Tessera caerulea - commentariolum. . Tessera viridis - translatio  

D. GUALTERII HADDONI
CANTABRIGIENSES, SIVE EXHORTATIO AD LITERAS

UANQUAM diu pereginata valetudo mea morborum in coeco mari vestris auribus et oculis abfuit,  et vix adhuc hanc novam scholarum lucem aspicere potest, tamen cum sanitatis quasdam reliquias ex aegritudine recreatus (tanquam ex gravissimo quodam naufragio) recolligerim, eas ipsas ita ut sunt vobis  repraesentandas et in conspectus vestro collocandas esse existimavi. Summis enim semper et incredibilibus studiis vestris usus sum et me rursum infinita quaedam cupiditas tenuit vestris in auribus commentandi Quo factum est ut adolescentiae primum illa  priora, deinde iuventutis haec etiam meae posteriora tempora vestris temporibus omnia transmitterem. blue Et cum singulos aetatis meae gradus animo complector, nullum a vobis remotum invenio nisi  quem natura vel morbus disiunxerit, Postrema vero pestis haec corporis fuit ea sane teterrima omnium. Nam salutares naturae succos exorbuit et nervos prope omnes mentis elisit. Itaque tam longe haec calamitas me a vobis abduxit et in ea tam alte cecidi pedibus ut ingrediens animo non consistam, et morbo liberatus morbi tamen memoria terrear. Quapropter mea gravis haec et vehemens cum animi tum corporis perturbatio, vestra primum aequitate sublevanda, deinde etiam alacritate adiuvanda et corroboranda est. In  quo duplex vobis consideratio esse debet. Primum erit illum superiorem tantopere probatum vobis Haddonum vestum, vi morbi fractum et abiectum, restare quadam adhuc eius quasi effigiem, utcunque cohaerentem, facultate pene nulla, voluntate sane non contemnenda. Secundum est ut hoc ipsum apparens in oculis vestris eius simulachrum et animis occurans, quantum vobis cunque exile et imminutum videtur, tamen propius aspicere velitis et animis compraehendere. Quae duo si vestra benignitas large dabit et, ut solet, primum maximas pro beneficio vobis gratias agam, deinde grandes etiam et uberes ex assiduitate vestra fructus pollicebor. Quanquam enim intermissa mihi diu, tamen non omnis amissa dicendi ratio est, et licet magna ex parte repressum sit ingenium, tamen non sic omnino depressum est ut se rursus non possit attollere, praesertim si flatus aliquis studiorum vestorum se ostenderit. blue
spacer2. Ego vero prius excellentissimi praeceptoris mei Thomae Smithi vicarius, blue nunc regiae maiestatis beneficiarus sum, et aetate processi nonnihil. Itaque si minus sciens ad vos revertor, tamen (ut arbitror) non minus sapiens et, eloquentiam si forte minorem affero, tamen authoritatem affero sane maiorem. Quapropter ante qui summissse loquebar et vix in alieno munere vocem audebam mittere, nunc meam ipse rem agens dlitabo spiritus et libere vociferabor et ut ab omnibus audiri possim. Qui sunt autem iste clamores aut adiuvanda et corroboranda est. In  quo duplex vobis consideratio esse debet. Primum erit illum superiorem tantopere probatum vobis Haddonum vestum, vi morbi fractum et abiectum, restare quadam adhuc eius quasi effigiem, utcunque cohaerentem, facultate pene nulla, voluntate sane non contemnenda. Secundum est ut hoc ipsum apparens in oculis vestris eius simulachrum et animis occurans, quantum vobis cunque exile et imminutum videtur, tamen propius aspicere velitis et animis compraehendere. Quae duo si vestra benignitas large dabit et, ut solet, primum maximas pro beneficio vobis gratias agam, deinde grandes etiam et uberes ex assiduitate vestra fructus pollicebor. Quanquam enim intermissa mihi diu, tamen non   omnis amissa dicendi ratio est, et, licet magna eae parte repressum sit ingenium, tamen non sic omnino depressum est ut se rursus non possit attollere, praesertim si flatus aliquis studiorum vestororum se ostenderit.
spacer3. Dicam aperte, quoniam necessario dicendum est, minime sane libenter omnes repraehendens, sed commune potius culpam nostrum confitens, ute a quamprimum omnes exolvamur. Languori nimium nosipsos dedimus et ignaviae, scholas in solitudine relinquimus et vastitate, quas cum maiores nostri communes nominari volussent propter libere commeantes in illis ultro citroque literas, nostra desidia sic contractae sunt et tam insignem ad paucitatem reciderunt ut quorundam professorum certae sedes non universitatis communes scholae posthac nobsi cognominandae sint. Sed nec in his solum intertia nostra locis delinquit (quanquam gravissime quidem in his, quoniam publicae quaedam studiorum existunt et ingeniorum officinae) verum etiam serpit sane foras et in collegiorum se latebris occulit ingens et horribile peccatum, o bone Deus, ,et ab ipso illo Deo quem iuravi blue severe vindicandum, nisi nosipsi mature correxerimuis. Hic enim Deus orbis summus imperator unumquemque nostrum tanquam in propria statione collocavit ut mutuis officiis commune reipubicae societatem gubernaremus. Eandem in nobis spem necessariorum pietas insequuta, magnis impensis enutrivit. Eandem a nobis diligentiam academia suis incolis stipulata est et nos iuratri spopondimus.. Eandem universa patria requiret cum in illa disseminabmur. spacer
spacer 5. Et tum quidem aut praestanda nobis erit aut reliquendum totum hoc humanitatis nomen, in quae studia se nostra semper maxime iactaverunt. Equidem non solum humanitatem hanc nostrum doctrinae propriam, sed ne illam quidem commune omnium hominum retinere possumus, nisi publicam hanc optimarum artium mercaturam ingressi sic collaboremus ut ex opibus et copiis nostris primum nobisipsis seponi, deinde etiam in alionos derivari possit. Meum autem commercium, licet prop\rie cum legibus sit et in iurisconsultorum subselliis habitet, tamen migret sane paulisper et conticescat illa subitilis et praecisa legum iustitia, firmatur philosophiae  popularis altera quae latis viis et, et quam Aristoteles quasi luciferum ad omnes actiones nobis praelucere dicit. Haec certe ruit omnibus partis et universa interit dum nec prudentiam insequimur rerum causas nvestigantes, nec investigantes, nec fortitudinem confirmamus laborum patientia, nec intemperantiam excludimus animis otio mollitis. Tria principalia praecepta sunt, ex quibus primum et maximum est ut honeste vivanus. Igitur honestas vitae nisi forte a vobis aliena est, ne hanc quidem meam de communibus studiis orationem a vobis alienam existimare debetis. Pellatur itaque tandem animis nostris omnis ignavia, tollantur, imo trahuntur potius et funditus eradicentur, desidiosae cessationss.
spacer 6. Eiiciantur et asportetur (si nullo alio admonente, at me obtestante et inclamente) monstrum illud muiltiplex, concretum ex omnium vitiorum colluvie, pestis studiorum, expultrix virtutis, universae nequitiae semen, ocium. De quo tanquam diro quodam et nefando veneno loqui non libet, longe exterminetura a nostris oris, ablegetur ab omni sensu mentis et corporis, deportetur aliquio in ultimas terras unde nec nomen quidem ad nos unquam redire posset. Ad labors veniamus, commentationes, vigilias et omnis generis exercitationes quibus  tanquam saluberrimo quodam pastu mentes reficiuntur et aluntur. Neque si consuebant nostril maiores, propterea nobis stertendum erit. Imo vero contra stertere poterant illi sane si volebant impune, nobis ne connivere quidem licet sine summo scelere. Nam et maximis abundamus praesidiis omnium disciplinarum quibus illi carebant et optimorum doctorum multitudine floremus, quos prior aetas habere non poterat et externa nobis adiumenta blue Deus et plura profudit e maiora quam ex ulla superiorum temporum memoria repeti possunt. Quae dum particulatim vobis breviter expono, diligenter quaeso, quem admodum  coepistis, attendite.
spacer 7. Quoniam autem ut frumentum ex spicis excutitur, sic ex libris eruitur doctrina, primum illos  ipsos videamus quorum monumentis omnia maximarum artium studia fundata sunt. Illis Cicero suae eloquentiae praeclarissimam arcem exaedificavit. Illis Aristoteles multiplicem acuminis subtilitateme limavit. Illis Zeno voluminum suorum infinitatem, illis Plato philosopiae varietatem omnem combibit. Illis nata, illis progressa, illis confirmata et consignata tota doctrinarum ratio est. Manentibus illis literae diu steterunt et remanserunt.  Eisdem post incuisione barbarorum principum obrutis et deletis, securae sunt miserabiles ignorationis tenebrae, quibus maiorum nostrorum aetas oppressa est et nostra etiam illis infecta erat.Mea enim memoria ranae scholasticae in sacris scripturis obstrepebant. Totum nostrum ius Accursstanorum foecibus blue oblatum erat usque eo Papinianus blue ut si revivisceret aut ex saeculo priore Scevola leges ipsi suas non agnoscerent. Medicinam Arabum scabies ita omnem occupaverant ut medicinae ipsi opus erat medico. Philoslophiam atque humanitatem adeo omnem transmarinae sordes inquinitissimorum scriptorum sic contamnaverant ut nihil in illis synceri et salubris succi relinqueretur. Nos autem undique circumfusi  sumus libris excellentissimis doctrinarum cuiusque generis. [Evangelii lux divinis literis explendescit Iustinianus in solio sedens., Caiorum et Paulorum ore ius resplendit.] blue Medicinam Galenus et Hippocrates administrant, philosophia  fluit fontibus et Aristotelis. In omni vero dicendi ratione nos et scribendi Cicero sic expolit ut Ciceronianorum nomen  etiam in sermonibus indoctorum hominum increbuerit. Magna sunt haec adiumenta multorum magistrorum, sequuntur illorum qui loqui ipsi possunt.
spacer 8. Et quidem illos potissimum ipsos confideremus quorum praesens his temporibus nobiscum sermo est. Primum sumamus eum qui de sacris scripturis ad nos concionatur, quanta varietate literarum, quam exquisito iuditio vir! blue Secundus sit sane meus qui vicarius fuit, bluequoniam ius civile secundum nostrum religionem praestantissum esse arbitoror.  Huius si non optime instituta oratio, at praeclarissime constituta ratio est. Multum vidit, multum legit, et omnino tantum habet scientiae quantum intelligens vir experiundo facilius animadverteret quam indoctus aliquis procul auscultando possit suspicari.Atque hic in loco delitias vestras obiurgarem quod iurisconsultum nisi eloquentem audire non potestis, cum nobis non verba spectanda sed res ponderandae sint. Verum hoc alias si opus erit, nunc in viam sane revertamur.  Medicina praeceptorem habet blue non promptissime dicentem, fateor, sed subtilissime profecto scientem.  Contemnamus igitur aut certe nimium non desideremus in illo florem orationis, a quo si absit non valde sit requerendus, salubritatem scientiarum expectemus quae in illo est maxima, et nos eam praecipue sectari debemus. Philosophiam et rhetoricem tradunt mei familiares et collegae, blue vix ut meum m illis domesticum testimonium prodesse possit. Academia igitur testis ipsa esse potest <eos> non solum parati sermonis et ingenii, sed etiam extemporals facultatis quae in utroque cernitur. Nam magistrum in dialectica tanquam ignotum hominem praetereo, tamen doctum esse non dubito quoniam academia ratonem illius habuit, cuius iuditium mihi semper prae iudicium esse solet. Iam in linguis tradendis Hebraica duabus illa quidem columnis sustentatur, alter vernacula, peregrina altera, blue firma utraque et solida, quomodo narrant, ista qui norunt, nam ego non intelligo. Graecus vero noster doctor blue qualis sit omnes audivisitis et meminisse potestis, sermone solute et dulci, scientia magna et varia, celeri ingenio, memoria imprimis bona, denique praestanti etiam extemporali facultate. Breviter, ut videtis, oratio  mea publica praeceptores nostros praetervecta est, quos uberius etiam laudare poteram sed vobis cogniti sunt.
spacer9. Et haec sint satis ad id quod hoc tempore volumus, nimirum ut intellegatis et libris et magistris abundare nos cuiusque generis studiorum et nostram esse dissolutam et capitalem negligentiam si tales domi nos procreatas in omnies obvolitantes sensus, et in ipsis infixas academiae nostrae visceribus opportunitates oscitabundi contempemur, et sine aliquo insigni fructu nostro dilabi patiamur. Sed ista si forte domestica fastidimus et nostra, nec has doctinae vias persequi volumus nisi magnas ad opes et summam dignitatem illis proficisci possimus. Age vero  non solum honestati vestrae sed etiam ambitioni serviam. Examus igitur alis aliqandiu ex academiae spatiis et quidem recta pergamus ad aulam, ubi Iupiter ipse praesidet imperiis et opibus afflens. Ibi nobilitatis flos primum nobis occurrit tam admirabili cupiditate literarum incensus, ut undique sibi doctrinam et suis congreget. Nam partim ad nos devolant, partim ad se nos evocant. Pene omnes ita sentient, ita loquuntur, ita prae se ferunt, vitam sibi vix hominum videri doctinarum expertem, frustraque se possessionem agrorum suis liberis et  fundorum relinquere, nisi sapientiam et moderationem, artium studiis colligant, quibus recte facultates suas administrare possint. Ex hoc genero nobilitatis ardore non unus aut alter se nobiscum coniunxit, sed integrae aliquot propemodum familiae nostrum in academiam infusae sunt et discendi causa nostros ad coetus se aggregaverunt. Rutlandiorum blue praeclara societas fuit, Matreversi comitatus insignis, se Matreversus blue ipse singularis inter omnes et cuius pubertas multorum iunventutem omni laudis genere transcebat, Havardorum blue adhuc globus cohaeret, magna spe Suffolcensium par blue summum et excellens nuper est mortuum, de quibus cum sua, tum etiam matris honoratissimae causa blue longa mihi sumenda esset oratio, nisi memoria viveret illorum in libris, et nisi seperatim in eo quomodo posteram, elaboravissem. Omni autem hoc sermone nostro videmus effici minime nobis illa negligi debere, nostrae tot personae tam illustres quae  tantopere concupivererunt, nec  premiis carituras apud parentes artes nostras quibus pueritiam filiorum suorum imbui voluerunt et adolescentiam institui.
spacer10. Quod si plane scire volumus, aliquanto adhuc propius intrare licet et ad illum interiorem ascendere senatum regiae maiestatis, qui primum eloquentem habet illum Cicellium blue alumnum olim et incolam nostrum, nunc lautissimum sane virum et magno gravissimarum rerum usu confirmatum. Is ita doctinae deditus est et doctis viris ut in illis quantum potest acqueiscat et quod respublica temporis relinquit totum ad hanc delectationem se vocet, quam pene solam ingenuam et homine liberali dignam putat. Northamptoniensis blue cupiditate nostrorum sermonibus operam dans se collocaret.  Qui cum suos harredes forte non haberent, ascivit ex nostris externos et illorum tenuitatem eximila liberalitate sustentavit. Suffociliensi vero Deus pro Soffocliensi subiecit, blue tanta rerum omnium similitudine nihil ut pene intersit nisi quod in adolescente prae clarissimam indolem admirabimur, in viro maturam veneramur, et perfectam virtutem in illo spem sequebamuis, in hoc tenemus ipsam. Reliquis ita consfusi sunt omnibus ornamentis ut non hospes in alienum, sed ipse mortuus Suffolcensis in suum rursus locum immigravisse videatur. Henrici ambo blue quidem ex eadem domo, ambo doctrina praediti, doctorum cultores sane  praecipui, clementibus ambo naturis, uterque munificentia maxima, comitate summa. Quid autem Russellius? blue Quam  constanter Christianus! Iam Northumbriensis blue etiam, licet Musarum voces propter Martis strepitus exaudire non poterat, tamen procul auscultando tantum arripuit ut intelligat sane satis. Et qua in re se nonnihil sensit impeditum, in eo  filium Varvicensem blue adhibito ad hoc ipsum ex nostris peculiari  magistro)_ perpolivit, praestantem illum iuvenm non solum omni laude reliqua populari, sed etiam hac nostrarum literarum et scientiae. Tum etiam gener est eiusdem ducis Sidnaeus blue non solum praeclaro Musarum, sed etiam amabili Gratiarum choro stipatus. Quod etiam Suffolciensis in Iana  sua blue providit, quae mihi pene ex animo exeriat, cum huiusmodi sit et ore et pectore vix ut aetas (praesertim in illo sexu) tantam eloquentiae videatur et prudentiae coniunctionem habere posse.
spacer 11. Sed hanc nobis admirationem minuit lectissimum et lautissimum par regiarum sororum, quarum  maior natu Maria talis omnim commemoratione celebratur, qualem in veteri memoria Laelia aut Corneliam blue meminise possumus, nisi  quod huius excellentissimae virginis uberior commendatio esse debet quam illa praeclarissimarium fuit matronarum. Alteram ipse vidi praesens  praesentem et veneratus sum non auream sed gemmeam potius Elizabetham oratione tam pura et suavi, sententiis et exquisitis et crebris, comitate tam admirabili, pudore quodam et gravitate suffusa, vix ut cum ea loquens et eius sermonem attendens ipse loqui quamquam aut etiam cogitare possem. Sed longe mihi maior in fratre stupor obrepsit quem maiestate regia Deus inter nos elucere voluit. Regalibus nimirum et imperatoriis spritibus puerum et indole tam alte exaggerata, tam celso animo, tam eximia conspiratione virtutum undique circumfluente, tot undique illuminatum omrnamentis, ut eius maiestatem temporibus nostris divinitus attributam dubitare non possimus. Nam quae seperatim in aliis illustribus singulaa commemoravimus, horum ad regiam maiestatem universorum huiusmodi concursus sunt ut eius habeat melleum os, omnem eloquentiam, ingenium incomparabile, sapientiam, perfecta ratio, iudicium, voluntatem, virtutem, diligentiam, blue doctrinam, deniquereliqua omnis praestantia, laudem omnibus ex partibus insignem et eminentem.
spacer 12. Itaque licet praeciosus et  fragrans iste fonticulus occultis venarum viis meet in toto corpore diffusarum nostrae republica, tamen seclusis et sepositis ceteris, nostrorum studiorum rivos tenebimus.  Horum igitur tam puris et altis gurgitibus regiae maiestatis pubertas innata ut ullum in universe studiorum nostrorum mari flumen sit quo non secundissime feratur. blue Summa varietate literarum et aula est et academia, sed summam huius summae varietatis integram in augustissimo rege nostro licet cognocere. Nec sine causa cognominamus augustissimum in quo maximus ille totius orbis terrarium imperator Augustus non solum exaequatus, sed etiam saepissime multiplicatus est. Nam ille Romanorum Romanam <linguam tenuit>, noster hic Augustus Angliae Romanam primum ipsam exquisitissime tenet, deinde Graecam adiunxit sane  praeclare. blue Caeteras autem transmarinas infudit tanta venustate et copia singulis ut videatur tanquam vernaculis uti. Tum superior ille veterum temporum Octavius solam ad bellicam gloriam adolescebat, civilem et literatm laudem primum vel nullum vel sane  habebat pertenuem.  Noster vero recentorum iste temporum Eduardus sextus et ad armorum scientiam magnificis velitationibus praelusit et in pacis artibus ac ormnamentis sic evolavit ut nulla maior eorum perfectio non solum in actionibus apparere, sed ne in animo quidem informari possit. Deus o Deus noster, qui puerum olim illum excitabas Octavium Augustum quatuordecem anos natum ad statum Romnae reipublicae, primum quidem ex coeno seditionis extrahendum, deinde multarum et magnarum terrarium possessionibus amplificandum, affla et imple vel pari vel certe maiori spiritu nostrum eadem aetate regem, non Octavium sed quod amplius est Henrici Octavi filium, non iam Augustum sed quod multo maximum est, angustissimum, puberem adhuc Eduardum sextum senibus suis maioribus illustriorem.
spacer13. Hunc, Deus, domum tuum et thesaurum nostrum, tuum militem, nostrum imperatorem, tuum servum, nostrum salutem  tuis ita praesidiis muni et undique obsepi nullum ut calamitatis genus hunc delicatissimum florem perfringat, sed ut firmis stirpium fibris nexus tuam primum religionem omnibus partibus constituat, deinde literas in toto regno, leges et virtutem conserat. Et sane serit ille quidem indies haec omnia, et inter nos etiam, et his ipsis in saedibus nostris in quibus quotidie insistimuis. Quamcumque in partem nos commovemus in regiam munificientiam vestigium ponimus. Regiis impensis solitudine dilabentes et ocio domus copiosisssimam et literis refertam societatem commigraverunt. Regia  provisione leges, regia indulgentia immunitates nobis et nostris reseramus et damus. Regia denique sola (secundum Deum) et clementia stamus et munificentia sustentamur et authoritate floremus. Neque unquam regia maiestas se nobis immutabit cum literarum ipse blue praecipuam commendationem et summam habeat, cum nobilitatem ad nos aggregari videat, cum omnem senatum interiorem vel eruditum ipsum vel  eruditionis admiratorem esse intelligat, cum familiam ipsam a doctis habitari, cubiculum etiam a literis foras obsideri et literis idem intus circumsonare cernat. blue
spacer
14. Maxime autem cum magistris utatur, altero Checo, blue incola quondam et academiae nostrae, inquilino Dii boni quo viro! Quantum in in illo facundiae! Non pereginioris huius et degeneris sed illius incorruptae veteris et Ciceronianae,. Quam magna et multiplex illi scientia! Primum in perceptione linguarum, deinde in disciplinarum cognitione, quarum quas profanes et gentiles dicimus ita percurrit et evoluit ut sacras interim et proprias nostrae religionis edidicerit omnes et memoriter teneat. Tum in tam infinita scientia, summissus animus, sui nunquam aliorum semper ingenuus laudator   et ad omnes bonos in summis occupationibus officiosissima comitas. Breviter omnia huiusmodi, Cantabrigia semper ut in illo laetare debeat, regia maiestas diu frui possit, et, ut spero, fruetur.
spacer15. Coniunctus est in illo munere, qui literis et pietae cum Checo coniungitur Cocus, blue recondita scientia vir, exquisite literarum iudicio, multiplici doctrina, memoria sane admirabili. Cecillium ante bienniu blue  officii causa sum ad aedes Coci prosequutus, quam ibi domum vicinio parvam quondam potius academiam. Equidem i bi versans in Tusculanis mihi videbar vivere nisi quod foeminarum etiam in hoc Tusculano vigebat industria. Certe quidem in ipso Coco plus reperi  salubis et frugi doctinae, plus in liberorum educatione piorum, et paternorum laborum quam huiusmodi domesticis parietibus videbatur contineri posse. Quoniam igitur artium nostrarum in nobilitate tam longa series antegressa est, ut etiam regiae maiestati non solum plenissime circumfusa, sed in illam ipsam uberrime infusa, deinde cum in praeceptoribus regiis copiosissime sit subsequuta, magnam ad extremum et memorandam disciplinarum nostrarum amplificationem concludi necesse est, si circumfluentibus undique  praeclarissimorum ordinum omnis generis et etiam flante Favonio maiestatis regiae, nos etiam continentibus studiis et perenii labore veram ad pietatem et artium optimarum scientiam vela demus.
spacer16. Quae in re vestris fraetus officiis et diligentiis omnem amputabo reliquam orationem et ad preaesentis loci consideratinem vos revocans in eo sermonem terminabo. Quoniam igitur coram vobis nunc  scholam teneo, quae videtis a me hoc tempore vestigia imprimi, in eadem paulo ante inhabitaverunt, et in eisdem vestigiis institerunt duo Cantabrigiensis academiae principes, et Checus et Smyhthus, quos ego meis ita sermonibus semper inter se comparavi, neutrum ut in nostris studiis altero superiorem,  tamen singulos aliis sane omnibus anteferendos esse putarem. Hi, decursis inter nos paucorum annorum spaccis, ad arcem existimationis ascenderunt, et iuvenilium inter nos exantlatorum laborum magnos et maturos fructus percipiunt. Possem aliorum nominibus nostrorum hominum volumen implere, qui literarum comendatione maximas ad dignitatos ascenderunt. Se properanti tantum genus ipsum fuit attingendum et principes nominandi.. Vos et istorum imprimis et caeterorum itineribus optimorum et eruditissimorum virorum ad virtutem et doctrinam ingredimi, primum ut Dei, dende etiam regiae maiestati serviatis, postremo vobimentipsis honestatem et academiae gloriam afferre possitis.

Finis