knoTessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

- 1592 - blue

NEUNTE anno Bothuelius, nunc coopertus aerumnis, periculo, et metu anxius, alienam opem experturus in Catanesiam insulam ad fratrem comitem, eadem matre genitum, perfugit. Clientes interea in loca finitima concessere. Atholius quoque, nobilis iuvenis, florens aetate formaque, et Graius, familiae princeps, partibus eius accessere et grande momentum addidere. Postquam illa pestis ex Scotiae continenti eiecta est, rex laetus fautores rebellionis, Graium, turbidum, maleficum, et Atholiae comitem, hominem nobilem, Perthum literis ad causam dicendam evocavit. Ille, legibus nocens, variis artibus susceptum iter traxit. Hic, suum facinus secum reputans, spreto imperio, diem primum obire neglexit, deinde paucis post diebus, mutata mente, in urbem venit. Marrius et Moranius Tillibardinus, quorum ea tempestate auctoritas plurimum pollebat, intercessere ne gravius in eum consuleretur. Tanta fuit regis lenitas et moderatio ut in gratiam et favorem reciperet. Dehinc edixit ut proceres priscae nobilitatis et omnes qui in comitiis sententiam dicere possent Edinburgum Idibus Iunii convenirent. Cuncti ex Scotia convenerunt corrogati amplissimi proceres, qui subito Bothuelium et socios sceleris hostes publicos iudicant, aqua et igni interdicunt, bona publicanda censent. Instauratae religionis cultum, ministrorum potestatem ecclesiasticam corrigendis moribus, synodos generales et speciales et presbiteria confirmant. Veterem pontificum tyrannidem et leges in eorum gratiam honoremve latas abolent. Constituuntque ut Iesuitae et sacrificuli qui in Scotiam clam irrepserant proditorum loco haberentur et ut laesae maiestatis rei supplicio afficerentur. Pari paena plecterentur qui eos hospitio reciperent, celarent, aut ulla ope iuvarent, cum per eorum clandestinas molitiones subditi indies a puro Deo cultu dilaberentur et a civili obedientia flagitiosa perfidia deficerent. Rex pleno ordinum conventu fisci, exilii, atque mortis terroribus deterruit, et multa de administrando commodius imperio disseruit, praecipue de summa reipublicae, de utilitate et splendore eiusdem, de corruptis iudiciis et remediis. Postremo vetuit ne ex soluto legis nexu Deo consecrata profanerentur, neu decimae laicorum patrimonio contribuerentur aut in civilem, profanumque statum converterentur. Addit decreto si id postea fieret, irritum futurum. Neque defuerunt qui eiusmodi legem callide illuderent.
spacer 2. His comitiis Atholius, Errelius, Graius, Okiltrius, et complures comarchi Bothuelii favore imbuti abfuerunt. Bothuelius, Catanesia remeans, gnaris coniurationis adscitis, graviorem sententiam cognoscit, et quid de sua salute iniretur consilii. Ex improviso, intoleranda audacia ac scelere, ex latebris erumpens, sumptis rursus temere armis, animum adiicit ad aliud facinus non minus temeritatis et periculi, regem, nihil minus quam vim et tumultum expectantem, in suam potestatem redigendi. Ratio autem expedita et haud difficilis videbatur. Explorato enim, illum securum hilaremque in aestivo Falcolandiae palatio cum familiari comitatu inter lusus et convivia otium agitare, collecta subita manu latrocinantium et traiecto Forthae flumine, nocte concubia cito agmine eo iter intendit. Multi obviam prodierunt. Patricius Graius, tribulium princeps, cum suis clientibus, ingratissimus mortalium: etenim quae memoria, quae magnitudo observantiae tot tantisque regis beneficiis respondere poterat? Deinde Baverus et Ardreus cum bene magna caterva. Conscii huius coniurationis erant multi reguli, Atholius, Angusius, red Errelius, Iohnstonius, tribulum princeps, Stuartus, tribunus legionis, et Fifani equestri ordinis complures ad ministeria belli prompti. In intestina discordia nihil diu occultum esse poterat. Cucurrit index ad regem, armatos cum Bothueleio venire nuntians ad eum interficiendum. Comperto discrimine, rex familiam armat. Ianuam obserari, clavesque ad se referri iubet. In superiore parte aedium idoneos homines in praesidiis disponit, qui ascensum armatorum globis tardarent. Mittit circumquaque equites qui quanto rex in periculo fuerit exponerent, et effusis copiis Falcolandiam oppugnatam demonstrarent. Bothueliani interea sonitu tubarum et clamore hostili diversos arcis aditus invadunt. Clientes regii, superstantes tectis, scandentes per coniuncta aedificia,red saxis tegulisque deturbant. Subeuntes per angusta et lubrica loca vulnerant ac depellunt, ad caedem magis quam ad pugnam ruentes. Res in alio statu tunc erat quam spe praeceperat Bothuelius: aditus occlusos, conatus omnes detectos invenerat, interceptis consciis Errelio et Stuarto tribuno. Igitur, obsidione arcis frustra tentata, direptis equis regiis, cum in se rescisset Fifanorum equitum parari expeditionem, plebemque armari, luce prima trepidus in fuga se red dedit. Sequunter palantes comites. Ita limitaneorum multitudo, quae tam audax facinus susceperat, insperata commutatione rerum exterrita, solutis ordinibus, qua quisque poterat trans Fortham cum praeda se recipiunt. In itinere aliqui, fatigatis equis, a Ioanne Hamiltonio, familiae principe, et a Iacobo Sandilandio, strenuo equite, intercepti red in crucem acti sunt. Caeteri per varios casus elapsi et in solitudinibus Eviae, Esciae, Liddaliae abditi, eruti postea iugulatique sunt. Post turpem fugam coniuratorum, Fifana multitudo, obessae arcis fama excita, omni genere telorum ad subitum usum concurrit ad regem defendendum. Apertis foribus, armatum agmen in palatium irrupit. Laetus aspectus red incolumis regis gaudium atque laetitiam agitavit. Bothuelius, cum bis improvide fortunam tentasset semper nova calamitas clades exciperet, turbae raptu vivere assuetorum immixtus in obscuris regni angulis delituit.
spacer 3. Post paucos dies Angusiae et Erreliae comites ad senatum adducti sunt, qui proficiscentes ad Bothuelium, timore praeoccupati, ex itinere diverterant. Frequens senatus decernit illos in carcere retinendos ad culpae cognitionem. Iisdem diebus, praecipui ministri aulici, Balfourius Burlei comarchus, Vemius, Logaeus, Spyneus, cui praecipue rex indulserat, in suspitionem superioris coniurationis vocat. Burleus se reum agnovit, liberatque confessione invidiam criminis suppliciumque vitavit. Sed Logeus, familiarium intimus, infesto sermone et vultu excipitur, arguiturque monuisse Bothuelium ut per secretam aedium portam iuxta hortos occulte introiret, regemque incautum ante metum et rumorem opprimeret. Ad haec, pauca (purgandi sui causa) respondens crimen amoliri non potuit. Graviore sententia pronunciata, supplicium, ope puellae regiae Danicae originis violentia amoris flagrantis effugit ac solum vertit.
spacer 4. Stuartus, tribunus legionis, Spyneum, iuvenem dignitate formae et familiae praestantem, suspicionibus urget, quas Georgius Humius, cupidine potentiae, occulte auget, arguitque huic coniurationi affinem fuisse. Adolescens ferox, multa de innocentia sua obtestatus, in certamine honoris et dignitatis, fortissimo animo obtulit in discrimen vitam suam, oravitque regem ut morte honesta ac alea duelli contumeliae perfidiae eximeretur. Stuartus respondit, si negaret proditionem obiectam, probationem ipsum praestare iure vel armis paratum et, quo maior auctoritas sermoni inesset, recentem conscientiam exagitavit, nuntios, congressus, colloquia. Uterque militari custodia in carcerem deductus. Accusator, cum legittimis testibus intentatum crimen probare non posset, licet id fraude et potentia rei factum diceret, plerisque calumniari visus est. Reus, quoniam crimen diluere non poterat, aula interdictus, in minore super postea gratia habitus. Eius casus incrementum favoris Georgio Humio erat. Rex, Spyneo venire in regiam iusso, breviter suam in eum indulgentiam exposuit, Quam cum humilem accepisset, in summam fortunam atque amplitudinem deduxisset, questusque est trepidam sibi vitam, suspectas amicorum insidias, se perfidia suorum in palatio ab occultis dolis vix tutum. Ille vultu a conspectu regis averso ingemuit credendi temeritatem.
spacer 5. Inter quae a Glamii rectore et Iacobo Sandilandio, Ardreus comarchus et Hackarstonus tribunus legionis, Bothuelii fidissimi cultores, Lethae deprehensi et onerati catenis ad regem perducti precibus ad misericordiam flexerunt, multis frementibus et ad supplicium exposcentibus. Sed princeps, sanguinis parcus, abhorruit a caede.
spacer 6. Dum haec geruntur, Metallanus, asperi animi perversitate et dicacitate, incurrit in acerbum odium offensionemque summorum procerum Levinii, Argathelii, Mortonii, Marii, Humii, Glamii, qui se in eius perniciem circa regem Dalkethae aggregaverent, nisi invidiae ac odii impetum prudentia, moderatione, ac secessu Drumlauricano lenivisset. Mox, missis ad regem literis, incusat inimicos saevitiae et superbiae, ingerens identidem rempublicam novis consiliis distrahi. Ducitque Dalketham validam clientium manum, regis se praetorum testatur, et munere quod is dederat paucorum potentia privatum, odium publicis criminbus legentium, arceri. Rex contra disseruit non ademtione praeturae satisfactum inimicis: caedendum fortunae et tempori, quod si ius praetoris exerceret, obsistentibus proceribus, tumultum incipi. His rationibus permotus, in sententiam regis trahitur et Edinburgum proficiscitur. In medio itinere forte obvii Levinius, Humius, Glamius, ac clientes numero animisque praestantes. Arma expediunt. Praetor in locum arduum et diruptum divertit, dein venire in manus mutua formidine dubitant: hinc clientum numeros, inde loci asperitas. Igitur praetor, pensitatis suis et inimicorum viribus, in Nithiam ad praefectum. Lencludensem transiit, et Drumlaurici substitit in occasionem capiendum iurisdictionis.
spacer 7. Postea edicto, omnibus qui Bothuelii partes desererent, exceptis Ioanne Colvillo et Iacobo Duglasio Spottensi, venia data. Multi, factione eiurata, in quibus Nidreus et Carus Fernihustius, red ad obsequium redierunt et delictorum impunitatem impetrarunt. Ex pertinacioribus in causa, damnati aliqui qui venia mutari non poterant et resti suspensi, Hercules ex pellice Bothuelii frater et Cochramus, vir summae audaciae. Alii diu ac multum torti latebras detegere nullis tormentorum cruciatibus cogi poterant.
spacer 8. Rex, a domesticis insidiis munitus, maiore accensus ira, latentem investigavit et celantes omni quaestionis genere detorsit. Protinusque Iedburgum, red militari turba cinctus, iter facere caepit ne Bothuelius eo receptum haberet. Pauci Teviotianorum, red qui se ad parricidae amicitiam aggregaverant, inter quos maxime insignes praefectus urbis red Iedburgensis et Vhitachi comarchus, supplicium literis deprecantes, se dediderunt. Rex Leviniae duci custodiam Liddaliae tradidit, addito militari praesidio. Qua necessitate ad mortis metum adductus, Bothuelius de periculo suo cogitat. Cum a Scotis ultra impetrare auxilium non posset, Anglos finitimos tentat. Gramos, Escae accolas, caedibus et incendiis infames, sibi societate et scelere adiungit. Vitam suam, salutem, spem fugae, solitudini red Cumbriae ac Northumbriae mandat. In aliena terra ludibrium fortunae misericordiam eorum commovet, a quibus non sine invidia paulo ante conspectus est.
spacer 9. In tantis turbis australibus, res septentrionis quietae non fuere. Varii illic et multiplices Moravianorum conatus. Atholius, Grantius, et Macintotius, indictis inter se consiliis, queruntur de Moravii red morte, vindicare ferro et flamma Huntilei maleficium contendunt. Streptu et tumultu omnia miscent. Ex improviso fines Gordoniorum invadunt, multosque interficiunt ac bona eorum diripiunt. Huntileus, hac impulsus occasione, parat armis contendere, sed rex Guilelmum Angusiae comitem, carcere emissum ad hos reprimendos motus cum vicaria potestate in septentrionem misit, ut sine red vi, si fieri possit, turbas componeret, incursiones inhiberet. Utrosque suis verbis moneret ab armis discedere. Ille maturans diligenter et industrie turbas sedavit, temeritatem auctoritate regis coercuit, ostendens quanta ex dissensionibus incommoda orirentur, si ad vim aque arma descenderent. red Atholium et Macintotium excedere finibus Moraviae et in agrum Calidonium migrare coegit, cohortatus ut vindictae et Moravianae caedis obliviscerentur. Huntileum belli consilia abiicere, Aberdoniam proficisci rogavit, ne quis eius praesentia motus existeret. Ille respondit nihil sibi charius auctoritate regis esse, et a pueritia semper se enisum ut ab eo in omnibus rebus probaretur, proinde imperata facturum. Ita utrique digrediuntur sine praelio, et Angusius, composita seditione, nomen gloriamque sibi addidit.
10. Dum haec in septentrione geruntur, Iacobus Stuartus Okiltrius, qui antea praeturae dignitatem et Araniae comitis gradum obtinuerat, avidus prioris potentiae ac in turbis et novis dissensionibus veterem dignitatem recuperare cupiens, latebris, quibus per septennium occultatus, erupit, et conveniendi regis potestatem assecutus humanissime exceptus est. Quod offendit animos maioris partis hominum, praecipue praedicatorum, quorum vim diminuerat, subeunte memoria praeteritae arrogantiae, avaritiae, et crudelitatis. Is cum imminentem procellam timeret, ac cerneret deflagrare iras procerum non posse, cum Okiltrio nepote secessit ad declinandam invidiam et periculum. Hic conatus novi hominis deterruit nobilitatem a dissensionibus, et Metellano in retinenda dignitata sua profuit.
spacer 11. Hoc tempore ignei quidam et furiosi ministri, arrepta nova licentia plebem quoquo vellent agitandi quotiesque pro ecclesia, populo, regno precarentur, toties detestantur atque execrantur Philippum, regnaque et Iberorum genus omne, nomenque. Minantur si quis postea privatus aut magistratus in Hispania mercaturam faceret, sacris se interdicturos. Eius interdicti afferunt causam ne assidua negotiandi consuetudine religionem commutarent. Multi venalitii mercatoresque gravissimae paenae comminatione perterriti ad regem querendi causa proficiscuntur, demonstrantque sese, iustis rationibus non confectis, quaestuosissima emendi et vendendi mercatura prohiberi, quaestum pecuniae, tribututum et vectigalia imminui. Rex monuit ministros ut res divinas tractarent, sacramenta administrarent, scripturas interpretarentur, ne temerariam atque imperitam plebem falsis rumoribus imbuerent et ad facinora impellerent.
spacer 12. Altera controversia orta est multis in Scotiae civitatibus, praecipue regia in urbe. Die Lunae celeberrimi rerum venalium mercatus a maioribus instituti habentur. Ministri praedicarunt hunc ad quaestum pecuniae mercaturasque idoneum non esse, neque eo die mercatum postea servare placere, quod concurrentes e longinquo undique ad istum Edinburgum, diem dominicum, divini honoris causa institutum, profanarent. Sed magistratus et artifices, emendi et vendendi quaesto lucroque ducti, mercatum principali auctoritate indictum mutare noluerunt. Ministri, linguae promptae ad concitandam plebem, cum has duas res assequi non possent, in concionibus fremuerunt. Senatusconsulto extemplo sancitum ne quam partem reipubicae in concionibus attingerent, neve rumores inanes et famam multitudini proderent, sed ad consilium deferrent.
spacer 13. Natio est omnium Scotorum admodum dedita puriori religione, atque ob eam causam ministri Pontificios turbidos Scotiae finibus excedere iubent, sacris interdicunt. Quibus ita interdictum est, ii numero damnatorum habentur. Congressum colloquium eorum omnes therapeutae diffugiunt. Cuncta adversus Pontificios ordinum decreta, cum omni cura, executioni mandant. Philippus Hispanus, prisci cultus defensor acerrimus, novas in Scotia seditiones concitat, veteres fovet, Pontificios adversus rempublicam sollicitat. Hac permoti occasione, Ignatiani Robertus Abercrumbius et Iacobus Gordonius, Huntilei patruus, qui magno cum pondere auri a Philippo rege missi iam ante in Scotiam irrepserant, liberius atque audacius de religione consilia inire incipiunt. Queruntur apud homines nobilissimos gentis, Romanae superstitionis studiosos, ministros nimium duros ac barbaros esse, et moliri eversionem priscae pietatis, novis ac sceleratis erroribus hominum mentes imbuere, charitatem evertere, regum auctoritatem oppugnare, et priscam nobilitatem conculcare. Nec deerant multi nobiles, maximarum familiarum principes, Guilielmus Angusiae red nuper memoratus, Georgius Huntileae, Franciscus Erreliae, supremi ordinis, Patricus Gordonius red Archindunensis, Iacobus Chisholmius, David Gramus Fentrianus equestris, qui ritus Romanos sartos tectos ab omni detrimento conservare volebant. Hi clandestiniis consiliis ac remotis locis, quae opportuna rei et tempori videbantur statuunt. Non ausi intimos sensus scripturae committere, ne adversus semetipsos iudicia chirographis suis testata darent, chartam puram, nullis literarum notis inscriptam, sed nominibus tandum signisque Guillielmi Chrichtonii Ignatiani arbitrio supplendam ad Philippum perferendum tradunt, eo velut signo authoratum tabellarium rati cogitationes suas et arcana mandata fidei eius concredunt. Ita ratio scelestae proditionis composita. Internuntius fuit Georgius Carius Neubotellensis, Philippo notus et minister idoneus, quod in Hispania antea negotiatus erat. Itaque sine mora suscipit negotium pari fide et diligenta, et Aeram Coilae, urbem maritimam, hibernis mensibus occulte petit, ibique ad conscendendum Roberti Famesoni navem instructamque paratamque in Hispaniam navigare substitit.
spacer 14. Interim Andreas Knoxius, Paslettensis minister, cognito consilio, cingit undique domum armatis, ne occulto aditu posset elabi, inopinantem cum uno servo et literis quas in Hispaniam deferre caeperat occupat. Literarum fasciculum eripit et Edinburgum captivum abducit, ibique ad explorandam rem a magistratu urbano in carcerem coniectus est. Haec omnia prospere per nuntios regi declarantur, qui per eos dies Marii nuptias cum Levinii sorore Allanae celebraverat. Secundum nuptias Edinburgum profectus, disquisitionem rei cum omni executus est cura. Senatum advocat, magnaque frequentia eius ordinis tabellarium cum literis ad Philippum missis interducit. Is, interrogatus de navigatione, tabellis signatis, et occultis mandatis, multa fingit et dissimulat coniuratione. Omnes igitur proceres quaestionem de eo habendam esse una voce decernunt. Paulo post metu tormentorum cogitur secretiora mandata sua adversus instauratam religionem regiamque maiestatem et coniurationis arcana confiteri, caeteraque omnia ad incerta discriminum parata atque decreta. Inter quae David Gramus Fentrianus, et Barclaius Ladilandius, sacris interdicti, huius consilii participes, missis satellitibus, comprehensi ac in custodia divisi ne mutuo consultarent. Hic sponte exitiosam in rempublicam coniurationem patefecit. Ille, iussus quae sciret edicere, eandem fere quae Carus fassus est. Chirographa, testificationes, indicia, quaestiones rem suspiciosam perspicuam feceret. Gramus autem, vir equestris ordinis, sua confessione huius criminis reus, haud sane trepidus, sive securitate animi sive satietate rerum mortalium, Edinburgi securi percussus est, non sine vario animorum motu. Novum prorsus spectaculum apud Scotos, Pontificiae religionis ergo supplicium, at ille laesae maiestatis paenam capite luit. Georgius Carus meliore fortuna discrimini exemptus est. Eodem fere tempore Angusius, qui princeps eius coniurationis fuerat, indicum voces non suspicans, Edinburgi a civibus captus in custodiam datur, non sine summa indignatione. Inde mox dilapsus ad socios sceleris in septentrionem profugit.
spacer 15. Ministri, patefacta coniuratione, perturbationem vastationemque ecclesiae veriti, proceres tantum facinus ausos ad paenam desposcunt. Plebs nefaria consilia exsecratur. Nec destitit Boueus, red reginae Angliae legatus, hostilem Hispanorum impetum formidans, regem secreto hortari et orare ut paci ecclesiae, seditione lacerae, tranquillitati<que> regni tempestive prospiceret, tantum motum mutationemque molientes vindicaret, imminentes reipublicae Christianae calamitates averteret. Ille, concilio procerum Edinburgi habito, ministrorum precibus, legati auctoritate, et suffragiis nobilium in asserenda religione operam pollicentium permotus, ne numen et regiam maiestatem temere spretam inultam sineret, subitarium exercitum confecit et in septentrionem hyemali tempore ac altissima nive expeditionem suscepit. Sequentibus qui aderant proceribus et multitudine ex vicinis agris confluente, Aberdoniam progressus est. Proceres auctores restituendae Pontificiae potestatis, nuntiato regis repentino adventu, perculsi metu, desperatis domi rebus, in montes ac solitudines secessere et latebris sibi consuluerunt. Equites in omnes partes dimissi ut comprehenderent, infinito labore frustra suscepto, redierunt. Rex, totius septentrionis concilio Aberdoniam indicto, comarchos et phylarchos convenire iubet. Causam sui adventus edocet. De coniuratione procerum et dealbatis tabulis sermonem instituit. Aspera oratione in parricidas patriae commovet, at obsecrat ut, deducto exercitu, in fide maneant, iniurias publicas et Moravii red mortem persequantur. Postremo obsides dari imperat. Multi sine mora tradunt et operam suam promittunt. Qui aut citati non affuerant aut vades abnuerant noxios iudicavit. Caetera qui conficerent, comes martialis in regionibus cis Speam, Atholius ultra cum vicaria potestate constituti.
spacer 16. Nec deerant plerique, Pontificiis infensi ob proditum regnum Hispanis, qui procerum domos diruendas, bona in fiscum redigenda, pecora abducenda, ipsos interficiendos iure censerent. Qua re cognita, Huntilei et Errelii coniuges, ut tanto huic discrimini tempestive occurrerent, adorato rege, miserabiliter de miseriis suis questae red sunt. Ille singulari benignitate ac clementia Strabogaeum et Stanesium, munitissima maritorum castella ac latifundia, coniugibus liberisque utenda fruendaque concessit. Ita rex ab incendiis ruinisque pulcherrimarum aedium temperavit, quae et praesidio et ornamento erant regioni. Aequiores rerum aestimatores exemplum plenum clementiae, humanitatis disseruerunt. Ministri, linguae acerbae fando male de rege opinari soliti, eumque verbis asperrimis allatrare, humanitatem appellandam non esse, in acerbissimo scelere remissionem animi praedicarunt. Semper ex eo die conciones Brucii protomistae Edenburgeni acres, Melivinorum apud Fanum Andrae turbulentae, Davisonii temerariae et seditiosae, Blaquii et Rossii furiosissimae et perniciosissimae extiterunt. Boni viri, auditores, plerumque stupore attoniti concionum rabidarum, auribus respuebant, animis aspernabantur, recordatione denique ipsa Rossianae concionis perhorrescebant.
spacer 17. Sub idem tempus Ioannes Maxvallius, dynasta Metellani, magis beneficio ac favore quam aequo iure, per villas vicosque Nithiae, Anandiae, Gallonidiae conventus iuridicos, adversa nobilitate, habuit. Equorum pecorumque numero humiliores mulctavit, potentiores acri censura coercuit. Magnam partem clientium a Iohnstonio, aemulo potentiae propter veteres inimicitas, metu potestatis iuridicae ad se transduxit. Qua iniuria accensi regionum comarchi consenserunt ad deiiciendum praefecturae munere, quia indignabantur occidentis totius principatum obtinere. Auxilii petendi causa ad regem profecti sunt. Maxvallius quoque minitabundus Edinburgum venit, comitatu non inermi. In senatu, praeside rege, causam egit, questusque est refragare sibi nobiles qui fidem et clientelam maioribus deberent, quibus iniuria potentiorum oppressi sese in servitutem clientelarem dicabant. Haud ambigebatur de praefectura Nithiae. Comarchae multa de iure causae suae verba fecerunt et acriter intercesserunt ne in Gallonidia et Anandia potestatem aut imperium exerceret. Causa utrinque audita, Maxvallius praefecturis non deiicitur. Moleste id tulere phylarchi, et infecta re redierunt, varios motus animis agitantes.
spacer 18. Extincta hac controversia, altera orta est. Ultimus Mortoniae comes tres filias reliquit quae nupsere Hamiltonio Castri Eraldi duci, Maxvallio dynastae, et Iacobo Duglassio, ad summos honores et regni procurationem prudentia ac militari fama provecto. Hic Mortoniae comitatum, concessu aliorum, uxoris iure ac dotis nomine, accepit et, liberis iustis orbatus, capitis damnatus, securi percussus est, ut supra memoravi. Mox de haereditate ambigebatur inter duos potentissimos competitores, Maxvallium, maternum genus ex sorore uxoris Mortonii trahentem, et Duglasium Lacus Levini comarchum, proximum agnatione haeredem. Hi acriter contenderunt uter in dignitate succederet. Honor Maxvallio, cognationis et maternae originis iure, primum delatus est, exulantibus Hamiltoniis et Duglasiis. Sed, praevalente mox Duglassiana factione, dignitas cum fructibus ad Lacus Levini comarchum legibus pervenit. Maxvallius iniuriam matri factam sibique ex ea filio conquestus est. Qua ex re inter duos summos proceres simultates dissensionesque ortae sunt. Per eos dies Maxvallius ad audiendam concionem in templo Sancti Aegidii Edinburgi in primo loco consedit, Mortonius quoque mane ad templum descendit. Is vir animi magni, quem ne senectus quidem fregerat, praereptum sibi locum cernens, ad se pertinere aetate ac dignitate contendebat, et secundum dignitate locum capere dedignabatur, ne antiquorem causam potentissimi competitoris faceret. Cum finem pertinaciae non facerent, parum fuit quin in loco sacrosancto, ubi numini precari mos est, de dignitate armis contenderent. Magnae utriusque partis clientelae armatae praesidii causa circumstabant. Archibaldus Duglasius, Mortonii filius, iniuria patris irritatus, deiicere loco Maxvallium tentavit, ut pater adipisceretur. At illum fortissimi clientes tuebantur immoderatius, perseveranti Duglasio mortem minitantes. Hic tumultus plebi tantum metum iniecit ut plane deterrita templum deseruerit. Magistratus urbani, facinus saevum atque atrox metuentes, armatos cives sibi adiunxerunt. Discordantes proceres in hospitia deduxerunt ac auctoritate sua publice iurare coegerunt, se non ultra ad arma ituros, sed in iudicium potestate futuros. Causa iterum cognita, ius comitatus cum dignitate Duglasio adiudicatum indicto redpriore decreto.
spacer 19. Sandelandius Calderii comarchus, mortuo patre in puerili aetate, pupillus relictus est sub tutela Iacobi Sandelandii equitis, ex interiore principis familiaritate. Defunctus, indulgens uxori, villam et fructuosum agrum non dotis nomine sed haereditario iure attribuit. Per idem tempus Ioannes Gramus, iudex rerum criminalium, lucri cupiditate inductus, viduae nuptias pacisciatur, et mulier dedita viro, ut amorem et obsequium probaret, agrum quem a priore marito acceperat cum fructus arbitrio novi coniugis permisit. Is, spe gratiae et potentiae, de praediis rusticis pupillo litem intendit. Iacobus Sandelandius, infensus ea lite, cedere iussit, et tutelam ita gessit ut fratris filio, cui tutor erat, propugnatorem se pertinacissime praestaret. Gramus, nihilominus obstinatus, ius prosequi immoderatius ausus et pupillum callidis artibus ac iuris specie opimis praediis spoliavit. Sandelandius, nepotis velut fraude circumventi recente iniuria provocatus, et in vindictam pronus, Gramum trucidare constituit, in omnem patrandae caedis occasionem intentus. Rex, rumore certior factus iudicum principi exitium imminere, impedire rem non destitit, et edicto ultra Bodotriam summovit, praesenti malo unicum remedium ratus. Gramus paruit edicto, et comitatu non inermi propinquorum et clientium urbe excessit, ut paratus esset si quid adversarii contra molirentur. Unde Sandilandius, ira et impetu, pessimis consultoribus, abreptus, multiplici comparata clientela, intolerandam Gramii iniuriam amicis exposuit, qui facile in caedem eius consenserunt et rei aggrediendae signum expectarunt. Cum hac manu saevum atque atrox facinus aggredi est ausus in suburbio urbis regiae. Gramum clientes plurimi deseuerunt, pauci protexerunt. Ipse obstinatus ad resistendum magna cum invidia iugulatur. Eo interfecto, comites se in fugam coniiciunt. Alexander Stuartus, nobilis eques, a Gramii clientibus fuit caesus. Actores sceleris non solum paenae exempti, sed aula et conspectu regis vix abstinuerunt. Ingentem ea caedes fremitum in tota Scotia fecit, quae quanto cum sanguine fuit expiata suo tempore referam.

bar

- 1593 - blue

LIZABETHA verita <est> ne vicinum incendium in Scotia ortum Hispanis aditum aperiret, in utriusque regni perniciem. Igitur regem monuit ut Papanos proceres ferocitate exultantes tempestive coerceret, regiam potestatem in seditiosos subditos exerceret, ne praecario regnare videretur. Venit ex Anglia legatus Boronesius, a regina missus ut fidem regi faceret Bothuelium, tot caedium ac turbarum authorem, clam in Angliam irrepsisse; paenam eorum sibi curae fore qui hospitio exceperant aut ulla ope iuvarent; utque regem contra Baeticam factionem incitaret. Qui regem adit, postula scripto edit, petitque ut audiret. Mox, advocato frequenti procerum consilio, ei dicendi quae vellet potestas facta est. Is asperius adversus Hispanos, communes hostes locutus, retulit ferocius totam Scotiam beneficio libertatis obnoxiam reginae esse; bellum instare a Philippo rege nuntiavit; et iniurias eius in reginam commemoravit; ingentes iras eum in pectore volvere; populo Britannico miserae servitutis iugum, religioni ruinam minitari. Regem simili oratione incitabat, urgebatque bellum Hispano denunciare. Adiiciebat de coniuratis proceribus mandata, ut hostes publici denuntientur, bonaque publicentur, disserens non esse iam lenitati locum, summam severitatem maleficia eorum postulare. Rogavitque postremo societatem, pactionem, et foedus, tanta religione percussum, renovare. Ad haec, auctore principe et decreto senatus, Robertus Melvillus proquaestor, equestris dignitatis et magnae ob anteactam vitam auctoritatis, respondit irruptam cum Hispano amicitiam et liberum commercium intercedere, nec sine offensione aliqua dirumpendam societatem aut sine iusta causa bellum denunciandum. Revocat in memoriam superioris temporis offficia contempta aut neglecta; ementitam Ashbei legationem et irrita Anglicae successionis promissa. Caeterum Scotorum regem, principem legibus solutum, suo, non alieno arbitrio, subditis immunitates, praemia, paenas, impunitatem largiri. Postremo nihil sanctissimo faedere cautum adhuc violatum aut ruptum, proinde renovare non necesse. Nihil ea legatione ultra impetratum.
spacer 2. Hoc responso legatus, exardescens ira, in Angliam rediit. Rex in moderatione animadversionis perstitit, et ministorum, supplicium procerum poscentium, saevitiam increpuit, atque insuper Huntilei et Errelii uxores in amplissima procuratione bonorum coniugum confirmavit. Quae res infensum reginae animum acrius accenderant. Suspecta Elixabethae iracundia, legatus in Angliam decernitur. Robertus Melvillus, senectute gravis, usu, ingenio in magnis de republica consiliis nulli inferior, ad capiendum hoc munus dilectus. Is, intromissus ut coram ageret, renuntiat legationem, Bothuelium repetit, ac auxilium adversus rebelles poscit et flagitat. Cui regina respondit Bothuelium ex faedere restituendum si in Anglia haereat, aut exterminandum. At exarsit implacabili ira et stomacho in Pontificios proceres servatos in periculum reipublicae, incusavitque aditum in Britanniam Hispanis ac portus maritimos prodisse, equitum peditumque copias promisisse. Deum testem ingrati ac perfidi animi eorum invocavit. Quinetiam paenam Huntilei, Angusii, Errelii poposcit, quod septentrionem ad funestum bellum armarent, receptum religionis cultum everterent, Philippum favore ac benevolentia complecterentur. Prudens senex, adhibito temperamento, animum ab impetu ad moderationem deflexit: suetam in illustres familiae clementiam regis laudibus extulit; procerum delicta in maius per invidiam vulgata disseruit, et ministrorum turbidis ingeniis iure succensuit. Regina, non mota sententia, lenitatem regis asperitate orationis reprehendit; facinora et flagitia rebellium procerum suppliciis ac acrioribus remediis vindicanda censuit; et vanam clementiam religioni perniciosam ac in publicum inutilem; laudat pietatem ministrorum, modicas numinis iniurias acriter persequentium. Legatus, ubi mitigare non potuit, propere rediit.
spacer 3. Per eodsem dies Huntilei uxor, magno clientum agmine et nobilium faeminarum comitatu, regiam Sanctae Crucis ingressa, mariti agros ephytenticos, coniugii iure, fruendos, utendos, deprecantibus amicis, accepit. Eaque principis liberalitatis, agitata rumoribus, iram vulgi ac invidiam praedicatorum auxit, qui, indignitate rei et rabie furentes, liberius fremunt non solum Hispani emissarios maleficentissimos incolumes esse, sed uxores etiam gratia, auctoritate, et celebritate aulae frui. Rex, etsi eorum fremitus negligeret, cuncta magis ex natura sua et maiestate imperii gerens quam ex alieno impetu aut contumacia, tamen, ut premeret sinistros vulgi rumores, illustrem faeminam, sanguine propinquam, seposuit, aula prohibuit, ac in ulteriorem insulae partem summovit. red
spacer
4. Hoc tempore quoque Stephanus Belius et iurisconsultus, legati regis Daniae, in Scotiam venerant ut explorarent referrentque quantos agros Anna regina dotis nomine acceperit. Hi circumducti a dilectis proceribus per pagos urbesque, estimatione facta, dotem probant et, muneribus culti, in Daniam redeunt. red
spacer
5. Comitia deinde totius gentis habita Idibus Iulii. Publico ordinum decreto ac cunctis suffragiis Bothuelii, turbide et seditiose omnia novantis, proscriptio iteratur; nomen albo nobilium eraditur; insignia familiae lacerantur; bona publicantur, aqua et igni arcetur. Similiter, erectis procerum animis in ultionem Papanorum comitum Angusii, Huntilaei, Errelii, qui bellum ac perniciem patriae et ecclesiae intentarunt. Rex nobilitatem et ipsorum, quamvis male meritorum, gravem casum miseratus, discrimini et ignominiae exemit, proscriptionemque distulit quod fidem et obsequium principi, illustrem satisfactionem ecclesiae pro scelestis maleficiis promitterent. Addidit se ad absolvendum quam condemnandum proniorem, si paeniterent. Atqui red ea moderatione universos prope cives offendit, et inter proceres Atholium, praecipue Moravianae red caedis ultioni intentum, exacerbavit. Hamiltonius quoque, gentis princeps, caetu nobilium abstinuit ne praesens familiae suae dignitati et iuri minus consuleret, cum Levinius diadema gestaret.
spacer 6. His comitiis rex populum religione et divino iure devinxit. Privilegia omnia ecclesiae concessa uno confirmavit statuto. Repertae plurimae leges in maleficos ex delictis. Adversus reipublicae depeculatores multa populus praesidia paravit. Proprium principis patrimonium, sueta erga adolescentes nobiles liberalitate magne parte absumptum, reliquum providentia ordinum ad sustinendam reipublicae onera in summis aerarii angustiis corona individua copula connexum. Ita hiantes aulicorum cupiditates egregia constitutione coercitae. Sed, praevalente iterum ambitu, exsoluti legis nexus et spes iniquiae curialium erectae.
spacer 7. Nec multo post Bothuelius, qui tot scelera commiserat, periculis omnibus circumspectis, vel eorum magnitudine, vel perfidiae paenitentia, vel amicorum arcano consilio adductus, moderationem clementiamque regis quam vires iramque experiri salubrius duxit. Itaque paucis comitibus occultus Edinburgum proficiscitur et cum Ioanne Colvillo, fugae comite, thalamum regis in coenobio Sanctae Crucis ferro succinctus intrat. Mox, abiecto mucrone, genibus eius provolutus, demisso vultu, voce supplici ac lachrymis veniam, piacula, et, si videretur, iustum in se supplicium exposcens, composita ad misericordiam oratione suorum facinorum atque nefariae perfidiae veniam deprecari ausus est. Proceres qui aderant cognati, affines, aut occultius consilii huiusce participes, Levinius, Atholius, Iarbosius, Spyneus, Okiltrius, pro eo serio deprecantes hactenus, moverunt regem ut procumbentem ad pedes plerumque humi stratum surgere iusserit. Permulsa regis ira, prima percunctatio fuit qua subactus iniuria contra se bellum tam infesto animo suscepisset. Responsum expectantibus cunctis qui aderant, tacitus stetit et cogitabundus, utrum superiorum expeditionum crimina excusatione summae stultitiae, summae dementiae purgaret, vel fateretur. Nec perinde metus quam pudor obstupefecerat. Tandem miserabiliter profitetur se regis magis misericordiae quam suae innocentiae confidere. Hac oratione seriaque Ludovici Leviniae ducis deprecatione, agnita culpa, impunitate veniaque donatur, ac in pristinum dignitatis locum his legibus restituitur, ut ab aula sederet; iudicio de crimine sagas consulendi se sisteret; et insidiis adversus administros abstineret. Sed rex clementiae atque moderationis, cum saepissime alias, tum praecipue hoc tempore verissimum ac pulcherrimum testimonium in animis hominum reliquit, quo Bothuelio, omnis humani divinique iuris contemptori, gratiam flagitiorum et facinorum fecit, qui in eius fortunam atque sanguinem omnia tentaverat, multa perfecerat.
spacer 8. Vugato regis discrimine, Alexander Humius Norberniensis, praefectus urbis, armatam turbam congregat urbanorum civium ac ingenti tumultu regiam pergit. De salute principis percunctatur, et praesidium provisum offert. Respondet rex satis esse praesidii in suis. Pro fide, industria gratias agit. Postero die Bothuelius, vehementer inflatus, media urbe ac per forum cum splendida pompa in publicum praetorium processit, multis occurentibus gratulantibusque, quasi e peregrinatione longinqua revertenti. Ille obvios humanitate ac comitate devinxit. Vim principatus sibi arrogans, odio adversus inimicos indulsit. Inde amicorum a rege divulsio, clientum servorumque proscriptio, proceres sibi infensos, praetorem Metellanum, Glamum quaestorem, Alexandrum Humium familiae principem, Georgium aulica solertia potentem exauctoravit. Nisi hos aula expulisset, obtinere se non posse putavit licentiam cupiditatum suarum. Quibus rebus graviter offensus, rex, omnia secum perpendens, servorum divulsionem, procerum exilium, comitis ferociam contumaciamque, a necessitate consilium in praesens mutuatus, ultra Bodotriam in Falcolandiam voluptariam villam, ad otium concedere statuit, ut, amoto Bothuelio, et sibi consuleret et illi potestatem (si forte adhuc voluntas superesset) novi sceleris patrandi adimeret. Igitur, decreto senatus, comitatu principis, foro et curia prohibitus donec obiecto veneficii crimina dilueret et cognitionem exciperet. Ipse Bothuelius, multum ad famam interesse secum reputans se veneficii ignominiam infamiamque effugeret, iudicii aleam subivit et omnibus suffragiis absolutus est. De insidiis, proditione, aut coniuratione quaestio nulla habit. Rex Letha discedens, comitantibus Levinio, Atholio, Spyneo, Okiltrio, et praetoriana cohorte, <cum> antiquam naviculam conscenderet, accito Bothuelio, non modo impunitatem et abolitionem superiorum offensionum, sed certam etiam fiduciam salutis ac pristinae dignitatis praebuit, si regno excederet et in Gallia aut Italia aliquantisper vitam ageret, adiecte lege si postea tumultuaretur veterum maleficiorum memoriam renovatam iri. Haud facile dixerum credideritne regi Bothuelius, an id tempus fidem et obsequium simularet. Fidei regis nihil sane confisus mihi videtur, suspicans iustum dolorem eius potius dilatum quam positum. Interim, ad modestiam non flexus, in urbe regia inter caetus hominum cum armatis clientibus observatur. Probra inimicis et minas intentat. Clientes turbidi, quo studium in patronum clarius esset, Metellano necem suis manibus minitatur.
spacer 9. Rex in diverso terrarum tractu, ripas Glottae, sylvas, saltus, et amaena loca occidentis magna voluptate peragrat, donec tempestas Bothualianorum temporum conquiesceret. Labor in venatu, sudor cursus non fatigat. Peractis ludorum venationumque lenimentis, cum de Bothuelii potentia summa cum licentia coniuncta nobilissimi proceres publice conquererentur et gravissima in ipsum crimina ederent, mense Septembri, ordinum conventus Sterlinum convocatur, et obiecta crimina ad disquisitionem procerum referuntur. Itaque constituta die rex cum firmissimo praesidio fortissimorum virorum Sterlinum se contulit ac, multis nobilium ad se accersitis, praecipue a Bothuelio alienatis, Humio, Glamio, Metellano certatim accurrentibus, iam satis adversus vim tutus, in frequenti ordinum conventu disseruit se plane captivum esse; trepidam sibi vitam; suspectas Bothuelii insidias; collapsum sceptrum Scoticum; protritum diadema; abolitas leges et funditus versas licentia atque impunitate eius; percrebuisse sermones quos habuisset in caetu servitorum, recentem gratiam a se invito expressam metu gravioris detrimenti, cum in eius potestate esset; sibique Bothuelio interitum paratum, nisi in tempore subvenirent. Ad haec regni proceribus indecorum, ipsi regi probrosum, cogi sponsionem immunitatis facere. Non domi tantum, sed apud vicinas etiam gentes tali oratione procerum odium vehementer in eum accendit. Ex iis in consilium adhibitis, multi consenserunt non esse saepius in uno homine salutem regis periclitandam. Quare decreverunt ut Bothuelius et suarum partium proceres ac clientes, nisi licentia impetrata aut evocata, aula abstinerent; haberentque praeteritorum impunitatem et abolitionem, metu turbarum, si maleficia renovarent, red ac rursus submisse supplicarent. Nec hoc decreto contenti, plurimi adversae factionis proceres regi authores fuerunt ut per vim impetratam abolitionem, non iudicio aut voluntate concessam, iuste pieque revocaret. Inter quae Valterus Stuartus Blentgreus et Robertus Melvillus, senatorii ordinis, Robertus Brucius et David Lindesius ecclesiastici, missi ad Bothuelium cum decretis ordinum et mandatis. Limunchi assequuntur et exponunt veniam ipsi et clientibus tribui, si iterum deprecarentur. Ille obsequium erga principem et limine curae abstinere promittit, subiiciens omnes oportere principis dicto et decreto ordinum audientes esse. Mox, referentibus delegatis, integris animis comiter excepisse mandata.
spacer 10. Rex obsequio eius laetatus est. Haud alias intentior suspicax populus: quanta securitas amicis Bothuelii, quae fiducia ipsi abolitionis, si accederet ad aulam? Quod periculum ei immineret, si suppliciter iterum deprecaretur? Interea, ex sententia inimicorum capitalium Metallani, Glamii, baronis Humii, et Georgii, rex per praeconem pronuntiavit ne Bothuelius aut quis amicorum vel clientium propius millia passuum decem ad regiam accederet. Edictum vario rumore exceptum, quasi exterminaret a paenatibus ac bonis omnibus everteret. Constantes amici et audentes clientes socios se qualiscunque fortunae et comites exilii promittebant. Ille, veritus ne sine ullo effectu novam tempestatem excitaret, in regnorum finibus latitat, in omnes turbandarum rerum occasiones intentus. Nihil regis animum altius penetravit quam studia ministrorum accensa in Bothuelium et numinis religionem protegentem; qui, versi ad Deum, res incolumes ei precati sunt, prava aemulatione et privatis affectibus. Sed e contra Pontificiis proceribus implacabiles erant: eorum sanguine se exsatiare cupiebant et in synodo Andripolitana disceptationem iuris fugientes, diris ecclesiasticis prosequebantur. Tanto avidius, quia rex placabilior, in suam securitatem et regni tranquillitatem, ignoscere volebat, concesseratque uxoribus avita praedia ob preces illustrium virorum. Adversus lenitatem regem cum Brucius aliique praedicarent, tribunitiam eorum insolentiam prudentia temperavit, et aliquod tandum frenum quod inhiberet eorum audaciam temeritatemque excogitare caepit, ac praesulum potestatem revocare. Neque tamen cessavit religionem promovere, templa et fana ornare, beneficia a maioribus concessa firmare, saevas ecclesiae tempestates exortas, fluctus, et aestus mitigare, navem ecclesiae sacram propugnare tutarique.
spacer 11. Rex, rebus omnibus tum satis comparatis et equestris turma ad custodiam corporis adhibita, Bothuelium evocat monetque literis, si modum subditi non egressus familiari comitatu ad aulam accederet, paratam fidem et sponsionem; se secus faceret, ei capitale fore. Ille, citatus per literas, respondet eo spectare inimicorum consilia ut, si accederet ad aulam, facile opprimeretur; sin abnueret venere, hostis publicus pronuntiaretur. Adiecitque Alexandrum Humium tribulium principem, et Georgium saepe memoratum, sibi ob fratris caedem, in aula observari, omniaque Humiorum ac Metellani consilia in suum exitium spectare. Proinde dandam sibi veniam quod hostium capitalium vi atque violentiae se subtraheret. Hoc responso accepto, per praeconem iussus sui copiam in iudicio facere vel in custodiam proficisci. Cum non paruisset edicto, hostis publicus iterum est denunciatus. Adiectum et aliud edictum, quo qui eum, propinquos, affines, clientes tecto accepisset aut ulla ope iuvisset, eidem paenae obnoxius iudicatur.
 spacer 12. Nec in diversa regni parte ultra Taum Atholius, turbido ac inquieto ingenio, se a novandus rebus continuit. Rex, ubi motum scivit, comitatu non inermi Hamiltonii, Metellani, Humii, Glamii, Levistoni, Cari, Cesfordiensis, ac equestris turmae praetoriae ut imparatum et inopinantem opprimeret Dunum proficiscitur. Atholius, per secretos nuntios praemonitus, aegerrime effugit. Mont-Rosius quoque in fugam se coniecit, sed retractus ad regem perducitur.
spacer 13. Pacato tumultu Dunensi, rex Limnuchum reversus in sedanda seditione ecclesiae nihil profecit. Ecclesiastici, immoderata libertate ac intoleranda licentia concionum, popularium animos accenderant, nunquam deficiente materia, cum primo Pontificios proceres bile et stomacho, deinde principis familiares, specie pietatis ac morum corrigendorum, persequerentur, praesentia damnarent, et futura denuntiarent mala. Neque solum huius generis publicae, sed et privatae queremoniae apud regem habentur, quasi adhuc favorem moderationis in Pontificios captaret, atque ab eo referuntur ad senatum. Cuius authoritate decernitur ut de literis chirographis et aliis delatis criminibus Angusii, Huntilei, Errelii, Perthi XXIV Octobris inquiratur diligentissime, statuaturque pro modo delicti si rei fierent rerum capitalium. Robertus Brusius, praedicator insignis sed homo ad dicendi licentiam liber, regem oravit ut pacem regno ecclesiaeque redderet, duci ad iudicia red maiestatis Pontificios proceres imperaret, iurisiurandi memor quo sese obstrinxerat frequenti caetu procerum Papanis, nisi in sinum ecclesiae reversis, non indulturum. Respondet rex se non deserturum numinis ecclesiam navemque sacram, ad cuius clavum gubernator sedeat. Pontificiis autem comitibus, nisi errorem suum deposuerint ac innocentiam clarissimis testimoniis probaverint, veniam et impunitatem non daturum. De absentibus iudicium nullum fieri placere. Ita dimissus Brucius, apparebat eum ira succensum, quam casus postea auxerat. Cum conventus ad Iedburgum, Lidaliae oppidum, indictus esset ut Carus Fernihurstus et Hunt-Hillus, studiosi Bothuelianarum partium, ac latronum incursiones coercerentur, regi eo proficiscenti et nihil minus suspicanti, in itinere, non procul a Fala, ignobili oppidulo, supplices ac se demittentes in genua occurrunt coniurati proceres, Angusius, Huntileus, Errelius. Adorato rege, veniam aut delictorum gratiam non petunt, sed iudicium fieri de factis famaque, et a viris bonae fidei ius dici aequaliter, constituto tempore locoque, impensissimis precibus flagitant, ut cuncta proferant apud aequos iudices quibus innocentia sublevari posset. Rex, supplices comites contemplatus, publicas iniurias condonare iis posse se negat, destinatque nihil super eorum criminibus, nisi arbitratu ecclesiae, statuere. De scelestis maleficiis in numen et ecclesiam inquiri non oportere infensus adhuc respondit, inconsultis apolectis ecclesiasticis. Ad hos, veluti religionis interpretes, decurrendum ut ii habeant potestatem iudicum in crimine quod religionem iniiceret. Cum finem obsecrandi non facerent, optimates qui aderant, commoti memoria prioris fortunae, pervicere ut rex e numero procerum, totidem red ex singulis ordinibus viri praestantissimi integerrimique deligerentur qui, excussa et cognita causa Perthi, iurati statuerent quatenus animadvertendum, quatenus ignoscendum.
spacer 14. His rebus constitutis, eos a se dimisit. Et, ne dare suspicionis aliquam causam videretur, per Glamium quaestorem et Leudorensem coenobiarchum, procerum haud iniqua desideria ministris exposuit. Hic casus fuit irritamentum invidiae. Magistratus ecclesiastici, conventu suorum Limnuchi habito, iniuriam, ita constituto iudicio, sibi factam in synodo atrociter conquerebantur: dilecto loco, Papanorum conatibus opportunissimo; tempore parum idoneo; nulloque dato, in re maxima, ad deliberandum spacio; simul a reis propositis delegatorum iudicum nominibus. Cuivis legentium patet quam turbulenta fuerint tempora, varii motus, multiplicesque ministrorum conatus, et horrendi eventus. Per delegatos Caldervodium et Merchestonum comarchos, Galovidium red et Iacobum Melvinum ministros, magistratus urbanos Edinburgi et Taodumi regem Iedburgi adeunt, petunt de coniuratis ultionem. Prehendi attinerique publica custodia postulant donec dies causae dicendae appropinquaret. Queruntur quod subdolis artibus manifestas scelerum probationes subvertant, multaque comminiscendo rei tam atrocis quesitionem eludant. Comitatu non inermo iudicio adesse flagitant, praetextu regiae securitatis, si quid Papani contra nefarie molirentur. Facti atrocitatem ac indignitatem cognitionis molem et gravissimam ecclesiae censuram verbis in maius augent.
spacer 15. Rex, nimiis ministorum studiis iure succensens et naturae obtemperans, querelis placide respondet supplices comites et deprecatores aspernari non potuisse, neque, iis petentibus, ius denegare quod plebeiis quoque conceditur; sibi et ipsis egregium, si modus in postulatis adiiceretur; non cognita causa, statui nihil in reos pro existimatione dignitateque posse; obiecta crimina pro probatis accipi non debere; citari reos de more oportere, recipi, audirique; tempus legitimum iudicio sistendi quadragesimum diem esse; locum ex sententia ministrorum destinatum; diem senatorum arbitrio constitutum; selectos iudices viros integerrimos esse; id solum praeter leges praestitum, quod apud delegatos in foro quam comitiis admissum facinus inquiratur. Si tenderent ad pacem et obsequium, caetera sibi curae fore: publicam quietem, privatam securitatem, religionis incrementum. Iuris interim beneficium ad diluendum crimen, nobilissimis viris ius deprecantibus, non denegandum. Religionis negotium aequabili iure ac charitate melius quam vi aut metu confici posse. Concordiam salutarem ipsis, patriaeque. Deterrere a vecordi discordia non potuit. Dein ex senatus consilio et sententia, diem iudicii diffisum esse placuit, ut interposita mora diligentius rem expenderent. XII Novembris obiiciendis criminibus et diluendis statuitur. Proceres adesse iussai cum sua tantum familia, nisi se multare exilio bonaque publicari mallent. Moniti ecclesiastici ut mitterent delegatos cum mandatis. Cum ad diem dictum multi mortales concurrissent, quatuor supremi ordinis delecti ut de scelere procerum cognoscerent, Levinius, Marrius, praetor, Levistonus; totidem proximi, Basius, Baluerius, Abbothallus, Tillibardinus. Dein apolecti Edinburgeni, Tuoaduani, Sterlinenses, et Couperenses red adiecti, apud quos rei absoluti vel damnati, cunctis ordinum suffragiis damnarentur purgarenturve. Contaminati facinore comites, metu paenae exterriti, sine amicorum et clientum praesidio, diem causae dicendae obire non sunt ausi. Quare, in ius vocati per literis, responderunt indecorum, more maiorum, in vitae ac fortunae discrimine sine amicorum advocatione respondere. Rex, molem cognitionis spectans, et maiorem Scotiae motum veritus, rem integram ad conventum ordinum remittit, ut frenaret cupiditatem cruoris hauriendi.
spacer 16. Nec dein post, Edinburgi in caetu procerum, praeside rege, re multum diuque disceptata, edictum pacificatorium, publicae quietis causa, conditum et publico praeconio promulgatum, quod unicum rebus pacandis remedium videbatur, ut Papani omnes ante Kalendas Februarii insequentis aut puriori religioni subscriberent aut regni finibus in perpetuum excederent. Proceres maiestatis rei, Angusius, Huntileus, Errelius, Gordonius, Archindunensis, et Chisholmius, si ante eum diem edicto paruissent, bonis, praediis, laribus, necnon famae et honoribus, gratia priorum criminum facta, restituerentur. Nec hic furor stetit, quoniam severiores ministri, velut certo imminente periculo nisi religioni caveretur, vehementer institere ne qua fieret atrocium criminum abolitio, nec pertinaciae paenitentiam egere. Brutii et aliorum quidem acerbae conciones fuere, quae faces plebis animis, ira tumentibus, subdiderunt. Piget referre insolentem Catharorum fastum. Primum rex cum Brucio mitibus verbis egit, ut ab asperitate concionum desisteret, et Papanis proceribus, publicam sui sceleris detestationem profitentibus ac ecclesiae satisfacientibus, aequiorem se praeberet. Ille pro solita contumacia postulata sprevit, succensuitque regi quod Pontificios proceres sua conscientia praedamnatos ferro flammaque non persequeretur. Cum illi exorari non posset, in eum potissimum ira est versa, quod procaciter et contumeliose ad Fanum Reguli adversus principem egerit, ac sine principali auctoritate proceres et cives convocarit ad deliberandum, ne quid detrimenti religio caperet. Eo ministrorum indies crevit insolentia ut, non contenti suo munere, lites et reos omnes ad suum tribunal revocarunt, consilii publici placita rescinderent, ordinum decretis tribuniacia potestate intercederent.
spacer 17. Sub idem tempus Maxvalii et Iohnstonii, propter antiquas inimicitias, discordias, ac vetera odia retractantes, de clientibus caesis, de rebus per vim ablatis, pecoribusque abactis, firmata per affinitatem Maxvalii, Heresiani gratia, paulisper reconciliati sunt, data ulto citroque fide mutui odii pertinacia nihil hostile perpetraturos, aut nihil consilii separatim inituros. Iohnstonii tribules, reconciliatione populationum licentiam obvenisse rati, Nithiam praedabundi incursavere. Populatione late fusa, Crightonii Sanghariani, Drumlaucici Lagi, Clasburni agros omni genere cladis vastarunt, non ignari dites et imbelles familias esse. In Drumlauricum potissimum iram vetereunt, et ingenti praeda in Anandiam redierunt. Qua iniuria adducti comarchi, auxilii petendi causa, Dumfrisiam ad Maxvallium familiae principem profecti sunt. Qui propter veteres dissensiones de potestate iuridica illis coniungi noluit, nisi sese ei in clientelam dicarent. Illi cum per se minus valerent, iacturae dolore et vindictae cupidine, Maxvalliis se aggregaverunt et supinis manibus exceperunt servitutem. Interim Ioannes Maxvallius, praefectus limitis occidentalis, summa potentia ac gratia inter suos et nova nuper clientela auctus, Nithiae totius principatum obtinuit. Arma tanto silentio et calliditate paravit ut Iohnstonius, familiae princeps, insidias odorari non posset. Tandem servus quidam, cognomine Iohnstonius, illi rem totam aperuit et demonstravit chrirographa, subscriptiones, et signa inimicorum. Id Iohnstonium admiratus, Maxvallium sibi sanguine coniunctum per nuntios admonuit ne vellet faedus tanta religione sancitum violare aut tumultus renovandi materiam, contra interpositam fidem, praebere. Haec cum rescisset, Maxvallius, sagax et callidus, detectam fraudem esse cognovit. Idcirco minime dissimulanda occulta mandata regis aut rem differendam ratus est. Sibi deinceps nihil cum illo fore commune testificans, mandata regis exequi minime dubitavit. Igitur, mercenario milite conducto Oliphanto duce, inferiorem Anandiam incursavit ut hostes inopinantes opprimeret, Iohnstonii, suis viribus impares tot tribulium conspirationi, Gramos, inter accolas latrociniis famosos Scotos, Bacleuchi red clientes, et Eliotos sibi adiunxerunt. Praelio vero ad Lacum Mabandum facto secundo atque Oliphanto centurione interfecto et multis militibus, reliquos compulerunt in fanum vicinum, quod crudelissime incenderunt. Unde Maxvallius truculentior quam antea eam iniuriam excidio Anandiae ulcisci destinat.
spacer 18. Hyberno tempore, veteribus clientelis et servitiis convocatis et novis clientibus excitis, Drumlaurico, Lago, Closburnio, et caeteris Nithiae comarchis tum tribus millibus hominum, iussu regis, Iohnstonio infensi ob conscientiam Falcolandicae expeditionis, Anandiam ante lucem ingressus ut Iacobum Iohnstonum cum gentilium numerosa tribu inopinantem opprimeret. Is, clamore et repentino hostium adventu excitatus, prosiluit et protinus ex suis qui accolunt trecentos contraxit equites, et latebris aut sylvis se occultavit. Eo missi a Bachleuchio red consanguineo centum et viginti. At Maxvallius in vico Anandianorum qui appellatur Lokerbeus cum copiis subsistit ut Anandiae fines depopularetur. Ubi subito per exploratores certior factus est Iohnstonios red omnes noctu discessisse proximasque silvas occupasse, ut ingruentem tempestatem subterfugerent. Itaque, paulisper apud vicum moratus, vicinos agros ferro et flamma depopulatus est. Iohnstonus, ad occasiones intentus, gliscente pernicie ob multitudinem hostium, praelio congredi non ausus, componit insidias. Fortissimos tribulium et ferocissimos auxiliarum Baclenchi propinquis lucis occultos imponit. Ipse, incredibili armatus audacia, cum modica manu suorum usque ad ictum sclopetti assultat; irritato praelio, specie trepidantis refugit, hostemque in insidiarum locum pertraxit. Coortis insidiis opportune ad id positis, mox conversus effuse sequentes fundit fugatque, et subitam formidinem caeteris infert. Disiectos insectatur ne rursus conglobarentur. Primis cedentibus, reliqui concitatiore quam venerunt gradu fugam intenderunt. Equitum strepitu ac discursu exterriti pedites, et confusi ordines per pavorem festinationemque, Anandiani catervas hostium insequuntur, ora mucronibus faedant, plerosque semineces aut laceros festinatione victoriae relinquunt. Multi caesi captique in fuga sunt, aut fluminibus absorpti. Ipse Maxvallius baro, in instaurandis ritibus Romanis pervicax, muitis ictibus confectus. Primus Iohnstonius, red oblivionem sacramenti et foederis exprobans, loquenti et clementiam imploranti, sine misericordia, stricto gladio manum praecidit et lacerandum comitibus reliquit. Dein acrius fugientibus institit ut reliquias opprimeret. Drumlauricus, Lagus, et Closburnius, pernicitate equorum aegre ex periculo evaserunt. Novi Operis comarchus, effosso oculo, dirus ore, diu superfuit. Inde Iohnstonius ex fortuna pugnae clarus haberi caepit. Accepta haec clades nimia fiducia Maxvalliorum, improvide in praelium ruentium et hostilem paucitatem contemnentium. Ab eo die ultro citroque in Anandia et Nithia, magnis utriusque regionis iacturis, excursationibus certatum. Caedes, incendia, rapinae, et nefanda facinora; liberi in maternis gremiis trucidati; mariti in conspectu coniugum suarum; incensae villae, lamentabiles ubique querimoniae et horribiles armorum fremitus; nec, praeter causam, quicquam defuit ad iustam belli speciem. Iohnstonii plerumque in praeliis superiores eximia prudentia et fortitudine Iacobi Iohnstonii familiae principis.
spacer 19. Hoc tempore Bothuelius, amici, clientes, et fautores in summas angustias redacti. Ioannes Russelius patronus, verbosa et profluentia facundia insignis, consilio iuvare periclitantem solitus, ac Robertus Stuartus ob amicitiae constantiam in custodiam traditi. Neque ipse interea quietus erat, sed indies crudeliora consilia animo agitabat, insidias parabat Metellano. Verum neque consilia neque insidiae prospere evenere.
spacer 20. Per idem tempus Robertus Carus Cesfordiensis, nobilis eques, Bothuelii concertator, nec indole animi nec viribus dispar, uno servo comitatus, in Teviotiam red occultus perrexit. Ei in itinere, uno cum liberto, obvius forte fuit Bothuelius, qui, spe victoriae ferocior, postulare caepit, cum fortuna praeberet occasionem, ut Carus secum ferro decerneret. Accepta conditio est. Impigre parant micantes gladios dextrasque, infestis armis concurrunt. Nec illis periculum salutis, sed gloria obversatur animo. Consertis deinde manibus acrius dimicant. Multis frustra in loricas ictibus datis, in nudum corpus vulnera penetrare non potuerunt. Ergo, intacti ferro, segregant pugnam et magno impetu adequitans Cari servus, congressus validius cum Bothuelio, vulnere absterritus est. Ipse Carius adiuvat famulum suum in praesenti periculo, iamque aequato Marte anhelant equi, fessi curso, torpent manus, micant ardore oculi. Postquam resedit impetus, neutrius red partem inclinante spe, desistere integri. Ita nobilis iuvenis contudit exultantis proditoris audaciam et temeritatem, quippe celebrata vulgi rumore ultra modum eximia eius fortitudo ad ludibrium recidit.
spacer 21. Edicti pacificationis et abolitionis fama in Anglia devulgata, statim secuta est alio legatio. Zouchius baro, primae nobilitatis et summae apud bonos aucthoritatis ob prudentiam et probitatem, ad Iacobum legatus missus. Adeundi conveniendi potestate impetrata, mandata diligenter persequitur. Regem obtestatur ut reipublicae iuxta ac ecclesiae iusta ultione consuleret; Pontificorum procerum nefaria consilia de pura Christi doctrini penitus extirpanda, caede, incendio persequi maturaret; exercitum pro tempore et discrimine aliaque belli usui compararet. Denique magnopere contendit ne cui Papanorum comiti parceret, sed ut paenas improbitatis atque perfidiae luerent. Ad haec respondet rex ius omnibus civibus petentibus reddendum; summis proceribus non denegandum. Neque militem sine stipendiis parari, neque stipendia sine pecunia persolvi posse; pecuniam igitur militibus Elizabetham dare opertere. Legatus assiduus in caetu procerum et oculis hominum referre non destitit in hac procerum causa de religione, numinis, et utriusque regni emolumento iudicium fieri aut praeiudicium; reos amotos de industria, ne coram arguerentur, donec ad liquidum veritas perditissimorum consiliorum explorata esset. Rex restitit aliquandiu legato, ne fieret proscriptio. Exitus fuit et relatio facta, ut abolitionis beneficium revocaretur quod intra definitum tempus edicto non paruissent proceres, iussique, suasuore senatu per fecialem, alii alio in custodias proficisci. Cum detracterent imperium, hostes publici denunciati sunt. Neque satis severum pro rei indignitate decretum quibusdam visum.
spacer 22. Cum Anna regina gravida esset atque ad pariendam vicina, Sterlinum cum rege concessit. Ibi perseveravit legatus nihilo segnius postulari ut tribunali Pontificii proceres admoverentur aut expeditio decerneretur. Rex in praesentia decernendum non censuit. Inter tot turbines tempestatesque salutere sidus Britannicum effulsit: etenim, publicis obsecrationibus et votis, Sterlini XIX die mensis Februarii blue natus est princeps vultu, habitu, gratia oris, decore corporis animique insignis. Celebritate famae in ipsa infantia pueritiaque cunctis gentibus notus, quae magis ac magis deinceps per aetatis gradus auctus honestarum artium cultu et militaribus studiis. Sed magna ista ingenii indoles, paternis consiliis imbuta, eximiae naturae dotes, et virtutum semina, priusquam reipublicae prodesse potuerunt, in flore extincta sunt. Ego, divino consilio ortum et publico fato ereptum arbitor, ac maiore populi Britannici damno quam sui extinctum esse, nec unquam fatum atrociore vulnere Britanniam afflixisse. Eo nato, vulgi animi expleti gaudio, plausibus, clamoribusque, et quibus aliis laetitia effusa significatur. Nihil patre Iacobo laetius, nihil hilarius fuit, igitur ad sollenia lustrica curas convertens, sacellum Sterlini reficit, auro distinguit lacunaria, exornat parietes opere magnifico et summo artificio. Pictores, sculptores, et caeteros elegantiores artifices adhibet, praeponit viros equestris ordinis curatores, quo quaeque maturius peragerentur.

bar

- 1594 - blue

N Scotia assidua seditio et regni infesta minstorum in concionibus libertas, quam rex aliquando dissimulavit, aliquando apertis oculis transilivit. Ut comperit Bothuelium praeferocem, multiplici comparata clientela, vi armata certare paratum, ad securitatem futuri temporis Carum Cesdfordiensium Humio reconciliavit, et utrumque obligavit suam salutem et incolumitatem regni defendere, Bothuelium exturbare. Illi regis regnique praesidio magnas copias publico et privato sumptu Kelsoae aluerunt. Nec minore studio Bac-Eleuchius Scoticiae iuventutis subsidium eo adduxit. Aliis proceribus interdictum citra regis senatusque auctoritatem armatos convocare. Nihil intentatum ad regis salutem et publico consilio et privato Metellani ingenio. Interim Bothuelius in Northumbriae finibus substitit, in occasionem intentus, et confisus (ut putavit) per intercessores ministros et oratores Anglicos auxilium reginae impetrare. Inde Zouchius, suspectus regi, nomine favoris in Bothuelium, superioribus postulatis hanc petitionem adiecit, ut publicae tranquillitatis causa Pontifices proceres Scotia emigrare iuberet aut armis expelleret, et Baeticam factionem labefactaret. Hanc postulationem si recusaret, se pro certo indicio accepturum eum reginae in re aequissima gratificare nolle. Commotus rex respondit, si regina oppitularetur quatenus suppeteret facultas et Bothuelium transfugam, crebro in Angliae red finibus delitescentem ex faedere redderet, postulatis satisfacturum se, nec non instauratam religionem enixe defensurum, et ceaptam cum regina amicitiam sanctissime culturum. Legato verbis, reginae literis pollicetur, et hanc reipublicae pestem ac imminentem ecclesiae ruinam aversurum. Fuere qui censerent non esse consulti principis bellum trium perditorum procerum causa, cum salutis atque dignitatis discrimine, moliri. His rebus ita actis, constitutoque die quo proficisceretur, Zouchius in itinere cum Bothuelio multa de salute sua obtestante clam colloquitur. Reversus in Angliam reginam percunctantem pauca de statu Scotiae turbido cuncta edocet: regem bene animatum in religionem, Anglicae gentis publicum emolumentum, proceres turbidos propediem extra Scotiam futuros nisi molitionibus abstinerent.
spacer 2. Interea dum apparatus lustricus cum omni magnificentia et principali ornatu instruitur, Bothuelius, dimissis adversariorum copiis, rursus turbare omnia ac permiscere caepit. Et cum iam perfidia et scelere omnem spem veniae sibi praecidisset, rebus ubique male cedentibus, non iam metu sed discrimine ad ultimam desperationem redactus, vim apertam et vindictam est meditatus. Contractis maximis copiis latronum cuiusque generis, quorum in limitaneis regionibus magna copia erat, Kelsoam primum, deinde Dalketham, red postremo ad Letham urbem processit. Ibi aliquando moratus, in satis frequenti apud Barodunum ecclesiasticorum conventu ecclesiasticae statum, excidium regni, interitum legum ac libertatis, et calamitates populi literis deploravit. Ostendit conspirandum universis ne singuli ultioni et ludibrio Pontificiis essent. Hortatur ut fortes et animosos in communi salute, in religionis causa se praeberent. Petit ut delectos viros ad se mitterent qui dicta factaque specularentur referrentque. Postremo profitetur antesignanum adversus Pontificios se futurum. Vana ostentatione religionis et boni publici specie nihil profecit. Deinde, promulgato Lethae scripto, Deum hominesque perfidiose testatur non se arma contra regem, patriam, et inimicorum iniquitatem, sed publicam instauratae religionis causam suscepisse contra notam saevitiam et perfidiam Pontificiorum procerum, cum religio numinis, principis salus, iustitia in suo quique tribuendo, leges, libertas, publica utilitas, et salutaris inter regna Scotiae et Anglicae concordia in summum discrimen adducantur per perniciosos consultores qui in republicam clam irrepserunt, desperatos domi sacrificulos, et Hispanos foris omnia red nefarie molientes ad opprimendam rempublicam et benevolentiam cum Anglis penitus extinguandam. Caeterum cum proceribus, baronibus, et civibus, consociatis laboribus, <se> statuisse improbos istos consiliaros administratione rempublicam decreto procerum summovere, si iudicio se sisterent, vel obstinatis resistendum vi et armis regno exturbare Quamobrem regem magnopere orat, nobiles hortatur, plebi imperat ut operam sibi in asserenda religione navarent; iudices magistratusque rogat ut quibus rebus possent vires factionis confirmarent, in tam pia, iusta et necessaria causa arma coniungerent. Ita nomine boni publici ad velandam perfidiam, specie sanctissimae causae, popularitate verborum nobilitem ac plebem frusta accendit, praevalente obsequio adversus perfidiae illecebras.
spacer 3. Civitas regia, sollicita suspicione, suspensa metu, perturbata concionibus, torpebat. Rex, ne praetextus pietatis et boni publici simulatio a se populares abalienarent, in urbem profectus est ad confirmandos dubiorum animos multitudinemque armandam. Templum Aegidii ingressus a concione fidem civium imploravit, et alloquendo, exhortando, promittendoque Pontificios proceres Scotia exturbare, communi saluti amplitudinique prospicere, omnes arma capere permovit, et, multitudine sponte profluente, Letham iter convertit. Interim Bothuelius, ubi speciosum edictum irritum fuit et notae proditorum artes solertia regis evanuere, ad consilia belli reversus, equestres copias in campis qui Letham Edinburgumque interiacent, instructa acie, exposuit et ad meridiem usque diei substitit ut etiam sub signis conspici a rege posset. Ex adverso vidit Bothuelius Edenburgenses armis, fulgentes plenosque civium campos, et nobiles turmatim sese in armis ostentantes, ut omnes motus conatusque obstinatius prohiberent. Utraque acies instructa diu stetit et a neutra pugna caepta est. Tandem adverus proditorem Alexander Humius, familiae princeps, Iacobus Colvillus, Gallica militia clarus, et Ioannes Carmichelius cum equitum turmis et levi armatura ivere. Humio permissum ut pro tempore et discrimine ageret. Ipsum regem comitabantur praecipui domesticorum, primores equitum, et urbanorum civium ingens numerus. Bothuelius, cum Humium differre praelium videret, suis convocatis, quid consilii sit aperit: et quo facilius Humianis timoris daret suspicionem, citatiore gradu saltum S. Crucis circumvectus fugae speciem dedit, ut aut ad gradum intendendum incitaret, quo disiunctos opprimeret, aut longius a robore peditum eliceret ac in iniquiorem locum deduceret. Nec consilio defuit eventus. Etenim Humius in fugientes effusius invectus, in locum iniquiorem temere transgressus incaute se hostibus obtulit. Bothueliani apud Edmestonum vicum, spacium et locum post tumulum abditi, se colligendi adepti, clamore sublato, retro in eum verso impetu feruntur et, trepidatione iniecta, primo congressu turbant fugantque. Humiorum caterva, sua perturbatione impedita ac hostium impetu impulsa, confusis ordinibus ad vicum Vigulinum retro acta est. Bothuelius, mille plus passuum fugientium tergo inhaesit, nec equitatu ultra insequi ausus est propter oppidanorum ibi confertam multitudinem, fulgentem armis, ac in praelium ruere paratam. In fuga ex Humianis caesi pauci, complures vulnerati aut capti.
spacer 4. Tantus conatus ipsi auctori exitiosus, quippe haec expeditio, inconsulte suscepta ac inutiliter obita, Bothuelii temeritatem intolerabilem retudit, adeo ut amici et clientes post hunc diem aleam certaminis recusarent, tumultuum haud prosperos eventus exitus cernentes. Multi e fidissimis cultoribus, et praecipue Ioannes Colvillus, mutatis animis adversae fortunae taedio, regi reconciliatur. Ipse Bothuelius ad consuetas in finibus latebras se recepit. Regina autem edixit nequis hospitio exciperet aut ulla ope iuvaret. Ita, Anglia exclusus, mutatis saepe latebris, miseram vitam egit.
spacer 5. Finito tumultu, rex ad curas pompae conversus, Iacobum Colvillum Vernium ad Francum, Eduardum Brucium Kinlossensem caenobiarcham ad Elizabetham legatos decernit, ut ad solennia lustrica invitarent. Alios homines idoneos in Belgium, Germaniam, et Daniam mittit, Gulielmum Kethum, equitem illustrem, ac Gulielmum Moravium, red virum optimum qui in Belgio olim ordinum ductor, plerisque magistratibus civitatum notus erat, et Petrum Iunium, qui saepe ante in Dania legatus, cum literis ac mandatis eodem spectantibus. Brucio negotium dat ut, quibus modis posset, reginae animum conciliet, ac nunc etiam polliceatur facturum se quod Zouchio verbis, ipsi per literas pollicitus sit.
spacer 6. Inter quae consecuta sunt tempora turbida, et nova quaedam immunitas exorta est ministrorum amentium, regem in sacra causa praevaricari calumniantium quod Pontificiorum maleficia non persequetur. Andreas Hunterus ad Bothuelium defecit. Incredibilis fuit ac singularis furor Ioannis Rossii, ministri Perthensis red extraordinarii. Is multa acerbitate habuit concionem in principem refertam contumeliis, criminibus, maledictis. Eadem verborum asperitate contumaciter inurbaneque memoriam matris, fato functae, ac Guisianam familiam infamavit, et saepe in concione minatus est non procul regis latus ab acinace abesse. Taedio turbarum, universi cleri conventus habitus mense Maio. Ministri in urbe regia considunt. Huc omnes undique conveniunt, et de rebus divinis constituunt. Ad hoc apolecti regii, querelae causa, concurrunt et graviter queruntur de furore Rossii, eius convitiis in principem, confidentiaque Hunteri. Suffragiis conventus sacerdotii ius Huntero red abrogatum. In posteriore querela conventus ita se gessit ut probare aut improbare rabidem concionem distulerit. Apolecti valde graviter tulerunt ambiguum responsum, et quid synodus sentiret se intelligere dixerunt. Neque tum res confecta est, sed voluntas conventus perspecta. Rosii conciones et falsa in principem probra apud senatores, velut apud iudices, praesente rege, agitata sunt. Ille, frequentissimo senatu, contumelias adversus principem voce confitentur et vehementer defendit. Invidiosa res visa, et turpis confessio temeritatis. Magna acclamatione senatus in perpetuum regno pulsus est, extendique in omnia futura saecula ignominia eius debet. Iidem eandem paenam constituunt immodestis sermonibus et insequentium temporum convitiis. Hoc senatusconsultum ecclesiasticus ordo tulit moleste tanquam frenum quod inhiberet licentiam concionum. Nec idcirco immoderata libertas extincta est. Mox delegati synodi suorum expostulationes proferunt. Ostendunt in Pontificios proceres, talium scelerum noxios, nullam vim iniustam, postulantque ut comitia haberentur; publici hostes iudicarentur; aedes diruerentur; bona in fiscum redigerentur. Rex assensit clero et multa fecit verba de toto furore infamiaque Rossii, atque religionis causam suscepit, antiquissimamque se habiturum dixit.
spacer 7. Mox ordinum conventum octavo Iunii Edinburgum indicit de rebus quae ad pietatem in Deum, omnium communiter salutem, et publicam utilitatem spectarent. Infense atrociterque insectatus Pontificios proceres, ecclesiae inimicos, et publicae quietis perturbatores, rem ad disquisitionem ordinum vocavit. Nec vero postulata quae ad rempublicam pertinere visa sunt a summo totius gentis consilio neglecta fuere. Proceres regni pauci aderant et ad frequentiorem conventum causam reiici flagitabant, et suffragia ferre abnuebant, dictitantes ex praesumptionibus non ferendam sententiam. Nam, etsi de charta pura, chiorographis, et sigillis subsignatis satis constabat, tamen de eorum consilio, nisi ex praesumptionibus, constare non posse. Verum impares et cleri et civium consensui, quos frequentes obstinatosque ad condemnandum concurrisse cernebant, impedire rem destitere. Tandem, neu frustra contra niti viderentur, in eorum sententiam concesserunt. Igitur his comitiis proceres male animati in religionem numinis et Scoticae gentis publicum emolumentum, Angusius, Huntileus, Errelius, Aebudani reguli Mac-lenius, Mc-inelius, et Donaldus Goramus, publico decreto ordinum proscribuntur; bona omnia publicantur; arma gentilitia in conventu lacerantur; praediorum red anniversarii fructus in fiscum rediguntur. Approbata valde sententia acclamatione ordinum, et promulgata per faeciales in foro, multis et secundis admurmurationibus vulgi.
spacer 8. Iisdem diebus Iacobus Gordonius Ignatianus, Huntilei patruus (supra memoratus) cum sociis religiosis clam Aberdoniam appulit ut boreales Scotos sollicitaret ad studium Romanae religionis. Urbani cives, intenti ne quis occultus nuntius ad proceres coniuratos penetraret, ex eo numero duos in vincula coniecerunt. Gordonius cum scriniis, literis, et caeteris ad populares coniurationis evasit, docuitque casum. Angusius, Errrelius, Boningtonus comarchus magno clientum agmine Aberdoniam advolant, dedi sibi captivos posutlant: ni praestaretur, caedes, incendia, aliaque belli facinora minitantur. Cives temeritate inani haud facile impelluntur. Gordoniorum quoque lectae equitum turmae cum Huntileo superveniunt. Tunc caedis ac incendii terrore et minis perculsi, et munitionibus urbis, superante hostium multitudine, diffidentes, captivos proceribus dedunt. Hic casus Pontificiis addidit animos, instauratoribus plurimum pavoris indidit. Huius facinoris fama celeriter ad regem Edinburgi perfertur. Redit in Pontificios proceres vulgi invidia. Perterriti ministri regem circumsistunt et obsecrant ut ecclesiae securitati, paci ac tranquillitati regni consuleret, daret ultionis exemplum. Quorum ille precibus permotus et promisorum memor, senatum ab hanc causam festinanter cogit, et ex eius sententia mandat ut Argathelius, Atholius, Forbosius, ob proprias simultates Huntileo infesti, clientum, amicorum et affinium dilectum habeant; coniuratos proceres ferro et flamma persequantur; sese post pompam natalium cum magno exercitu in septentrionem secuturum.
spacer 9. Inter quae dies lustricus, legatorum adventu e Francia, Anglia, et Belgio, frequentia maxima procerum ac omnis generis hominum, ingenti paratu et ante illum diem insolito celebratus est. Omnia solennia ac iusta natalium summa cum ceremonia sunt servata, nec ludororm nec epularum modus. Sterlini in regia, incredibili regum voluptate, externorum principum gratulatione, omnia perstrepebant ea magnificentia quam verbis ornare magis quam augere possum. Sussexiae comes, genere illustri, qui Elizabethae vices obibat, infantem, paludamento opertum, sinu gestabat. Presto fuere caeteri legati et nobilissimi proceres, ministeria circumdantes et cuncta principalis fortunae ornamenta. Mox a David Coningamio Aberdoniano episcopo sacra operante singulari sanctitate, plebe admodum laeta, sacro fonte oblutus est et Henrici Frederici nomen impositum. Simplice augustioreque nomine postea Henricus nuncupatus. Die proximo solenni pompae legati donis muneribusque contendebant. Batavi tandem donis datis effecerant ut licentiam libertatemque piscandi pro arbitrio in oceano Scotico diplomate publico impetrarent. Quod initium futurae potentiae, quippe, data potestate, singulis annis in nostra maria navigarunt, ibique quos capiunt pisces partim sale condiunt, partem vento siccant, ex iis divenditis immensam pecuniam conficiunt, unde stipendia militibus solvunt, naves fabricant, quaestuosam mercaturam per universam Europeam exercent, ac magnam victus partem comparant. Non piget revocare in memoriam beneficia obliviscentibus, summumque maris imperium, navium fiducia sibi superbe vendicantibus. Legatis manentibus aedes liberae et honorata mense, publica magnificentia, decreta. Digredientibus gratiae actae et munera data. Cura omnis alendi custodiendique principis Marrio publice mandatur, datur rector pueritiae David Moranius Abrecarnius, virtute animi fideque insignis. Nutrimentorum locus Sterlinum. Dehinc, horum consiliis, pueritiam adolescentiamque per omnem honestarum artium cultum, tum belli tum pacis, ad spem futuri principatus transegit, et summum virtutis, ingenii, ac humanitatis specimen praebuit.
spacer 10. Natalitiis peractis, rex, pervicacia ac vesania Huntilei et Errelii graviter offensus, nec fastum superbientium ultra ferens, expeditionem in septentrionem destinat. Argatheliae comitem, admodum iuvenem, cum vicaria potestate praemittit. Ipse mox maioribus copiis subsecuturus ut res septentrionis spectaret componeretque. Argathelius, discors Huntileo ob caedem Moravii, red comparato exercitu octo millium e propinquis et clientibus suis, per Lochabriae et Badenachiae solitudines et montes prope niveos, summo clientum labore, ad fines Gordoniorum pervenit. Rothmaiam, Huntilei arcem, obsidione cinxit, quam obsessi saxis, sudibus, missilibusque tuebantur. Ille, ubi relictos praesidii causa obstinatos ad resistendum cernebat, re infecta discessit, et, depopulatus agrestium vicos, inconditam multitudinem disiecit ac in solutidines confugere coegit. Contemptus hostium, et inde negligentia, apud Argathelianos oritur, qui praedae cupidine laetius vagabantur. Huntileus, tanto apparatu et adventu Argathelii audito, ipse Elginae in Moravia permanens copias contraxit. Errelium ex Angusia in auxilium evocat, montanis opem implorantibus provisum praesidium ostentat. Interim Errelius, non solum excelsi animi pectorisque dotibus, sed etiam corporis viribus praestans, cum quadringentis delectis equitibus occurrit: coniunctis copiis equestribus, peditum cohortibus, et montanorum auxiliis, de summa rerum in communi consulunt. Ad visendas hostium stationes expeditos equites excurrere iubent. Repente qui exploratum exierant referunt Argathelianos in campis Archindunensibus ad radices Glenlevitam collis consedisse securos, somno stratos aut vescentes sub umbra, et belli munia negligentius agentes. His relatis, Errelius, penes quem summa belli erat, suos numero longe impares arma capere et praesto esse iubet, silentique profectus agmine ad Glenlevitum pervenit. Conspecto hoste, Huntileum adit et sibi esse in animo edocuit eventum pugnae tentare. Ille, hostium multitudinem contemplatus, differendam in praesentia praelium atque expectanda sociorum auxilia suasit. Verum Errelius contra disseruit, moram ipsis pernitiosam, red hosti salutarem fore, si Forbosii se coniungerent, et in proposito pertinacissime prerseveraverat, aegre consentiente Huntileo, quippe qui mille quingentis equitibus cum octo millibus peditum pugnaturum se cerneret, ac victoriam fortunae, exitium audaciae tribuendum censeret.
spacer 11. Errelius, instruendae aciei intentus, armatos praesidii causa circumstantes bono animo esse iussit, ac de victoria bene sperare. Ipsa verba subiiciam: “Nam quantum nos hostes numero,” inquit, “tantum nos illos animorum robore ac causae aequitate superamus. Illi, tumultuariis populationibus et latrociniis assueti, rapiunt, spoliant, praedasque abigunt, nec ulla militari disciplina inbuti, in stationibus solute ac negligenter agunt. Nos, natura disciplinaque nostra instructi, multis laboribus periculisque functi, experiendo didicimus aut vincendum fortiter aut gloriose moriendum esse. Quare, pollutis sacris eversisque aris, quid aliud superest quam ut Catholica religio penitus extinguatur, nisi Christi imprimis caelitumque favor periculum avertat ac fortitudo vestra protegat?” Haec ubi locutus est, mox in hostes ducit. Duo tormenta aenea in adversam aciem displodi iussit, et stragem horribilem caedemque in conferta multitudine edidit. Tum ipse princeps inter quingentos red equites equo insigni primum hostium agmen invasit. Nec mora praelio, sparso toto campo. Argatheliani, fragore tormentorum ad arma et ordines trepidantes concurrunt. Mac-Lenius, Aebudanus regulus, ferox et armis exercitus, omnibus in fronte copiis dux praepositus, obviam ei progreditur, qui occupato colle incaute subeuntes equitum turmas excipit. Trecenti equi caesi. Ipse Errelius, pugnam impigre ciens, sagitta vulneratur. Dein maior vis ingruit. Caeteri Gordonii, Huntileo duce, integri succedunt ac in hostem magno impetu feruntur. Atrox ibi caedes. Mac-lenius, impar ardori hostium, inclinatam Argathelianorum aciem diu fortiter sustinuit, sed primi homines, inconditi ac militiae nescii, terrore perculsi fugam capessunt et suo pavore reliquam aciem turbant. Ppotremi, priorum clade perterriti, retro cesserunt. Fortiores turba et tumultum suorum abrepti. Argathelius, postquam neque monendo neque castigando metum inconditos homines continere potuit, ipse fugam capessere est coactus. In hac pugna ex Argathelianis desiderati quingenti, et nemo illustrior nisi Lochinzelius cum fratre. Caesi ex Huntilianus circiter XX, omnes viri claritudine natalium insignes, et in iis Patricius Gordonius Archindunensis, Huntilei patruus, proinde luctuosa victoria. Campo, belli maiore ignominia, quam clade icti per proximos montes retro in Argatheliam revertere.
spacer 12. Princeps eorum Aegathelius, post infelicem pugnam, regem in itinere versus septentrionem magna popularium manu et mercenario milite in Huntilei fines accelerantem Taoduni assequitur. Sed Glenlevitanam cladem prius hominum rumor, fama denique ipsa regi nunciavit, quam quisquam ab exercitu nuntius venit. Nihilominus tristes nuntii non retardarunt quin summa celeritate ad id bellum proficisceretur. Decrevere ministri supplicationes pro successu eius et reditu. Cognito regis adventu, proceres hostes publici iudicati, in montes asperos et incultos cum fidissimis metu secessere, et incertis latebris, sylvis aut saltibus insequentes frustrati sunt. Interim rex insistit destinatis. Post fugam procerum, clientes legibus aggredi statuit. Omnes qui Glenlevitano praelio interfuerunt perduellionis rei facti sunt. Convictis his et confiscatis, mercenario militi stipendi ex eorum bonis persolvit. Metu magis quam voluntate delinquentibus et excusare se conantibus, quod in Gordoniorum clientela essent, red gratiam fecit. Ab omnibus iis obsides exegit, ne postea cum hostibus publicis coniurarent. Castellorum excidiis, Strabogei, Slanesiae, et Neutoni vacavit, quae, qui praesidio imposito defendi nequiebant, prostrata et diruta sunt. Rex, quamquam impensissimis senatus precibus revocaretur, tamen perseveravit omnes boreales in ordinem redigere.
spacer 13. Cum res septentrionis composuisset et obsides accepisset, instante hyeme, post bimestre spacium Dimotriam, comitis Martialis arcem, petit, et inde Edinburgum ovans regreditur, relicto cum vicaria potestate Aberdoniae Ludovico Leviniae duce cum Roberto Melvino et Ioanne Carmechelio, illustribus equitibus, stipendariis cohortibus et magna nobilium manu. Levinius conventus iuridicos egit, ius aequissime dixit, in facinorosos quosdam animadvertit, et alios pecunia aut pecorum numero mulctavit. Praesidia in locis hostibus finitimis constituit, atque inde profectus Elginam, Moraviae primariam oppidum. Ibi concurrentes nobiles cohortatus est ut in fide maneant, atque perduelles magno animo persequantur. Similiter Pontificios proceres literis monuit ut inimicum in rempublicam animum deponeret; pacis et quietis causa Scotia decederent; uxores et liberos suos regis misericordiae permitterent. Plerique concussam eorum mentem a Levino credidere. His constitutis rebus, a Moravia red discedit et modicis itineribus in via, plerunque divertens ad nobilissimos hospites, Boinum, Baylanum, Finlatorem, nec liberalius nec honorificentius tractari potuit. Postremo Aberdoniam rediit, ut reliqua cum primoribus administraret.
spacer 14. Cum iam septentriones res commodiorem in statum summa aequitate et moderatione redegisset, regressus ad regem properantius quam publica postulavit utilitas. Nam depulsi proceres e latebris prodierunt, spe prioris fortunae recuperandae. Inter quae Bothuelius, Anglia exclusus, mira inquieti animi varietate, in Scotiam reversus, atque aliquid movendum ratus, ad Pontificios proceres se contulit, quibus se invisum sentiebat ob diversum religionis cultum. Et ut amicitia, interpretibus amicis, iam inchoata firmius coalesceret, in Angusia Huntileus, Angusius, Errelius, Bothuellius, et Catanaeus, assumptis compluribus sociis, data acceptaque fide, coeunt societatem periculi, salutis, laboris. Et quo inter se magis fidi forent, faedus arcanum faciunt ac iureiurando et syngrapha confirmant, nihil nisi communi consilio acturos; eosdem omnes fortunae eventus aequo animo laturos. A primo capite nefarii faederis usque ad extremum, reperio nihil aliud cogitatum quam scelerum impunitatem, Moravianae red caedis oblivionem, conscientiae libertatem, pacem, et concessionem praediorum. Sed homines dispari cultu religionis, scelerum faedere ac nefaria societate coniuncti, non diu in fide manserunt, secessionem fecere. Huntileus et Errelius, rerum praesentium taedo fessi, cum factioni ecclesiasticorum resistere nequirent, tempori cedunt et Belgium ac Galliam in exilium proficiscuntur. Angusius, mutatis saepe locis, se in occultum abdit. Metellanus, capitalis inimicus, acerbo epigrammate ignaviam exulum exprobavit:

Quaeris cur trepidi Parmam petiere rebelles?
spacerHis opus est Parma, qui minus ense valent.

spacer 15. Interim Bothuelius, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, et metuens ne proderetur, per Catanesiae solitudines cum paucis comitibus vagatur. Eius fautores et adiutores passim conquisiti, et multi deprehensi, sceleris paenas dederunt. Pauci in pristinum dignitatis et amicitiae gradum restituti sunt. Igitur, iam adversantibus conatibus suis proceribus quos praecipuos fautores speraverat, suis rebus plane diffidens, execransque inquietam vitam, cum paucis comitibus servisque in Angliam concessit, ibique, non pro opinione cultus, timens legatos qui transfugam ex lege novissimi faederis continuo sibi tradi postularent, paucis diebus, fortuna ubique conatibus eius adversante, clam in Galliam, tutiorem exilio locum ratus, se subduxit. Ibi in Hispania et Italia miseram inopemque vitam Philipi regis pensione annua diu sustinuit. In venerem et libidinem proiectus, multa nefanda stupra fecit cum sacratis virginibus, ac alia audacia facinora. Ita tandem perpetuo exilio inhibita Bothuelii licentia, spes effrenata, et respublica quieta fuit. Relegatorum procerum bona fisco non vendicata, sed uxoribus ad cultum victumque concessa. Datum id honori Levinii, cuius sororem Huntileus in matrimonio habuit, et precibus amicorum Errelii, Angusii, qui frequentes concurrerant ad deprecandum. Merito Bothuelius, a puero seditiosus, haud pari comitate tractatus: omnia eius rura preciosa et opulenta caenobia inimicis usui et fructui data, Colingamia Humio, Kelsoa Roberto Caro Sesfordienso, Liddalia Valtero Scoto Baclencio, suae familiae principi. Liberis eius pubescentibus ad victum et alios usus vitae necessarios vix relicta alimenta.
spacer 16. Propinqua affinatas Valtero Scoto cum Bothuelio fuit. Is Valteri matrem uxorem habuit, et ex eo matrimonio liberos. Sed omnium rerum immodica cupido inter homines agri, pecuniae, bonorum. Inde aviditate plura amplectendi Bucluchius, non subeunte animum germanitatis memoria, fraterna praedia, infausta dona, concupivit et accepit. Arcta quoque affinitas ei cum Roberto Caro Sesfordiensi, sororis suae marito, intercessit ad retinendam amicitiam concordiamque. Hi amplissima familia nati adolescentes, aequales potentia, opibus, et gloriae studiis. Carus prudentia moderationeque superior, honorem industriae appetivit et consecutus est magis merito suo quam fortunae beneficio. At neque Valterus Scotus gloria parum illustris, qui praefecturam militum in Belgio postea obtinuit et comitis dignitate familiam suam auxit. In pari fortuna et spe potentiae, concordes de minuenda Marriana potentia et custodia principis ac administratione republicae summovendo, Metellano suadente, praecipitia consilia caepere. Neque comiti Marriae, prudenti et sagaci, ad cavendum astutiae deerant, et ad eorum potentiam infrigendam. Sed vehementes spiritus, nascente odio ex aemulatione invidiaque, concordes diu esse non potuerunt. Hi feroces iuvenes ex sociis fidelibus infestes hostes fiunt ac, multiplici comparata undique familia ac manu clientum subito collecta, ad gladios et arma discurrunt. Deflagrari irae, purgari suspiciones et simultates amicorum precibus non potuerunt. Memoriam affinitatis aboleverant, et suas fortunas mutuis odiis prope in discrimen adduxerant. Sed hunc motum sedavit rex ac contentiones coercuit, plurima sua commemorando beneficia quae eis decretis publicis tribuisset.

bar

- 1595 - blue

PUD nos Hercules Stuartius, Bothuelii ex pellice frater, fugae locum subinde mutans, cum Catanesiam occulte peteret, ab Ioanne Colvillo, praevaricatore improbissimo, nun harum, nunc illarum partium, comprehenditur et Edinburgo laqeuo gula frangitur, ut conspectus fieret supplicium. Omnes aspectatores odio Colvilli et Herculis misericordia commoventur, quippe in coniuratione fuit charitate magis fratris quam improbitate naturae. Caeteri Bothuelianarum partium adiutores passim conquisiti et deprehensi sceleris paenas dederunt, recepti, data venia, plerique. Spottensis comarchus et alii acti in exilium, publicatis bonis, latitarunt.
spacer 2. Sub idem tempus rex Iacobus, ut comperit Hispanum classem in universae Britanniae excidium parare atque instruere, edicto promulgato iubet ut delectus tota Scotia haberentur, et profitetur se nullum periculum publicae salutis causa recusare. Suosque cohortatur ad praeliandum fortiter pro religione numinis, pro securitate Britanniae, in qua nati essent. Cum Angli conquererentur suos fines latrocinio Scotorum vexare, licentiam, temeritatem, cupiditatemque limitaneorum reprehendit. Imperat ne quid hostile in Angliam incursionibus molirenur, sed de more per limitum praefectos bona direpta restituerentur et pax invicem coleretur, quae eiusdem religionis cultu et linguae morumque similitudine confirmata est.
spacer 3. Perturbatione rerum in Scotia paulatim sedata, finibus paratis, et composita seditione ecclesiae, rex, pacatus et quietus, in memoriam revocat datum diadema, datum sceptrum, datum ius gladii et regiae maiestatis insignia ut cognosceret supplices et facinorosos animadverteret, ad publicas curas, quod regii muneris proprium est, omnes suos labores, studia, conatus convertit. Pro meritis titulos et honores mandat, in candidatis nobilitatem maiorum et claritudinem familiae spectans. Iudicibus pro tribunali cognoscentibus plerumque interveniebat, assidebat mistim in intimo iustitiae sacrario ut unus e collegio iudicum. Cui, quotidie audienti, notae leges, nota iudica, notae consuetudines decernendi, nota exempla maiorum, nota imperii arcana, iura civium, faedera, pactiones. Si quid nuntiaretur gratia aut ambitu iudicantium fieri, subitus aderat, iudicesque legum, religionis, et causae de qua cognoscerent admonebat, hortans identidem ut caste integreque ius dicerent, neque tenuiores per calumniam opprimet, neque in potentiorum gratiam perperam iudicarent. Et aliquando cum privatis de iure praediorum in foro disceptebat,, Circa aerarium, vectigalia, tributa, et rem pecuniarum acrem curam diligentiamque adhibuit, quid valeret aerario, quae largitiones et necessitates reipublicae forent. Neque armorum provisum et apparatum militarem abiecit, aut disciplinam neglexit. Senatum recognovit, et senatorum affluentem numerum ad minorem redegit. Vetus consuetudo fori et pristinus iudiciorum mos in suffragiis ferendis, eo praesidente, immutatus non est. Advocatorum ordinem, seminarium iudicum, instituit, graviter et moleste ferens ex praediis rusticis homines imperitos forensis facundiae traduci in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum domesticarum ad litem atque iudicium. Denique quicquid superioris temporis furor concussit in suum locum reposuit, continentiam auxit, luxuriam coercuit, frugalitatem coluit.
spacer 4. Inter haec, Metalanus, praefectus iuris (incertum studiis humanioribus an iuris civilis scientia, an rebus quaerendis clarior) hoc tempore vi morbi sontici interceptus est, haud aequablii gratia apud principem, et vitae cursu modo aspero, modo tranquillo; tum demum, intellecta inani et operosa sedulitate in supervacuis laboribus, cogitare coepit quot fluctus subiecit, quot tempestates privatas et publicas sustinuerit, in tranquilliorem portum navigare concupiit, et Lauderi interiit. Is meritus aequitate in rebus iudicandis, solertia ingenii, peritia usque rerum, ut ad posteritatis memoriam fama celebris esset. In prima iuventa multis discriminibus obnoxius, post calamitatem Ledingtoni fratris aliquandiu latuit; provecta aetate gradatim honores et publica reipublicae munera adeptus; non sine magna invidia procerum administravit, quam immodicis iocis provocavit. Supervacaneum est singula maledicta referre per quae in proceres inimicosque suos contumeliosus fuit. At specimen excelsi animi semper edidit. Inter adversas factiones magnam laudem prudentiae industriaeque tulit. Reliquit clarissima monumenta doctrinae suae, epigrammata Latino sermone conscripta. Senescente invidia, quam dies mitigavit, fama eius vario sermone vulgi celebrata: quibusdam natura dicacior visus, et ne inter tempora curarum verbis facetiis satis temperans; aliis, ubi officio satisfecit, lenis, remissus, urbanus, procul a tristitia aut severitate, iocos temperatos seriis permiscens. Die funeris, quam amplissime pio, coniugalique amore elatus. Meditata ad memoriam virtutum carmina, multi lugubri Camaena, eius suprema deflebant. Cunctis haud laeta memoria. Alii, ut memoravi, discordiarum inter proceres et Moraviae red caedes auctorem arguebant.
spacer 5. Iam, defuncto Metellano, regni cancellario, ex amicorum consilio rex octoviris Alexandro Setonio fori praesidi, Ioanni Lindesio ab epistolis, Valtero Stuarto, Iacobo Elphingstono, Davidi Garnegio, Thomae Hamiltonio advocato, Ioanni Skineo ab archivis, Petrio Iunio ab elemosynis res suas, magistratus, publicorum munerum procurationes et omnium rerum prope potestatem permisit, Deo coram obtestatus ut curam publicorum munerum susciperent. Illi, commodis suis et emolumentis praetermissis, quasi reipublicae villici, de publica utilitate multum soliciti, patrimonium principis, pecunias vectigales, bona caduca, leges et iudicia sine ulla mora quam commodissime tractant, ac ad rempublicam moderandum usum, scientiam, et studium suum conferunt. Sed maior pars nobilitatis et ecclesiastici ordinis, mutatione status publici, offensior, et praecipui aulae ministri ad octovirorum potentiam et gloriam infringendam tota mente incubuerunt. Illi nihilominus offensionum pro publica utilitate non pavidi, omnia animi impetu in rempublicam incumbunt; ad consilium indies coeunt deliberantque quibus rebus utilitas reipublicae pararetur augereturque. Tribunitios ministrorum furores nonnunquam comprimunt. Pacem externam, otium domesticum procurant. David Setonius Perbrothiensis, regiae domus censor, Robertus Duglasius, praefectus Lencludensis, ecclesiasticorum proventuum coactor, Robertus Melvinus pro-quaestor, Glamii tutor, aerarii custos, curatione et administratione rerum summoventur. Qui non modoz tempori metu cessere, sed etiam curia abstinuerunt ob imminutam potentiam infensi, et iniquis infestisque animis octoviros intuentur. Ereptis hiis gubernaculis et posita in octovirorum potestate rerum summa, illi reipublicae rectores et publici consilii authores cunctis suffragiis decernuntur. Valterus Stuartus Blentyreus, primarium quaesturam ad expediendas pecunias adeptus, frugalitatem, laborem, vigilantiam adhibuit. In fraudem fisci, non solum per donationem sed quocunque modo, res coronae alienatas revocavit. Omnes vias pecuniae conficiendae ex praediis, vectigalibus, et bonis caducis excogitavit ut inopiam aerarii sublevaret. Alienam pecuniam non invasit, nec tamen odium et invidiam nobilitatis evitavit, quippe fato potentiae mortales, quantamcunque faelicitatem sentiunt, invidiam semper maiorem consequuntur.
spacer 6. Mors quoque Metellani auxit Georgi Humii, saepius memorati, potentiam, et in altiorem ordinem amor principis extulit. Qui, amoto Bothuelio aemulo, validior indies in amicitia regis quam quisquam caeterorum servorum. Equestre fastigium adeptus, insurgit paulatim. Instituta prioris vitae commutat: circumdat ministerio ac fulgorem honorum cautis consiliis appetit. Octovirorum potentiam deminuere callidis artibus aggreditur, ut publicorum munerum procurationes in se et aulae ministros traheret. Tutior pervertendi ratio visa est praedicatores ad ulciscendas ecclesiae iniurias accendere quam eos aperte oppugnare. Interim octoviri in consiliis capiendis de republica et incolumitate regis diligentes, in periculis propulsandis constantes, in regni commodis augendis providi persistunt, rumores vulgi ac iniustissimam invidiam et erumpentes aemulationes aulicorum aspernari. Has cogitationes et consilia eorum varii casus perturbarunt, quos omitto ad praesens referre, suoque tempore exponam. At Humius, vulgi criminantis rumores et ingruentem ecclesiasticorum invidiam intendit, ac intra animum volutat quibus modis deminueret octovirorum autthoritatem. Servorum primos et amicorum principis intimos multis officiis devincit; privato usui bonum publicum postponit; immittit speculatores qui per speciem amicitiae ministros monerent paratum eis exitium, vitandas octovirorum insidias. Hic Iacobi regis amicitia diu, improspera fama, usus est, quippe probris secreto laceratus. Multi postulati ob graves contumelias in eum dictas, nec impune evasere. Franciscus Tenantus, quidam e plebe, ob maledicta, mores, et vitam convulnerantia, maiestatis paenis affectus est. Plures, eius impotentia, aula extrusi. Georgium Elphingstonum, iuvenem flagranti gratia, ob socors ingenium aspernatus est et depellere destinavit, licet eius amicitia aliquot ante annos adiutus fuit floruitque. Insectatus etiam est Alexandrum Lindesium, illustrem iuvenem, voluptates principis intendere solitum, sed iam, studio Bothuelii, labefactum, spe certa primi loci in amicitia principis si hos dimovisset. Non modo abegit Lindesium ad privitam et inhonoratam vitam, sed ut noxium Bothuelianae coniurationis, metu iudicii terruit, cupidinem potentiae ac gratiae callide tegens. Propalam Elphingstonum coluit, quia rex adhuc propensior in eum erat, sed omni occasione segnitiem iuvenis exprobavit, voluntatemque regis abalienavit. Subdidit clientes servosque ut maxime insectarentur. Illi, secretum nacti, regem extimulant ut prudentiae constantiaeque Humii, erecti animi et exerciti, magis fideret quam imperiti iuvenis, qui alienis consiliis regeretur. Congruens credidi referre originem et finem Humianae potentiae, subitae et magnae, principium favoris in Scotia, incrementum in Anglia, iuxta temporis seriem.
spacer 7. Caeterum initio caedis orto inter duas fortissimas familias Iohnstoniorum et Maxvalliorum (ut supra retuli) difficile fuit ab odio ad gratiam deflectere homines feroces infestosque. Rege indies orante ut ponerent odia, in perniciem itura, mansere infensi Maxvallii, ac minitantes non nisi Iohnstonio caeso requiem belli fore. Inde Maxvallius baro Heresianus et Glotiani comarchi eiusdem cognominis, dolore atrocis iniuriae exciti ad nimiam cupiditatem persequendi inimicos, cum trecentis armatis de improviso Anandiam ingrediuntur ut Iohnstonium inopinantem securumque opprimerent et damnum datum pari inimicorum calamitate solarentur. Is ubi intelligit quantum periculum immineret, subito casu territus, clientes convocat, eorum invocat fidem atque auxilium. Hortatur ne inulti morerentur. Iohnstonii, recenti caede elati, iterum avidi certaminis, non dubitant resistere et infestis hostis cum hostibus concurrunt. In illo congressu Maxvalli inferiores, quam plurimi caesi, in quibus et Bokus comarchus, cuius singularis industria in praelio emicuit. Caeteri praecipites ruunt. Quod ubi accidit, Iohnstonius suos insequi et instare perculsis iubet. Qui, fugientes consectati, partim in fuga caecidere, partim mucronibus ora faedavaere. Semper ex eo die multorum cicatricibus horridi vultus, truculentae vulneribus facies fuere. Sed tristis praelii eventus deterrere a ferali vecordia non potuit, quin saepius, dispositis insidiis ferro decernerent ut Maxvallio Iohnstonius piaculum caederet. At ille, praesidio amicorum atque tribulium, pericula et paratis insidias diu evitavit. Nihilominus ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit. Novissime cum pertinacius contenderentur, perfidia interposita, mactatur, ut suo tempore referam. Dumfisiani, Maxvalliani nominis acerrimi defensores, omnes oppidi red sui cives, quos studiosiores Iohnstonii senserunt, urbe prohibuerunt. Iohnstonii, eadem usi crudelitate, saepius civibus quieti animi insidiati sunt propter pecuniae cupiditatem, ac reddidere Nithiam provinciam infestam latrociniis et excursionibus.
spacer 8. Inter haec, dum Papani comites metu iudicii exulerent, Errelius, non foris quam domi ab hostibus tutior, incidit in discrimen aliud. Tempestate in traiectu conflictatus, in Zelandius delatus est, ubi paucos dies commoratus ut se comitesque a nausea marina reficeret, servili habitu in Brabantiam navigare cogitat. Nihil rusticum prae se ferens praeter agrestem cultum, eximia corporis specie et decore oris agnitus, et a Confirensibus comprehensus, ex itinere retractus est. Angliae regina, certior facta, captivum ex lege faederis repetit, qua cautum erat ne alter alterius hostem ad se receptaret, impetratque. Ita captivus Anglis Vlinssingae praesidiariis traditus est, et pristinum vultus candorem induit. Pridie quam in Britanniam navigandum esset, centurionem custodesque appositos ad caenam invitat. Postquam vero invitati ad mensam consederant, non mediocrem caenae partem liberiore pocillatione consumpserunt. Comes, ubi custodes ebrios factos vidit, ipse quoque simulata ebrietate se in lectum proiecit, quasi capitis gravedinem somno levaturus. Interim famuli ipsius, omnia familiae ministeria pari temulentia exhilerarunt, ne dolum deprehenderent. Tum Errelius, ubi centurionem satellitesque, tam sui quam captivi oblitos, stertere animadvertit, ac personare omnia vocibus ebriorum, solus sobrius per posticam evasit, navem Scoticam in portu forte paratam instructamque conscendit, et paulo post domum ignotus rediit, laetus quod tanto discrimine liberatus est.
spacer 9. Nec ab impiis conatibus ministri, rerum turbandarum principes, destitere, quorum authoritatem potentiamque rex quibus poterat modis deminuerat. Hi octoviros graviter incusant quod non publicae utilitati sed privatae cupiditati studerent; patrimonium principis arbitrio suo nundiarentur; tenuiores opprimerent; procerum quosdam suae libidini adversantes aperte calumniarentur et muneribus publicis exuerent. Quo facto indicabant malitiam suam, resque vulgo improbatur, non sine ignomina calumniae, quod octoviri, rumore cognito, se satis purgarent ac patrimonium publicum bene ac utiliter administrarent. Qua maxima iniuria provocati, praesulum ordinem restitutui e republica censuerunt.

bar

- 1596 - blue

NEUNTE anno, Gulielmus Armstrangus Kinmouthius, intestinis externisque praeterea multis latrociniis infamis et praedonum dux, saepe ab Anglis ob maleficia ad supplicium quaesitus, in reditu a conventu limitaneorum de rebus repetendis interceptus est. Mox hac atque illac raptus ad spectaculum vulgi, inde in arcem Carleioli coniectus est, uti ibi tuto custodieretur. Valterus Scotus Bacluchius, tribulium princeps, Lidalliae custos, indignans Armstrangum fraude circumventum, apud Scrupum, hominem nobilem, occidui limitis praefectum, questus est quod induciae turbarentur cum res de more per limitum praefectos repeterentur. Ad haec Scrupus pauca purgandi sui causa respondet: Kinmouthum, finitimis in locis apertissime praedatum, et cum plerisque Anglorum sua bona defensantium, praelio cogressum, pro praedone habitum, et captivum abductum sine cuiusquam boni viri iniuria. Id cum Baclenchius graviter ferret ac in suam contumeliam raperet, magnum et memorabile facinus ausus est. Concubia nocte, cum sexaginta comitibus fortissimis et longo usu exploratis, Carleolum pervenit. Sine tumultu, inter somnum et trepidationem, in arcem irrupit. Vigilibus, Scrupii baronis clientibus et servitiis, mortem minatus est si quisquam mutiret. Illis metu vel ignavia se continentibus, tubis clangentibus captivum extra arcem eduxit et sine noxa digressus est. Audax facinus cum modica manu in urbe moenibus et multitudine opidanorum munita, et callidae audaciae vix ullo obsisti modo potuit. Angla indignabunda, ne arce Carleoli quidem abstineri, noxae dedi Baclenchium per Bouesium red legatum suum vehementer deposcit. Senatus censuit dedi non oportere, nisi causa cognita. Sed quia sua cupiditas, non communis utilitas, temere extulerat animum, in arcem Fani Andreae ob inconsultam gloriae cupidinem traditus est ad satisfaciendum reginae.
spacer 2. Forte his diebus proceres Huntileus et Errelius, brevi nec diuturno exilio mulctati (ut dixi), in patriam velut e voluntaria peregrinatione revertere et remotis in agris substitere. Exilii veniam et pristinum gratiae locum uxores et amici frustra deprecati sunt, fremente clero, renitente plebe, et magna parte nobilium adversante, quia senatusconsulto et legibus pulsi erant.
spacer 3. In tanto motu ac mutatione rerum, magno omnium ordinum gaudio, alterium lucidissimum Britanniae sidus illuxit. Nata ex Anna Fermelinoduni filia pulcherrimi suavissimique oris, in qua materna indoles enituit, et Elizabethae nomen impositum est. Domestica festivitate nulli externi proceres affuere.
spacer 4. Vulgato exulum reditu, magna ilico fama surrexit, et de eo ferventer loqui caeptum est. Impulit turbidos concionatores temeritas (quae illi hominum generi est insita) in regem, velut purioris cultus pertaesum, debacchari; red convitiis et probris insectari quasi Papsimo iam palam faveret, Huntileum et Errelium callide foveret, dissolveretque legum nexus. E quorum numero David Blaquius, minister Fani Andreae, turbidus et infimis gratus vecordi faecundia, plenus inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis, in concione acerbissime queritur de actionibus regis; clamitat patriae proditores et hostes ecclesiae ab exilio revocatos esse; magnam apud imperitos invidiam concitat; reditus causam immerenti regi imponit; et indecora contumacia maiestatem imperitantis imminuit. Dein fori tabem, iudicum ordinem, flagitia cuiusque, vitam omnium criminose perstringit; singula increpat, avaritiam, superbiam, opes, potentiam legibus aequam; omnia damnat. Ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et plebi gratam esse, inconsulte ac velut per dementiam de serenissima Elizabetha regina et religione Angliae multa audacter et impudenter in concione effutit. Res scelesta, atrox, invidiosa, in ore atque sermone omnium capit esse. Blaquius, quantum effrenata libertate apud plebem inierat gratiam, tantum bonorum omnium offendebat animos.
spacer 5. Octoviri ea tempestate civiliter dominabantur. Res fisci et vectigalia publica in illorum potestate erant. Hi, infensi et irati, vocabant in ius Blaquium ad causam dicendam. nec accusatores apud infensos iudices deerant. Initium accusationis fecit Bovesius, red Anglorum legatus, questusque est apud senatum quod temeritate Blaquii obtrectatoris reginae serenissimae suae maiestas exquisitis acerbitatibus violata esset. Nec multo, parum ex dignitate sua ducens accusationi subscribere et factionibus Scotorum inferre reginae authoritatem, affectum et animum ulciscendi deposuit, ac ab accusatione intenta destitit. Quod multis permirum videbatur: legatum principis sui obtrectatorem evadere impune sivisse, paratis ad ultionem iudicibus. Exin rex, ad eam diem natura clementior in ecclesiasticorum ordinem, iussit ut cum Blaquio audace, turbido, malefico, aulae secreta rimante, legibus ageretur. Tum senatus, recenti concione irritatus, de sermone habito adversus regem et ordinem iudicum, ac de conventu caetuque Fifano, quo una cum Andrea Melvino sollicitavit concitavitque viros nobiles, adversus rempublicam postulavit. Reus, natura ferox et vecors, maiestatis postulatis respondit sacrarum concionum verba, prava detorta, in crimen trahi, contra instituta et consuetudines ecclesiae. Regis imperium et senatus iudicium in re sacra, doctrina, et disciplina detractavit, nec ullius praeterquam Dei immortalis imperio subesse se iactitavit. Iudices monuerunt regem summam plenamque in subditos cuiuscunque ordinis et conditionis decreto comitiorum potestatem habere. Ille chrigrapho sua et ecclesiae consulum manu obsignato, qui in omnes occasiones intenti Edinburgi substiterant ad synodum provocavit, cui soli ius esset quae in concione dicerentur examinare. Senatus, vanissimi hominis insaniam detestans, doctrinae praetextu maiestatis crimen tegentis, et appellationem interpositam pro nihilo habens, citatis XXVI integerrimis testibus, Fani Reguli civibus, interrogatisque, perduellionis, seditionis, ac tumultus hostilis extemplo damnavit, summumque supplicium decrevit, si regi videretur.
spacer 6. Rex inter caetera clementiae suae exempla hoc quoque remisit supplicum, at iecit in exilium, circumscripsitque habitandi locum ultra fluvium borealem. Andreae Melvino, eiusdem furoris participi, impunitatem concessit, tumultum veritus. Tum inter intimos consultavit sperneretne contumaciam ministrorum et subtraheret aures contumeliis ac probris, an remedium adhiberet. Diversa consilia afferebantur. Multi, temporum potius in quibus vivebant quam regiae maiestatis memores, precibus magis quam auctoritate a pervicacia deducere suadebant, ne statum regni turbarent. Eam regis moderationem pronumque ad misericordiam animum summopere laudabant. Octoviri, cum propter inveterata mala tranquillam ecclesiae emendationem in regis potestate non esse cernerent, quacunque ratione obviam eundum ecclesiasticorum arrogantiae et temeritati censebant. Rex, dimisso octovirorum concilio, vocari ministorum apolectos iussit, praeparatos iam ante et instructos a suis, argumentis undique quaesitis, tum in disputationibus congressibusque. Percunctando et interrogando elicuit multorum opinionem a Blaquii furiosa temeritate non abhorrere. Rex indignabundus contumacia responsi, quod veteri ecclesiae privilegio negarent se posse in crimine seditionis aut proditionis ad causam disceptantam in prima instantia, extra synodum evocari. Vocari rurus senatum iussit, et infense invectus ministorum contumaciam incusavit. Missus a senatu Ioannes Lindesius ab epistolis, vir magni animi et consilii, cum mandatis, ut sciret quali animo qualique fide ministri erga regem essent. Is cum presbiterii primoribus cum verecunda gravitate disseruit iure regni, non licere ministris conventus nobilium agere quo seditio tumultusve fiat, aut synodum convocare inconsulto principe, aut sine apolectis eius, eque decreta synodi in acta publica referre, nisi regia auctoritate interposita. Magisque ex utilitate et dignitate ecclesiae fore si, revocata veteri discplina, episcopi iterum crearentur, praeficerenturque populo Dei, communi ecclesiae iuditio, et deprecari institit ne contumacia et clericatus privilegio cogerent regem atroci edicto contumaces animos coercere. Multos perspicuis et evidentibus rationibus in suam sententiam perduxit. Rex, eorum superbiam et omnis generis iniuriis in se atque proceres aegre ferens, caetus et conventus omnes legibus non sancitos praeconio prohibuit; ecclesiae consules Edinburgi residentes, paulo ante creatos ut synodos indicerent et ministros, urgente discrimine, evocarent, urbe excedere monuit. Qui tergiversantes et moram quaerentes faces plebis animis, ira tumescentibus, subiecerunt. Inde ministri turbidi, velut frenis exoluti proruperunt, procacius libidinem ingeniorum exercentes, criminantesque fraude quorundam senatorum patriae proditores ab exilio revocatos esse. Unde regi ira violentior, et occasio criminandi spretam maiestatem principis; ab obsequio descivisse ecclesiam; audiri turbidas conciones, plebem incitatam accendentes, ut ecclesiasticae libertatis causa caperent ferrum. Ministri, ingentes iras in pectore volventes, indignantur quicquam sibi ex veteri potentia aut ecclesiae libertati detrahi. In publicis caetibus Edinburgenae civitatis magnis quaerimoniis rem prosecuti sunt, ingenti populi pavore ac silentio. Postremo, conciones seditiosae habitae, modo ingenti clamore, ira, et indignatione, modo gemitu, lachrymis, plangore ac lamentatione plebis miserabili. Nominatim compellant primores senatus, Alexandrum Setonium iudicum praesidem, Ioannem Lindesium ab epistolis, Iacobum Elphingstonum, scientia iuris clarum, et Thomas Hamiltonium procuratorem regium, verborum exquisita asperitate red insectantur, ut novissimi edicti authores, turbatores status ecclesiae, et auctores restituendae episcopalis potestatis.
spacer 7. Paucis post solstitium hibernum diebus, blue Balanquonius, concionator vehemens et ferox, urbanam multitudinem coactam nactus, turbulentorum hominum accensos animos penitus inflammavit et ad Christi vindictam nimis acriter incitavit, fremuitque aperte statum regni convelli; vitam bonorum omnium in extremum discrimen adductam esse; ecclesiam denique totam ad exitium et vastitatem designari, nisi vindices purioris cultus et pietatis impendentibus malis tempestive occurrerent. Commonuit purioris religionis professores ut darent operam ne quid ecclesia detrimenti caperet, et quotquot religionem salvam esse vellent a concione in novum templum convenirent. Celeriter Lindesius, Forbosius, secundo ordinis proceres, multi equestris dignitatis viri, quorum princeies Bargenius, Blaquanius, Dunthreius, Haltonus, Fandousydius, armati prodeunt, et alii primores civium, quo studium suum in ecclesiam clarius esset, coitiones facere incipiunt, et se vel principes conservandae religiones fore profitentur. Robertus Brucius, ordinis sui facile princeps, qui cohortari ad virtutem ardentius, a vitiis acrius revocare auditores consueverant, praeparandos popularium animos ratus, multitudine exposuit, si locus consistendi proscriptis proceribus, charitatem patriae exeuntibus, in Scotia foret, ruinam ecclesiae, exitium clero et vitae omnium civium parari. Nihil reliquum est nisi, communis salutis causa, arma caperent; strenue periclitanti ecclesiae subvenirent; et duces ad ultionem deligerent. Nimia pietas acrius quam consultius tumultum excitavit, ad quem plebs universa tumultuosius confluxit, satis sua sponte furens, et Brucii oratione vehementius efferata. Delegatos mitti ad regem placuit, renuntiantes quatuor hominum amentium ac perditorum paena tumultum componi posse, in plurium perniciem mox erupturum. Rex, rem mali exempli esse cernens temerariae multitudinis arbitrio depelli senatores, requirit obiecta crimina, et expurgaturos asseverat si copiam diluendi darent.
spacer 8. At post paucas horas tumultus undique exortus est. Rapta arma, stricti gladii, dispersi armati per fora et vicos, cives temulentos maximis vocibus propalam ad caedem concitarunt. Plebs, ira et indignatione aestuans, concursu ad praetorium facto, in quo rex et iudices ad ius dicendum considebant, aditus globo armatorum obsidet. Undique perstrepentia exaudiebantur arma, minae seditiosae multitudinis, modo in universum senatum, modo in octoviros, et confusae voces gladium Gedionis pro Deo ac ecclesia postulantium. Maximeque ab octoviris trepidabatur, qui circumfusa multitudo, nullo certe duci (nisi Alexandro Vasio, nudum ensem rotante ac brachium Gedionis invocante) dedi sibi quatuor supra memoratos ad paenam et supplicium clamoribus apertis flagitabat: ni praestaretur, caedes et incendia minibatur. Nec videbatur, nisi pravi voti compos, maleficio et iniuria temperatura. Civium vesanus impetus foribus praetorii et servorum frequentia aegre coercitus est quominus irrumperent. Rex, haud secus discrimine senatus quam periculo suo anxius, Marriam et coenobiarcham Sanctae Crucis ad mitigandas civium iras statim misit, qui plebem lymphatam caeco furore ad sanitatem flectere non potuerunt, plebis concitatione et seditione crebrescentibus. Iudices, rogati sententiam de salute regis, alii manendum intra praetorium, firmandos clientibus aditus censebant; aliis placebat comitum et servorum caterva in publicum prodire, ne maiore multitudine circumsisterentur. Ipse rex, intuta quae indecora ratus, patientiam non suam, non defectionis remedium sed irritamentum fore animadvertens, periculum audacia discussit, dictitans aequius esse morte subire, si principis ac senatorii ordinis sanguine manus imbuerent temulenti ac perditi homines, quam maiestatem imperii faedare. Per medium forum et tumultuantium agmen, inter strepitus telorum et minas seditiosorum ad palatium Sanctae Crucis intrepide procedit, aque illum octoviri proceresque circumsistunt. Seditiosorum furori, octoviros proditores et hostes ecclesiae proclamantium, verecundia et reverentia regis obstabant. Primores civium, qui nihil ipsi moverant, circumire plebem, admonere ut viderent in quod discrimen civitatem adducerent, opificum decuriones hortari servitia incitata, ut in asserenda salute regis adessent. Tandem seditio vesanae turbae sine vulnere, sine sanguine resedit sua sponte, et compositi ad obsequium cives, scelere et audacia furentes.
spacer 9. Postea, magna succensus ira, rex et proceres de urbano motu consilia inire incipiunt. Quidam liberius atque audacius disseruerunt arma adversus regem sumpta, ipsum cum senatu in curia obsessum, apertam in principem rebellionem, proinde incendio urbis scelus expiandum et monumentum ad sempiternam sceleris memoriam erigendum censuerunt. Verum regis lenitas praevaluit, cui commercio caeterarum urbem Edinburgenam prohibuit et senatum iudiciaque Letham transtulit, suos deinceps habere magistratus, praetoremque urbanum creare vetuit. De seditiosis sceleratisque civibus qui armati praetorium circumsederant quaeri iussit. Imperita multitudo, cuius fortunae omnes et vitae praesidia in manu quotidianoque quaestu versabantur, temeritatis gravissimas paenas sustinuit. Ubi sensit infamia faedissimae seditionis, inopia quaestus, cogitavit de petenda seu furoris seu erroris venia. Tum vero magistratus urbani qui consilia cum sceleritatis non consociarunt, abiectis insignibus, habitu reorum ad regis pedes strati, ut supplicibus ignosceret flagitantes. Nihil publico factum consilio demonstrant. Deprecantur ut veniam concivibus suis, vel errore lapsis vel furore vesaniaque fatali impulsis darent, neque propter temeritatem levitatemque vulgi, mutationis cupidi, gravius de civitate iudicaret. Ad haec rex respondet se magis consuetudine suam quam merito eorum civitati impunitatem abolitionemque concedere. Vicit sceleris atrocitatem quotidiana regis lenitas et mansuetudo erga omnes suos, nihilque gravius statutum quam ut pernitiosi cives qui authores seditionis et hortatores caedis extiterant urbe eiicerentur. Exilium remissum, modica tamen pecunia exacta.
spacer 10. Regiae urbi quies reddita, non sine Catharorum infamia. Privilegia et iura redintegrata. Forbosius, Lindesius, et complures illustres equites, contaminati facinore, in custodias traditi. Brucius, Balcanquolius, Vatsonus, Balfourius, ministri Edinburgeni qui seditionem aluerunt, sacerdotii dignitate, solenni ritu, privati et in ius raptati. Cum non adessent, hostes publici iudicati sunt. Reliqui urbani mystae ecclesliastico muneri servire noluerunt. Fuit urbs regia sine concionibus, unde incredibilis ac singularis dolor exortus est. Clausa templa Dei immortalis, tecta civium et fora, nulla domus doloris expers, et vix secreta domuum sine querimonia; maesta plebs; deiecti in terram magistratuum vultus, rigidi et tristes; matronae virginesque squalore et maerore confectae; volventes in animi Brucii venerabilem speciem et voces in suggestu supra humanas; graviter queruntur pastores a gregibus abesse tam diu. Rex respondet se nimium mitem ad eum diem erga ecclesiasticum ordinem fuisse, quod obtrectatores principum, turbidis concionibus populum cientes, impune tulerit. Plebi in memoriam revocat consternatione proxima seditiosas adversus ipsum et senatum voces, ad sanguinem et caedem deposcentes octoviros, quorum vigilibus et laboribus publica salus principis et populi procurata est. Abolere memoriam novissimi tumultus iubet, nec protegere obtrectatores principis, exitium reipublicae quaerentes, red aut requirere rursus duces et auctores, libertatem ecclesiae praeferentes ut imperium regium evertant, reges regno exuant, nisi tempestive obviam eatur. Cuius voti si compotes nunc fierent, nullam moram seditionis fore. Ad haec, sibi curae esse dixit nequid detrimenti caperet navis ecclesiae sacrae. Videri infensus adhuc ministris voluit, quo submissiores fierent. Tanta illi erga omnes suos mansuetudo, tantaque in ecclesiam indulgentia fuit et illius ministros, nisi authores rebellionis forent.
spacer 11. Interea nihil non a Catharis tentatum cupidine retinendae potentiae. Nam Brucius, tumultus Edinburgeni conscius, complices ad consilium convocat, adhibet agendi cogitandique solertiam. Literis nuntiisque proceres ad opem ferendam in ecclesiae causa sollicitat. Ioanni Hamiltonio, regiae stirpis principi, summam rerum offert ut ecclesiae incolumitatem armis tueretur. Qui Catharorum tumultus aversatus, sibi cautius in posterum cum iis agendum arbitratus est. Ac ubi intellexit ministros turbidos non ecclesiae tranquilitatem sed turbulentissimas seditiones spectare, confestim consilia eorum ultro detexit et epistolam red Brucii nomine subscriptam regi porrexit. Qui, nactus chirographum eius, id nullo modo tolerandum existimavit. Itaque, consultatione inter suos habita, sententias expromere iussit. Consiliarii, salutis regiae studiosi, censuerunt subditorum fidem labefactatam; summos proceres in reipublicae perniciem incitatos; exemplum reliquis ad imitandum propositum; reginae incolumitatis interesse ne tanti criminis gratia fieret quod ad labefactationem status publici pertineret, ac perniciem reipublicae secum traheret. Verum rex, reipublicae et ecclesiae misertus, insita naturae indole mitiora consilia probavit, et ad Catharorum potentiam infringendam cautioribus remediis usus est. Mox ad ecclesiae emendationem conversus, veterem disciplina, quae in ordienti fuerat, reducere instituit, non confestim sed paulatim; non minis sed precibus; non imperio et auctoritate sed suadendo admonendoque, ne vim conscientiae inferre videretur aut hostilis tumultus privatae ultioni indulgere. Itaque edicto per praecones evulgato ecclesiasticos omnes qui rerum turbandarum auctores non extitissent Perthum convenire iussit. Conventi ecclesiae ita habito, tractatum praecipue de regimine ecclesiae, ubi variae quaestiones de politia ecclesiastica exagitatae. Nec deerant Cathari qui dicerent disciplinam ecclesiae, extra omnem controversiam positam, in quaestionem disceptationemque vocari non oportere; ad quam tenendam, si numinis monitis non ducerentur, tamen gentis domestico nativoque sensu traheretur ad synceram religionem, sine caeremoniarum vanitate. Alii, doctrina et prudentia praestantes, contra disseruerunt disciplinam cuiusque ecclesiae non esse immutabilem, sed temporum mutationibus obnoxiam: corrigi et coerceri posse arbitrio cleri. Atque huic sententiae rationes subiecerunt acutas crebrasque, quae in hanc aut illam sententiam audientium animos inclinarunt. Tandum plurium suffragiis convenit ut quaestiones de externo ecclesiae regimine in synodo proponerentur, et synodi decreto decernerentur. Cathari in sua pristina sententia persistere, ne parta potentia novis decretis aboleretur, pro qua adeo pertinaciter per quinquennium pugnarunt. In hac synodo cautum est etiam ne concionatores quenquam in concione nominatim compellarent, neu contumeliis acerbius insectarentur; neminem nisi post debitam admonitionem coetu fidelium summoverent. Additum fuit ut pastores ad gregis sibi commissi curam sedulo attenderent et dubios suorum animos vita, moribus, exemplo, ac verbi divini praedicatione confirmarent. Cathari, furore et ambitione praecipites, subodorati clam agi de iure suffragii in comitiis ecclesiasticis restituendo et de praesulum ordine rursus stabiliendo, impedire rem non destiterunt priusquam pluribus suffragiis decerneretur, et delegatis presbyteriorum persuaserunt ne ullam partem disciplinae ecclesiasticae innovari aut in disceptationem vocari paterentur, quos synodus, protestationibus eorum reiectis, qui suffragia ferrent indignos iudicavit. Ita synodus dimissa est. Hac spe deiecti rerum turbandarum auctores praesidia in conventum proximum qui Taodunum in Kalendas Maias indictus erat, praeparant, ubi occasio esset dicendi ac suadendi quod quisque aut velit aut optimum putet de regimine ecclesiae.

bar

- 1597 - blue

ACOBUS rex, pii ac religiosi animi, supplicibus suorum votis exoratus, civium Edinburgenorum desideriis satisfacere cupit et ad ministrorum synodum, Taiodunum in Calendas Maias indictam, rem integram refert. Constituta die, Cathari magna frequentia concurrerunt ut terrore et minis adversarios suam sententiam sequi cogerent aut suffragiorum numero praevalerent, si res in disserendi controversiam aut disceptationem vocaretur. Venerunt enim nominati a singulis fere presbiteriis duodecem, contra morem consuetudinemque ecclesiasticum, cum a contraria parte multo pauciores, duo aut tres ut plurimum, venissent. Dolo reperto, res ad suffragia revocaretur, libere potestas decernendi datur. Inde in synodo cautum est de numero trium delegatorum, quo ne maiorem cuiquam presbiterio nominare liceret. Acta etiam superioris synodi, paucis fere mutatis verbis, confirmatur, ut hominibus dubiis ac scrupulosis satisfieret. Itidem ad pacem ecclesiae constituendam et regis animum mulcendum, quem intempestiva Catharorum libertas saepe incenderat. Cunctis suffragiis viri doctrina et prudentia praestantes delecti, qui praedicatores de statu publico male et inutiliter administrato, de maiestate regia et imperio eius, inofficiose red locutos suspensione a beneficio et officio aut exauctoritatione coercerent reprimerentque. Ministros Edinburgenae ecclesiae, Taoduanae red et Andripolitanae praeficerent. Stipendiorum solidam rationem inirent, et negotia ecclesiastica in proximis regni comitiis procurarent. Rex cum novis apolectis ecclesiae sermonem instituit, pietatem praecipue colere, excubere pro salute et dignitate instauratae religionis, impietatem, iniustitiam, et arrogantiam aversari hortatur; ad rectum spe praemiorum invitat monetque; Catharorum procacitatem retundi publice interesse ne perniciosae seditiones nefarie orirentur quae ipsi regi et reipublicae molestiam et turbas nuper concitarunt. Mox cum apolectis et magna parte senatus Fanum Reguli profectus est ut domesticis dissentionibus civitatem liberaret, ubi Davidem Blaquium, saepe memoratum, ingenio violentum, et Robertum Vallacium, civitatis ministros, opinione prava superbientes infimaeque plebis animos turbulentis concionibus stimulantes et saepius convitiantes, decreto delegatorum exauctoravit, at Georgium Glaidstonum, qui bene meritus de ecclesia erat, cum consensu apolectorum in eorum locum suffecit. Andream et Iacobum Melvinos, eruditissimos viros, praesulum perpetuos hostes, et caeteros collegiorum magistros eadem fere quae duo Melvini, aut certe non dissimilia, molientes, immiscere se ecclesiasticis negotiis prohibuit, ne, regni turbata quiete, religionem ipsam ambitione atque arrogantia in discrimen adducerent. Quatuor ministros Edinburgenos, qui, proprio furore incitati sive praepostero religionis ardore sive ambitione, seditioni exitiosae ad XVI Calendas Ianuarii occasionem dedere, in pristinum locum restuit, revocatis quae contra eos publicata fuerunt edictis. Quo facto populum Edinburgenum maxima laetitia effecit et religioni suum tenorem suumque decus servavit. Et regendi ecclesiam potentiam paucorum arbitrio permisit, ut anarchia, red novatorum democratia, paulatim abolesceret.
spacer 2. Furialium ministrorum licentia coercita, curae et cogitationes omnes ad communem civium utilitatem ac reipublicae salutem versae. Primum aureos argenteosque nummos, red aucto pretio, elegantiore forma excudit. Ingens inde pecunia corrasa et ex vectigalibus publicis. Inter quae proceres exules qui, concesso reditu, petitione veniae abstinuerunt, nunc ut in integrum restituerentur suppliciter deprecantur, misericordiam regis implorant. Rex, supplices calamitososque respicere miserarique solitus, censuit Angusium, Huntileum, Errelium, homines nobilissimos, intra certam diem diris ecclesiasticis absolvendos. Adversante synodo tanquam acta synodorum subverterentur contra morem consuetudinemque disciplinae, quid sui arbitrii erat statim concessit, impunitatem et abolitionem scelerum. Petitionem procerum synodo commendavit. Clerus, qui imperii sceptrum sibi subiicere aut lacerare voluit, absolutione procerum ministrorum auctoritatem concidisse putavat et magnopere restitit. Sed rex recreavit animos bonorum, unumquemque honorifice appellans et excitans oratione plenissima humanitatis. Tum acriter contra factionem et potentiam Catharorum contendit, qui procerum absolutionem impedire cupiebant. Turbidis concionanadi licentiam et in ordinem procerum aut iudicium debacchandi red seditiosis concionibus eripuit, ac facile in pace continuit. Denique non sine magna disceptatione decernitur ut Angusius, Huntileus, et Errelius a diris ecclesiasticis in propriis presbiteriis absolverentur ac synodo gratias egit quod gratiam atque officium suum proceribus praestitissent.
spacer 3. His reipublicae temporibus summa octovirorum potestas summa fuit auctoritas. Utraque inclinare tum primum caepit. Nam Georgius Humius, gratia provectus, privatam conditionem despexit altiusque ascendere destinavit. Octovirorum potentiam fregit ac debilitavit callidis consiliis, plebem in eum magistratum occulte incitare nunquam destitit. Sed longe improbior ac nequior, David Moravius red hipparchus, spe privati commodi, octoviralem administrationem aperte oppugnavit, senatum ad pristinam dignitatem suam revocacit.
spacer 4. Eodem fere tempore rex, etsi prope exactus iam autumnus erat, tamen quod, reliqua Scotia pacata, Anandiani et Nithiani tumultuarentur, Dumfrusiam proficiscitur, amplissimum pulcherrimumque munus ducens a bonis civibus iniurias propulsare, eorumque fortunas defendere a nefariis praedonibus, quorum magna copia in iis provinciis erat. In clientela Maxvalliorum aut Iohnstoniorum multi latrones, eliso gutture, perierunt. Reliqui, metu supplicii perculsi, datis e propinquis obsidibus, imperata fecere. Tribulium duces aut eorum affines triginta septem obsides abducit, per custodias alii alio divisi propter suorum maleficia, iniurias, caedes, direptionesque bonorum. Tandem rex copias reduxit, magna plebis per totum iter gratulatione, et Andream Stuartum Okiltrium occidentali limiti legatum praeficitur ut summa aequitate, fide, diligentiaque ius redderet, inopum querimonias audiret, et sceleratos plecteret. Decretum ei a rege extraordinarium imperium. Praedones terruit ac omnia brevi pacatiora reddidit.
spacer 5. Finitimorum turbis pacatis, rex comitia Edinburgi habere caepit, quorum auctoritati, fidei, prudentiae, maiores nostri res privatas publicasque commendarunt. Ibi, consensu Scoticae nobilitatis, Angusius, Huntileius, Errelius, damnati hostilis tumultus et maiestatis (ut saepe memoratum), communis concordiae causa in pristinam dignitatem restituti, ne perditi homines et egentes, omnium scelerum labe faedati, ad viros nobiles concurrerent, ad vim et ad caedes accenderent, ac republicam distraherent. Quo quidem tempore Angusius coronam, Huntileus sceptrum, insignia regia, tulere, Non minus probanda medicina, quae sanat vitiosas partes reipublicae, quam quae convellit, urit, et exsecat. Rex, peritus gubernator, clementiae famam omni occasione quaesivit; rempublicam commode administravit; in iure dicendo nihil praeter aequabilitatem et iustitiam spectavit, gnarus regnum nullum diuturnum nisi praesidio iuris firmatum. Legum magistratuumque moderatione omnia rexit. Si quid erat in legibus vitiosum, pro sua sapientia correxit; si quid ambiguum, in meliorem partem interpretatus est. His comitiis auctoritatem procerum ornavit, et invidiam concitavit in ministros turbidos, quorum contra potentiam vehementer disseruit, magisque ex utilitate, salute, et dignitate ecclesiae fore ostendit si, revocata laudabili consuetudine maiorum, antistites sacrorum crearentur praeficerenturque gregi dominico. Communi procerum iudicio, delegati synodo, libera potestate paulo ante instructi, in conventu ordinum inter reliqua petitionum capita postularunt ut ius suffragii ecclesiasticis in comitiis, velut tertio ordini, redderetur. Miscuerunt querelas quod homines saeculares praelatorum titulis in publicis regni comitiis usurparent, ac suffragia contra ecclesiam ferrent. Petieruntque ut potestate suffragandi privarentur. Publico ordinum decreto sancitum ut pii ministri morum integritate ac vitae sanctimonia illustres, praesulum titulis et beneficiis ornati arbitio principis eligerentur et liberis in comitiis suffragiis, more praedecessorum red per tot aetates, uterentur, salvo iure synodorum, presbiteriorum, et disciplinae ecclesiasticae per tot statuta confirmata. Hoc remedio sanatae turbae ecclesiasticae, et via unica dissolvendae ministrorum turbulentae potestatis per antistitum intercessionem inventa, quae in se magna severitate supplicii et civili sanguine sisti non potuit. Ita demum iura praesulum sanctissima lege sancita. Nullum enim ius, nullam potestatem ab episcopis ministrorum temeritas non abstulit.
spacer 6. Hactenus de sacris. Reliquum est ut profana persequamur. Proceres non minus diligenter proprium principis patrimonium et vectigalia publica quam privatas res curant. Donationes omnes et venditiones patrimonio principis irritas publico decreto comitiorum decernunt et revocandae donationes ius dant. Multaque ad communem utilitatem salubriter constituunt. Ut tenerent antiqua munia praesules, tanti honoris nomen fortiter sustinerent, excuberent pro gloria ac dignitate ecclesiae, ita dominarentur ut non iterum factione ministrorum eiicerentur, ministri regiis tribunalibus, in quacunque causa sacra profanaque se sisterent. Haereditas principis cupiditati aut ambitioni aulicorum pervia non esset, ne quis emeret aut mercede conduceret nisi aucto pretio ad subsidium reipublicae. Actum etiam in comitiis de caedibus coercendis et sclopettis non gestandas, paena gravissima irrogata; de fraudibus fisci; publicanis et procuratoribus aerarii; ac remedium provisum de decimis et emphyteosi agri vectigalis; constituumque ne quid colonus frumentum de agris tolleret antequam pro decimis pactus est; ne decumani inutili mora cultoribus impedimento essent; ac ne in locatione agrorum et vectigalium publicani et procuratores principem mercedis parte fraudarent. Caeterum rex, frequenti globo procerum, oravit, si subvenirent si quis gratia subnixus per ambitum, aemulationem, et iniuriam regnum Angliae attentaret. Professusque est consilium sibi legatos per proximas provincias mittendi et auxilium tempore opportuno requirendi, proinde subsidio rei nummariae indigere. Universi consilium probavere. Equos, viros, arma, opes certatim obtulere, precati ut bene atque faeliciter eveniret. Collationem benigne polliciti sunt, et praestitere. Precibus obtinuere proceres ne collata pecunia ob impensas regni in alios usus absumeretur. His omnibus legis imprimendis, si publicae, aut scribendis, si privatae. Fidem, diligentiam, ingenium adhibuit Ioannes Skineus ab archivis, homo perliteratus, ne cui liceret expertem se dicere.
spacer 7. Hac tempestate totus ordo iudicum paucorum improbitate et audacia infamatus. Inveteravit tum opinio et omnium sermone percrebuit pecuniosum hominem neminem potuissse causa cadere. Alexander Regius, advocatus acer, ut vehemens, illam labem et ignominiam ordinis callide observans a clientibus suis pecuniam accepit, quam corruptis iudicibus pro suffragiis divideret. Haec et similia in causa fuere ut totus ordo gravi diuturnaque infamia laboraret. Neque enim aliam ob causam plebs ministorum tribunitiam potestatem tanto studio prosecuta est nisi ut in concionibus audiret iudicum officium male ac flagitiose exerceri, iuditia turpia ac flagitiosa fieri.
spacer 8. Inter haec Scoti limitum accolae, cum multa hominum vexatione praedaque omnis generis, vicina Northumbriae et Cumbriae loca pervagati, fortunas miserorum agentes ferentesque, magnam vastitatem edidere, quosdam etiam interfecerunt. Ad vim et ad caedes prolapsa res est per fortuitas, inter praedas agendum, congressus. De Scotorum iniuriis et maleficiis Angli graviter queruntur. Regina, queremonia calamitateque suorum permota, ad regem oratores deprecatoresque misit ut de continuis limitaneorum excursibus, contra fidem publicam, quererentur, publice res repeterent, et sontes ad supplicia, ex faedere, exposcerent. Rex placide respondit non deese suis red Scotis de Anglis querelas, et cupere se res amice componere, ne excitetur offensio. Cum deprecandi finem Angla non faceret et ab ea impetrari aegre posset ut incursiones nuper factas dissimularet, rex limitum praefectos evocavit, iussitque ut pacis perturbatores aut ad res reddendas cogerent aut sontes dederent, si se purgatos vellent. Robertus Carus Cesfordiensis, nobilis eques, medii limitis praefectus, et Valterius Scotus, familiae suae princeps, Liddaliae custos, tribules suos Anglis de rapinis et latrociniis satisfacere cogere non potuerunt. At regina de maleficiis satisfieri indies efflagitavit. Rex, ut crimina praefectorum a conscientia publica removeret, perfecit ut uterque obses Anglis traderetur, iussique ire non recusarunt. Quod ubi reginae cognitum est, quaestorem praesidii Bervicensis, red Guilielum Bouesium red ex equestri ordine, recipere nobilissimos obsides iussit. Is ad accipiendos Scotiam intravit. Quo cum perventum esset, Valterus Scotus die constituto prior deditionem fecit. Accipit eum centurio Carnelius duxitque Bervicum. Astitit Robertus Carus equitum turmis et iuventute Teniotiana red circumdatus, ut reverentiam in reginam simili deditione testaretur. Interim, fraude cuiusdam, strepitu sclopetti proditionem proclamantis, subitus tumultus exortus, Bonesium, iure non armis fretum conturbavit, Anglis pavore deiectis, qui disceptationem iuris, non virum contentionem expectaverant. Humius illuc progressus cum numero clientum ad res visendas, iniuriam prohibuit et, sedato tumultu, Bouesium red trepidum Bervicum dimisit. Hinc aemulatio aucta inter duos nobiles equites, querente Valtero Scoto hoc casu conflatum sibi periculum, nec Carum huius consilii ignarum fuisse, et vitam in summum discrimen adductam nisi centioriones qui eum ducebant magis ex aequo et bono quam iure gentium consuluissent, testante contra Roberto Caro suam innocentiam et, quo clarior esset, nulla alia necessitate adactus, potestati reginae Angliae salutem permisit, locum tempus deditioni quaerens. Quibus acceptis, alter Bervici, alter Eboraci multa honorificentia servatus est, ac postea, pacto futurae tranquillitatis, reginae ignoscentis beneficio, dimissi. Quippe pepigit rex, cum dederentur, ne cuius maleficii in praeteritum interrogarentur, neu venia fassis supplicibusque denegaretur. Ad haec montes et campi inter confinia regnorum iacentes vacui, ut solitudines, publici fiunt, in quos adiacentium accolarum pecora et armenta promiscue transmittuntur. Inde, indulgentia numinis, paritate cultus, et Villoubei Bervicensis praefecti inditio et moderatione, finitimi vitam tranquilliorem sine certamine et contentione traduxere, et praefecti limitanei maius decus speravere, si tranquillitatem et quietem continearent.
spacer 9. Caetera per regni provincias perinde egregia. Sed faeneratores oberatos suos acerbis usuris et contractibus annonariis indies cruciantes coerci non poterant, quin novam sectam unciarii foenoris excogitarent. Non solum laici sed clerici quidam in hoc genere satis exercitati faenus agitabant, usuras extendebant. Ea tempestate, tanta divitiarum cupido mortalium animos invasit ut, nihil pensi habentes, divina humanaqueiura negligerent, opes cum infamia quaererent. Rex miseris civibus aere alieno obstrictis consuluit, usuriis legibus modum fecit, et faeneratores coercuit.
spacer 10. Hoc interim tempore Holsatiae dux, cupiditate visendi reginam sororem, miliari habitu per Angliam ignoratus in Scotiam venit. Ad eum excipiendum honorifice illustrissimus quisque properat. Is magno comitatu procerum et aulae primorum regiam Sanctae Crucis ingressus, vultu et verbis humanissimis a regibus salutatus, conviviis, epulis, venationibus oblectatus, circumductusque per urbium amaenitates principati apparatu. Ubi officio fraternae pietatis functus est, in Daniam rediit. Discedenti munera satis large data.
spacer 11. Rebus pro tempore pacatis, insulani occidentales, homines agrestes sine legibus, sine moribus, sine urbium cultu ac prope omnis humanitatis et religionis expertes, fiscales tributorum pensitationes regi domino solvere noluerunt. In eo turbulento insulanorum statu, rex saluberrimo consilio hortatus est privatim et publice ut urbes extruerent, pomaria consererent, prata sepirent, arva colerent. Incolis camporum spatia assignat, unde et ipsi commode vivant et vectigalia ex annuo proventu solvant. Sed Iacobus Maconelius, homo seditiosus, truculentus et barbarus, defuncto Agno patre, vectigalia regia pendere negligit, et occasionem augendae dominationis sibi †obvenisseratus,† struit Maclenio, virtute et potentia claro, et sibi per arctam affinitatem connexo, insidias. Plus apud ferum animum alienae haereditatis cupidum valuit occasionis blandimentum quam mememoria affinitatis, sorore ei in matrimonio collocata. Maclenius, suo periculo territus, temerarium consilium capit: insidiatorem praevenire statuit ac inopinantem interimere. Inde, insulanorum suae ditionis copiis undique coactis, Ilam aggredi parat. Ubi Maconelius inditio exploratoris cognoscit convenisse Maclenii clientes frequentes et armatos, ausurosque insulae oppugnationem et arcis obsidionem. Igitur, propinquo discrimine, contractis suis clientibus accitisque Randophi Maconelii Hibernicis auxiliis, cum satis magna amicorum manu occurrit. Nec Maclenius pugnae moram fecit. Utrinque atrociter concursum. Hiberni, qui tulere auxilium, primo statim congressu pilis plumbeis maxime vulnera ingerunt. Hostes qui ex adverso steterunt eminus proturbant. Maclenius, desperans tam crudi consilii eventum, hortatur suos ut cominus congrederentur, fortitudinis specimen praeberent, et mucronibus rem gererent, atque ipse in denisissimos acriter fortiterque irrumpens quosdam occurentium disiicit. Diu sustentata inhumana inimicorum crudelitate obtruncatur et multi amicorum circa. Reliqui, quibus lemborum copia fuit, in proximas insulas transmiserunt. Ita Maclenius, corporis et civilis animi dotibus omnium insulantorum praestantissimus, ab Agno Maconelio insidiante, ad convivium evocatus et fato servatus, ab Iacobo per summam scelus interfectus est. Audita caede Argatheliae red comes magno dolore affectus est, quia pugnantem in Huntileum omni ope iuvit, ibique praeclarae indolis et virtutis specimen exhibuit. Proinde vivo propugnatorem se acerrimum praestitit, et mortuo vindicem, pro occasione ultionis. Maconelius, impar contra Argathelii potentiam, incertis latebris et incultis solitudinibus eius iram frustratus est. Rex non minus infestus faedo flagitio et saevitiae hominum barbarorum, quos ad tributum pendendum legesque accipiendas cogere aegre potuit. Semper ex eo die cogitavit agros insulanis adimere et proximis continentis accolis colendos tradere, plerisque facinorosis tandem metum iniecit ut ad genua deprecatum ultro accederent. Summa pietas et iustitia regis, regiones omnes obeundo, in facinorosos animadvertendo, caeteros suo exemplo a luxu revocando, non modo Scoticorum procerum civiumque animos oculosque in se convertit, sed tacitam quandam in Anglorum animis impressit divinationem de futura magnitudine potentiaque, quam onmi popularitate ita indies auxit, ut cuncti, mortua regina, regem Angliae destinarent.

bar

- 1598 - blue

UPERIORE anno memoravi legatos, procerum Scotorum decreto, circa vicinos reges mittendos ut coniungerent se cum Iacobi si quid Elizabethae humanitus contingerent, aut si quis ambitiosus ius in regnum Angliae oppugnaret. Ineunte vere, Eduardus Brucius Kinlossius in Anglicam legationem delectus missusque ad eliciendum successionis declarationem. Regem in comitiis de iure sanguinis ac spe regni liberius locutum excusavit, studiumque pacis et concordiae demonstravit, si regina ius successionis legitimum, iure divino ac humano confirmatum, non laederet aut imminueret, ac regem, genere maxime propinquum, belli et pacis studiis clarum, in proximo sibi fastigio, publico ordinum decreto, collocaret. Si secus faceret aut in regni successione quenquam contra ius fasque anteferret, nec domi vires nec foris socios belli defuturos. Respondit regina nihil a se tentatum quod regis ius haud dubium imminueret aut Angliam Scotiamque ad domesticum armaret bellum; ad spem regni propius admonere non posse aut haeredem decreto ordinum pronunciare sine discrimine salutis suae et tranquillitatis publicae. Proinde recte facturum regem, si praesenti petitione iuris sui abstineret et cuncta beneficia expectare, si quid sibi humanitus accideret, quae concedi salva securitate et dignitate possent. Eaque, si videretur, authoritate sua comitia confirmarent. Postremo monuit ut numinis gloriam promoveret et ipse sibi non deesset, seque in tempore non defuturam.
spacer 2. De controversia finium, bonis direptis pericoribusque abactis, disceptatum apud Cecilium quaestorem, ubi legatus mandata ferociter edidit, haud dissimili oratione exagitavit. Quaestor, plures res adeptas et non restitutatas, Anglicae societatis meritorumque in universam Scotiam reginae admonuit, ne temere benevolentiam regum impetu animi dissueret.
spacer 3. Hac tempestate graves rumores in Anglia sparsi sunt adversus Iacobum regem, arguentes illum in Papanorum factionem propendere atque animo esse in reginam infenso. Ad cuius rei fidem faciendum, Graius, adhuc in Anglia exulans, exemplar literarum apud pontificem Romanum detulit, qua ab Elphingstono, regio secretario, fictae et subreptitia fide subsignatae, ut in contextu operis postea patebit. Valentinus, etiam quidam Thomas, inter latrones delatus ab indice in exercenda de sicariis quaestione, metu iudicii postulavit ut de re maxime momenti audiretur. Data seorsim dicendi potestate, de inferenda reginae nece a quibusdam sollicitatum profitetur, et authorem Iacobum regem nominat, non sine suspitione fraudis, quam regina nullo modo tolerandam existimavit, et improbum calumniatorum, vel ab aliis subornatum vel id scelerate comminiscentem ut vitae suae consuleret, in perpetuam carcerem coniecit usque in adventum regis. Brucius misit qui rumores Anglicanos exciperent et celeriter ad se referrent, quaestusque est calumniis improbissimis regem suum acerbissime vexari. Regina fictum et commentitium Valentini crimen detestatur, commenta Papanorum futiliesque ad pontificem Romanum literas pari fastidio sprevit. Legatus inde, ad huiusmodi rumorum commenta dissipanda, idoneos homines per totam Angliam dimisit qui regis in religione perseverantiam constantiamque, in rebus gerendis prudentiam, iustitiam cum liberalitate coniunctam commemorarent, ac multitudinis benevolentiam ei conciliarent, quae sponte et ultro operam in asserenda dignitate obtulit.
spacer 4. Caeterum, sparsi libri de iure succesionis demonstrantes Iacobum regem iure materno cognationis in Anglicum solium per leges patrias institutaque succedere, cum Henrici VII regis Angliae ex Margarita filia primigenita red pronepos sit, illoque nullus existat vir cognatione propior spei regni, nullaque faemina sanguine iunctior. Nec patris origine a stipite remotiorem Margaritae Duglasiae aviae gentilitio iure, quae Henrici regis VII proavi neptis fuit, ut controversia iam nulla de origine utraque, materna ac paterna, posset exoriri. Praeterea legitimam eius successionem magis ex dignitate atque utilitate populi Britannici futuram quam alterius cuiuscunque iniustam usurpationem, quae faedum atrocemque exitum, domesticis experimentis ex annalium monumentis, semper habuit. Regnum Angliae, accessione Scotiae, toties affectata appetitaque augeri: incendium Hibernicum restingui; Baeticum hostem contundi, si se ille imperii finibus non contineat; commerciorum libertatem in Dania et maritimis civitatibus restitui; regem vires satis firmas ad se suosque tuendos habere; ac veteres potentissimorum principum necessitudines et amicitias novas indies sociali faedere complecti, si quis adversus ipsius ius in Anglia aliquid attentaret. Sed his commentariis longe praecelluit liber quem ad filium de optima principis institutione scripsit, et Basilicon Doron Graeco nomine appellavit.
spacer 5. Certe rex, ab inani laude et vulgi sermone remotus, plebis animos inde sibi conciliavit et opem potentium. His opusculis, per otium ac quietem perlectis, in Anglia multi homines nobiles incitati, et optimus quisque Scoticae societatis esse caepit, ac rebus eius favit, qui novo obsequio acres per varias fallendi artes Cecilii custodias elapsi ad legatum penetrarunt, fidem et reverentiam in regem memorantes, nec se defuturos tempore opportuni, si quis regni successione anteferretur. Henricus Havartus Norfolcianus, studiis clarus, ex eo die non cessavit popularem gratiam in regem accendere. Ipse Essexius, princeps amicorum reginae, ob egregias corporis et animi dotes in flagrantissima populi gratia, studiis vulgi et populari favore superatus, seu propria voluntate et causae aequitate, seu instigante Antonio Bacono, illustri homine studiis, usu rerum, secreta consilia cum legato agitavit; sermonem de succesore iniecit; et, salva in reginam fide ac pietate, amicum se regi Iacobo professus est; simul obsequium post mortem reginae destinavit. Disseruitque aetatem senilem maxime anxiam, ac incertam haesitare reginam quem haeredem regni relinqueret: Cecilios ius regni, haud dubium, in disceptationem callide vocare, exoletum Philippi titulum fovere acrius indies iuris specie; Iacobi nullam apud eos gratiam; suspectum invisumque semper dominantibus successorem. Unde certamen cum Caeciliis auctum, et mox Essexio exitium paratum. Legatus spem novae dissensionis elatus, Cecilii societate abstinuit, ingenio eius diffidens, et in Scotiam propere rediit. Ibi cum retulisset Essexium aulicorum splendidissimum in partes transgressum, adeoque omnes proceres in eius favorem ire praecipites, si aequis conditionibus invitarentur, rex hoc velut populari omine laetus et aequitate causam, magnam spem successionis caepit habere ex studio procerum et aulae Anglicae dissidiis magis indies erumpentibus.
spacer 6. In hoc motu orbis Britannici, rex conventum ordinum Edinburgum indixit ad expediendas pecunias, adhibitis supremi ordinis proceribus Levinio, Hamiltonio, Angusio, Errelio, Casilissae, Glencarinae, Marriae comitibus et secundis red Levenstono, Neobottelio, Fyneo, Spynteo. De se ipso modestius, de sumptibus gravius disserunt: non tributa et vectigalia oneribus reipublicae sufficere; de novo senatu legendo; de pacificatione procerum; de corruptelis praefectorum iudicorum; de provisu armorum multum et accuratum sermonem habuit. Prima pecuniae cura, nova et insolita portoria imposita mercibus quae in Scotiam subveherentur transmitterenturve. Res exportate sine portorio in fiscum redactae. Multa sancita amplificandis vectigalibus, summaque diligentia red adhibita in regendis finibus. Monet ne quae fraus in pondere vel metallo stat. Nummi aurei, pluris solito aestimari ec permutari caeperunt. Argentei quoque pluris haberi iussi, ut aliquid inde corrodaratur. At rapacissimo cuique non agri regii, non praeda quae erant locis religiosis destinata, adempta. Unicum his tot incommodis salutare remedium, et inopiae publicae iustissimum allevamentum. Provisui armorum Balfourus Burleus comarchus praepositus, novum officium in avaritia magis quam utilitate publica excogitatum. Is, privatum emolumentum agens sine publica cura, loricas galeasque ferreas in Belgio comparavit ad tegendum corpora contra tela, infirma munimenta si hostis ingrueret, eaque civibus et comarchis magno pretio distribuit: urbes, villas, vicos red ex actionibus vexavit. Inseruit saepius plebs querelas et atroces de Balfourio sermones, probris omnibus maledictisque laceravit. Caeterum hoc tempore cuncta apud Pontificios sacra, apud nos prophana execrabilia habebantur. Nulli deis apostolis aut martiribus sacri, aut religiosi ab opere cessavere, omnes negotiosi ob haec dies lunae per singulas hebdomadas festus decernitur, haud sine indignatione ministorum interpretum numinis. Proximos fere dies in moribus publicis emendandis et pacanda offensarum acerbitate inter Marrium, Levingstonum et Elphingstonum, homines amplissima authoritate et fortuna, vehementi odio dissidentes, rex consumpsit. Ne quis ex iracundia et contentione motus excitaret, mala commemoravit quae ex intestina discordia, bonave quae ex concordia redundarent, monuitque ne illa discordia publice regno, privatim familiis afferret pernitiem. Non impedierunt ultra privatae offensiones quominus reipublicae salute consentirent et privatas iniurias publicae salutis causa libenter deponerent.
spacer 7. Igitur ad consilium de republica de omni denique negotio dandum, lecti XXX, consiliarii plerique, in cognitione curaque reipublicae et acribus ministeriis. In his proceres sedecim, reliqui primores aulae et praecipui regni ministri. Nam etsi iure regni apud Scotos proceres supremi ordinis in senatum veniant, interrogari possent arbitrio principis, tamen senatores non sunt nisi a rege in senatum legantur. Hi iurati ordinumque conventu ad rerum gubernacula admoti ut consilium suum fidemque regi praestarent in litibus, furtibus, et latrociniis coercendis, tota mente omniaque animi impetu in republicam incubuere et ad eandem moderandum usum, scientiam, studium contulere. Rex otiosios homines qui in cultu aut caetero ritu licentius sibi indulserant ad modestiorem vitae rationem primum suo exemplo, deinde castigando monendoque revocare est aggressus. Ioannem Gramium Montis Rosarum comitem, senatus principem et publici consilii praesidem habendum duxit, et Georgii Humii gratia provexit. Novi senatores magistratusque ad sananda reipublicae vulnera adhibiti in caenobio Sanctae Crucis die Martis et die Iovis per singulas septimanas convenerunt ut deliberarent quid esset e republica, quid contra salutem publicam concordiamque civium, vim publicam, turbas, seditiones, caetus illicitos, concursus, latrocinia, caedes, incendia funesta, regni nostri mala, coercerent. Audaces, improbos, perditos, nonnunquam etiam potentes reprimunt ne in tenues at imbecilles grassarentur neu acerbius dominarentur. Nec reliquendus iudicum ordo sine praetore, a quo ius aequitatemque peterent quoties ambigerent. Mox Gramius, tanta domestica gloria celebratus, occultis Humii studiis ad praeturam evectus. Huic homini nobili, super claritudinem familiae, peritia ususque rerum in causis amicorum et privatis arbitriis, in iudiciis publicis ius civilis et aequitatis scientia necessaria defuit, ut ius dicere non audiret. Coniectura iam et rumor rerum futurarum, postea ex eventu et consuetudine decernendi in foro, fides. Annotavit vulgus et propinqui animadverterunt disciplinam aliam domesticam, aliam forensem. Commutata tota ratio esset iudiciorum, nisi Alexander Setonius Fyucus, praeses ordinis, et Ioannes Prestonus, celebre in foro nomen ob iuris civilis scientiam consecuti, iudicum leges, mores, iura, consuetudines decernendi et exempla maiorum, perpetua in republica adiuvanda voluntate, in statu et gradu sustinuissent.
spacer 8. Ioannes Lindeseius ab epistolis, quem studia eo deduxerunt, iam senex debilis et defatigatus magnis occupationibus, cum venire non posset in forum aut curiam, officium suum Iacobo Elphingstono deligavit, qui suis utilitatibus magis quam publicis servivit et nocuit reipublicae. Thomas Hamiltonius procurator regius in foro summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit, et multa fructuosa praedia sine iniuria cuiusquam possedit. Populus hac tempestate verissime iudicavit nullis regis temporis senatorum ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, caput debilius aut infirmius. Marrius, memor dignitatis regiae ac sui pariter officii, rationem habuit regiae maiestatis, suae dignitatis, publicae utilitatis, et salutem regni suis omnibus commodis ac rationibus praetulit. At ita se gessit ut sua consilia regi et optimo cuique probaret. Georgius Humius, invidiosus ac multis offensus, in ordinem senatorium lectus, taciturnitatem optimam et tutissimum rerum administrandarum vinculum docuit et, regia humanitate in altiorem ordinem provectus, gradatim omnes honores percurrit. Nemo ex interiore familiaritate regiae liberalitis expers fuit. Levinius cubiculo praepositus vim in amicitia principis obtinuit et aequabilem gratiam plebis possedit. Georgius Elphingstonus, fraude Humii, red pulsus gratia, ne sine solatio in dolore ageret sublevatus est. Haec domi. Foris assumitur Betonus, Glascovensis episcopus exulans in Francia religionis causa, ut consuleret, decreta honorifico senatusconsulto pristina ei dignitatis et legatio quam habuit a regina matre. Nihil honorificentius potuit facere rex quam iudicium optimae matris comprobare, sub qua ea cura egregia functus est. Eaque res senatui proceribusque grata, ministris turbidis acerba, qui evomere virus acerbitatis suae ultra non ausi, iracundiam metu cohibuere. Episcopus gratias per literas egit regi quod legatum eum ordinasset, atque petiit ut episcopatum caeteraque beneficia et munera publico decreto confirmaret. Multae regiae virtutes in Iacobo fuerunt, tum illa maxime quod equestrem ordinem tribuit iis qui magno usui reipublicae fuerunt, aut qui pro salute et gloria gentis vitam periculis obiecerunt. Nemo pecunia equestri dignitate donatus.
spacer 9. Actum in senatu de furtis et rapinis occidui limitis coercendis. Decreverunt ut Ioannes Carmichelius, eques fortissimus, finibus occidentis praesidio esset, incolumitatem ultimarum regni partium defenderet; facinorosos supplicio afficeret; exultantes praedones reprimerent; Iohnstoniorum Maxvalliorumque discordias componeret, quae caedibus, incendiis, direptionibus velut per arma atque acies exercebantur. Ille quaecunque imperassent facturum se spopondit. red Fines pacatos tenuit, et pacem cum Anglis finitimis coluit.
spacer 10. Sub idem tempus rex, pace domi parta, insulanos homines rudes, in gurgite turpitudinis suae pertinacius haerentes, ad humaniorem vitae cultum traducere est conatus. Assignatis novis colonis, multi viri nobles, sexcentis stipendiariis militibus comitatu, Skiam, omnium insularum circa Scotiam maximam, pecori, frugibus, aucupio, piscatui, venationi commodam, in ditionem suam redigere et ad temperatiorem vitae rationem traducere aggressi sunt. Mox in insulam traiiciunt et copiis expositis occupant, quippe incolae, latrociniis infames vel terrore cessere vel consilii capiendi causa secessere. Ita percussis incolis, ibique praesidiis dispositis, bellum confectum rati coloni, sua socordia hostium aluerunt audaciam. Interea incolae, qui in saltibus, paludibus, et impeditis locis se abdiderunt, latebris erumpentes, viribus freti Macinzei et regulorum vicinorum auxiliis privatim adiuti, insulam direptionibus et incendiis infestarunt. Ex barbaris multi, fraude suorum circumventi, capti, et occisi. Plures per fortuitos, inter praedas agendum, congressus intefecti, capita Edenburgum delata. Tandem cum plerique militum, aeris intemperie, insolitis alimentis, et dysenteria absumpti essent aut inutiles prorsus ad bellum facti, et novi coloni etiam his miseriis fuissent afflicti, insulam in veterem libertatem vendicarunt incolae. Baconrius comarchus, circumvectus insulam, fraude barbarorum circumventus, multis ex suis vulneratis aut interfectis, in potestatem eorum venit. Mox dimissus, post longam vexationem apud Orcadas decessit. Hic huius expeditionis status.
spacer 11. Circa haec tempora Mortonii proregis ex fratre nepos Iacobus Duglasius Torthorrellianus, homo ingenio violentus et contumeliae impatiens, patrui iniuriam tam insignem ulcisci red in animum induxit suum. Itaque, domo discedens cum decem aut duodecim ex suis familiaribus, Iacobo Stuarto, Aranii nuper comiti, metu indies loca per devia mutanti ob simultates, insidias struxit atque ipsum, media in via, maiore comitatu septum, conspicatus, a viae latere ad illum, pugnaturus si resisteret, declinavit. Non tulere dimicationem servitia et clientes Aranii, terga dantes. Ipse moderatam sui tutelam pari formidine deseruit. Duglasius, educto dextera gladio, primus manum sustulit, cervicem mediam uno ictu red decidit, et summam consecutus est inter suos gloriam quod publicas simul et privatas iniurias ultus est. Comites dein, hoc factum cernentes, ex equis desilientes, eductis gladiis idem fecerunt et pluribus confossum vulneribus iacentem reliquerunt. Iacobus, recondito ense, pacate ad suos lares reversus est. Ita egit animam turpis et flagitiosae vitae vir: qui fecit Mortonium carnifici praebere cervicem, ipse nepoti eius praebuit iugulum. Neminem unquam fortuna hominem novum in summo gradu collocavit quin casum acerbum ei minitaretur. Sigillatim scelerata et impia eius referre immensum est, et quibus artibus latebrisque inimicorum inisidias per duodecim annos effugerit, indies latibula commutans. Exemplaria saevitiae et libidinis red in contextu operi ,proposui, strages nobilium, exilia, fugas, adulteria, et phrenetica dicta, per quae in proceres et in universos ordines fuit contumeliosus.
spacer 12. Per hos dies Catharorum vires in Scotia, comitiali auctoritate fractae et debilitatae, metu considerunt. Sed in tanta ecclesiasticarum rerum colluvione ac confusione, praesulum auctoritas confirmari non potuit donec Iacobus ad ius regni aviti sceptrumque Angliae vocaretur, ac potentissimae gentis accessione roboraretur. Tunc munia episcoporum iurisdictionemque ecclesiasticam paulatim confirmavit, nullo adversante, cum ferocissimi exilio aut carcere coerciti essent. Iurisdictio spiritualis superiore anno in synodo Taodunana regis et nationalis synodi arbitio permissa est, quae ob idipsum hoc anno etiam Taoduni habita est. Ubi magna animorum contentione desceptatum est num ius et fas esset ecclesiasticis in publicis regni comitiis suffragiorum iure uti et causas profanas in foro civili cognoscere diiudicareque. Multi in artium studiis liberalissimis theologiaeque doctrina versati ecclesiasticam iurisdictionem tutati sunt ex formula iuris antiqui, in publico ordinum conventu pervulgati, et ex ecclesiae instituto, quod per tot regum aetates servatum cultumque fuit, ac nunc demum labefactatum. Cathari, praevisa discipinae ruina quam tot laboribus ac periculis aedificarent, contenderunt forenses disceptationes iudiciorum inter prophanos ad sacram iurisdictionem non pertinere et, exemplo Christi dicentis quis constituit me iudicem inter vos? blue sententiam suam confirmarunt. Neque disceptatione vinci se, nec ullo publico decreto synodi, passi sunt, libertatem suffragii in comitiis non aeque adversantes. In tanta dissentione animorum, hac actione nihil constitutum est, resque in synodum proximam, quae Montem Rosarum indicta est, annumque salutis MDC reiecta, cunctis admonitis ut non nisi post longum et seriam deliberationem ad eius rei disceptationem accederent. Inde Cathari suos greges et disciplinam ecclesiasticam valde desperaverunt.

bar

- 1599 - blue

OC anno passim in Britannia et Belgio fulmina, fulgura ,i n prodigia et praesagia imminentium cladium versa hominum mentes terruere. Iacobus rex, circa administrationem regni diligens et attentus, excubat pro salute singulorum atque universorum; praemia pro dignitate constitituit; Scotiam denique universam ab intestinis senditionibus tutam industria et vigilantia sua praestat. Oppressi et afflicti tanquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant. Ille summam ubertatem vini, frumenti vero inopiam animadvertens, vini subvectionem prohibere cogitavit, concesso iure omnibus negotiantibus commeatus subvehendi. Exequi consilium non potuit in civitate gaudente pleno oenophero, ubi plures Liberi quam Cereris cultores. Iudicum ordini coercendo tantum curae adhibuit ut modestiores atque aequiores extiterunt. Ac ne religio numinis superstitone contaminaretur aut seditione ecclesiastica turbaratur inhibuit. Puriogilvium comarchum, qui contumeliosa et contumaci epistola maiestatem offenderant, exilio punire satis habuit. Arcani imperii inter intimos libertorum consiliorumque communicavit. Marrium, Eduardum Brucium, et Thomas Ereskinum arcanis consiliis de rebus Anglis adhibuit. Elphingtsonus ab epistolis adhibitus non est in consilium per literarum commercia cum Graio exule suspectus. Is, Iacobo quondam amicus, postea relegatus offensione acerba, ut supra retuli, regiam Elizabethae secutus, Cecilio in rebus Scoticis acceptus et usui fuit, quippe latitans in extremis Northumbriae finibus apud Radulphum Graium Chilingamium praeparavit Caeclio, popularium, praecipue Elphingstonorum, animos. Literae interceptae palam fecerunt conata. Plerique concussam quoque Georgii Humii mentem per emissarios Cecilii, partim donis, partim spe praemiorum, credidere. Marrius et Brucius, ut qua de causa in Northumbriam venisset cognoverunt. In senatu questi red sunt, nihil actum exilio Graii, si aperte moliendo sollicitandoque animos procerum convellat statum regni. Certos homines quotidie cum eo in occulto colloquio red aut per literas arcana consilia enuntiare. Elphingstonus a Graio accepisse affirmat: opportunos conatibus Pontificios ostendit, eorumque vires, arma, et in iis conciliandis suam offert operam. Rex inquit, “si apud me crescere libet, aliam materiam crescendi quaeras. Nam odi, odioque sum Pontificiis, et numquam pontificis maximi in ecclesiae principatum agnoscere decrevi.” Non movit Elphingstonum fraudulentum et emendacem talis oratio, quin fraude mala surreperet, inscio rege, literas ad pontificem Romantum Clementem octavum, persuaderetque ei regem ab ipso fonte petere Romanam amicitiam voluisse et summi pontificis nomen debita pietate venerari. Adeo animosus red fallariusfuit, et paena legis Corneliae post multos annos irrogata, ut suo loco tradam.
spacer 2. Per hos dies frequentes ex Anglia literae erexerunt regis animum, multorum votis et suffragiis eum ad regnum accersiri si quid humanitus Elizabethae accideret; concursum ad fines futurum, occidentem solem deseri, orientem spectari; saenium Elizabethae fastidio, maturam Iacobi aetatem solatio esse. Praecipui fautores successionis regiae Essexius, Villoubeus, Montioius. Hi consilia communicaverunt, non sine conscientia Antonii Baconi viri clari, qui flagrantibus procerum studiis spe successionis et futurae potentiae velut stimulos addidit, et pertentavit plurium animos promissis ac precibus. Ipse rex non paucos ingenii fama, donis, atque ingentibus pollictationibus ad sui studium vehementer pellexit. Perspecta indoles praeclaris eloquentiae operibus et institutio filii, multi ingenii labore celebrata, plures inclinarunt.
spacer 3. Hac aestate Betunius, Maximiilani Betunii Rhosnei frater, legatus a rege Francorum in Scotiam venit ad renovandam veterem societatem amicitiamque missus. Falcolandiae regem consecutus, prolixa oratione commemoravit Francorum regum in Scoticum nomen studium et benevolentiam, nec Henricum regem ullo populo quam Scotico amiciorem, nunc, confecto bello civili, petere amicitiam et foedus renovari. Legato comiter excepto, et quod petebat datum est, et munera ad regem missa, canes et equi. red Inde legatus, diebus aliquot per solennes epulas consumptis, nullam moram navigandi fecit. Tempestate et adverso vento navi actata Yarmoutham, aeger longa navigatione, delatus est. Quod ubi regina cognovit, impensiore cura refovit et omnia quae ad valitudinem necessaria erant praebuit, ac navem etiam qua se cum suis in Galliam traiiceret.
spacer 4. Rex, magna pecuniae inopia coactus, conventum procerum Edinburgum indixit ad iuvandos principis reditus. Cuncta ponderantibus, saluberrimum visum est fundorum reditus augere ex venditorum diurnis quaestibus, portorea circumvectionis, Dardanariis et annonae flagellatoribus aliquid exigere ad relevandos sumptus regis, et omni auctioni tributi aliquid imponere. Prudentissimi viri, summa auctoritate praediti, qui nunquam utilitatem a dignitate seiunxere, restitere vectigalibus novis ac inauditis, malas arrtes pecuniam corradendi aversantes. Nec desiit Alexander Setonus praeses iudiciorum ac praefectus urbicus civitati sibi commissae et civium commodis prospicere, et in hoc feliciter nervos intendit ut princeps et populus simul ditescerent. De consilii sententia, ad vitandam invidiam, ea res ad frequentiorem ordinum conventum Perthum red indictum reiecta, et Setonius gravissime obiurgatus quod omnem de portoriis ac vectigalibus cognitionem ad comitia revocaret. Humius, vulgi rumore suggillatus ut tributi gravissimi indicendi author et publicanorum fautor, qui portorio rigide curarunt.
spacer 5. Hic annus apud nos funeribus et cladibus nefandae atrocitatis insignis, quippe Gramus, Montis Rosarum comitis filius, ingenti corporis robore animique magnitudine, nemini suorum temporum cedens, Iacobo Sandelandio iratus (qui Ioannem Gramum rerum capitalium iudicem trucidaverat) acerrimus vindex extitit. Neque a tam praecipiti consilio patris praetoris autoritate revocari red potuit quin Iacobum Sandelandium in urbe regia et viae publicae celebritate comitatu armato circumcederet cum in praetorium iret, et fortiter resistentem multis vulneribus confossum pro mortuo relinqueret. Ad corpus stratum humi protegendum, Locartus et Carcartus clientes concurrerunt et singulari fortitudine iacentem ab atrocitate mortis vendicarunt. Relato ad domum Sandelandio, Gramus, satellites qui ad caedem faciendam subsequebantur, confusi sceleris magnitudine, per vicos dilapsi sunt. Simul indignitas facinoris, simul contemptus maiestatis animum regis offendit. Ipse Gramus, expleta ultione, ne alieno tempore observaretur red in domum familiaris sui concessit dum certum cognosceret confectusne red esset inimicus. Interim nuntiatur vivere Sandelandium, quo nuncio dolore magis commotus quam animo perturbatus domum proficiscitur.
spacer 6. Eodem fere tempore Ioannes Carmechelius, qui non mediocrem fortitudinis et prudentiae suae famam rerum gestarum gloria excitaverat, in Anandiam ad limitem occidentalem tuendam missus. Acerrimus latronum vindex et aequitatis cultor erat: suis nunquam parcens periculis, laboribus, vigiliis in praedonibus perdomandis, non maiorem regis gratiam quam praedonum odium sibi conciliavit. Igitur cum latrones, quorum insignem improbitatem iudiciorum severitate coercebat, eius in animadvertendo severitatem red perferendum non ducerent, conspiratione adversus eum facta, si qua daretur occasio, iuxta eius exitio imminerent. Tandem a conventu de repetendis redeuntem Armstrangi, latrociniis infames, clamore sublato aggressi, unus aversum globo transiicit, alter vulneratum ac semivivum deturbat, et priusquam red a suis succurreretur expiravit. Comites spectatores magis mortis quam ultores extitere. Hunc exitum habuit vir egregius militari gloria, nisi famam traditione Orroci Hibernici reguli polluisset. Rex, huic nefario facinori infensus et totus in ultionem intentus, Iacobo Iohnstonio, familiae suae principi, spectatae fortitudinis viro, in eius locum surrogato mandat ut facinores authores comprehenderet. Ille impigre privitam iniuriam amico illatam et publicam patriae ultus est.
spacer 7. Hoc tempore rex Ioannem Hamiltonium, veteris et illustris familiae principem, et Georgium Gordonium Huntileae comitem, pontificis authoritate eiurata, nuper in pristinam gratiam, suffragiis procerum, restitutum, marchiones creavit ut iudicium red de dignitate procerum in sua potestate ostenderet. Hic titulus tum primum apud Scotos celebris esse caepit, maiore invidiae quam gloriae incremento, praeterito Duglasio Angusiae comite, cuius maiores vitam periculis ac discriminibus pro patria toties obiecerunt. Hoc in honores sibi eos praelatos Gulielmus Duglasius aegre tulit, charitate in patriam, nobilitate generis, et florentissimae familiae opibus par.

bar

- 1600 - blue

EC omisit per hos dies Caecilius crebris nuntiis cum literis et mandatis eodem spectantibus de pace agere, gnarus premendi Essexii gravissima ruina occasionem aptiorem futuram si bello abstineretur. Iacobus, animo gaudens et curis liber, cuncta consilia ad decorum regni, pacis artes, et pietatis studium convertit, ut dignus successione Anglici regni crederetur. Clementia et benignitate imperium temperavit. Proceres regio apparatu excepit et prosecutus multa comitate, sine luxuria. Ea ipsa remissio animi nobilitati plebique iuxta chara. Nunquam res Scoticae magis tranquillae: pax, concordia, securitas, opes valent, leges, sincerus privati ac publici officii tenor servatur.
spacer 2. At repente, praeter spem omnium, incidit in haec tempora tragici sceleris exemplum, quid priorum temporum cuncta scelera superavit. Initium et causa penes Gaurium, ut rerum scriptores referunt. Pater comitis Gaurii in adolescentia, regis publicio maiestatis iuditio damnatus, capite luit (ut supra memoravi). Rex principali misericordia liberis iura et praedia paterna concessit, quod nobilitati plebique iuxta gratum. Filius, paternae infamiae memor magis quam obsequii et tot beneficiorum principis, infensus ea re, occasione oblata, paternam caedem innocui regis sanguine ulcisci decrevit. Sed id aperta vi sine discrimine fieri non poterat. Dolo erat grassandum. Itaque cuncta insidiis opportuna disponit. Cum Alexandro fratre clam in colloquium venit, fideque ab eo accepta modum patrandi facinoris edocet. Tempus locumque circumspicit. Ei in societatem sceleris adiungit Andream Henrisonum clientum suum, incertum an gnarum coniurationis. Facinore peracto, se utpote urbi praefectum in summa potestate futurum. Saluti quoque eius prospecturum spondet. Alexander Ruvenus, minor natu, decora iuventa formaque egregia sed animo subdolo, consilio eius obtemperat. Ad regem Falcolandiae circa venationes occupatum, authore suasoreque fratre, incredibili celeritate pergit. Impetrato aditu ut de re magna quae erat de reipublica et ad regis statum pertinebat convenire liceret, insolita humanitate, mente turbida et demisso vultu, expromit rem se miram detexisse, ad quam penitus explorandum ipsius regis opera opus esse. Tum praeparata oratione infit inambulanti sibi Perthi oblectamenti gratia obvium factum ignotum quenquam palliolatum, capite velato, habitu cultuque omni peregrino, literas et ingentem vim auri occultare sedulo conantem. Arreptis inde supicionibus, quaesisse se quis esset, unde, quid petens venisset, quid ut ita veste occulerit. Respondisse illum, attonito vultu et voce confusa, nec satis constanter. Hunc quis esset abnuentem sua opera a conspecto hominum amotum et in fraternis aedibus tutissime abditum constrictum procul a conscientia fratris. Ibi paucis verbis et sermone ipsius rem non contemnendam cognosi posse, si properaret. Caeterum, coniecturam esse illas opes attulisse ut proceres ad superstitionem Romanam dilapsos cupidine auri ad bellum accenderet.
spacer 3. Igitur rex, auctoris et ipsius negotii fide diu perpensa, fraudem et sermone et rei abesse ratus, a similitudine veri captus, quod superioribus annis ad concitantos in regno tumultus ab Ignatianis aurum invectum meminerat, missurum se homines idoneos respondit per quos rei dubiae fidem exploraret, nesciretque an vera assereret. Id eius consilium valde aversatus est Alexander, et prece ac obsecratione humili ab hac sententia deducere conatur, frequenter cohortans ne qui mortalium secretum enuntiaret. Incredibilis contentio, illecebrae et preces eius, non auri cupido, praevaluerunt ut a venatione certius responsum expectare iuberet. Ille, impatiens longioris morae, conquestus est dubitando et diem prolatando opportunitatem ammitti, profectionem urget. Circumstantes aulici, gravati longiores secretioresque sermones, tempus elabi renuntiant, simulque omnes ad dispositos equos dilabuntur et venationis voluptate, maxime pura, animos delectant. Labor in venatu, sudor, cursus, principis cogitationes a rei novitate non avertunt, sed ab insidiis nihil timet, remissio animi suspicionem dempsit, eoque Alexandrum acciri iubet, et mox, peracta venatione, Perthum profecturum edocet. Tum Alexander Andream Henrisonum, alterum e comitibus, qua possit eximia celeritate ad fratrem properare iubet ut de regis adventu certiorem faceret. Ipse interim, maestus et magnae cogitationis manifestus in media exsultatione multa secum volvens, venationis exitum opperitur. Tandem rex cum Levinio, Marrio, et certo nobilium virorum inermium numero, incredibili red prope festinatione se in viam dedit, ac ne gladium secum extulit.
spacer 4. In toto itinere, levitate prodentis ante oculos obversante et vago sermone, caepit res esse suspectas, interrogavitque Leviniae ducem, qui sororem eius in matrimonium, habuit, an Alexander quandoque mente fuisset permotus, ac negotium otiosum et amens propositum ei aperuit. Ille, ipsius negotii vanitatem admirans, respondet iuvenem levem futilemque semper habitum, furere aut insanire nunquam audivisse. Igitur rex, auctoris et rei fide spectata, metuens ne nimia facilitate credendi vanae orationi notaretur, irridet auctoris credulitatem, quasi nocturnae quietis vanam imaginem. Tandem talem simulationem vanitati coniunctiorem quam dolo aut malitiae secum reputans, posita formidine, obsecratione ipsius Alexandre, et coniectura sua, irriti promissi ludibrium penes authorem fore, vanis concitatum somniis, in spem haud dubiam inducitur. Vultu laetus, animo anxius, iter persequitur, in subdoli iuvenis infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus. Cum urbi appropinquare rex nuntiaretur, in prandio Gaurius erat ac multum processerat, extemploque, disiecto mensae apparatu, quasi rex inopinatus prandendi intervenisset, cum octoginta red comitibus, clientibus et civibus in Istinum obviam regi progressus, primum in oppidum, mox in aedes ducit, introductum in domum considere iubet donec prandium pararetur. Neque comiter, neque magnifice, neque liberaliter a Gaurio acceptus est, neque ei honos habitus qui haberi debuerat. A prandio rex cum Alexandro digressus tanquam domum visendi studio, quo magis vacuus, prandentibus famulis, consilium exsequeretur. Thomam Ereskinum accersiri iubet, qui charus acceptusque ei semper fuerat ob fidem industriamque. Respondet Alexander ipsum accitum, statim venturum, ne cunctetur interim progredi. Nihilominus rex, inprovide ingressus, nec suum periculum prospexit nec alienam indolem iusta aestimatione pensavit. Gradibus astrictis ad interiora aedificii loca pervenit. Insidiosus ductor, cui solus aditus in domum familior erat, fores a tergo obseravit, ne qua pateret effugium.
spacer 5. Rex, hoc casu ultimae spei proditus, seque tunc primum elusum cernens et servitiis aditum interclusum, omnibus foribus occlusis, dolum, pudorem quoque, ac metum egregie dissimulans, necessitati cessit. Ubi ad locum abditum insidiis destinatum ventum est, pro peregrino et advena vincto, cum stricto pugione armatus repertus est, eo animo consilioque ut regem occideret. Rex, ut insidiatorem inspexit, horridum, hirsutum, minacem, subiit animum horror ex gravi aspectu et augurio funesti diri. Hunc tam nefandum apparatum, convenientes Alexandri mores sequebantur: contemptus maiestatis, opertum caput, contumeliosa dicta, truci vultu vindicem se paternae caedis subinde dictitantis, et faucibus eius admoto insidiatoris pugnione mortem minitantis. Undique arma, minae, sed armatus, discrimine regis et proprio metu territus, minis ac verbis temperavit. Brachium illius arte continuit et impetum immanissimi sicarii languida manu cohibuit. Hanc fortunae red commutationem rex notae facundiae conspicatus, innoxium se Gaurianae necis argui satis efficacibus verbis respondit, utpote nondum adultum nec conscium: liberos honoribus auctos et re familiari, sorores intimas reginae comites, fisco bona adducta ultro reddita, Alexander intra intimos amicos habitum. Apta arte dicendi formidinem occultat, admonetque ne hospitalem domum sanguine regis de se optime meriti furore praecipiti efferatae barbariei pollueret, neve scelus faceret, cuius ultores non deessent liberi,: liberaret exitio, et aeternia infamia florentem domum et sibimet ipsi consuleret. Si infectum scelus sineret, fide obstrinxit se tam impias tamque probrosas insidias nunquam ulturum, et eodem amicitae loco habiturum. Sed si nihil sancti, non fides, non religio, non pietas in Deum, non observantia in principem, aggrederetur facinus, perniciem sibi totique familiae allaturum. Insidiatorem armatum modo minis, modo precibus, promissis allicit ut ultimo regem suum discrimine liberaret. Oratio regis parricidam, dirum facinus animo reputantem, suopte ingenio mobile, a crudelitate ad clementiam ac salutarem misericordiam flexit, et magis placabilem numinis instinctu reddidit. Nunc tam pronus ad miserationem quam modo proclivis ad saevitiam, relicto in cubiculo rege, fide silentii ne hisceret et reconciliationis accepta, datisque insidiatori mandatis ut custodieret et, si falleret aut hiscere auderet, vita privaret, fores occludit et ad fratrem minus placabilem pervenit, eumque obsecrat ut adhiberet in afflicta regis fortuna misericordiam, in familiae salute sapientem, mentem ad lenitatem revocaret, impunitatem salutemque concederet.
spacer 6. Sed triste suffragium habuit, semel captum regem dimitti non oportere, inanem spem reconciliationis. Inde aliquod fomentum procellosi turbinis frustra petiit, unde totus impetus tempestatis erupit. Alexandro disgresso, rex armato collocutus interrogare caepit de insidiis in pernitiem suam comparatis. Adiuvit in immenenti periculo res seu casu contracta seu consilio divino. Magnitudine sceleris intellecta, subiit animum Henrisoni insidiatoris horror, primum ex vultu ipsius regis et maiestate oris, deinde miseratio fortunae, et ad pedes regis se trepidum et tremebundum prostravit ac cruentae coniurationis nescium proclamavit. Rex haud dubium exitium eius, secundum numinis, auxilio vitavit, et ille imprimis auctor ac tutela regiae incolumitatis. Namque per idipsum tempus sicarius, comperta voluntate fratris, subito mutabilis regreditur ad regem truculentior, protinusque ad irritamenta insaniae suae revolutus effugere paenam nullo modo posse denuntiat, et a fratre mandatum ut iugularetur ac manus intentat. Henrisonus, scelus et amentiam Alexandri exprobrans, nunc manu, nunc voce terruit, eoque facto languidiores sicarii nefarios conatus fecit. Conspectus optimi regis furiosi hominis rabiem non continuit. Nihil maiestas oris, nihil dignitas vultus, nihil preces moverunt quin ferocius instaret et regem vincire, servilem in modum, vinculo fasciae quam tibiae detraxerat, insertis etiam in os digitis, conaretur, ne vocis emmitendae haberet facultatem. Rex, magis suae conditionis in qua natus est quam praesentis necessitatis memor, et magis de gloria quam de vita sollicitus, postquam omnia simul deplorata sunt, ultima reperitur, et vinci renititur, fures et latrones ferialibus vinculis coercendos, non principes, dictitans, eos liberos nasci et haud vinctos mori oportere. Interim pransi clientes regii indignari et tumultuari caeperunt et ostendi sibi regem incolumem postularunt. Gaurius per posticum dilapsum ementitur, et sequi propere omnes iubet. Thomas Ereskinus suspicari caepit, eum proditionis arguit, initoque certamine, comitum et servorum frequentia dirempti.
spacer 7. Inter quae rex, nihil superesse ratus nisi ut fortiter moreretur, pertinacius colluctatur, modo ferrum extorquere, modo fauces collidere conatus. Tandem, excussis manibus, correpto deductoque ad fenestram sicario, capite cubitoque exerto, ministros invocat, proditionem ingeminans. Rapta arma, nudati gladii, clientes regii in area observantes attoniti regem petunt, diversos aditus quaerunt, clausos effringunt, qua quisque poterat pervadunt, certatim irrumpuntque. Levinius et Marrius, magna comitum et servorum frequentia, fores ubi ingressus est petivere. Ioannes Ramseus, iuvenis impiger et manu promptus, ignarus loci, quasi praesenti numine manu ducente ad regem, in maximo vitae suae discrimine fortissime luctantem, deductus est, a quo parricida, repetitis ictibus, red per untrumque latus pugione confossus est, nam pectus tegebatur, ac seminanimis praeceps per gradus provolutus est. Ramseus constanter impavidus mansit ad protegendum regem. Subit inde Thomas Ereskinus, equestris ordinis vir, celebri apud suos loco, qui familiae gloriam maioribus acceptam omni laude cumulavit. Paulo post Hugo Herreoius, medicus regius, et Vilsonus, Iacobi Ereskini famulus, accurrunt, sicariumque sopitum vulneribus per iram conficiunt. Is moriens, edito gemitu, proclamavit se in culpa non fuisse, quia non sua sponte sed fraternis concitatus illecbris facinori se implicuit. Hi quatuor, cum confodissent Alexandrum, compotem iam sui regem pene invitum in interiorem thalamum pertrahunt et foribus coercent, ut imminenti exitio subtraherent, si subita vis ingrueret. Gaurius, cum rumore accepisset Alexandrum occisum et per aversam aedium partem eiectam, lymphato similis, furens et exsangius caede fratris, clamoribus maximis in curiales et in regem invehitur.
spacer 8. Ipse ac septem dementiae comites, galeis armati, in cubiculum clientibus regiis ignotum strictis gladiis irruunt, urgent quatuor protegentes, initoque certamine vulnerantur Thomas Ereskinus et Hugo Herrosius dum ruentibus obsistunt. In Ramseo, insigni iuvene, spes reliqua, qui nihil quod pro salute principis ac patriae excubare debuit torpore sibi permisit. Iam Gaurius, sive fatigatione pugnae resolutus sive fatali motu impulsus, submiserat gladium. Ramseus eodem fere momento infidum pectus eius salutari dextera traiecit. Ille subinde collapsus sine voce aut paenitentia inditio extinguitur, ut apud inferos quas meritus est paenas immanitatis pendat. Servi, consternati caede, diffigiunt, magna pars saucii. Rex cum illum interfectum cerneret et pedibus obtritum, magno metu liberatus est. Inter haec Leviniae dux et Marrius cum turba clientum servorumque dolabris perfingere fores, et qua moliti erant aditum irrupere ad regem, inopina iacentis comitis spectaculo laeti. Praeceptam sibi ultionem queruntur, prehensantesque manum hilari vultu et gratantes ingenti plausu, improvisum discrimen cruentae coniurationis ac praeparatas insidias perditissimorum fratrum faelicissime evasisse. Rex, cruore et pulvere luctae perfusus, ut primum vacuus a periculo animus, grates numini exolvit, profitetur publice se extremo discrimine liberatum ut cives aequitate et humanitate debita gubernaret. Caeteri, soluti metu, pro salute principis gratias agunt, sentiendo copiosius quam loquendo.
spacer 9. Recentis caedis huius fama repente per urbem primum, inde quaquaversum pervolavit. Repente populus universus, furore subito captus, debacchatur. Rex a proceribus et clientibus in superiorem aedium partem deductus, unde ab omnibus posset conspici, tumultuantem urbanam multitudinem, incerta existimatione facti, plerisque quid patrassent Gauriani fratres quove casu extincti essent ignaris, repressit. Magistratus ad se vocari iussit. Ipse apud praefectum urbis et primores civium planius omnia quae acta erant exposuit. Ruvenos caeterosque amentiae comites vim parantes vi coercitos, et nefariae proditionis paenas meritas red luisse. Quae audita sunt cum ingenti assensu magistratuum. Postremo etiam, clamore universae multitudinis gratulantis Dei singulari beneficio, cura, et misericordia, optimum regem insidias nefariae coniurationes ereptum, et coniuratos fratres publica fortuna extinctos, qui principis excellentissima merita, regnum et religionem aeterno exitio involvissent, nisi insidiae in ipsorum capita, divino iuditio, recidissent. Inde rex urbis statum constituit. Multitudinem dimittit, et a civibus fidem exigit illos perpetuo in potestate futuros. Mox Gaurii sinus excuti iubet, si ulla ulteriora iam cruentae conspirationis inditia extarent. Ibi marsupium magicis devotionibus, praestigiis, sortibus, amuletis barbaricis vocibus scriptionibusque plenum repertum est quod continuo gestare solebat, inane spe securitatis adversus fortuita. His actis, domum et cadavera interfectorum custodiae urbicorum magistratuum commitit et tradidit. Ipse Falcolandiam concessit nocturno tempore cum clientibus et non mediocri familia. Celebrata in via principis salus et iusta ultio sine cuiusquam querela hac de re habita.
spacer 10. Ubi rumor evagatus, Henricus Brucius equum conscendit persecutusque est satellitem Gaurii, crudelis facinoris ministrum ambiguo vulgi rumore habitum, nomine Youngerium, et inter segetes delitiscentem interemit. Posteaque, diligentius inspecta veritate, apparuit eius innocentia, damnataque Brucii temeritas. Eadem nocte literas ad senatum Edinburgum misit nuntiantes atrocitatem sceleris postulantesque supplicationes pro incolumitate decerni. Supplicationes ad omnia templa decretae sunt sententia senatus, silentio ministrorum exceptae, qui, quasi incolumitati regis infensi, totius coniurationis seriem expectandam indicarunt, red an satis iusta ultio abstulerit. David Lindesius episcopus Rossensis, Falcolandia reversus et totius rei gestae gnarus, Roberti redBrucii execrabilem temeritatem libere incusavit, nec ultra expectans, tubae signo silentio facto, per praeconem in foro Edinburgeno cum gemitu, non sine vulgi consternatione, exposuit repertum cum ferro subornatum in regem percussorem; sceleris huius Gaurium fratris ministerio usum; eorum insidiis regem pene nefaria interemptum; divina ope et providentia parricidarum saevitiae subtractum ac servatum incolumem; iustam ultionem expletam. Intellecta magnitudine discriminis, obortae audientibus lachrymae interrupere orationem eius. Dehinc illam ultionem consensu approbant; adeunt templa; pulsant campanas; gratiarum actionem congratulationemque ostendunt. Capto in urba regia exemplo, proximae provinciae civitates et urbes, non in sacris aedibus modo sed usquequaque, omni loco et tempore, laetitiam testantur, reliquis ministris salutarem sententiam senatus secutis. Solus Brucius, ad vesaniam usque temerarius, silentio vel dubio assensu animi pridem alienati inditium fecit, ac sibi causam periculi conflavit, nisi mansuetus rex temeritatem levitatemque contempsisset. At ille, bonorum omnium consensu non victus, in opinione pertinaciter permansit, et adverso rumore fuit. Tum vero primores procerum et equitum impleverunt regiam ac supplices ad genua regis procubuerunt, prehensantes dexteram exosculantesque, indignantes quoque non satis esse expiatum scelus sanguine sicariorum clamant nisi tecta parietesque intra quae tantum furoris et dementiae conceptum esset funditus everterentur, bonaque publicarentur ad recordationem memoriamque detestandi parricidii. Sed consultissimus princeps rem integram ad comitia procerum remisit. red E servis posthac Thomas Cranstonus et Georgius Cragengaltius, capitali supplicio periere.
spacer 11. Exin iussis primoribus Edinburgum ad comitia convenire, ibidem fraudes hospitum at discrimen suum explanavit, quod Henrisono procurante vitavit, et lachrymas audientibus elicuit. Cadavera Gauriorum ob inhumanum facinus iuditio ordinum totius regni omnia ignominia red affecta, mors iudicum sententiis et procorum censurae non eximit. Divisa a corpore capita Edinburgi, loco maxime celebri, utroque citroque commeantium oculis exposita affinguntur. Ac ne qua in successione familiae spes esset, nomina ex albo procerum eraduntur et insignia gentilitia cum aeterna nominis Ruvenici ignominia lacerantur. Ruveni omni cum stirpe sua cognomentum mutare coacti, ne recuperandae dignitatis per gentilitatem fratris spem haberent. Qui exilio etiam damnatur, graviore certe paena quam consuetudine Scotica irrogari consuevit maiestatis causis damnatis, et omni scelerum contagione inquinitassimi, singulare merito supplicium, in fratribus et haeredibus masculis luerent, mater et sors praetermissae. Illud quoque in manifesti parricidii expiationem statutum, ut quinto Augusti anniversaria supplicatio a viris faeminisque in perpetuam liberationis memoriam celebraretur. Qui dies postea, regnante Iacobo, solennibus feriis servatus est. Eo defuncto desiit festus haberi, exolescente facinoris memoria. blue Quibus perpetratis, rex Henrisono parcit, qui cruenti ministerii causa adhibitus nihil hostile edidit. Fortissimis viris de se optime meritis refert gratiam. Ioannes Ramseus balto militari cinctus est, multisque muneribus affectus, et insignibus familiae adiectis ensis valida manu vibratus cum hoc elogio, Haec dextra est vindex principis et patriae. Hoc eius meruit virtus, quae sibi gloriam apud postreros et optimo regi salutem in tempore peperit. Hugo Haresius similiter equestris dignitatis insignibus ornatus. Thomas Ereskinus, summi generis et magni animi vir, pro eximia eius fide erga regem, clientela et opera strenuea navata ad ultimum usque vitae diem Dirletonio Gauriano praedio donatur.
spacer 12. Iam, ne cursus historiae saepius nobis abrumpendus esset, in hunc locum attexam reliquias Gaurianae coniurationis, quae magna hominum admiratione octavo post interitum fratrum anno emanavere. Deprehensus quidam e plebe homo, Sproteus nomine, scriba mercenarius, cum literis Roberti Logani Restalrici comarchi ad Gaurium, quibus nefarii sceleris aperte arguebatur et castellum suum maritimum vulgo Fuscastellum, patrato facinore, tutissimum parricidis receptum ostentebat. Defunctus iam Logano et Burio servo, qui totius internuntius et minister rei erat, ultro citroque cum epistolis commeare solitus, res explorari non posse videbatur. Praeterea scriba tam faelix imitantis red chrigraphis signisque effingendis ut verane an falsa internosci vix possent. Prudentiores tamen tormentis exprimendam veritatem duxerunt. Itaque de Sproteo anceps diu quaestio fuit, diu inficiatus est conscientiam facinores voce, vultu, propter falsas et inanes suspiciones crudeliter torqueri videbatur. Sed postquam fassus est anno salutis MDC Burium nescientem literas per imprudentiam inter alia instrumenta haereditatis, Logani ad Gaurium epistolas tradidisse, quibus perlectis, red ordinem totius Gauriani sceleris Loganum et Burium haud dubie conscios et ministros cognovisse, seque suam magis conscientiam et animi inquietudinem, dies noctesque factum nefarium obiectantem, quam inditium hominum metuentem, ex eo die rem improbe ac paene impie caelasse. Rei novitate audientium animos admiratione perculit. Extante iam inditio, ad iuditium pertrahendum curant. Ibi de se cuncta fassus nullam moram supplicio fecit. Relegatis post tergum manibus, iniecto cervicibus laqueo, circumfusa ingenti multitudine, in forum Edinburgenum ad supplicium tractus est. Ibi, cum nulla spes humana superesset neque locus mendacio esset, apud frequentes proceres et caeteram promiscuam turbam professus se divino numine variis vitae discriminibus superesse ut conscientiam suam in tanto hominum coetu ac frequentia exonerare posset. Dum a tortore corripitur, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, apparatus supplicii promitur, suos confessionis articulos agnovit, multa affirmatione animique pariter constantia. Infirmae iam valetudinis erat, vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque, integris sensibus et ab orationis constantia ad supremum spiritum nunquam descivit. Manare circumstantibus lachrymae caeperunt, audientibus execrabile facinus, et perniciem nunquam bono regi propiorem red fuisse.
spacer 13. Post oppressam Gaurianam coniurationem, salubri et moderatu cultu atque victu, quieti se tradidit. Georgium Humium et Davidem Moravium censorem domus suae, amicos potissimos, fortunae beneficio extulit et gratia abusi sunt ad occasionem privati commodi. Publicum patrimonium in suam rem verterunt, et bona damnatorum in fiscum redacta invaserunt. Moravio, super alias opes, Sconarum caenobium, vetus Ruvenorum patrimonium, tribuit, non sine fremitu invidiae. Eorum ampla et nova munera ac vitia, cum pernicie reipublicae coniuncta, suo tempore non praetermittam.
spacer 14. Inter quae alterum clarum et beneficium sydus exorta est, paterno fraternoque syderi par, subsidium regni Scotiae in praesens et spes unica huius insulae, et imperii gloria in futurum opinione Britanniae. Faxit Deus ut humano generi et populo Britannico diu luceat. Anna aeternam progeniem penatibus Iacobi dedit, duo simul maxima sydera eximio fulgore micantia, Henricum et Carolum, duo minora, Elizabetham et Margaritam. Carolus natus est hoc anno Fermelinoduni XIX Novembris, et, sacro fonte ablutus, hoc nomen obtinuit. Ipsius cura Alexandro Setono praesidi demandata, ducis Rothasiae et comitis Rossiae dignitatem assecutus. Per infantiae et pueritiae tempus diu morbis conflictatus, spem salutis commodiorem in posterum facere caepit, et quais faelix arbor regni successioni succrevit, ut principem regni locum, vacuum brevi futurum morte fratris intercepti, inter prima incrementa praeclarae indolis, duri fati iniquitate, parvo momento maximae rei expectationem subruentis occuparet. Igitur te, Deum optime maxime, oro obtestor ut faelicibus auspiciis ac publicis precibus caeptum Britannicum imperium diuturnum ac stabile Iacobo rectori et Carolo principi simul et omni stirpi sit, cum sempiterna gloria apud omnes mortales, apud subditos, apud exteros, et publicae totius Britanniae salute.
spacer 15. Hoc tempore, cum principium anni inciperet XXV Martii communi utriusque regni supputatione, rex veterem morem Kalendarum Ianuarii inchoandi anno revocavit. Caeterum conventus ab ordine ecclesiastico Montem Rosarum indictus est ad creandos homines idoneos qui ecclesiam in regni comitiis referrent sententiamque publice dicerent. Ubi ecclesiastici, certamine ac studiis ad locum tempusque condictum cum amanuensium turba coeunt. Synodo coacta, rex praesedit. Nemini libertas aut sua dubia modeste proponendi aut ad ea qua obiicerentur respondendi denegata. Res in controversiam et disceptionem iterum vocatur, num ius et fas esset ecclesiasticis in publico ordinum conventu sententiam de republica dicere, aut de re profana civilique in foro saeculi congoscere. Haud mediocris res in controversiam adducta est, quae torquebat imperitos adolescentulos, contentionis cupidiores quam veritatis. Causa inter viros prudentia et aetate graves diu exquisitis rationibus iactata atque agitata, omniaque quae ad eam rem pertinerent argumenta tracta et inquisita, ut in hoc tandem congressu confirmari posset. Ea Cathari, exemplis magis quam argumentis et rationibus conabantur refellere. Denique res revocatur ad suffragia, argumentisque hic inde deductis, et iusto examine pensistatis. Rite et ordine declaratum est licere ecclesiasticis in publico ordinum conventu suffragia ferre et de causis civilibus in foro saeculari cognoscere. Postquam de iure ecclesiasticae potestatis constitit, actum est de numero eorum qui ecclesiam in regni comitiis referrent et de morum integritate ac vitae sanctimonia, ut os invidis ac malevolis obstruerent. Clemens octavus pontifex Romanus duo diplomata in Britanniam occulte misit ad Iacobum hereditario regno Angliae excludendum, quibus clerum Papanum populumque iure sacrosanctae potestatis monuit ut neminem quantumcunque sanguinis propinquitate niterentur in regem post reginae mortem admitterent, nisi eiusmodi esset ui fidem Catholicam Romanam non modo toleraret, sed omni ope et studio promoveret, et, more maiorum, iureiurando se id praestiturum susciperet.

bar

- 1601 - blue

ACOBUS rex, ubi nullum ecclesticarum perturbationum finem videt, quae ipsi et regmini ecclesiae turbas saepe concitarunt, instituit per Scotiam episcopos qui provincias susciperent et suae ditionis cleros in officio continerent. Authoritatem omnem et regendi potestatem his permisit. Ii, cum comitiali authoritate impedirentur et de causae aequitate, velut re controversi iuris, plures adhuc ambigerent, se demisse excusarunt donec comitiorum decreta praesulum ordini suffragerentur ac lege lata in integrum restituerentur. Ita episcopi paulatim emergere caeperunt et de iniuriis pridem illatis graviter queri. Georgius Humius (de cuius moribus supra memoravi) elatur fortunae blanditiis, consilium capit ostentandae suae potentiae. Subverso Georgio Elphingstono, astu ac dolo aerarium captat. Guilielmum Elphingstonum, nobilitate ac opibus insignem, inopinantem quaestura depellere animo agit. Cubiculum principis, curas publicas, omnem rerum administrationem ad se trahit, in privatis se separatim red consulit. Rex cura et providentia rempublicam iuvat; nonnunquam, interiecta venatione, sincerum pietatis cultum promovet et multa documenta egregii principis dat. Quae secus fierent, libertis ascribuntur, in quos onus imperii reclinaret. Exuto Elphingstono, pacto pecuniae et gratiae, Georgio Humio aerarii curam tradit. Davidem Moravium Sconanum, vultu illiberali et pari animo, censorem domus suae constituit et vectigalibus agrorum praeficit, qui invisi ac detestabiles arrogantia, sococordia, atque etiam contumeliis plebis obnoxii red vixere, quod fisci commoda augere, populum inopia contabescere sinerent. Thomam Ereskinum, meliori fama, cohorti ad custodiam corporis institutae praeponit, qui industria atque vigilantia viguit. Servos pro officiis praestitis modo remunerat et procurationibus amplissimis ornat. Piget sigillatim referre liberalitatem ac munificentiam. Nec princeps tam pius, tam munificus, expers insidiarum permansit.
spacer 2. Franciscus Maubraius, homo turbidus, ferox, et manu promptus, destinavisse occidere regem apud Elizabetham ab Italo magistro armorum accusatur. Hinc regina deducendum curavit in Scotiam et indicem ad convicendum eum, idque factum eius passim laudatum. Italus pugil notus perfidiae scelerisque in senatu postulavit, seque paratum armis criminis fidem facere professus est. Neque Maubraius ad vitandam ignominiam, virtute iudice dextraque, decernere detrectavit. Incertum crimen, quando delator red nullis testibus confirmaret. Certaminis aleae iuditium committi proceres censuerunt. Cum uterque armis strenuus certamen exposceret, indulgentissimus princeps destinata exequi passus non est, ac postero die, donec fides criminis civiliter fieret, reductus est in arcem Edenburgensem Maubraius, ex qua taedio aut impatentia cum evadere conaretur, clatris aeditissimae fenestrae revulsis ut exitus liber foret, per dimissum funum ad tignum relegatum, sed forte breviorem quam ut radices rupis attingeret, fractis gravi casu totius corporis ossibus in subiectos scopulos decidit. Ad strepitum excitati custodes semianimum palpantemque et saevis crucibus mortis conflictatum excepere. Cadaver publicae infamiae servatum, et in medio foro urbis regiae furcae datum. Decretum accusatori praemium, et Itali indtium quinquaginta librarum Anglicarum annua pensione remuneratum.
spacer 3. Per eosdem dies insidua inter illustres familias odia recruduerunt. Moravius adolescens cum suis clientibus necem Huntileo, qui patrem eius interfecerat, afferre conatur. Multi proceres se execratione devinciunt in caede vindicanda mortem oppetere. Qua re intellecta, rex, promptissimus affinitatis cuiusque atque amicitiae conciliator, missis nuntiis accersit in aulam Huntilaeum et Moravium iam adolescentem, de reconciliatione eorum in sanctiori consilio agit. Inter hos viros nobiles eiusdem amplitudinis diutinae ac vehementes inimicitiae erant, quas Moravii caedes excitaverat, ut ante dictum est. Cum uterque ingenti clientum manu (more Scotorum) Edinburgum venisset, red rex apud eos ita verba fecit: “Nihil,” inquit, “in praesentia necesse arbitror statum rerum praesentium et mutuas nobilium clades deplorare, quae nimis notae omnibus sunt, aut mala commemorare ex intestinis simultatibus orta. Inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et pernitiosas geritis, quae periculum est ne ex hoc die nobis et regno nostro quam vobis graviores fiant. Has ut hodie finiatis quaesumus, ne publice regno, privatim vobis, afferant exitium.” Deinde omium procerum qui aderant voces idem petentium confusae orationem regis interpellarunt, Moravium per gloriam maiorum hortantium ut communi regni utilitati memoriam paeternae caedis condonaret, ne privatis simultatibus publica commoda remoraretur, regiam dignitatem imminueret, rempublicam distraheret. Exin Moravius adolescens, regis authoritate et amicorum qui plurimum apud eum poterant consiliis permotus, atrocem iniuriam publicae utilitati remisit ac de utriusque consensu dilecti ad componendas controversias arbitri. Quorum fide industriaque, veterum simultatum accisis radicibus et novae affinitatis fundamentis amicitia et affinitate, iuncti socer et gener destinantur. Moravio a proceribus gratiae actae, quod privatis simultatibus publicam utilitatem potiorum habuisset. Evulgata reconciliatione, cura principis super tali re et prudentia egregie comprobata a vulgo ac celebrata.
spacer 4. Eodem tempore Maxvallius, iuvenis admodum ferox, instigantibus amicis aut ingenii vitio pervicacior, nec imperio nec gratia principis, neque minis aut ulla alia ratione adduci potuit Iacobo Iohnstonio, familiae suae principi, paternam caedem remittere, aut animum ab odio ad gratiam deflectere. Neque clientum repertus est quisquam qui Maxvallianae caedis statim oblitus est aut mori recusavit si ultio daretur. Adeo chara fuit salus patroni, alimentum huic nobili iuveni temeritatis et ferociae, mox exitii, ut suo loco referam.
spacer 5. Tum missus in Scotiam legatus a Franco, baro Touresius, preces et mandata regis sui exposuit, remansitque ut in communi consuleret. Et adventus eius gratus fuit, receptusque in cohortem amicorum.
spacer 6. Per hos dies Henricus princeps, virtutis in illis annis supra aetetem non mediocriter admirandae liberalisque disciplinis in spem regni educatus est. Is non solum forma corporis egregia et pulchritudine sed animi etiam praestanti indole paternum et reliquorum mortalium ora, vultus, animos, oculosque in se convertit et futurae frugalitatis contentiaeque spem exhibuit. red Erat in comitu regis Ricardus quidam Prestonus, equestris dignitatis, qui ob multis corporis et animi dotes flagranti apud omnes gratia erat. Is, adhibitus ut militarium exercitationum et armorum usu principem imbueret, militiae rudimentis instituit, cui ob merita Desmoniae comitis dignitas in Hibernia Iacobi regis munificentia postea data est. Caeterum interest reuipublicae ut diurna acta quandoque posteris prodantur. Ladilandius comarchus, Romanis sacris in exteris nationibus imbutus et spe praemiorum illectus in Scotiam rediit, ubi veteres ritus Romanae ecclesiae et pontificis, velut Dei in terris vicarii, labefactatam authoritatem restituere conatus est. Id cum fama divulgatum esset, ministri regem adeunt vociferantes Papanorum audaciam crescere et eorum impunitate novis rebus aditum patefieri. Rex, qui neque reiicere eorum querimonias red neque reum inauditum damnare sustinuit, constituta die reum edicto adesse iussit, ut criminibus obiectis responderet. Is in ius vocatus cum non paruisset, missi satellites regii ut comprehenderent, ac ille latebris aut sylvis se eripuit et in Aebudanis insulis occulte delitescens aliquot annis periculum evitavit, donec Andreas Knoxius, Passletensis minister ad rem atrocem adiecit animum et facinorosos sicarios latrociniis infames, spe veniae inductos, de inferenda Ladilandio nece sollicitavit, qui ex insidiis multis vulneribus confecerunt. Huius atrocitas sceleris magnam invidiam authori culpae concitavit et Pontificiorum indignationem non mediocriter auxit, quod idem Carum †I: Cautes† cum chriographis Papanorum comitum ad Hispanum comprehendisset. Hanc caedem, faedam per se, Georgius Conaeus horrenda verborum atrocitate faediorem facit, in Tractatu de Duplici Statu Religionis apud Scotos. Nam mors illius, non tam ipsa fortasse immerita quam pessimo in publicum exemplo, perpetrata. Item magnum odium Pontificiorum excitavit Silvii Boningtoni mors, quae non tam innocua aut laudabilis quam immodicis laudibus Conei in caelum fertur. Quippe ite exhaeredatus, expugnata patris arce et ablatis praediorum tabulis, supplicium veritus profugit. Mater, ferox faemina, de iniuria coniugi illata queritur. Extemplo missi e ministerio regii qui comprehenderent, inopinantem oppreserunt, perductumque ad tribunal filium ad disquisitionem iudicum vocat. Qui, causa cognita et graviore sententia pronuntiata, securi percussus est. Hoc iudicium nullo neque iure neque more factum contendit Coneus, execrans matris inhumanam crudelitatem, iudicum iniquitatem et ministrorum immanem feritatem. Nec solum ministri sed principes etiam contumeliis perstricti, quod facit toto libro sive consuetudine naturae depravatae, sive vehementi odio quod in religionem instauratam suceperat, sive conscientia sua, cum de se mutio male sentire patriam crederet, sive ut Pontificis Romani patroni sui gratiam aucuparetur et adversantes libidini eius verborum acerbitate ulcisceretur.

bar

- 1602 - blue

spacer
OC anno in Scotia res omnino tranquillae fuerunt, nisi insulanorum et montanorum inquieta audaciaque ingenia tranquillitatem publicam ambitu, aviditate praedae turbassent. Motus principium factum a Macgregorio, huiusce belli duce. Is, ferocissimo quoque tribulium assumptu, ob egestatem in latrocinium versus, et Leviniam conterminam provinciam hostiliter ingressus, longe lateque ferro igneque saeviit. Multa libera capita, multa millia pecorum abegit. Ad hunc tumultum comprimendum, cum latius vageretur, Lucii commarchus popularium suorum tumultuaria turba occurrit, cum hoste manum conseruit, et ingentem cladem accepit, multis ex suis occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis iuxta. Ipse Lucius, acie victus, antequam circumveniretur trepida fuga cum paucis admodum servis evasit. Hoc successu barbari latrones erecti, totam Leviniam, nullo resistere auso, ferro flammaque ferocius pervagantur, ac praeda amplissima domos redeunt. Rex, cum faedissimam populationem turbae miserabilis querelis comperisset, ingentem irarum molem animo concepit et comprimendi tumultus author fuit, nuntiosque circummisit ad excitandos in nefariam latronum colluviem propriores proceres, Argathelium et Huntileum, ut omnes puberes vel sedibus exigerent vel funditus delerent. Argathelius singularem fidem ac operam praestitit et, regis iussu, bellum intulit. Cum in se rescissent parari expeditionem Macgregorini, red cui se impares sentiebant, ardorem ferociamque indolis retinentes antequam vis fieret, desertis domibus, fuga celeri in latebras ferarum et solitudines cum coniugibus ac liberis se recipiebant, neque certas sedes postea habuerunt, sed errarunt hyeme iuxta ac aestate praedibundi, mulieres et inconditam popularium turbam circumducentes. Levissimo corpore montani, et pernicitate insignes, dilecti ab Argathelio ad eos prosequendos. Quibus dolis, latebrisque miserrimam vitam per aliquot annos traduxerunt, red famem ferrumque et extrema tolerantes, simul insolita alimenta, supplicia, et cruciatus suo loco tradam. Merito in eos saevitum pro immanitate facinorum totamque eorum sobolem.
spacer 2. Motus red item a Donaldo-Gormo, Donaldinae familiae dynasta, et Rorio Mac-Claudio, Skiae et Leogi insulae regulo: quod et qua de causa dissidium factum sit videamus. Donaldus Mac-Claudii sororem in matrimonio habuit, cum qua divortium, zeloptypiae obtentu, fecit, et Mac-Klenii, in dignitatem baronis de Kintaile provecti, sororem duxit ad subsidium familiae. Statim alienato ac disiunctio animorum secuta est. Inde Mac-Claudius in eius perniciem incubuit, Skiam insulam incursavit, et Donaldi fines evastavit. Donaldus quoque, collecta manu tribulium, saturavit se sanguine Mac-Claudiorum, et agros eorum omni calamitatis genere faedavit per sicarios et latrones. Ita mutuis cladibus saevitum est. Nec ullum viris bonis iucundius dari potuit spectaculum quam si uterque in certamine caderet. Angus red Maconelius, Donaldinae familiae princeps, non passus est ultra manus inter se conferrent, cum reipublicae in his interesset si uterque in certamine cecidisset. Qui, delectis ad componendas lites arbitris, rursus in pristinam concordiam reduxit. Maximam autem vim habuit ad reconciliationem offensio regis adversus insulanorum et montanorum duces, quorum essent tot tantaque scelera ut tolerari nequirent.
spacer 3. Oppressis latronibus, dissensionibus domesticis sedatis, constitutaque utiliter republica, moderatus ac concors regni status fuit, et conspiratio omnium ad defendendum ius successionis in Angliam. Iacobus magnam apud cognatam reginam et vicinos populos gloriam adeptus, destinatione animorum speque omnium haud dubia, obsecrationibus et votis Angliae rex exposcitur, si quid reginae humanitatus contingeret: valuerunt mox preces. Interim propinquitate sanguinis, studio procerum, certantium ad obsequium et plebis Anglicanae, ad spem successionis certam erectus est, quam Angli, haud spernendis viribus, per internuntios indies firmabant. Duo filii desirabilem fecere. Alter, factus annorum novem, studiis militaribus admodum delectari et excelsi ingenii specimen proferre caepit. Alteer in prima pueritia bonam integramque indolem et summam claritudinem ostentavit.
spacer 4. Eodem fere tempore, Elizabetha, cui languor acciderat et senectutis imbecillitas, Ricamontium secessit ut animum otio recrearet et Deo vacaret. Havartus, praefectus maris, princeps amicorum, itineris comes de successore consuluit. Cui illa, anxia curis, nihil aliud respondit quam thronum suum fuisse thronum regnum, nec alium quam haeredem proximum sibi succedere debere. Ex quo responso haud dubium circumstantibus amicis esse caepit ad quem regni haereditas pertineret, nec ultra ambigitur Iacobi imperium salutare Britanniae, ipsi, regnoque gloriosum fore. Universus populus Deum oravit ut ad regni successorem, si Elisabetha fato concederet, vocaretur. Mox Caecilius, inservientium potentissimus, per occultos nuntios, ignara adhuc regina, favoris et arctae cum rege amicitiae per omne obsequium insinuat se, et haud dubiam spem regni facit, si quid humanitus accideret. Nec per hos dies quicquam magis in ore vulgi quam reginae valetudo infirma et futura Iacobi faelicitas, auctum regnum, distincti oceano termini, et copia militarium virorum.
spacer 5. Cum aegritudinem et spem propinquam versaret rex animo, misit in Galliam Ludovicum Leviniae ducem, in Francia natum, eoque accommodatiorem rebus ibi gerendis, †ut Francorum opes ad spem regni Anglici conciliaret socio amicoque regi, si quid hostile ingrueret.† blue Henricus, periculosum ratus si Anglia, regnum opulentissimum nobilissimumque, Scotis accederet, et Angli Scotique, necessitudinibus et propinquitatibus mixti, repeterent armis ius possessionemque Neustriae et Aquitaniae, incremento Iacobi occulte invidit, reginae animum suspicionibus labefactavit, monuitque occultis literis et nuntiis plures e nobilitate gratiam apud Scotorum regem parere et orientem solem magis quam occidentem adorari. Regi propalam favit, quippe recursabant animo, cum stupore et miraculo, atrocia praelia, ingentes clades, antequam pelli Galliae finibus Angli poterant, pollicitus est legato discedenti operam suam et auxilia Gallica si quae factio in causa et possessione se obiieceret Scotorum regi, si legibus ageretur potiori; si armis, potentiori. His rumoribus regina, senecta invalida, facile credidit, et authoritatem suam apud plebem labare aegro animo percepit. Rex, in spem maximam adductus, opperitur aegritudinis eventum. Ubi ex languore recreatam reginam accipit, populum Britannicum aequo iure complecti animo agitat, novam administrandae ecclesiae formam introducere, ad praesulum honorem evehere viros morum integritate et victae sanctimonia praestantes, et presbiteriorum nimiam potestatem legibus coercere.

bar

- 1603 - blue

T primum in animis hominum dolor ob excessum Elizabethae parumper resedit, senatus, proceres, et antistites ad palatium festinantes ruere, ut de regni successione, post Britannici solis occasum, in commune consulerent et imperii curas disponerent. Nemine reclamante aut renitente, pedibus itum in eam sententiam ut, nulla mora interposita, Iacobus sextus Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae rex promulgaretur. Caecilius et Havarti primi in verba Iacobi regis iuraverant. Secuti deinde caeteri senatores proceresque qui aderant, studiis votisque certantes, omnes principis honores absenti et ignaro decernentes et eius nomen libellis, epistolis, edictisque praeponentes, non tam tristes excessu Elizabethae quam laeti hilaresque spe futurae tranquillitatis atque otii. Diploma mox ex consilii sententia scriptum et magno regni sigillo firmatum. Eo diplomata repetita priorum temporum memoria a faelici Henrici septimi et Elizabethae Eduardi quarti filiae connubio, quo memoria infensii odii abolita et belli civilis. Cum, exposito iure quod Scotorum regi ex Margarita, Henrici septimi filia natu maxima, competebat, Henrico octavo cum tota sobole extincto, legibus et iure sangiunis proximus haeres Angliae, Franciae et Hiberniae declaratur. Mandaturque omnibus ut eam quam legitimo principi deberent reverentiam exhiberent, hostesque nominis Anglici haberentur et essent qui edicto contradicerent. Nec minore apud plebem quam apud proceres gratia, quippe ardorem nobilium populi studium superavit. Robertus Leius, praetor Londinensis pro tempore, non modo in regis verba sanctissimo iureiurando cives adegit semper fidem, semper obsequium praestaturos, semper in officio mansuros, sed etiam a senatoribus et proceribus, urbem ad praeconium ingredientibus, de obsequio novo regi praestando sacramentum exegit. Supremus Angliae quaestor Buchurstius conceptis verbis iuravit ac procerum nomine fidem et obsequium pactus est. Dato periscelidis pignore, patefactis portis, senatum proceres maenibus regiae urbis cives laeti hilaresque excepere, circumfusa omnis generis hominum turba, avida scire ad quem imperii fortuna esset transitura. Proceres, conferta multitudine ingruente, ad crucem divi Pauli aegre pervenerunt. Multo aegrius summota turba quae iter clauserat. Tandem summota et coercita a magistratibus. Silentio per praeconem facto, feciales, reginae mortem praefati, Iacobi successionem, ingenti senatu populique consensu, promulgarunt. Diploma sub horam meridianum a Caecilio recitatum. Cum recitaretur ante delubrum urbis pulcherrimum et maximum, loco celebri area divi Pauli, audito Iacobi nomine imperiique amplitudine at maiestate, tanta vocum exultatio orta est ut Caeclius demandatum munus vix peragere potuerit. Unum omnium votum erat salus principis. Diplomate recitato, mirum est quantum in civium animos gaudium irrepserit. Iam permota civitas atque immutata facies urbis erat: abiecto luctu atque maerore, cives, bona cum spe futuri principatus, laeti hilaresque discesserunt. Discursum inde ab aliis circa templa ut Deo immortali gratias agerent; ab aliis domum, ut coniugibus et liberis tam laetum nuntium impertirent. Securus laetusque dies, ex admodum tristi paulo ante ac prope exitiabili, est factus. Eo ipso die vicinae urbes omnes, Londinum secutae, idem fecerunt, Iacobumque Angliae regem consalutaverunt.
spacer 2. Apud provincias (omnium prope animis magnum rerum mutationem, tumultus, praelia, vulnera praesagientibus ac ruinam regni, nisi incidisset in Scotum electio) supra fidem simul excessisse Elizabetham et rerum potiri Iacobum eadem fama tulit. Magno posteris documento caelesti numini curae fuisse tranquillitatem Britannia, frustra frementibus aemulis quod Scoti et Angli saepius discordes odio et invidia dissociabiles, in unam ditionem et in unius imperium sine caede et sanguine tam facile coirent. Rei novitas vicinos omnes obstupefecerat, praecipue pontificem, qui diplomata red duo in Angliam misit, irritamenta tumultus, unum ad clerum, ad populum alterum. Nec ullum magis quam Francum nova fortunae incrementa commoverant, semper speculantem quem exitum res Britannicae nanciscerentur. Verum sapientia, prudentia, disciplinaque Henrici septimi compages huius regni ita coaluit ut convelli sine exitio convellentium non possit. Quae disciplina quamdiu incorrupta permanserit, tamdiu imperium Britannicum permanebit, imitatione dignissimum. Iacobus, cum iam triginta sex annos apud Scotos regnasset, primus totius Britanniae (nisi fabulis de Athelstano temere credamus) declaratur rex, ingenti assensu universae multitudinis rusticae. Cursant per villas, pulsant campanas, et accendunt ignes ad publicae laetitiae testificationem.
spacer 3. Ita exacto inter populares exultatione primo die principatus, qui supputatione Anglica anni superemus. Die insequenti, qui fuerat Veneris, placuerat mitti ad Scotum legationem, quae doceret electum regem et ad imperium minime dubium senatorum literis evocatum. Alanus Percius et Thomas Somersetus, duo nobilissimi iuvenes, in Scotiam cum mandatis senatus missi ut regem procerum nomine salutarent. Sed Robertus Careus equestris ordinis, non expectata senatus authoritate, per praedispositos equos prope incredbili celeritate Edinburgum pervenit, ubinam rex esset requierens. Ac repente, nocte concubia, a custodibus corporis in palatium introductus, sicut erat ocreatus, excubantes ad cubiculi limen excitavit. Viso principe, venerabundus genibus advolutus, regem Angliae primus salutavit, advenire frequentes proceres gratulabundos et in omne obsequium paratos nuntiavit. Rex Angliae salutatus appellatusque, miro temperamento potestatem fortunamque moderatus est. Nihil de quotidiano corporis cultu aut de pristina vitae consuetudine mutavit, neque titulum Angliae regis diplomatis adiecit, nec quicquam pro potestate subscripsit donec per nuncios et literas de procerum populique consensu certior fieret. Postero die, qui fuit Dominicus, non in publicum egressus est, non se studiis vulgi permisit. Caeterum in nova fortuna nihil tumidum, arrogans, aut novum affectans, magno moderationis iudicio primum omnium Deo optimo maximo gratias egit, quod eius unius providentia et benignitate ad Britanniae principatum pervenerit sine caede et sanguine. Sibi enim Deus gloriam illam vendicavit, eius opus factumque erat. Cum autem triduo spatio nihil ad confirmandam tantae rei fidem adferretur, ac alios subinde mortis nuncios expectaret, nec quisquam superveniret, iam de ea re plerique dubitarunt, fraudem quidam suspicati sunt. Regis securitatem mora nuntiorum, non literarum tarditas abrupit. Inter ambiguae spei rumore, novi fortunae nuncii ab Anglia supervenere cum literis senatus et diplomate, qui non modo spem, sed certam fiduciam successionis addidere et Careum recte atque ordine fecisse nuntiavere, quod eum regem appellasset, idque proceres comprobare, atque laudare, et postulare ut quae ipsis munera tribuerat regina, ea rata atque firma sua auctoritate faceret. Ut defunctam Elizabetham, fidei suae rerum summam arbitriumque mandatum; animum fidemque procerum, consensum populi ac senatus, cunctosque in sua verba iurasse cognovit, regis Angliae appellationem modeste suscepit, neque tantis opibus improviso oblatis insita mortalibus natura altius elatus est.
spacer 4. Sed ut Anglorum erga se pietati, benevolentia, et charitate responderet, munus regium in expediendis novi regni negotiis non segniter obeundum existimavit. Itaque Davidem Foulisium cum literis moderate et benigne scriptis Londinum ad Caecilium praemisit, quibus abunde testatus est summam caepisse se voluptatem ex tam pio et benevolo procerum suorum in se affectu, daturumque se operam ut illos sui studii et officii non paeniteret, quotiesque declarandae voluntatis potestas facta esset; gratiasque populo egit amplissimis verbis quod tanto studio successionem iustam et legitimam promoverint, quam sine perfidia, scelere, et turbarum licentia impedire non poterant. Seque pio eorum amore et fide provocatum dixit, nihil in tempore praetermittere velle quod vel ad publicam regni salutem procurandum vel ad singulorum rationes augendas spectaret. Interim republicam senatus laboribus et vigiliis commendavit. His et huiusmodi humanissimis literis, mirum est quantum in Anglorum animos irrepserit. Ad haec, ab eo nullius magistratus ius, nullius auctoritas est dimunita. Beneficia omnia ab Elizabetha concessa antiquaque munia senatus, magistratus, praefecturas, caeterasque eius generis largitiones benigne confirmavit. Procuratores fisci et ministros aulae ad eadem officia revocavit. Iudicibus servatus est honos quem apud Elizabetham habuerant, atque ut in publicis iudiciis, voce et auctoritate sua fungerentur, permisit, potestate etiam facta ut Elisabethae sigillo quod habebant in praesens uterentur donec novum in posterum conficeretur. Senatus, publicis literis, summum regis studium et singularem benevolentiam in universos regni subditos patefecit, ingenti plebis assensu.
spacer 5. Paucos post dies missus est in Angliam Eduardus Brutius Kinlossensis (quem supra memoravi) ut disceptaret cum senatu de monetae pretio utrique genti ex aequo utili, supremis Elisabethae honoribus, rebusque ad profectionem regis necessariis. Qui Caecilio primum mandata regis exposuit, ac per eum ad senatum delata.
spacer 6. Interim rex, ad longe amplius fortunatiusque regnum iure gentilitio evocatus, antequam ex Scotia discederet, ipso profectionis die, advocata concione, multitudinem in aede Aegidio sacra circumfusam allocutus est, orsus ab amore patriae suisque rebus gestis. Omnia cum approbatione et plausu audita sunt. Praeteritorum commemorationi subiecit, proficisci se in Angliam. Cum ad mentionem discessus ventum esset, multitudo ingemuerat mutua miseratione, lachrimaveratque ita ut dicentem impediret. Silentio deinde facto, adhortando confirmat non longam sui absentiam testificatus est, et regnum Scotiae, natale solum, revisurum se saepe pronunciavit. Has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lachrimae caeperunt, aedo ut rursus quoque confunderent dicentem. Proinde, salutata dimissaque plebe, velut ultimo debito liberatus, eadem qua venerat via in palatium regressus singulas itineris mansiones descripsit. Vixdum conventus dimissus erat cum respiciunt cives supellectilem regiam ad portam duci atque abire. Multitudo urbana circulatim, suo quaeque more, regis discessum velut orbitatem voce miserabile lamentata est. Mulieres praecipue red lachrimis votisque prosecutae sunt agmen migrantium.
spacer 7. Itaque principio veris Edinburgo Dunglassam quingentis equitibus red haud magno comitatu, proficiscitur. Id enim senatus Anglicus ab eo postulavit, ne secum satellitum turbam adduceret qui turbae et tumultus concitatiores essent, cuius auctoritati in praesentia cessit. In hoc tamen comitatu erant viri nobilissimi, Leviniae dux, Marriae, Argatheliae, et Moraviae comites, et complures Scoticae gentis barones, legati etiam exterarum gentium, Francorum Belgarumque. Rex interim edicto significat qua die fines Angliae esset ingressurus, ne incertus et inopinatus adventus turbaret populares et apparatus solennitatem impediret. Iter inde Bervicum placidum ac modestum, nullis in exigendis vehiculis tumultus, nullus praecursorum tumultus, nullum circa hospitia fastidium. Iumenta tantum imperata ut supellectilem regiam aliudque instrumentum veherent. Ad vanitatem refellendam, modicus cultu, parcus comitatu, civilis incessu, ornatu corporis, veste, habituque vix quenquam suorum anteivit. Angli interea cultu conspicui, phaleratis equis insignes, gratulantes adveniunt, et submisse principem reverentur, nullam requiem gratulationis dant.
spacer 8. Bervici finibus modesto agmine appropinquanti, offici causa equites turmatim, cohortes peditum suis quique ordinibus occurrunt. Ubi, dum urbis tribuno Ioanne Careo officiosissime colitur, horrende fragore tormentorum et clamore militum prospera acclamantium, caelum et terra contremiscere videbatur. Iamque haud procul urbe erat cum Gulielmus Selbeus obvius portarum claves traderet: is pro meritis equestri dignitate ornatus. Magna pars oppidanorum consisterat in muris, avida cognoscendi novum regem. Inter faustas militum gratulantium voces et civium plausus, vergente iam die, urbem ingressus, sicut non magnam, ita egregie munitam ad tuendae fluminis ostium positium, velut quoddam divortium regnorum. Templum adiit, grates Deo exsolvit. Inde palatium petiit, magna gloria comitantium, ubi pernoctavit.

Finis


spacer