Tessera caerulea - commentariolum.Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.
ACT III ![]()
JUPITER, PALLAS, JUNO, MARS, VENUSIUP. Non orbis olim regna curarum mihi
655
Tantum movebant, lapsa cum Troia columen
Pollentis Asiae, et coelitum egregius labor,
Documenta hominibus impiae vitae dedit.
Clades nepotum gloria minor fuit,
Gentisque cesserunt trophaea Dardanae660
Romae triumphis, fertilis quam Gallia,
Frugumque, et hominum contudit iussu meo.
Hoc namque lege sempiterni foederis
Diis est probatum dona qui coeli tenent,
Luxu Quirinus regna quae corruperat,665
Regenda Gallis acribus permittere,
Aurora solis dum praeibit curribus,
Nitidusque certas mundus evolvet vices
Haec ut tenentes, continerent legibus
Gentes deorum barbaras, et iussibus,670
Ipsi obsequentes coelitum, vitam exigant.
Sed mente perciti rebelles impia,
Flexere gressus devios in crimina,
Obliti ut olim pacta nobis foedera
Firmata phiala coelitus fuerant data,675
Missisque pictis liliis insignibus
Coeli colore, sericaeque pannulo
Pulchre nitente et Auriflamma syderum
Pari nitore, militari tessera.
Nunc fraudis ultor, esse, nunc cogor deus680
Vindex malorum, et tanta per pericula
Elatam ad orbis imperi fastigia
Armis potentem propriis evertere.
Maior ruina casus hic erit Ilii,
Nec ulla in armis spes nepotum, leniet685
Cladem, sed ipsa ditis horrebit domus
Tantae ruentis supplicia potentiae.
PAL. Aeterne rector aetheris cui coelites
Hominesque parent, regna qui quibus placet
Regenda donas, cuius obscuri tacent690
Iussu celebres, pauperumque sanguine
Nascuntur armis nobiles, et laudibus
Magni parentum desident inglorii:
Depressa quippe tollis, et versa vice
Elata scelerum motus ira deprimis,695
Pravosque facile corrigis quibus placet
Poenis, et attenuas superba pectora
Sese efferentis turgida arrogantia,
Quam praetulisti caeteris, et munere
Benignioris dexterae, quam Galliam670
Solam beasti, gentium ludibrio
Absolve. Donis parce quae quondam manu
Larga dedisti iustus indulgentia,
Et praedicandam posteris quam soeculis
Matrem beatam reddidisti gentium675
Tuere et urbem hanc urbium Lutetiam
Dominam, cui non se audeat componere
Babylon, nec orbis Roma totius decus,
Nec alta Memphis turribus, nec insolens
Et auro et altis moenibus Byzantium.680
IUP. Quo dona cunctis plura regibus dedi,
Crevere tanto scelere confidentius,
Nil quod deorum numini plus congruat
Quam poena tantis debita accrescat malis.
VEN. Benignitatis immemor si pristinae685
Cedas furori, et vincat iracundia,
Non ullus expers audeat mortalium
Immunitatem deprecari criminis.
Patrata facilis scelera ni remitteres
Nostris decoras Gallias insignibus690
Perire cernam, quae tibi miraculis
Firmata multis, spem dederunt imperi
Longi: cadente Gallia cadunt simul
Opera deorum, et vana quae perennia
Regno potenti dona sunt nobis data.69
IUP. Merito peribit qui salutis immemor
Datae ad nefandum sponte fertur exitum. 5
Nec feret inulta scelera quae Stygiae domus
Horrent tenebrae, moenibus nec oppida
Munita fraudis, et doli munimina700
Stabunt nec alta turrium fastigia,
Impune linguae subdolae convitia
Iniuriosae contegent, et impiis
Erunt salutis certa semper pignora.
IUNO Non tam molesti caeteri mortalium
Qua lata terris spatia foecunda iacent,705
Axemque medium qua tenens Phoebus negat
Corporibus umbras, quaque arenas abluit
Complexa terras ambitu Nereia
Quam sola soboles fraudulenti principis
Idaei, et invisum impiae gentis genus.![]()
710
Post dura Troiae fata, post Romae decus
Regale Parcis dirutum crudelibus
Morare poenas? Surge iustus arbiter,
Reliquumque dele destruentis se imperi,
Hominesque perde perfidos: nec amplius715
Sinas praeesse rebus.
PAL.At clementia
Assueta poenas temperet superbiae,
Ne cuncta prorsus corruant quae dii tuis
Auxere iussis. Expiare convenit
Minora quae flagitia nostro numine,720
Vide rogantes supplices, quos coelitum
Dignos honore, destinasti laudibus
Coeli, quibusque scire das quicquid iubes.
Auxere iussis Galliam nam qui tuis,
Hi te iubente destruent quicquid patet725
Qua verticosus fluctibus se Sequana,
Rhodanusque lapsu praecipite miscet mari,
Placidoque Ligeris amne labens alveo.
IUP. Ingrata toties liberasse poenitet
Obsessa regna, ab hostium insolentia,730
Coelique tantis immerentia, et soli
Auxisse donis, vester in quibus labor
Opumque larga fuerat indulgentia,
Iam continendae liberae nobis manus,
Et irroganda poena sceleribus gravis.735
Ac tu, Minerva, quae mihi coelo tenes
Proxima, quousque fare parcendum putes
Generi scelesto, ut expientur crimina
Admissa tanta saepe confidentia,
Hoc filiarum est unicae tibi datum740
Ut quicquid annuas tibi hoc assentiam.
PAL. Olim Quirina luxus ut palatia
Blandaque voluptas vicerat at certamine
Magno potentis urbis imperia potens,
Delecta sedes Gallia est honoribus745
Palladii et orbis facta totius caput.
Huc Aegidis ego Gorgonisque transtuli
Curas rigentis anguibus, potentior
Ne terra surgens opibus aut posset manu
Regnum potenti splendidum compescere,750
Parere iamque cernis, et iussa capere.
Septena Nilus ora qua pandit vagus,
Et quae fugaces terruerunt robora
Parthos Quirini, quaque se miscet freto
Tigris renatum prorsus excipiens diem.755
Artesque nostra inventa sic cultae nitent,
Ut huc, Athenas et migrasse sentias
Latii leporem. Tanta mentis munera
Corrupta cum sint, cumque nunc artes dolos,
Et mentiantur ora cum facundia,760
Haec corrigenda sunt tibi convitia
Poenis, et artes detrahendae sunt bonae
Quibus superbe barbaris leges dabant,
Et mentis error, et tenebrae pectoris
Neglecta perdant largiter data munera765
Scientiarum. Magna nam sunt impiae
Tormenta vitae, scire quid praestent bona
Relicta temere, haec poena maior est rota
Torquente membra perfida ducis Thessali,![]()
Sitique in undis Tantali, et ferentium770
Urnas sororum temere plenas fluctibus.
Sed expiato scelere poenis, pristini
Redeant lepores, pristina et facundia
Accedat ori, nec cadat misero exitu
Pallas cerebro quam tuo fovit sata,775
Nec servitutis sentiat durae iuga,
Quam eleutheria patrio de nomine
Cunctis fatemur fortiorem gentibu.
Hostisque si premat rebellis, aut suis
Armis teratur, da malis emergere780
Passam labores, armaque in eos vertere
Quibus prophane cura sacrorum iacet.
Sic sempiterni foederis nec immemor
Delecta regna posteris tueberis,
Inulta nec te vindicem prava scelera785
Fugient acerbum, et ne morentur coelites
Poenas. Benignas comprimant donis manus
Solitoque fundat parcius coelum bona.
IUNO Mentiti odores spiritus nostros graves
Satis merentur, balsamoqe corpora790
Olente sparsa, et Indico nardo comae,
Luxusque nostra pellicum temnens sacra.
Nam temperata regna quae possedimus
Miscent Achaemenios recenti e lumine
Halitus petitos Indiae, et libidinis795
Tegunt nefandae confidentiam artibus,
His mota terris fructuumque et graminis
Usum negare, tum pavoris pallidi
Metum ciere mens agit dudum mihi.
Et quando poenis fixa stat sententia![]()
800
Hos vindicare, sola complexus tui
Fruar calore, spiritumque sentiant
Brumae calentis signa dum Cancri subit
Phoebus, diemque cum Leo produxerit,
Pruina frondes arborum et Cererem tegat,805
Gelidusque messor falce percurrat solum.
Pateantque fauces Orci, et exundent Stygis
Fluenta, terris aura nec detur alia
Nisi quam ministrat qui parens Orcus mali,
Et amnis errans ater unda languida.810
VEN. Te rebar iras exuisse, nec altius
Haesisse vulnus pectori. Sic Italum
Perisse regnum gentis antiquae decus
Agis triumphos laeta, nec satis tibi est
Ruisse Latium, iam suo sub pondere815
Pressum. Simultas fata quid timet nova?
An urget altera cura te Carthaginis?
Alterque Poenus perfidus quis nascitur?![]()
Cui qua superbis confidentiam audeas
Spirare in ora, vana nec coepta metuis?820
Num cura Turnus altera, alterque Hannibal
In arma poscit auxilia nova militum?
Aut corruere si imperia quibus potens
Ibas honore coelitum, et cecidit Samos
Sub hoste victa barbaro, quid Galliam825
Vetas futuram vindicem contundere
Ferocientis hostis insolentiam?
IUNO Superesse cineres fata num Troiae iubent
Solos monarchos legibus, nec tempora
Immota praestabunt vicissitudinem830
Rerum? Superba passa Carthago iuga,
Cinis Quirino facta, nec licet mihi
Superesse sedes. Pulsa ceu nullus locus
Coelo daretur erro, nec possum loca
Honore numen debito colentia835
Tuto tueri, victa namque concidunt
Quaecunque laudes regna nobis deferunt.
Et nunc Iberus arma qui fractus tulit
Romana bello, pandit insignia sacris
Vexilla, longae servitutis exigens840
Promissa quondam patribus solatia,
Scit saepe poenas perfidi expertus animi
Quid firma possit, certa quid valeat fides,
Coeloque quanta, quanta debeant diis.
VEN. Hi sunt honores qui sciunt quibus dii
![]()
845
Coluntur? Hi sunt provehent qui gloriam
Deorum in oras fertilis terrae ultimas?
Quos scelera tantum reddidere nobiles
Et fastus oris, quique ne spe nec metu
Coelum tuentur, nec stygis cogitant aquas,850
Coelo iubebunt fidere, aut horrescere
Acherontis undas, Cnossiusque metuere
Quaesitor urna quas graves poenas movet?
Prius Charybidis laeta naves fluctibus
Admittat actas hospites, et foedera855
Fidemque pelago ventus, aut iungat dies
Atris tenebris socia nocte lumina
Fides Iberum certa quam iungat diis.
IUNO At thure nulla saepius calent sacra
Quae Phoebus oriens, quaeque vidit occidens,860
Diesque medius qua aestuat flagrantibus
Horis, rigensque bruma vere, nescia
Stringit remitti frigore Scythicum mare.
PAL. Non ficta facies, fictus aut linguae sonus,
Nec arroganti posita corde munera,865
Et fastuoso debeat te lumine
Movere. Grati gratiora pectoris
Sunt dona coelo, mensque linguae consona,
Non qui proterve simplices premunt pede,
Viduamque spernunt, advenamque et omnibus870
Parente cassos obruunt molestiis,
Secumque mussant, scilicet “piacula
Purgabo thure masculo et donariis
Templo locatis, munerumque divitum
Meritis rependam quicquid admisit mali875
Parata dextra in innocentis sanguinem,
Procaxque lingua intemperans opprobrio,
Coelos et ausa coelites lacessere.”
IUNO Quando sacrata iura qui legum tenent
Pari tenentur quo scelesti crimine,880
Expersque vita nulla sit convitio.
Frustra innocentem continent pii manum
Frustra labores preferunt, et omnibus
Malis premuntur ut sequantur impio,
Coinquinatum scelere nullo tramitem.885
IUP. Non tanta rerum iurgiis componere
Decet nec odio pertinaci pondera.
Et hos et illos criminum poenae graves
Manent, et alter alterum quid arrogans
Mens sit docebit, et quid animi audacia:890
At firma sedes imperi quam Galliam
Voluere fata maneat, ulta sed tamen
Det labe poenas quas merentur crimina.
MARS Quaecunque bello signa gentes barbara
Movere, victae perdiderunt otio895
Quaesita longis temporum laboribus
Trophaea. Medus mollibus iacens toris
Rapienda nostro regna liquit munere
Quaesita, et arma gemmeis monilibus
Mutavit aerea, poculisque gloriam900
Bello petitam, nec oriens Phoebus videt
Invicta foedi regna donis otii.
Quin nostra proles Roma, gentium decus,
Ut arma fregit barbara, utque protulit
Armis per orbis iussa late terminos,905
Mox imperatis sordidae paruit herae,
Luxusque spoliis ibat insignis, ferens
Decora regum sceptra, quae cepit potens
Bello Quirinus, mollibus quando integer
Iussis nequibat obsequi libidinum.910
At sola cunctis caeteris gentibus
Ardore nostri haec aestuabat Gallia,
Quam non Camilla, quamque Maeotis fera,
Nec bellicosis fixa virtus mascula
Cognovit animis digniorem fortibus910
Regno perenni, fida nunc ego pectora
Probata multis saeculis non deseram
Adversa coelo monstra seu fortia premant
Seu late Iberos isolenter finibus
Pellant superbos, regna seu iungant suis915
Pactolus undis cuncta quae dives lavit,
Curruque ducto lyncibus Bacchus pater
Quae lata vidit, quaeque percurrit loca
Invictus orbis domitor est Graium decus.
IUNO Qui caede gaudes, quique cum vides solo
920
Prostrata foedi pulveris cadavera.
Incedis atrox, gestienti pectore,
Ausus feroces sustines gentis ferae,
Quid Galliarum cura te maior movet,
Quam gens Ibera sanguine effulgentibus925
Induta tunicis, purpuraque nobili
Amicta? Laeto praeferens insignia
Victoris ore, cernis ingenio ut valet,
Et arte cunctos vincat invicta viros.
MARS Non haec ad artes arma sunt nobis data,
930
Pictusque fraude conus insigne galeae,
Nec ensis horrens, et bipennis horrida
Nec dura tela, quae lacertis Gallicae
Contorta pubis, hostis adversa agmina
Hispana frangant. Robur hoc quantum pro<snt>935
Expertus ante deseram coeli domos
Quam tuta Gallis auxilia negem meis.
IUNO Quin ergo moles belluarum fortibus
Accingis armis, induisque tigribus,
Taurisque loricas, et adversus homines940
Fortia ferarum ducis instructa agmina
Et quando bello belluis iam proximis
Faveas, quid obstat quominus nunc imp<eres>![]()
Rationis expers similibus nobis viris?
MARS Non nostra tantum viribus valentibus
945
Addicta spernunt mente praestantes bona.
IUNO Quid ergo Gallus induit ductu tuo
Rebellis arma, nec animo qui plus valet
Vicissim Iberus pugnat auxiliis tuis?
MARS Solis nec armis nec animi solis bonis,
950
Sed his, et illis sceptra stant regi data:
Non qui recusat conserere pugna manum
Palam imperabit, laude clarus regia,
Nec qui latebris hostis oppugnat manum
Ibit triumphis nobilis sublimibus,
Nec regna qui mercatur unquam liberas955
Ibit per urbes laude Caesarea tumens:
Audace sed qui densa rumpet agmina
Hostis ferocis dextera, et per omnia
Intrepidus ibit omnium pericula.
IUP. Non qui tumescunt strage conspecta
960
Pretioque redimunt dona dextrae debita
Impune iussa voluerint evertere
Deum. Quod instat est agendum sedulo,
Fatisque curae sit diisque Gallia,
At qui benigne contulistis munera .965
Regno potenti viribus, iam parcite
Conferre plura, cesset indulgentia,
Dum perpetrata huic expientur crimina
Poenis, opemque contine, Mars, debitam,
Dum ferre leges caelitus missas sciat,970
Quibusque bellum est inferendum gentibus.
Et tu ruinam postulare desine
Regni, quod inter caeteros mortalium
Agros patentes, alta regum gloria
Ornabit, instar solis inter lumina975
Caeli minora, et inter ignes syderum.