Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  


EPISTOLA CUIUSDAM ANGLI QUA ASSERITUR CONSENSUS VERAE RELIGIONIS DOCTRINAE ET CAEREMONIARUM IN ANGLIA, CONTRA VANISSIMOS QUORUNDAM CAVILLOS, QUIBUS TANDEM SUIS AD PLEBECULAM CONTIONIBUS INPUGNARE CONATUR

III. REGUM xviij
Usque quo claudicatis in duas partes? Si dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum.

Anno Domini MLXI

bar

NICOLAUS N. ANGLUS IOHANNI N. AMICO VETERI PARISIIS AGENTI S. D.

NTELLEXI ex tuis ad me literis fuisse apud vos proximis istis diebus Quadragesimalibus monachos quosdam primum ita otiosos ut rebus alienis et ad se nihil pertinentibus sese admiscerent, deinde etiam ita impudentes ut quae scire pro certo non possent, quaeque vix obscuris rumoribus collegissent, ita ex sacro suggestu ad populum tanquam explorata et certa praedicarent, et ventris sui causa in nostras ecclesias, quas nunquam vidissent, multa dicerent: nos omnes, studiis et contentionibus in factiones et sectas distractos esse; nihil apud nos esse certi; non episcopos inter se, non concionatores, non ecclesiarum ministros, non homines singulos vel de doctrina vel de caeremoniis convenire; quenque sibi pro sua libidine ecclesiam suam fabricari, blue atque haec eos omnia confidentissime atque odiosissime clamavisse. Pergratum mihi sane, ut debuit, visum est officium erge me tuum, qui mihi ea quae mea nostraque omnium scire iudicabas interesse, ita et amice et fideliter indicaris. Illud vero multo gratius, quod addebas ex frequenti hominum multitudine vix paucos repertos fuisse qui ista crederent. Quod quamvis tu non adscripsisses, nos tamen ipsi per nos ex illa consuetudine quae nobis est cum vestris hominibus facile potuissemus divinare.Vix enim credibile est doctissam his temporis et prudentissimam nationem, praesertim in hac tanta luce Evangelii, huiusmodi imposturis et mendaciis capi potuisse.
spacer 2. Mirarer equidem fuisse qui ista satis verecunde possent publice pro concione dicere, nisi hoc genus hominum non Iesu Christo sed suo ventri servientium probe nossem. Fuisse tamen apud vos episcopos et ecclesiarum praesules qui gentem et vicinam et amicam et foederatam ab illis rabulis et publice et impune notari paterentur, molestum et grave est. Id enim in nostris concionatoribus episcopi nostri non tulissent. Verum isti cum viderent doctrinam eam quam nos hodie profitemur non posse veris rationibus exagitari, in personas nostrorum hominum malebant incurrere. Scilicet, tolerabilius multo et popularius fore iudicebant si nos laederent et vexarent convitis, quam si palam reprehenderent Evangelium. Irasci equidem illis non possum, si causam suam meliorem facere et regnum suum, in quo ita suaviter delitiantur, tueri et defendere voluerunt.
spacer 3. Verum, ut ex illo loco, illo tempore, apud illos auditores, apertis mendaciis nos opprimerent, et non tantum populi patientia, se etiam loci ipsius et temporis religione abuterentur, illud certe ferendum non erat. Nam nec sapientes solent suspicionibus et rumoribus dimicare, nec pii in frigida calumnia delitescere, aut veritatem mendaciis oppugnare. An enim hoc erat theologos agere? An hoc erat pascere populum? blue An hoc erat ascendere in locum excelsum et Sioni annunciare Evangelium? blue An hoc erat sicut scriptum est, quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! praedicare bona? blue An illi hoc ex Occamo, et Scoto, et Bebedicto et Francisco didicerunt?
spacer4. Prius ista explorata oportuit quam ita temere pro concione effunderentur. Ita enim olim homines solebant primum operam dare ut rem omnem certo scirent, deinde, ut quae certo scivissent docerent populum. Nunc autem, quantum video, apud vos omnia prorsus conversa atque immutata sunt. Vestri enim isti clamatores primum docent populum quicquid in buccam inciderit, postea verum ne illud an falsum sit quaerunt, imo saepe ne quaerunt quidem, prorsus qusi nihil referat quid populo Dei pro sacra contione proponatur. Hoc videlicet est cum divo Iohanne dicere, quod audivimus, quod vidimus, quod digiti nostri contrectaverunt. blue
spacer
5. Curiosum oportet illud esse genus hominum, qui cum domi sedeant otiosi et stertant in claustris, et se ipsos suaque vix videant, tamen possint oculos tam procul circumferre et videre quid agatur in Anglia. Quicquid est, possunt isti huiusmodi clamoribus vel patientes homines obtundere, vel imperitis, qui fraudem non intelligant, fucum facere. Sapientes vero facile videre possunt istos nobis religionis causa male velle, et ea causa non invitos ista fingere, exemplis autem et peregrinis uti voluisse, quo liberius et impurius mentirentur. Habet hoc tempore Gallia summo Dei optimi maximi beneficio ecclesias passim restitutas. Habet concionatores qui vere ac libere doceant Evangelium. Quando illi unquam inter se de ulla parte religionis, quando de caeremoniis dissenserunt? Cur celant ea quae domi et in oculis suis geri vident? Cur ea nobis obiiciunt quae vel soli sibi nullo authore pepererunt, vel ob hominibus vanis et sui similibus acceperunt? Miseram oportet esse illa causam quae stare non possit nisi mendaciis et fraudibus fulcitur. Quanquam isti nihil faciunt a patribus suis alienum, qui isdem olim armis prophetas et apostolos oppugnaverunt.
spacer 6. Nostri quidem concionatores illorum flagitia ne illa quidem quae sciunt et vera et nota et certa esse commemorant. Nullus nostorum unquam dixit pro suggestu vestros monachos magno numero insidias aliquando fecisse puellis nobilibus, easque in ipsisque templis et sub idolorum suorum oculis construpasse, et horrendum in modum singulorum libidini subiecisse, et postremo ne flagitium proderent interfecisse. Ista vera esse omnia, et ea causa a fundamentis dirutum atque eversum fuisse illud monasterium blue et monachos supplicio iustissimo mactatos, ne monachi quidem illi vesti negare possunt. Nihil tamen horum concionatores nostri commemorant ad populum, vel quod loci eius ac temporis habeant ratione, vel quod putent esse hominis, maxime vero concionatoris Christiani, ne minima quidem in re ulla, nobilissimae et nunc etiam foederatae nationis nomen et existimationem violare.
spacer 7. Quanquam si quid a paucis quibusdam hypocritis et ganeonibus improbe ac flagitiose fiat, non potest id ad totius gentis infamiam pertinere. Nos autem foedus illud, quod et auspicato sancitum esse speramus, et aeternum esse cupimus, et publicae pacis et multo maxime pietatis communis causa sancte colimus, nec patimur ut incertis rumoribus religionis renascentis concordia dirimatur. At nos omnes, inquiunt, inter nos dissidere. Ita scilicet pseudoprophetae olim querebantur Paulum dissentire a caeteris apostolis,, et Marcion haereticus calumniare solebat ne scripturas quidem ipsas inter se convenire, et Christum atque apostolos a Mose et prophetis, et novum testamentum a veteri discrepare. Sed utrum tandem de doctrina nos dicent dissidere, an de caeremoniis? Verum quid ego hoc quaero? Quasi illis quid dicant curae sit, modo aliquid in nos dicere ec non plane tacere videantur. Nos quidem iner nos de omni parte religionis, de Deo, de Christo, de iustificatione hominis, de scripturis, de ecclesia, de sacramentis, de magistratu, deque politia ecclesiastica ad unum omnes convenimus. Nam cum Deus nobis eripuisset red turbulenta illa superiorum annorum et saeva tempora, et lucem nobis istam qua nunc fruimur reddidisset, illi qui obscure domi tanquam in Abdiae specu remanserunt, blue et illi qui ab exteris regionibus redierunt, omnes in eadem capita religionis consenserunt, et iisdem illis articulis quibus nunc utimur subscripserunt, blue quique hodie apud nos recipiuntur in ministerum, eosdem articuilos omnes est suscipiunt et docent et profitentur. Nec adhuc ex tanto numero hominum inventus est quisquam qui vel id invitus faceret vel levi aliqua in re a recepta et inter nos approbata doctrina dissentiret. Quod si nostri omnes in singulas cellas, ut olim aiunt Septuaginta interpretes seorsum singuli contruderentur, red blue non dubito quin essent singuli de omne parte professionis nostrae, etsi non iisdem verbis aut syllabis, tamen iisdem sententiis responsuri. Quod si monachi vestri et fraterculi idem possent, melius inter se multo convenirent.
spacer 8. Verum concedent, opinor, de doctrina, et litem nobis facient de caeremoniis, videlicet omnis illa vociferatio et laterum contentio huc redit denique: apud paucos nescio quibus in vestibus et pileolis esse aliquid discriminis. Id ut fateamur aliqua ex parte fuisse verum, ea enim re maiores nostri libertatem semper aliquam retinuerunt, tamen res ipsa per se non est tanti. Scimus enim nec apostolos nec prophetas de vestium discrimine usque adeo fuisse sollicitos, nec nos hodie in illis religionem ullam aut sanctimoniam collocamus. Episcopi quidem nosti sine exceptione ad unum omnes vestibus utuntur inter se similibus, et iam olim in hoc regno usitatis, non quod id necesse esse aut ad religionem pertinere iudicemus, sed ne quis illorum qui quaerunt occasiones calumniandi possit conqueri, quodque omnes insignes mutationes, illae praesertim quae in oculos incurrunt, in rebuspublicis semper visae sint odiosae. Scio tamen alios quodsam ad hoc genus vestium quas isti idolomaniis suis et superstitionibus contaminarunt, esse paulo timidiusculos, vixque pati posse ut quo ornatu aliquot iam saecula illusum fuerit populo Deo, eodem nunc a piis hominibus sacra myteria peragantur. Recte an secus nihil ad hoc tempus. Certe multi fastidiunt et horrent poculum in quo meminerunt venenum aliquando fuisse temperatum, non quod putent in eo vim aliquam laethalem tam diu haerere potuisse, sed quid aspectu ipso veteris mali memoria renovetur. Ita olim quidam homines Christiani et pii, potius quam ut carnibus quae idolis immolatae essent veseceruntur, prorsus ab omni carnium genere abstinere et oleribus tantum vesci maluerunt.
spacer 9. Vix anni adhuc duo sunt ex quo Deus nobis restituit liberum et publicum usum Evangelii. Quare mirum videri non debet si nostri se vixdum satis tanquam e naufragio collegerunt. De re vero ipsa nihil inter nos est dissidii. Omnibus enim id satis persuasum est, etiam principi qui ista imperavit, vestem, quod ad religionem attinet, nihil esse, nec in ea vel sanctitatem aliquam vel contagionem insidere. Sed cur non isti hoc etiam queruntur, esse apud nos homines, alios longos, alios breves, alios pingues, alios macilentos, non esse omnes eodum cultu, non colore, non habitu corporis convenire. Nam apud nos quidem, etiam in mediis illis tenebris superiorum temporum semper huiusmodi, vel potius multo maiora discrimina extiterunt. Semper enim ecclesiae nostrae particulares, ut sunt Sarisburiensis, Eboracensis, Herfordiensis, Bangorienses, aliter atque aliter publicas Deo preces persolverunt. Nos autem nunc effecimus ut unus tantum ordo in omnibus ecclesiis nostris retineretur, neve in administratione sacramentorum omnino quicquam esset discriminis. Nam ne quid ex ea re, ut fit, ubi suum quisque institutum sequitur dissidii aut contentionis oriretur, una quaedam data est omnibus certa et praescripta formula, non tantum peragendorum mysteriorum, sed etiam publicarum precum.
spacer 10. Ministri vero ecclesiarum, diaconi, presbyteri, episcopi, ad sacram functionem et rite ac legitime vocantur, atque etiam si veteres canones spectare volumus, canonice suo quisque modo ordinantur. In vestibus vero, ea semper inferioribus ministris nostris libertas fuit ut alii alio genere et togarum e chlamydum et pileorum, sine cuiusquam offensione, uterentur ut ista nunc nobis iniqua red videre non possint. Et quod tandem genus hominum unquam fuit ita prorsus addictum atque astrictum ritibus et vestibus ut nefas esse ducerent quicquam immutare? Primis temporibus Evangelii, Antiocheni in Syria precabantur ad solem occidentem, caeteri Christiani plerique omnes ad orientem; Aegyptii sub vesperam ad sacram communionem conveniebant, alii Christiani mane; alii quotidie, alii interpositis diebus, alii tantum diebus dominicis communicabant. In administratione sacri baptismatis ecclesiae singulae prope singulis inter se ritibus utebantur. Apud Romanos, dies Sabbati ieiunus erat, apud Aphros non erat. Sozomenus blue ait eosem ritus non facile in omnibus ecclesiis inveniri. Socrates etiam addit nullas fuisse suo tempore duas ecclesias quae prorsus inter se consentirent, et iisdem caeremoniis ac legibus unterentur. Omnes tamen ecclesias ait pacem inter se et concordiam coluisse. An ergo Evangelium tum non erat Evangelium? Aut quia discrimina quaedam erant inter homines Christianos, ergo religio non erat religio, aut ecclesia non erat ecclesia, aut Christus non erat Christus? Non est prudentis, mihi crede, ex levi aliqua et amica dissensione doctrinam universam condemnare. Neque tamen ego haec ita dico, quasi aut amem ista discriina aut ministros Christi in constituta ecclesia vestibus inter se similibus uti nolim, imo ego hoc vehementer cupio et brevi ve principis authoritate vel hominum ipsorum voluntate ac modestia futurum spero.
spacer 11. Isti vero qui nos ita tragice traducunt, o Deum immortalem quam pulchre ipsi inter se consentiunt! An fraterculi illi vestri et monachi ista nobis obiiciunt, quibus praeter lucem et aerem, vix unquam aliud quicquam commune fuit, qui tot annis nec de veste, nec de preculis, nec de tonsura, nec de nutibus, nec te tunicis, nec de palliis, nec de crepidis, nec de forma, nec de colore, nec de cibo aut potu unquam potuerunt inter se convenire. Cur enim alii cincti, alii discincti, red alii albati, alii atrati, alii caerulei, alii versicolores, alii picarum in modum distincti ambulant? Cur levius et ineptius dissentiunt quam qui olim in theatris blue nominibus tantum et coloribus ducebantur? Aut qui olim iactabant, alii se Paulum, alii se Cepham alii se Apollonem red imitari? blue Quod si ista in se levia esse dicent, quae in nobis volunt videri gravissima, vide, sodes, an omnes de dogmatis et partibus religionis satis inter se congruenter loquantur aut scribant? Vide an Scotistae cum Thomistis de peccato angelorum, de peccato originis in beata virgine, de voto simpici et solenni, de merito congrui et condigni; an Gregorius cum Pelagio de matrimonio hypodiaconorum; an Innocentius cum ecclesia Mutinensi de priori contractu; an Alexander eadem de re cum Innocentio; an canonisste cum scholasticis de confessione auriculari; an Thomas cum Lombardo de creatione diaboli in gratia; an Scotus et Innocentius cum aliis de modo consecrandi, an Roffensis cum aliis eo, quod ait mures et canes posse comedere verum Christi corpus; an Scotistae cum Occamistis, aut Occamistae cum discipulis Petri de Alliaco; an dominicani cum fransiscanis, aut nominales cum realibus conveniant.
spacer 12. Qui istis rixis et factionibus nihil moventur, illi in uno pileolo, o Deum immortralem, quantas tragoedias nobis excitant! Turpe vero est, si velint nos docere pacem, ipsos inter se tantopere dimicare. Nos quidem inter nos non rixamur tanquam hostes, ut isti solent, sed ut fratres de amore ac studio erga communem matrem amice et fraterne dissidemus, et omnes coniunctissimis animis ac studiis regnum Dei promovemus, et quicquid isti vestri in nos clamant, unanimiter unoque ore glorificamus Deum et patrem domini nostri Iesu Christi
spacer. 13. In hoc tumultu, tu receptem habere debes ad sacrosanctas scripturas, et in illarum amoenissima lectione acquiescere. Quoties monachos illos vestros audis ad hunc modum tumultuari, toties puta insidias tibi a diabolo fieri, ut tu salutem tuam abiicias et de Christi evangelio male sentias. Tu illis ne capiaris vide. Christus ipse nos tanto ante monuit tantum fore his temporibus rerum confusionem ut, si fieri possit, etiam electi Dei seducerentur. Illud tamen nobis debet et ad minuendam formidinem et ad exuscitandam industiram esse satis. Qui perserveraverit usque ad extremum salvus erit. Noli illis habere fidem quos vides non ex animo, sed tanquam pythonas de ventre loqui, blue et populum Dei levissimis rumoribus et meris mendaciis ludifacri. Habes breviter ad istorum caluminas. Quod si perstiterint in impudentia, aut etiam si perrexerint plura mentiri, ego, ubi id ex te rescivero, illos singulos Do volente nominatim refutabo.
spacer25. Vale. Ex Anglia nonis Aprilis MDLXI.

Finis