Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS IV, SCAENA i
PETRUS PAEDAGOGUS, STRAGALCIUS SERVUS

PET. Heus, heus, Stragalci.
STRA. Quis me vocat?
PET. Ehodum ad me.
STRA. Auscultare me te oportet? Quid tibi obedire vis?
PET. Probus servus es! Cum herum sequerere tuum, tu totus es in ἢ πίθι ἣ  ἄπιθι. 1345
STRA Utinam hic esset pice opertus et pulvere tormentario, et mihi fax in manu!
Quam ego festive padagogum accenderem!
PET. Quid ais, Graecarum literarum rudis?
STRA. Hoc quod audis.
PET. Ebrie! Ebrie! 135
STRA. Preceptor! Preceptor!
PET. Nisi taceas a preceptore, vapulabis.
STRA. Quaeso te, preceptor —
PET. Sine ut inveniam herum tuum.
STRA. Sine ut inveniam patrem eius. 1355
PET. Quem patrem? Non potest mihi commodare nec incommodare.
STRA. Neque tu hero meo quidquam indicare potes.
PET. Nisi furta sive latrocinia et ebrietatem tuam.
STRA. Ego seni non dicam quantus tu sis scortator, aleator, mendax, ostentator,
impostor? 1360
PET. Papae, nihili vel pro nihilo habentur literae. Memineris quem me modo esse
dicebas? Nos noti sumus, diis gratia, neque animus est ultra litigare cum tui similibus.
STRA. Scilicet filius agazonis nun vult litigare cum mei similibus! Nunc dierum
si quis potest dicere masculinum aut feminum, ut patrem cerdonem habeat, lanium, vel
cetarium, ille continuo vir magnus exoritur, et omnes illi salutant, “egregie magister.” 1365
PET. O miseram philosophiam quae in os asini advenisti! Ebrie, video iam opus
esse tibi ut te conferas ad Somnium Scipionis. Nisi facias, est locus in carcere quod
Tullianum appellatur.
STRA. Quam doctus est carnifex!
PET. Ego hinc abeo. Danda est huic venia, quippe aegrotat. 1370
STRA. Paedagogus hic quam similis est meae matri, quam memini, cum ego
parvulus iam olim fui, patre iracundo semper cane fuisse blandiorem, pater autem si
cederet, insultabat ut serpens illa voce et viribus. Ego, nisi par pari retulissem, fecisset
me illico paedagogus puerum vapularem. Sed mansueto ingenio est admodum, nam
post horam nunquam mihi irascitur. 1375
PET. Ego iam Fabritium versus templum sequor, quo ipse profecturum se mane
aiebat hospiti.

ACTUS IV, SCAENA ii
GERARDUS, VIRGINIUS, PAEDAGOGUS

GER. De dote nihil est quod dicam amplius, Virgini?
VIR. Nihil.
GER. Tu vero mille florenos, filius nisi revertatur — Memineris? 1380
VIR. Tametsi non moneas.
PET. Proviso ubi locorum Fabritium inveniam.
GER. Quis ille homo est cum tunicis ablongis et pugione pendulo? Num, obsecro,
num ariolus hic est, an sector zonarius? Quo magis inspecto, minus placet hominis
facies. Ut contemplatur et circumspectat singula! Credo equidem, quo mox furatum 1385
veniat, speculatur loca.
PET. Aut ego fallor aut ego hunc hominem non video nunc primum.
VIR. Quid me adeo attente intueris, mi homo?
GER. Vide annon marsupium attentius intueatur tuum.
PET. Volui te siscitari, bone vir, cito sciscitari vel percunctari, ubi Virginius 1390
quidam habitet.
VIR. Si istum hominem quem quaeris tibi demonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
Sed tu fortasse hospitari apud eum cupis, quod si facias, ne operam perdes. Nam ego
pro eo spondeo, qui sum familiaris eius, non vacare hoc tempore accipiendis hospitibus.
PET. Satin’ ego oculis plane video? Estne hic ipsus? Annon est? Is es certe, is est 1395
profecto. Dii maris et coeli! O mi patrone expectatissime, salve.
VIR. Tu homo qui es? Peterusne pedagogus? O festis dies hominis! Amice, salve, nemo
omnium est quem ego magis nunc cuperem videre. Sed filius meus ubi est? Spes bona,
obsecro, subventa. Ubi illum liquisti? Ubi est interfectus? Me miserum et infortunatum
senem! Nunquid ego natus sum in orbitatem? 1400
PET. Ne lugeas, patrone.
VIR. Quid non lugeam? Ah, Gerarde, gener mi, hic ille est qui una abiit et vixit cum
filio meo. Ubi autem est filius? Ah magister Petre! Ah mi fili, quid ego tibi superstes?
Sum ingratus pater. Ibo eo ubi mortuus es, una sepeliar tecum, nisi etiam infelix sorte
sepulchro carueris. Dic mihi, Petre, numquid sepultus est filius? 1405
GER. Si dii immortales voluere te hanc aerumnam exequi, Virgini, id decet pati
aequo animo.
PET. Cur autem sepultus est?
VIR. Ah etiam rogas? Quin das mihi pugionem. Romanus sum, Romano more moriar.
PET. Sed motos prestat componere fluctus. Fabritius vivit, et vescitur aura aetherea. 1410
VIR. Vivit? Evax aspersisti aquam.
GER. Quid audio? Numquid ego mille florenos perdidi?
VIR. Valet etiam?
PET. Valet et valetudinem suam curat diligenter.
VIR. Merito te semper maximi feci, Petre. Reddidisti animum. Inest lepos in nuntio 1415
tuo magnus.
GER. Haud mihi quidem. Sed, Virgini, nostin’ hunc hominem satis? Cave sycophantias.
VIR. Age, perge, quaeso. Animus meus audire expetit ut res gesta sit, postquam
captivus est filius.
GER. Credes huic quod dicat? 1420
VIR. Petre, dii me servatum cupiunt.
GER. At me perditum.
VIR. Tu vero, amabo, perge. Ut acceptus est ab hostibus, canibus illis? Annon’
inclementer nimis?
PET. Non potuit ab amicis melius. 1425
VIR. Dii illis benefaxint. Et ubi est iam nunc?
PET. In urbem mecum venit.
VIR. Venitne?
GER. Ecce rem. Non tibi dixi deceptorem esse?
PET. Quin tibi dico, quisquis es, me preceptorem esse, non deceptorem. 1430
VIR. Nunc ego sum fortunatus. Multorum annorum miserias hac voluptate sedo.
Dii deaeque omnes, vobis habeo merito magnas gratias, cum hac me laetitia tanta et
tantis affecistis gaudiis ut meus gnatus ad me rediret in potestatem meam. Sed quo in
loco urbis est?
PET. Ad hospitium Stulti. 1435
GER. Actum est. Valete iam, mille floreni. Hodie postremum vos cogito. Sed
lepida quam ducturus sum sponsa solatur tamen.
VIR. Eamus, obsecro, visum, ut illum in amplexu habeam.
PET. Eamus.
VIR. Accrevit multum annon? 1440
PET. Aliquantum.
VIR. Sed, magister mi amice, nondum prehendi te manu.
PET. Dicam tibi, et vere dicam, me multa filio tuo prestitisse, quorum hoc non est
narrandi tempus.
VIR. Non me ingratum reperies. 1445
PET. Haud istuc metuo. Sane acuto admodum ingenio est et docili.
VIR. Ita existimo.
PET. Si pergeret in studio literarum per meam aetatem haud multum abesset a mea
ipsius doctrina.
VIR. Itane? Hercle gaudeo gnati causa. 1450
PET. Ego non sum usus vulgari ratione instituendi. Cum bene quicquam egit solebam
te semper commemorare et dixi patrisare; cum male, statim appellavi degenerem.
VIR. Quid tum?
PET. Quid tu rogas? Ille allachrymat continuo. Hoc nominis erat ei pro sexcentis
plagis. 1455
VIR. Quam ingenuus est! Ago tibi gratias, preceptor.
PET. Pish. Mitte, mitte istaec, nondum omnia audivisti. Sed eccum hospitium.
VIR. Evocabis ad me foras ut videam an me sit agniturus.
PET. Non diu est a quo ex hospitio exiit. Introviso an sit reversus.
GER. Hic homo advocare amicos prae letitia ut fit haud meminit. Ibo tamen una quia 1460
futurus est socer.

ACTUS IV, SCAENA iii
PETRUS, STRAGALCIUS, GERARDUS, VIRGINIUS, <BRULIO>

PET. Heus, Stragalci, Stragalci, estne reversus Fabritius?
STRA. Nondum.
PET. Adesdum, hic est qui te conventum cupit .
STRA. Etiam locus est ubi convenienter ambulet. 1465
PET. At senem, inquam, repperi, heri tui patrem.
STRA. Bene habet. Et ira tua deferbuitne?
PET. Non possum alere iram adversus te diu.
STRA. Ubi is es?
VIR. Stragalci, ut vales? 1470
STRA. Quid tu? An medicus, quaeso, es?
PET. Medicus? Herilis, inquam, pater est. Manum porrige.
STRA. Esne hic pater heri nostri? Quot annos habet?
PET. Abi, inepte, et saluta officiose.
STRA. Senex, saluto te officiose. Opportune hercle advenisti qui solvas pro nobis 1475
hospiti.
PET. Equiidem bonus hic (cum primis) fuit servus gnato tuo et fidelis.
STRA. Quomodo? Annon ergo ita sum?
PET. Non hoc dico.
VIR. Dii tibi faciant bene, mi Stragalci. Quodvis donum a me optato, optatum feres. 1480
STRA. Quin dicas mihi, tune es pater heri mei?
VIR. Sum.
STRA. Amo te, quod vis mihi impera, ego pro te faciam.
VIR. Habeo gratiam, Stragalci, Ego tibi mutuum spondeo.
STRA. Vin’ unum hoc igitur mea causa facere? 1485
VIR. Nihil est quin faciam libentissime. Loquere quod vis.
STRA. Ut numeres huic argentum hospiti.
VIR. Nihil amplius?
STRA. Quid potest esse amplius quam talem hospitem remunerarier, quo non vivit
magis benignus aut honestus. Edo et bibo hic quid lubet, quantum lubet. Ego hunc 1490
Stultum si centum Speculis mutare velim, utinam centum totos ieunus penderem dies!
GER. Hic homo relligiosus potator est.
VIR. Ecquid dum cenatus es, Stragalci?
STRA. Paululum.
VIR. Quid comedisti, amabo. 1495
STRA. Undecim farta et decem columbas.
VIR. Parum id quidem est. Brulio, ne quid ei neges quicquid postulat. Argento
parci nolo, obsonato ampliter.
STRA. Itane vero? Non amplius eris pater heri mei.
VIR. Quamobrem? 1500
STRA. Eris herus meus. Certe facis ut virum bonum decet et humanum. Audin’ haec,
paedagoge? Tu tam avarus es ut iubeas paululum vini semper effundi, paululum cibi
apparari dum mea gula interim et venter te diris devoveant omnibus.
PET. Non hoc meum, sed scholae Salernae, consilium est.
STRA. Schola Salerna mendax venefica est. Nemo sanior est quam egomet sum, 1505
qui plus edo ac bibo quam tres Scholae Salernae.
GER. Regis hunc servum esse oportet, non unius ex plebe. Duos homines mei
ordinis absumeret pariter, unum comedendo, epotando alterum.
STRA. Ariolare quid sit mihi in hoc cantharo.
VIR. Fortasse vinum est. 1510
STRA. Quia tam certe coniectas, mecum bibes.
VIR. Non aegre faciam, Stragalci. Propino tibi.
STRA. Accipio libenter. Age, tu bibis ut Schola Salerna. Bibe altius.
VIR. Quin reliqui quod huic seni commendes, amico meo.
STRA. Imo primo, magister Petre, tibi, ut pax inter nos stabiliatur. 1515
PET. Accipio conditionem.
STRA. Sane est ut huic bene facias, nam plus amat filium quam oculos suos.
VIR. Dii illi bene faxint, ego non deero.
STRA. Quin tu benefacias prior, haud deerunt dii. Senex, vin’ tu etiam bibere?
GER. Adolescens, non est opus. 1520
STRA. Patrone, quid si concedamus huc intro dum herus meus revertitur?
PET. Non malum suadet.
GER. At ego vos relinquo. Aliud me manet negotium domi.
VIR. Si is domum, Gerarde, adcura ne illa aufugiat.
GER. Non alium in finem eo. 1525
VIR. Tua est, fac quod voles, tibi illam do. Tui iuris erit in posterum, non amplius
mei.
GER. Amice facis, valete. Quamnam hic video? [Exit Virginius. Intrat Laelia.] Annon
Laelia est? Ipsa est certe. Diligenter advigilavit huic rei ancilla mea. Sed ego illam,
ubi domum rediero — 1530

ACTUS IV, SCAENA iv
LAELIA, CLEMENS, GERARDUS

LAE. Quid consilii capiam nescio, ita conturbatae mihi sunt rationes omnes, ita
mihi ad malum malae res plurimae se agglutinant. Exulo a patre, a propinquis, a Flaminio
meo, et quid iuvat sine Flaminio, sine anima, vivere? Ah nutrix, si erga parentem aut
deos me impiam <praestiterem,> aequo haec iure obtingerent.
CLE. Ne te excruties, mea gnata. Aufer modo istum virilem habitum. Caetera meae 1535
fidei mandes.
GER. Volo illam salutare, ut intelligam tandem quomodo aufugerit. Salve, Clemens,
tu quoque, mea dilecta sponsa Laelia. Quomodo subduxti te a meis aedibus? Quis
reclusit ianuam? Hercle non aegre fero te ad nutricem venisse, sed istoc in habitu
conspici neque tibi neque mihi honestum est. 1540
LAE. Me miseram, qui me agnovit iste? Quem te putes alloqui, delire senex? Non
sum ego Lelia.
GER. Quomodo istud? Modo fassa es, cum te inclusimus, ego et pater tuus, una
cum Isabella. Nunc negas? Tantillo in tempore putas eandem non cognoscere? Mea
uxor, mea voluptas, obsecro te, exue hunc ornatum. 1545
LAE. Ita te dii adiuvent ut ego tua uxor sum. Magnum sit opus ei et nubendi
desiderium quae tibi nuberet.
CLE. Revertere, revertere domum, Gerarde. Omnis puella labitur, neque oculos
tuos decet nimis esse Linceos in exquirendis foeminarum moribus.
GER. Nihil horum quisquam ex me audiet. Sed, dii boni, quomodo potuit illa 1550
aufugere quae tam arcte inclusa est?
CLE. Quaenam?
GER. Haec.
CLE. Ubi?
GER. In aedibus meis. 1555
CLE. Quando hoc factum est?
GER. Hodie.
CLE. Hodie? Non sanum est tibi sinciput. Illa hodie hoc limen antehac non
transilivit.
GER. Aut me oculis captum ergo aut mente facis. Dico me hanc hodie conclusisse 1560
cum filia mea Isabella.
CLE. Unde ergo nunc venis?
GER. Ab hospitio Fatui quo cum Virginio ieram.
CLE. Videtur sane. Quantum bibisti autem?
GER. Semel bibi, non ultra. 1565
CLE. Ito ergo dormitum, nam opus habes.
GER. Sine modo ut videam Leliam meam antequam abeo. Novi habeo aliquid
quod indicem.
CLE. Quid novi?
GER. Frater eius reversus est incolumis. 1570
CLE. Fabritiusne?
GER. Ille ipse.
CLE. Si hoc certo scirem, pangerem tibi suavium.
GER. Imo, Lelia mihi potius pangat. Ut in oculis hilaritudo est! Mirum ni indoles
in suavio siet. Sine te deosculer, meum corculum. 1575
LAE. Potin’ mihi ut abstineas manum?
GER. Quam casta est! Non vult osculari ante nuptias. Vale, mea lux, ego me recipiam
domum ut concastigem illam quae te demisit.

ACTUS IV, SCAENA v
PAQUETTA sola

Ridiculam stultorum senum dementiam puerum cum puella committere! An putant
nos foeminas aequa ac ipsi sunt exangues atque evanidas, nihil ut commoveat pectus 1580
nostrum iucundus ille impuberis iuventutis calor? Falluntur quidem, ita si existimant.
Nimis hodie id verum esse comperi, alieno tamen exemplo compertum est mihi.
Accessi enim herae ad cubiculum. Quia intrare non licuit, introspexi per rimulas. Ibi
amplexus et multa alia non sine invidia vidi. Ita hercle vidi, sed dispudet dicere, vidi
tamen ac risi, navem in profundo iactatam cernere quam senes in vado salvam esse 1585
putant.

ACTUS IV, SCAENA vi
GERARDUS, PAQUETTA

GER. Tu audem curasti probe quod mandatum est tibi! Parum abest quin capillos
tibi extirpam radicibus, pessima.
PACQ. Quapropter, here?
GER. Mala bestia es. Cur sivisti Leliam abire? Non ego praemonui ne sineres? 1590
PACQ. Quo tandem? Quae nusquam e cubiculo pedem movit.
GER. Mentiris etiam, meretrix?
PACQ. Equidem ibi per me est ubi a te relicta est.
GER. Sic opinor, nempe in aedibus nutricis.
PACQ. Tuas ergo nutrici dedisti aedes, nam illa in tuis est, si istae sunt tuae. 1595
GER. Etiam pergis, vaniloqua?
PACQ. Ipse intro videas, si mihi non das fidem.
GER. Ubi est clavis?
PACQ. Ecce tibi.
GER. Nisi ita sit, ego te docebo quid sit negligere quod tam serio mandatum est. 1600
[Exit.]
PACQ. O quam vereor ne adhuc illos ludentes offenderit!

ACTUS IV, SCAENA vii
FLAMINIUS, PACQUETTA, GERARDUS

FLA. Quamdiu est a quo Fabius apud vos fuit?
PACQ. Quare id quaeris?
FLA. O bonum mihi videtur modo. Quot exempla in perfidum puerum statui! Ille 1605
autem bonus vir nunquam apparet. Honestum est herae tuae servi amore capi et
laudabile?
PACQ. Quam tu aliorsum rem accipis atque illa fecit! Si qua eius in puerum stetit
maior benignitas, tua causa stetisse scio.
FLA. Ita pol esse scio ut dicis. Sed ego illum meum exquiram nunc iam. [Exit 1610
Flaminius, intrat Gerardus.
]
GER. Perii oppido. Ferte opem, cives, atque exemplum pessimum pessum date.
Atat data verba sunt mihi. Deruncinatus, deartuatus sum miser senis scelesti technis.
Eradicatus sum omnibus modis, omnibus exitiis interii.
PACQ. Quid hoc rei est, mi patrone? 1615
GER. Quid rei, scelesta?
PACQ. Quid ego commerui quod scelestam voces? Numquid illa non est in
cubiculo?
GER. Ita est. Et quis ille est qui cum illa est una?
PACQ. Ego hoc ex te potius quaererem, cuius opera una est, et tu me rogas? An non 1620
puella est, virili amicta habitu?
GER. Puella, si diis placet! Qualis puella! Quae ut mea puellam vel puerum habeat
faciet.
PACQ. Noli hoc dicere, here. Lelia est, gnata Virginii. Non illa puella est?
GER. Dico tibi masculum esse. 1625
PACQ. Qui hoc scis.
GER. Vidi.
PACQ. Fieri non potest.
GER. Vidi inquam his oculis. Manus tulit ad papillas, labra a labris nunquam
abstulit, incubavit, alia memorare quae fecit dispudet. 1630
PACQ. Falleris. Ludebant una.
GER. Ita pol. Ludebant serio nimis.
PACQ. Cur autem non sinis abire, si masculus siet?
GER. Abire sinam? Ad praetorem primo deferam, tunc abibit quo dignus est.
PACQ. Interea temporis ille aufugiet. 1635
GER. Si possit, ego ferro haud credam tunc amplius, aut ferrario fabro. [Intrat
Virginius cum Petro.
] Sed Virginius venit, aedipol in ipso tempore.

ACTUS IV, SCAENA viii
PEDAGOGUS, VIRGINIUS, GERARDUS

PET. Nescio quid in causa est suspicer, quod non dum redit in hospitium.
VIR. Erat fortasse accinctus ense?
PET. Quid inde? 1640
VIR. Procul dubio tunc est in carcere, si lictores eum comprehenderint.
PET. Non accipient hic vespere peregrinos (lictoribus a ligando dictis)?
GER. Salve, Virgini. Hoccine humanum factu est aut officium amici amicum
deludificare tam indignis modis? Aut me hominem nihili esse putas, qui pati possum
tam insignem iniuriam? 1645
VIR. Quid hoc rei est? Quid tibi a me factum est iniuriae? Quid quereris? Scio,
incepti poenitet. Causas fingis ne pergas, quasi mea salus posita sit in te genero.
Non ego optavi hoc primo ut gener esses. Si poeniteat incepti, tibi iam optio est tam
libera per me quam ante fuit. Haud ego, si accipias, resecro, nec obsecro ne mittas.
GER. Tantum etiam audaciae est, te defendere ut audeas? Vir sacerrime, nolo 1650
tam facile quadruplari.
VIR. Haud te decent haec verba, neque ego commerui. Nimis iracundus es,
Gerarde.
GER. At scin’ quam iracundus sim? Nae tibi hercle haud longe os est ab
infortunio, fraudis, sceleris, parricidii, periurii plenissime. 1655
VIR. Occlusiorem habeas hanc tuam, si sapis, stultiloquentiam.
GER. Vae capiti tuo, legirupa, impudens, impure, inverecundissime.
PET. Quid de quoque viro et cui dicas, saepe caveto.
VIR. Iurgium hinc auferas, insane, aut contumeliam hanc non feram amplius.
GER. Impostor. 1660
VIR. Falsarie.
GER. Mentiris, furcifer? Expecta paululum.
VIR. Expecto.
PET. Quid agitis? “Nihil foris arma iuvant, nisi adsit consilium domi.”
GER. Ne me teneas, ne teneas, inquam. 1665
PET. “Indue te tunica vel tibi tunicam.”
GER. Cum quo putat negotium hic sibi esse?
VIR. Tecum. Redde mihi meam filiam quam apud te detines.
GER. Ego filiam tuam et te etiam satis cum merito vestro —
VIR. Mene? Haud ego te metuo, sed nimis pertimesco filiae meae. Quod si 1670
minimum illi iniuriae a te illatum scirem —
GER. Quid tum, fatue?
PET. Senex, senex, nequaquam, nequaquam, cum ferro, cum ferro. [Exit Virginius.]
GER. Aufugit. Tempus erat. Si adesset nunc iam, nisi ego eius perfidum pectus
pluribus opplerem quam in cribro sunt foraminibus — 1675
PET. Demiror quae causa esset huius dissidii.
GER. Ingredere et audies satis illo indignum et me etiam multo magis. Tu is es qui
praeceptor ab eo datus es filio?
PET. Ita sum.
GER. Veni sis intro mecum. 1680
PET. Ea lege ut spondeas nihil intus obventurum incommodi mihi.
GER. Metuis? Mea fide spondeo.

Perge ad Actum V