Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera virida — translatio

G. HADDONI DE LAUDE SCIENTIARUM ORATIO
HABITA OXONIAE

TSI non sus Minervam, inepte tamen quiqsuam Minervam inquit Varro ad Ciceronem et Atticum. blue Quapropter ipse sus, id si sumam mihi vos ut doceam, tot circumfusas mihi Mineravas, non ineptus in eo sed plane amens videre possem. Sed non tantum mihi arrogo, nec vobis derogo, vos ut discipulos postulem quos magistros non recusem. Verum ad hunc me sermonem impulit praeceptor privatim meus, praepositus inde separatim vestris studiis, vir perfectissimus omni genere laudis, D. Coxus. blue Qui, quomodo prius vivendi, dicendi, sentiendi sic author mihi hoc tempore loquendi fuit. Cuius cum tantum pondus verborum et vitae sit ut multum ipse ex se valeat, talem complexus est causam ut ipsa propter se videatur adiri debere. Quare cum gratissima mihi praeceptoris praclarissimi voluntas semper fuerit adhuc sit ad hac fore debeat etiam in operarum occupatione minutissimarum, in hoc rerum genere quod mihi propositum est, cum admodum ei libenter obsequutus
spacer 2. Caput huius meae ad vos orationis esse voluit de laude scientiarum. Magnam rem, o dii boni, et maximam unam ex omnibus et nostris studiis dignissimam. Sed alterius nimirum temporis et maioris cuiusdam ingenii quam nostri est aut fortasse esse potest. Verum tentemus sane, quoniam ad id trusi sumus, et si nihil erit, inquietatem accusatote mei praeceptoris, cuius imperium fuit in hac rea, meam facilitatem laudadotate, qui malim ingenii laudem et eruditionis amittere quam humanitatas et officii. Quanquam illa quanta sit in hiis apparere non potest, rebus sane summis sed remotis ab omni contentione et temporis perexigui. Quapropter ista praeceps eolvovam, fretus intelligentia vestria, et huic subitae diffidens et prope fortuitate orationi meae. In qua, licet Cantabrigia me mea multum diuque iactaverit, tamen haec novorum hominum, novorum me locorum nova forma terret oculos meos, qui, quocunque inciderint, nihil vident illorum in quibus longo iam tempore conquierunt. Sed ut id agatur ad quod adsumus audite, optimi viri, s causa audiendi esse putatis quemadmodum apud vos sane doctissimos de doctrina semidocutus percurram.
spacer 3. Qui non praeceptis vos insquor ut erudiam, sed adhortationem, adfero vos ut ipsi erudiri velitis. Neque ad illos hae meae voces sunt qui iam ipsi praeceptores gravissimarum discplinarum aliis esse possunt, quales plerosque vestrum reor, sed adolescentes affari volo quorum imbecillitas aetatis et ingenii sapientium et doctorum constituenda moderatione est. Quanquam neminem illorum qui studia literarum amant poeniteret eius sermonis in quo notae quaedam doctrinae insunt, et cuius ad amplificandam dignitatem disciplinarum iter est, quod hac oratone nostra sequimur, quidem certe quantum assequamur vestris studiis intelligetur. Quae licet hactenus magna fuerint, si maiora posthac erunt recte nos loquutos optime vos omnes fecisse existitmabunt.
spacer 4. Ad quam rem, ut maioribus animis et erectioribus venire possitis, primum cognoscite, vel cognitum potius id sane prius mecum, si libet, recognoscite, multioplex hoc animal, acutum, memor, plenum rationis et consilii quod hominem dicimus, praestantissima quadam ac divina conditione generatum esse, ex quo consequitur appetitus in illo rerum bonarum et naturae conventientium. Placet autem iis quorum acutissima philosophandi ratio mihi videri solet tria rerum expetendarum esse genera, quorum princeps est honestas, quam utiiltas consequitur, tertio lin loco voluptas inducitur. Hii sunt tanquam augistissimi fontes ad omnes naturae nostrae cogitationes, per istarum quae regionum vias, universae actiones nostrae vitae sic peragrant, nullum ut studium, nulla ut cura, nullus ut sensus noster expers istorum sit.
spacer 5. Quid enim ad ullam vel animi vel corpris rationem cadit in quo non consectamur naturam rei praeclarum ex se vel eandem coniunctam aut cum fructu aut cum delectatione? In primo genere sunt honestates, virtutes et offcia. In secundo commodorum quae mercedem adferunt ex se consequentem vel ex honoribus authoritas, ex opibus abundantia, ex amicitiis familiaritates, et quae reliquae sunt opportunitates huius generis. In voluptate sunt tertia et ultima suaves et ingenuae nostrorum animorum oblectationes quales ex vera gloria sunt et recte factis, et partim ex studio scientiarum ventilationeque naturae, quam Cicero pabulum modo animi, modo cibum humanitatis appellat. blue
spacer 6. Nec expectare debetis ut ullas vobis exponam mercenarias utilitates sordidorum hominum aut illorum delitias qui corporibus immersi voluptatis naturam ad titillationem sensuum referunt. Huiusmodi praetereantur importunae belluae. Si nos animum omnino tueamur et a sensibus cogitationes abducamus et respectemus paulisper ad mentem, interiorem nostri partem, inveniemus in hiis doctrinarum studiis ad quae segregamur, non unum aliquod ex ilis tribus generibus quae ponebam, in quo multum est, sed concursum quendam ad literas ipsorum trium, de quibus dum paucissimis loquor, quaeso diligenter ut facitis attendite.
spacer 7. Primum virtus sumatur, cuius praestantia singularis est. Hanc Cicero quadripartitam effiiciens faciem eandem et formam honesti vocat, quam Aristoteles conscindit minutius. blue Sed quotuplex sit virtue, ad id quod nos agimus nihil interest. Qualis sit videamus. Est autem habitus, naturae modo, rationi consentaneus. O divitem virtutis et auream supellectlem! His rebus constat omnibus sine quibus singulis vita nostra niulla esse potest. O literarum excellentissimam et plane divina conditionem quibus exornantur et perpoliuntur haec virtutis membra praeclarissima! Naturam enim egregie multa inchoantem, doctrina formans et erudiens tandem perficit, memoriam, difficilem saepe ad comprehendendum, lubricam semper ad tenendum, et facile etiam labentem, praecepta literarum confirmant, eandem et latentem quaque in re inveniunt, inventam constringunt, constricrtam sic observant ut nulla via possit evolare.
spacer 8. Iam ratio nisi doctrinae praeceptis alta educataque foret, esset illa quidem ortu praeclaro et generoso, sed ad exitum prope nullum venire posset. Quin cum longius progressa ratio est et ex literis adiumenta sibi asdscivit ac intravit penitus in rerum naturam, ex quo virtus effici solet. Itaque Stoici commodissime virtutem appellant perfectam rationem. Magna laus et plane summa nostrarum artium quibus id efficitur, cuius causa caeteras res omnes efficere solemus.
spacer 9. Quapropter agite vos, virtutis splendor et honesti movet. Per disciplinarum cognitionem vobis iter ad ea est. Nec enim suscipiare possunt nisi sciatur cuiusmodi sint. Scientia autem earum omnibus his literarum fontibus proficiscitur. Neque nos id conturbet quod a Platonem positum est virtutem docere non posse. blueNimirum ea parte non docetur qua collocatur in usu vitae, sed ad primos animorum motus et tanquam incunabula virtutum nisi certa praecepta dentur, ne nomen quodem virtutum, quale sit, apparere potest, ex prudentia licet id intelligere cuius vis cum per reliqua permeat, haec nobis sola nominetur. Eam Cicero definit bororum et malorum, utruorumque scientiam. blue Scientiam audimus, scientae vox in auribus nostris insonat. Demus igitur operam ut eam perquireamus ex arte et doctrina, si quidem virtus nobis aut honestas chara est. Hec sine illis pene nulla esse possunt. Illa si erunt magna, haec in vobis maxima consequentur. Aut omnino recte Socrates, blue qui nihil virtutem esse voluit nisi prudentiam, et optime Aristoteles et Cicero, qui perspersam in omnibus recte factis prudentiam esse voluerunt. Quorum utrolibet efficitur aut solis literis aut maxime et praecipue uti debere, quoniam prudentia omnis ex commendatione nostorum studiorum est. Quapropter, ut concludatur iste locus, iudicia nostra tanquam oculos exacuamus, vim excitemus omnem mentis ut Socratem ipsum sequuti, principem sane omnium scientiarum consequamur illus et honestatem, quae, quomodo mirifica fuerit in illo, sic nobiscum ad summam laudem perve\nire possit si in literis conteramur, praestantissimis omnium generum vitae magristris.
spacer 10. Sequitur utilitas, quam futilem et temporariam caetera dant, veram, solidam, expressam, sola nobis studia nostra relinquunt. Nam forma, vires, sanitas, opes, agri, villae, vestes, pecora, quaeque solent eiusmodi rerum emolumenta commemorari, ex pecore orta, ad corpus referuntur, et in eo terminantur. Itaque corpora, quemadmodum in perpetuo motu sunt, sic horum commodorum omnia membra mutabilia sunt, tota incerta ratio, et illorum est ipsa possessio periculossisima. Contra quae si vellem dicere disertus esse possem, quoniam in illorum exagitanda levitate philosophi suos libros referserunt. Sed ista ut contemnenda contemnamius, et ad illas nos referamus animorum amaenitates, ex quibus veri fructus et stabiles percipiuntur, quos cum repieriemus a literis non discesserimus.
spacer 11. Nam quae pondus et existimationem habent aut a natura donantur aut a fortuna accommodantur, aut proficiscuntur ab animo. Naturae munera sunt illa quidem fundata praeclarissimis initiis. Sed nisi moderatio quaedam cultus adhibeatur ad ea doctrinae vel nullos ferunt fructus vel spinas procreant et herbas infrugiiferas, ut optima saepe natura nisi literis et artium disciplinis conteratur, in maxima perversitate fit. Iam de fortuna difficile est, prout temeritas illius postulat, dicere. Cicero de tota illius levitate et inconstantia verissime videtur sensisse et gravissime admonsuisse cum fortunam dicit et ipsam caecam esse et eos caecos efficere quos amplexa est. blueSupersunt animi bona, mens, intellectus, ratio, sapientia, ars, quiorum omnes ratio, literis et doctrina continentur. Haec bona licet verissime appellare, quoniam meliores, instructiores, munitiores, denique beatiores reddunt eos a quibus firme sunt comprehensa. Nullis temporibus, nullis negotiis, nullis casibus excluduntur, semper praesto sunt, semper vigent, omnibus causis, omnibus locis se impartiunt, res prosperas ornant, res adversas solantur., moestos recreant, afflictos erigunt, prope mortus ad vitam revocant.
spacer 12. Multum videor dicere, nec tamen multo secus quam dico. Cum enim animus cuiusque is est quisque, ut Platoni visum est, philosphorum deo.Cur non vivere quodammodo dicamus eos quorum artes, consilia, deliberationes, scientiae, toti denique animi vivunt in pectoribus hominum, in literis custodiuntur? Huc igitur animos nostros prope adducamus, huc curae, studia, commentationes, vigiliae nostrae allaborent ut literis excellamus et doctrina. Quod si perfecerimus praemia iam videtis, prosperitatem animorum florentissimam et refertissimam omni foelictate, post mortem, nominis memoriam aut diuturnam aut aeternam quasi alteram vitam.
spacer 13. Quae si consyderare libet in aliis quanta fuerint, facillimum est ex verisimiibus philosophorum temporibus repetere. Themistocles exilium, tali viro luctuosissimum, doctrinae vis sustentavit. Dionysium de regia fortuna depressum literae recreaverunt. Posidonii aestus et ardores in toto corpore furentes doctrina mitigavit. Ciceronem deformatum exilio, egestate, ruinis omnium fortunarum,s senem plane laborantem et aerumnosum literae sustentaverunt. Literae Socratem in mediis cruciatibus atque adeo in medio morte non solum moerentem levaverunt sed etim orientem exhilianaverunt. blueHuic igitur doctrinae, hiis studiis, his artibus animi nostri se dedant cum his cogitationibus dies noctesque mentes nostrae habitent,. In his praeceptis animus noster, si multum se et assidue pervoluerit, nulli terrores exanimanabunt illum, nullae illum aegritudines conficient, nullae libidines inflammabunt, nullae delctiones languidis liquifacient voluptatibus, sed iunctus Deo sursum erit, neque foras spectans, ab externis rerum eventis relegabitur, neque quiquam ad se credit praeter seipsum pertinere. Quam animorum tranquillitatem quidam philosophorum plenam tot commoditatibus foelicitatem voluerunt ipsam appellare. Nos iunctis et cumulatis animorum reliquis bonis, quorum omnes copiae et urbertates in literis insunt, omnibus partibus completam esse et beatissimam et ipsi iudicabimus, et id si tempus ferret aliquantulum quidem ostendere possemus.
spacer 14. Sed iam posita literarum et honestassima natura et utilitate summa, restat voluptas quam ex rebus optimis et maximis maximam et optimam percipi necesse est. Nam si res externas ad sensus nostros laetitiam, quantum gaudium, imo quantum plausus, quantos triumphos excitari necesse est quum placata ipsa tibi mens, compressis et sedatis perturbationum facibus, incredibili vi sua per coelum, per mare, per terras tacite peragrans, et tota ipsa in se reflexa nonnulla recondit, cogitat, ratiocinatur, refellit, deliberat, proponit, et reliquis utitur, perfruitur omnibus divinissimis intellectus et rationis muneribus? Et philosophati quidem satis iam ante de hac re sumus. Philosophorum vitam testem adferemus nostrae orationis.
spacer 15. Pythagoras, priscae memoriae vir qui Graeciam primus illustravit, vitam hominum quasi mercaturam esse dicebat, in qua multae essent et varie concursiones hominum agentium, ruentium, molientium pro cuiusque ingenio et facultate. Unum esse genus hominum literis involutum qui philosophi dicuntur. Hos ab omnibus seclusos forensibus et pervulgatis aliorum occupationibus tanquam arbritos et iudices sedere alienorum operum, nulla ipsos cura huisusmodi rerum impeditos, sed iin libera et soluta rerum cogitatione sua studia defigentes. Hoc et ipse Pythagoras aureum ocium tenuit et post illum innumerabiles alii. Democritus, vir magnus imprimis, tanto studio incensus est ut oculis se ipse privaret ne cursus quo ferebatur ad doctrinam impediretur.
spacer 16. Quid unum commemorem? Chorus a Cicerone recensetur eorum qui discendi cupiditate elati in perpetuas se perigrinationes eiecerunt. Zenocratem commemorat, Crantorem, Arcesilaum, Aristotelem, Theophrastum, Zenonem, Cleanthem, Chrysippum, Antipatrium atque addidit innumerabiles alios ut infinitam intelligatis et immensam doctrinae voluptatem. blue Cuius suavitate si principes philosophi sic allecti sunt ut nonnulli, poshabitis omnibus in his doctrinarum studiis se posuerint, alii tam longe progressi sunt ut partim patriam, partim sensus ipsi suos et salutem contemnerent, vos exaggerate et extruite animos vestos et tripartitam hanc a me breviter conclusam doctrinae praestantiam confectimini. Vos (inquam) quibus non perpetuae peregrinationes suscipiendae sunt, quod nobiles olim philosophi fecerunt, sed quibus domi et in his sedibus nunc sumus, doctrina propinitur et inculcatur. Omnia vobis divinitus suoppeditata sunt non solum expectatione aliorum sed votis etiam vestris maiora.
spacer 17.Nam sive quis aspexerit ad authorem huius principis domicilli literarum, regiam maiestaem, nihil sol unquam vidit collustratum tot ornmentorum luminibus et tantis tum belli tum pacis artibus explendescens, tam absoluta rerum onium prosperitate florens, sive decanum reverendissimum considaverit, praeceptorem meum ‒ quantum in illo pietatis, quantum in pectore roboris et nervorum, quantum in gerendis rebus alacritatis et laboris, quantum authoritatis in voce, suavitatis in ore, comitatis in moribus, quantum constantiae et officii in tota vita perspicitur! Verum de illo, quoniam adest, dicam nihil in quo sentio, quantum orationis meae ornamentum perdiderim? Caetera quae animo lustrare possim, omnia occurrent ampla, excelsa, augusta, regalibus aptissima institutis.
spacer18. Quare vos aequissimum est (aut nos potius, si ego ad numerum vestrum aggreger) dare operam ut quoniam quidem munificicentiae participes futruri sumus, respublica vicissim nonnullos laboris et industriae nostrae fructus percipiat. Haec autem si aliqua esse apparebunt, luculentissimis compensabuntur nostris emolumentis. Non his se finiibus regiae maiestatis excellens beneficentia tenebit. Magna erant quae antegressa sunt, maiora videmus praesentia, licet futura nobis expectare maxima. Semper de suis regia maiestas quaerit, ecquid agant? Exquid in illis spei? Ecquid facultatis insit? De suis semper ad se mitti cupiet regia maiestas quos ornat ut viva fruatur gloria sui immortalis beneficii. Semper in republica suos disseminabit, ut in omnium auribus et oculis testimonium collocetur.
spacer 19. Aderit, qui nunc adest, reverendissimus in Christo pater Ioannes Lincolniensis blue qui, nisi hoc regale beneficium admodum amaret, literas diligenter, vos non negligeret, nunquam his annis vir hoc tempore se in viam dedisset. Igitur tantum sibi laboris pater gravissimus assumpsit ut curriculum hoc videret vestrorum ingeniorum. Idem cursus vestros ad literas regiae maiestati vehementer commendabit. Iam reverendus in Christo pater, Oxoniensis, qui exacta aetate et, ut videtur, corpore confecto hunc adrepsit, vos quasi alumnos suae senectus ad laudem literarum et honestatis florentes cum videbit, omnem in vestris studiis operam, gratiam, authoritatem suam consumet. Aderit decanus vester et fortassis etiam noster, praeceptor certe meus, vir omni ratione praestantissimus. Is hortatu suo regiam maiestatem non languentem commovebat sed currentem incitavit ut vestrorum commodorum rationem haberet. Reliquus iste flos vestrarum vicinitatum, note quem circa vos esse videtis, vestris virtutibus, vestris scientiis quomodo nunc inchoatis, et virentibus adhuc inculcat, maturas easdem et perfectas omni charitate sua comprehendet.
spacer 20. Denique lumina huius ornatissimae academiae, quomodo nunc se in domum vestram intruserunt, ita posthac collustrata eadem luce vestrorum ornamentorum et amabunt et praesidiis suorum consiliorum adiuvabunt. Quapropter iterum vos ad extremum appello, vos (inquam) appello, regalem stirpem, regalem familiam, regalem et domum et iuventam, blue ut omnium memores harum rerum quas ostendi, et horum virorum quos adesse cernitis, universas expromatis vires animorum vestrorum, ut tales aliquando sitis quales regia maiestas expectat, decanus vester reverendsssimus optat, tota respublica sperat vos esse futuros.

Finis