Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.

ACT IIII
TERRA, AQUA, AER, IGNIS, CHORUS, SPES, GALLIA

spacerTER. Quae Tellus hominum parens blue
Produxi segetes, et cerealia
Sulco munera fertili,
Obstringo solitas fundere commoda spacer980
Venas, imperio Iovis
Nec pando omniparens viscera bracteisspacer
Aureis, nec iaspidis
Nec gemmae solitis ditis honoribus.

AQUA Quae terrae indigenas meis alebam blue redspacer985
Duros delitiis, negare cogor
Quondam quae facilis dedi, et benignespacer
Dona, quod iaceat deum neglectus
Cultus, et scelerum tyrannicorum
Quod formae dominentur insolentes. spacer990

AER Vitalis aurae spiritus qui fundere blue
Terrae solebam, quique alebam germina
Per cuncta rerum spiritu meabili,
Aestuque fruges aridas qui solvere
Cadente rore vinculis consueveram, spacer995
Gratos odores continebo, et sordibus
Quibus superbum me genus suo malo
Infecit hominum, vindicabo perdita
Flagitia, morbos excitabo fervidos,
Calore densus humido, et tonitrua spacer1000
Ciens sonora pestilentis Aphrici.

IGNIS Et me deorum sedibus qui proximus
Accedo, coeli vindicare numina
Flammae voracis convenit vertigine:
Quondam fovebat corporum qui frigore spacer1005
Calor benignus membra iam torpentia,
Benignitatis abstinebit munere,
Radiosque vitae continebit semina,
Vel igne rapido incendium denuntians
Flagrabit orbi. Nota nec miracula spacer 1005
Ardentis Aetnae, ne Chimerae triplicis, blue
Flammaeque Hestiae, Theonisque incendio redspacer
Urentis amplo. et egerentis fervidos
Flagrantis, ignes, solis ex ardoribus.

TERRA Uni sunt homines mihi blue spacer1015
    Quos mater genui prodiga munerum,
Ingrati, excipio editos spacer
    Vitae, et sustineo semper in horridae
Mortis fata novissima.
    Nec fallace fide credita foenoraspacer 1020
Dependo, nec odoribus
   Nec gratis oculis parco coloribus:
Et tot pro meritis, feros
     In fluctus iacior vel laceror fretis,
Aut venas fodientibus, spacer1025
    Auri, divitiis pandere viscera
Cogor sacra nepotibus,
     Et gemmas lapidum delitias dare.
Sumam sanguine et ossibus
     Poenas perfidiae tecta, superbiamspacer 1030
Bellis, et fera pectora
     Compescam miseris pauperie gravi. spacer

AQUA Et quae composito liquore terrae blue
Aridae foveo superba dona
Mentis aethereae, in parem ruinam spacer1035
Iuro nequitiae sibi faventis,
Quando facta nefanda perpetravit,
Securis animis molestiarum
Aerumnis. Patiar fruantur almae
Mentis munere, sed vetabo fruge spacer1040
Coniunctam thalamo beare Thetyn blue
Nostris immerito bonis fruentes,
Imbribus sata nec meis rigabo,
Nec fundam solito favore rores,
Nec cursum facilem dabo secanti spacer1045
Undas navigio, nec ulla syrtis
Carebunt loca, nec Charybdis aestu, blue spacer
Et Austro Boreas truci renitens
Et saevo Zephyro, protervus Eurus
Actum fluctibus obruent supinis. spacer1050

AER Qui luce solis, quique vitae munere blue
Per me fruuntur, spirituque amabili, spacer
Soloque fruge fertili, cum Iuppiter
Misso calore me coelo fovet suo:
Mutata noctis sentient caligine spacer1055
Concessa Phoebo clariora lumina,
Vitamque tantis obrutam molestiis, spacer
Et undequaque sentient periculis
Fractam potentis hostis, aut dira fame, red
Ut regna Ditis gratiora postulent, spacer1060
Orcique iudicent tenebras Phoebeis
Praestare radiis clarioris luminis, spacer
Sitimque in undis, et famem suis malis
In dapibus aequent: haec Iovis qui me bonis
Fraudant merentur, ut calore corporum spacer1065
Per quos caremus vivido coelestium
Nostro vicissim destituti munere
Malis premantur quae sibi paraverant.
IGNIS Coelo evocatus continebam spiritum
Calore iunctum corpori, sic lumine spacer1070
Mentis sagacis, dirigebam pectoris
Consilia, seu cum iura subditis darent
Reges, vel animos cum corcerent iugum
Fastidientis plebis. At ferocia
Furentis hominis mentis extinxit decus, spacer1075
Terraeque rursus expulit me sedibus,
Ergo furoris impetu, et caligine spacer
Caeca regantur, dona qui coelestia
Oblata contempsere, et instar belluae
Captae dolosis cassibus, sic hostium spacer1080
Dolis minisque obambulent perterriti:
Hic pertinacis Galliae sit exitus,
Cui spreta virtus missa de coelo comes.

CHOR. Ilii quondam violentus armis blue
Diluit Mavors peritura regna, spacer1085
Ultus est idem scelerum parentes,
Et deum coeli violata templa
Impiis ausis, furias et Orco
Excitat, rengis mala seu minetur
Exteris, cives odio vel armet spacer1090
Mutuo accensos: maduere campi
Aemathi, tincti virides cruore blue
Civium Romae, Tyriique fratres blue
Mutua infandum! periere caede:
Nota sunt illi Marathonis arma spacer1095
Et Pylis thermis Asiae fugatae blue
Copiae, et victae tumidae cohortes
Praelio Carris domini Quirini.  blue
Iamque praecurrunt subito ruinam
Signa venturam, violenta fluctu spacer1100
Aestuat Thetys, tumidumque ventis
Aequor, et coeli pluvi minantur
Frugibus cladem, veterisque Pyrrhae blue
Secula his terris nova reddituros. red
Ignibus coelum micat, et superbae spacer1105
Dirutae turres, monumenta regum
Prisca sternuntur, feriuntque crebra
spacer Fulmina montes.
Nec carent cultui aethereo dicata
Templa portentis, fera sed pererrat spacer1110
Fana tempestas, veluti perosa
Sunt suas sedes pietate quondam
spacerNumina notas.
Dii vetent rerum dominae imminentem
Fata portendant inopina finem spacer1115
Galliae, cum qua periturus omnis
spacerCorruat orbis. spacer

GALLIA, SPES, CHORUS blue

spacerGALL. Quicunque coelo tollis elatum caput
Fastu superbus, quique fortuna potens
Laetare lauta, quique quaesitis bonis spacer1120
Et fidis armis, Me vide, et levis deae
Exempla disce, sede quam tute parum
Fultum ruin praepeti, te nescium
Trahat, graduque ut collocarit lubrico.
Contendit olim quicquid et Tigris videt spacer1125
Heram beare mutuo me munere,
Tellusque quicquid continens, aut insulae
Quas refluis sinu vagus complectitur
Oceanus undis, subiacentque cardini
Quaecunque coeli, cuncta parebant mihi . spacer1130
Tantumque nostra ferre sustinuit potens
Germana tellus iussa, Romani ducis
Ignara legum, finibus cum patriis
Effusa quondam copiis gens barbara
Mutavit imperium iugo, nostra manu spacer1135
Coacta. Sed sint res leves hostem exterum
Repulisse, domina gentium et mundi caput
Vidit parentem Roma me sibi datam,
Fractumque quisquis regiis insignibus
Adversa ferret arma. Quae potentia spacer1140
Tum me vigentem roboris fiducia
Fecit timendam gentibus minacibus,
Decusque vultus horridis me lumine
Reddidit amandam, et barbare sonantibus
Dulces loquelae leniebant pectora, spacer1145
Claroque reges et duces quos sanguine
Contingo pares addiderunt debito red
Laudes honori, cumque cingebar humeris
Fulgente latis ense, cumque milite
Instructa denso quem tulit patrium solum, spacer1150
Adversa in hostes ferre signa iusseram,
Gentis ferocis concidit seditio red spacer
Extincta tantum nomine, et qui nescii
Legum, rapinis exigebant tempora,
Liquere mores asperos, et cultui spacer1155
Cessere iuris, quique caede dexteram
Scelerare cupidus, ore spirabat necem
Atrox nefando, moribus Massiliae
Contendit antiquis, fidemque fallere
Assuetus aris sacra fert canae deae. bluespacer1160
At nunc misella fracta laceris artubus
Horrore tota comprimor, nec munere spacer
Facunda lingua fungitur, nec dextera
Corpus tuetur morbidum, nec dirigo
Gressum tenore, quo solebam splendida spacer1165
Praeire quondam purpuratis regibus.
Vitalis aurae spiritus iam debili
Vitam recusat corpori, nec sustinent
Molem ruentis ponderis fracti pedes.
spacerCHOR. Tu quae beatum praeferebas gentibus spacer1170
Caput, superba quae trahis caelo genus.
spacerGALL. Iam misera cunctis opprimor duris malis,
Stygioque lacu clausa iam prope horreo.
spacerCHOR. Sic ominabor hostibus. Nunc te decet
Adversa ferre quo ferebas pectore red spacer1175
Sortis secundae laeta casus prosperos.
spacerGALL. Adversa quando prosperas res deprimunt
Iniquioris sortis eventu, dolor
Minus ferendus.
spacerCHOR.spacerspacerspacer Non quibus maior animus
Malis dolosae sortis, et quibus diis spacer1180
Virtus paravit proximum coelo locum.
spacerGALL. Haec sunt acerba fata quae reddunt mea, spacer
Quae nec dolori flebili succumbere
Sinunt, nec undis his malorum emergere. 
spacerCHOR. Non tanta fati te premunt duri mala spacer1185
Quae pristinum prorsus decus deleverint.
spacerGALL. Collisa membris membra cum me destruant
Meique cum vincar odio, solatii
Superesse quid potest, nisi veniat dies
Qui tela mortis adferat, quique ultimus spacer1190
Mali sit idem finis, et finis boni?
spacerCHOR. Curas querelis turpibus componere
Imbellis animi, nec merentis munera
Quibus potenti nobilis diademate
Nunc imperabas.
spacerGALL. spacerspacerspacerspacerspacerNon moveri saxei est spacer1195
Animi tot amplis destitutam me bonis.
spacerCHOR. Meliora desperare nescientis est quibus
Fortuna crevit legibus, cum origine,
Primoque cladem quae iacit cum semine
Fasces superbos aut ebur quibus placet spacer1200
Cum dat curule, cumque mox eadem eripit,
Opesque larga porrigit cum dexteraspacer
Usumque tollit, cum gravi corpus premit
Morbo, vel hostem mittit in fines ferum
Qui chara matris insolenter pignora spacer1205
Rapiens cerebro saxa conspergat solo,
Lectosque iuvenes ense qui cedat ferox,
Matresque venum praebeat, quas auctio
Parere cogat liberas, nec denique
Foelicitatis quicquid, aut potentiae, spacer1210
Inane praeter regibus nomen sinat.
Haec te timere territam, quam numina red
Iunxere coeli sempiterno foedere,
Eoque tantum reddidere gloria
Diis minorem quod ferendos lubricos spacer1215
Casus dedere sortis infidae tibi,
Unaque robur quo premas fati mala, spacer
Quod non Orontis dominus infidus diis,
Quod purpuratae non Medamnis incola,
Nec Persa proles Arsaci quondam tulit, spacer1220
Fortisque Macedo totius mundi tremor!
spacerGALL. Beatiorem an me tyrannis gentium spacer
Fecere? Sola perdidit quos extera
Vis hostis, at me propriae gentis furor,
Sobolesque nata patriis me finibus spacer1225 spacer1225
Premit parentem, quam fovere debuit.
Lugere cladem me sine, et sine lachrymis
Abluere miseram lethifera me vulnera.
Quo dissidentem me mihi nunc conferam?
Quae regio tantis obrutam molestiis spacer1230
Excipiet? Undis qui mihi portus erunt
Iactatae iniquis semper adversae deae? spacer
Si terra sese pandat, et me absorbeat
Immenso hiatu, liberet me miseriis,
Armatus aut si dextera me fulmine spacer1235
Detrudat umbris Iuppiter ditis nigri,
Finire luctus sentiam, vel lenius
Saevire furias forsan experiar feras:
Cur luce medi destituta lumine,
Fulgere coelum non video? Cur sydera spacer1240
Negant nitorem moesta? Cur dolor caligine
Me noctis atrae involvit, et contraria, spacer
Elementa damnis damna tot nova suggerunt?
O sola tantis cladibus solatium
Affere praesens quae potes, mors gratior spacer1245
Vita rigenti tela torque dexter,
Auraeque acerbos spiritus intercipe
spacerSPES Illius auras flebili quae vitreas
Complet querela me miseret, eius placet
Sermone blando noxios componere spacer1250
Luctus. Amaris questibus quid aethera
Afflicta pulsas? haec querela nobilem,
Animoque forti praeditam non te decet.
spacerGALL. Meae saluti coeca tendunt retia
Quos educavi, et immerentis in caput spacer1255
Consilia sponte conferunt: mihi negant
Elementa vitam nec mori miseram sinunt,
Sed integram servant malorum ponderi. 
spacerSPES Fac plana quae te deprimunt pericula spacer1260
Si miseriis quaeris tuis solatia.
spacerGALL. Dimissa virtus coelo et his data sedibus
Fuit tuendis socia, dum coelo dies
Luceret alma, dúmque stellis aureis
Volventis anni ducerentur tempora.spacer1265
Haec dum manebat obsequantur mihi
Quos educavi, barbaraeque gentium
Turmae timebant arma quae nunc me premunt
Movere, regna nunc ubi haec reliquerat,
Se se voluptas obtulit mihi sociam, spacer1270
quae cum malorum prima iecit semina,
Repente longis laetitia doloribus
Mutata, mersit his malis quae mihi nocent.
Oppressa bellis lex silet, nec amplius
Astraea terras incolit, sed pristina bluespacer1275
Consedit arce, despicitque mobiles
Ut aura mortales, suique ulciscitur  
Irata contemptum, Gradivo coelitus
Dimisso in armis, et elementis omnibus
Brevi futurum comminantibus exitum, spacer1280
Meis colonis tuta non domus satis.
Pratis relictis atque agris feracibus,
Arator oris exteris egens cibum
Mendicat, arvo nec metit quae sparserat,
Nec est puellis integrum laudis decus, spacer1285
Puerisque non aetas pudorem liberum
Conservat opprobrio, nec alma autoritas
Infracta iuris liberos iniuria
Reddit minores, criminumque turpium
Formae tenebris coelum obumbrant. Denique spacer1290
Effinge si potes animo quae mihi mala red
Parcant, quibusque non premar molestiis.
spacerSPES Quibus gravere scire non satis mala.
Pandenda fraudis caussa. Nam non vulneri
Coeco medela, nec latentibus malis spacer1295
Est cura facilis. Fare, quoque crimine
Numen benignum reddidisti noxium
Fatere. 
spacerGALL. spacerNostra chara cum tibi salus
Videatur, omnem rem fatebor libere.
Errore lapsam, astuque falsam daemonis spacer1300
Me sordidarunt criminum formae graves,
Nec qua superbe gloriabar gentibus
Praestare, relligio mihi curae fuit.
spacerSPES Sint lenta quamvis ultioni numina,
Inulta poenis praeterire pectora spacer1305
Fastidientis coelites nunquam sinunt,
Nec lenta quamvis: deprimunt sic improbos
Quos foeda labes tenet, ut omnem posteris
Spem pacis auferant. Licet sit dextera
Acerba vindicantis, aut appareat spacer1310
Torquere tristia imminens mors spicula.
Novisse vitium primus est vitae gradus.
Abstrusa detegatur ut radix mali
Expone porro movit in te quid deos.
spacerGALL. Coelo laborum casibus dii in omnibus spacer1315spacer
Dedere virtutem ducem, et mihi sociam,
Quam dum sequebar multa frontem nobilem
Opima laurus ambiebat frondibus!
Ast hanc Voluptas iuncta Luxui comes
Coelo remisit, exulemque depulit spacer1320
Terris, bonorum et amplioris spem ferens
Fucata regni, gloriaeque nobilis.
Tum me propinqui cura non ulla amplius
Legumque tenuit, subditis solatiam,
Miserisque solitam denegabam ferre opem: spacer1325
Hinc mox rebelles excitat seditio
Animos, et armis qui tremebant Galliae
In me tulere signa tum contraria,
Cum blanda captam deserit me retibus
Falsis Voluptas, brevia continuis malis spacer1330
Gaudia rependens, et ruina flebili.
Tum me vacillans pene destituit gradus
Fallente gressus lubricos vestigio,
Et ferre dedignata dextra corpori
Opem ruenti. Tum mutuis se cladibus spacer1335
Infensa membra destruebant, nec salus
Relicta nobis dissidentibus odio.
spacerSPES Te sorte dura casibusque tristibus
Premi nequaquam miror almi numinis
Quicunque non amore flagrat debito, spacer1340
Formido quemque non coercet coelitum,
Praeceps in undas labitur libidinum,
Dextramque praedae, et innocentis sanguini
Gerit paratam, et libere contra deos
Impura solvit ora per convitia, spacer1345
Sibique scelere et fabulis stultis placet,
Nec cum proterve diis dicata proterunt,
Pedibusque vacuos labe cum fraudis premunt
Scelus fatentur, iactitantque crimina
Atrocia instar aequitatis splendidae. red spacer1350
Haec contigisse negligenti numinis
Cultum necesse, tu proinde prospice
Quanto premare criminum sub pondere.
spacerGALL. Impar recuso ferre tam molem gravem
Coelo benigna coelitum ni fulgeat redspacer1355
Gratia. Fatebor incidisse me mea
Culpa in miserias quae opprimunt me perditam
Eiecta Virtus cessit ut blanditiis.
spacerSPES Novisse crimen primus est ad gratiam
Gradus deorum, qui remittunt libere spacer1360
Peccata poenitentibus: qui frangere
Solent rebelles et coercere gravibus
Poenis superbos. Ergo si qui te movent
Scelerum dolores, exitum tuis malis
Spera, deosque qui vocarunt in domos spacer1365
Coeli laborum quam sequebaris ducem
Hanc reddituros. Et, nisi despondeas
Animum, fovebo te reluctantem malis,
Brevique quam te perdidisse poenitet
Tibi reducam, et faxo sentias opem spacer1370
Quam ferre solita est, liberamque te dabo 1385
Ab hoste duro, teque concedam tibi.
GALL. O spes meorum sola quae superas mihi
O quae malignae sortis oppressam malis
Non destitutam negligis, quod spiritus spacer1375
Superest foveto, et pondus hoc mecum sub.
Mihi Voluptas blanda quod reliquerat.
Brevis, levisque gaudii compendium.
SPES Confide tantum, et quae dolose pocula
Dedit bibenda disce nunc horrescere, spacer1380
Adito numina coelitum, atque hic gratiam
Supplex ad aras procidens pete precibus,
Lachrymasque funde quae dolores arguant
Non corde ficto poenitentis, et quibus
Onusta redeas coelitum clementiaespacer1385
Muneribus.  
GALL.  Ibo quaeque peccatis mihi spacer
Infensa feci leniam prece numina,
Dum destitutae spes bonis cunctis mihi, spacer
Adesse non recusat, et me sustinet.

Perge ad quintum actumspacer