Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. . Tessera viridis — translatio.
ACTUS II
VIRTUS, GALLIA, VOLUPTAS
VIRT. Quae tuta cunctis regna periculis
310
Quae me fovebant robore praestiti:
Cuius iuventus brachia spiculis
Expediebat munere, qua duce
Vertebat hostis terga sequentibus,315
Victrice semper, seu mare fluctibus
Altis tumescens, seu truce grandine
Coelum minetur sedibus infimis:
Eiecta terris hospitium peto,
Et me relinquunt quos dominos ego320
Feci potentes: quos ego robore
Sortis beavi mobilis, et quibus
Vetante fortuna instabili, dedi
Tot regna, sortis libera casibus.
Per arma quondam Gallia nobilis
325
Exempta duris atque molestiis,
Curisque pectus quae reliquis coquunt
Mortalibus, per laetitiam caput
Caelo ferebat, par generi deum.
Tamen locatis hanc fero gratiam330
Donis, paratis praesidio locis
Egena cogor cedere, nec Iovis
Mentes iniquas fulmina territant.
Quoscunque lustrat lampade splendida
Phoebus Eous, regnaque qui colunt335
Beata thure, et piniferum solum,
Feci potentes, finibus imperi,
Persaeque celsum composui decus
Coelo: fluentis gurgite turgido,
Euphratis ignara imperii loca340
Feci, et feroci sternere praelio
Densas cohortes, me Macedo ferus
Subegit armis hospite barbaras
Turmas, et orbis gloria, nobilis
Roma triumphis, straverat obvias345
Eoi, et armis agmina vesperi.
His me evocarunt iussa Iovis locis,
Et qua recurvis Sequana fluctibus,
Et qua secundo flumine Ligeris
Se miscet undis oceani, dedit350
Terras colendas, quas ego nobili
Laudis potentes nomine reddidi,
Hostes subegi milite barbaro
Ferocientes, et numeros ducum
Stravi potentum, nec paribus bonis355
Medum beavi aut Persidis incolam,
His me evocarunt iussa Iovis locis.
Arcus, sagittae, robora, lancea,
Lecta iuventus Brenniadum ducum
Regum subegit regna potentium360
Dignata coeli iussa facessere:
Tunc et abunde divitiae datae,
Crevitque nullo fine pecunia,
Tutaeque pacis molliter otia
Quassante nullo turbine duxerant.365
At impudentis garrula vanitas
Fudisse linguae noxia toxica
Gentes per omnes, astraque lucida
Ausa, Deumque insana lacessere,
Et me insolenter quae data sum comes![]()
Aeterna sortis, cuius in omnibus
Vitam regebant auspicio malis,
Nunc insolenter cedere quas dedit
Iuppiter urgent sedibus hospite
Blanda recepta, quae bona destruet375
Quaesita nostris cuncta laboribus,
Et imperantem, iussa facessere
Coget iniquo foedere Galliam.
O quanta clades te miseram manet!
O me relicto quam pede lubrico380
Superba perstas! Quam stabiles parum
Fortunae iniquae divitias tenes,
Et eminenti quam fragili loco
Fulta, ruina praecipiti cadis!
O quae dolose retia non times385
Intenta gressui, sic animos tibi
Caligos coecos, sic brevis otium
Te ludit aevi, nec celeri manu
Vides prementem fulmine te Iovem
Rerum potentem, sic facilis tibi390
Placet libido, sic animos agis
Scelus per atrum, sic Chaos ingeris
Tetrum, et tenebras mentibus horridas.
Ibo et querelis flebilibus deos
Movebo, flectam pondere criminis395
Divina magni numina coelitum,
Et quam superbam cernere Galliam
Leges solebam dicere gentibus,
Parere cernam legibus Hesperis.
Adibo primum, et restituat decus400
Supplex rogabo, sedibus et meis
Pulsam remittat, qui cogitat scelus
Pudore forsan criminis abstinet
Territus, et mens conscia dexteram
Vetat paratam fraudibus imbui.405
Sed quae superbo progreditur comes
Placens amictu, murice nobili
Vestita, falsis tincta coloribus,
Crispaque ferro caesarie aurea?
Haec est Voluptas, foeda libidinis410
Obscoenae alumna, quae sibi conscia
Infensa nobis est scelerum parens.
Haec picta vultu lumina fascinat,
Et intuentum mollia pectora
Fallit. Capillis insidias struit415
Gressui cruentis, retia ceu feris
Tendantur, oris dulciliquo sono,
Syrenis instar naufragio allicit
Praetereuntes, cynnama olentia
Venena sunt quae naribus hauriunt420
Incauti amantes, quaeque meatibus
Vias secundas spiritus obstruunt.
En laeta praedam munere divite
Ducit sequentem pernicie suae.
Ibo et dolosis expediam pedes430
Captos misellae casibus, et viam
Vitae docebo, nec patiar fero
Monstro esse praedae, sed veterum decus,
Nobisque dicam debita munera.
Alumna natam quam mediis malis
435
Tutam educavi, quamque per aspera
Duxi, et laborum dura pericula
Agnosce caussam quo frueris boni,
Nec me relictam finibus exulem
Depelle, coelum si repetam, Iovis440
Frustra rogabis suppetias, novis
Ab hoste duro cladibus obruta.
GAL. Quae me quietem sollicitas malis
Parens futuris, munere quo tuo
Potens superbis impero gentibus:445
Coelum coruscis non repetas veto
Flammis relucens, si mihi pareant
Reges nitenti murice nobiles,
Et Terpsin almam si sociam mihi
Tutam relinquas, haec simili comes,450
Mecum fruetur iure, nec alteram
Huic anteponam, quae facili via
Monstrat petiti gaudia luminis,
Et salebroso tramite liberat.
Huic ego grates debeo corporis455
Cynnamo, et unctae Gangis odoribus
Comae, et amictus munera purpurae
Pulchri. Et eidem soli ego debeo
Vitae expeditae dona molestiis.
VIRT. Ne te misellam blanditiae leves
460
Sic male fallant pictaque gratia
Fuco doloso, nec titulis prior
Laudis perennis, nec levior fides
Seducat aurate specie boni.
VOL. Non sic valebunt nomina gloriae
![]()
465
Efficta inanis, quaeque per avia
Vitam locorum ducit ad exitum
Laboriosum, quaeque periculis,
Sternit, inani turbine percitos
Laudis caducae, et perdita negligit470
Petenda tantum in deliciis bona.
Fallace mentes spe capis, inscias
Vitare fraudem, et nomina inania
Iacis triumphi debita ceu forent
Quaecunque sol complectitur ambitu.475
At tu potenti Vesper et, ultimus
Cui paret, Indus, praestigiis cave
Fallare, reges non alii sinas
Florentis aevi laetius exigant
Annos beatos, nec sine tempora480
Labi iuventae, te Stygiis aquis
Detrudet Orci funere flebili
Ventosa virtus, teque per horridas
Ire iubebit praecipitem neces,
Mentemque tollet, ceu Boreas maris,485
Concitet undas, flamine saeviens,
Et properabit fata novissima
Ante senectam mille periculis.
VIRT. Ne crede. Coeli nam tibi limina
Post fata pandent coelicola dii490
Cuncta domantes, quid memorem tibi
Oethei labores? Quid duo fulmina
Belli furentis Scipiadas, decus
Gentis Quirinae? Quid tibi Liberum
Patrem, atque victos Seras, et Indiae495
Gentes feroces, Caucasiae ut ferae
Duxere currus laeta per oppida?
Fratres amantes quid sobolem Iovis?
Colchis petitum vellus et aureum?
Romamque mundi quid dominam tuis500
Iam saepe victam patribus efferam?
Non te monarchae, non Caroli genus
Qui iura terris scripserat omnibus
Movent, et astris gloria clarior?
Quid tot avorum splendida praedicem505
Facta? Quid alto tot Capitolio
Vexilla dextris fixa potentibus,
Et fusa vestris agmina perfida
Sarracenorum, et sanguine fertiles
Multo madentes Iudaicos agros?510
Vides ut alta ad sydera finxerit
Erecta vultu lumina nobilem
Nec ut ferarum montivagum genus
Stravit in alvum, laudibus extulit
Caput, deorum munera si capit.515
Contenta asylo Roma, minantibus
Impar Hetruscis crescere, nomina
Fines ad orbis protulit ultimos.
VOL. Quicunque laudum praecipiti petit
Mente triumphos funeris est sui520
Author, et una cum patria cadit
Incautus, instar pondere se suo
Aedis prementis. Tela nefaria
Hoc Catilinae, Syllaque civium
Fervente tinctus sanguine dextera525
Testentur, Et quid si patrui et patris
Letho teneris, quos ager impius
Dimisit Orco? Praetereo datos
Haustus veneni, mixtaque pocula
Cruore tauri. Non adamantina530
Multos per annos duritia, scelus
Servatum, et elati imperii patres
Ferre coactos tristia funera.
VIRT. At quibus unquam contigerat diem
Obire fato praecipiti, brevis535
Vitae rependi tempora laudibus
Dignis, edaces quae fugiunt rogos.
VOL. Fallace semper luditur exitu
Quincunque vanis fidere laudibus
Malit misellus, perque pericula
Vitae quietae tempora ducere,540
Nugisque ineptis gaudia dulcia
Qui mutat, et cui pagina idonea
Dedisse fumo pondera grata erit.
Quid stulta iactas praemia funeris?
Quaeque senecta decrepita cadit545
Vita peracta molliter otio
Achillis instar vel Telamonii![]()
Sentit. Relicto nam spatio brevis
Acui, tonantem ceu iuga montium,
Rupesque murmur ceu maris audiunt:550
Sic vana laudum encomia sentiunt,
Enavigarunt qui Stygios lacus,
Tuque tumescis quae titulis tuis,
Credisne vitae tangere mortuos
Sensus loquentum, vel quibus est palus555
Traiecta Ditis quae superi gerunt
Audire, et oris noscere cognitas
Credis loquelas, aut tibi gratiam
Referre laudis. Spiritus ut fugit
Edormienda est omnibus una nox.560
VIRT. Sensus, Voluptas, fallere quae breves
Potes petitos illecebris tuis,
Coelum intuere, et conscia lumina
Volventis annum syderis aspice:
Vibrata coelo fulmina quae cadunt,565
Et obsequentes ut species huic
Quae caeterorum sunt animalium,
Quorum potestas est dominae tibi.
Concessa cui mens est melioribus
Ornata donis, quae quia carcere570
Molis caducae clauditur, impie
Coelos lacessis, si ruere autumas
Erepta vinclis quando tenacibus
Locos amatos quaerit originis.
VOL. Si quae perennis vita superstites575
Post fata mentes egregias manet,
Hanc mihi debent, lumine cui suo
Paret Apollo, cui sua fundere
Munera Phoebe lutea sueverat.
Celebro coelo signa nitentia,580
Et sola nutu coeruleum mare
Et fruge terras divite fertiles.
Per me oriuntur cuncta animantia,
Et orta solis lumina sentiunt,
Seque iubenti nubila dissipant,585
Pictaque gratis terra coloribus
Fundit odores, me quoque vitrea
Tuente, rident aequora fluctuum,
Coelumque fuso lumine panditur.
At vana virtus ceu tumido mari590
Natae procellae, turbine ceu tremant,
Celsique montes acti Aquilonibus
Diemque nocti, et lumina noctibus
Miscet, et undas ignibus algidas.
VIRT. Ergo impudenter munere coelitum
595
Concessa nobis ut tibi debita
Iure fuissent prodiga vendicas,
Quaecunque messor munera colligit
Seu fructuosis massica collibus,
Messes aristis seu crepitantibus600
Quae fracta firmant robora corporum,
Deusque in oras luminis elicit,
Fecit laborum haud dona libidinum.
Non nisi partus Pasiphaes tibi
Debetur, et sunt quae ancipiti sata605
Sexu, nefando quosque patrum thoro,
Et quos Thyestis crimine, et Oedipi,![]()
Aut Cleopatrae quos genuit scelus
Hi sunt voluptas quos peperit, quibus
Agat triumphos, coetera munera610
Ferenda coelo, non vitiis tuis,
Quae nunc tueris delitiis malis.
VOL. Hanc nisi pellas otia mox tua
Curis molestet mollia tristibus.
GAL. Satis laborum pertulimus, satis![]()
615
Haustum pericli est. Ito cui haereas
Quaerendus alter sit socius tibi,
Memor laborum quos mediis tuli
Undis malorum, quae mihi deferat
Blanda voluptas experiar bona.620
Noctes madentes excubias scio
Multas, sub astris passa nitentibus
Quae sors sequatur praemia fervidae
Virtutis, et quam mobilibus scio
Pennis feratur. Delitiis dabo625
Quod restat aevi, tu mihi nobiles
Multos alumnos sanguine regio
Satos necasti, fractaque vulnere
Per te fastiscunt membra calentia:
Plagis odores haec mihi cynnami
Fudit, et una haec carcere ab horrido630
Vinclis solutam proripuit Stygis,
Hanc picta Cypris mille coloribus
Fronti decora, lumina flammea
Eiaculata, et Gratia blandiens
Circumstat, auro ceu Parius lapis635
Pictus nitescat, prataque floribus
Culta virescant, aut revocet novos
Aurora soles, cum geminis subit
Phoebus aperto nubibus aethere.
Huic comes ibo, tu famulam tibi640
Quae te sequatur quaere, per horridas
Qui ire pruinas, et Lybiae pati
Aestus, et Afros frangere perfidos
Optet, et altos findere caerulea
Per vada sulcos. Otia nam mihi645
Parata tantis grata periculis.
VIRT. Ito. Sed ausus qui maneat tuos
Experta finis, ferre modestius
Sortis secundae munera tum scies,
Non ego vestros demoror amplius650
Verbis amores, ne patiamini
Tempora vobis prospera diffluant,
Acerba sed cum funera te prement
Tum spreta stulte iussa fatebere.