Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS II, SCAENA i
LAELIA vestita habitu asseclae sub nomine Fabii, FLAMINIUS AMATOR

FLA. Demiror, Fabi, nullo obsequio meo aut opera tua, gratum ab ingrata illa
nuntium posse extorqueri. Te saltem quod tractat humaniter indicium est nos odio 485
non esse penitus. At quid ego commerui quo minus penitus amer? Quid causatur,
Fabi? Quid dixit?
FAB. Heus, milies audivisti.
FLA. Iterum ut audiam (mi puer) haud perdes operam.
FAB. At te perdam fortassis, quod mi carius est. 490
FLA. Non facies. Quin audacter edisseris?
FAB. Ego hercle lubens mali nuntius non sum, nec quae illa superbe dixit aequum
est servum iterare. Non possum a lingua obtinere tibi ut dicat male. Ac tu si mihi
succenseas, quid ego iam faciam?
FLA. Quid istuc? Ego ut tibi succenseam de verbo? Quem semper germani fratris 495
in loco habui, ut tua merita est constantia et fides? Nec servo malo velim tam iniquus
esse ut succenseam, si faciat quae iubeo.
FAB. Quando ita vis, faciam igitur quod iubes. Orat ne cogites se, quae te ex animo
delevit suo.
FLA. Delevit? Miserum me! Tu perge, Fabi. 500
FAB. Amorem alio ut convertas.
FLA. Egone? Dii ne sinint!
FAB. Nam sibi decretum esse —
FLA. Ah decretum — quid, Fabi?
FAB. Here, plus satis iam audivisti. Noli ampius quaerere. 505
FLA. Quod decretum est alloquere, uno ut ictu funditus experiar, et moriar semel.
FAB. Egone hoc faciam?
FLA. Quippeni? Sum imperio tibi.
FAB. Quemcunque e alium —
FLA. Perge. 510
FAB. — Flaminium nunquam amaturam.
FLA. O superi, Flaminium nunquam amaturam! Quid commeruit Flaminius?
Flamini, quod facinus admisisti in Isabellam tuam, aut quem deum potius fecisti
iratum tibi? An ex animo putas pro certo loquutam?
FAB. Quid ni ex animo? Vel quorsum simularet? 515
FLA. Tunc pol ego perii certo, haud arbitrario. Sed cur literas accepit si me odio
habet? Quin illa faciat quod avet, decretum est mihi, quancunque aliam
deseram, Isabellam nunquam deseram meam.
FAB. Itane, here? Pol conducibile esse video, odisse te, si amando ulcisceris.
FLA. Quid vis ut faciam? Ego memet ut deseram? 520
FAB. Certe edepol, here, ego ut te noscas, non deseras velim.
FLA. Quomodo? An tibi forte sum notus melius quam mihi?
FAB. Utinam non esses!
FLA. Quid utinam?
FAB. Tu qui tam decenti corpore es, et familia tam nobili oriundus, Isabellae ut 525
manicipium fieres! Aut ullam aliam nosti huic aequalem quae digna tibi videtur quam
pariter ames?
FLA. Est quidem alia in hac urbe quae Leliam nomen habet, cui te, mi Fabi, sepius
mecum putavi haud multum esse dissimilem. Monstrabo tibi illam aliquando, si
meminero. Satis pol venusta virgo est et pudica satis. Illa et ego olim invicem amavimus, 530
et illa etiam nunc me efflictim amat misera, nec ego tamen possem ei multum rependere.
Dum annum a me abfuit, primus calor meus deferbuit, et interea aliunde accensus est
novus a radiis quos divini Isabellae emittunt oculi, nec nisi unde accensus est fomentum
habet.
FAB. Mecastor, here, si tua cum bona venia licet mihi quod sentiam libere proloqui, 535
qui amantem in te negligis ab amata neglectus ut sies, deorum haec aequanimitas est, non
infoelicitas tua. Quam tu pellexti prior hanc immerentem et amantem ut deseras, peccatum
gravissimum est. Ignosce audaciae meae dum tuae famae consultum cupio. Ab amore haec
sunt omnia.
FLA. Ego in eam partem accipioque et volo. Sed tu qua es aetate amoris vires nescis, 540
Fabi, nescis, quae hominem mutant extempulo, ut non cognoscas eundem esse.
Amatoris in animo ut in cera habitum: interit prorsus imago vetus cum intervenit nova.
Laeliae obliteratum cum nomen est in animo meo, solum ego Isabellam dies noctesque
cogito, solum illius memoriam usurpo lubens, solum eius umbram quam alterius corpus
malim, illam solam denique vel fugientem sequar. Proin tu, Fabi, etiam atque etiam vide 545
ut causam ab illa ediscas quam celerrime, qua facta st malevolens repente e benevolente
mihi.
FAB. Tempus perdes.
FLA. At ista perditio temporis placet.
FAB. Non proficies. 550
FLA. Ferenda ergo res est aequo animo.
FAB. Quin ei valedicas, here, ut fortem decet.
FLA. Non est puer cui amor et fidelitas herum erga aequiparet suum. Tibi dico, Fabi,
ut pergere abeas, et citis quadrigis redeas properantius, responsum eius ad me
quamprimum ut deferas. Interea ego me conferam ad magnum fanum. 555
FAB. Illic sum atque hic sum.
FLA. Si effexis — Audin’ —
FAB. Quid vis?
FLA. Dii me perduint qui te revocavi. Non tibi dicebam “i” modo? [Exit.]
FAB. Opportune abiit. Pacquettam. Me scio quaesitum venit. 560

ACTUS II, SCAENA ii
PACQUETTA ET FABIUS FALSUS

PACQ. Credo ego Amorem primam apud homines carnificinam commentum. Hanc
adeo de hera coniecturam domi facio, ne foris quaeram. Nunquam vidi foeminam
inquietam magis a quo amare occepit. Hoccine est amantes esse? Ego amentes potius
dicerem. Solebat mecum, dum erat apud se, in gyneceo sedens pensa dividere. Nunc
aut ascendit ad solarium aut caput exerit per fenestram, aut sursum deorsum ab aurora 565
usque ad vesperam ambulat. Putarem ei, si non causam noscerem, argentum vivum esse
in calcaneis. Sed, Deus bone, quae hec stultitia est? Amavi ego etiam aliquando
quendam mei loci atque ordinis hominem, videbar sane mihi aeque eum diligere ac me
ipsam fere. Ego tamen nihil horum sensi quae heram perturbant. Nihil edi, nihil bibi
minus, nunquam plus lanae naevi quam illis diebus, nec altius dormivi quam illis noctibus. 570
Habui tamen aliusmodi amicum, quamvis ipsa dico, quam hera habet. Hic nano aut
simiae quam viro similior est, at ille meus barbam tanquam capra habuit in digitos meos
cadentem atque volubilem ac lana in colum. Nec tamen ego illum aut vidi aut expetivi
videre nisi festis tantum diebus. Hunc autem hera aegre fert si non profestis etiam viderit.
Neque ego adeo aliud quotidie quod agam habeo, nisi circum circa cursitando istum ut 575
quaeritem. [Intrat Fabius.] Ecce autem hominem. Quam in tempore advenit! Fabi
lepidissime, salve, te ipsum quaesitum ibam.
FAB. To quoque, Paquetta. Hera tua ut valuit?
PACQ. Nunquam peius. Lachrymat, lamentatur, toto in maerore quod hodie mane
transeuntem te non viderit. 580
FAB. Quomodo? Voluitne ante lucem ut transeam?
PACQ. Equidem ante primam vigiliam non esset invisus ei conspectus tui. Imo nec in
concubia nocte, audeo dicere.
FAB. Aliae curae sunt mihi. Ecquid herum non habeo cui omnibus horis inserviendum
est? 585
PACQ. Etiam cum eo cubas?
FAB. Utinam in tanta essem apud eum gratia ut cubarem una!
PACQ. At cum Isabella malles?
FAB. Egone? Non hercle quidem.
PACQ. At ego hercle quidem non tibi creduam. Sed cesso ego herae meae 590
mandatum exequi. Ausculta, amabo. Rogare te iussit multo opere maxumo sumptu
ut ires ad sese domum, pater dum abest. Consilii, puto, aliquid est, tecum quod
communicet clanculum.
FAB. Si mihi quod gratum est facere in votis habeat, Flaminium abiuret protinus.
PACQ. Obsecro te, Fabi, ipsemet veni et dicito. 595
FAB. Faciam cum erit otium. Alia iam mihi negotia incumbunt.
PACQ. Imo nunc, Fabi. Actutum reverteris.
FAB. Obtundis me. Abi.
PACQ. Fabi, Fabi, audi sis. Scurrae aliquando ex ore manavit catum dictum, “ferrum
dum incalescit ferito.” Quam multos habet urbs nostra adolescentes nobiles qui minimam 600
partem gratiae arriperent avide, quam tu satur flocci facis!
FAB. Illos ergo admittat, me mittat si velit.
PACQ. Iupiter, verum est vetus verbum, “si adolescentia sciret et senectus posset!”
Quam superbe hic nunc oblatum contemnit quod amissum averet invidus! Misi nisi
negotium facesseret absentia eius, ad malam crucem per me iret. Quaeso te, Fabi, sine 605
exorem. Hera remittet me denuo conquisitum, nisi te mecum adferam. Uno verbo
alloquere, ibin’ mecum?
FAB. Age, i prae, Paquetta, quia importuna es.
PACQ. Ut mihi corculum assudascit ex metu ne non veniet! Ita me acriter
increpabit hera, scio. Obsecro te, Fabi, ne fallas fidem. Tam colubrino ingenio es ut 610
vix confidam tibi.
FAB. Non faciam, inquam.
PACQ. Nunc ad heram remeabo, expectabo te statim ad ostium.
FAB. Abi, inepta. [Exeunt.]

ACTUS II, SCAENA iii
FLAMINIUS, CRIVELUS EIUS SERVUS, SCATISSA SERVUS VIRGINII

FLA. Proviso si Fabium forte alicubi conspicer. Multrum pol mihi displicet ista 615
cunctatio. Solebat unum semper curriculum facere, nunc cocleam videtur vincere
tarditudine. Sed amatorum hec culpa est, omnia minus perpendunt. Crivele, cur tu non
profectus es ei obviam?
CRI. Eram profecturus et tu revocasti.
FLA . Ito nunc igitur, et si forte ex domo Isabellae non exiit, praestolare eum prae 620
foribus.
CRI. At qui ego sciam intus num siet annon? Volo igitur pulsare fores ut percuncter
aliquem.
FLA. Videte, sultis, hunc asinum. Quam honestum hoc foret! Domi ego servum non
habeo quantivis precii preter unum Fabium. Solus Fabius bonus, solus dicto audiens, 625
solus fidelis est. Quid grunnit insipiens hic porcus?
CRI. Servus tibi non est alicuius pretii praeter Fabium? Pulchra quidem gemma est.
FLA. Quid ais de gemmis, furcifer?
CRI. Aio non tutum esse ut gemmas tuas ignoto homini committas ne aufugiat.
FLA. Scelerum caput, ut tute es, ita omnes esse censes. Utinam mihi tam nota esset 630
cuiusque vestrum quam illius est fides! [Intrat Scatissa.] Sed Scatisssam adspicio
venientem. Tu illum interroga si forte Fabium viderit. Ego interea ad argentarium. [Exit.]
CRI. Scatissa, salve.
SCA. Quid igitur?
CRI. Vivitur. 635
SCA. Satin’ ex sententia?
CRI. Si eveniunt quae exopti, satis, Diespiter te perduit. Sed vidistin’ Fabium?
SCA. Quem? Albae gallinae filium? Heri delitias tui?
CRI. Illumpse.
SCA. Non ego quidem. 640
CRI. Quo vadis autem?
SCA. Quaesitum senem nostrum.
CRI. Illum uterem inflatum? Modo hac transivit.
SCA. Ad quam partem vertebat se?
CRI. Dextrorsum, sinistrorsum, sursum, deorsum, unam mox versuram terram 645
versus facturus.
SCA. Nequam es. Sed mihi abeundum est.
CRI. Eamus una. Heus tu, habeo festivissimam historiam inter me et meam
Katharinam —

ACTUS II, SCAENA iv
SPELA solus

Quam misera est servitus seni fatuo inservire! Nulla enim est dementia quam cum 650
senili conferas. Talis hic meus est, qui senati columen et praesidium popli cluit, nec
tamen sol cuiquam illuxit deliro aut insipienti magis. Unguentum ille, suavia et savia
cogitat nunc demum, ac si hactenus oblitus fuit, quem extrema delibutum unctione par
esset ante annum excubias in vicino hoc templo agere. Mihi autem a miropolis huc
reditio est. Ibi ego, unguenti odorati si quod alio praestantius genus est, illud postulo 655
ut ostendant mihi. Illi, minam credo expectantes, aut talentum magnum, certatim vascula
pellicularia adponunt. Consulto elegi olidissimum, quod flagrantius oleret quam herus
meus obolet. Poscunt precium, ego denarium depono. Intuentur me omnes statim ac
flagitium hominis. Unus qui sibi visust prudentior ceteris, “Heus tu,” inquit,
“falsus es, non istuc unguenti voluit herus tus, sed id quod est contra scabiem, cuius 660
precium misit.” Ego tum iracundus, “Autumas vero, unguentarie feculente, clysterum
intrusor in postica hominum, meum herum porrigenosum esse, meum tam lepidum
herum qui munditiis munditiam anteit et aurium tenus in amore annum iam fuit.” Tum
illi omnes qui aderant risu emoriri. Ego denarium tranquille mecum effero, tanquam
occisum deridiculo, seni redditurus ut carius ungi discat, si ungi velit. Ille unguenta 665
habere nihili putat, ut me servum habet, sed dii illum eradicent!

ACTUS II, SCAENA v
CRIVELUS, SCATISSA, FABIUS (LAELIA), ISABELLA

CRI. Audin’? Accipe hanc dextram, ego unam tibi alicubi reperiam, sancte iuro.
Tu nullus es? Haud nosti me?
SCA. Crivele mi, si repereris, quam lepide nos tempus agemus! Ego claves
lignarii, et carnarii, et promptuarii semper apud me habeo. Nos heri sumptibus edemus 670
et potabimus faxo, quando nihil aliud a vetulo sperandum est.
CRI. Dic, sodes, an voluptabilem habebimus hanc quadragessimam.
SCA. Quid aliud? Dum heri intersunt missae et concionibus ad pulpitum, nobis
cum vetere vino et pulpamento res erit.
CRI. Sed crepuit a Gerardo ostium. Quid est, Scatissa? [Intrant Fabius et 675
Isabella.
] Ellum quem quero una cum Isabella. Hinc auscultemus quid agant, sane
censeo.
SCA. Quare?
CRI. Tace, inquam. Postea audies.
FAB. Memento, Isabella, quid pollicita es mihi. Praeterea — 680
CRI. Si essem ego parvus ille nebulo, ut herum emungerem!
SCA. Tu eius vicarium ageres?
CRI. Dubitas?
FAB. Aliud me vis?
IS. Asculta modo paululum. 685
FAB. Ecce me. Quid vis?
IS. Estne aliquis prae foribus?
FAB. Neminem video.
CRI. Malum, quid eam toties adit?
SCA. Pol, nimia haec est familiaritas. 690
CRI. Mox videris. Pausa.
IS. Audin’ unum verbum?
CRI. Quam prope nunc appropinquant sese manus!
SCA. Ausim hercle sponsionem facere.
IS. Cuperem ego libenter — accede parum propius. 695
CRI. Accede, male conciliate, accede.
IS. Respice, precor, si quenquam conspexis ante fores.
FAB. Dico tibi, nemo est.
IS. Cuperem libenter ut revisas mox a prandio. Pater abiturus est in oppidum.
FAB. Faciam ea lege ut, si herum transeuntem videris, illius ad conspectum fenestram 700
occludas ocyus. Postidea ego totus tecum usque ero assiduo.
IS. Nisi hoc pro te fecero, ne me in posterum minimulum indulgeas.
SCA. Dii boni, ubinam illa illi admovit manum?
CRI. O miserum herum meum, ubi tu es? Edipol putabam me vere vaticinatum esse.
FAB. Vale, Isabella. 705
IS. Ehodum, quid adeo festinas?
SCA. Osculare illam, stulte. Veretur haec bona mulier ne quisquam videat.
FAB. Age, mea domina, tempus est ut te intra limen recipias.
IS. Unum autem ut impertias.
FAB. Quale? Dicito. 710
IS. Semel te intra ianuam habeam.
CRI. Ecce rem, actum est.
IS. Euge, quam suppudet!
FAB. Verum si aliquis nos conspiciet?
CRI. Heus, sodes, tantundem mihi! 715
SCA. Nunquid bene dixeram quod labra consererent?
CRI. Ego pol hoc osculum, puer, quod tibi datum est, mihi in lucro reponam. Quid
herus cum haec resciscet?
SCA. Noli ei indicare, Criville. Malus esses.
IS. Obsecro te ne ab impudico haec animo perfecta putes. Quo amoris pertraxit 720
invicta necessitas, eo nolenter misera coacta sum sequi.
FAB. Non est quod apud me te excuses, mea amenitas.
CRI. Deprehendi te tandem, audacissime. Non mirum est si hero obrepsti persuasione
subdola illam ne pergat amare, — tibi ut relinquat scilicet.
SCA. Nempe omnis gallina sibi scalpit, sibi cibum quaerit, denique omnes mulieres 725
ad unam incudem factae sunt.
FAB. Herus iam diu expectavit me. Eundem iam est curriculo. Mea Isabella, vale, et,
laudem, obtura fores.
IS. Resista aliquantisper.
FAB. Non possum. 730
IS. Obsecro te ne mihi infidelior fuas quam ego sum tibi. Tua ego sum.
FAB. Non eris magis quam ego tuus. Vale.
IS. Et tu. [Exit.]
FAB. In bivio nunc sum, nescio qua ingrediundum sit via, lubenter quod feliciter
satis inceptum est ad finem perducere. At nec sine illa hoc possum, nec cum illa, ita ut res 735
habet. Factum iam suaviis pepigit. Quid faciendum est postmodum. Ibo ad nutricem, ab
illa consilium petam. [Exit.]
CRI. Scatissa, manet me herus ad danistam. Ego moram non patior, ita animus
gestit nova haec numero apportare de elegante servo. Tu advocatus mihi aderis, ne ego
mendax habear intestabilis. 740
SCA. Adero si erit opus, sed tibi potius suaderem, si sapis, attende illum ut obnoxium
habeas, ne offendere unquam audeat. Sic tractabis pro arbitrio.
CRI. At ego (inquam) illam calamitatem meam (nam herus nihilo magis me respexit ubi
iste huc advenerit quam si dies complusculos fuerim mortuus) tam penitus odi ut minimam
dilationem temporis ferre non possum. 745
SCA. Fac igitur quod voles.

ACTUS II, SCAENA vi
FLAMINIUS, FABIUS

FLA. Quid ego discrutior miser ab amore cum illa quasi de industria adversatur mihi?
Ego expectando exedor plane atque exenteror. Illa me conspiciendi copiam gravatur mihi.
[Intrat Fabius.] Quam sum parvi animi! Sed Fabius venit. Quid ego illam accuso, causa
incognita? Nunquid factum est? 750
FAB. Nihil prorsus.
FLA. Hem nihil? Nullus sum. Quid ergo iam diu te detinuit?
FAB. Non passa est me intromitti.
FLA. Quid igitur faciam?
FAB. Quid, nisi ut te captum redimas? Victrix est foemina, insultabit illa tibi, nec 755
modum ponet contumeliae, cum non amet.
FLA. Venus noctivigila, tuam fidem! Cuius calamitas cum mea est comparabilis,
odium pro amore ut metam sina causa, sine fine? Dum me a fenestra praetereuntem
respexit modo, occludit illico, ac si larvam aut monstrum aliquod, patris homicidam,
aut familiae perduellem vidisset. Egone illi amplius inserviam, aut sim obsequens, 760
excors impos mentis, quae me despectui habet? Quae est Isabella? Non Gerardi filia?
Aut quis Gerardus? An patre Flaminii maior? Vah, Flamini, degeneris hoc animi est
aequali cervicem submittere. Valeat Isabella, ingrata illa. Facessat quod digna est.
Non debet ferri a Flaminio tanta indignitas.
FAB. Laudo, nunc vir es. Non possum quin exclamem, “Euge, euge, here, vicisti. 765
Tandem reliquisti Isabellam.”
FLA. Quid ais “tandem”?
FAB. Aio te tandem Isabellam liquisse et laudo hoc factum.
FLA. Mene liquisse Isabellam? Isabellam? Quamdudum?
FAB. Modo. 770
FLA. Qui hoc nosti?
FAB. Tuo ipsius ab ore.
FLA. Meone? Sanus non eram.
FAB. An insanis aliquando? Hercle ego illud non praevideram.
FLA. Egone Isabellam dixi liquisse me? 775
FAB. Factum.
FLA. Tunc lingua factum est, non ex animo Nam Leliam dicere volebam.
FAB. Leliamne? Quomodo eius iam in mentem venit? Ecqua fuit nupera tibi a Lelia
orta iniuria?
FLA. Imo quantum mihi mali est ab illa est, Fabi? Dulcis mea et columba mitior 780
Isabella, quae usque ab unguiculo ad capillum summum est festivissima, non temere
mihi tam crudelis repente facta est. Alios cum Lelia amores suspicatur nondum extinctos,
Laeliam adhuc veretur primas apud me partes habere. Hinc illa preter ingenium facta
est ferocula, non suo sed communi amantum vitio. Ceterum in hoc errore faxo multos
ne dies haereat. Ibo ad Isabellam, sancte eurabo Leliam, deosque una iurabo omnes, 785
superos, inferos, medioximos me nunquam laturum pedem ubi Leliae vestigium
cernam.
FAB. Iupiter!
FLA. Quid tibi est? Quid commutatus est color?
FAB. Iupiter! 790
FLA. Nunquid tibi dolet?
FAB. Cor meum, meum cor.
FLA. Unde hoc tibi contigit? Ventris fortasse dolor est?
FAB. Minime, minime.
FLA. Inclina te in me. Ne desponde animum. 795
FAB. Nullus est quem despondeam.
FLA. Unde esset cordolium tibi? Abibis domum. Quam frigidus est! Accersam statim
medicum. Interim cave ut calidum in te tectum induas. Per humeros iube tibi Crivelus
perfricet. Abi, festina, mi puer, ego mox adero. Quam gravem iacturam facerem, si hunc
puerum forte amitterem! Qui tam fidus est mihi, ac tam amans mei, ac si esset foemina. 800
[Exit.]
FAB. Nunc, miserrima et despicatissima foemina, certum Flaminii odium propriis
auribus tandem hausisti, et sententiam necis tuae. Infesta lux quae prima luxisti mihi!
Infaustum sydus sub quo in mundum edita sum! Ego una gravioribus nata aerumnis,
quam aerumnae fuerunt Medeae, quae in tragediis antiquis ponitur spectaculum miseriae.
Illa fugientem sequuta est fugientis probro, ego fugientem meo cum dedecore. Illi nullius 805
imminebat parentis metus, ego quot habeo propinquos, tot feci inimicos mihi! Illa ita
fugit ut non caruit tamen ubi si vellet viveret, mihi nullum est effugium, nisi in fuga.
Quicquid me fiet, certum est hunc habitum relinquere, de reliquo incerta donec nutricem
consulam.

ACTUS II, SCAENA vii
CRIVELUS, FLAMINIUS

FLA. Oculum tibi effodiam, pessime, si verbum addideris. 810
CRI. Hercle quin dicam quamvis luscus dixero.
FLA. Nescio quid consilii captem, ita anceps animi pendeo. Pergin’, obstinate,
mentiri mihi?
CRI. Nisi ita sit ut dico, here, non solum linguam abscinde, sed etiam suspende me.
FLA. Quando id? Quamdudum factum est? 815
CRI. Quoties dixi? Per te non stat quin linguam atteram.
FLA. At per me stabit ut caput comminuatur tibi, sacerrime, si non protinus respondes
mihi. Cave etiam nisi quod te rogo, nisi ea quae exquiro. Quomodo res facta est?
CRI. Eo modo quo facta est.
FLA. Deludis me, verbero? 820
CRI. Quid ego scio an cum labris facta est an cum dentibus? Egone osculari soleo?
FLA. Dii immortales, quam ridicula res est agrestus et indoctus servus! Vidistin’
osculari?
CRI. Factum, aut suspende me.
FLA. Statimne ad oscula sine praefatione aliqua in oculis omnium? 825
CRI. Non dico, here.
FLA. Quid? Negas rursum?
CRI. Non nego de osculo, sed res non acta est sine astu, hoc dico. Nam carnifex ille
saepius circumspexit ne quis forte ex insidiis aucuparetur quam rem agerent.
FLA. O Iupiter, quid ego audio? Actum est si quidem hic vera praedicat. Quomodo 830
neuter te adesse persenserat?
CRI. Receperam me post columnas, quae stant ante aedes.
FLA. Qui illos ergo vidisti?
CRI. Ambobus meis oculis. Tune putas me cubitis videre?
FLA. Illamne est osculatus? 835
CRI. Non possum recte respondere illene illam, an illa illum. Hoc scio, alium alium
osculatum esse.
FLA. Perii planissime.
CRI. Nisi ita sit, here, suspende me.
FLA. Num vultus admorunt adeo ut se contingerent? 840
CRI. Nescio de vulto, de labiis scio.
FLA. Tressis, potin’ admovere labra, vultum ut auferas?
CRI. Quidni, si ad aures, vel in occipitio facta habeam? Quo sunt situ facile credo non
posse.
FLA. Num placet argutarier in re seria, flagrio? Age si quid agas, advoca tibi in 845
animum senatum consiliarium dum est tempus, ne posthac dixeris “putaram.”
CRI. Here, quoties dicendum est? Tum suspende me.
FLA. Quomodo autem illos vidisti?
CRI. Stans, vigilans, oculis apertis, intentus ad videndum, nihil aliud negotii habens
quam ut viderem. Porro etiam hac eadem tunica qua nunc sum indutus, hoc eodem petaso, 850
his calceis.
FLA. Tum ego vigilans, oculis apertis, video quod me Salus ipsa, servare si vellet,
non potest. Quod si mendacem te —
CRI. Tum inquam suspende me. Quid pote dici aptius? Illa illum revocat, ille redit,
ibi amplectuntur se, deinde labra centies committunt. Nunc “solus Fabius bonus, solus 855
Fabius dicto audiens, solus Fabius fidelis.”
FLA. Centies? Dii, obsecro, vestram fidem! Ego millies interii os sublinitum esse.
Persuasit, ego ut deseram, impudenter impudens ipsus ut fruatur? Nisi ego illum exemplis
quam plurimis — Quid autem si hic, ut nequam est, consutis mendatiis et dolis ad me
veniat conservum ut prodat suum (quem odio habet, scio) et faciat quod suo collibitum 860
est animo? Perspisso eveniat ut poeniteat ante datae fidei. Possumne ego verum ex te
exculpere?
CRI. Aut suspende me.
FLA. Audin’ tu? Ita mihi Iupiter totum hoc quantum est quod impendat avertat mali,
ut ego te necasso si falsum aut vanum recepero. 865
CRI. Audin’ tu etiam? Ita me det Iupiter meliorem tunicam quam utor et benigniorem
herum, ut vera sunt haec quae dixi tibi omnia.
FLA. Dic iterum, vidistin’?
CRI. Vidi.
FLA. Illamne est osculata? 870
CRI. Osculati sunt se invicem.
FLA. Quoties?
CRI. Bis.
FLA. Teneo manifestarium. Suspendo te, annon? Furcifer, nonne modo centies
dixeras? 875
CRI. Ignosce, here. Numerus non occurrebat.
FLA. Tentabo porro. Quo in loco?
CRI. In porticu.
FLA. Hem in porticu? Occidisti. Modo ad ostium.
CRI. Volebam dicere prope ostium. Memoria labilis est. 880
FLA. At ego corium tuum stabile inveniam.
CRI. Hei, hei, hei,
FLA. Potin’ es verum dicere?
CRI. Imo verum dixi, quum in mentem iam venit.. Habeo testem.
FLA. Testem? Quisnam est? 885
CRI. Scatissa, servus Virginii, qui vidit aeque atque egomet.
FLA. Quid si inficias iverit?
CRI. Nihil habeo amplius quod dicam. Suspende me.
FLA. Hercle ita faciam.
CRI. Quid autem si fateatur? 890
FLA. Aedipol, vos ambo interficiam.
CRI. Hei mihi, quare illud, here?
FLA. Non te intellego, sed Isabellam et Fabium.
CRI. Volo, hercle, here, ac lubens atque etiam ut aedes incendas, et Pacquettam, et
quicquid est domi. 895
FLA Ito. Fac numero Scatissa ad me veniat. Operam celocem hanc mihi, ne
corvitam, dato. [Exit Crivelus.] Ego puerum irridere me ut sinam? Satius est me
quovis exitio interire. Sed iram in ultionis occasionem differam.

Perge ad Actum III