Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

PERSONAE DRAMATIS

PANNEUS, SERICUS Prologi duo
GERARDUS, VIRGINIUS senes
FLAMINIUS adolescens
FABRITIUS Virginii filius adolescens
LAELIA personata filia Virginii, nomita Fabius
ISABELLA filia Gerardi
SPELA servus Gerardi
PETRUS paedagogus
SCATISSA servus Virginii
CRIVELUS servus Flaminii
STRAGALCIUS servus Fabritii
BRULIO, M. AURELIUS hospites duo
CLEMENS nutrix
PACQUETTA ancilla Isabellae
FINETTA filia nutricis
MONIALES, SERVI HOSPITUM κῶφα πρόσωπα

PROLOGI DUO
PANNEUS ET SERICUS

PAN. Quid tibi nunc hic rei est?
SER. Immo, quid tibi est?
PAN. Mihi? Prologus sum. Venio narratum argumentum fabulae.
SER. Tu scilicet cum istoc ornatu sistes te coram principibus viris?
PAN. Tenebrio, patrium hoc vellus summo in pretio est nunc apud principes 5
vires.
SER. Quantum ego igitur nummorum prodegi!
PAN. At scire vis unde sit operae praetium tibi?
SER. Ac lubens.
PAN. Asculta. Pannus et serricum ut caelestes se habent poli, quibus unum 10
elevatur, alter semper deprimitur. Cynosuram versus Aries est, tu naviga ad
antipodas.
SER. Quando tam amice mones, faciam.
PAN. Illustrissimi heroes, —
SER. — magistri regentes et non regentes, — 15
PAN. — multi sunt amatores in hac comoedia, —
SER. — senex senis filiam amat, illa iuvenem, hic aliam, illa alium, —
PAN. Nec contingit nisi uni quod cupit.
SER. Laelia solum amoribus perfruitur, a cuius perinde nomine nomen huic
inditum est fabulae. 20
PAN. Omnibus tamen quod contingit placet, si vobis itidem —
SER. — placeat quod contingit, —
AMBO Poetae contingit quod cupit.

ACTUS I, SCAENA i
GERARDUS, VIRGINIUS

GER. Agedum, Virgini, si cordi complacitum est tuo reapse nobis adesse ut
dictis bonis, et si ex sententia istae futurae sint nuptiae, ne ultra me miserum male 25
impediant compedes quas amor haud ex sententia iniecit mihi. Operam tuam da,
obsecro, accelera opem, mora quando est maximum in amore malum. Quid tibi
vultus amabo est solicitior? Animusne te, an animum fortuna impedit tuum? Amici
apud amicum indecens est verecundia. Iacturam quam passus est Romae haud me
praeterit, nec est unum ut te pudeat in communi malo. Si non sunt ut fuerunt res 30
tuae, ita ut sunt loquere. Argentum tibi non suppetit ad dotem filiae? Supellex non
est? Vasa non sunt domi, aut alia quibus instruantur pro more nuptiae? Etiam
adhuc taces? Ac si ego solitus res vulgaris amici advorsas negligere, quo minus
eius qui summo in loco est mihi. Habeo ego, diis gratias, decem in mundo amicos
veteres et bonos omnes, in rem tuam accipe. Reliqua quae desunt ne desint 35
curabo tibi, modo quae animum lubido habet hanc expleas. Ver nostrae abiit,
Virgini, adolescentiae, proin exigui quod reliquum est momenta temporis iuvabit
arripere. Quantum fugit deperditur, nec spes est adhuc nos esse frugiferos. At,
mira ne sit mea haec importunitas, dico tibi, Virgini, vitae res agitur meae adeo.
Ego insomnes multas has noctes transii, nisi prae amore nesciam expergiscar an 40
dormiam. Atque hodie ante ipsum surrexi diluculum, et missam exaudivi matutinam
sedulo ut res mihi magis ex voto succederent. Sed tuum forte mutatum est consilium,
ut qui nostros annos gnatae impares ducas. Verumne hariolor? Noli me clam
habere. Possum ego alio animum si opust convertere dum est tempus, nec sunt
inhonestae familiae nec paucae quae me sponte requirunt generum, Sed ita me 45
Venus amet ut tuam mavelim.
VIR. Nihil horum est, Gerarde, quae tu autumas quod nos impedit quo minus,
idque ilico, quantum in nobis est, tibi factum sit satis et meam quam cupis filiam
uxorem duceres. Verum est miseram urbis editam esse stragem et nos cum
propinquis bona multa perdidimus. Immo quod me maxime excruciat, filium meum, 50
filium unicum, Gerarde, amisi Fabritium. At, res meae omnes ut periant cum
pulvisculo, non simul cum re erit fides deperdita tamen, quae semper servanda est
integra mercatoribus. Nec sum ego tam durus parens qui gnatam velim invitam ei
dare quicum vitam tranisgat. Quod possum do, praesto id quod promiseram. Illa si
velit, placebit etiam mihi hoc magis. Sin nolit, paterne ut filiam cogeret? Aleam 55
vitae suae ipsa per me iaciat.
GER. Non pol rem levem puto mercatorum fidem et hac aetate verbis, scio,
non parce colitur. Sed video a factis quam parva ei veneratio est. Neque hoc loquor,
Virgini, quod tuam suspicor, sed hoc mihi male est quod differor indies et tu non
tam nihili videris pater quin statuas de tua. 60
VIR. Vis dicam, diebus his praeteritis occasio mihi ut nosti in Boloniam fuit
ibi ut socii conferremus tabulas. Non visum est domi solam relinquere virginem,
ne me absente esset insidiis locus. Ablegavi eam hinc ad Cresentiae. <In> illo
monasterio est soror mihi, Camilla audit, ei gnatam servandam dedi. Ego domum
heri redii, huius illa inscia est ni una ex servis dixit, quem misi ut abduceret. 65
Quamprimum resciscet, scio non morabitur.
GER. Scis saltem certo esse in monasterio, non alibi?
VIR. Quidni saltem certo sciam, et quaenam haec rogatio est? Aut ubi esset
alibi?
GER. Audi sis. Non quaesivi hoc temere. Ipse forte propter privata quae erant 70
mihi tunc temporis eo loci negotia in Cressentiae monasterio fui, at de filia tua
omnes percunctans nullus audivi; imo plane non esse ibi, responsum est mihi. Et,
ne vanum putes, monialis responsum erat.
VIR. Credidissem hercle. Astutum hoc genus est. Volunt illae meam gnatam
religiosam facere, ut me defuncto haeredes una essent meae. Nae illae hoc quam 75
inepte coniiciunt stolidae! Ac si ego tam senex forem quin ducta uxore possim
adhuc par puerorum pulchrum gignere!
GER. Tu senex? Me fortasse putant identidem. Quin dico illis adeo mihi iam
femur salit, praesertim multo mane quando micturio, ut viginti annorum cum fuerim
non fecerit magis. Atque magnifici bellatores, quo more Guelphico oppidum 80
perambulant gestientes cum tota pavonis conchata petaso cauda et ablongis gladiis,
canibus ut terrori sient, qua in re nos superant quae virum deceat nisi qua illos
lepores, pedibus quod plus valeant? Et plus etiam pedibus valeo quam prius.
VIR. Bonum animum habes. Hunc si vires aequant —
GER. Illud Laeliam primam post noctem rogita qua cum illa cubo. 85
VIR. Venus fortunet hoc vobis! Verum heus tu, modum haec aetas postulat,
illum adhibeas sentio, acre ne sit initium nimis, et teneros gnatae meae annos fac
memineris.
GER. Quot nempe habet?
VIR. Romae cum praedatio est tredecem illa mecum captiva expleverat. 90
GER. Maturam dii boni aetatem! Quam nec infra, nec supra velim. Quod si
ducta esset domum, quae habeo lintea, monilia, armillas, torques aureos, quibus
illa prae caeteris foeminis ornata incederet!
VIR. Bene habet, vobisque hoc e re vestra utriusque siet!
GER. Tu vero negotium quod suscepisti id persequere. 95
VIR. Faciam. De dote quod dictum est, dictum est.
GER. Dubitas? Ac si ego velim a promissis recedere!
VIR. Ito, hoc satis est. [Exit Gerardus. Intrat Clemens.]

ACTUS I, SCAENA ii
CLEMENS NUTRIX, VIRGINIUS

CLE. Nescio quid expectem boni aut mali hodie, gallinae meae adeo praeter
solitum strepunt. Sancta Crescentia! Credo futura est mihi ovorum messis, aut 100
malorum forsan spicilegium. Certum est augurium hoc nunquam temere esse.
VIR. Quid est quod ista secum sola loquitur?
CLE. Alia etiam mihi res contigit quam tantundem scio quam in partem
accipiam. Sed me nequam, quae fidem divinationibus habeam quod pater confessor
toties vetuit! 105
VIR. Quid agis? Quid tecum fabulare?
CLE. Virgini, salute. Quam diluculo hodie exiisti foras! Conventum te prima
luce ad aedes veneram tuas, sed intus nemo erat. Nunc oportune es obvius.
VIR. Me scilicet conventum, aut modium tritici mei vel quadrantem olei?
Scio quid tibi negotii est mecum, semper ut aliquid nempe auferas. 110
CLE. Admodum! A te autem ah quid ut auferam? Si assem hic expendat,
continuo est magnificus.
VIR. Quid ergo dictura eras aliud?
CLE. Felis meus quem perdideram hodie reversus est domum.
VIR. Quid tum? 115
CLE. Murem statim ex reditu coepit in promptuario.
VIR. Quid inde?
CLE. Dum cum mure ludit —
VIR. Quid accidit?
CLE. Totam cirneam veteris vini evertit funditus, quod frater Fransciscanus 120
pridie dederat qui me lotricem habet.
VIR. Video quo haec tendunt omnia, nempe ut ego foelis tuae rependam
maleficium.
CLE. Verum est, quando ita dicis.
VIR. Vide an sim hariolus probus! Sed aufer ridicularia. Quid autem agitur de 125
filia Laelia?
CLE. Ah infoelicem virginem! Quanto ei fuisset satius nunquam natam esse!
VIR. Quamobrem?
CLE. Quamobrem rogas? Ac si nescias! Rumor est eam Gerardi futuram
coniugem, pacta transacta inter vos omnia, instare nuptias. 130
VIR. Non vanus.
CLE. Hem, non est? Quin ego illi fauces praestringam prius quam tali viva
dabitur silicernio.
VIR. Quid ita, nutrix? Tractabit eam tanquam filiam.
CLE. Sic opinor. Non hoc, Virgini, a viro beneficium est. Novae nuptae 135
tanquam uxores tractari malunt, non tanquam filiae.
VIR. Alias, nutrix, tibi coniectas similes. Nec tamen Gerardus hac ex parte
deerit.
CLE. Quomodo? Senex quinquagenarius hoc faciet?
VIR. Quanto minor ego sum? Vires eius tu aestima ex meis. 140
CLE. Agnosco, Virgini, excertitatus tu luctator es. Gerardus tamen ut Laeliam
habet non assentior tamen.
VIR. Attamen causas quae nos moverunt cognosce: quod feci, consilio factum est
bono. Gerardus honestu’st civis loco honesto natus, cui rei et fidei quantum cuiquam
alteri in urbe est, et eius est benignitas (ut res sunt) nuptias gnatae meae dignarier. 145
Praeterea quas volui accepit conditiones. Nam Fabritii mei (licet absit) non oblivio
erat. Ille si ante quatuor annos redeat, ducentos tantum aureos Gerardus postulat. Sin
minus, mille. Aequa postulatio est, adeoque me beat hoc factum et familiam.
CLE. Adeoque te fugiat hoc factum et familiam!
VIR. Missa istaec face. Quando eam vidisti autem? 150
CLE. Egone? Dies abhinc plus minus quindecem.
VIR Vereor ne moniales suadeant religiosam esse.
CLE. Cavendum id quidem est.
VIR. Tu igitur ad iam ito e vestigio et impera ut redeat quam primum domum.
CLE. Dabo operam. Sed, Virgini, ligni ut emam fasciculum cedo sestertium. 155
VIR. Iterum sestertium, inexplebilis? Illud age, lignum curabitur tibi.
CLE. Volo me primum ad missam recipere.

ACTUS I, SCAENA iii
LAELIA vestita habitu pueri, CLEMENS NUTRIX

LAE. Quae me audacior foemina uspiam vivit aut quae confidentior, iuventutis
mores quae sciam et in hac urbe sola ambulem? Quid faciam nunc si ganeo mihi
obvius procedat et me aliquo in lupanar aut angiportum raperet, periculum facturus 160
foemina an puer siem? Digna mecastor avis sum quae in retem cadam. Atqui amor
coegit et amici iniuria mei quae me hoc noctis e somno ingratiis excitavit. Flaminius
huius causa est, et meum infortunium ut illum qui me odit ego perdite amem. Ignorat
ille me et negligit, ego illi inservio. Ac utinam mihi non iniqua esset vel haec
servitus! Nam, nequid mihi desit ad miseriam, mea opera utitur qua in aliam 165
transferat amorem eius, quod solum est pretium mihi. Occulos pasco hactenus unde
principium mali, ignem nutrio quo ipsa incendar magis. Quid faciam? Amoris amor
est pabulum, hoc ego esuriens aliis cogor tradere. Solatium solum est quod me
benigne loquitur, neque id Laeliae tamen nisi inscius facit. At umbra hac voluptatis
saltem fallam animum. Sed quae haec spes est? Diu latere non possum, nec umbra 170
mihi est voluptatis reliqua. Sed mali ingens nimbus ingruit undique. Flaminius
animum induxit in urbe morarier. Celari hic neqeuo. Agnitae quanta infamia
haerebit! Nomen meum in numeros referent, et Laeliae probrum omnes cantatum
audient. [Intrast Clemens.] Sed nutrix est, ni fallor, haec quae advenit. Dea aliqua
melior miserta est mei, nunquam enim potuit opportunior, ex qua consilium captem 175
vitae aut necis. Simulabo primum ut videam an me forte in istoc ornatu agnoverit.
CLE. Flamminius, ut videtur, reversus est domum. Fores eius apertae sunt. Hoc si
Laelia nosset, advolaret huc scio adolescentula. Sed quis iste petulans puer est qui
toties mihi in via obversatur ludens? Quis tu es, puer, qui viam reliquis tuam meam
ut obstruas? Impudens, vade, inquam, nisi vis te abigam. 180
LAE. Bonum mane, nutrix.
CLE. Da illis bonum mane qui tibi bonam noctem dederunt.
LAE. At ego tibi dabo.
CLE. Si me obtundas, carnifex, feres infortunium.
LAE. Tu forte expectas hic fratrem Sibulum aut confessorem aliquem cui secreta 185
committas?
CLE. Verbero, quid tua refert unde ego veniam aut quo itura sim? Quid mihi cum
illo fratre Sibulo? Quem confessorem narras?
LAE. Ne succenseas, nutrix.
CLE. Ita me amet Crescentia ut puerum hunc me nosse existimem. Quam magis 190
aspecto, tam magis memini. Dic mihi, puer, quomodo me nosti aut quae causa est
tibi in rebus meis tam curiosum esse? Age, sustolle hoc amiculum ut te aspiciam
paululum.
LAE. Nunquid es certior?
CLE. Si faciem obnubas, quomodo certior siem? 195
LAE. Accede propius igitur.
CLE. Quonam?
LAE. Huc dextrorsum. Nondum agnoscis?
CLE. Potin’ es tu esse Laelia? Perii mediusfidius, ipsa est. Quid istuc, inquam,
ornati, Laelia? Quamobrem is te perditum, mea filia? 200
LAE. Non facis prudenter , nutrix. Submissius loquere, ni vis, quae salva sum,
ut per te peream.
CLE. Videon’ te? Pudetque adipol? An mundana facta es?
LAE. Qui ego mundana non essem, tune extra mundum foeminas nosti? Tales ni
sint, te etiam mundanam puto. 205
CLE. Ergo tua violata pudicitia est?
LAE. Non pol quantum vitae meae bene memini. Captiva quando fui, de illo
tempore Hispanos rogita quorum tum iuris eram.
CLE. Ita haec pietas est quam debes patri? Hoc est officium quod persolvis mihi
pro eo quem in te educanda laborem sustinui? Vix contineo me quin tibi in os 210
involem, improba. Festina huc intro ne videam te in istoc amplius habitu.
LAE. Mane sis parumper.
CLE. An non pudor est sic vestitam in urbe conspici?
LAE. Plures sunt quae per urbem hunc in modem quotidie volitant.
CLE. Sceleratae sunt. 215
LAE. Nec potest una probra esse inter tot sceleratas?
CLE. Quin a te causam scire percupio sine ambage cur te in coenobio sustinere
nequiveris? Deinde cur exieris hunc in modum? Pater, si haec <cognosceret,> nunquid
te occideret?
LAE. Si occideret, nunquid magnum hoc esset malum mihi, maxime quam vitae 220
iam taedium coepit?
CLE. Haec quidvis potius respondet quam quod volo.
LAE. Exponam tibi rem totam, modo ne sis irata, nutrix.
CLE. Age.
LAE. Accede huc primum, ne quis sit hic alienus nostrs dictis auceps auribus. 225
CLE. Dic cito.
LAE. Meministi, dum ego Modenae fui (postquam Romam pater reliquit amissis
bonis), Flamminium quendam nostras frequentasse aedes? Atque in me occulos ut
statim coniecit, primo ac casu inciderant, paulo post constantius, etiam intueri caepit.
Et, quocunque circumtulit, non quivit quin devolveret ad me semper, alibi inconstantes, 230
in me fixos habuit. Tandem ac si occulis infensus quod aliquod malum dederant, eos ut
carcere conclusit palpebris ac vultum adeo suspendit multum sollicitus. Erant haec
amoris indicia in adolescente (ut tu me imperitam docuisti, nutrix), et dum incerta fide
pendebam haesitans suspirium dedit in ipso temporis articulo. Dixti hoc signum esse
certissimum. Hinc ego misereri adolescentuli <coepi>, mutuum reddere, inspectare vicissim. 235
Tandem etiam suspiria sponte exciderunt mihi. Ego id caloris refrigerium esse sum rata,
quem circa praecordia praeter solitum sensi. Postea invasit pectus desiderium tam ardens
ut praesentia eius aegre carere potui. Mirabar tum quid esset, tu amorem esse dixeras,
at ego nunc scio cum meo magno malo.
CLE. At ego nil dum audio quod ante nescieram. Vin’ haec compendi facere? 240
LAE. Pater Romam (ut libera est hostibus) rediit ut de fratre aliquid acciperet novi.
Me ad monasterium misit, interea loci Flamminius oblitus mei ad Gerardi filiam adiecit
animum. Gerardus autem senex a patre me requirit uxorem sibi. Quod dii avertant!
CLE. Quid autem averterent pater quod iam decrevit, Laelia? Nunquid tu a patre
provocabis ad deos? Aut tibi speras magis propitios eos fore quam Gerardo in quem tot 245
bona congesserunt?
LAE. Haud scio, nutrix. Hoc scio certo certius, quicquid me fiet, senex me nunquam
ducet uxorem.
CLE. Ain’, obstinata? Caeterum de habitu istoc aut abitu tuo de coenobio nil dum
audivimus. 250
LAE. Iam audies. Tempus, quod alia et Flaminii amores ingrati extinxerat, iniquum
mihi, auctiores dederat meos. Quantum potui celavi, sed amor ignis est: quo magis foves
eo erumpit ardentius. Vultus denique animo occlusum moerorem indicans me cuidam e
monialibus suspectam fecit. Illa consilio <voluit> iuvare, comminisci modos quibus pectoris
ardentem saltem lenirem sitim. Post multa inventa demum inter nos convenit de istoc 255
cuius illa non unum in aurem exemplum memoravit, ut simulato habitu Flaminii oculos
fallerem: ac uti conspiciat, quid si puerum forte acciperet sibi?
CLE. Hei mihi, nunc video unde natum est hoc malum! ,
LAE. Ne quid deesset, consilio rem addit. Vestes offert, quibus ad fraudem
consimilem ipsa usa est. Indui, ad Flaminii aedes perrexi protinus. Exiens ille conspexit 260
astantem ante ostium, rogavit quid velim, quis et unde siem.
CLE. Quid tu? Cressentia, nonne confestim ad terram cecidisti mortua prae pudore ac
metu?
LAE. Imo confirmata sum potius amore ac spe. Respondi libere patriam esse Romam
mihi, sed paupertatem novercam patria ex urbe expulisse, victum alibi ut quaeritem. 265
Contemplatus denuo est. Verebar ne agnosceret, ita quaquaversum circumgyrabat
oculos. Rogavit demum an apud se manere velim. Addidit civem se habiturum non
inutiliter. Ego tum verecundans non dubium est quid responderim.
CLE. Sanctorum manes! Ut cor meum autem ludicra facit, atque pectus emicat dum
istaec audio! At, inepta, quid tibi ex hac stultitia commodi obtigit? 270
LAE. Quid commodi rogas? Quas nulla premit sitis, sunt illae asperiores semper
sitientibus. Videre amicum, tangere, propter versari, audire secreta eius, consuetudines
nosse, haeccine amanti nihil asportant commodi?
CLE. Plurimum. Sed quam grata advorsus eum officia tua quae praestitisti?
LAE. Oh, nutrix, si vero in habitu praestita tam grata essent quam nunc sunt, deos 275
dicerem ostendisse omnem vim suam in tanto beneficio.
CLE. Imo hercle vere? Ubi autem cubas, Laelia?
LAE. Sola in vestiario.
CLE. Quid si imperaret aliquando tibi ut secum cubes?
LAE. Imprudentiae est, nutrix, longinquum per se malum inane cogitatione accersere, 280
ac si diceres “Quid si coelum ruat?” Ego praesens malum praesenti consilio averterem.
CLE. Pulchre mehercule dictum et sapienter! Tu hominum etiam dicteria a te
avertes, sat scio, quibus iactabere merito quando haec palam fiunt.
LAE. Tu illud ne fiat vide, obsecro te, mea nutrix. In te enim vitae iam posita est
spes omnis mea. 285
CLE. Quid ego ut faciam autem?
LAE. Dic patri me cum sorore quadam Roverindam una profectam, reversuram post
triduum. Ora ne ante accersat ne amori meo obiexit moram.
CLE. Quorsum autem haec?
LAE. Dicam, nutrix. Herus, Isabellae Gerardi filiae amore iam captus, me semper 290
cum literis ad eam et donis mittit. Illa me puerum existimans oppido deperit. Ego
amorem non admitto, Flaminium nisi deserat. Hoc ut efficiam triduum sufficient mihi.
Quod si Flaminius ab illa abalienetur semel, amplior tum locus erit in quo spes nostrae
proludant.
CLE. Dico tibi, pater iam te per me accersit, ego non feram hunc in modum ornata 295
momentum ut maneas. Abi sis ex rete quamprimum, nisi vis patri omnia haec
renuntiem a principio.
LAE. Si hoc feceris, nutrix, hodie postremum me vides. Here! Herus me vocat,
expecta me apud te post horam. Nutrix, cum me appellas, Fabium d’Alberine vocita,
hoc enim nomen indidi egomet mihi. 300
CLE Eugepae.
LAE. Here, iam venio. Nutrix, vale. [Exit.]
CLE. Astuta, vidit illa venientem Gerardum et herum fingit audisse se. Quid ego
nunc faciam? Patri haec narranda sunt? Nihil statuo dum cum illa iterum colloquar.

 

ACTUS I, SCAENA iv
GERARDUS SENES, SPELA SERVUS, CLEMENS NUTRIX

GER. Virginius promissis si steterit, quam ego basilice me et in cultu corporis et in 305
apparatu dare scio! Primo tonsorem accersam, post vestiarium, tum cupedinarium,
deinde iterum vestiarium. Amicibor magnifice. Ut tibi hoc placet, Spela?
SPE. Mihi autem dicam quid placebit si aliquid dederis, qui totam tibi pro titivilicio
hactenus operam locavi meam, nec si illam ductes spes es unquam quidquam habiturum.
GER. Quid ni si illam? 310
SPE. Quia faciet te mox Acheronticum.
GER. Nebulo, mene putas cortice aridiorem, ac nihil habere quod uxori gratificetur?
Sed eccam nutricem.
SPE. Tace dum illam de Lelia sisciter.
CLE. Pulcher mecastor hic flos est quem virgo legat, putidus, squalidus, mucosus, 315
lutulentus senex. Mirum ni formosa adolescentula tuos iret in amplexus! Sed propero
ut hominem prout dignus est ludificem.
GER. Est mihi centum mille et Philippeos totidem.
SPE. Imo mihi convenirent potius Philippei, cui aetas ad usum superest.
GER. Tu, Spela, quid si ego sub cute istius latuissem aliquando? 320
SPE. Istius? Quae tot equites tulit?
CLE. Ain’, scelus, me tulisse equites? Scio quid est. Invidia tibi est, cum servus sis,
quod eques esse non possis.
SPE. Ita profecto, nam aeque dignus sum ac illi qui fuerunt equites tui.
GER. Tace, fatue. Non illam ob causam dixi. 325
SPE. Quam aliam igitur?
GER. Nescis? Quoties ego tum meam Leliam, meam dulcem, lacteam, delictam
Leliam, meam mellitam, sacharatam, rosaceam Leliam deosculatus fuissem!
SPE. Eho, here, here, abeamus quamprimum intro. Here, inquam, quid stas?
Pessime factum. 330
GER. Quid factum, Spela?
SPE. Quid, dulcis, lactee, delicate here, mellite, sacharate, rosacee here? Incidisti in
febrim.
GER. Sanun’ es aut me eludis, mastigia? Nunquam ego pol meliore usus sum
valetudine. 335
SPE. Dico tibi te in febrim incidisse. Id verum esse praestabo his scapulis. Iam
credis?
GER Egone in febri essem? Qui hoc scis, Spela?
SPE. Tu quomodo hoc nescias? Annon in capite quandam sentis vertiginem?
GER. Qui istuc? 340
SPE. Ostendam tibi. Vides quod ante oculos est?
GER. Domum Virginii video.
SPE. Diis gratia, salvus conspectus est. Converte te nunc. Iam quid iterum vides?
<GER.> Ecclesiam Sanctae Crescentiae.
SPE. Ubi autem est Virginii domus? Ut labascit memoria! 345
<GER.> A tergo est.
<SPE.> Adhuc paululum convertere. Utramque iam vides?
GER. Video.
SPE. Modo alterutram tantum videras?
GER. Sic est. 350
SPE. Vides, conversus non vides. Haec manifestaria vertigo est.
CLE. Nunc ego et servum scelestum et senem delirum video.
GER. Parum molesta est haec febris, Spela, nihil doloris habet.
SPE. Nihil igitur sentis. At ego ut tuos pulsus sine sentiam. Aesculapi, ut feriunt!
Non fortius incudem Vulcanus. Quotidiana pro certa futura est. Nonne in pergula 355
cerebri tui spiritus discursantes sursum deorsum persentiscis?
GER. Ludis me, verbero? Ego ut in cerebro pergulas habeam! At in tergo tuo
inveniam satis amplam ubi meae virgae multo discursent festivius. Ah, mea Lelia,
potest me ulla febris invadere quando tui meminero, mea lux, mei oculi, meae
deliciae? 360
SPE. Quae, malum, malum hoc est nisi febris siet? Aut in capite est aut inferius
hic morbus, senex ut clamitet “mea lux, mei oculi, meae deliciae!”
GER. Pergin’, trifur, herum ludos facere? Ab amore haec sunt et te etiam,
Clemens, multum diligo, quod toties meae tam vicina fuisti Leliae. Sine tuos oculos
deosculer, voluptas mea. Sine, amabo. ted amare. Meus festivus dies! 365
SPE. Eho febris haec non est, nunc insania est.
GER. Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?
SPE Eodem pacto quo tunc accessi, abscessero.
GER. Quin, mea Clemens —
CLE. Abi sis, Gerarde, senibus meis interdico labris. 370
GER. Quid? Egone senex videor?
SPE. Quid? Tune herum senem putas qui nondum oculum amisit, dentem dicerem?
CLE. Ignosce, Gerarde, nec serio quod dictum est accipe. Pol caecam esse oportet
quae te senem iudicet.
GER. Quin istud Leliae meae dixeris, ne perdes operam. 375
CLE. Utinam ea esses in gratia apud Ferrarae ducem, Gerarde, in qua apud Leliam
tuam es!
GER. Tum ego eques essem, Clemens, annon?
CLE. Nam paucas illa noctes tua gratia quietas agit, te exoptat, tibi vitam precatur.
SPE. Satis brevem fortasse. 380
GER. Pol mutuum mecum facit.
CLE. Imo, tu eam videris mihi negligere.
GER. Egone?
SPE. Tace sis aut ego hinc aufugiam, nutrix.
CLE. Quare id facies, Spela? 385
SPE. Scio, verbum si addideris, herus meus insaniet denuo. Tum “mea lux, mei oculi,
meae deliciae.”
CLE. Abi, inepte.
GER. Ego te autem —
SPE. Non facies teruntio ditiorem. 390
CLE. Si eam tanti facias quanti videris, Gerarde, cur non mox ducis, sed producis
diem?
GER. Non mea productio est, sed patris eius Virginii. Nam si per me staret, ducerem
ante vesperum.
CLE. Amice dictum. Narrabo haec omnia Leliae ut faciam eam lubentiorem quam 395
Lubentia est. Sed, Gerarde, si aequum siet me plus sapere quam te, dederim tibi consilium
conducibile. Mitte istas pelles quibus quotidie cingeres, amatorem haud decent.
SPE. Eho, tune herum meum pugnatum duces ex pellibus? Ne facias, here.
GER. Pergin’ molestissimus esse omnium? Men’ castra imitari in vestibus autumas?
SPE. Ignosce, here, oblitus hercle eram. Scio iam quid velit, ut te excories, ne 400
rugas Lelia videat. Vin’ ego ut cultrum acuem? Quod lepidum hoc factum erit!
GER. At ego obturabo tibi hoc, os impudens, si fustem sumpsero. Quin, nutrix,
quando tam amice mones, faciam quod vis. Ante biduum faxo alium me ornatum in
modum conspicies. Sed qua in urbis parte expectem Leliae meae reditum a monasterio?
CLE. Ad portam orientalem commodissime. Ego eam accersitum eo nunc iam. 405
GER. Quid si me comitem sumas, ne taedio siet viae longitudo tibi? Nos inter nos
tempus fallemus facile facetis sermonibus.
CLE. Qui fieri potest, Gerarde? Quid homines dein sentient?
GER. O meam vitam Laeliam!
SPE. O te dementem belluam! 410
GER. Spem, gaudium, et fortunam!
SPE. Fungum, fatuum, importunum!
GER. O me contentum maxime.
SPE. O te cornutum proprie!
GER. O Clementem lepidissimam! 415
SPE. O vas fece plenissimum!
GER. Vale, nutrix, vitae columen meae, meam tibi commendo Leliam, tu me illi.
CLE. Meminero, tametsi non moneas. [Exit.]
GER. Adesdum, Spela, ingredienda quia est mihi via amatoria.
SPE. Optimo quidem tempore. Quo perges tandem? 420
GER. Hem tibi denarium.
SPE. Habeo gratiam, here. Istuc quidem, quo erat inexpectatum magis, eo gratius
advenit.
GER. Furcifer, inquam, abi ad pharmacopolam, unguentum mihi aromaticum ut
prestines. 425
SPE. An ad pharmacopolam? Scilicet herum elegantem habiturus nunc sum.
GER. Quid stas? Vide sis quam mox vapules, nisi actutum hinc abis.
SPE. Abeo.

ACTUS I, SCENA v
SPELA SERVUS GERARDI, SCATISSA SERVUS VIRGINII

SPE. Si quis omnes nugas, gerras, inania deliramenta, omnem stultitiam, fatuitatem,
dementiam unum in saccum congesta gestit cernere, is heri mei caput proiiciat in plano. 430
Domi cum est, modo pectit se, et aratam faciem levigat ad speculum. Modo accincto
ad latus ense, vultum componit ad ferociam, et frontem caperat affectata severitudine;
modo testudinem pulsat discordem aeque ac ipsus est. Canit etiam haud bubo dulcius.
Ego interea nimis meis vereri dentibus dum cachinni intentos se contra insultus faciunt.
Sed haec per otium agantur, ne quis pervulgari modo putet herum meum delinitum, ut 435
alii lunatici. Ille enim, cum artium magistro doctius insanit, rithmos quotidie meditatur
amatorios:
“Non est talis foemina
Qualis mea Laelia,
Levis ut locusta. 440
Quando edit, dormit, vivit,
Currit, cantat, crepit, ridet,
Tota est venusta”
Literas enim scribit amatorias, sententias loquitur amatorias, nunc etiam aromata per
pastillos amatorios emptum misit, ut mirum sit in tam odioso cadavere nihil esse nisi 445
amatorium. [Intrast Scatissa.] Sed Scatissam video. Ille iam, ut auguror, a monasterio
huc venit.
SCA. Edico omnibus nequis dehinc servis aut coquis, sartoribus aut molitoribus
fraudem vitio vortat, nam ad sacras aedes fraus etiam pervasit, nec moniales nostrae
fradulentae minus quam isti omnes quibus nunc vitio vortitur. Ego adeo hoc hodie 450
hisce oculis vidi. Putabam ut vulgus ante illas genua terere preces numerando sphaerulis
super precatoriis pro animis benefactorum de quibus bona acceperant. Precantur
quidem perpetim, sed diabolos omnes illis ut crura suffringant a quibus eo ductae
sunt, ubi non est licentia vivendi ut velint.
SPE. Volo ego uius sermones gustare paululum. 455
SCA. Ut fores pultavi, continuo in cubiculum admittor, ubi centum fere orant
conglomeratae regiosulae, formosae satis, plus satis petulantes. Ego Lelia ubi erat
rogavi. Tunc aliquo ex angulo tihihihe tihihihe, alia digitum ostendit, alia distorsit os,
omnes denique me irridebant ac si caput vituli depilatum videssent.
SPE. Procedam ei obviam. Salve, Scatissa. Scio te gratum aliquod nuntium afferre 460
quo me impertias.
SCA. Dii te perdant et stolidum tuum herum.
SPE. Tibi ac hero meo si lubet observa istas benedictiones, mihi non opus est.
Sed dic, sodes, unde venis?
SCA. A monasterio Sanctae Crescentiae. 465
SPE. Quid autem de Lelia? Reverteturne domum?
SCA. Illa revortetur? Demiror quae Furiae agant herum tuum, ut hanc putet se
aliquando uxorem habiturum..
SPE. Quid ita? Num illa negat?
SCA. Quid tum? Tu putas herum tuum dignum esse cui in os talis incidat bolus? 470
SPE. Non hercle puto, sed quid illa dicit?
SCA. Nihil dum mihi, nam illam non vidi quidem. De pacto opinor conspirarunt
inter se sororculae istae ne viderem.
SPE. Mirum est non amanter tam bellum hominem alloquutas.
SCA. Satis pol amantere nam una an maritus eius esse velim rogitat, altera an 475
amator aliquando fuerim. Tum, quasi de Lelia responsurae, alia eam in oratione esse,
alia pectentem caput, alia peccata confitentem in claustro, una etiam venit et in aurem
rogavit muscula an pater plures praeter me filios haberet. Denique, dum illae
illudunt, ego operam lusi.
SPE. Quid si audacter ingressus dixisses te Leliam visurum ingratiis si intus siet? 480
SCA. Eadem opera me carnificandum dedissem. Egone religiosis ut creduam?
Sed herus expectat, Spela, vale. [Exit.]
SPE. Mihi autem ad pharmacopolam iam via est, ut stolidi senis imperium exequar.

Perge ad Actum II