Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
ACTUS II, SCENA i ![]()
SANNIO solus
Dii immortales, in qua aetate vivimus! Quanta est cum coquis rixandi molestia!
Disperdunt, perdunt, profundunt pecunias, ita sumptum sibi modis accersunt omnibus.
Magrinus me intus ut volebat fallere! Cuius cum herus resciscet astutiam, eum quibus 275
dignus est modis accipiet. Tum vero me modo sic lusit lepide. Quia mihi profusam
barbam natura benignior dedit, barbatam me capram videri dixit sibi. Sed et aliud est
quod me habet male. Iulia nostra, ut procax est et maledica, quibus me modo accepit
contumeliis, quo Pantomagum praeponerem Erophilo! Sed mea iam agam negotia. Hem
quid hoc? Non placet expensarum ratio, pistoribus, laniis, coquis, piscatoribus ingens280
concredita summa pecuniae. At retuli opinor in codicem omnia, conveniet numerus
quantum cuique dederim. (Intrat Pantomagus.) Sed estne hic Pantomagus medicus, qui
ad nos hodie conviva venit? Is est, ibo intro ut curentur omnia.
![]()
ACTUS II, SCENA ii
PANTOMAGUS, GOTHRIO
PANTO. Iam prope ad Alphonsi aedes accedimus, quo ego ad coenam vocatus conviva
venio. Vide ut te delicate geras, Gothrio. 285
GOT. O tametsi nullus moneat.
![]()
PANTO. Tum si ut soleo historiam occepero, ubi fervere me oratione videris, verbis
fac meis vultus respondeat tuus.
GOT. Teneo.
PANTO. Praesto praeterea te esse semper volo, ut si uspiam nutem vel nictem tibi, tu
290
statim advoles, ut te omnes obsequentem videant.
GOT. Id quoque teneo.
PANTO. Postremo volo ut ex meo nutu pendeas.
GOT. Hem pendeam? Illud unum hercle non teneo. Tu pende solus, non placet omen
mihi. 295
PANTO. Dii immortales, eruditio ut ingenium acuit! Verbum hoc tibi forte videtur
insolens.
GOT. Insolentissimum. Nam nimis elatos reddit homines.
PANTO. Verborum proprietates non noviste, stolide? Usitata est loquendi formula
Hippocrati. Ut mecum sis animo et corpore volo. 300
GOT. Ego ut tecum animo et corpore pendeam postulas. Intelligo.
PANTO. O hominem simplicem prae nobis eruditis! Iam ego tecum planius loquar,
Gothrio. Nec utar deinceps verborum elegantiis.
GOT. Obsecro hercle, here, ut facias. Non amo has nodosas elegentias.
PANTO. Te sedulo volo mihi navare operam. Intelligis? 305
GOT. Intelligo. Fiet, here. Hoc enim in me saepe iam experior, siquid tu nolis id me
nolle etiam, tu siquid velis, id me sponte cupere. Nescio quomodo nostra conspirant
studia, natura me credo tibi parentem genuit.
PANTO. Quid ais, mastigia? Te mihi natura parentem genuit?
GOT. Certe. 310
PANTO. Qui patre natus sum Alcimarcho splendido et nobili?
![]()
GOT. Non ego parens tuus sed parens tibi sum.
PANTO. Pater ergo an mater es mihi?
GOT. Neuter equidem, sed parens tibi.
PANTO. Pol ego te, asine, stimulis fodiam, si sic rudis <es> mihi.
315
GOT. Quin me naturam dico genuisse parentem tibi.
PANTO. Pergin’, pessime.
GOT. Imperio parentem et dicto audientem. An oblitus tam cito modo quod dixeras
mihi, “verborum proprietates non novisti, stolide?” Nam quid mirum si ego stultus
haeream, cum vel te verborum lateant elegantiae? 320
PANTO. Per deos ut evasit! Cave luseris.
GOT. Ego te ludam? Euge verisimile.
PANTO. Quin dic bona fide, hoccine volebas prius?
GOT. Ipsum hoc profecto, nimis iracunde.
![]()
PANTO. Non hercle deprehendi, non quod acumen defuit, sed quo ita me iracundia
325
occaecaverat.
GOT. At pensitare singula sapientem decet.
PANTO. Non equidem possum, ita me natura ferocem genuit. Quin ubi incalui, ut ego
fulgurare et tonare videor!
GOT. Obsecro satis est, non ego haec ferre possum verborum fulmina.
![]()
330
PANTO. Quin ita soleo.
GOT. At sensi saepe cum meo magno malo. Magna naturae vis est, ei aegre obsistitur.
PANTO. Sed iam hoc agamus, Gothrio. Num comptus tibi satis videor et nitidus?
Nunquid ornatum hunc placiturum putas Iuliae?
GOT. Virtute formae id accidit tuae, te ut deceat quodcunque habeas.
335
PANTO. Quid autem incessus? Qualis videtur?
GOT. Hem regius.
PANTO. Nolo te assentari mihi.
GOT. Quasi vero soleam. Sed utrum mavis vituperari vero, an falso laudarier?
PANTO. Facilis est responsio, falso laudarier malo. 340
GOT. Credo. Sed ego neutrum facio, nec tibi falsam laudem affingo, nec veram
detraho quam non habes.
PANTO. Benefacis. Contemplare ut me deceat pileus.
GOT. Ecastor, here, nil est supra.
PANTO. Verum. Nihil est supra pileum. Sed dic ut deceat. 345
GOT. Ita te Iulia amet ut optime. Sic enim fiet, ut te nihil diligat, nihil enim quenquam
decet minus.
PANTO. Quid caetera?
GOT. Plus quam vulgaria. Capillus, vultus, vox, vestitus, gestus, tota denique
habitudo corporis hominem sacratum Veneri indicat. 350
PANTO. Est (diis gratia) ut nunquam uspiam in vita fuerim, quin me omnes amarent
plurimum. Hic equidem in magno honore me esse fateor, sed apud nationes si forem
exteras, Gallos, Germanos, at Britannos potissimum, ut me omnes publice colerent!
Nam praeterquam quod formae dignitas mihi addit gratiam, non tritam teneo medicinae
viam. Hippocratem non curo, Galenum negligo, sed nec mihi placet Paracelsus 355
admodum. Novam ego Caballisticam artis inveni viam. Quot me censes morbidos hic
prope Patavium unico Burcottico curasse pharmaco?![]()
GOT. Audivi. Numerum nam probe teneo, novem Patavii, undecim Venetiis,
![]()
Anchonae quatuor, septemdecim Florentiae, ut alios alibi infinitos praeteream. Stilum
et tabellas non habeo, si memini tamen. Sed ne tu putes parvo hic in honore esse, iam 360
ego dicam, quod tu gaudeas, ut ego nunquam audiverim. Audistin’, here, quid passim
te vulgo vocent? Pol “medicinae deum.”
PANTO. Audivi saepius.
GOT. Tum mulieres imprimis, ut te sequor, adeunt, vocant, prehendunt, retinent.
“Hiccine,” inquiunt, “Apollo medicinae deus?” “Imo,” inquam, “eius filius Aesculapius.” 365
“O illam beatam,” inquiunt, “quam iste amplectitur!”
PANTO. Utinam beatam reddere possem Iuliam!
GOT. Heus, here, ipsa egreditur, tua inquam Iulia. Compone vultum, curentur item
caetera, nimis delicata est. Ne tibi bene velit, nam reliquae omnes mulieres amant te.
PANTO. Rectene omnia? 370
GOT. Optime.
PANTO. Bene est. Hem quid hoc? Per nares decurrit sanguis. O magnam amoris vim!
Omen est, dii vortant bene.
![]()
ACTUS II, SCENA iii
IULIA, AMERINA, PANTOMAGUS, GOTHRIO, FREDERICUS, LEONARDUS
AME. Quid illud est, hera, quod tibi tantopere succensuit pater? Nunquam ego illum ita
commotum memini. Quin sic exarsit iracundia ut minaretur quoque mihi.375
IUL. Aedipol si mihi debetur fides, nihil est nisi quod hoc ipso in loco colloquentem
me vidit cum Erophilo.
AME. Paululum id quidem est, sed te aequum est, hera, cavere sedulo ne quicquam
facias quod patri non probabitur tuo.
IUL. Istoc ut faciam pietas me satis monet.
380
PANTO. Quid illam cesso adire et salutare?
GOT. Quod tibi faelix faustumque sit, adeas.
PANTO. Sequere me. Mane, meditari prius quiddam volo. Totus amore ardeo, postquam
hanc aspexi.
GOT. En aquam quae te restinguat, bono animo sis. Sed vis potare, here? (Intrat
![]()
385
Fredericus.)
PANTO. Cur id me rogas, pessime? Mene putas primo congressu deficere?
GOT. Si volueris, en cadum vini tibi.
PANTO. Incommode hercle, imo vero infaeliciter. Nam mediationem meam hic perturbat
stolidus. 390
FRE. Habesne, Leonarde, illas delitias, quas mihi magna conquisivi cura hodie?
LEO. En tibi, here, salvas omnes.
FRE. Has ego volo dono dare Iuliae.
LEO. Bene facis.
GOT. Tu prior eam adeas, ne hic te praevortat. 395
PANTO. Ego id ante cogitabam.
IUL. Quis ille est quem videmus prope? Esne obsecro Pantomagus medicus? Is est,
ad nos venit. Duram mihi necessitatem imponit pater, ut eius mihi semper ferendae sunt
ineptiae, cui adversari palam non audeo.
PANTO. Salveto multum, Amerina. 400
GOT. Quid fecisti?
PANTO. Scio quod facio, notato quae sequuntur. At tu plurimum, Iulia. Tibi salutes
Venus, Diana, Pallas, et tres mittunt Gratiae. Animadversti illud?
GOT. Quam magnifice! Non Paris credo venustius Helenam.
IUL. Quas mihi salutes das, eas reddo tibi. 405
GOT. Salutes illi suas reddit, eas nihili aestimat pessima.
FRE. Videone Iuliam? Tolle dona et sequere me.
IUL. Fredericus etiam una adest. O amatorum par pulcherrimum!
PANTO. Haec illum ludit, Gothrio, amatorem pulcherrimum vocat.
GOT. Pol recte dixti, nihil est eo deformius.
410
LEO. Aggredere illam audacter, fortuna favet fortibus.
![]()
FRE. Ibo.
PANTO. Tu ne absis longius, ne ullam hic insanus turbam excitet.
GOT. Quid meticulosus es? Apage nemo est omnium.
FRE. Ut tecum est nunc, myn mall?
![]()
415
PANTO. Semper hic asinus hoc habet principium, “quomodo vales?” Vitiosa sunt
haec communia exordia, ego illam alio spero aggrediar modo. “O quam mollis et
succi plena manus! Multa in hac non negligenda video.”
GOT. Quaenam, here, obsecro?
PANTO. Linea Saturni collum designat eburni.
420
GOT. Profecto verissimum.
PANTO. Hoc signum in στῆθος bonum denuntiat ἧθος.
![]()
GOT. Ἧθος? Quid hoc?
PANTO. Quid hoc, asine? Ἧθος? Graecum verbum est. In Latinam linguam destillatum significat
nuptias vel thoros coniugales. Mercurius clamat quod te doctissimus amat.425
GOT. Quam mira vaticanatur!
PANTO. Et Venus docebit quod te tandem illa habebit.
GOT. Quam poetice! Unde, here, ista?
PANTO. Sunt Ptolomaei quaedam Sapphica carmina.
GOT. Eratne poeta? 430
PANTO. Admirandus, ut videtur.
LEO. Quid? Tun’ illum, here, sic garrire pateris? Loquacem illam illi linguam comprime.
FRE. Loquatur ut lubet. Mox ego illam adeo, interim hic ambulabo ut stomachum in
coenam acuam.
PANTO. Satin’ usque valuisti?
435
IUL. Ut potui, ut vides.
PANTO. Ut video, tum tu semper valuisti pulchre.
IUL. Quid ita, obsecro?
PANTO. Quia te pulchram video.
GOT. Ah facete. 440
IUL. Non cupio laudari.
PANTO. Credo. Quid nunc restat, Gothrio?
GOT. Age nescio quid, dic modo aliquid. Quota sit hora roga.
PANTO. Quotam nunc horam censes nunc esse, Iulia? Nam ego ad vos ad coenam
venio. 445
IUL. Intelligo.
AME. Eamus ergo intro, Pantomage. Ibi tibi erit melius.
PANTO. Imo hic mihi est optime.
IUL. Non haec praedixi, Amerina, futura tibi?
PANTO. Nimis mihi tristis videris esse, Iulia.
450
IUL. Quid tibi videor, Pantomage, nescio. Tristior equidem non sum quam soleo.
![]()
PANTO. Ne sis, nam sanitati corporis maestus animus officit. Id adeo possum septem
argumentis ostendere, quae brevitatis causa praetermittam omnia.
FRE. Iam tandem da mihi loquendi vicissitudinem, hercule, pace quod fiat tua, ut
liceat convenire hanc et dare quae volumus. 455
GOT. Aequum postulat, here, da illi veniam.
PANTO. Non metuo ne mihi amorem praeripiat, agat quid poterit.
FRE. Hem ista tibi, myn Iulia, amoris in te mei indicia.
LEO. Bene est, here. Exorsus es pulchre.
PANTO. Haec sunt dona triobularia.
460
GOT. Imo quadrantularia.
IUL. Ad quid conducunt, Frederice?
FRE. Ad quid conducunt? Vide imperitiam foeminae. Ad gustandum potum.
IUL. At istaec non amo.
FRE. Tum tu bona non amas, aedipol.
465
IUL. Tamen non recuso et tibi habeo gratiam. En illa accipe, Amerina.
FRE. Imo servus gestabit meus.
PANTO. Non possum pati tam incomptum asinum cum tam bella virgine, in quo
nihil est acuminis, ne tantillum ingenii.
LEO. Audin’, here, quae loquatur medicus? Incomptum te esse dicit et stupidum. 470
FRE. Quid ego me incomptum esse curo? Non vestem, sed vestis fartum amant
mulieres.
LEO. Sed quoniam ingenio gloriatur suo, dabis mihi veniam ut quaedam illi
proponam aenigmata.
FRE. Dabo. 475
LEO. Et tu item, Iulia.
IUL. Me lubente feceris.
PANTO. Iam eamus intro, Iulia.
LEO. Imo mane, obsecro. Haec animi sui causa quaedam vult proponi aenigmata.
PANTO. Aenigmata? Deus bone, placet. 480
LEO. Esne medicus?
PANTO. Sum ut ingenue fatear.
GOT. Imo sane ἐμπείρικος, ἐμπειρικότατος, artis praeclare dedecus et infamia.
LEO. Age me aspice, aegroto et valeo. Iam dic quem morbum habeo.
PANTO. Potest aliquis aegrotare et valere facillime. 485
LEO. Quomodo?
PANTO. Diversis temporibus. Sed ego scio quid est, est cholica passio. Nam cum
nervi optici —
LEO. Quo nunc abis?
PANTO. Ego redibo cum tuo dedecore. 490
FRE. Ausculta, Iulia, meus nebulo habet ingenium.
LEO. Iam errasti, Pantomage, iterum coniicito. Aegroto et valeo, dic quem morbum
habeo.
PANTO. Facilis est solutio. Morbum habes pedicularem, habes quod meruisti. Iam me
ludat qui voluerit. 495
IUL. Aedipol illi respondisti probe.
PANTO. Si tibi quicquam placeo, mihi placeo maxime.
GOT. Here, da mihi paululum veniae.
PANTO. Dabitur.
GOT. Hem solutor aenigmatum, quid est quod fremit in mundo, quod deprimit alta 500
profundo, quod mala rimatur, quod cuspide cuncta minatur?
LEO. Ego scio, ascultate. Est herilis gladius.
FRE. Quam acute!
GOT. Ah, Leonarde, domini similis es. Uterque bardus est <tuque et> herus ipse
tuus. 505
LEO. Meus scilicet.
GOT. Tuus videlicet. Fre femit in mundo, de deprimit alta profundo, ri mala
rimatur, cus cuspide cuncta minatur. Hoc adeo novum est, ego hoc inveni primus,
victus est, labascit, tum tua ridet Iulia.
IUL. Iam tempus est nos introire, Pantomage. Ibi a coena proponentur caetera.
510
PANTO. Ubi tibi videbitur, tu praeito, nos sequimur.
FRE. Ergo me viae tibi dabo ducem. (Camillus intrat.)
PANTO. Tum ego huic me dabo comitem.
GOT. Et ego te sequar, ut umbra asinum. Tua enim umbra accedo ad coenam.
![]()
![]()
ACTUS II, SCENA iv ![]()
CAMILLUS, BIAULI, AMERINA
CAM. Hii iam intro se ad coenam recipiunt, ubi nos illos statim, ut spero, videbimus,
515
nisi hoc negotium me remoratur nimis. Nam postquam ad forum venio, accepi a patre
meo literas, me merces quasdam accepturum esse hodie. Fabritium qui advexit apud
forum conveni modo, qui mihi dixit se praecepisse servulis ut eas domum ad me
adducerent. Atque percommode eccum video quosdam huc advenire baiulos. Dii dent
ut sint quos cupio. Nam Erophilum, si diu maneo, multum fefellero, quem scio 520
sollicitum esse dum ego redeo. Vos unde estis?
BAI. A navi Fabritii.
CAM. Ii sunt. Quo tenditis?
BAI. Ad Camillum Lucii filium.
CAM. Bene est, ad me itis. Eccum paternas literas quas mihi apud forum modo dedit 525
Fabritius. En item eius domum.
BAI. Recte conveniunt omnia. Nos ad navem redimus, nisi quid nos velis.
CAM. Nihil, bene valete.
BAI. Et tu.
CAM. Nunc Congruo atque Storax exite, et hoc intus portate. At quod nimis arctus
![]()
530
est ostii introitus, et ego diutius hic commorari nequeo, aperite cistam, et merces intro
auferre. (Amerina intrat.) Hic cistam ad ianuam paulisper relinquite, sed properate.
Amerinam eccum video, cum illa nostrum communicabo consilium.
AME. Dii immortales, lepidiorem Pantomago nunquam vidi. Cupit esse ridiculus, et
procedit. 535
CAM. Ut tecum est, Amerina? Ut nostra valet Iulia?
AME. Mecum ut vides, cum Iulia vero male, propterea quod illi carendum est
Erophilo.
CAM. Atqui eam solare, dic esse visuram brevi.
AME. At quando, obsecro? 540
CAM. Rimarum plenas mulieres esse dicunt.
AME. Sed falso tamen.
CAM. Atqui viris rimosiores, non negabis credo.
AME. Mitte iocari, et narra obsecro quod rogo, quando Erophilum visura sit Iulia.
CAM. Hac nocte. 545
AME. At quomodo?
CAM Percontratricem fugito, sed dicam tamen, personatus ingreditur cum iis, qui
ducunt choreas, eritque choragus. Ergo quem primum viderit, moneas, ut illi sese
adiungat comitem. Ego ad illum iam propero. Sed digito <compesce> labellum. Scis quid volo.
AME. Memorem mones.
550
![]()
ACTUS II, SCENA v ![]()
AMERINA, LEONARDUS
AME. Omnibus (quod aiunt) laetor laetitiis, quod conveniet hera hac nocte Erophilum,
cuius amore sese misera macerat, nec audet tamen displicere patri. Iam convectam cupio
coenam, ut herae nuntiem quantum nunc illi apportem boni.
LEO. Hem, Amerina, meum delicatulum corculum, mea agnella, meus passerculus
,
ubi lates, ut te nuspiam possim conspicere? Hilariorem mehercule coenam nunquam vidi,555
Pantomagum omnes rident, ita facetus est.
AME. Ecastor mihi elegantem narras virum, sed ut se intus gerit narra obsecro.
LEO. Ubi primum aedas istas ingreditur, Alphonsum more amplectitur patrio, et se
eius pedes velle osculari dixerat. Respondet ex convivis alter Horatius, laboriosum esse
id illi nimis, sed esse quendam intermedium locum, quem osculari posset multo facilius.560
Ubi omnes convivae accubuissent simul, Alphonsus supremam mensae partem occupat,
Pantomagus intermediam, infimam Iulia, unaque assidebat frater Scaevola. Tum
Alphonsum versus oculum pileo tegit, interim altero furtim aspectat Iuliam, cui praebibit,
et altum suspirat illico. Quod solus deprehendens primum Scaevola, et nutans illis qui
assidebant proxime, palam ridere coepit. Pantomagus erubescere, et rogitare cur id565
faceret. Respondit sibi in mentem venire Scaevola, ut ille morbum mihi narrasset meum.
Hic Pantomagus triumphare, et fabulam occipere, et rem omnem narrare. Illi risu prope
emori. Post id factus est cicada loquacior, quod illis putaret placuisse fabulam. Tum
autem meum herum appotum puto probe, ita frequens plenos absorbet cyathos, qui
potat quasi pugnandum esset pro Ilio. Nemo enim illo melior bellator cantharo. Nam570
me quoque vel hic natum Italiae, quod cum eo aliquandiu versatus fuerim, ad mores
fere redegit Teutonicos. (Intrant personati.) Sed qui sunt quos in ultima platea video?![]()
Suntne illi quos intus expectant? Ibo intro ut illos adventitare nuntiem.
AME. Hii sunt quos affuturos Camillus mihi dixerat. Qui si verum memorat,
primus est Erophilus. Introibo, ut haec Iuliae nuntiem. 575
Perge ad Actum III