN AULICUM QUENDAM EX AULA MANDATO REGIS DISCEDENTEM
Fictilibus referunt epulatum Agathoclea vasis,
Seque abaco figulis sic meminisse satum.
Quod nimis immerito sublatus honore superbis,
Symbola sic citharae te, citharoede, decet.
Non genus aut virtus decorat, non gloria Martis, 5
Aulae conspicuum gratia sola facit.
Ne tumeas timeas, tandem sape, γνῶθι σεαυτόν.
Fortuna et lubrice volvitur aula, ruis.
Perdite, quid facies? Non Marte aut Pallade vives.
Pessum is, ni spretam reddat Apollo lyram. 1021. IN DOMINUM A LETHINGTOUN ET EIUS CONIUGEM, PARENTES, QUI SIMUL FERE OBIERUNT
Unus Hymen, mens una duos, mors una diesque
Iunxit: ut una caro, sic cinis unus erit.22. UXOR MARITUM ALLOQUITUR
Vita fidem obsequio, sic mors testatur amorem,
Ut thalami, tumuli fida lubensque comes.23. AD SERENISSIMUM SCOTORUM REGEM
Non sorte aut meritis sum tanto munere dignus
(Inclyte rex), stupeo quid xenii referam.
Ianus inanis erit sine strena, spretus avorum
Mos, ferar ingratus, parcus, ineptus, inops.
Quae tibi dona parem, quid tanto principe dignum, 5
Quid dare, quid proprium servus habere queo?
Mancipio nexuque tuus nil iure pericli
Vindico, nil superest, sunt mea cuncta tua.Me tibi pro xenio do, dedico, nuncupo. Sed quod
Do xenium, cum do quod fuit ante tuus?25. ALIUD
Sceptra beent, geminentque biceps tibi Ianus et annus,
Sceptifer is redeat, frugifer annus eat.26. AD CUCULUM QUENDAM CAUSIDICUM
Quam coniunx sobolem peperit tua adultera moecho,
Errat quisque tuam legitimamque negat.
Nata inter leges, patrono, et legibus alta,
Ex patre ne dubites legitimamque puta.
Nomen Hymenque tuam, vox nuptae, iura mariti 5
Esse probant, mater datque dicatque tibi.
Iure superficiei quae consita et insita cedunt
Cuncta solo, fundi ius sequiturque domus.
Arbor agrum, proles matrem sequitur, seges arvum.
Sic tua, quaeque tuo sunt sata, nata solo. 10Qui foetum alterius proprium putat esse vovetque,
Curruca est, cuculus, quem parit alter, alit.
Est moechus cuculus, curruca es, corniger ergo.
Mutabo, et dicam nomine quemque suo.Dum certum ut veniant tempus, Ruffine, clientes
Praestituis, coniux se quoque prostituit.29. IN EFFIGIEM TYCHONIS BRAHAE, AD PICTOREM
Fac tibi dent superi pictas animare figuras,
Hunc tamen effigie aut arte referre nequis.
Maiestasque oris nulla est imitabilis arte,
Nec tantum heroem parva tabella capit.Docta quidem, sed manca tamen, nam plurima desunt
Digna coli, virtus, mens, decor, ingenium.
Humana haec non arte queunt, nec mente referri.
Vis veram effigiem pingere? Pinge Deum.Quod Iovis alta domus, quicquid natura, vel orbis,
Alter et orbis habet, mirum opus. Urania.
Est merito divisa orbi, quam non capit orbis,
Aemula naturae haec, aemulus ipse Iovi.Tycho, naturae tot mira atque abdita pandis,
Ut sis naturae filius atque parens.33. AD SERENISSIMUM IACOBUM VI SCOTORUM REGEM
Phoebum animas, Martem moderaris Apolline, iungis
Bellonae Aeonidas, Martis et artis bonos.
Ingenio Magnus, gestis fuit impar, Marte
Impar, ut ingenio doctus Homerus erat.
Non tibi par animis Macedo, non indole Homerus, 5
Esse quod neuter, tu tibi uterque potes.Insano tumidae gentes coiere tumultu
Ausae, insigne nefas, bello ultro ciere tonantem.
Mars sese accinxit, metuenda tot agmina nunquam
Visa ferunt, properare truces miro ordine turmae,
Nosque mari et terra saevo clausere duello 5
Exitium diraque minantes strage ruinam:
Irrita sed tristi lugent conamine fine,
Nam laceras iecit ventus ludibria puppes,
Et mersit rapidis turgescens montibus aequor.
Foelix communi qui evasit clade superstes 10
Dum reliquos misero deglutit abyssus hiatu!
Qui vis tanta cadit? Quis totque stupenda peregit?
Vanos Iova sacro conatus risit Olympo.Sis Paris an Graius dubito: pulchille videris
Esse Paris, forma, Marte, et amore pari.
Fax etiam patriae nec fato aut omine differs,
Graeca tamen Graium te docet esse fides.Finis