Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS V, SCAENA i
VIRGINIUS, STRAGALCIUS, SCATISSA, GERARDUS, PETRUS, FABRITIUS

VIR. Venite mecum quotquot estis. Tu quoque, Stragalci, veni.
STRA. Cum fuste aut cum lapide, ut occidam eos tanquam canes?
VIR. Accipe vel fustes vel ferrum mutuum ab hospite. 1685
SCA. Cum scuto, here, sane convenit et lancea.
VIR. Hoc satis est vel inermi asino cum uno congredi.
STRA. Vide sis mortiferum telum. Volo ego omnes hoc veru tanquam porcellos
traiicere, aut faciam ut confestim penetrant se in fugam.
SCA. Quid tibi vis cum illa assata carne et lagona? 1690
STRA. Video te non nosse quid sit in castris versari. Haec prima cura est, ne
commeatus desit. Here, vis ut uno ictu transfigam et senem et filiam cum servis ac
tota familia, senem per oculos, filiam per medium, reliquos contemptim prout contigerit?
Nimis ego iam velim in pugna esse.
VIR. Aedes apertae sunt, vereor ne insidias struxerint nobis. 1695
STRA. Quid ego insidias curo quamdiu est machaera in manu? [Intrat Petrus.] Ecce
autem paedagogum.
PET. Ausculta, patrone, et totum hoc hunc tumultum, tumorem multum, tanquam
Neptunus alter in tranquillum dabo.
STRA. Here, cave tibi, nam fortasse magister Petrus, ut est homo lubricus, 1700
coniuravit cum hostibus nostris. Si suspectus est tibi, da signum modo, ego in illum
primo impetum faciam, deinde pedibus protraham tanquam occisam suem. Ita hercle
faciam, paedagoge. Ne me limis aspicias. Quin mihi responde cito, esne amicus aut
non amicus?
PET. Quid hoc rogas, Stragalci? “Amicus certus in re incerta cernitur.” 1705
STRA. Esne amicus certus? Accipe hunc ensem —
SCA. Meumne?
STRA. — aut eris mihi in loco hostis. Facio te ducem huius exercitus.
PET. Haud equidem me tali dignor honore.
STRA. Volo, inquam. 1710
PET. Quin potius abiicienda sunt arma a nobis. Pacem te poscimus omnes.
STRA. Hem, non dixi proditorem esse? Suadet pol arma abiicere. Quid de te,
here, tum fiet et hisce conservis meis? Cavendum est ab illo. Abscede, inquam, longius.
Iam mihi fatere verum. Nosti quam miti sim animo, ubi alios transfodo, tibi tantum
scelestam excindam linguam. 1715
PET. Quin, vel lingua evulsa, spiritu ipso libertas mea libidinem tuam refutabit.
VIR. Stragalci, sine me hominem adoriri.
STRA. Accipe primo hoc telum.
VIR. Volo, cum opus est. Petre!
PET. Patrone! 1720
VIR. Ubi filia mea est?
PET. Salva est.
VIR. Et filium repperisti dum?
PET. Repperi.
VIR. Ubi est? 1725
PET. Hic intus, ubi uxorem nactus est pulcherrimam.
VIR. Uxorem? Quaenam illa, aut unde?
STRA. Quam ego mox futurus sum miles satur, si herus uxorem ducat! Videor mihi
nunc haurire vini cantharos. Bene erit tibi, Scatissa, qui primum locum apud me obtines.
VIR. Haud aequo animo fero filium tam subito in uxorem incidisse. Sed quae illa 1730
tandem est?
PET. Formosa illa et casta Gerardi filia.
VIR. Gerardi? Modo me occidere volebat.
PET. Temere fecit et eum facti poenitet. Per hoc tempus rem omnem ex ipso audies.
Gerarde, audacter nunc exi foras. [Intrat Gerardus.] 1735
GER. O Virgini, amice mi, ego te per deos oro et nostram amicitiam, quae incepta a
parvis cum aetate accrevit simul, ut ignoscas mihi quae imprudenter in te commisi.
STRA. Transfigamne ego illum? Sed caro vix digna est quam veru transiiciat.
GER. Obsecro te, Virgini, iube auferri haec arma. Nimis nos fecimus aliis derisui
civibus. 1740
VIR. Abite, arma introferte, et togam afferte mihi.
PET. Optime dictum.
Cedant arma togae, concedat laurea linguae.
Fabriti, exi salutatum patrem tuum. [Intrat Fabritius.]
VIR. Annon haec Laelia est? 1745
PET. Non est, tuus est Fabritius.
VIR. Mi gnate.
FABR. Mi pater.
VIR. Dulcem amplexum filii!
FABR. Dulcissimum conspectum patris! 1750
VIR. Quoties optavi, Fabriti, ego hunc diem. Nunc Fortuna faciat quod lubet, postquam
filium contueor meum.
GER. Ingredere, Virgini. Intus exhilarabis te melius. Filia etiam tua haud longe abest,
nam ipse eam hodie video nutricis in aedibus.
VIR. Diespiter, quantum mihi unum in momentum congessisti cumulum gaudii! 1755

ACTUS V, SCAENA ii
CRIVELUS, FLAMINIUS

FLA. Certo scis fuisse Fabium?
CRI. Certo scio. Quasi illum non nossem!
FLA. Compulerunt eum in aedes?
CRI. Visus est haud volenter ingredi.
FLA. Forte eum una cum Isabella senes deprehenderunt. Utinam ita esset! Tunc illi 1760
vindictam meam de mastigia exposcerent.
CRI. Fieri potest. Nam Pacquetta mhi postea dixit male mulctatum esse.
FLA. Ubi tu eum vidisti?
CRI. Forte obviam processit, here.
FLA. Nec potui ego hoc prius resciscere? 1765
CRI. Rogatus dixissem prius.
FLA. Stupide, ego te nunc venderem vel tribus assibus.
CRI. At ego a te non abscederem si mihi decem dares.
FLA. Quicum loquitur hic? Verba in ventum spargit. Ibo ego ad nutricem. Illa mihi
omnia indicabit. 1770

ACTUS V, SCAENA iii
FLAMINIUS, CRIVELUS, CLEMENS

FLA. Tu pulta fores. [Intrat Clemens.]
CLE. Quis est qui fores meas tam rustice arietat? Tune es?
CRI. Non ego hercle, herus meus est.
CLE. Quid herus?
CRI. Qui illam conventam cupit. 1775
CLE. Flamini, quid tibi mecum negotii est post tam longum tempus a quo aedes
nostras liquisti? Ego despectui sum tibi, postquam Isabellam amas.
FLA. Egone Isabellam amo?
CLE. Vide quid dicas.
FLA. Imo dico, nutrix, et testor deos me ex animo loqui, ut minimi precii est, ita 1780
nulla est foemina quam minus amem.
CLE. Commune hoc vestrum vitium <est> adolescentium. Postquam cupita gratia
potimini, ingrate spernitis, nec fidem quisquam colit.
FLA. Quidvis me potius, nutrix, quam ingratum dicito.
CLE. Non te dico, sed adolescentem notum tibi et familiarem vere dicam 1785
ingratissimum.
FLA. Quis ille est? Aut cui ingratus demum?
CLE. Amabat illum virgo formosa et nobilis.
FLA. Felicem hominem narras. Quid ille? Non mutuum fecit?
CLE. Fecit. Sed pro solita iuvenum constantia, illa dum ad tempus abfuit, immutavit 1790
animum. Certos amores fastidit, occupat novos.
FLA. Meus hic familiaris ignobilis est, quisquis est, et abiecti animi.
CLE. Haud difficiliter quivis de ignoto pronuntiat. Cum nomen audies, eadem etiam
tum dices?
FLA. Dicam quidem. 1795
CLE. Sed expecta cetera. Illa, etiam spreta, amare non destit ingratum iuvenem, et
cum nequicquam vidit minimam a se vera in imagine gratiam posse sperari, falsam potius
induit, quam vel falsa spe amorem non aleret.
FLA. Tulit haec terra tantae virtutis foeminam?
CLE. Nihil hae sunt ad ea quae nunc audies. Bissinam commutat stolam servili 1800
schemate. Quem amat, ei sese offert puerum. Accepta, tanta cum fide officium praestitit
ut etiam contra se scriptas perferret literas ad illam quam solam habuit remoram suis
et obstaculum amoribus.
FLA. Quas pariter res miras praedicas! Familiarem meum, hominem tam inhumanum!
Et foeminam non foeminae natam! 1805
CLE. At tu vel hac, scio, Isabellam malles.
FLA. Ah, nutrix, Isabellae memoria ulcus est in animo meo, ne tetigeris. Quam possit
sanari facile tali consorte thalami qualem tu nuper narrbas mihi!
CLE. Quid si illam commonstrasso tibi? Quod praemium feram?
FLA. Ubi esset in tam humili casa tanta divinitas? Sed quid sum ego de illa sollicitus 1810
quae alium amat?
CLE. Quid si alium ut meritus est non ultra amet, te amet?
FLA. Numquid ego deos expertus sum tam propitios mihi ut hoc opiner? Sed ubi est
ea, obsecro? Animus videre gestit.
CLE. Faciam ad te ut descendat quia videre expetis. Fabi. 1815
FLA. Quid est?
CRI. Quid est?
FLA. Deludificabit me haec mulier. Aut tu num mentitus es mihi, verbero, qui apud
Gerardum eum esse dixti?
CRI. Tum Pacquetta mentita est mihi. 1820
FLA. Ego te autem —
CRI. Si tu me ante, ego illam deinde.
FLA. Quid agitur, nutrix? Tuisne in aedibus toto hoc tempore me insciente delituit
profugus ille nebulo?
CLE. Tu foeminam nobilem profugum nebulonem vocas! 1825
FLA. Num Fabius foeminae nomen est?
CLE. Est. Et tuus Fabius foemina est.
CRI. Dii, vostram fidem! Quid si ego hoc ante nossem?
FLA. Quid tu ais?
CLE. Hoc quod audis. 1830
FLA. Quae foemina est? Num forte est Lelia?
CLE. Ea est. At quis ignobilis iam ille et abiecti animi qui amantem deseruit Leliam?
FLA. Ego is sum, fateor, nutrix, atque his nominibus peiora flagitium non aequiparant
meum. Quo ego diffugiam? Ubi consumam hanc infamiam? Novum iam peperi
cognomentum mihi. Nemo Flaminium memorabit quin addat Perfidum. Sed, hoc <etsi> 1835
ne metuam ut totum celari possit, animus me, privatus testis, excruciat tamen. Quibus
ego meum in Leliam facinus explem victimis? Quod supplicii genus de me sumam quo
illi faciam satis?
CRI. Sine ego ut te verberem, here, ut tu me soles.
FLA. Ecquis tam raram unquam pensavit fidem tanta perfidia? Inauspicato natus 1840
sequar fortunam meam. Ut vitem noxiis inimicam lucem, urbem et aequales meos
relinquam, in nemora ibo et recessus abditos.
CRI. Solus per me ibis. Crivelus malit esse domi.

ACTUS V, SCAENA iv
FABIUS, FLAMINIUS, CRIVELUS, NUTRIX

FAB. Manta, non ibis solus. Fabius vult herum sequi.
FLA. Quam vocem audio quae mihi cor perculit? (Sistit pedes.) Quid mihi in mora est? 1845
FAB. Nemo est nisi servus qui herum sequitur suum.
CRI. Mentiris etiam? Nam servus est qui non sequitur. Ego mallem pendere inter
homines quam vorari a feris.
FAB. Quid stas, here? Longa ad sylvas via est, contolle gradum.
FLA. Ah Laelia! 1850
FAB. Quid agis?
FLA. Culpae venia est. Flagitio si esset itidem —
FAB. Quid si?
FLA. Ausim sperare.
FAB. Nunquid a te in leaenam facta est offensio aut tygridem, quod veniam desperes? 1855
FLA. Ego potius tygris qui feci, aut si quid immanius tygride est. Tu mansueta nimis
fuisti mihi.
FAB. Et tu metuis ne veniam a tam mansueta impetres?
FLA. Ignoscis igitur mihi?
FAB. Quid ego ignoscam, cui nunquam displicuit dictum aut factum tuum? 1860
FLA. Maius meum scelus est.
FAB. Nullum in me est nec esse volo. Convertere ad me, Flamini, si me ames.
FLA. Liceat mihi ut amem?
FAB. Quidni liceat si libet?
FLA. Quam orationem aures dulcem devorant! Ah, Laelia, ita me Iupiter amassit, 1865
ignoscat Fides, Venus fortunet in posterum ut nihil est quod aeque ac te amem.
CLE. Quin igitur introitis et dextras iungitis? Non poteritis meliore tempore. [Intrat
Pacquetta.
] Sed Pacquettam video. Quid est quod secum adportat? Festinans venit.

ACTUS V, SCAENA v
PACQUETTA, NUTRIX, FABIUS, FLAMINIUS, CRIVELUS

PACQ. Te ipsam querebam, nutrix. Herus Isabellae maritum repperit.
CLE. Quemnam, amabo? 1870
PACQ. Fabritium Virginii filium. Ego coronas, serta, unguenta iubeor offerre.
CLE. Mecastor gaudeo.
PACQ. Audivit etiam senex Leliam apud te esse.
CLE. Quid dixit?
PACQ. Imperat ut eam quamprimum adferas domum. Ego hic togam eius sericam 1875
habeo, tibi trado quia festi nondum <hora> est.
CLE. Quid ita properas? Potin’ es hoc mihi dicere, an herus tuus hanc sponsam
expectat sibi?
PACQ. Dubiumne id est?
CRI. Heus, mendax, mendax, ego te autem, si herus me — 1880
PACQ. Quid tu ais, ignavissime? Abi in malam crucme.
CRI. Quam irata est!
FAB. Maestior videris, nutrix. Ecquid Pacquetta nuntiavit mali?
CLE. Frater tuus uxorem duxit.
FAB. Hoc tibi aegre est? Quaenam illa? 1885
CLE. Isabella, Gerardi filia.
FLA. Duxitne?
FAB. Quid tu tam anxie hoc rogas?
FLA. Cupio tantum audire quid fratri obtigerit.
FAB. Mea nutrix, quid te sollicitam habet? 1890
CLE. Patris iniquitas tui.
FAB. Tene adversum?
CLE. Imo adversum te.
FAB. Qua in re?
CLE. Decrevit te Gerardo uxorem dare. 1895
FAB Si velit, defunctam dabit, vivam nunquam dabit.
FLA. Gerardo? Ego illum exanimalem maritum faciam, si meam attigerit.
CRI. Ita hercule, et postquam tu occidisti, ego illi ambos effodiam oculos.
FAB. Vereor ne avertam senem, ita obstinate dat operam. Tentabo tamen. Tu
interim fundum invade, si sapis, dum licet. De iure discepta postmodum 1900
FLA. Haud facile causa cadet, quae te habet advocatum.

ACTUS V, SCAENA vi
FINETTA, CRIVELUS

FIN. Dii boni, quid ego nunc intus faciam? Cubiculum nostrum duo credo bellatores
occupant. Tantus est ibi tumultus, et lectus matris meae tam continuo crepit, ut verear ne
rumpatur illico. In aliis partibus domus me sectatur hirsutos nebulo, et vult invitam
osculari. Sed ego haec matri nuntiabo quamprimum redierit. [Intrat Crivelus.] 1905
CRI. Mea voluptas!
FIN. Ego tua voluptas? Mane dum mater revertitur.

ACTUS V, SCAENA vii
CLEMENS, GERARDUS, VIRGINIUS, ISABELLA, LAELIA, PETRUS, FLAMINIUS, FABRITIUS

CLE. Alio vertendus est animus. Illam ne cogita amplius, si sapis.
GER. Postquam tanto cum sumptu ornavi me, nummus ut pereat et fiam elegenter
stultus? 1910
CLE. Filiae cum instent nuptiae, neque iactura est argenti aliqua, necque vestis
incommoda.
GER. Putas me posse in animum inducere ut meam Laeliam deseram?
CLE. Quidni?
GER. Quid? In perpetuum? 1915
CLE. Nisi ne vis.
GER. Quid homines de me dicent?
CLE. Laudabunt prudentiam tuam.
GER. Forsan. Sed illa, quid si ultro ad me veniat oratum ne se deseram?
CLE. Ne metuas. Alii fidem pepigit. 1920
GER. Pepigitne? Verbo tenus promisit fortasse?
CLE. Imo et fidem dedit, et se in eius potestatem deditit ante hoc tempus.
GER. Experior senex quod iuvenis iam olim didici, parendum esse ubi imperat
necessitas. Sed cum in deditione erat, quid dixit? Nullo in sermone nomen commemoravit
meum? 1925
CLE. Ne cogitavit quidem, quantum ego adverti. Quid lugubri vultu es? Bidui aut
triduo haec solicitudo, deinde desinet.
VIR. Aedipol, Gerarde, quoniam id fieri quod vis non potest, velis id quod possit.
CLE. Itane suades?
VIR. Si sapis. 1930
PET. Nam quod factum est infectum fieri non potest.
GER. Dedidit se in potestatem eius?
CLE. Factum.
GER. Quibus verbis?
CLE. Non tam verbis quam reipsa deditio fiebat. 1935
GER. Quomodo?
CLE. Osculis et amplexu mutuo.
GER. Quoties se deosculati sunt?
CLE. Obtundis iam? Quoties volebant.
GER. Et amplexu etiam haerebant mutuo? 1940
CLE. Audivisti rem totam. Mitte logos et statue de eo quod faciendum est tibi.
GER. Frater, videtur mihi, quum memini, res bene cessisse.
VIR. Itane? Hercle gaudeo.
GER. Nam ausculta. Cum mecum serio volvam, qui tabulam veterem cum viridi
commiserit haud mihi videtur facere contignationem bonam. Filiae tuae cupio bene, sed 1945
mihi et meae aetati vidua aliqua multo conveniret melius, quae capitium caleficiat et
pectus perfricet. Si tu non obstes his nuptiis, neque ego impedio.
CLE. Vis igitur ut eos ad vos evocem foras?
VIR. Quid tu ais, Gerarde?
CLE. Non potest occurri imminenti malo. Libenter ego quidem. 1950
VIR. Evoca igitur.
IS. Haud vili in loco soror mea amores collocavit suos.
FABR. Eo magis laetor.
CLE. Laelia! Flamini! [Intrant Laelia et Flaminius.]
LAE. Quid affers, nutrix? 1955
CLE. Amoenitates omnium venerum vobis atque voluptatum affero. Virginius nihil
queritur, Gerardus etiam causas dicit cur te non acciperet eius aetatis, denique omnia
sunt ex sententia.
FLA. Ut ripas superat mihi pectoris laetitia mei!
CLE. Quin exitis nunc? Et senes et frater etiam tuus cum uxore vos haud longe ab hoc 1960
loco expectant.
FLA. Optatus hic mihi dies hodie datus est.
VIR. Filia ingenium patris habet, quod sapit.
FLA. Virginium socerum suum Flaminius salutat.
VIR. Dii dent tibi, Flamini, quae voles. 1965
FLA. Das ergo gnatam?
VIR. Do.
FLA. Et tu, soror, salve.
PET. Ut salutas, ita resalutaberis.
LAE. Nutrix, tua factum opera bene est nobis. 1970
CLE. Volupe est mihi vobis retulisse auxilium.
VIR. Dii, mihi hunc diem luculentum dedistis. Fili, cras te expectabo hic cum gnata ut
una fratris vestri concelebremus nuptias.
FLA. Et ego te perinde, mi pater, et te, Gerarde, et vos, affines mei et reliqui omnes.
VIR. Vos interim hodie ad aedes comitabimur, quia soli estis. 1975
FLA. Nisi vobis molestum erit.
VIR. Non erit. Quin imus, Gerarde.
GER. Quando dedita est in potestatem alterius, eamus.

<EPILOGUS>
PETRUS

Praeclare Solon <dixit>, poeta non ita bonus, philosophorum facile princeps,
Ante obitum nemo supremaque funera foelix. 1980
Nostrae extremum iam actum tanquam obitum audivistis comediae, et nos defuncti sumus.
Penes vos iudicium est quam foeliciter egimus. Cuius ut iudicium constet (honoratissimi viri,
honoratissimi, inquam, et gravissimi viri), cum meo Cicerone plausum date, vel potius
cum Plauto plaudite.

 Finis