Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
ACTUS V, SCENA i ![]()
FERDINANDUS, PANTALEO, SANNIO
FER. Nae ego homo natus sum ad miseriam, qui unicum tam subito natum perdiderim.
![]()
1040
O iniqua fata! Vale, mi Erophile. Sed feram tamen ut sapientem decet. Nec illum revocant
nec me solantur lachrymae. Filium unum habui Erophilum, eum ego huc misi Patavium
animam ut coleret, non corpus uti perderet, quem ego sperabam solatio futurum mihi.
O inania cogitata et spes hominum fragiles, quae cum navigare videntur in portu, infortunio
improviso obruuntur in pelago. Sed nunquid certi est ut ille perierit, plus quam tu mihi 1045
narrasti, Pantaleo?
PANTA. Prorsus, here, nihi. Verum fatebor tibi, hac ille nocte clam aedes ingreditur
(amavit enim, ut audisti, Iuliam). Hinc paulo post elatus est mortuus, et in cistam hanc
impositus quam vides, sed neque illa (omnem quod superat fidem) quo casu interierit
cognovit Iulia, sed illi multis deplorato lacrimis et supremum dixit et aeternum vale. 1050
FER. Dii immortales, istoc quid esse putem? Periit mihi filius, nec quo modo scire
queo. Huc ego istoc suscepi iter hodie, ut eius mortis causam modumque sciam. Volo
id igitur hinc primo exquirere, post eum humari honeste etiam volo. In eum finem sic
huc vestiti venimus. I, Pantaleo, aliquem evocato foras, qui illi dicat me convenire![]()
cupere. 1055
PANTA. Eo. Sed ecce Sannio Alphonsi servulus?
SAN. Et tu quisquis es, sum hercule fateor.
FER. Quin hero tuo obsecro dicito esse qui libenter illum conventum cupiat.
SAN. Hanc non gravate operam dabo tibi. 1060
FER. Nimis miror, quid responsurus sit mihi. Negabit? Qui potest? Fatebitur? Non
sine malo.
PANTA. Non ego eum, here, puto resciscere, quod in istis Erophilus fuerit aedibus.
Perdis ergo Iuliam, si rem palam facias. (Alphonsus intrat.)
FER. Quid mihi Iulia prae Erophilo, Pantaleo? Sed eccum, ipse tandem egreditur 1065
foras.
![]()
ACTUS V, SCENA ii
ALPHONSUS, FERDINANDUS, PANTALEO, IULIA
FER. Alphonse, salve, sic te vocari audio.
ALPH. Et tu vicissim, quocunque vocaris nomine.
FER. Ferdinandus sum, natus altusque Venetiis.
ALPH. Non ego te novi, sed si is sis modo, multi de te multa bona memorant. Pol
1070
audis bene.
FER. Imo vero male.
ALPH. Qui quaeso?
FER. Quia filium audio periisse Erophilum.
ALPH. Tune obsecro es pater Erophilo? 1075
FER. Non sum, at fui.
ALPH. Iam me aedes illi interdixisse doleo, hoc enim nemo Venetiis habitus est
potentior. Sed periisse tuum narras filium? Deperiisse aliquam forsan voluisti dicere.
FER. Imo vero mortuum dico.
ALPH. Quid mortuum? Id equidem humanitatis iure doleo. Sed qui hoc quaeso ad 1080
me potissimum attinet?
FER. Audies. E tuis elatus est mortuus aedibus.
ALPH. Te plerique, Ferdinande, sapientem memorant, et magno Venetiis in honore
esse habitum. Ne meam temere domum hoc scelere oneres. Sic est enim hodie natura
hominum, nihil maledicto dispergitur latius. Proin dum tempus est, quid loquaris cave. 1085
Sero revocatur emissa accusatio.
FER. Non te ego, Alphonse, accusatum venio, nec huius sceleris te volo reum dicere.
Quin eum in tuis mortuum dico aedibus, elatumque adeo e conclavi Iuliae.
ALPH. Quid? Hinc elatum mortuum e conclavi Iuliae? Quis tam audax qui istuc
dicere audeat? 1090
FER. Ecce Pantaleo filii servus mei.
ALPH. Tune hinc vidisti efferri?
PANTA. Certo, Alphonse, et in hanc cistam impositum.
ALPH. Nam quis imposuit?
PANTA. Ego, Amerina, et Iulia. 1095
ALPH. Et ubi mortuus?
PANTA. In conclavi Iuliae.
ALPH. Summe ego miser, si iste vera praedicat, qui filiam habeam isthoc ingenio
![]()
praeditam. Heus iubeto huc foras evocari Iuliam. Illam scio quicquid est fassuram mihi.
(Intrat Iulia. ) Iulia, est quod te rogem. Falsum respondeas cave.1100
IUL. Non sic edocta sum, falsum ut respondeam tibi.
ALPH. Vidisti hac nocte in hisce aedibus Erophilum? Quid lachrymas fundis?
IUL.Vidi, mi pater.
ALPH. Iam illoc verbo mihi disrupit viscera. Et in mea domo mortuus est adeo?
IUL. Fateor. 1105
ALPH. Eheu quo redactus sum miser? O domus quondam probris vacua, nunc
sceleris plena, in me tandem rue. Sed ut mortuus est, volo cognoscere
IUL. Quid ego, pater, longos amores praedicem, quibus me solam vivus coluerat?
Ita me amavit, ut adolescentem probum decuit, et illum ego contra ut par est virginem.
Quid multa? Futuram uxorem meam astringo fidem. Ille ad me nocte hac accessit proxima. 1110
Quum primum conclave meum ingreditur, in fenestra aquam cum videret rosaceam, sitire
se dixit, et epotavit illico. Tum vero visus dormire suaviter, nec post id unquam vigilat.
Iam ego, pater, ego causa huius infortunii nullum recuso aut deprecor supplicium. Quin
ultro cupio me eius mortis poenas pendere.
FER. An vitam eripere aqua rosacea potuit? 1115
IUL. Nempe aliud nihil aecastor habui.
FER. Nimis mirandum narras, et omni maius fide.
IUL. Quin ergo a me supplicium poscito. Summe ego misera, tam diri causa mali.
ALPH. Summe ego miserior, qui talem filiam genui.
FER. Sed summe ego miserrimus, qui filium unicum perdidi. 1120
.
ALPH. I intro, familiae labes ac dedecus tuae.
FER. Quin te, Alphonse, obsecro eius causam necis diligenter exquire. Quid fateatur
vides.
PANTA. Proh summe Iupiter, serva me obsecro! Quid ego nam, here, monstri video?
![]()
(Intat Erophilus.)1125
FER. Quid exclamas, stolide?
PANTA. Erophili, here, malum genium video. Here, cave tibi, incantatores plurimi hic
sunt Patavii.
FER. Bene profecto mones.
ALPH. An illum Erophili malum genium creditis? Insanitis credo, quin cum alio ecce 1130
loquitur. Quem ego novi probe, estque duumvir adeo.
FER. Salvus sum, meus credo est Erophilus.
ALPH. Et ego salvus et salva item Iulia, quam spero omni iam periculo liberam. Eorum
sermonem excipiamus paulisper.
![]()
ACTUS V, SCENA iii
DUUMVIR, FERDINANDUS, ALPHONSUS, PANTALEO, PANTOMAGUS, IULIA, AMERINA, EROPHILUS, GOTHRIO![]()
DUU. Nequeo hodie abs te verum exculpere, ut mihi dicas quid in hiis feceris aedibus?
1135
Qui nisi mihi rem omnem nunties, frustra a me expectas auxilium. Nam tu ab illis caedis reus
argueris, aut saltem, quantum coniecturam facio, tu istius furti videris item conscius.
FER. Quodnam ille furtum narrat obsecro? Sed estne hic Erophilus, Pantaleo, meus,
quam dudum te vidisse dixisti mortuum?
PANTA. Non equidem arbitror. Tu illum adeas cave. Quin multo pallet magis, si eum
1140
advertas probe. Tum illi vide ut hebescant oculi, dabit hic credo tibi malum, si adeas.![]()
FER. Quin ecce cum alio colloquentem video. Huic nihil nocet, qui nocebit mihi?
PANTA. Tu solus adi, ego longe inspexero. Si vobis bene erit, ego subsequar.
FER. Adeamus diis propitiis, Alphonse, si placet.
ALPH. Comitabor. 1145
FER. Salutem, vir summe, tibi plurimam impertio.
ERO. O multiplicem miseriam, an ego Ferdinandum video? Et vitae taedet et
conspectus eius pudet.
FER. Erophile, ne pudeat, ego te vivum videre gaudeo. Mortuum te credidimus, eo
funus huc tuum celebratum venimus. Sed quidnam hic meus commisit modo filius? 1150
DUU. Audies. Fures nocte dum quaero proxima, in eorum conclavi istum deprehendimus.
Hii occisum eos illum venisse arguunt, et quae tum habebant surreptum bona. Ille pro se
prorsus respondet nihil, ut ni sibi probe caute caveat, cum intra triduum capitis poena
maneat.
FER. Quid hoc est, Erophile, quod de te audio? Quid tu in alienis quaerebas, demens, 1155
aedibus? An ita te habui parce et duriter, ut tibi alienis opus esset bonis?
ERO. Non.
FER. Quid quaerebas ergo?
ERO. Nihil.
FER. Quis te in istas intromisit aedes? 1160
ERO. Nemo.
FER. Unde venisti cum ad eas accederes?
ERO. Nescio.
FER. Cur sic respondes mihi?
ERO. Cupio mori. 1165
DUU. Quin hoc modo nobis semper responsitat, qui si ita se pergit defendere, eum
brevi manet supplicium. Nam quanquam me mitem et clementem esse cupio, id tandem
tantum possum, quod aequo iure possum.
FER. O me bis miserum! Mortuum credidi filium et revixisse. Iterum iam ecce mortuus
est, aut morti proximus summo cum dedecore. 1170
ALPH. Equidem ego non <solum> admiror, sed stupeo, ita sensus omnes
perturbantur mihi.
PANTO. Alphonse, pol mihi insignite fit iniuria. Aquam quam nuper Amerinae
servandam dedi, eam effusam dicit salva interim phiala. Vix coronatis decem eam,
Alphonse, composui. 1175
ALPH. Quam tu mihi narras, Pantomage, aquam?
PANTO. Aquam quam afferebam, cum te secari velle dixeras, aquam opiatam, soporiferam,
quae te dum secarere, in somnum coniiceret Eam se dicit reposuisse in conclavi Iuliae, postea
cum sitiret, se epotasse. Ludit me stolida. Nam si eam bibisset (ut se bibisse praedicat) eam
necesse esset sensum vitamque perdere 1180.
ALPH. Obsecro, Pantomage, Amerinam huc foras evoca, et Iuliam.
PANTA. Here et Alphonse, quid ego audio?
FER. Quidnam, Pantaleo?
PANTA. Inveni spero qui te dolore, et te dedecore liberem.
ALPH. Qui obsecro?
1185
PANTA. Inveni Erophilus quo mortuus sit modo.
FER. Quo tandem?
PANTA. Aquam quae somnum morti similem facit, Amerinae asservandam se
dedisse dicit medicus.
FER. Certe. 1190
PANTA. Aquam rosaceam epotandam Erophilo dedisse se modo fatebatur Iulia.
ALPH. Non nego.
PANTA. Me eneca, nisi medici aquam illi insciens dederit, quam ille epotavit, ut visus
est mortuus.
ALPH. Profecto cum mecum rem magis magis considero, aliquid videtur quod hic
1195
dicit Pantaleo. Sed egrediuntur foras.
IUL. Retine me obsecro.
ALPH. Dii immortales, quid istoc esse putem? Amerina, ubi illa tandem aqua est quam
tibi asservandam Pantomagus dedit?
AME. Here, nescio. 1200
ALPH. Quin te verum fateri mihi volo.
AME. Eam in conclavi Iuliae in fenestra reposui, inter varias phialas aqua plenas rosacea,
ea sola mane reperta est vacua, quam credo epotasse Erophilum.
ALPH. Quin phialam hanc cito effer, ut videam.
PANTA. Salvus es, here. 1205
FER. Propemodum, ut spero.
PANTO. Atqui non potest hoc, Alphonse, fieri. Vitam enim et sensum perdidisset illico.
PANTA. Et perdidit. Tres enim illum pro mortuo extulimus, pallentem, rigentem, non
trahentem spiritum, nihil sentientem, et totum frigidum. Quod istoc obsecro, medice,
morti interest? 1210
PANTO. Quid interest rogas? Quantum stulto intelligens.
![]()
DUU. Viam nos spero reperisse prope, quae te omni mortis periculo liberet.
ERO. Quicquid fortuna feret, ut fortem deceat feram. Nihil magnum ducit, qui vitam
parvi facit.
AME. Quin phialam aspice.
1215
PANTO. Agnosco, ipsa est. Qui aquam quae inerat epotare ipse potuit?
IUL. Ego eam rata esse rosaceam, quam semper multam habeo, quia nihil me Amerina
praemonuerat, pro rosacea illi degustandam dedi. Ille cum bibisset mortuo iacet similis.
Hinc veriti ne magnum nos maneret deecus, eum nihil sentientem extulimus pro mortuo,
et ne de eius morte statim quaestio fieret, eum in cistam apud Lucii fores collocavimus. 1220
Quid postea ei acciderit nescio.
DUU. In hanc te certo istum posuisse nosti, Iulia?
IUL. Certissime.
DUU. Bene est, conveniunt omnia.
PANTO. Quin ubi aquam hanc epotavit Erophilus? 1225
IUL. In conclavi meo.
PANTO. Hem quid narras in conclavi tuo? Tum pol vera memoravit Gothrio,
Capricornum esse me. Vos valere iubeo. Ego discedo. Redeam? Non si me obsecras.
Heus exi, sequere me, Gothrio.
FER. Quid ille tantopere, Alphonse, irascitur? 1230
ALPH. Nescio, suo more solens facit. Vos introite, nihil vos volo amplius, unaque,
si videbitur, Pantaleo. Vivum tibi filium et salvam filiam gaudeo.
FER. Quin eum mortis periculo liberatum cupio.
DUU. Quin si vera memoravit Iulia, ego id expediam.
FER. Immortales, vir summe, tibi gratias egero, et beneficii huius dum vivo meminero 1235.
DUU. Hae se dicunt hunc tetulisse mortuum.
FER. Dicunt.
DUU. Et illum in hanc esse cistam impositum.
FER. Maxime.
DUU. Hanc ego cistam, dum nocturnos fures quaerito, in cauponis istius aedibus
1240
invenio. Rogo unde habeant, id item fatentur mihi se a foribus asportasse Lucii, et quod
portandibus mercibus, quas suffurati essent, videretur idonea, vacuam esse rati merces
iniiciunt propere, et secum in suum cubiculum avehunt.
FER. Dii me servatis. Quid ego audio?
DUU. In horum cubiculo inventus est Erophilus, et ex hac cista exiliit, ut illi 1245
memorant. Illi re subita exterriti surgunt, circumcursant, cum cupiunt prehendere. Ingens
hinc exoritur clamor in aedibus, illi erumpunt, nos omnes apprehendimus. Iam rem omnem
apertam esse gaudeo, et quia idoneos hic testes habeo. Illis praesentibus tuum tibi trado
filium.
FER. Accipio charum munus a chara manu, et me dum vivo memorem futurum spondeo. 1250
DUU. Iam, Ferdinande, tuque, Alphonse, vale.
AMBO Et tibi dii sint semper propitii.
![]()
ACTUS V, SCENA iv
ALPHONSUS, FERDINANDUS, EROPHILUS
ALPH. Dii immortales, fata quo currunt ordine! Quantas hic turbas medici aqua
dedit! Inventum tibi filium vivum, Ferdinande, gaudeo, et caedis dedecore liberatam
esse Iuliam. Teque obsecro quoties Patavium veneris ut meam lubens saepe invisas1255
domum. Saepe ex malo principio magna fit familiaritas.![]()
FER. Etsi me primo multus oppressit dolor, at tibi multum me iam debere fateor.
ALPH. Nihil equidem, sed unum aegre fero, meas Erophilum clam velle aedes
ingredi, potissimum meam ut corrumperet filiam.
ERO. Illud, Alphonse, mihi ignoscas obsecro, coegit amor, cuius vim nemo vitat. 1260
Quin eos testes amoris mei voco, tam a me pudicam esse, ac soror esset mea, nisi
sit osculando quicquam impudicior. Nam ubi primum eius conclave ingredior, epotavi
aquam et obdormivi illico, nec vigilavi priusquam in cauponis aedes venerim.
ALPH. Aedipol te nimium semper mea amavit Iulia. Nam quoties cum illa de
nubendo viro colloquor, pallet, rubet, suspirat, nihil loquitur, ut facile videam quo 1265
adiecerit animum.
ERO. Ah ne nimium dicas, sed nec ego eam odi.
ALPH. Scio.
FER. Ergo, Alphonse, me audi. Iam, si lubet, Erophilo meo tuam si despondes
filiam, quia sese video amare invicem, dotem ego ullam nec quaero nec cupio. Est diis 1270
gratia abunde mihi satis, unde hiis honeste victum et vestitum praebeam. Filius is mihi
est unicus, cui relinquo mea quae habeo omnia.
ALPH. Equidem, Ferdinande, quia mecum magnifice sic visus es agere, amantes
non disiunxero. Despondeo tibi meam, illa si volet, filiam.
ERO. Ah volet scio.
1275
ALPH. Fiet ergo, Erophile. Sed nec ego illam dare indotatam cupio, dotem a me
quamcunque voles petito.
ERO. Sat illa dotis mihi est, tot una dotes habet.
FER. Bene facis, Alphonse, pol habeo gratiam.
ALPH. Eamus intro, ibi fient nuptiae.
1280
ERO. Tandem elucet Phoebus depulsis nubibus. Mihi intus uxor parata est Iulia, quam
ego per multas inveni miserias. Vosque omnes obsecro, qui his favetis nuptiis, voluntatis
signum date, clare plaudite.
Finis
![]()