Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.
GUILELMI HEGATI SCOTI GLASGUENSIS GALLIA VICTRIX ![]()
Augustoriti Pictonumm ex Typographia A. Mesnier Typographi Regii
M.D.XCVIII
![]()
Τούνεκ’ ὁμηγερέες βουλὴν περὶ ἡγεμονίας
Δευτεριάζουσιν ὰνδρῶν θεοὶ αἵεν ἕοντες
Τοῖς Φράγκοις ἕστιν βασιλεὺς θεοείκελος ἁνηρ
Τούνεκα πρωτογόνοις βούλοντες προκρίνεσεσθαι
Δοῦσι θεῶν ἀρχήν, τό τ᾿ ἐπὶ φρεσὶ θη77καν Ἑγάτῳ,5
Acta Pictavuum vj Id. Aug. reliquiis civilis belli confectis, et unitis Gallorum animis, sancita amnestiae lege: prosenecallo Ludoico Sammarthano, urbis praefecto M. Iarnatio, ex collegii Pygaraei ludis primario Emerico Sabourino.
PROLOGUS
IUPPITER
MERCURIUS
VIRTUS
GALLIA
VOLUPTAS
PALLAS
IUNO
VENUS
MARS
ELEMENTA
CHORUS
SPES
PAX
NOBILISSIMO ET AMPLISSIMI VIRO VALTERO STEUARTO D. BLANTERIO, SERENISSIMI PRINCIPIS IACOBI VI SCOTORUM REGIS LOGOTHETAE MERITISSIMO
![]()
![]()
NXIUM mihi animum cura liberas, vir amplissime, tuique nominis dignitate et morum facilitate, confidenti mihi optatum patrocinium ultro affers. Avoco te a rerum Scoticarum cura ad reipublicae Gallicae cogitationem, cuius cruenta iam facies repente sic enituit, ut vix ullas vulnerum cicatrices ostenderit: tam inopinata et expectata rerum mutatio omnium ordinum plausu accepta est, singulisque gaudia promentibus, bonorum cumulo ad eandem alacritatem advocari mihi sum visus, neque enim is sum qui reipublicae commodis quam privatae emolumentis minus delector, nec qui civibus meis, quam Gallis plura me debere sentiam, qui statim advenis nobis communia cum indigenis iura offerunt. Paucorum ergo dierum mihi labor fuit versus hos contexere quos nomine tuo indignos tibi tamen narrare constitui, cui enim potius quae a summo principe
subditis suis collata sunt beneficia inspicienda proponam, quam tibi qui solus inter tot regios ministros tam divino es ingenio, ut in pace tuenda quam alii desperabant nunquam lapsus sis conilio, quem idcirco inter lumina, solum lucere, inter tot Ulysses, ingenio praestare, altioris et sagacioris animi homines extremo spiritu testatum reliquerunt, quibus cum foecunda nostra sit Scotia Ithacam eam appellari nunquam indignabar. Cogitabis praeterea munusculum esse, a quantulocumque familiae tuae surculo, qui in re licet tenui, ingenii potius quam amplioris fortunae accessionem sequatur, quique tibi tuisque aeterno mancipii nexu devinctus stabili fide sit permansurus. GUIL. HEGATUS
L’on dict qu’Amour tousiours dans les roses s’engage,
Et que c’est ou il faict ses plus friands repas:
Pour monstrer que l’amour que nous sentons ça bas,
S’esleve et se nourrist des roses de nostre age:
Et l’on dict que l’Avette, ainsi que d’un bagage, 5
Charge parmy les fleurs son dos d’un doux amas:
Pour monstrer que le miel dont on fait plus de cas,
Se trouve dans les fleurs d’un eloquent langage:
Puis l’on dit pour monstrer qu’un beau discours humain 10
Passe en douceur le sucre ou l’amour nous faict vivre,
Que l’Avette blessa l’Amour a une main:
Mais tu as si bien faict auiourdhuy leur accord,
Logeant l’un dans ton age et l’autre dans ton livre,
Qu’on diroit que iamais ils n’eurent de discord. 15
Asclepio debes votivum, Gallia, gallum.
Si cedes totam, Gallia, eritne satis?
Vix scio, sed tamen es voti rea Gallia magni,
Si cupias medicis omnibus esse satis.
Quam longa, ecce vides, numerantur classe, deorum! 5
Tot te felicem sollicitudo facit.
Felicem reipsa, sed mox felicior, orbis
Te charam cunctis cum sciet esse deis.
Henricus tibi causa fuit coelestis amoris,
Immensae praeco gloriae Hegatus erit. 10
Profuit esse aegram, decorat medicina dolorem,
Ista lege velis vel recidiva mori.
Sed valeas, tibi ne Henricus ne desit Hegatus,
Hic ut amorem hominum quaerat et ille deum.
CYRUS FULCADUS
IN GUILLELMI HEGATI SCOTI GALLIAM VICTRICEM CARMEN
Iam perpessa diu funesti incendia belli,
Ipsaque coniurans velut in tua viscera, tandem
Gallia nutabas, cladis gravitate fatiscens,
Ac paene intestino odio convulsa ruebas.
Sed porrecta manus placati numinis, aegram5
Sublevat, et fessam pace instaurante relaxat.
Propulsis nebulis, successit gratior aura,
Improvisa quies lites componit acerbas,
Exultat populus concors, securaque gestit
Foedere turba novo, laetis amplexibus ardet, 10
Et sua quisque hilari testatur gaudia plausu.
Indigenarum hymnis gratulans blande accinit hospes,
Mellitisque tuos numeris celebrando triumphos,
Splendida victrici circundat tempora lauro,
Verus ut Amphion, vel si praestantior Orpheus, 15
Saxea corda hominum, dulcis modulamine cantus
Ducit, ad obsequii civilis iura tenenda.
GALLIA VICTRIX
Quicunque sortis subiicis potentiae
Humana, quique iudicas promiscue
Bonos malosque coelitus sortirier
Dimissa, fatis Galliae inconstantibus
Res disce duras prosperasque singulis5
Merente vita destinare numina:
Chao repente natus ordo immobilis,
Odioque genitus perfido constans amor,
Nutansque regnum sede stat firma novum,
Caeloque missus turbido serenior10
Circumstat aer, et tonantis pixide
Emersit exspectata non ulli salus,
Gressusque liber servitutis vinculo,
Peperitque rebus ordinem confusio,
Rerumque motus maior ingenio hominum15
Meliora turbat iudicia mortalium.
Quisque experitur quae videt praesens data
Foelicitatis munera, ast originem
Quae prima tantos separarit exitus,
Attonitus urget aestuanti pectore,20
Nec qui pererrat syderum vias videt
Quid pubis Italae, quidque Iberi copiis,
Et tot furore liberarit civium
Quos clausit error moenibus rebellium
Iam destitutum copiis regem suis.25
Mirare tantum numinis potentiam,
Animisque nostris imparem prudentiam,
Pronamque veniae semper indulgentiam,
Quae dissipavit insolenter hostium
Adversa nobis agmina, et dedit exitum30
Praestantiorem opinione, vel prece.
Qui regna caelo dirigit mortalium,
Remittat iram, pristinae clementiae
Benigniore nostra spectans lumine,
Firmumque paci sempiterno foedere35
Dicat tenorem, quique ab his discordiis
Animos rebelles civium compescuit,
Hostemque fregit exterum, servet diu
Omni tumultu liberatam Galliam.
IUP. Qui fixa coelo praepotenter torqueo,
40
Rerum creator clara mundi lumina,
Ignesque rutilos syderum quae condidi
Auro micantes, orbibusque gemmeis
Cum specto quondam fabricata dexterae
Indignor opera, et arbiter succenseo45
Mihi, colonum qui immerentem fecerim
Rerum potente quas habet tellus ferax.
O vana vita terreae propaginis,
Animaque ventis ocyor fugacibus!
O quae perire tantuli cum nasceris50
Proles superba frontis elatae potes!
Et quae minores occidis, victoriam
Cumque arma spiras, et triumphi insignia
Laeto tumescens exitu, conquirere
Iubes, futurae sortis immemor brevi.55
Nec terra ponit limites audaciae,
Impune coelos et deos lacessere
Audes (nefandum) debitamque numini
Coinquinatam sordium caligine
Praestare vitam, puriorem lumine60
Phoebi nitentis, ignibusque flammeis.
Coeno quid alto volueris libidinum,
Inusitata fervidus cupidine?
Condisque acervos aureos, et exuis
Quodcunque coeli te parem fecit diis?65
Quid me relicto qui tibi spiraculum
Coelestis aurae pectori dimiseram
Praepete ruina laberis, perque horrida
Foedae paludis pergis ire flumina?
Ingrata mentis impiae donaria70
Miseroque morbo, et imbecillo pectore
Fastidientis me improborum vindicem,
Vitae necisque qui potestatem gero
In cuncta mundus ambitu quae continet!
Hians iubente terra sorbet oppida,
![]()
75
Metuensque metas littoris transcendere
Neptunus unda fluctuum: repagulis
Tegit reclusis aestuante gurgite
Matris beatae sacrae terrae munera,
Non me iubente densus aer ignibus80
Terris negabit debitum madentibus
Rorem, lutoque stringet Actaeas opes?
Natura nostris paret omnis iussibus
Ritu soluto et transit in contrarias
Dicente formas: saxa dura fontibus85
Venas relaxant, fluctus ardet ignibus,
Terraeque specubus imbrium caliginem,
Antrisque lymphas mobiles stillantibus,
Includit ignis aestuantes gurgites,
Rapidosque ventos sedibus muto suis,90
Rebusque certis legibus datas vices.
Proferre messes spiceas si frigore,
Mustumque iubeam collibus decurrere
Media pruina segetes producere
Qui tondat agros fruge foecundos mare95
Cum bruma glacie cana constringit truci,
Et vinitorem sordidum qui gressibus
Protrudat uvis limpidum stillantibus
Nectar, et odores vere qui suave legat.
Tellus tremiscit, montiumque pondera100
Viso soluta corrunt compagine
Nec tuta coelo torqueo cum fulmina
Sedes, et ignes horror astrorum occupat.
Et tanta quamvis roboris potentia
Terras, et undas, aetheremque comprimat105
Et quicquid est ubique quod Phoebus videt,
Qua mater arva conspicit coelo Ceres.
Tamen rebellis frivolaeque originis
Homo neglectos armat in poenas deos.
Nam quae pererrant montium ferae iuga,110
Lustrisque sylvis quae latent clausae horridis
Et quae per agros solita quaerunt pabula
Clamore rauco me fatentur omnium
Rerum potentem quaeque pennis aera
Secant volucres limpidum stridentibus,115
Pinnisque regna spumei findunt maris,
Et prominenti saxa mole turgida,
Et qua patentes fertili gleba iacent
Campi virentes, quaeque coelum frondibus
Sylvae minantur, pallidas tremiscere120
Terrore cernam turbido, si tantulum
Spirare forte sentiant irae gravis:
Tantumque mentis clariore caeteris
Quem luce finxi, cuique sculpta pectore
Imago clara numinis nostri nitet,125
Dominumque terrae divitis, quem fluctibus
Praeesse iussi, paret obscoenis tamen
Stimulis libidinum. Carent solennibus
Arae calentes debitis honoribus,
Quibusque nullum munerum feci modum130
Scelera reponunt fine nullo muneri.
Et quae superba solis aequabas opes,
Telluris Italae sola terror Gallia,
Cuius timebat arma quem flavus lavit
Ganges arenis, quique sole torrido![]()
135
Crispante nodis crine monstrat Aethiops
Vultum, et potentes spiculis, gens martia,
Parthi fugaces, quique discurrens ruit
In ora septem Nilus, et quicquid videt
Qui cuncta cernit aureo sol lumine,140
Quae sola quicquid terra producit potes
Tuum fateri, sola sed ferocior
Insigne nomen, pristinamque gloriam
Deseris avorum, quoque condebas caput
Elata caelo nomine. En nunc horrida145
Stygia palude, nunc tenebrarum domo
Egressa, terris evocasti crimina
Damnata tenebris, nec pudet quae gentibus
Olim imperabas, gentium te sordibus
Parere, nec te cum cadunt tonitrua150
Coelo corusca territant, aut imbrium
Nubes fugaci corruentes turbine
Et abstinemus ignibus, nec oppida
Sorbet dehiscens terra, nec frater quatit
Tridente, regnum nescium quondam quati,155
Satis peperci lentus irae fervidae,
Satisque poenas distuli, iam dextera
Armanda ferro, iamque nescia tremere
Quatienda terra, et eruenda sedibus
Imis, ut omnis docta gens casu sciat160
Iuxta secundas res et adversas pati.
MERC. Quaecunque regi coelitum sententia
Stat fixa menti perfero caducifer
Mandata terris omnibus, meo omnium
Hominum et deorum, melleo ore Iuppiter165
Parens ferenda iussa dat sua regibus,
Nec quando amictu Phoebus obscuro polos
Vestit calescens ignibus, vel corpora
Carpunt soporem fessa, vel sylvae silent
Pecudesque campi, vel tacet volucrum genus,170
Lacusque liquidi, quaeque dumis aspera,
Et rura sylvis incolunt, cumque medio
Volvuntur astra lapsu, et oblitos gravis![]()
Laboris animos recreant: non me tamen
Curae remissae lucis, aut noctis sinunt175
Frui quiete. Me parens Atlantida
Genuit negotiis, et esse nuntium
Coelestis irae, et scire me iussit deum
Consilia, virgamque geminis draconibus
Gestare Phoebi munus. Hac Stygiis aquis180
Animas silentes evoco, atque fluctibus
Dimitto Ditis corporis quas vinculo
Natura solvit, hac graves iras ego
Compesco regum, et insolenti pectora
Sterno tumultu fastuosa, ut fulmine185
Percussa moles turrium aequatur solo,
Aut ut cuniculis montium fastigia
Caesis columnis corruunt lapsu gravi.
Dedit catenam qua auribus mortalium
Nexa, sequantur qua videtur ducere:190
Hac gentis olim Gallicae rexi inclytas
Mentes, et animos devia caligine
Facundus excussi, et tenebras nubium
Errore aperto depuli, metuo tamen
Ut firma sint haec. Nam Iovem video patrem
Ira minantem gentibus, sceptrum manu
Quatit tremenda, nec potens est amplius
Inulta terris ferre tanta crimina.
Adibo, quaeram consilia quae torqueant,
Et quae ferenda iussa dat, si crinibus200
Tortis cerastis infimis a sedibus
Furiae vocandae sunt, et armanda soboles
In gentis humanae ruinam, quae stygi
Damnata plectit flagitia, quae debitis
Horrenda poenis Tantali punit scelus.205
Aeterne rector aetheris cuius tremunt
Nutu solutae montium compagines,
Et quo iubente uterque flagret ignibus
Polus, pigrumque sentiat Meroe gelu,
Servare longi fecit usus temporis210
Quando imperandum mente quid sedit tibi,
Et vera si praesaga mens nunc prospicit
Exspectat aliquos exitus brevi gravis.
IUP. Me, nate, turbat insolens audacia,
Hominumque fastus arrogans tumentium,215
Et cura coeli, et cura nostra Gallia,
Quam armis potentem, et fruge feci fertilem
Et opibus auxi, proximamque gloriae
Iussi esse coelitum, sed erroris vias
Sequuta, Diti paret, et libidini220
Indulget, animum fraude, corpus splendido
Argenti amictu, et vestit auro nobili.
Mentes rebelles fixa stat sententia
Poena cruenta et insolenti plectere.
MERC. Quid est quod obstat quominus vel fluminis
225
Large cadentis obruantur imbribus
Vel terras sparso concremetur fulmine,
Iactisque coelo destruantur ignibus?
Briareus Orci servat ingressus ferox
Titiique tundit vultur immanis iecur.230
Poenas superbus Ixion audaciae
Luit, rotatque saxa perpetuus labor,
Pelops in undis non aquas, nec in epulis
Dapes petitas tractat, aut carpit cibos:
Furtum Promethei Caucasi celsis iugis,235
Fraudesque Sisyphi sentiunt quam sit gravis
Tonantis ira, sentiuntque Danaides
Impune nunquam coniugale perfidos
Violare foedus, aut fidem fallere datam/
Haec si minora crimina sunt pondere,240
Addenda poenis poena, detrudas Stygi
Invisa capita, et lautiora fercula
Siti, fameque pallida ora torqueant,
Rostroque tundat saepius natum iecur
Rapace vultur dirus, et poenam augeat.245
IUP. Iam lentus irae generis humani scelus
Oculisque vidi lentus in poenas novo
Cultu tumentem Galliam, nec fulmina
Vibrata sensit dextera, sed vindici
Poenae peperci, si modum forte facerent250
Formis malorum turpibus crudelium:
At crescit impotentius ferocia,
Mecumque nunquam desinunt contendere
Ingratitudine, cumulantque fraudibus![]()
Fraudes, et artes artibus. Sic pessum eunt255
Demissa coeli sede mentis munera,
Undisque terras obruit iam flumine
Cocytus ater languido, et Stygia palus
Emissa regno Ditis, agros occupat
Quos destinavi sempiterno foedere260
Sedes deorum laudibus firmas dare.
to provide an unshakeable place for worship of the gods.
MERC. Fauces Averni pallidi quibus placent,
Acherontis umbrae pallidae iube scient![]()
Quantumque distent aura vitalis sciant
Orcique tenebrae. Dextera quin fulmina265
Libras potententi, finibusque comprimis
Acheronta propriis, perde quod spernit sibi
Datam salutem, sic sciet quae spreverit
Oblata dona gentium superbia.
IUP. Novum meretur facinus invisum genus
270
Poenae. Parabo propriis in finibus
Tormenta, faxo sentiant quae sint mala
Malis parata, quaeque debentur diis,
Praestare quanto negligant stulti malo.
Iubebo fruges ferre foecundas solum,275
Comisque fructus arbores virentibus
Proferre, sed vetabo posse carpere,
Famemque pellere pallidam, aut extinguere
Paludis haustu limpidae diram sitim,
Cum Cancer agros uret, et terras Ceres280
Donis beabit, Arboresque fructibus,
Radiisque Phoebis aureis, et lumine
Splendore solito clarior videbitur,
Tranquillus aequore exeret Triton caput,
Siccos at undis, ignibusque frigidos285
Algere faciam. Messor ignotus metet
Fruges, et atra noctis obscura obruet
Caligo mentes. In epulis tabescere
Lautis iubebo, et initia haec erunt mali.
Nullum carebit tempus unquam lachrymis,290
Potens iuventa servientem patriam
Tristesque cernet hostici agminis minas,
Raptusque virginum, solique fertilis
Frugum, cruores, vastitatem, incendia,
Profana sacris mista: nulla portio295
Secura miseri transigetur luminis:
Ut trudit undas unda, fluctus fluctui
Cedit sequenti, et pellitur dies die,
Semper prementur praeterita novis malis.
Dolor dolori, luctui luctus comes,300
Natum patremque, dirimet belli furor:
Et ne deorum quisquis adversis malis
Succurat, annecte pedibus talaria
Praeceps, et omnes ocyus voca deos,
Quos nos honore consili, et quos munere305
Dignamur uno, et quos ministros fecimus
Orbis regendi. Destruendi facinoris
Addesse socios imperamus. Perfer celer
Mandata, prohibe ne nobis struant moras.