Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS III, SCAENA i
PETRUS PAEDAGOGUS, FABRITIUS FILIUS VIRGINII, ET STRAGALCIUS SERVUS EIUS

PET.Per varios casus, per tot disrimina rerum
Tendimus in Modenam. 900
Meministine locum?
FABR. Tanquam nomen.
PET. Audistin’ proverbiam, “Taurus Modinensis habet durum cornu sed molle corium?“
FABR. Saepissime.
PET. Lepidus sensus subest, ceterum innotescit tantum prudentioribus. 905
STRA. Qualescunque tauri sint, vaccas Modinenses scio sine cornibus.
PET. Ecce autem asinum portantem misteria. Postremo tempore quando hic fui cum
legato de Ancona consors a duce datus, Bavariae memini nos hospicio acceptos apud
domum Guitziardinam. Nostin’ tu eam, Fabriti?
FABR. Ac si nunquam vidissem quidem. 910
PET. Facile credo, cum subit illius tristissima noctis imago qua hinc abreptus es
parvulus. Audstin’ autem illud proverbium, “Semel in anno taurus non reperietur Modenae”?
FABR. Quid sibi vult? Explica mihi, quaeso.
PET. Laudo te, Fabriti, nam, ἐὰν ἦς πολυμάθης ἔσῃ φιλομάθης. Sed multa sunt
proverbia quorum cognitio penes est nos tantum doctiores. 915
FABR. Hercle, preceptor, haec urbs mihi plane sentire videtur aliquid non vulgare.
STRA. Mihi autem bene sentit, nam assatae carnis odorem alicunde sentio.
FABR. Nunquam, quantum memini, alibi gentium coepit me tanta contemplandi
voluptas.
PET. Non dixi tibi aliquando, quod habet Asconius Paedianus Trismegistus, antiquus 920
author, qui scripsit <de proelio> inter Centauros et Lapithas de quibus Ovidius, in eo libro
qui inscribitur περὶ τοῦ μεταμορφωσέως, dulcis amor patriae, et Catonis illud (non
Catonem Autochyrum dico, sed illum qui occidit se ipsum) (controversiam tractavi in
coniectaneis meis criticis) significat nihil patria esse dulcius.
STRA. Medius fidius, hominem doctum! Sed tamen mihi non persuadebit quin ego 925
vini Falerni cantharum putem dulciorem.
PET. Multa in hac — civitate, si pro populo sumatur, urbe, si pro aedificiis — mutata sunt a quo illam postremo salutavi, iuxta illud, diruunt, aedificant, mutant quadrata rotundis.
STRA. Obsecro, nunc lapides numerandi tempestas est? Aliquid nobis facto est usus.
Quaeso, divertamus aliquo ad prandium. 930
PET. Video animum tuum esse in quadris, non in quadratis.
FABR. Praeceptor, quaenam sunt haec insignia?
PET. Urbis sunt.
FABR. Quid id est instar alitis?
PET. Id quod est in campo aureo, ut vocant feciales (ego mallem sine metaphora flavum 935
vocare), vultur est, carnivorum animal et quod patrem non agnoscit, ut est in hierogliphicis.
“Trivellam,“ hic dicunt, uti Florentiae proclamant, “Marioco, Marioco,” et Venetiis
“Samarco, Samarco,” et Siennae “Lupa , Lupa.” Sed supersedendum est exemplorum
multitudine. Ita in haec urbe, “Trivella, Trivella,” “Vultur, vultur.”
STRA. Mallem ego exclamari “olla, olla,” “veru, veru.” Sed utinam hanc sarcinam 940
meam, here, paulum baiules. Per deos, adeo mihi os siccum est ut vix verba exeant.
FABR. Manta, exonerabis te modo.
STRA. Sic autumabam. Cum ego considero mortuus, tum tu aquam asperges.
FABR. Certe ab ipso vestibulo visa est mihi haec urbs longe pulcherrima. Quid tibi
videtur, Stragalci? 945
STRA. Mihi autem? Plane paradisus, nam neque estur hic neque bibitur.
PET. Conspiciemus cras egregium campanile, Fabriti.
FABR. Illud est fortasse quod inceptum est extrui cum ego hic eram quadrimus puer,
nec dum absolvitur.
STRA. Nunc ego etiam in memoria habeo, dixerunt umbram eius extensam iri 950
quam longissime, quadraginta stadia antequam extremam adderant lapidem.
PET. Ut meministi probe! Nam paulo post meridiem fama est in magna parte urbis
noctem facere.
FABR. Eamus spectatum. obsecro.
STRA. Quid facturus es, here? Tibi quia ambulare volupe est qui inanis incedis, 955
mihi pariter esse existimas cum isto onere? Certum est non latum pedem discedere a
proximo hospitio, quodcunque se dederit nobis. Vix me mei pedes prae fame sustinent.
PET. Tu sane aedipol abdomini natus es, quemadmodum inquit Cicero.
STRA. Cicero? Quis ille est Cicero? Aut quid ego Ciceroni feci ut mihi malediceret?
PET. Percontatorem fugito, nam garrulus idem est. 960
Non tua refert quis aut qualis Marcus Tullius Cicero fuerit, vir primarius urbis suae,
imo orbis (per paronomasian)?
STRA. Quinam isti homines sunt Marcus, Tullius, Cicero? Aut ubi gentium habitant?
PET. Ho, ho, hae, vae tibi, scelerum caput! Hic Marcum Tullium Ciceronem plures
esse indoctus putat! Nunc tu vides, Fabriti, usum regulae de nomine praenomine et 965
cognomine.
FABR. Tace sis, impudens. Tune cum praeceptore meo audes verbum commutare?
PET. Fabriti, verum illud est Homeri in crapsodia, κωτίλῳ ἀνθρώπῳ σιγᾶν χαλεπώτατον ἄχθος. Quem versum ego iuvenis sic verti,
contra verbosum noli contendere verbis. 970
Quam difficile est docto descendere ad captum unius ex plebe!
FABR. Docuisti me olim Hesiodi esse.
PET. Eodem res redit. Non laborandum est de nominibus tanquam de lana caprina.
Praeterea Homerus et Hesiodus floruerunt eodem tempore, ut author est Tacitus in
Synephebis. 975
STRA. Here, here, eccum hospitium.
FABR. Stupide, ten’ ruri esse putas inter anseres, ita exclamas? Fauces tuae nondum
fame collapsae sunt. In urbe omnia sunt urbane agenda. Sed hoc aetatis docendus es,
furcifer?
PET. Recte monuisti, Fabriti. Sed, 980
Naturam expellas furca licet, usque recurret.
STRA. Ita hercle ego urbanatim nescio, rusticatim scio.

ACTUS III, SCAENA ii
FABRITIUS, BRULIO ET AURELIUS HOSPITES, PETRUS, STRAGALCIUS

FABR. Patrem nunc exquirere serus nimis dies est. Quin nos igitur in hospicium
recipiamus, ut cras alacrius primum cum patre et propinquis congressum exequar?
BRU. Huc, mei domini! Si placebit hic hospitari, optime eritis accepti, domini, ad 985
insigne Stulti.
AUR. Quin ad me potius divertite, mei domini. Obliti estis Marcum Aurelium vestrum?
Ingredimini recta quo vestri similes solent.
BRU. Domini, ex centum cubiculis eligetis vobis quod maxime placebit. Lectos
etiam eburneos, plumas, culcitas ex melioribus, pulvinaria, vestes, stragulas, quin et 990
luculentum focum curabo vobis, et quicquid potestis expetiscere.
STRA. Ceterum de pulpamento verbum nullum?
BRU. Ain’, sodes, ut tibi arridet unum Lombardium, pernae spissae tres pedes et
farta istius longitudinis?
STRA. Amabo, nullus est cibus quem aeque velim. <Quos> scire nimis lubet, nimis 995
scient. Nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
AUR. Possum ego haec eadem dicere, domini. Vos experimini, si libitum est, utrum
vanus sim necne. Hoc scio, e re vestra futurum esse, nam ille a quo servus ipse in
hospitio fuit omnes artes fallendi advenas pernovit.
BRU. Itane, avare senex? Ego exaudivi te. Mei domini, cum hoc die mecum sitis, de 1000
solutione fiet pro vestro arbitrio. In hospitio autem Speculi omnia numerabunt vobis,
usque ad candelas.
STRA. Here, obsecro te, hic maneamus, ubi farta sunt tantae longitudinis. Sane
meae fauces lippiunt fame.
AUR. Domini, non ut lubet, sed ut nollem, peregrinus si essem, de me dicier, 1005
“Acceptus est ad insigne Stulti.”
BRU. Meus Stultus pluris veniri potest quam tuum Speculum.
PET. Omne simile appetit sibi simile, quapropter mallem ego ad Speculum. Nam
signum est sapientiae, iuxta illud Catonis, “Nosce teipsum.” Id est ac si diceret,
“Converte te ad speculum.” 1010
AUR. Quaeso te, num pictor es, domine? Nam illi periti sunt in istis historiis.
STRA. Asine, ille pictor est? Pedagogus est.
PET. Quid tu ais? Ego paedagogus?
STRA. Quid aliud es?
PET. Tu nescis, indocte? 1015
STRA. Hoc scio, me indoctum esse, et te esse pedagogum putavi hactenus.
PET. Prisciane, tuam fidem! Istud est liberales non didicisse fideliter artes.
Pedagogi illi dicuntur qui in scholis sordide ex puerorum aurifodinis victum rimantur
sibi, qui sunt nomine grammatici, re barbari. Ego instructor generosorum in
politiore literatura vocor. 1020
STRA. Quot ergo consponsores habuisti?
PET. Quare id rogas?
STRA. Tam longum tibi nomen est ut aliquis vix ante annum teneret memoriter —
“destructor generosorum impolitiore literatura.” Hoc nomen igitur decem sufficeret
paedagogis. 1025
PET. Non dixi tibi, Fabriti, “Naturam expellas furca et verbum sapienti sat est”?
FABR. Sceleste, pergin’ argutarier cum preceptore meo?
STRA. Num ille est preceptor, here? Mox irascetur tibi quod preceptorem voces.
FABR. Quem igitur vocem, fatue?
STRA. Audivisti ab ipsomet. Vult dici “destructor generosorum impolitiore 1030
literatura.”
FABR. Scelus, depone sarcinam ut vapules.
STRA. At ego sarcina malo onerari quam pugnis tuis.
PET. Noli lavare Aethopem, nam operam et oleum perdes. Utrumque
proverbium est in Erasmi Chiliadis. Ipse consimilem librum editurus sum propediem, 1035
sed meum opus tantum e Graecorum fontibus derivabitur.
AUR. Quaeso, adolescens, apud me depone hanc sarcinam.
STRA. Faciam? Nempe, cum memini, tua stultitia dederat mihi propemodum
magnum malum. Tibi hic pictor visus est, qui sex habet nomina quorum minimum
pictoris nomine est maius. 1040
BRU. Heus, vide quid ego tibi gratis dabo.
STRA. Iupiter, infinitum est!
AUR. Videte, sultis, hanc pernam. Quam est crassa et pinguis!
STRA. Flos veteris vini meis naribus obiectus est.
BRU. Quis ex vobis scienter degustat vinum? 1045
STRA. Ego, ego, melius quam quisquam. Sorbitant alii, ego degusto funditus.
BRU. Fac periculum. Num istud tibi bonum videtur?
STRA. Hercle, non adverti satis primo gustu.
BRU. Apporta alium cantharum. Hem tibi.
STRA. Valde liquidum est, ac voluptas gulae praepedivit iudicium linguae. At 1050
secundo haustu assuefeci me, ut doctum de tertio iudicium dicam.
BRU. Imple hunc denuo.
STRA. Festinet. Ne ego desuetudine quantum requiram!
BRU. Presto est. Quid iam dicis?
STRA. Tu solus perfecte tenes rationem accipiendi hospites ut decet. Age, igitur, 1055
tene etiam hanc sarcinam.
FABR. Quid? Tu mihi designabis hospitium, os impudens?
PET. Ebrius est, nec enim haec sobrius faceret unquam.
AUR. Domini, non possum ego vobis magnam copiam praestare ciborum, sed magis
suaves aut delicatos nemo dabit. 1060
STRA. Aegrotis hic, non sanis, natus est hospes.
BRU. Potestis fidem dare, non dissimulat hic inopiam suam. Nam advenae eius
abeuntes queruntur semper se pane expletos et cibariis.
STRA. Hic bene pro me arguit.
PET. Omnis repletio mala est, panis vero pessima. 1065
AUR. Domini, non bonum est sub dio, frigidius iam coelum est. Quaeso, introite.
FABR. Habeo gratiam, hospes, caletur hic satis.
BRU. Sine ut servus introvisat quis apparatus sit vobis in culina.
FABR. Intret sino. [Exit Stragalcius.]
BRU. Verum est illud olim hospitium a multis fuisse frequentatum, sed a quo 1070
meum erectum est hominem fere redegi ad famem.
AUR. At omnes Germani ad me veniunt.
BRU. Ad te autem? Vel ad insigne Porci?
PET. Quo autem Galli et Neapolitani?
AUR. Ad me etiam. 1075
BRU. Mendatium magnum, nam semper hospitanter apud Amoris Deum.
FABR. Ubi autem Romani, quia nos Romani sumus, et cardinales?
AUR. Aliquando apud me, aliquando apud illum, aliquando etiam apud Deum Amoris.
BRU. Sinite hunc vetulum mentiri, mei domini, nam aliunde non habet quo vivat,
quantum ego sciam. Nunquam ego in eius limine Romanum conspexi alicuius numeri, 1080
exceptis duobus cardinalibus qui sunt, ut ipse est, capulares ambo. Iuvenes omnes hunc
Stultum feriunt.
AUR. Et stulti etiam uxorem aliquando.
PET. Parcius ista viris tamen obiicienda memento.
BRU Si mihi uxor sit tepida, at filia domi sat amorum habet, nil dicam amplius. 1085
PET. Non unquam tacuisse nocet, nocet esse loquutum.
STRA. [Intrans.] Nunc ego centum portitores strenuos cum funibus nobis nimis vellem
hic esse, et lorarios totidem cum loris aut fustibus, ut videam an omnes possint viribus
coniunctis abigere me aut unquam dimovere ab hoc loco. O mei dentes, vos dictaturam
hic aggredimini. Quot ego ollas Vulcani ad violentiam, quot verucula omnigena carne 1090
onusta vidi, porcina, agnina, vitulina, bubula, caponibus, perdicibus, phasianis, columbis!
Quae farta et minora et constantis aetatis! Quot artocreas, quam varia embammata! Ut
mille ego mortes oppeterem potius quam me divelli ab isto pollucto sinam!
PET. Variorum ciborum commixtio pessimam causatur digestionem in Schola
Salerna
est in versu. Ego in prosam mutavi. 1095
<STRA.> Hui, medicus hic factus est, dii illum perduint.
FABR. Quid agemus, praeceptor?
PET. Etiam atque etiam cogita.
STRA. Habet hic hospes uxorem lepidissimam, here.
FABR. Sane non placet mihi ille squalidus senex. 1100
STRA. Eo intro, annon?
PET. Stragalci, nihil faciundum est ὕστερον πρóτερον Homericωs. Fabriti, tu vide
quid agas. Nosti illud, insipientis est dicere “non putaram.”
FABR. Si quid praeter sententiam eveniat, in me cudetur haec faba.
PET. Proverbiumne, Fabriti, ut Theophrasti discipulus possis cognoscere? Meus est, 1105
amo te ob hoc dictum, eamus huc intro.
AUR. Bene habet, Brulio. Erit ubi parem tibi gratiam referam.
BRU. Abi et suspende te.

ACTUS III, SCAENA iii
VIRGINIUS, CLEMENS NUTRIX

VIR. Heccine est pietas filiae adversus patrem me in senecta facere gerrrati figuram
flagitii? Hiccine fructus est laboris tui, nutrix, meique sumptus, quem illi ex pauxillo 1110
demenso egre quotannis compersi miser? Aut istis moribus num tu assuefecisti
parvulam siccine spem vitae meae, familiae columen, aetatis solatium, omnium iam
exitium esse, et, quod me magis crutiat, exitium sui? Nulla fortunae vis, dum probrum
abfuit, dehonestare potuit Virginii canos. Nunc quae mihi acta est omni honore
hactenus, ah nutrix, ponenda vita est cum dedecore. 1115
CLE. Ne angas te animi. Infamiae contagio descendere ad posteros solet, non
ascendere ad parentes. Tua spectata virtus vitium delebit gnatae, illius vitium nullam
asperget maculam tibi.
VIR. Utinam mi aspergeret, modo illa intacta esset! Una in senecta macula nulla
macula est, in iuventa una est pro omnibus. Nam omnes cum una sunt, et quae 1120
pudica ante et honesta est habita una ab hac culpa famigeratio improbam perhibebit,
immodestam, perditricem sui, et, quod est maximum, suorum honoris vibicem.
Quem ego iam petam coetaneum, in cuius sinu merores recondam meos, et cuius
ex pectore solatium expetissam?
CLE. Magnum tum probrum, Virgini, expergefacies tibi, quod possit unde ortum 1125
est ibi esse in latibulo. Quid si etiam illa rem commenta est quod dixit aut odio,
Virgini, aut turpis lucri cupida, ut filiam exhaeredares et monasterium suum testamento
heredem tibi ex asse relinqueres? Quicquid tu credes, nemo hoc mihi persuadebit de
Lelia.
VIR. Si dixisset tantum aufugisse eam a coenobio, aliud esset, sed et causam 1130
addidit, haerere eam in amore apud adolescentem nescio quem eique inservire in
schemate asseclae. O miserum patrem! O illam pessimam! Quae probrum hoc
familiae intulit et famam sauciavit suam, animum meum.
CLE. Malacissandus es, Virgini. Quasi tu nunquam cuiquam assimile huius facti
feceris, ut illam fecisse dixeram — quod non credam tamen. 1135
VIR. Probe fabularis, nutrix, nempe mirum ut non sit tandem destitui pudore quae
a te instituta est, cum tibi eam educandam dedi, quibus es moribus. Veneficiae utinam
Samniae enecandam dedissem!
CLE. Delire senex, tuosne oblivisceris mores, qui meos ita memoriter memoras?
Malum scortum ego? Tu scortator, si diis placet, honestus es? Reprehensorem alterius 1140
sanum caput ipsummet habere aequum est. At si quid filia tua secus fecerit quam par
est aut cum pudicitia consonans, dico tibi in os tuum hoc esse non gnatae vitium.
VIR. Quare? Meum?
CLE. Curvo, tremulo, fatuo, insulso seni, qui stertit noctes atque dies, virginem
despondere in tanta nobilium adulescentulorum turba, quanta inscitia est! Quicum 1145
animam illa agere mallet quam vitam.
VIR. Mirum est senes tibi esse tam despicabiles. At ego illam efficiam mihi ut
morigera siet.
CLE. At meliusculum est monere. Quid si postilla erit tibi dicto obediens? Primo
ignosce errori. Sine illi hanc veniam exorem. 1150
VIR. Non tam facile possis me reconciliassere sibi, ne deinceps pergat in
maleficio impunitatis spe. Novi ego cuiusmodi ornata est vestibus. Si prehendero —
CLE. Tuo arbitrio face. Nam senem docere qui vult, eadem opera mortuum
sanabit citius. 1155

ACTUS III, SCAENA iv
FABRITIUS, BRULIO HOSPES

FABR. Dum illi obdormiunt, ego obambulo foras. Hospes, cum parati sunt qui
intus cubant, iube me sequantur versus magnum templum.
BRU. Sane videor vidisse, domine, in hac urbe saepius forma persimilem tibi,
eadem statura, eodem vestitu fere.
FABR. Quippe qui frater siet fortasse? 1160
BRU. Sic videtur quidem. Sed ego faciam quod impertias.
FABR. Memineris.

ACTUS III, SCAENA v
PACQUETTA, FABRITIUS

<PACQ.> Ecce autem illum. Verebar ne oppidum peragerem antequam hunc possem
oculo deprehendere. Optime occurristi. Ibam te quaesitum, mi animule. Fabi, mi
Fabulle, quid est? Magnum a me laborem abstulisti adventu tuo, ne in mora nunc sies. 1165
Hera quamprimum ad sese venias vehementer orat.
FABR. Unde illa aut quaenam est?
PACQ. Eia, quasi non norimus nos inter nos. Age, quid stas?
FABR. Quem, mulier, alium hominem, non me, forte quaeritas.
PACQ. Quem alium quaero nisi Fabium? Ito mecum, erit in rem tuam. 1170
FABR. Non mihi hercle hoc nominis est. Num palpum obtrudis, foemina?
PACQ. Egone quidquam tibi obtrudam qui heram non aestimas? Qua non habet haec
urbs aut formosam magis aut nobilem, aut melius institutam ab infantia.
FABR. Hem, quae haec fabula est? Aut non sana est mulier aut me alium esse quam
sim existimat. Quid si occasio nunc mihi aliqua quasi de coelo decidit bene consulendi 1175
mihi? Sequar, ut videam quo abducet domum. Eamus ergo.
PACQ. At aures strepitum usurpant e nostris aedibus. Opperire hic parumper, dum,
solane sit Isabella revisam. Exim tibi introeundi signum faciam, cum nemo est intus.
FABR. Expectabo. [Exit Pacquetta.] Miror quo haec evasura est fabula. Forte ex
meretricis haec familia est quae me impuberem sperat emunctum iri probe auro aut 1180
argento. Ne illa quam falsa est animi! Ego cum Hispanis iuxta hac in re senti.,
Mallem a meretrice auferre aurum quam dare, si alterutrum fieri aequum est apud eos
quos inter donatio praecessit mutua. Sed huic rei advertendus est animus.

ACTUS III, SCAENA vi
VIRGINIUS, GERARDUS, PACQUETTA

GER. Sic stat sententia, Virgini. Ego illi ab hoc tempore plane renuntio, me quia
dereliquit prior. 1185
VIR. Ne facias, Gerarde. Non existimo liquisse.
GER. Tu mihi de illa verbum amplius ne dixis, ne frustra dixis.
VIR. Quin tu conceptis verbis iurasti ducturum esse. Numquid fidem falles?
GER. Fallenti quidni fallam? Numquid illa non aufugit et alium amat? Numquid
tibi indicabit quando redierit? 1190
VIR. Si no7n redeat, nolo recipias. Sin redierit, ne fiant repudiosae nuptiae.
GER. Ego, qui filiam habeo moribus pudicis, mihimet probrum, illi corruptelam,
inducam? Cui iam homini non compertum est de eius fuga et quam impudice
meretricum in morem iuvenem nescio quem passim sectetur per oppidum?
VIR. Quin nullus post dies novem hac de re sermo est futurus, neque innotescit 1195
cuidam, demptis nutrice et nobis.
GER. Nusquam non spargetur rumor ante crastinum.
VIR. Noli vereri.
GER. A quo tempore fugit?
VIR. Heri vespere vel hodie mane, ne errem. 1200
GER. Dii faxint. Verum quomodo scis illam in urbe esse?
VIR. Certo scio. Ne istuc cures.
GER. Reperi illam modo, et postea de reliquo inter nos conferemus.
VIR. Promitte igitur te accepturum.
GER. Videbo. 1205
VIR. Age, dic te facturum.
GER. Non alio modo affirmabo.
VIR. Quin ea lege spondeas, si reperero.
GER. Reperi modo, inquam. Quid opus est verbis? [Intrat Pacquetta.] Sed unde tu
properas? Quid affers, Pacquetta? 1210
PAQC. Me ipsam.
GER. Ne, tu rem magni precii huc attulisti. Ut habet mea Isabella? Quid agit?
PACQ. Quid? Macereat se ieiuniis et precibus, ante altare procumbit in sacello
totos dies.
GER. Hercle ego filiam, diis gratia, vel precise relligiosam habeo. Tota est in 1215
orationibus assidua, accubua.
PACQ. O quam verum est quod dicis! Nunquam intermittit vigiliam, et pensum suum
peragit tanquam iam p<eritura.>
GER. Non dubito quin futura sit post obitum <angelus.> Quam similis est maiorum
suorum! 1220
PACQ. Praestertim matris, herae meae primulae (cuius animae propitietur Deus!).
Hercle, ego allacrimo cum eius memini.
GER. Mea Margareta!
VIR. Ne fle, Gerarde.
PACQ. Quot illa elemosynas dedit, et, nisi tu obstitisses, nunquam vacuum ab ostio 1225
demisisset pauperem.
GER. Ita, ita est. Nunquam vacuum nos pauperem dimisimus quamdiu illa vixit.
PACQ. Quin filia matrem superabit tamen
VIR. Dubitandum id est.
GER. Egregias dotes haec narrat. 1230
PACQ. Imo, iam aliqua ex parte superat, nam bis centies una aliquando in hora
surgit ad orationem. [Intrat Fabritius.] .
VIR. Heus Gerarde! Eccistam! Video quam quaerimus. Me miserum, vide.
Annon abscondat se etiam a conspectu meo? Accedamus, ne fugiat denuo.
GER. Cave certus sis, metuo male ne illa non siet. 1235
VIR. Tu nescis? Annon signa agnoscas quae dixi a sorore quadam subindicata fuisse
mihi? Eho, annon est?
GER. Certa ea est.
PACQ. Res male succedit. Ego pignus cuiquam dabo me poenas daturam propediem.

ACTUS III, SCAENA vii
VIRGINIUS, GERARDUS, FABRITIUS

VIR. Bona mulier et pudica, salve. Hicce honor est quem tu patri prestitas ut canitiem 1240
meam tuo operias dedecore? Gerarde, quid tibi videtur sponsa sua? Non lepida est?
GER. Meam sponsam vocas? Haud equidem mea est.
FABR. Quicum hic homo loquitur?
VIR. Tecum.
FABR. Quid mecum tibi fuit unquam aut nunc est negotii? 1245
VIR. Iupiter magne! O scelestam atque audacem foeminam!
FABR. Sanu’n’ es, mi homo, qui mihi maledicas homini hic ignoto nesciens? At
tibi malam rem his pro maledictis dare possem.
VIR. Quid ais? Quam ego unam vidi mulierum audacissimam, non ego novi?
FABR. Me filiam esse ais? 1250
VIR. Tu negas?
FABR. An mos hic est peregrinis ut narrent fabulas?
VIR. Lubet ludibrio habere patrem atque inficias ire facta quae sint?
FABR. Hic homo sanus non est. Heus, bone vir, nullos habes hoc loci affines aut
propinquos tibi? 1255
VIR. Quorsum istaec?
FABR. Qui te vinculis constrictum teneant, ne vel aliis vel tibi istoc furore officias.
GER. Hem.
VIR. Hui! Os durum! Ut ego te constringerem ferreis catenis, pessuma, pro
malefactis tuis et audacia, multo esse aequius. 1260
FABR. Quin tu te suspendis?
VIR. Ain’ vero? Vae capiti tuo!
GER. Noli, Virgini.
VIR. Sine modo ulciscar hanc impudentem audaciam.
GER. Stulte facis. 1265
FABR. Mihi dolebit, non tibi, si quod ego stulte fecero.
GER. Lelia, vigila.
FABR. Ecce autem alterum. Vigilo hercle quidem quod sciam, tu vero vigila. Et vide
sis propius num ego sum Lelia.
GER. Quid igitur es? 1270
FABR. Tu qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
GER. Quin male mereri de immerente inscitia est.
FABR. Ne mihi igitur moram offeras.
VIR. Tu mihi merorem offers cum istis moribus.
FABR. Dic mihi, si potis et unum sobrium verbum forte emittere, cur mihi homini 1275
peregrino ac ignoto tam iniquus es hactenus, qui tamen ab urbe hac natus sum et ex familia haud
ignobili?
GER. Hercle verecunde dictum! Non recuso illam accipere.
VIR. Cur autem abiisti clam patrem?
FABR. Coactus abii, non sponte. 1280
VIR. Quis coegit?
FABR. Hispani.
GER. Hispani?
VIR. Hispani? Unde ergo nunc venis?
FABR. Ex castris. 1285
VIR. Hem, ex castris?
FABR. Aedipol ex castris.
VIR. Caste scio in castris munivisti pudicitiam.
FABR. Tu me accusas?
VIR. Gerarde, ducamus eam, quaeso, in aedes tuas, ibi hunc ornatum ut exuat. 1290
GER. In meas aedes ex castris? Non faciam. Duc illam domum tuam si lubet.
VIR. Obsecro te per amorem nostrum.
GER. Non hercle faciam.
VIR. Audi sis, Gerarde. Ne ego post te lictores expediam qui maiori adhuc cum
probro reducem faciant. [Alloquitur Fabritium.] 1295
FABR. Novum hoc insaniae genus est quod istos occupavit senes, viros ut accipiant
pro foeminis! Quos ego hodie ludos vidi! Unus alium trudit. Certum est huius opperiri
exitum. Sed soluta consulatio est, expecto quid volunt.
GER. Sane videtur mihi et non videtur. Iterum interroga.
VIR. Quis pater est tibi in hac urbe? Responde me. 1300
FABR. Virginius.
VIR. Utinam non esset, adeo me coges ante tempus emori!
FABR. Hui, ante tempus sexagenarius morietur senex?
VIR. Deridesne?
GER. Mitte ista, mea suavitas. Non ita respondendum est patri. 1305
FABR. Sapienter tu quidem ad rem. Quis pater est? Nullum ego patrem nisi Virginium
habeo.
GER. Ita est ut dixi suspicari me, amore nimio fundamenta mentis conquassivit.
VIR. Miserum me, id ipsum verebar ab initio. Quaeso, Gerarde, ducamus domum tuam
quia prope est, ne longius serpat tanta familiae nostrae contumelia. 1310
FABR. Mirum est fatuos toties consilium capere.
VIR. Tentemus primo blande et precario ingressam ut concludemus cum filia tua,
quae facilius ei quam nos sanam restituet mentem.
GER. Volo, fiat.
VIR. Age, mea filia, ignosco iam tibi. Deleo dehinc ex animo quae sunt praeterita, modo 1315
in posterum famae tuae et patris melius consulas.
FABR. Habeo tibi gratiam.
GER. Bene facis.
FABR. Quid tum postea?
GER. Quia turpe est foeminam habitu in virili adspici, ingredere huc ad me ut commutes 1320
vestem. Pacquetta, aperi ostium. [Intrat Pacquetta.]
FABR. Egone? Quorsum? Non faciam.
GER. Quamobrem?
FABR. Quia nolo limen attingere peregrinae domus.
GER. Quam pudice! Penelope haec plane altera est. Numquid ego foelix sum futurus? 1325
VIR. Ita pol spero et precor. Quin, mea voluptas, ingredere. Volo te paucis. Nihil est
quod metuas.
FABR. Si quid me vis, ante fores dicito.
VIR. Quin, inquam, id fiet intra limen convenienter magis.
GER. Quid stas, mea amica? I recta in aedes tuas. Nam si uxor fuas (ut pater est 1330
pollicitus), tuae erunt. Tibi do cum omni supellectili.
FABR. Ego uxor? Ha ha he. Vidit sol unquam dam delirum senem?
VIR. Ne illi obturbes caput. Mea filia, i intra modo.
FABR. Intrabo non aegre si hoc tibi volupe est.
VIR. Nunc illiam conclusam tenemus cum filia tua. Cave ne exeat dum ego vestes eius 1335
accerso.
GER. Pacquetta, adfer mihi clavem interioris cubiculi. Hanc tuae fidei mando. Hem
tibi, ac cave sis ne me inconsulto aut absente seram audeas attingere. Si quis aliud suadet,
potes respondere commode ab eo secus imperatum esse tibi qui pro te argentum dedit.
Memorem animum habe. 1340

Perge ad Actum IV