Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

PROLOGUS
HYMENAEUS

Hymenaeus adsum, thalami coniugalis deus, faelices omnibus apportaturus nuptias.
Nunc qua gratia huc venerim accipite. Est in hisce aedibus integra virgo Iulia, quam
tres ambiunt: Pantomagus vaniloquus, Fredericus Teutonicus, et scholaster Erophilus.
Pantomago gnatam cupit locare senex, quod amplas opes ei pater reliquerit. Hanc
nuptiarum pestem impeditum venio, solus enim optime cognovi incommoda ex isthoc 5
fonte impuro quae profluunt. Accedo igitur opitulatum Iuliae, ut illa illum sibi habeat
coniugem quem amat, et a quo redamatur maxime. Nunc qua sum clementia comicus
deus, (quia ipsum hoc iam vidi saepius deos alios in Plautinis factitasse fabulis), caetera
vobis argumenti more eloquar. Is quem dudum vobis dixi Erophilus, dum clam ad
virginem noctu ingreditur, infortunio improviso effertur pro mortuo, sed mea tandem 10
et Iunonis opera et vitae et Iuliae adamatae restituitur. Ergo Hymenaeo qui favetis
mihi, hanc fabulam faciles meo nomine accipite. Nam, quod quidam dictitant malevoli,
alienam nos dare vobis comaediam vestitu novo immutatum paululum, aut suam nimis
produnt inscitiam, aut (si videri ignorantes nolunt) malitiam. Nam huic comaediae dedit
olim materiam plus trecentis hinc annis in Decamero Bocatius, cum chirurgum Rogerus 15
inhoneste falleret. In quam si plures inciderint inscii, quod nos nescimus (sed ut
videtis potest fieri), vestrum iudicium sit utrum probetis magis. Personas, ornatum, exiguam
supellectilem, finemque adeo nostra esse spondeo, nec a quopiam mutuata proper inopiam.
Et, si exempla conferre liceat, haec a Bocatii fabula longe magis est alia, quam a Colace
Menandri Eunuchus Terentii. Vos ergo animos me rogante advortite, quibus ego hanc 20
cupio placere fabulam. Quod si benigne quisquam auscultare noluerit, exurgat foras et
bona cum venia ambulet, ut sit ubi sedeant, qui auscultare velint.

DRAMATIS PERSONAE

EROPHILUS adolescens
PANTOMAGUS medicus
FREDERICUS Teutonicus
IULIA
CAMILLUS
ALFONSUS pater Iuliae
BARGULUS, CLOPETARUS fures
SANNIO servus Alfonsi
PANTALEO servus Erophili
GOTHRIO servus Pantomagi
LEONARDUS servus Frederici
AMERINA ancilla
CAUPO
FERDINANDUS pater Erophili
BAIULI
DUUMVIR

ACTUS I, SCENA i
PANTALEO, FREDERICUS, LEONARDUS, PANTOMAGUS, GOTHRIO

PANTA. Dii immortales, viros ut ludificantur faeminae! Tres intus unicam ambiunt
virginem, Pantomagus falso dictus medicus, Fredericus Teutonicus potator egregius,
herus Erophilus, cuius hic laudes taceo. Pantomagus Iuliae pulsus tentat pollice, et de 25
corporis valetudine gloriose disputat. Fredericus cum illa more agit patrio, et in eius
labiis plerunque habitat. Cordis arcem sibi herus elegit meus. Pantomago inprimus
Alfonsus dat operaum, scit eum bene nummatum esse scilicet. Fredericum non curat
admodum, herum vero Erophilum odit pessime, quem adolescentem dicit dissolutum
nimis. Hii omnes intus iam sunt ut procentur Iuliam, atque eccum Fredericus egreditur. 30
(Intrat Fredericus.)
FRED. Quid ais, Leonarde? An tibi probe videor tractasse Iuliam, et me intus satis
gessisse amatorie? Sedebant intus, fabulam narrans Erophilus, et manum manu tenens
ex altera parte medicus. Ego nihil dico, sed rogo quomodo valet, et illam arcte amplectatus
osculor. 35
LEO. Non potuisti, here, plura paucis proloqui. Disputet medicus, fabuletur
Erophilus. Tu illam aggredere punctis argumentorum brevibus, syllogismo ex tribus
constante partibus, non amant mulieres excursiones rhetoricas.
FRED. Ego rhetoricam non didici, sed si mecum illi homunciones contenderint, verba
si desint, dabo tamen verbera, vel eos potius callido aggrediar consilio. Primum solus 40
utrosque ita reddam ebrios ut nequeant pedes suum officium facere, tum collapsos humi
onerabo verberibus, docebo quid sit homunculis cum viro contendere. Sed ille inprimis
garrulus medicus, simiae simillimus nequissimae bestiae, qui collo simiarum pelles
circumplicat, qui me intus habuit contemptui, ego illum — (Pantomagus intrat.}
LEO. Tace, here, ipse egreditur. 45
FRED. Iam tecum loquar ut ille non intelligat, et tamen illum ludam maxime. Istoc
est sapere.
LEO. Ah quam callide!
PANTO. Unquamne obsecro degenerem vidistis asinum equi generosi dorso insidentem?
GOT. Id ne mireris, here. Nam passim fit hodie. 50
PANTO. Ego vero, stolide, quod passim fit non possum pati.
GOT. Ah obsecro, here, ne saevi tantopere. Tu tuum ingenium cum eius stupiditate
conferas? Tum pol ineptissimus es. Sed eccum ubi ambulat.
FRED. Ess sol ken stound far eber kan,
Man hab dan etwas guit getan.
55
PANTO. Quid ait, Gothrio?
GOT. Loquitur Gallice, philosophatur, intelligo.
PANTO. Quomodo?
FRED. Audis, Leonarde?
GOT. Cum sol consisterit super Gibraltare, 60
Atlanticum fervore flagrabit mare.
PANTO. Sic opinabar certe.
LEO. Illum, here, lusisti callide.
FRED. Dat beeff ute segghen.
PANTO. Quid illud, Gothrio? 65
GOT. Dat bovem saginatum.
PANTO. Cui?
GOT. Tibi, ut opinor, una cum cornibus.
PANTO. Itane?
LEO. †Te seker wat. 70
GOT. Te caecum praedicat.
PANTO. Mentitur, diis gratia.
FRED. Nu hoort en woort.
GOT. Nihil damni in cervesia.
PANTO. Pol credo. 75
LEO. At ne crede, Pantomage. Pol mentitur ut medicus.
PANTO. Itane, barde? Me derisum advenis?
LEO. Annon licet obsecro uti proverbo?
PANTO. Proverbio? At pro hoc verbo vapulabis, pessime.
FRED. At abstine manum, medice, si sapias, et cura teipsum. Ego servum defendam ut 80
dominum decet.
GOT. Voca illum fungum.
PANTO. Quid ais, funge?
GOT. Et bibonem.
PANTO. Et bibonem. 85
GOT. Casus pro casu.
PANTO. Quid tum postea?
GOT. Et spumum vini.
PANTO. Et spumum vini.
FRED. Quid dixisti? Itera dum eadem ista mihi. 90
GOT. Mane, Federice, ego dominum defendam ut servum decet.
PANTO. Putat me hanc in me accepturum iniuriam? Mori me malim. Sequere me, Gothrio.
GOT. Vale, Frederice.
FRED. Quid nunc ais? Ut nos hunc hinc abegimus! Quid dixisti cum commotus est
tantopere? 95
LEO. Servum eius dixi mentiri ut medicum.
FRED. Profecto pulchre. Quin sic semper factita, tu illos irride, ego pro utroque
pugnabo. Nunc hinc recta abeamus ad forum.
LEO. Sed Erophilus ab Alfonso exit. (Intrat Erophilus.)
FRED. Eat quo lubet, tu sequere me. 100
LEO. Sequor.

ACTUS I, SCENA ii
EROPHILUS, IULIA, SANNIO

ERO. Sequere hac me, Iulia, ne te pater conspiciat tuus.
IUL. Non equidem audeo longius ab aedibus abscedere. Ita me noster quasi canis
venaticus perscrutatur Sannio.
ERO. At huc paulum concede a foribus, ne quis clam nostrum sermonem excipiat. 105
IUL. Eundum video. Quo vocat amor, sequor.
ERO. Quid agimus, Iulia? Quousque trahimus moras? Cur non nostris viam
exquirimus amoribus, sed lenta tabe utrique perimus miseri? Virum tibi pater stolidum
sed divitem Pantomagum parat, cui te nuptam locet.
IUL. At mihi vel tellus ima dehiscat prius, quam tibi datam, Erophile, fallam fidem. 110
ERO. Ergo secretas auras accommoda mihi.
IUL. Iniuriam mihi facis, Erophile, si meam metuis fidem.
ERO. Ah, Iulia, enecas. Non tu scis equidem quam alte verbum hoc in cor
penetravit meum? Egone tuam metuam demens fidem, cum animus quo metuam nullus
est in corpore, praeter tuum hunc, quem tecum gestas, Iulia? Sed missa istaec, nunc 115
quod te facere cupio audi. Si suis pater assuetus moribus te sibi soli postulat vivere,
nec libere quenquam aut intueri aut alloqui, profunda nocte, gratus cum serpit sopor,
aut ego te solam, mea Iulia, hinc aveham, aut ancilla comitatam, si forte malueris.
IUL. Eia, Erophile, iam perditam me plane cupis! Siccine filiam decet patris domum
deserere? Quantas hinc patri creabo miserias! Tum quid de nobis homines passim 120
garrient, qui fama adhuc semper viximus integra? Nam quanquam mihi meus testis
est animus te caste amores semper coluisse meos, tamen vita charius nomen cuique
integrum, quo semel dempto non est cur velit vivere.
ERO. Equidem bene facis, et ut probam decet, quae duro tam pie patri obsequeris.
Sed scin’ quid vulgo? Non novit patrem amor. 125
IUL. Amorem caecum narras, at meus videt, et multa praevidet futura, ni caveas,
mala. Quid si iratus me meus deserat pater, nec suam impotens agnoscat filiam?
ERO. At te desertam accipiet Erophilus, et suam amans agnoscet coniugem.
IUL. Equidem tuo amore nihil mihi augustius, nec quod aeque animam oblectet
meum. Sed quid si et patrem retinere possum et Erophilum, nec alterum alterius 130
causa perdere, num tibi gratum fecero?
ERO. Mihi gratissimum, sed omnis interim ingrata mora.
IUL. At festinandum lente.
ERO. Quin mora dat periculum.
IUL. Imo festinans canis caecos parit catulos. 135
ERO. Quid rogo suades?
IUL. Ferendum et sperandum.
ERO. Iucunda spes, sed durum ferre.
IUL. O erras. Ferre leve, sed forsan perferre grave.
ERO. Esto, quando me consilio superas, iam mos geratur tibi, parebo, patiar dum 140
potiar modo, quidvis volo perpeti (Sannio intrat.)

IUL. Erophile mi, non tu scis quam cordi charus sis meo, nec quas mihi pater parat
molestias dum mihi amores interdicit tuos? Sed feram. Dies dabit quod dies negat.
SAN. O factum bene! Iam pater tuus hic faxo aderit.
IUL. Interim, Erophile, te obtestor atque obsecro ut me famamque meam tibi 145
charam habeas.
ERO. Futuram iuro vita chariorem mea.
IUL. Iam me tempus est introire, Erophile. Vale.
ERO. At si maneres valerem amplius. Sed crepuere a vobis fores. Heu senex
egreditur. Non par est eum fugere qui nihil commiserit. Tu bono animo sis, mihi 150
relinque caetera.

ACTUS I, SCENA iii
ALPHONSUS, IULIA, EROPHILUS

ALPH. Ubi sunt illi quos prope hic colloquentes vidit Sannio? Atque eccum, adibo.
Salvete plurimum, nunquid vobis molestus? Tu vero inprimis facis, ut probam decet,
Iulia? Nequeo te dictis facere mansuetam meis? Quoties te vetui foras erumpere, aut
quenquam compellare solam aut colloqui? 155
IUL. Modo huc, mi pater, ambulatum venimus. Nec latebras, ut vides, nec angulos
quaerimus.
ALPH. I intro, ibi mentem tibi omnem eloquar meam. Quid esse istoc dicam,
Erophile, negotii, ut tu cum sola solus sis semper filia? An mos est ita apud vos
Venetiis, ignotus alienam sic ut frequentet domum? An quia hae tibi semper patent 160
fores, aedes credis meas, inepte, lenonias?
ERO. Nequeo satis hanc iracundiam, Alphonse, mirarier, nec quo haec serpant
molesta verba video.
ALPH. Nec ego tuam admiror satis audaciam, nec quid hic quaeras, aut quid
cupias intelligo. 165
ERO. Egone quid cupiam? Ut te placatum videam, age narres quid sit quod te
irritatum reddidit.
ALPH. In eadem estis edocti omnes schola. Surdes estis ad peccata semper propria.
Non ego te heri vidi cum illa in secretis aedium partibus? Non me praesente saepe
nutibus loquimini? An toties vestra deprehendi suspiria, ut ego lapis interim nihil 170
suspicer? At tu me fortassis opinaris silicernium, et visu pariter et animo hebetem.
Erras, Erophile, non potes senem fallere. Morum magistra aetas istorum fuit,
expertus vix dedisco quod didici diu. Sed, ut verba ad compendium conferam,
natam ego meam ita diligo ut patrem aequum est sedulum et sobrium. Tu quis sis aut
unde, non ego satis scio. Natum te Camillus memorat Venetiis, et huc a patre 175
missum ad colenda studia. Haud te par est amori dare operam, vix bene convenit
Veneri cum Pallade, nec te his ornatus nec vestitus condecet Musarum alumnum. Tum
ego valetudine vix utor prospera, gnatam me meam solari volo. Proin mihi molestus
ne sis amplius, tua negotia agita, meum ne turbes domum.
ERO. Aecastor cum verba haec mecum considero, nonnullam te puto mihi facere 180
iniuriam. Quam, etsi ego dignus essem maxime, at tu minime dignus, Alphonese, qui
faceres. Ignotus domum saepe iam viso tuam, molestus sum fateor. At nunquid
decuit ipsum te irae ministrum esse tuae? Servo commodius hoc demandasses
negotium, hortatus esset abstinere aedibus, paruissem. Tum quis sim aut unde non
satis intelligis. Est (diis gratia) cuius non pudet pater. Sed nec ille me dedignatur 185
filium, nec aegre huic vestitui sumptum suggerit. Sed quod caput causae est tua filia,
cur illam meque falsa suspicione oneras? An ita hic ab humanis abhorretis moribus,
ut virginem non liceat intueri et colloqui?
ALPH. Non ego, Erophile, humanitatem tuam postulo. Humanum est virginem
intueri et colloqui. Ego meam filiam honestam, non humanam, volo. 190
ERO. An ego insidias eius tendo pudicitiae?
ALPH. Istud ne fiat, ipse ego cavero. Proin, Erophile, meum sic habeto animum,
aliam quaere domum, meam relinquito.

ACTUS I, SCENA iv
EROPHILUS solus

Aedipol iste dies perversus atque adversus mihi accidit, qui perturbavit omnes rationes
mihi, nec quid primum velim aut nolim cogitabundus invenio, ita agitor miser in amoris 195
rota, quae caput mihi perturbat vertigine. Nec bellum gero nec pacem invenio, fugiens
consisto, stans fugio, nullus est ignis et totus ardeo. Quid nunc tibi faciendum censes,
Erophile? Quid? Tibi vivendum est soli sine illa? Nec tecum nec sine te vivere possum,
Iulia. Nulla mihi expetenda vita est, abs te si distrahor. Quid si senem iam iterum adeam?
Orabo, obsecrabo ne mihi succenseat. Forsan ubi illi iracundia deferbuerit, exorabo illum 200
ne saeviat tantopere. Ita facere certum est. Quid agis, stolide? Quid si te novis excipiat
contumeliis? Quid facturus? Quid? Par pari referam, quod eum mordeat. Eia non decet,
sic res in pessum ruet, et te perdes, et, quod tibi charius, Iuliam. Quid si autem istum
longe locum deseras, ut intervallo saltem aerumnas leves? Nihil agis, fixus hic es telo
Cupidinis, remigio veloque festina quantum potes, quo te in altum capessis magis, eo 205
te aestus amoris magis in portum referet. Haec quondam mihi portus salutaris domus,
hanc scopulum nunc senex suspiciosus reddidit. Tu vero, Venus, navem sic meam
dirige, ut nullum amoris naufragium patiar. Nunc ad Camillum ibo amicum mihi unicum.
In eo omnis spes reliqua est mihi. Eum paternae domi spero invenero, quo Pantaleonem
pedissequum praemisi meum, ut illi nuntiet me illum convenire cupere. Sed oportune 210
eccum advenit, atque una Pantaleo. Neqeuo me continere, quin prius adeam.

ACTUS I, SCENA v
EROPHILUS, CAMILLUS, PANTALEO

ERO. Camille, salve, vitae dimidium meae.
CAM. Tum tu multiplicem vitam habes, dimidium Iuliae iamdiu dedisti, dimidium ipse
possides, donas dimidium mihi. Sed quid id est quod me accersi iubes?
ERO. Nunc est, Camille, ubi vires experiare tuas, ut quis sis, quis fueris, quis 215
futurus sis, indices.
CAM. Bis exoratur, qui exoratur cito. Siquid mea ars tibi possit efficere, impera et
impetra apud me, Erophile. Proin tu omnes hinc ambages amove, et quid me velis breviter
expedi.
PANTA. Herum quid torqueat nimis cupio cognoscere. 220
ERO. Alphonsus suis me interdixit aedibus.
CAM. Hem quid? Interdixit?
ERO. Factum, Camille.
CAM. Qua gratia?
ERO. Colloquentem me vidit cum Iulia. 225
CAM. Colloquentem cum Iulia? Quid tum postea?
ERO. Sic est, ut audis, nihil cognovi amplius.
CAM. Apage non decet, non isto hoc fiet modo. Quod si te suis interdixit aedibus, at
vives tamen illa quam fieri potest prope. Pater hinc meus abest peregre Lucius, et me custodem
hisce reliquit aedibus. Apud me victita quandiu volueris. 230
ERO. At nusquam vivo, nisi hic, Camille, vivo.
PANTA. Quid tu hoc, here, iam serio doles? An nullibi praeterquam in Alphonsi
aedibus vivitur? Quid si sole, aere, aqua, igne, patria interdiceret tibi, quid tum faceres?
ERO. Mallem haec omnia. Iam carebo patria, extra has aedes ubicunque demum 235
vixero.
PANTA. Siccine operam das philosophiae? “Sit ergo tibi patria ubicunque est bene.”
ERO. Ergo mihi nulla erit, cui ubique erit male.
PANTA. At quomodo extra has aedes aere carebis, quo sine nequis vivere?
ERO. Anima non animat, nisi ubi amat, Pantaleo. 240
PANTA. Ut suam herus docte defendit mollitiem!
ERO. Itane tandem? Verbum si addideris —
PANTA. Hem illoc verbo esse me servum scio. Sed quid Camillus cogitabundus
constitit?
CAM. Nequeo mirari satis cur hoc Alphonsus fecerit, nisi, ut tenaci est et duro ingenio, 245
locare Iuliam cupit Pantomago medico, cui praeter opes a patre relictas suo, doctrinae ne
mica est, nec adeo ingenii.
ERO. Rem tenes ipsam, sic est ut narras.
CAM. Sic mecum Alphonsum nuper locutum memini. “Nostin,” inquit, “Pantomagum
medicum?” “Imo empricum,” inquam, “nemo melius.” “Hem,” inquit, “cur hunc empiricum 250
nominas? Annon doctus satis?” “Nemo,” inquam, “se iudice doctior. Iam ego tibi,
Alphonse, nuntio ne primis hunc labris gustasse literas.” “At ego,” inquit, “de
corporis humani fabrica sermonicantem eum saepe audivi, nec credo quod dicis. Ego si
aegrotavero, me illi credam prae cunctis Patavii. Sed non hoc quaero, perveniam quo volo.
Indoctum esse dicis. Dico. At opulentus est, non nego. Et meam unice amat Iuliam. Utinam 255
haec illum vicissim amaret stolida, tum stolida stolidum invicem, inquam, diligerent.”
ERO. Tu vero obsecro adiuta, Camille, quo mihi cum illa loquendi fiat copia.
CAM. Inveni viam, fiet, ne metuas.
ERO. Fiet, respondes? Respiro, cedo manum.
CAM. En spondeo. 260
ERO. Et ego me vitam tibi debere respondeo. Sed quando aut quo fiet hoc modo?
CAM. Vel mox, atque audi porro ordinem. Hodie senex dat natalitia, cui gratificatum
aliquot ire decrevimus, ut personati ex more ducamus choreas. Hos inter tute accedas,
Erophile, praeterquam uni mihi incognitus reliquis. Ego familiarem illis te ducam meum.
Caetera nemo est qui velit requirere. 265
ERO. O Camille mi, nolo te coram in os laudare, sed nunquam quicquam in laudem
tuam loquar tam largiter, quin tua id omne superet amicitia.
CAM. Me in opera praestanda segnem esse vetus vetat amicitia. Aut hic aut alibi ero,
ut me voles.
ERO. Facis ecastor ut soles. 270
CAM. Iam, si videbitur, in forum properemus, ut parentur quibus opus est.
ERO. Censeo.

Perge ad Actum II