Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.
PYRAMIS QUINTO NOVEMBRO 1605 SACRA
AD SERENISSIMUM PRINCIPEM IACOBUM MAGNAE BRITANNIAE REGEM
GUILIELMUS GAGERUS POSUIT 1608Si mea cum multis quicquam sententia posset,
Nostra supervacuo parsisset cura labori,
Quippe columna tibi quam staret, quinte Novembris,
Aerea Londini, perque oppida maxima saltem
Saxea, sublimis, signataque carmine tali: 5
ANGLIA ME POSUIT QUINTO SERVATA NOVEMBRIS,
Sculptaque summa foret meriti narratio tanti,
Quale dies ullo non extulit altera seclo.
Esse quidem festum, recteque pieque senatus
Consulto iussit, populos quoque sciscit, et optat 10
Aeternum. Sed enim multas incuria leges,
Aut desuetudo, tanquam vagina, recondit.
Utque repentinae feriae sunt, sicque repente
Excedunt animis, neque enim admiratio luces
Nostras novem superat, tanta est oblivio cordi 15
Insita mortali. Quid quod (ne singula secter)
Segnius illa solent animum sensuque movere,
Quae libris sita, vix semel usurpantur in anno,
Quam quae fixa palam prostant, oculisque petuntur
Perpetuis, omnique patescunt tempore nobis, 20
Quaeque characterum maioribus edita formis,
Non per transennam, sed caelo teste leguntur
A currente oculo, quae denique magna senatus
Decreto accedunt, et duratura sigilla?
Nunquam etenim possunt nimis illa diuve palamve 25
Spectari, qua visa satis memorataque nobis
Nunquam dicantur. Nunquam discedat ocellis
Assiduis, quod nunquam animis excedere debet.
Ergone pyramidum iactet miracula Memphis,
Insanos regum luxus, vastosque superbae 30
Fortunae ludos, ostentaque verius ipsa
Quam studii monumenta pii, nos parcimus aeri
Exiguo, in re tam merita, tam luce beata?
Saltem nos adeon’ saxis et calce caremus?
Nil extare, nihil tanto superesse diei 35
Nobile, mansurum, toto aspectabile regno?
Non ita, nec par est. Ut enim tota Anglia cesset,
Ut taceant omnes, ut nobis omnia desint,
Pyramis ista tamen, quinto sacrata Novembris,
(Saltem animo defixa meo) chartacea stabit, 40
Atque sub hoc titulo, tibi (rex) patriaeque, Deoque.
Quae, si fata sinant, si tu, Deus optime, vitam
Ac genium dederis, <tum> in secula postera duret
Aere (licet solido) saxoque perennior omni.
Tu dignare meis, pater, aspirare Camaenis,45
Tu segnem stimulis animam mentemque fatiga,
Algentemque nimis sancto succende calore.
Nulla meo sine te succrescat linea scripto:
A te principium, tibi currant, tibi totum
Desinat. Hic nec Musae adsint, nec Apollo vocetur. 50
Fabula nulla subest filo texenda profano.
Argumentum agitur verum, sanctumque poema
Cogito. Tu festum hic aut dicta aut suggere carmen.
Dicamus bona verba, dies pulcherrima venit.
Salve, fausa dies semper dicenda, nec unquam55
Dicta satis. Multum salve mihi, quinta Novembris.
Tune illa es, tres ante annos quae nuntia nobis
Tantae affulsisti, tam matutina, salutis?
Iamne ad nos iterum vertente reverteris anno?
Quae nobis, quae te talem tam laeta tulerunt 60
Sidera? Tu niveo non es modo digna lapillo,
Sed lapidum cumulo ingenti, totaque fodina.
Grata redis nobis, qua nec vitalior ulla
Illuxit, nec qua natalis gratior hora est.
Non etenim minus illa solet iucunda videri 65
Illustrisque dies, qua conservamur et Orci
Faucibus eripimur, quam qua pronascimur almam
In lucem. Quod laetitia est iam certa salutis,
Conditio incerta est nascendi, et quod sine sensu
Nascimur infantes. Servati, pectore toto 70
Gaudia sentimus. Nisi tu tam bella fuisses,
Actum de nobis conclamatumque fuisset.
Quumque esset dubium, creta an carbona notandus
Prodires, aterne dies an candida ires,
Candidus existi nobis, criticusque fuisti
In melius, certaeque index omenque salutis. 75
Tu nisi venisses nobis tam clara nitensque,
Nobis summa dies et ineluctabilis hora,
Iudicii adeo venisset dura supremi
Atraque tempestas. Neque enim puto lux alia ulla 80
Tam bona, tam constans, tamque opportuna fuisset.
Praevidere nefas aliae. Videre ferentes
Fulmineosque cados, et signa, et saxa struentes,
Et clandestino toties se more gerentes,
Sed tacuere omnes. Cur omnes subticuistis? 85
Obiurgandae omnes hoc estis nomine nobis.
Nullane tum nostri tenuit vos cura pericli?
Nunquam etenim potuit tot vestros, tamque patentes,
Tam vigiles oculos molitio tanta latere,
Quot qualesque Argo non annumerantur ocelli. 90
De tercentum sexaginta et quatuor, unam
Non verbum mutisse unum, signumve dedisse,
Ne minimo rem significasse susurro?
Nulla dies anni tam debuit esse supina.
An laudem hanc soli quinto servare Novembris 95
Collibuit, totamque unti deferre coronam?
Non etenim celare scelus voluistis, opinor,
Et vos tum memini pluvia lachrymosius isse.
Quicquid erat, palma haec danda est tibi, quinta Novembris.
Tu pestem prima advertisti, nec tacuisti. 100
Non potuisti unam facinus celare vel horam.
Quod de te tantum meriti sumus, aut mereamur
Ut nos tam laeta aspiceres, tam fronte benigna?
Nae tu grata Deo sis et perchara necesse est,
A quo tanti index nobis es facta furoris. 105
Tu mihi es illa dies vere dicenda fuisse Psal. 118.24
Quam fecit Deus ipse, animis linguisque colendam,
Illiusque opus esse, oculis mirabile nostris,
Ut meritas etiam dederint hoc nomine paenas,
Qui te polluere ac scelere infamare volebant. 110
Tu nostrum e tenebris, incendia vera parantem,
Speluncaque sua, manibus pedibusque revinctum,
Cacum exturbasti. Expleri tum corda nequibant
Sulphureos spectando cados, pestem cavernis
Pulveream, ferrique strues, et grandia saxis 115
Saxa cadis aggesta super, ferro insuper ipsum
Duratum saxoque virum, iam dira minantem,
Et vel adhuc spirantem oculis ac faucibus ignes.
Tu longe melior quam Teucris lux fuit illa
Fatalem quae vidit equum, nec prodidit, intus 120
Qui latuere, dolos. Multoque benignior in nos,
Persimiles Danaum fraudes, ipsumque Sinonem
Detexisti, uterumque horrendo pulvere faetum,
Et latebras scelerum plenas, penitusque cavernas
Abstrusas, clausumque nefas murisque receptum 125
Traxisti in medium. Te sunt monstrante retecti
Catsbeius, Perceiusque, et Digbeius, et ambo
Winteri, Wrightique, duo patria improba fratrum,
Et Rocuodus, et ipse doli fabricator acerbi
Faucsius, infamesque alii, quos dicere taedet. 130
Ausi omnes immane nefas, ausoque potit,
Immiso nisi tu repulisses lumine pestem.
Sacra suosque tibi debet nova Troia penates,
Acceptamque refert protestaturque salutem
Indicio (lux alma) tuo, clademque repulsam. 135
Horret enim reputare animus quam pene secundo
Tantas urbis opes et tam laetabile regnum
Eruerant Danai, tantamque evertere gentem
Institerant, iterumque aliud pene arserat ingens
Ilium, et omnis humo fumaverat altera Troia. 140
Tu multo nostris melior quam lux tua Gallis,
Bartholomaee, fuit, sceleris prope conscia tanti.
Tantae quae visa est caedi opportuna patrandae,
Et spectatricis partes, non indicis, egit.
Tu distenta salute dies ac plena, diei 145
Verbum eructasti verum laetumque sequenti. Psal. 19.2
Et ni effudisses, credo dirupta fuisses.
Tanta adeo incubuit nostrae tibi cura salutis.
Tu venisti evangelium (lux optima) nobis,
Cui deberi evangelia exquisita fatemur. 150
Hispani accensis clamabant vespere lychnis Ammian. Marcellin.
Vincamus, quasi sic lucis splendore tenebras
lib. 16
Vincere se velle innuerunt. Nos vicimus isto
Mane exclamemus, mortisque effugibus umbram.
Quid tibi non debemus, cui debere putemur 155
Omnia? Tu nobis instantem vespere cladem
Mane avertisti, maturatamque ruinam
Caelo ostendisti. Quaerat mihi nemo doceri
Quam cladem, vel quae fuerat furtuna ruinae.
Quis stragem regis diram, funestaque bella, 160
Bella per Anglorum medios ardentia campos,
Congestumque uno patriae sub cespite funus
Fando commemoret, digno quis carmine narret?
Non mihi si linguas centum, totidem Deus ora
Fingeret, et saxo vocem ferroque rigentem, 165
Infandi sceleris percurrere singula possim.
Argumentum ingens, et res vulgata per orbem,
Et mihi non indicata prius, cum prima calebat.
Ausaque sunt ipsum mea te, rex optime regum,
Carmina compellare, tuo tum nixa favore, 170
Nixa argumento (iamque innituntur utroque)
Et tum lecta tibi, et non displicuisse feruntur,
Nec campum huc sulcare placet bove rursus eodem.
Pyramis haec soli stabit tibi, quinte Novembris.
Quid vero, quid tam merito dissolvere possim? 175
Copia quae fandi, quae vis, quae gratia par sit?
Sis felix, nostroque habeare salutifex orbi,
Nec similem poshac lux afferat ulla salutem.
Sed nec tu referas, neque enim discrimine tali
Nos conflictare iuvant revellique secundum. 180
Optima res lux est, et rerum prima creata,
Tuque creaturae pars sis primaria primae.
Fortunata dehinc natalibus esto, diesque
Felix connubiis, magnisque accommodata rebus,
Usque secunda, tamen nulla virtute secunda. 185
Tu quod gemma auro, quod caetera Lucifer inter
Sidera sis anno, decus et regina dierum,
Exceptis quos esse sacros Ecclesia iussit.
Nulla dies optifex, sed nec feriata repente
Par tibi, ne Augusti iamdudum quinta, putetur, 190
Quamvis clara tuo, praeclare Iacobe, periclo
Usque ad prodigium, mundoque stupente, fugato,
Vitataque tua per tot miracula caede.
Septima nec decima aeternum memoranda Novembris,
In nos qua primum caelo data, reddita caelo 195
Elisabetha die caepit (quae maxima semper
Dicetur nobis, et erit quae maxima semper)
Regnare, Octobris sed nec vigesima quinta, Lind. De Feriis
Qua Gallum Henricus praestanti pectore Quintuscap. Anglicanae
In campis faecunda duis, Picardia, vicit. 200
Festi omnes, sed queis tantum mihi, quinte Novembris,
Praecellis, quantum superat viburna cupressus,
Iam novitate rei, ipsa quam ratione salutis
Tantae, tam longe affusae, lateque patentis.
Te grato pius ore colam, te semper amaenum, 205
Semper honoratum, dum vita manebit, habebo.
Ergo te hyberni soles veniente tepescant,
Candidiorque dies veniat. Sis usque serenus.
Nulla tuos unquam maculet nubecula vultus,
Nec pluvia, nec sis vento, nec turbine faedus, 210
Nec nive, nec putri nebula, nec grandine. Quumque
Sit quandoque dies pater, quandoque noverca,
Sit quandoque salutaris, quandoque maligna,
Tu sis usque parens, non dura putere noverca,
Tu bona sis semper faciendae apta medelae, 215
Opportuna piis, rebusque secundis gerendis.
Mentio nulla tui sine multo fiat honore.
Importunae in te voces hominumque canumque
Iurgiaque et rixae, litesque iraeque quiescant.
In te nemo reus, ne maiestatis, agatur, 220
Omnia iudicii capitalia fulmina cessent.
Det nemo poenas, atratusve exeat. In te
Nil oculis triste occurat, nil auribus atrox.
Nemo in te quicquam, praeter sua crimina, ploret.
In te nemo Deum frustra regemve precetur. 225
In te cantillet coram latrone viator
Aere licet gravidus. Te nec dehonestet adulter,
Nec fur, nec periurus, nec qui sanguine, sed nec
Faenore qui laetatur, uterque homicida, nec hausto
Qui gaudet cyatho, idoli nec cultor, avarus, 230
Sacrilegusve Simoniacus, damnosior illis.
Nemo te laceretve nepos, perdatve supinus.
Denique nec culpae nec paenae infamia soles
Inquinat ulla tuos, aut candida polluat ora.
A votis ad facta libet tibi festa venire. 235
Officii studiique pii plenissima nostri.
Te redeunte, boum cessant hominumque labores,
Et laeto populus vultu festaque nitescit
Veste. Manum lanis apponere nulla relictis
Faemina, sed nec acum digitis attingere doctis 240
Audet. Sepositis operis clausisque tabernis
Omnia sunt operata Deo quintoque Novembris.
Ipse ego ne quisquam hic ausit te spernere faxo
(quin luat, et culpam paena fateatur aperta)
Vel sartor, sutorve aliquis, vel caupo profanus, 245
Vel qui venaleis satagit proponere merces,
Vel tonsor, molitorve, vel auriga, insuper omnes
Qui servili opera ferias et Sabbata faedant,
Quorum nemo reus tibi non punitus abibit.
Aedem quisque suam tibi presbyter ipse capessit, 250
Ipse ministerio incumbens sua pulpita scandit,
Ardentesque Deo gratesque precesque refundit,
Responsante ita sit populo, iunctisque tonante
Vocibus. Excipiunt capanae, et strata viarum
Undeque flammescunt, mensisque epulisque iocosis 250
Vina coronantur, communique omnia plausu
Laetitiaque strepunt (utcunque remordeat illos,
Quos tamtam nobis iuvant invidisse salutem
Immortali in nos odio). tibi denique templa,
Tectaque pene suis assurgere sedibus ipsis, 260
Et quasi gestire et nutu inclinare videtur,
Et studii haec sunt vera pii, non gaudia iussa.
Ergo ego Pictorum si pauper et exul in oris
Extremis agerem, si carcere conditus alto
Compedibusque procul patria tullure tenerer, 265
Si remo miser Hispano nudusque lacertos
Aequora pulsarem, quinto redeunte Novembris,
Gestirem ad durae sonitum tractumque catenae,
Aequalem remi canerem modulantis ad ictum,
Exultarem amens, et patria gaudia toto 270
Pectore testarer, nec talia verba tenerem:
Haec est illa dies, quam rex et regia coniux,
Regia quam soboles, procerumque patrumque senatus,
Et populi Angligenum melior pars, totaque demum
Anglia faelicem multo venerantur honore, 275
Cuius et indicio se defugisse ruinam
Ingentem, regnumque adeo debere fatentur.
Nunc autem est, quum me pene insanire iuvaret,
Nunc terram pede pulsandum, nunc esse bibendum
Censerem. Venitque dies quo dulce putarem 280
Desipere, et capiti sinerem colloque corollas
Innecti, patererque vel inconsultus haberi,
Si tamen ferret laetandi nostra vel aetas
Vel ratio morem, si non et talibus uti
Testibus ipse dies aversaretur, et ultro 285
Respueret, nec se cultum sic esse putaret.
Laetitiam res haec aliam luxque alma requirunt.
Immoderata bonos corrrumpunt gaudia mores,
Quamque augere nimis satagunt, plerumque minorem
Laetitiam faciunt. Moderata modestaque vera est. 290
Hic ineunda ergo ratio est, quae duret, honesta,
Quaque salutarem hunc (quem famae tradere conor)
Perpetuet, memorique hominum sub pectore figat,
Aeternetque diem, meritumque instauret honorem.
Digna etenim res est quae commemoretur, et ore 295
Anglorum semper grato linguisque teratur.
Aureolis signanda notis in marmore duro,
Aulaeis texenda altis, pingenda tabellis,
In digitis caelanda auro, sculpendaque gemmis,
Fingenda armillis, gestanda monilibus ipsis, 300
Postibus et muris, vitreisque legenda fenestris,
Figenda in triviis passim, templisque locanda.
Quam locus omnia, et omnis res et recula narret.
Quam quae post fuerit (nedum quae iam sumus aetas)
Nulli unquam taceat, quam denique nulla vetustas, 305
Non anni innumeri, non secula postera tollant,
Nos nisi pyramidem studio conamur inani.
Et iam surgit opus, iamque est mea scala movenda
Altius. Optarim mihi sponte oriantur acervi
Verborum ingentes, aequataque machina caelo. 310
Nam mea, quae fuit in promptu, iam copia caepit
Deficere, omnisque absumpta est ea parva fodina.
Nunc restat lapidum gravior vectura petenti
Ex intervallo, maior quoque cura vehenti
Altius, in partemque venit mihi nemo laboris. 315
Baiulus ipse, faberque, et arena tempero calcem,
Ne sine calce opus hoc quisquam susurret arenam.
Nec vero unde petam constat satis, et tamen usque
Instandum est suscepto operi. Iuvat, atque necesse est,
Quod nusquam est, reperire tamen. Pia carmina quid non 320
Inveniet? Nec enim est abeundum longius. Ecce,
Publica tot lapides praebet mihi sponte fodina,
Finitimo nostram quae tangit limite venam,
Ut iam delectu sit opus, non copia desit.
Hinc fodere incipiam. Quid enim? Quae publica stet res, 325
Communem quin sumat opem? Sed et hinc ea tantum
Saxa legam quae vel facili splendescere sperem
Posse manu, vel quae nostris sint proxima. Ne plus
Vel poliendo operae, vel comparando, laboris,
Plus urtinque morae quam commoditatis haberem. 330
A solo ad ipsum apicem (quem caelo educere summo
Vellem equidem audaci studio, nec viribus istis
Aequando, sed non etiam pietatis egeno
In patriam) lapide eximio, penitusque dolato
Tota, expers ruderis tibi nostra haec (quinta Novembris) 335
Pyramis exoptarim intusque struatur et extra,
Non tam duro, quam duraturo edita saxo.
Iamque ad opus pensumque nimis redeamus omissum.
Gallis (ut perhibent) mos is fuit, ante Caletum,
Post tercentum annos, seu vi, seu fraude, receptum, 340
Consilium quoties summis de rebus inibant,
Unus e numero clara sic voce moneret,
Cives, amissi memores estote Caleti.
Prudenter miroque soli natalis amore
Sancitum, nec eis id frustra credo fuisse. 345
Multo nos itidem magis in re tam memoranda,
In patriae maiore bono, decernere par est,
Conventu in regni posthac ut semper habendo,
Ex commisso aliquis sibi munere sibi saepe referret,
O cives, quinti memores estote Novembris. 350
Nam quid ab hac primum vel gente vel orbe Britanno
Fundato, tanta venit memorabile cura?
At non Romulidis placet haec sententia nostris,
Praesertim quos secta tulit Iesuitica nobis.
Spicula decreto praeacuta latere sub isto, 355
Seque peti figique vident. Quintumque Novembris
Propterea extinctum cupiunt, alboque dierum
Expungi funestum ipsis, penitusque nefastum.
Remque aboleri omnem, nomenque diemque perire,
Sublatum animis, oculisque, atque auribus optant. 360
Hanc quoque pyramidem nolint hoc nomine poni,
Evertique velint, forsan vastare laborent.
Inprimis partem hanc, quam molior, arcis ad instar
Oppositae, multo satagant prosternere nisu.
Quos non suscepti, sed deprensi pudet ausi 365
(Si vel deprensi pudeat tamen atque retecti).
Non voluisse nefas, sed non potuisse potiri,
Hoc dolet, hoc urit. Pietatem saepe fuisse
Infelicem aiunt, nec respondisse bonorum
Fortunam caeptis. Careat successibus optant, 370
Si quis ab eventu facinus putet esse notandum
Egregium, spectandum oculis prudenter acutis,
Relligio cui forma fuit, mensura, finis,
De genere illorum, quae non nisi facta, probantur.
Hic ego quid faciam? Defendere nostra necesse est, 375
Et cineres vexare piget famamque malorum.
Deprecor invidiam decendi in luce peremptos,
Supplicioque suo manes ac funere functos,
Queis coniuncta tamen sic est defensio nostra,
Ut nisi re leviter perstricta, tota vacillet. 380
Respondere mihi, non est maledicere, cordi.
Nimirum magni refert quod Catsbius, et quod
Percius expeteret, quod caetera denique turba
Tam valde vellent, supra Paulumque Petrumque
Discipulosque omnes, supra Christumque magistrum 385
Audaci pietate sua capita alta gerentes.
Eximium quiddam sanctumque fuisse necesse est,
Quod tales voluere animae, molimine tanto:
Prae quibus antiqui patres tepuisse ferantur,
Nos nimium frigere putes, penitusque gelari. 390
Scilicet ex imo verti et considere in ignes
Imperii cameram, miseranda strage iacere
Regem cum thalami socia natisque duobus,
Deleri proceres, ruere alto a culmine regnum,
Urbeis militibus compleri, sanguine campos 395
Sudare, everti patriam, pessum omnia ferri,
Denique misceri caelum terraeque marique,
Ipsis pro nihilo penitus fuit, ut sua rite
Sacra Deo sanctisque queis reddantur honores.
Tanta fames zelusque domus exederat illos 400
Quippe tuae, Deus, ut vellent haec cuncta vorasse.
Hic vero an risu an gemitu quatiamur oportet,
Catsbius ut tanto meriti caelestis amore
Simplice flagraret, taedaque arderet eadem
Percius? Unde illis tam sancta cupido veniret? 405
Unde duo stent Sauli interque superque prophetas?
Tantane eos tenuit patriae caelestis imago
Terrestrem ut gemino submotam cardine vellent?
Exarsisse illos quisquam pietatis ab aestu
Dixerit? An potius tabularum speque novarum, 410
Praesentisque status odio, studioque novandi
Omnia, regnandique libidine prorsus ab ipsa,
Romano tinctos fuco, larvaque latentes
Relligiosa, habitusque pios atque ora ferentes?
Larvati sed enim latrones, an sine larva 415
Grassantur, iuxta est. Homines iugulantur utrinque.
Saevius ii multo, quo tectius improbiusque.
Quo re callidius gesta, quasi iure necantur.
Nulla meis aspera tibi est iniuria verbis,
Relligio Romana, quibus te postulo facti. 420
Non etenim res gesta tuo est sine numine, non est.
Auspiciis ductuque tuo, te authore, tuisque est
Commendata aris, praeconsulto Balaamo.
Consiliis res illa tuis stetit, actaque tota est.
Hoc fundamento subnixa est machina solo. 425
Quid refert, caeptum aliquid Talchante ministro,
An gnaro fuerit Calchante, probante, tacente?
Nem scelus rescisse negat (nec enim tacuisse)
Garnetum, quod nec Garnetus et ipse negare
Sustinuit. Sed qui rem sanctis tollere verbis 430
Aut mollire volunt respondent (id quod et ipse
In caussa capitis respondit) non licuisse,
Quod sacramenti sub relligione retectum est,
Effari. Primum, luce istuc clarius ipsa est
(Quippe situm in facto, et tam multis testibus actum) 435
Illi rem totam secus innotuisse, sacrosque
Auricularum extra fines, legesque fatendi.
Tum vero, qo verbi usu cogente ligatur
Relligione sacramenti confessio in aurem?
Scripturae quo dicta loco? Quo picta colore? 440
Qua testis subnixa fide? Qua voce diserta?
Postremo, leges ipsas, in crimine magno Lynd. de Paenit. & remiss.
Et commitendo, nulli hoc aperire sigillumcap. prohibemus
Omnino prohibere nego. Nam quo secus ore
Praeciperent? Quid enim? Confessio qualis habenda est, 445
Quae non ex animo facta est? Contritio cordis
Oris praecedat vocem. Cui non dolet, illum
Quomodo paeniteat? Quem vero haud paenitet, illi
Nec speranda nec indulgenda remissio culpae.
Non, nisi correcto, venia est facienda fatenti. 450
At cui vel doleat, quem paeniteatve, fatentem
Quod iam mox facturus erat? Confessio talis
Vana tibi (Garnete) fuit, seu nulla putanda,
Non celanda ergo. Hic crimen tacuisse fatentis
Commississe fuit. Qui non peccata repellit 455
Quum queat, impellit. Semper sit Gallia salva.
Gallorum vox est sapiens: populique parentis
Et populi suprema salus, lex esto suprema.
Naturae vox est. Nam quae praepostera mens est
Celandi paucos ut multos perdere possis! 460
Virtuti nunquam virtus, ut nec pietati
Adversa est pietas, nec vero denique verum.
Saepe gradu, nunquam specie distinxeris ipsa.
Virtus, et pietas, et verum, sunt ita semper,
Naturamque suam semper, sua nomina servant. 465
Exitium patriae pietas efferre paratum
Exigit, et semper, nec caussa desinit ulla
Esse pium facinus. Contra, haec confessio cladem
Occultare iubet, quod nullo non scelus esse
Fine potest sancto, nulla non lege nefandum. 470
Impia dici ergo haec confessio, non pia debet.
Quae vero sunt haec mysteria tanta silendi,
Ut, quam proferri, penitus ruere omnia praestet?
Namque ut non homini confessio vestra, sed ipsi
Facta Deo fuerit, nolit Deus omnia verti, 475
Ne tacitum non sit scelus, atque impune scelestis.
Nolit servari sontes, Christosque perire.
Ille decem ob iustos Sodomam servasse volebat,
Haec patriae ob multo plures iustoque, suosque,
Parcere nolebat pietas. Tollantur amici, 480
Dum perieant inimici atrox truculentaque vox est.
Denique, nominibus tacitis, salvoque sigillo,
Salva re tota, salvo simul indice, res haec
Significare aliqua potuit ratione sagaci.
Hic ergo nulla licuit pietate tacere. 485
Quaeso quiescatis generosi mollior est vox
Quam sanctum (Garnete) virum civemque decebat,
Principis in minima vel suspicione necandi,
Nedum flagranti, sceleris iam pene sub ictu,
Nedum evertendi claro in molimine regni. 490
Ah nati nolite mei, mitissima quondam
Vox Eli, damnata Deo punitaque mox est,
Egregiique senis fracta cervice piata.
Dissuasisse nefas (ut tu dissuaseris) atqui
Dissuassise satis tibi non fuit. Usque fuisse 495
Pergendum, instandum precibus, lachrymisque, minisque,
Prensandumque manu nunc hunc, nunc blandius illum,
Daemoniique istuc tibi ieiunando fugandum,
Illis ad genua atque pedes tibi procubendum,
Ominibus ingenii nervis, tum quo valuisti 500
Muneris eximii titulo, constanter agendum,
Nec nisi deposito cessandum denique caepto.
Non etenim res illa levis, potuitve videri
Ludicra, sed regis de vita ac sanguine gesta,
De procerum populique ipsa patriaeque ruina. 505
Hic potuisti animo placidaque quiescere mente?
Hic vultum potuisti adeo vocemque tenere?
Discruciatum animi vehementer teque fuisse
Commotum, noctesque insomnem egisse sequentes
A tibi re primum comperta. Utrumne dolentis 510
Anne timentis erat, ne forte impingere posset,
Neve secus caderet quam spe fortasse petebas?
Quid tibi post animi, re succedente, fuisset?
Mirarque equidem, si tanto vulnere mentis
Accepto, teloque intus sub pectore fixo, 515
Perpetuoque animum morsu laniante, trahente,
Perdius et pernox quum te male terror haberet,
Spemque metumque, oculosque tot acres inter et aures,
Ne rima qua forte nefas exiret aperta,
Declinare levi possent tua lumina somno. 520
Oravisse Deum te ne succeederet illis.
Ridiculum quiddam est (Garnete) quod et penes ipsum
Te fuit, et solo potuisti avertere verbo.
Nemo Deum, quod sponte sua gerat ipse, rogavit,
Qua spe, quave fide numen caeleste fatigem 525
In re tam certa? Sunt spesque fidesque futuri
Absentisque boni, quod adest, sibi nemo precatur.
Nemo Deum, quod habet, rogat. Hic Deus est sibi quisque,
Permisitque suas Deus hic partesque vicesque.
Ipse potes, quod poscis, habes prensasque quod oras, 530
Ipse tibi Deus es. Nil hic nisi tu tibi desis,
Utere Marte tuo. Quod votis aut prece perstas?
Ipse velis, satis est. An nolis quod tamen oras?
Nolis mente tua quod aperta voce precaris?
Splendida quis tulerit facientem vota Cethegum, 535
Ne Catilina faces flammasque immitteret urbi,
Indicio quas ipse suo nutuque repellat?
Nae precibus (Garnete) tuis respublica multum
Debuit, aversumque ferat tibi grata periclum,
Qui, quod tu poteras depellere, debuerasque, 540
Malebas orare Deum, contingere nobis
Ne sineret, quod tu (quibus, et qua mente?) sinebas
Interea, quasi susque tibi rem deque ferendam.
Successum opperiens dubium, eventumque precando
Flectere sperabas? An tu miracula solus 545
Caelo expectabas? Nihil hic solusne timebas
Securus voti? Nostra fidentior in re,
Quam tu (credo) tua multo leviore fuisses.
Non etenim, quum te ficta sub veste latentem
Investigari scisses, et iam timuisses 550
Deprendi, sed qua fugeres tutove lateres
Videres, orare Deum (puto) tum voluisses
Ne caperere, abitusve tuos latebrasve precando
Tardasses, votis et missa fretus et ara,
Teque viatori, certa iam morte, stitisses. 555
Sed pedibus, quantum posses, te proripuisses
Ilicet et ventus et fulminis ocior ictu,
Et nisi depulso, trepidasses usque, periclo.
Metiri nos ergo tuo (Garnete) timore
Par fuit, eque tua nostram pensare salutem, 560
Tanto maiorem, quanto te maior et est rex
Et patria, et quanto privatae publica praestat.
Sed tua quae tandem fuit haec oratio tanti?
Nempe Deum orabas, ne res bene verteret illis,
Ni caussae apprime conduceret. Atque ea vestrae 565
Valde profuerat. Nam quidni talia talem
Promoveant? Ergo aut successum orasse necesse est
(Plus autem multo est, quam consentire, precari.
Sperat enim, creditque orans, remque acrior urget)
Et plane orabas ut res bene verteret illis. 570
Aut exorandi quae spes orando, quod ipse
Orandumne foret, dubitabas? Anne pudebat
Id voce effari, tacita quod mente petebas?
Nam qua fronte Deum poteras (Garnete) precari,
Quod tu nullo hominem potuisse ore rogare? 575
Votis infandis divina humanaque iura,
Relligio et ratio, Deus et natura repugnant.
At res illa viris (quod porro dicere pergunt)
Suscepta est Romana tibi doctrina pudendis.
Non est. Nec grate faciunt, qui crimine sic te 580
Purgatam misere cupiunt, nec sunt ita de te
Illi promeriti, impenso qui sanguine dulces
Effudere animas, et si quid dulcius illis.
Quicquid sint aliis, tibi certe martyres essent,
Donandi meritis, et concinnante, coronis, 585
Plorandi semper tibi, perpetuoque gemendi.
Non etenim res caepta illis, queis res vel adesa,
Spesve absumpta fuit, tyronibus, aut temulentis,
Ignavisve, imive viris, sed sanguine cretis
Illustri, et validis, et siccis, et veteranis, 590
Fortuna florente usus, nimiumque beata
(Cui nihil excepto moderamine defuiit eis),
Ingentique animorum vi, et denique plenis.
Catsbius ingenii praestantis acumine et astu
Ulli cessisset? Gentili laude calentis 595
Calcaris excellens, claroque insignis ocelli
Nomine transfixi, vultum vertisset ab hoste
Percius armato? Tonitrus duo fulmina tanti.
Quam fortes, quam prudentes, quam morte sub ipsa
Constantes, taciti, quam non rationis egentes! 600
Quam non immemores, etiam moriendo, decori!
Optarim a nobis tanta virtute stetissent,
Si virtus haec digna bonis ac vera fuisset,
Non animi feritas, et deperatio summa.
Quis vocem secus emissam, quam fida deceret 605
Pectora, commemoret? Discrimine fida supremo
Pectora. Fida tibi nimium, patrone furoris,
Quisquis eras, et eras aliquis. Nec enim duce certo
Nec tum fine suo molimina tanta carebant,
Nec merces illis fuerat tranquilla movere 610
Gratuito scelere. Autori capitique studebant,
Qui, quod adhuc vivit (nam vivere adhuc reor illum)
Amborum fidei caput et sua viscera debet.
Tum Treshamus inops erat, aut Digbeius egebat?
Num reliquos mala praecipites penuria agebat? 615
Effraenisve aetas, aut imprudentia rerum?
Consilio res gesta alio, mireque profundo,
Cuius adhuc paucis fas est contigere fundum,
Nec quod contingunt fas est fortasse referri.
Sobria res fuit haec, nummata, ferensque laborum, 620
Cocta diu, fabricata domi, tua denique proles.
Quam, nisi relligio Iesuitica, nulla tulisset,
Et quam parturiat talis doctrina necesse est,
Et qualem pariat, nisi prospicientia prudens
At manus asperior faetu praevertat abacto, 625
Immanemque ipso serpentem elidat in ovo.
At vitio gentis communi, criminis istuc Stanisl. Crist.
Quicquid erat, tribuit non nemo. Quippe protervae,
Perfidiaque laborantis, solitoque novarum
Infamis studio rerum, semperque rebellis. 630
Felices Angli, quorum haec infamia Christi
Caussae coniuncta est, tuque, Elisabetha, beata
Ante omnes. Quam ne post fata quiescere livor
Immodicus sinit, in cineres famamque malignus.
Tu post funera, tu facta es sine sanguine martyr 635
Veri odio, caeloque auges patiendo coronam
In terris, nondum defuncta superstite fama,
Invidia nondum, at fato defuncta supremo.
Caelum anima, terram fama colis usque recenti.
Hac parte immerito pateris, martyrque voceris, 640
Probroso, non corporeo perfusa cruore.
Nec sic passa minus, neque enim afflictatio maior
Corporis ac vitae quam famae ac nominis ulla est.
Tu secura Deo frueris tamen, et mala spernis
Verba, tui nobis memori durante dolore, 645
Et fama egregia, desiderioque perenni.
Quae vero gens est, de qua non talia dici,
Et peiora etiam, paucorum crimine, possint?
Quae non plena aetas fuit et faecunda malorum?
Sane iamdudum nos gens sumus improba facti, 650
Audiat et toto iam proditor Anglus in orbe,
Et merito, sed qua vester, quaque Anglia vestra
Extitit, et postquam est Italo medicato veneno.
Annorum spatio iam quinquaginta supremo
In patriam quicquid gestum est, patriaeve parentem, 655
Partibus a vestris, vestros prope substitit intra
Omne nefas. Quae vero isthaec iniuria, genti
Id toti vitio dare, quod pars pessima gentis,
Et vestra, admisit! Quicquid sumus, optima vobis
Gens hac parte sumus, nimiumque meremur haberi. 660
Si qua ea laus genti foret ac non unica nostrae
Summaque sit labes, qua nulla fidelior ante
Extitit in reges, quam vestro est illita fuco.
Nam quid id esse rear, quod civis nemo tot annos,
Non idem ferme vester, se crimine tanto 665
Polluerit, patriamque dolis turbarit et armis,
Quod nemo iam civis eadem labe laboret,
Non idem vester totus? Stanleius, Ouenus,
Grenuellus, Balduinusque, et Parsonius omnes
Ante alios, odii fax, et tuba maxima litis, 670
Iam vetus, et patriae nunquam placabilis hostis,
Atque hoc non tyro Tyronius improbus arte,
Testentur, pluresque alii, totidem mihi Sebae
Dicendi merito, quos nobis, credo, voluntas
Vexandi divina tulit. Nullosque farinae 675
Non eiusdem alios memorem, quibus omnibus ad vos
Perfugium tamen est, tutumque aperitur asylum.
Noctes atque dies patet illis ianua Romae.
Non aliam ob caussam quam relligionis, et illi
Transfugisse volunt ad vos, et vos simul illos 680
Hospitio vultis merito accepisse videri.
Quid, quod flagitio qui se obstrinxere supremo
(Immani super omne nefas ab origine mundi,
Cui vox apta deest et dignum crimine nomen)
Mortis in articulo tamen ii, cultroque sub ipso 685
Carnificis, solo se relligionis amore
Suscepisse nefas clara sint voce loquuti,
Testatique ultro? Quibus ista professio sola
Ad veniam spes una fuit, rebusque levamen
Extremis, haec sola illis stetit ancora, summum hoc 690
Solamen. Nonnulli etiam ne morte sub ipsa
Sunt veniam sceleris regemve Deumve precati.
Tanta illos tenuit, sive haec fiducia facti,
Seu fera durities, fueritve insania mentis.
Relligio Romana ergo suffusa meduliis 695
Fons his sola mali fuit, et letalis origo,
Non gentis natura aut consuetudo rebellis.
Doctrinae, non haec naturae crimina dicas,
Dogmatis externi, portenta exotica, nobis
Apportata aliunde, solo non edita nostro. 700
Advena, non haec indigena est vecordia nostris,
Hospes non civis, peregre non hinc oriunda,
Non olim populo, sed paucis insita nuper,
Morbi, non morum, sectae non denique gentis.
Ut, qui rem satagunt sic emollire, putentur 705
Crimen flagitio magnum maiore tueri,
Incensamque urbem restinguere velle ruina.
His enutrita est parili Aequivocatio mamma, Aequivocatio
Pene gemella soror, soboles, Arri, tua quondam,
Sedibus infernis altisque emersa tenebris, 710
Reddita nunc luci, librisque scholisque recepta,
Ingenuis fugienda viris, sanctisque pudenda.
Quippe malum, quo non aliud versutius ullum,
Fraude doloque vigat, spargitque latendo venena.
Primo parva metu, mox sese effundit in urbes, 715
Inque domos moresque hominum, librasque bilances,
Pectoribusque luem mortalibus affricat atram,
Contractusque omnes, peior serpentibus, afflat.
E lino lanaque illi texta est toga, tota
Versicolor, tenui ac subtili stamine, quali 720
Non telam ipsa suam pertexit aranea, non sic
Aut iris varia est, aut collum laeve columbi.
Non sua sic unquam Proteus mutaverit ora,
Nullo illam teneas astrictam compete, lingua
Promptum aliud, clausumque aliud sub corde gerentem. 725
Iuridicas primum sellas evertit et odit,
Tum solium tentat, summumque tribuna, et ipsa
Rerum humanarum mox fundamenta revellit.
Monstrum informe, bicepsque, bifronsque, bicorne, bilingue,
Ore etiam duplici, duplici super omnia corde. 730
Speluncam in bivio tenet insidiosa, viisque
Ingreditur bifidis, totidem egrediturque latebris
Effugii quot habet vulpecula vafra cavernas.
Ludere par impar assueta, duasque sub uno
Occultare simul facies educta cucullo. 735
Utque bifore ipsa est animal, penitusque bicorpor,
Sic dicto ancipiti verboque binomine gaudet,
Et voces amat ambiguas, sensusque bifurcus.
Quis talem poterit terris avertere pestem?
Hinc quoque Romanae tam vasta potentia sedis 740
In reges nuper nata est, hac edita matre,
Nedum nutrita est, qualem non Africa prolem,
Africa monstrorum faecunda puerpera quondam,
Extulit informem visu, dictuque nefandum.
Nam quo me vertam? Quae primum exordia sumam? 745
Regem pontificis Romani, externi inimici,
Arbitrio regni capere et deponere fasces?
Regem pontifici fas sit deponere iusque?
Fas sacramento cives absolvere? Ad arma
Hortari? Regno interdicere? Denique morti 750
Obiicere in caussa demum quacunque? Quid hoc est?
Unde haec scribendi tam larga licentia venit?
Quod curare sua plus refert, viderit ipse
Ne, dum plus aequo vult affectare, quod aequum est
Amittat, careatque suis aliena petendo, 755
Ne, dum pontifici in reges ius esse supremum
Contendit, iussuque suo detrudere regnis,
Pontificem contra satagant deponere reges,
Et numero plures, animisque opibusque priores,
Ne, si terrarum domini populique coirent 760
Italiae, et primae rationem dotis inirent,
Remque adeo ad recti vellent revocare stateram,
Et tot maiorum excuterent pia dona suorum
Non olim collata istos absumptave in usus.
Denique si plumas repetitum forte veniret 765
Grex aliquando avium, moveat cornicula risum
Immodicus exuta coloribus, et male partis?
Rebus in humanis nil tam fluxum atque caducum,
Tam nil instabile est, quam magna potentia fama
Non vi nixa sua, qualis mihi visa potestas 770
Sedis Romanae semper fuit. Utpote reges
Cui tantum tribuunt, quantum deferre mariti
Coniugibus (quanquam rixosis, atque molestis
Interdum), cedendo locum dextraque locando,
Sponte solent, pro more magis quam iure coacti, 775
Forsan blanditiis etiam precibusque modestis,
Artibus, illecebris, lacrymisque aliquando subacti.
Vi forsan, quandoque minis, casuve redacti
In brevia, at culpa semper regisque virique.
Postremo nulla obsequii ratione iubente, 780
Nec tam primatus, quam nomine principis urbis,
Virginis eximilae quondam, pulchrae atque pudicae,
Nunc meretricis anus, sed munctae pixide tota,
Ut pauci vetulam iuvene hanc dignoscere possint,
Multi etiam vetulae primo teneantur amore, 785
Assuetique fidem solito testentur honore,
Gratuito tamen, et nullo agente benigni.
At cur pontifici Romano plus licet in nos,
Quam nobis in pontificem decernere fas est
Romanum? Cur hic statuat de rege Britanno, 790
Non statuat rex de Romano antistite contra?
Quantuscunque tibi videare tuisque licebet,
It quicunque voles (seu nomine principis ad te
Pontificisve utar), vecordia sola potentes
In reges, penitusque insania tanta facessat. 795
Non de te quicquid scriptis mandare tuorum
Ulli collibuit, nobis, sic esse necesse est
Credere propterea, sed nec tibi credere par est.
Non quicquid chartis illeverit iste, vel alter
Nescio quis, tanti debet referre videri.800
Scribant. Non transcribit inanis opinio regna,
Sed Deus, et natura, et mos, et robora legum.
Fortia sunt regum, non sunt chartacea sceptra.
Non haec largitio est alieni sane tuorum.
Nemo ita dat, qui se vere donasse putavit.805
Quae solum verbis facta est donatio, friget.
Directene tibi haec indirectene potestas
Conveniat prolixa, tuis acerrima lis est,
Nec sese satis expediunt, sed untrinque laborant
Quum ventum ad verum est, et de non ente laborant, 810
Remque argumentis (quibus hinc certatur et illinc)
Iisdem ipsis totam, per mutua vulnera, tollunt
Cadmaei fratres, et adhuc victoria nutat.
Interea nos hoc certamen utrinque colamus,
Et pugnae eventum cupide expectemus oportet. 815
Scilicet, id nobis debtet curae esse supremae,
Quod schola de lite hac Romana aut senserit, aut quid
Scripserit imprimis. Cur autem? Cur magis, inquam,
Quam, quae sit contra Oxoniae sententia lata
Aut Cantabrigiae vestra referre putetur? 820
Ne vero, ne sic aude (ter magne sacerdos).
Sit satis ambitio, cesset blasphemia dictis.
Christum tu Domini sacrumque, Deoque secundum
In terris caput, et nomen numenque supremum,
Tot natum officiis, tot honorum insignibus auctum, 825
Tot clarum titulis (ipso tribuente deorum
Principe) tu Stygio talem damnaveris Orci?
Tantane maiestas soli tibi vilis habetur,
Tam sacrosancta, inviolabilis, optima rerum,
Luminis immensi radius, scintilla, iubarque, 830
Numinis aeterni simulacrum, forma, character,
Ipsius Dei quaedam mortalis imago,
Quantum ferre valent oculi, naturaque nostra?
Quam sine flagitio nec clam nec mente vel ipsa
Imminuam, nedum verbo factove lacessam, 835
Quam qui laeserunt, vix unquam impune tulerunt.
Optima Gallorum lex fertur, digne columnae
Marmoreae inscribi, qua nemo ibi sanguine cretus
Regali effuso capitis det sanguine paenas,
Regius iis sanguis tanto asservatur honore. 840
Nos etiam pueros discentes caedere regum
Pene nefas, plagasve pati servile putamus.
Quanto lex ipso nobis in rege tenenda
Haec magis est! Quem nulla manus violentior ausit
Tangere, mortali cogendum a iudice nullo 845
In gyrum, soloque Deo censore movendum.
Quanquam sponte sua vix est rex non bonus ut sit,
Sic natus, sic imbutus, nullius egenus,
Excelsam praeter famam nullius avarus.
Clara deum soboles, tot avorum posthuma regum 850
Gloria, tot virtutum exemplorumque tot haeres,
Vel bonus est, vel erit. Saltem, ut sit, ita esse feratur.
Qui regi affingit virtutem qua caret, ille
Laudando monet, ut re sit qui fingitur esse,
Exitmulatque pudore intus, quasi calcare, magnam, 855
Excelsam, generosam alto sub pectore mentem.
Summo nos regem liceat veneremur honore,
Delicias, regnique decus, columenque suorum,
Sublimem patriaeque animam gentisque Britannae,
Splendorem populi, genus alto a sanguine divum, 860
Fortunae specimen summae, virtutis, honoris.
In quantum extollat nisu res nostra supremo,
Ceu numen terrestre suis cultum atque colendum,
Quem ferme supra mortalem credimus esse,
Certe immortali sua proxima sceptra gerentem, 865
Proxime et in terris vicino vertice stantem,
Divinamque illi vim quandam remur inesse.
Sed ne vox hominem nobis est visa sonare,
Et vera est pietas, non assentatio ficta,
Obsequium, simplexque fides, non serva voluntas. 870
Non reges antiqua suos Aegyptus, et olim
Lydia, non populi sic observare solebant
Parthorum. Rege incolumi, stant omnia nobis;
Amisso fluitant. Illum admiramur, et omnes
Circumstare alacres iuvat, et stipare frequentes, 875
Aspicimusque avidis oculis, et saepe videndi
Insaturabilibus, nec denique finis in illis.
Usque videre iuvat, lacrymisque videndo subortis
Mirifico afficimur studio, vivatque Iacobus,
Vivat rex laeto clamore precamur, et altis 880
Prosequimur votis, nimium quandoque molesti,
Officioque grave. Illius corpora iussu
Obiicimus bello, morimurque libenter in armis.
Omnem illi vigiles operam disponimus. Illi
Mellificamus apes. Illi per rura, per urbes 885
Nidificamus aves. Ille pinguissima fortes
Vertimus arva boves. Illi mollissima mites
Vellera oves ferimus. Freta denique scandimus illi.
Quicquid aramus, inaedificamus, velificamus,
Omnia regnante parent, rerumque potenti. 890
Hoc nos in regem sine depereamus amore.
Illi ego pyramidem hanc Castronduni prope flumen
Molior, ad Cantabrigiae pomaeria doctae,
Maiore susceptam animo quam viribus, et re
Pro tenui magis hac nostra quam principe dignam, 895
Nec curae fortasse meae, nisi maior abesset.
Tanta etenim nostris est facta vacatio rebus,
Qua prohibente via, qua vique inhibente superna
Quidlibet ut potius, quam quod par esset, agamus,
Iudiciali opera vacui, strepituque forensi, 900
Iustitium nobis, diludia, et otia fiunt.
At tu pontificum toto sis maximus orbe
(Quando Numam, non haec referant cognomina Christum),
Principis eximii per nos sis clarus honore,
Dum liceat per teque tuosque quiescere nobis, 905
Et quem te dici ius fasque est, esto. Quid ad nos?
Quid tibi nobiscum est? Supremi iudicis in nos
Quis tibi permisit partes? Quo nomine remum
In cymba torques nostra? Quo nomine falcem
(An sicam) in messem pergis committere nostram? 910
Quo fretus titulo? Tua namque vicaria virtus,
Illis de Petro ac Petra, de clavibus, atque
De duplici gladio, fucata coloribus, olim
Friget, et in toto est tristissima fabula mundo,
Iam toties explosa scholis irrisaque nostris. 915
Omnia tam vulgata. Quis, aut successio Petri,
Aut Constantini quid sit donatio, nescit?
Sat Romanae tibique datum est. Spolia ampla tulisse
Sit satis, et toties praedam nos ante fuisse.
Fas tandem fuerit sapere ausos esse, quod olim 920
Fecimus. Infesti bello iam stamus aperto
Hinc atque hinc, neque spes pacis, neque faederis ulla.
Quae tibi de nobis ex illo gloria parta est?
Quando pedem retro tulimus? Tela omnia quando
Non stetimus contra? Quo tempore cessimus? Aut quo 925
Depulsi motive loco? Tua fudimus arma,
Castrisque exuimus, totoque fugavimus arvo,
Et facilis nostris de te victoria venit
Deque tuis. Patet hinc ad laudem ianua nostris,
Trita satis, quibus in praedam bene cessit opimam 930
Congressus vobiscum omnibus, quorum prope nemo
Non amplo vestrum spolio discessit onustus.
Sit tandem pudor atque modus. Diluxit, eamus
Qua nos clara dies pulsa caligine ducit.
Ingens iamdudum nobis fax solis oborta est, 935
Quam fraus nulla potest oculato abscondere mundo.
Esse oculos nobis sit fas, et cernere quod non
Cernere non quimus, quod sensum incurrit in ipsum.
Nos grex esse tuus longe aversamur haberi.
Non sumus, aut debemus, denique nolumus esse. 940
Nec nobis tu pastor, oves nec nos tibi, nec tu
Legitimus nobis pater es, nec nos tibi nati.
Quam tu pro nobis curam geris, hanc (precor) omnem
Deponas. Suspecta tua est industria, nostris
Importuna, intempestiva, incommoda rebus. 945
Tantane vestrarum tibi facta vacatio rerum est,
Ut cures aliena, tuae tam dissita sedi?
Hactenus occubuisse tibi tot ab ordine claros
Sit satis, egregiosque viros, tua castra sequutos,
Militiamque tuam et tua tot non mollia iussa. 950
Tot tibi procubuisse domos cum stirpe beatas,
Effudisse tibi sua viscera, denique tantum
Sanguinis impendisse, et quicquid charius ipso est
Sanguine (martyrii quos falso ludis honore).
Sit tandem satis atque super. Miserere dolorum 955
Tantorum tristesque tibi miserere tuorum
Pendentum paenas, et dura morte cadentum.
Facta Deus tria seravit sibi propria soli: Stephani regis
Quidlibet ex nihil nutu verboque creare,Poloniae dictum
Nosse futura, ipsisque hominum dominare animabus. 960
Ne tibi regnandi veniat tam vasta cupido,
Sensibus ut nostris dominari ac mentibus optes.
Informanda hominum, non est cogenda voluntas.
Infudenda fides, non te regnante iubenda,
Sed donante Deo, caelesti rore fovenda. 965
Desine teque tuasque operas obtrudere nobis.
Sollicitudo isthaec nimia est tua, non placet ergo.
Non haec nos, sed nostra, petit vigilantia tanta.
Non nimis instantem, nimiumve probamus amantem.
Non nos officia haec nimis officiosa moramur, 970
Quaeque sua nos mole gravant, ingestaque sordent.
Sedulitate tua studioque offendimur acri.
Cum venia discede bona, quid respicis ad nos?
Parte quid hic haerere aliqua vis usque molestus?
Quid cessas, gressusque tuos abitusque moraris? 975
Italia qualis (terra detractus amaena)
Annibal excessit quondam, unguentatus abito
Ornatusque comam sertis, nitidisque corollis,
Urbe sua qualem divinus fertur Homerum
Eduxisse Plato, seu tu discedere mavis 980
Aurea sandalia indutus, chlamydemque, togamque
Purpuream, triplicique caput diademete cinctus,
Pontificisque habitu summi, totoque decorus,
Quantocunque voles ornatu insignis et auro,
Sublatusque tuorum humeris, hinc molliter exi. 985
Excute calceolos in nos et abi. Mare demum
Intersit totum, divisos orbe Britannos
Esse tibi fas sit. Nostris utcunque recede
Finibus, o nobis caput horum et caussa malorum!
Sed te nolo meis, nec forsan debeo, verbis 990
Excipere asperius. Deus ipse coarguat, et te
Increpet ex merito, et litem diiudicet istam,
Quem penes arbitrii ius est, et sola potestas.
Nunquam erit ut Romae nos taedeat? Anglia nunquam
Romanae ut cesset perhiberi sedis asella? 995
Usque adeone iuvat clitellas ferre libenter?
Nunquam erit ut stulti populares quaerere Romam
Desierint? Praeter fucum fumumque, quid unquam
Inde reportarunt, tricasque, et inania rerum?
Tam sint capti oculis semper, tam naris obesae, 1000
Tam stupidae mentis, nihil ut sentiscere possint?
Impostura illis unquam subolebit, et artes
Commenti Italici, et fraudes Babylonis avarae?
Si verae nostris quicquam virtutis adesset,
Si patrii splendoris amor, qui debuit esse, 1005
Externis servire viris dominisque puderet.
Ille mihi ante omnes felix erit, atque beatus,
Egregiusque animi, qui, ne quid tale subiret,
Prociderit moriens, terramque momorderit ore.
O miratores peregrini dogmatis Angli! 1010
O imitatores, ut vestis, sic quoque moris
Mentisque externae, semper nimii, archetypumque
Ipsum excedentes! Dura est imitatio nostra.
Hinc Romae, illinc insanimus amore Genevae,
Nil patrium nostrumque iuvat. Quod trans mare venit, 1015
Hoc placet, hoc cordi est, sordent nostratia nobis.
In Scyllam laeva incidimus, dextraque Charybdim,
Hinc novitate, illinc studio peccatur anili.
Diverso penitus morbo iactamur utrinque,
In vitium medio raptamur utrinque relicto. 1020
Fallimur affectu, specie pietatis, et ipsi
Fallimus, abrepti cursu torrentis, et aestus
Induitur faciem zeli, virtusque putatur.
Affectu (quasi fluctu) agimur, zelumque vocamus,
Scandala Christicolis intra densantur et extra. 1025
Splendida perfrictae mendacia frontis amantur
Saeva modum supra, portenta, pudendaque dictu,
Astu res geritur, non est simplicitate fideli.
Simplicitas probro est, morumque modestia friget,
Fervet opum sitis, et fastu dominatur avaro. 1030
Plurima persona est, et larva, et denique scena.
Vera vix quicquam geritur virtute fideque.
Verum altercando nimium deperditur, et iam
Non tam verum, quam victoria, quaeritur orbi.
Vincere, non verum volumus dignoscere falso. 1035
Artis et ingenii res, et mera factio facta est
Relligio, sectaeque genus, sensuque beatus
Quisque suo, quicquid diversum est, spernit et odit
Acrior. In partes imus, studiisque secamur,
In partesque Deum nostras divellimus ipsum, 1040
Communemque patrem, propriumque sibi quisque dicamus.
Illi a consiliis volumus proprioribus esse,
Nosque ultro ingerimus, caelumque ascendimus ipsum
Non accersiti, mentemque affingimus illi
Et vultum, et voces, et amorem, iramque, odiumque. 1045
Finitique infinitam metimur abyssum,
Arbitrio caelum nostro moderamur et Orcum,
Dispensatores iniusta utriusque statera.
Hinc execramur detestamurque, quod ille
Non execratur, non detestatur. Et hinc est 1050
Quod nos caelo ignem deducere posse voracem,
Stulto imitamento Elisae, sub nomine Christi,
Poscimus irati, et quicquid iubet improba bilis.
Hinc homines ob dogma scholae (miserabile dictu),
Ob sectae placitum, vivi, ceu ligna, cremantur. 1055
Praetextu sancto dominatus quaeritur, et rem
Quisque suam satagit. Pietas hamata fovetur,
Paucis gratuito, paucis sine dote, petita.
Grande Simoniacae labis, mera fabula, totum est
Opprobrium, nostro exitium, seclisque futuris. 1060
Denique sanguineo mentitur Hypocrisis ore
Martyrii documenta, viamque affectat Olympo.
Mileti gentis narratur mira puellis A. Gellius lib. 15 cap. 10
Incessisse olim morendi sponte voluntas,
Et multae laqueo vitam amisisse feruntur, 1065
Et subito, et nulla manifesta denique caussa.
Quod quum saepe malum accideret, nec mentibus aegris
Intentisque mori quiret ratio ulla mederi,
Urbis Mileti patres iussere senatus
Decreto, tali quae si post morte necarent, 1070
Ipsis praevinctas laqueis et corpora nudas
Efferri. Ex illo memorant caepisse puellas
Vivere velle, pudore inhosti funeris actas
Dedecorisque metu, nec mortem exinde petisse.
Anglo-romulidas eadem vecordia mortis 1075
Invasit nostros obeundae, et sacra libido:
Martyres esse volunt, atque emoriuntur haberi.
Et multi legum laqueis sua colla gulasque
Inseruere ultro, gladiosque lacessere laudi
Duxere, et quasi sponte mori, primoque repente 1080
Et ulla vel adhuc iusta ratione movente,
Nec potuit sanari ullo medicamine morbus.
Mox, crescente malo, nostro est statuente senatu
Sancitum, ut qui post hac vellent mente perire,
Nudi efferentur. Multos suspendimus ergo, 1085
Nudaque membra palam suffiximus. Opto, deinceps
Ut tandem paenaeve metu, vel funere turpi,
Excutere incipiant moriendi sponte furorem.
At vos, o reliqui, tandem revalescite, cives,
Edoctique malis, pravo secernite rectum, 1090
Et falso verum, simulato denique sanctum.
Vera potestati civili semper amica est
Relligio, nunquam vere non convenit illis.
Iusta Dei regisque satis cultura cohaerent,
Fortuito, non natura cogente, repugnant. 1095
Sunt fines utrique sui, virtus sua utrique est,
Huic parendi, illi pro maiestate iubendi.
Haec paret patiturque ultro, iubet, imperat illa.
Christiadum pietas summo contraria non est
Imperio, summamque fidem praestare solebat1100
Olim Caesaribus, fidei licet hostibus illis,
Suspectam toties, sed nullo crimine laesam,
Quamque hodie ne Turcigenis praestare recusat.
Hanc tamen e vobis regi quenquam negare
Non pudeat, caeloque protervam obvertere frontem, 1105
Divinumque malo praetexere velle timorem?
Iura Deo sua fixa manent, regique vicissim
Stant sua, consistuntque simul, nec mutuo sese
Impediunt, numenque licet regemque timere.
Nemo bonus metuit venturam caelitus iram, 1110
Terrenum regi officium quia praestitit et ius,
Civilemque fidem, timor hic est improbus omnis.
Hic nil occulta proponitur arte cavendi
Idoli. Pura haec statua est, simplexque tabella.
Hanc colite, hanc oculis solam usurpate benignis. 1115
Constet honos illi suus, hic nihil additur ultra.
Et cessatis adhuc quae sunt sua reddere regi
Flagitio immani, nulloque colore tegendo,
Ne fando quondam melioribus auribus hausto.
Et nos cessamus fortes decernere leges, 1120
Aut quas sancimus crescenti apponere morbo?
Non utris regnare, sed utris fas erit esse,
Res agitur. Cruor hic, non gloria queritur illis.
Huc ventum esse palam est, ut pugnet relligioni
Caeca superstitio, veris mendacia, fraudes 1125
Simplicitati instent, audacia summa pudori,
Candori improbitas. Fidei mens perfida certet,
Mentitis pietatem oppugnet hypocrisis armis,
Aeternam indicat litem, bellumque perenne.
Nullo hic circuitu, nulli ambagibus usa est, 1130
Rem plane eloquitur, larvam hic sibi detrahit omnem.
Verbis res agitur nudis, veloque reducto.
Legitimam de more fidem, de iure vetusto,
Natura sacramentum caeloque probante,
Ne regi fimare suo (mirabile dictu) 1135
Fas putat, et scriptis rem protestur apertis,
Edixitque suis, interdixitque diserte.
Claris res acta est obsignatisque tabellis.
Non ergo hic verbis, sed legibus expedit uti.
Hic ego num fratri parcam, charove parenti? 1140
Nulla hic asperitas non est aequissima legum,
Non modo conducens, et nostris debita rebus.
Improbus hinc nostris manavit civibus ipsum
In regem patriamque furor, petulansque libido.
Maiestate nimis gaudent et principe laesis. 1145
His ego pyramidis partem hanc oppono monendis.
Obtestor se vera sinant ac sana moneri,
Neu sanna rem transmittant, dictove procaci.
Quin vos obsequium magis, et non temnere divos
Discite. Sunt reges divi. Ne temnite regem 1150
Legitimum (cives), stolidisque absiste caeptis.
Maiestatis habet crimen nil certius in se,
Quam quod sit ferme infelix, careatque petito
Successu, et quanquam facies formosa superne,
Turpiter in caudam postremo desinat atram. 1155
Consilium astutum prima de fronte serenum est,
Eventum fere triste est. Hoc rimula crimen
Effert. Hoc clausis exibit saepe fenestris.
Hoc pica, hoc tenui prodet pia musca susurro.
Ne non proditio emanet, se deferet ultro, 1160
Ipsa fidem sib franget. Epistula nuntia miris
Intellecta modis rem nobis proferet omnem.
Denique rem nobis ostendes, quinte Novembris.
Omnia quem curet, reges super omnia curat
Omnipotens, per quem regnant altoque fruuntur 1165
Imperio, cuiusque vices et iussa capessunt
Ipsi semidei seu dii (testante propheta)
Censendi. Regesque malos tolerare necesse est,
Non secus ac bellum, pestisque, famesque feruntur.
Regnant apostata, regnant hypocrita, iussus uterque, 1170
Offensoque Deo, genti praefectus uterque.
Nunquam Angli posthac ausint deponere regem
Legitimum, a te deposito, miserande Richarde, Richard 2
Qui bis sextus eras Normanni ab origine regis.
Heu quanti stetit id nostris! Quantasque dederunt 1175
Deposito paenas regi! Quo sanguine manes
Tandem placarunt! Neque enim scelus ante piarunt,
Regia quam prope stirps succisa est mascula, ad unum
Tota redacta virum. Pene octoginta peremptis Henrie 7
Sanguine regali genitis. Quid tot mala dicam, 1180
Tot clades (quas bella solent civilia ferre),
Totos octoginta tonantia, et amplius, annos,
Tot caesas utrinque acies, camposque cruentos,
Funereasque strues, albentia ossibus arva?
Et vel adhuc sopita magis quam mortua lis est, 1185
Intermissa magis quam definita, Deoque
Infenso nobis, fortasse (quod absit) ab imo
Infelix Erebo reditura nepotibus olim.
Exemplum gens nulla tulit maiore colendum
Ingenio, nullo documentum tempore maius 1190
Ostensum est. Sed vate caret praestante tubave
Nobilis historici, qui facta ingentia verbis
Aequaret, rebus par gestis scriptor, et amplo
Pectore, magna modis qui non tenuaret ineptis.
Bina Deo semper manus est, dextra atque sinistra. 1195
Illa bonus rex est, malus haec. Impune quis ausit
Velle Deo laevam scelerato abscindere ferro?
Uxore pulsare virum natove parentem
Nulla lege licet. Contra, natumque parenti,
Uxoremque viro fas est quandoque. Vir est rex, 1200
Et pater est populi, populo inviolabilis ergo.
Exoranda haec res, non est cogenda potestas,
Non animo, non voce palam violanda procaci.
Vix clypeo in regem, gladio nunquam licet uti.
Vel tolera, vel falle fuga latebrave furentem. 1205
Quid porro, quod vix hoc sit medicabile crimen? maiestatis
Haec est quae penitus nolit panthera domari.laesae crimen
Qua teneas cavea? Quae sit custodia tuta?plerumque insanabile
Auribus haec apprensa lupa est. Dimiseris, instat.
Presseris usque tenax, vexat, nimiumque molesta est, 1210
Nec nisi confossa, aut demum mactata, quiescit.
Latronem furca servaveris, aut cruce furem,
Ille tibi primum iugulum petit improbus, Anglis
Communis vox est. Vitam vult nemo libenter
Damnatam debere ulli. Merita omnia sontes 1215
Usque iuvant, salvo dum commemorentur honore.
Ulterius progressa gravanr, mortemque pudori
Quisque brevem longo malit praeponere. Quid quod
Vix est haereticum vere ut convertere possis,
Correptumve phrenesi hominem sanare, sibive 1220
Reddere zelotypum, captum peiore phrenesi,
Vel maiestatis respersum crimine laesae
Perpurgare, notamque reo detergere turpem
Aeterni opprobrii? Multo prius ille necesse est
Se scelere obstringat, qui tanta denique sese 1225
Polluerit noxa, sclerumque ultrice priorum
Postremoque malo. Semel hoc imbuta liquore
Amphora lethalem servabit semper odorem,
Isto lana semel fuco medicata, colorem
Vix amissura est. Nunquam contracta recedet 1230
Ruga supercilio. Crescent, crescentibus annis
Turpi incremento. Immortali denique fronte
Immortalis erit. Non hic fortasse remittat
Vel princeps crimen, sed verum, sed manifestum,
Non odio, non invidia, non fraude doloque 1235
Fictum, non iuris legumque interprete vagro
Aut duro affixum, non suspicione maligna
Consutum crimen (nam latus ut error et ingens,
Sic quoque suspicio vehemens, communis, et ardens
Aequiparanda dolo est, scelerique affinis habenda, 1240
Atque ipsum scelus est). Certe sua, cui volet ipse,
Quandocunque volet quantumque, profundere fas sit.
Publica ne donet. Noxa isthaec publica res est.
Regni, non regis solum, est iniuria. Nemo
Non sua det, sed nec quae sunt communia, 1245
Talis non bona largitio est. Quodsi tamen hoc quoque princeps
Condonet, sceleris maculam non eximat unquam.
Usque manet, semperque manebit iniusta cicatrix.
Ruptam utcunque suas vestem, sutura manebit,
Ipsi ut iam sonti non ultra vivere praestet. 1250
Nam quo suspectus patriae se conferat? Aut quo
Prodeat immani faedatus stigmate frontem,
Conspersusque nota quam non totum eluat aequor?
Quod salsedo sali est, id cui innata fides est
In patriam sua cuique suam. Non illa novetur 1255
Laesa semel, merito non est reparabilis ullo.
Quo sal insipidus, nisi ut eiiciatur, habendus?
Tu confide ergo (rex), depulsoque periclo,
Gaude animo. Quintique memor laetari Novembris.
Nil est acceptum (superis sit gratia) damni. 1260
Deprensum est modo, fitque palam quod clam fuit ante.
Non odio res illa tui (clarissime) gesta est
Privato. Quid enim delinquere tu potuisti
Tam graviter, quo nemo hominum inculpatior alter,
Castior, integrior, melior, clementior audit? 1265
Nec privata bona haec, sed regi debita, credis.
Communi tam regni odio, quam relligionis
Flagrasses, nostroque rogo, propria face nulla
Scintillave tua. Clades ea denique non te
Scortantem deprendisset vinove madentem, 1270
Ignavisque operam ludis studiisque locantem,
Sed gemino super imperio tibi consolidando
Cum patribus populoque tuo constanter agentem
(Difficile, sed re pulchra, si rite geratur),
Versantemque pias curas, et posteritati 1275
Alte prospicientem animo, longeque caventem,
Denique consilium summis de rebus habentem,
Unde statim caelos spiransque calensque subisses,
Quo tu post multos confecta aetate Novembres
Ascendas olim, fato meliore solutus. 1280
Nobiscum interea quinti meminisse Novembris
Ipse velis, populoque tuo tua gaudia misce
Maxima qui fueras cladis pars, maxima debes
Laeticiae pars esse tuis. Commune periclum
Communisque salus, communia symbola poscunt. 1285
Tam festo dignare die coniungere vota.
Tu praeeas, omnesque boni tua verba sequentur.
Tuque praeis, cunctique boni tua verba sequuntur.
Hanc quoque praeteriens oculis, rex magne, benignis,
Aspice pyramidem. Certe gaudebit ocellis 1290
Illa tuis, quos si fortasse legendo moretur,
Sublimem se laeta nimis pulchramque putabit.
Nec vi freta sua (neque enim est, me iudice, tanti),
Nec quia patronos est dedignata minores,
Haec inscripta tibi est, nec quod te denique digna est, 1295
Sed ratione rei subducta rite struendae,
Ducendique argumenti cogente tenore,
Non potuisse alio visa est sub nomine stare,
Publica privato res haec accommodata non est.
Quo minus extimeam, tanto securus asylo, 1300
Ne cineres videar gelidosque lacessere manes,
Defunctosque gravi paena, legumque severo
Imperio, tenuesque sequi mordacior umbras,
Pyramide extructa, quasi (post tot acerba) trophaeo
In cives posito. Post fata quiescere debet 1305
Supplicium, miserisque venit miseratio rebus.
Agnosco vocem, neque enim mihi cornea fibra est.
Non ea carminibus mens aut sententia nostris.
Paenarum satis atque super mihi morte dederunt,
Nec placet insectando ultra insultare feretris. 1310
Odi patrantem gelido quasi sanguine caedem,
Effusove manus atque ora cruore lavantem.
Laetabarque equidem (nostro quod gratulor orbi)
De solita nihil esse in tanto crimine paena
Discessum, scelerique novo nihil esse statutum 1315
Suppliciique novi, nihil irae odioque tributum
(Multis assuetum populis, quibus est satis aequum,
Flagitio crescente, parem quoque crescere paenam),
Sed nostram leges intra citraque stetisse.
Res tamen exempli est, multis vix credita tanti, 1320
Multis sparsa secus. Veteri quoque iure, reorum
Multorum (in patria praesertim aut principe laesis) De iniusto,
Fama etiam damnata fuit iam luce carentum.rupto, & irrito facto
Paena quidem cesset miseris, infamia durettestamento. L. Quod si
Aeternum. Nec qui Catilinae immania caepta 1325quis. Sed ne
Mandavit scriptis, totque ausa, tot acta virorumeorum
Improba nobilium, manes mordere feratur,
Sed vivam magni sceleris depingere formam.
Magna bono prodest communi exempla notari,
Seclisque interit venturis talia scribi, 1330
Paucorum paena est, documentum publica res est.
Ad paucos probrum, monumentum spectat ad omnes.
Iamque mea erecto stat vertice pyramis, et iam
Summus apex operi extremumque accessit acumen,
Quantum ferre solum potuit structuraque iusta, 1335
Et moduli ratio praescripta, et nostra facultas.
Illa quidem, fateor, modica est, mansuraque iuxta est.
Materia superatur opus, nec ab arte fabrili
Quicquid opellae istuc durabile spero futurum.
Non ea mens animo est, non haec fiducia caepto, 1340
Vivat an intereat, stet procumbatve, perinde est.
Non omnis tamen occiderit, sed multa manebit.
Parte etenim superante, aevum durabit in omnes,
Vitabitque situm ferique oblivia secli,
Quam nec ventorum rabies, nec turbidus imber, 1345
Nec poterit fulmen nec edax absumere tempus.
Usque recens stabit, dum stat domus alta Iacobi
Regnatrix, rerumque potens, serieque nepotum
Perpetua regum dominatur utrisque Britannis.Finis