Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.
EXSEQUIAE ILLUSTRISSIMI EQUITIS,
D. PHILIPPI SIDNAEI,
GRATISSIMAE MEMORIAE AC NOMINI IMPENSAE
OXONII, EX OFFICINA TYPOGRAPHICA IOSEPHI BARNESII
ANNO DOMINI 1587
Paulum sepultae distat inertiae caelata virtus
PRAECELLENTISSIMO DOMINO, D. ROBERTO DUDLEIO, LEICESTRIAE COMITI, FOEDERATARUM BELGIAE PROVINCIARUM, QUAE SUNT IN TUTELA SERENISSIMAE REGINAE ELIZABETHAE, PREFECTO, COPIARUM IBI ANGLICARUM DUCI SUMMO, BARONI DE DENBIGH, ORDINIS GEORGIANI SANCTIQUE MICHAELIS EQUITI &c., ALMAEQUE OXONIENSIS ACADEMIAE CANCELLARIO OPTIMO ATQUE OPTASSIMO, S.
AM alti silentii nostri (excellentissime comes) quo in divini illius viri Philippi Sidnaei charissimi nepotis tui acerbissimo funere sumus usi, non indolentia aliqua, sed incredibili quadam doloris magnitudine, finem aliquando libellus iste attulit, idemque initium, studia, observantiam, officia, pietatemque nostram, erga utrumque, vivum mortuumque, nostro more testificandi. Tanto enim tuo, adeoque communi omnium ordinum luctu non commoveri, non dico non debuimus, sed ne potuimus quidem. Quae enim tanta potuit esse vel animorum immanitas, vel stupor corporum, ut tam luctuosa illius iacturae sensu non acerrime pungeremur? Ut nihil necesse sit ἀπαθείας alicuius suspicionem dimovere, nonnullam fortasse istius officii tarditatem deprecare opus sit. Quanquam quid est quod minus officiosi doloris reprehensionem vereantur ii, quibus ipse dolor vocem praecludebat? Hectorem miserime flebant Iliades, quae tamen Iliadum eiulatio cum Hecubae silentio conferenda est? Ut hoc nostrum obmutuisse, tanto praesertim in malo, cum ingentis cuiusdam doloris argumentum, tam iustissima tardati officii excusatio afferatur. Etenim fatemur, atque adeo vere profitemur (illustrissime comes) quod insigni aliqua clade accepta hominibus usu venire solet, ut ipsa calamitatis mole obruti, quid agant, quidve consilii capiant, tum minime exploratum habeant, cum maxime opus esset; idem plane, renuntiata Sidnaei tui nostrique nunquam satis deplorata morte, nobis accidisse, tanto enim viro orbati, tantoque amisso et ornamento literarum, et adiumentato, percellebamur animis, planeque prosternebamur, moestumque silentium ora mentesque omnium diu occupabat. Quodsi qui erant qui, remisso paulatim dolore, luctus suos scriptis mandabant, sibi potius Musisque intus canendum, quam publicum maeroris sui specimen quaerendum edendumque existimabant. Cuique enim dolendi magis causa, quam forma, et quantopere potius quam quo modo lugendum succurrebat. Et sane maius est decori magister dolor. Cum itaque alii alios muti maestique intueremur, tandem ornatissimus atque optimus vir dominus Iamesius, excellentiae tuae capellanus observantissimus, istius se officii ducem authoremque profitebatur. Cuius quidem consilium tametsi summo omnium assensu excipiebatur, quia tamen et multum iam temporis effluxerat, et nihil hoc in genere pro rei dignitate a nobis praestari posse iudicabanus, et iustam potius de praecellentissimi iuvenis vita ac morte historiam quotidie expectabamus, res tota differebatur. Sed cum nemo eorum qui optime possent argumentum suppeditaret, et Fabius ille noster in sententia perstaret, nosque admonere non desisteret, tandem quasi cunctando restituit rem me vero rogavit, vel potius rogando coegit, ut faecialem quasi operam academiae nostrae praestarem, istisque fortissimi nepotis tui exequiis rite peragendis disponendisque praeessem, tuaeque excellentiae ante oculos funerea solennitate deducerem. Quod quidem munus ut in me susciperem, cum spectatissimi viri authoritas, academiaeque charitas, tum imprimis defuncti herois desiderium, publicumque erga te officium, utriusque in me promerita, impulerunt. Nam et pro mediocri, quae mihi cum illo fuit, gratia, et non solum pro veteri illa summaque benevolentia, qua duos avunculos meos Cordelos excellentia tua semper complexa est, sed etiam pro singulari illo tuo in me beneficio, quo adhuc collegii nostri alumnus sum, non incommode eam mihi occasionem oblatam esse putavi, in qua utrique, si non referre gratiam, saltem aliquam videar velle retulisse. Quas ergo tibi (nobilissime Sidnaee) tuaeque beatissimae animae, dulcissimaeque memoriae, charissima mater academia exequias ducit, pro faeciali meo munere quaeso obtestorque ut de coelo digneris placide intueri. A tua vero excellentia (honoratissime comes) communi omnium nostrum nomine peto, ne iusta haec quae facimus minus a nobis opportune persoluta putes. Quae enim sera possunt esse ei, cui non modo semel fieri, sed etiam anniversaria esse deberent? Et quidem commodissime accidit, ut cui amantissima matertera lachrymas uberrimas profudisset, quidam etiam e nostris peplum texuissent, mater academica postremo quasi loco incedens (qui est inter lugentes et honorificus, et luctuosus maxime) plenas filii sui exequias persequeretur. Quas tamen, utpote ex integri iam anni spatio interiecto, ornatiores noli quaeso expectare. Non enim iam novae a nobis exequiae instituuntur, sed illae instaurantur quas domi quisque suae primo fere doloris impetu apparaverat. Etenim ne minus numerosae habeantur non reformido, cui in toto hoc munere obeundo nihil molestius fuit quam ne ipsa lugentium turba ac multitudine obruerer. Itaque Hebraeos, Graecos, Gallos, Italosque, non paucos etiam Latinos hunc in numerum non aggregavi, ne in immensum excresceret. A tua vero excellentia non est opus pluribus verbis contendere, ut qualemcunque hanc funeris pompam transeuntem tuo etiam aspectu velis cohonestare. In isto enim genere pietatis quicquid honoris inest, illud omne, et ad illius inter mortuous gloriam, quem tu omnium mortalium meritissime charissimum habuisti, et ad tuum inter vivos solatium maxime pertinet. Deum precor (illustrissime comes) ut sicuti in otio cum summa dignitate vixisti, ita in maximo hoc tuo patriaeque suscepto negotio, non solum sine periculo, sed etiam cum gloria ac faelicitate verseris. Vale. Oxonii ex Aede Christi, undecimo kalendis Novembris 1587
Excellentiae tuae devotissimus,
GUILIELMUS GAGERUS1. AD UTRAMQUE ACADEMIAM, PHILIPPI SIDNAEI UMBRA
Cantabriae grates ex toto pectore fundo,
Hospes eram, gratum praebuit hospitium.
Nunc quoque defunctum lachrymis decoravit obortis,
Mortuus ut vivam, post obitumque beet.
Oxoniae matri quid dicam? Quidve rependam,5
Quae puri lactis flumina larga dedit?
Quid reddam? Nudus iaceo, nec suppetit aurum.
Quid loquar? Elinguis, mutus, ἄφωνος ego.
Non vestras expecto preces, non expeto laudes:
Ascendi ad patrem, me paradisus habet.
Quod licet, hoc facio: pro vobis spiritus orat, Apoc. 6
Ut pax sit vestris tempus in omne scholis. 10Οὐδὲν ἔχει νῦν τέρμα βίος, κλέος ἄφθιτον ἐστί,
Tοῦτο γὰρ ἀμφοτέρας λείπεται ἄγαλμα σχολῆς.LAURENTIUS HUMFREDUS
3. D. PHILIPPI SIDNAEI EXEQUIAE
Finguntur versae lacrhymis in flumina Numae
Morte uxor, fratris Byblis amore sui.
Cum Niobe, cuius lachrymae satis esse dolori
Non poterant, ficta est saxea, mater erat,
Sic tamen, aeterni ut referat monumenta doloris:5
Nempe suo lachrymas tempore marmor habet.
Ut fratrem, utque virum poterint deflere Phylippum
Musae aliae, quarum spesque decusque fuit,
Ut prolem soli Oxoniae fatale peremtum
Lugere, haec partu sola beata fuit. 10
Dent aliae tumulo lachrymas, premit illa dolorem
Corde, vicem tumuli viscera matris habent.
Cura levis loquitur, stupet ingens, illa dolorem
Testari cupiens, haec sine teste dolens.4. ACADEMIA OXONIENSIS
IN MEMORIAM CHARISSIMAE PROLIS PHILIPPI SIDNAEIQuam mihi nec verbis aequari posse dolorem,
Nec satis expleri lachrymis, licet illa volumen
Exequent iustum, superent hae Thamesis undas,
Atque extra ripas largo velut imbre ferantur,
Ipse silens loquitur dolor, et bene nota dolendi 5
Causa facit notum. Iam tandem cogor eundem
Testari verbis, et fletu reddere notum.
Ut sit enim maior tacitus dolor, et sine teste
Qui dolet, is vere doleat, lachrymasque loquaces
Imperet affectus levior, luctusque parentis 10
Cuius erat velo facies obnupta, dolorem
Vicerit illorum, lachrymis quibus ora rigata
Pinxerunt veteres, quoniam tamen obtinet usus,
Vulgus ut affectum verbis lachrymisque dolorem
Aestimet, in luctu maiori teste minori15
Utar, et in vulgus lachrymas de marmore mittam.
Quanquam etiam ipsa prius mihi fundamenta loquentur,
Templa, scholae, turres, vastis ululatibus orbem
Implebunt, fundent lacrhymas lapides, quibus ipsa
Et sacrata meis studiis collegia constant, 20
Quam meus ille, meo nutritus lacte Philippus
Cuiusquam alterius proles habeatur, et in quo
Vera parens fuerim, supra omnem maesta dolorem,
Amittam verae nomenque decusque parentis.
Scilicet amissum satis est, nil amplius addi 25
Debuit ad mortem tam charae prolis, abunde
Me miseram fecit, quod in ipso flore peremptus
Qui tantae messis spem tantam fecit in herba.
Cum subit illius mihi viva aetatis imago,
Quae nunquam non grata mihi, quae parvus in Aede 30
Quae Christi, tanquam in gremio, residere, meisque
Laetus ab uberibus pendere solebat, ut inde
Hauriret lac Musarum, biberetque liquorem
Parnassi de fonte, meis qui vivit Athenis,
Quam videor quanta de spe diecta! Quod illi, 35
Quod mihi, quod Musis, quod doctae principis aulae,
Quod generi et patriae tenera promisit in herba,
Aureus ille meus partus, vere aurea proles,
Id, quantum quantum est (quod vix agnoscere quantum
Ista aetas poterit, reputabit postera summum), 40
Id totum fato praecisum in flore iuventae.
Viderunt, quibus omne subest mortale, Philippum
Parcae immortalem, matura messe, futurum.
Et tamen in quo spem voluerunt fallere nostram,
Ipsae falluntur. Non sic exaruit herba, 45
Non flos, ut non sit: multos florebit in annos
Sidnaei virtus, et messis habebit honorem.
Scilicet autumni fructus in vere Philippi
Vidimus, et iuveni rerum prudentia maior
Cessit, quam vulgo seris venit usus ab annis. 50
Quis magis externis notus? Quis clarior aulis?
Quis plures urbes, plures invisit Athenas?
Quis magis excoluit Musas? Quis cultior ipsis?
Quae plane metuunt ne iam moriantur in illo,
Cuius in ingenio vere vixisse videntur. 55
Magna quidem pueri fuit expectatio, maior
Inventus iuvenis: praevertit tempora cursu,
Herba habuit florem, flos fructum. Serior aetas
Quid non vidisset, nisi fata inopina negassent
Tam clarum lumen terris, caeloque locassent? 60
Vix ego credo mihi, tacita cum mente recordor,
Vix aliis, pleno cum raras ore loquuntur
Indolis illius dotes, tam visus habere
Ingenium supra humanum, tam notus habere
Iudicium supra aetatem, tam dignus haberi 65
Musarum Pandora, trium Pandora dearum,
Ut credas superare fidem superantia captum
Communem, et quia sunt maiora, minora videri.
Hunc unum mea tota cohors spectabat, et unum
Sperabat, nostras qui tandem ornaret Athenas, 70
Quique mihi matri mea posset iura tueri,
In quae turba prophana ruit, dignissima certe
Quae nuper natos prius amandetur ad Indos,
Quam Musae accipiant sub docta principe plagam,
Et contendatur nihil illas iuris habere 75
Privati, quamvis concessum a regibus ipsis.
Ut natus, sic dignus erat Lecestrius haeres
Esse, manu cuius iam tum mihi visus honores
Prendere, quo comitem comitatus tempore, matri
Non iterum visus quamvis visurus abivit. 80
Quis nunc oceanus lachrymis, quae verba dolori
Sufficient? Quid flere iuvat, cum causa requirit
Luctum qui superet fletum? Lacrhymando parentis
Affectum videor non posse explere; silendo
Ereptum video nomenque decusque parentis, 85
Et tamen est pariter flendum, pariterque silendum
Illud, uti videar quod sum, charissima mater,
Hoc quia sum mater, nec tanto fletus amori,
Nec poterit tanto fletus satis esse dolori.
Quare age chara mihi, fratri ter chara Philippo 90
Musarum soboles, vos qui de fonte bibistis
Castalio, nostri fontes aperite doloris:
Quod de Sidnaeo vobis cecinistis, et intus,
Perfluat omne solum, nec sese littore vestro
Contineat. Vestri quo fertur cunque Philippi 95
Fama, dolor vester pleno velut amne sequatur;
Ut (quanquam fati series nimis invida nolit)
Vivat ut ille meus, sine quo vix sum mea, saltem
Quod fuerit meus, illa mei mihi gloria restet.Nostra soror fudit lachrymas, sua tristia scripsit,
Iamdudum threnos edidit illa suos.
Recte: nam fas est, quaedam sunt tempore flendi
Atque locum et laudem lugubre carmen habet.
Est in funeribus pergrata monodia saepe,5
Mors certe et maeror non male conveniunt.
Quando boni pereunt, ecclesia vulnera sentit,
Unius letho publica plaga venit.
Quando divinus rapitur, fidusve propheta:
Quum dux, quum miles, quando senator abit, 10
Quando cadunt proceres, sapiens, orator et heros:
Iudae fulcra ruunt, ut Deus ipse canit. Ies. 3
Istius regni fulcimina quanta labarunt?
Amisit quales terra Brytanna viros?
Nuper Rusellos mihi sustulit Atropos atrox, 15
Ante diem vitae pendula fila secans.
Excellens pietate pater, Bedfordius heros
Occidit, heu patrii quanta columna soli!
Occidit Edwardus Baro, lectissima proles,
Proles egregiis condecorata bonis. 20
Noster Ioannes florens aetate, Camaenis,
Occidit, illustris stella corusca domus.
Et comes et baro Franciscus, in ordine ternus,
Occidit, heu totus Martius, arte Scoti.
Stirpem, quae superest, totam, Deus optime, serva: 25
Bedfordi semen nobile multiplica.
Nunc Bromleaus obit iudex summusque nomarcha,
Lex animata, loquens, iustititiae canon.
Cancellos mortis non cancellarius ullus
Effugit, heu nulli parcere Parca solet. 30
Nam qui praecessit, Baconum plangere serum est:
Cuius percelebris fama per ora volat.
Iam Sadlerus obit, qui cancellarius alter
Sano consilio regibus affuerat.
En bello cecidit soboles generosa Philippus,35
En nova luctifici causa doloris adest.
Germen Sidnaeum vernans nuperque virescens
Marcuit, aureolus gnatus, uterque parens.
Est Sidnaeorum vero cygnaea propago,
Cygnorumque melos iam dedit illa suum. 40
Quid faciam? Numeros querulos post funera pangam?
Prosequar et madidis tristia busta genis?
Quid faciam? Saccos sumam, cineresque refundam?
Et funestabit naenia maesta rogum?
Candor Sidnaei pullum non ferret amictum, 45
Laeticiae causas dicere Musa cupit.
Quid plorare iuvat? Non est revocabile fatum.
Quid gaudere vetat? Flere Thalia nequit.
Mors tum lugenda est, quando mala vita praeivit,
Quando malae vitae paena sit atra comes. 50
Hic puer Oxoniae qualis quantusque refulsit?
Grammaticus, logicus, rhetor, et historicus.
Ut caepit, sic perrexit, studiumque peregit
Carceribus compar ultima meta fuit.
Iudicio magnus, maior pietate Philippus, 55
Maximus ingenio, tersus et eloquio.
Dum Martem sequitur (pene indignante Minerva)
Stridentes lituos horrificasque tubas,
Dum memor Alphonsi, pietatis symbola gestat,
Et pro lege Dei, pro grege bella gerit. 60
Confoditur telis, sic sic occumbere pulchrum:
Vita fuit suavis, sed fuit ille brevis.
Non tam Martis erat pullus, quam pacis alumnus:
Martis sectator, pacis amator erat.
Si quam fortis erat, tam foelix ille fuisset,65
Nunc duce gauderent Anglia regna suo.
Proferet insanos Catilinas quaelibet aetas,
Rara avis est Curius, rara avis ipse Cato.
Urtica infoelix passim succrescit in agris,
Purpureas violas non habet omne solum.70
Hic cursum absolvit: cur victrix palma negetur?
Pugnavit, fortem clara trophaea manent.
Iam cessent lacrhymae, faelix post vulnera vivit,
Mortuus est sanctus: gaudeat Oxonium.
Gaudeat Oxonium: portat caeleste †Brauium,† 75
Discipulique caput pulchra corona teget.
O Sidnaee vale, sydus terrestre fuisti,
Sed nunc alta tenent astra, Philippe, vale.
O Deus alme, bonis vivendi protrahe stamen,
Decurtaque malis, o bone Christe, dies. 80
Elizabeth princeps cornicum secula vivat,
Phaenices raro tempora nostra ferunt.LAURENTIUS HUMFREDUS
Si sic de fama notum deplorat ademptum
Latior ut Camus, turgidiorque fluat,
Sic sic de facie notum fles Isidis unda,
Ut iam sis lacrhymis arida facta tuis,
Qui mihi commissum potero deflere Philippum, 5
Dum coluit ripas, nobilis Isi, tuas,
Cum videam hunc campum foetum, gravidumque futura
Messe, meis manibus qui modo cultus erat,
Fulgure seu tactum decusso flore iacere,
Et promissa diu destituisse bona? 10
Nec tua mors deflenda magis, quam occasio mortis:
Tu plus quam Martis, pacis alumnus eras.
Relligio, pietas, doctrina, modestia, candor,
Consilium prudens, non temerata fides,
Hae te virtutes ornarunt, haec tua vera 15
Gloria. Non durus, non truculentus eras.
Quod Marte occideris, fueris cum pacis alumnus,
Aeternum, Pallas, tu breve vulnus habes.
Occidis heu medio veluti sol aureus axe,
Pronus in hesperias praecipitatus aquas. 20
O citius vestras, durissima numina Parcae,
Sensissetve utinam serius ille manus!
Post tantas curas ad maxima quaeque paratum
Immiti decuit sic rapuisse manu?
Vel si vos ipso voluistis flore peremptum, 25
Molli nonne manu percutiendus erat?
Nec vixisse diu, facile nec morte perisse,
Quis doror hinc oritur! Spes quoque quanta cadit!
Nunc quacunque iaces praenobile corpus in urna,
Est tumulus tanti nesciius ipse boni. 30
Hospite, terra, novo gaude. Capis una Philippum,
Qui fuit excellens urbis et orbis honor.THOMAS THORNTON
Importune dolor, quanta haec audacia carmen
Desuetum stimulis sollicitare tuis?
Quid mihi virtutem memoras, quid gesta Philippi?
Quid merita, ingenium nobile, grande decus?
Non animus, non me docuit natura, nec usus 5
Astricta ad certos cogere verba modos.
Quid quod idem prohibes simul, impellisque, quod urges
Tardas, quaeque iubes iusta, gemendo premis?
Siste, dol0r: flebit non arida vena Philippum,
Sed quaecunque fluit, dives, ut unda maris. 10
Parce, Philippe: tuus, sed non tuus esse poeta
Possum, tu poteras esse poeta tuus.MARTINUS HETON
8. DE FUNESTA MORTE NOBILISSIMI VIRI PHILIPPI SIDNAEI,
EQUITIS HONORATISSIMI, QUERELANunc est, cum cupiam, quotus, quotus sim,
Resolvi in lachrymas: ut unus, omnes,
Omnium superare condolentum
Principum, popularium, senumque,
Et vero iuvenum, domi, forisque 5
Effusas lachrymas, queam, interemti
Moesta caede super viri, bonorum
Quot sunt, quotque fuere, quotque posthaec
Venturis aliis erunt in annis,
Optimi facile, piissimique. 10
Nunc est, cum cupiam sacris videri
Primum, Phoebe, tuis initiatus:
Qui nefas equidem putem prophani
Cuiusquam calamo, vel ore plangi
Fatum nescio bellicosioris 15
In hostem ducis an benignioris
In doctos simul, et pios poetas
Patroni melioris an poetae,
Verum magnanimi ducis, poetae
Tanti, doctior, ut nec alter esset, 20
Nec vates alios magis foveret.
Quem cum sustulerint iniqua fata,
Et tu, Phoebe, sinas iis inultum
Scelus, nec facias redintegretur
Illi vita viro, salute cuius 25
Compraehensa fuit salusque spesque
Cunctorum tua sacra sustinentum.
Non est, quod cupiam sacris videre
Posthaec, Phoebe, tuis initiatus.HENRICUS IERVIS
9. SYMPATHIA MUSARUM IN MILITIA ET OBITU PHILIPPI SIDNAEI
EQUITIS AURATI, IN PRAELIO NUPER APUD BELGAS
IN SINISTRO CRURE VULNERATI ET DEFUNCTIHorrescunt Musae, tum tu coniungere Martem
Musis difficili lege, Philippe, paras.
Et frustra (Musis quid nunc cum Marte?) loquutae,
Sidnaei flebant Martia caepta sui.
Sollicitas iunxere preces. Heu nulla valebant 5
Verba, preces, lachrymae, flectere magnanimum.
Hinc fera sanguineo pinxerunt praelia cocco,
Exanimesque tuo delituere sinu.
Per mare te, fama est, per Belgica castra sequutas,
Taedia militiae multa levasse tuae, 1o
Imbelles metuisse tibi, studuisse sagaces,
Praescia vexillis signa dedisse tuis.
Excubias egisse tibi, cecinisse receptui,
Et plagae et mortis te monuisse tuae,
Adversas odisse acies, raptasque furore 15
Vibrasse insolita ferrea tela manu,
Praecavisse tibi (quantum tua fata sinebant),
Ah, plus quam velles ipse cavere tibi,
Et vovisse tuis solennia metra triumphis,
Pro reditu multo thure litasse tuo. 20
Accepisse tuo crudeli vulnere vulnus
Dicuntur, damno damna tulisse tuo,
Et casu cecidisse tuo, doluisse negatum
Hoc ipsis, tecum tum moriente mori.
Quin nunc exangui pallore cadaveris instar, 25
Squallentes dicas vivere, velle mori.
Funestaque tua (post funus) clade, cicatrix
In laevo claudis livida crure manet.
Denique prae tumulo lachrymosa poemata fundunt,
Et celebrant udis maesta sepulchra genis. 30HENRICUS BUST
10. IN OBITUM NOBILISSIMI PHILIPPI SIDNAEI RICHARDI EEDES ELEGIA
Ille ego, qui cecini tibi qualescunque hymenaeos,
Cum subiit thalamum, iam viduata, tuum,
Cogor ad exequias diversam intendere chordam,
Et tua flere aliis fata, Philippe, modis.
Invitus, fateor, neque enim mihi tristior ulla 5
Illuxit, quam quae funeris hora tui.
Et tamen es meritus, soli ut mea desinat esse
Musa tibi, soli quae tibi Musa fuit.
Tu mihi primus eras scribendi carminis author,
Tu genium ingenio suasor adesse meo; 10
Tu postremus eris, de quo mea Musa loquetur,
Per te nata cupit, te moriente, mori.
Sic erit haec illi Sidneia cygnea vere
Cantio, nil aliud, quod modo spiret, habet.
Nam nisi quod fluit ad lachrymas, exaruit illo, 15
Tecum omnes Musae quo pieriere, die.Et poteras, Sidnaee, mori, qui vita fuisti,
Et si quid vita quod mage dulce, tuis?
Sic credam potuisse mori? Mortalis ut inde,
Unde immortalis gloria, vita siet?
Tum credam potuisse mori, cum vivere caepit 5
Heu nimium virtutus in tua fata ruens?
O mortem, mortisque modum, tempusque dolendum,
Te talem tali morte perire virum.
Non alium poterant Parcae de millibus unum
Tollere, quam te quo mille cadente cadunt? 10
Non alio potuere modo, quam vulnere glandis,
Qua mors certa tibi, sed nisi lenta foret?
Tempore non alio poterant, quam tempore floris,
Cum flos ingrediens tempora messis erat?
Quae nos fata manent? Quaenam ad maiora reservant, 15
Cum nostrae aetatis lumina prima cadunt?
Quo duce bella geret virtus? Quo pace fruetur:
Cum belli et pacis gloria prima perit?
Quid siet Musis? Quo vindice vivere sperent,
Cum spes Musarum, cum decus omne iacet? 20
Fatales annos sileat prognostica turba,
Iam nihil ulterius, quod minitetur, habet.
Annus enim effluxit, vere octogesimus ille
Octavus, de quo tam mala multa canunt.
Scilicet erepto, rapuerunt fata, Philippo 25
Singula, quae mundi fata propinqua docent.
Multa aliis, tecum periere, Philippe, sed uni
Ut res, sic etiam spes periere mihi.
Qui mihi non alio sum nomine vivere visus,
Quam quia sum visus dignus amore tuo. 30RICHARDUS EEDES
Naturae genius se mirabitur, in uno
Sidnaeo Ars et Mars se mirabantur eodem.
Mors etiam mirans haec vidit, et abstulit illum,
Ne terris tantum mirentur numina numen.
13. Nuper ut intonuit Zutpheni ad maenia Mavors,
Insonuit coelum, luxque recepta nova.
Ecce novum subito mirantur sydera sydus,
Sidnaeus noster sydus at illud erat.Num quaeris tumulos? Sidnaei quaerere noli.
Pro tumulo Europam, qua tumuletur, habet.
15. O decus Aonidum, te vivo, vivere Musae
Sperarunt; metuunt, te moriente, mori.
At fallor. Video per te nunc vivere Musas,
Et tu per Musas, ne moriaris, habes.
16. Sidnaeo numeris sacrasset Musa sephulcrum,
Ni cum Sidnaeo Musa sepulta foret.
17. Sidnaeum defles aetatis flore peremptum,
At frustra, flendi causa nec ulla subest.
Illius ingenio, virtuti, laudibus aetas
Addere nil potuit, nil potuere dies.
Ipse fuit quicquid poterat Natura, nec unquam 5
Tantus erat tanta mente repostus honos.
18. Sidnaeus sydus nostrum, cumulata bonorum
Congeries, globulo praereptus adivit Olympum.
Huius num potero laudes aequare canendo?
Eia age, Maeonides, exsurge, resumito plectrum,
Non te nunc magica Democritus evocat arte. 5
Evocat illa tui Sidnaei vivida virtus.
Ecce tuo genio dignum, ingensque argumentum,
Sidnaeus noster magno qui maior Achille.
19. Dum fera consereret collata praelia dextra
Sidnaeus, nobis Mars erat ille novus.
Dum sensus vivis animaret vocibus idem,
Carmina vel magno digna Marone dedit.
Vidit ut immitis mors haec, invidit, et inquit, 5
“Unus erit tantum Mars, Maro nullus erit.”
20. Terrarum decus est et gemma Britannia nostra,
At Sidnaeus erat gemma Britanniae <una>.GUILELMUS CAMDENUS
Quae legis hos luctus, post saecula nostra superstes
(Si tamen o superes) candida posteritas,
Te nos orata volumus qui nunc sumus aetas,
Viva quidem, gemitu sordida, et atra tamen,
Ne fictas lachrymas, lamentaque vana putetis 5
Nostra, nec haec siccis scripta fuisse genis:
Sed si est ulla fides venerandae canitiei,
Si pietas potuit non nisi vera loqui;
Mentiti nihil hic fuimus de laude Philippi,
Ad vis Sidnaei fama maligna venit. 10
Temporis huius erat pane admiratio, qualem
Chronica non memorant nostra, nec ulla dabunt.
Exemplum vitae nulla virtute carentis,
Quem iuvenes sibi, quem proposuere senes.
Et dolor est aliquis de tali iniustus adempto? 15
Fataque qui damnat tam fera, vanus erit?
Quin potius passim indocti, doctique gementes
Luctus signa, licet squallida signa, damus.
O date squallori veniam, qui propter amorem
Talis, quam nullus maluit esse dolor. 20I. W.
Quas licet inferias damus, et monumenta doloris
Certa, licet meritis inferiora suis.
Gloria Musarum, speciosa gloria regni,
Militiae decus et relligionis erat.
Quodque magis miror, sublimi in munere vitae 5
Ac in fortunae culmine talis erat.
Talis erat (talem si fas est dicere) qualem
Inter honoratos vix reperire queas.
Talis erat, qualem cuncti lugemus; at illum
Transtulit e terris ad meliora Deus. 10GUILIELMUS SAINTBARB
Quicquid eras aliis, et eras dignissimus omnes
Quem cuperent fato candidiore frui,
Illud eras, et maius eo, proprioribus erga
Me meritis uni, clare Philippe, mihi.
Ut tua mors ulli queruli si causa doloris, 5
Ingentis luctus causa sit illa mihi.
Nam mihi sat faelix qui te vivente videbar,
Interitu perii iam miser ipse tuo.
Ergo alii, quibus est levior iactura, dolores
Testentur longo carmine quisque suos. 10
Me dolor infandus, me maesta silentia, luctus,
Carmina quos nequeant ulla referre, decent.Conabar tacitos intus retinere dolores
Ingemere et damno, clam sine teste, meo.
Sed frustra: accensum quis enim celaverit ignem?
Acrius incluso flamma vapore calet.
In fletum mora dat vires velut obiice rupto 5
Decurrit tumida plenior amnis aqua.
Cui faciles veniunt lacrhymae, dolet is minus, et qui
Flebilibus novit reddere verba modis.
Ille reluctanti cui questus, et dolor ipse
Invito lachrymas excutit, ille dolet. 10
Occidit (haud opus est mihi plura referre) Philippus;
Nam sat in hoc uno nomine laudis inest.
Hei mihi, quid faciam? Non ulla querela dolori
Par est, nec tacitum me sinit esse dolor.
Quid multis? Posthac, tacito mihi, sive loquenti, 15
Tempus erit vitae non nisi triste meae.THOMAS SMITH
Invida fata bonis, invisaque numina, Parcae,
Tartareoque magis numina saeva deo:
Scilicet egregium dudum retulistis honorem,
Interimendo unum tresque deaque virum.
Nec tamen interiit. Vestro nam numine maior 5
Vivit adhuc, vestra maior et invidia.
Letifero tenerum violastis vulnere corpus,
Mens sed in aethereum sancta recepta polum est.
Atque utinam posses tam nobis esse superstes,
Excellens generis spesque decusque tui. 10
Quin vivis, vivesque per omnia secula caelo,
Chare piis animis, chare Philippe Deo.
Chare illis, sed dure tibi, qui castra sequutus
Belgica, et externo praelia gesta solo,
Uxorem, propriosque lares, natamque tenellam 15
Liquisti, et patriae ditia regna tuae,
Istic in ignotas novus hospes et hostis arenas,
Et fuit haec capitis prima ruina tui.
Namque per innumeros dum primus et unicus hostes
(Magnanimi solitus pectoris ardor agit) 20
Agmina raptaris media inter et inscius arma,
Quorum terribilis spiritus ignis erat.
Ecce infaelici (facinus miserable) glande
Occidis, et gelidus possidet ossa tremor.
Occidis, occisumque oculis te persequor udis, 25
Et tremulo extremum murmure dico, vale.
O comitum Sidnaee decus, spesque una duorum,
O equitumque haeres une valeto duum.
Utque minor tua sit bene gestis gloria rebus,
Famaque de meritis pene maligna tuis,
Cum tamen et toto celebraberis inclytus orbe,
Gloria perpetua, et fama perennis erit.O. H.
26. BELLESITAE FORMOSSIMAE NYMPHAE AC MATRIS IN DAPHNIDIS FILII SUI, NOBILISSIMI IUVENIS AC PLANE HEROIS, ACERBUM ATQUE INDIGNUM INTERITUM, CARMEN FUNEBRE
BELLESITA
Extinctum flevit pulchrum Bellesita Daphnim,
Nobilis australes inter Bellesita nymphas,
Pullam induta togam, frontemque revincta cupresso,
Nuda pedes pectusque, et verae matris imago.
Quem cum sulphurei traiectum verbere teli 5
Primum exaudiret (mirum est potuisse) silebat.
Condebat vocem dolor, egressumque negabat
Attonitae, horrebatque malo perculsa ruente.
Sic Niobe fertur natis viduata stetisse,
Hectore sic Hecube, vel te, Polydore, perempto. 10
Magnus quippe dolor siccus stupet, at minor exit
Actutum in voces lachrymasque, miserrima quales,
Daphni, tibi nuper sinuosi ad flumina Cami
Quam primum effudit matertera, non tibi quales
Charior expressit tandem Bellesita mater. 15
Quae postquam tumulo accinctum miserabile corpus,
Elatumque humeris vidit, comitante caterva
Et procerum et populi, rediit in pectora sensus.
Depulsusque stupor, sic alta silentia fertur
Rupuisse, et presso sic fraena dedisse dolori. 20
Quod mihi dixerunt nymphae tam flebile carmen,
Ipsa licet vellet, nimium pudibunda, recondi.
“Deliciae rerum, nostrique superbia partus,
Daphni, iaces? Funusne tuum lugubre parari
Aspicio? Pheretrone redis, curruve triumphas? 25
Expectabam equidem curru, pheretroque reversum
Excipio. Tantamque tulit spes tanta repulsam?
Nam quae promisi de te mihi, qualia pene
Garrula narravi? Narrantem quanta voluptas
Exaudire mihi fuit, et tua facta loquentem! 30
Primitiae belli miserae, virtus tibi magno,
Daphni, stetit, ceptaeque dies aterrima pugnae.
Siste gradum, iuvenis, nec equi preme terga secundi.
Quo ruis, oblitus tui, oblitusque tuorum,
Crudelis, nimiumque animae dextraeque profusus? 35
Iam laudis satis est: quo te moriturus in hostes
Pugnam, avidus famae? Ne sit tibi gloria tanti
Armorum, dulcisque honor in certamine primo,
Ut velles iterum saevo te credere Marti. 40
Incautum tua te pietas, et cedere virtus
Nescia magnanimum fallit. Ne viribus aude
Ulteriore tuis. Numero praestare, virosque
Acres esse vides, natamque ad praelia gentem.
En virtus generosa quidem, sed prodiga vitae, 45
Quo trudis iuvenes, ad quanta pericula mittis!
Heu blandae matrum voces, promissaque natis
Irrita, susceptaeque preces, sperataque vitae
Stamina longaevae, quae sum tibi, Daphni, precata
Nequicquam. Nec vota Deus funestior unquam 50
Maiora elusit. Votis ne credite, matres,
Nec multas posthac vestris promittite messes.
Vos inquam, matres, iterum praedico cavete,
Quandoquidem Daphnis crudelibus occubat umbris.
Daphnide iam caeso, cui parcent postea Parcae? 55
Iamque ipsas pudet admissi, facinusque nefandum
Horrent, et damnant occantem fila sororem.
At tibi, qui sceleris tanti, qui vulneris author,
Immatura mei properataque funera nati
Cernere fecisti matrem, Deus, improbe, paenas 60
Persolvat, meritaque nefas mercede rependat.
Sis miser, et toto nulli miserabilis orbe,
Omnibus ignotus pereas, lausque illa prematur
Ingentis facti (si qua est tamen illa vel hosti),
Vulnere nec quisquam se iactet Daphnidis unquam. 65
Sed lethi, et teli quo Daphnis, nobile corpus,
Occidit, authoris maneat par gloria, ne quis
Ullo commemoret tam vilia nomina saeclo.
Interea quas, Daphni, tibi persolvere dignas
Exequias possim? Quae tanto verba dolori 70
Impendam? Non, si liquidum dissolvar in amnem,
Sufficiant lachrymae, nec enim dolor iste misellis
Fletibus exprimitur, nostrum qui perculit orbem,
Quem genus Angligenum sentit, plagamque fatetur
Accepisse gravem, secum dum quisque stupescit 75
Omine turbatus, tacitaque ita voce precatur:
‘Magne Deus, quae tu gentem moliris in istam,
Cui tam divinis iuvenem virtutibus aufers?’
Tu dignare tamen fletus, bone Daphni, tuorum
Accipere, et gemitus, et verba sonantia luctum. 80
Te famuli dominum, Eurialum te Nisus amicum,
Te gemini fratres fratrem, imprimisque Robertus
Bello factus eques, virtutum, Daphni, tuarum
Aemulus et laudum, iam nunc a Daphnide primus,
Te comitissa soror, matertera te comitissa, 85
Te gemini comites, materna stirpe nepotem,
Te Walsinghamius generum, super omnia et omnes
Extinctum tua te coniux pucherrima deflet.
Ingens, Daphni, dolor rediisti, sed decus idem.
Non etenim te degenerem, pulsumve pudendo 90
Vulnere conspicimus. nec enim tua turpiter umbra
Descendit, magnorumque haud indignus avorum
Invisis manes: moreris tu, sed tamen hosti
Occisum victor linquis cumulum. Heu mihi, quantum
Anglia praesidium, et quantum tu perdis, Elisa, 95
Seu pacem, seu bella geras! Bellesita quantum
Amitto! Salve aeternum, fortissime Daphni,
Aeternumque vale. Non tu, memorande, videbis
Quae genti fortasse tuae, generique parantur.”
Tales illa dedit questus, nec tempore ab illo 100
Planctibus abstinuit miseris, quos undique colles
Arguti ingeminant, queis personat aether, et omnis
Late planicies, qua se Cherwellus et Isis
Commiscent, luctusque suos cum flumine miscent,
Maesta ubi formosas habitat Bellesita sedes. 105Praestantissime strenui nepotum
Bruti, quotque fuere, quotque iam sunt,
Quotque posterius, Philippe, vivent,
Nnaenias tibi funebres Gagerus
Canit, nominis infimi poeta; 5
Tanto nominis infimi poeta,
Quanto tu optimus omnium fuisti.Si te, tot iuvenum, Philippe, nobis
Integrum triplices deae negarant,
Saltem debuerant dedisse claudum.
Cui, cum ferre pedem domo puderes,
Hoc pulchrum patriae levamen esset, 5
“Prodi, ne pudeat, foris, Philippe.
Nam gressum quoties facis, Philippe,
Virtutis toties tuae memento.”
Sic o sic dederant, Philippe, claudum,
Atque ne mutilum dedisse nobis 10
Saevis invidiam creat deabus.29. DOMINI PHILIPPI SYDNAEI PYRAMIS
Au-
ferte,
cives,
marmor,
et ferrum
impotens, Et
aes Philippo.
Cesset artificum
labor, Peritura
saeclis opera. non il-
lis est opus Isto sepul-
chri genere. composita
sua Pyramide, vivus ipse
quam struxit sibi, Soli-
da struem virtute, qua-
drata, ardua, Aegyptiorum
sola quae superet pyras Re-
gum superbas. Nulla cui par
marmoris Ferrique et aeris, esse
durities potest. Quam nulla ven-
ti, nulla vis imbrium, Nec fulmi-
nantis ulla tempestas poli Eruere va-
leat, nulla quam minuat dies. Aeterna
stabit, quam diu pietas, fides, Relligio,
Musae, fama, nobilitas erunt. Annosa tan-
ti memoria extabit viri, Tamen usque grata lau-
de florescet recens, Viresque ab annis sumet et
largum Sequens addet priori gloriae cumulum dies.Quod tam perverso divum promittere saeclo
Auderet nemo, sit licet ipse pater,
Quodque hominum nemo posthac expectet, ut idem
Omnibus et vivat charus, et intereat.
Id virtute sua vivus moriensque Philippus 5
Obtinuit, magno non sine prodigio.Aegro consilium date, o amici,
Amico solidum, valens, necemque
Aequans magnanimi gravem Philippi,
Non vel quale solet legi libellis
Audirivique scholis, vetus levamen. 5
“Nempe pro patria occidit Philippus,
Omnibusque semel mori statutum est.”
Sunt haec nota satis nimisque trita,
Vicunturque meo statim dolore.
Sed nec quale solet legi libellis, 10
Audirive scholis date, o amici,
Robustum, validum, recens levamen.
Rem magnam fateor, peto, arduamque.
Regni delitiae beatioris
Quid te iam supero diu, Philippe,
Post annum rear actitare coelo?
Tene perpetua iuvat quiete
Frui, perque sacras et otiari
Et lustrare avidis domos ocellis, 5
Mirandi artificis domos stupendas?
Ecquid te placidis iuvat choraeis
Indulgere, chorumque ductitare
Inter sydereas Dei puellas?
An tu iam recolis artes priores 10
Vitae praeteritae, quibus petebas
Caelos, et solitis vacans Camaenis,
Hymnos egregios canis deorum,
Virginumque, ducumque, martyrumque
Ad coeli numerum simul canentis? 15
Sic est. Et medio sedens Olympo,
Aeternaque comam revincte lauro,
Turbas caelicolum trahis canendo,
Accendisque tui deos amore,
Virginesque, ducesque, martyresque. 20
Regnique indigenas beatioris.Pastorem pastor Daphnim Melibaeus acerbo
Funere correptum Shotoveri in vertice flebat,
Daphnis ubi curare greges in valle propinqua,
Cherwelli ad ripas, piscosique Isidis undas
Dignari solitus quondam. Sic pulcher Adonis, 5
Sic formosus oves ad sylvas pavit Apollo.
Dicite pastoris, nymphae, miseraile carmen.
Vos audistis enim, laetas quaecunque per oras
Oxoniensis agri colitis vivaria, nymphae.
Cantabat certe Daphnim Melibaeus, et ore 10
Pallebat, velut incautus qui presserat anguem.
Funereaque comam taxo frontemque revinctus
Spectabat terram defixus, dum tibi, Daphni,
Sylvestri talem meditatur arundine cantum.
“Heu duram belli sortem, quae fortibus aequat 15
Imbelles, natisque deum telluris alumnos,
Ductoremque simul cum duro milite carpit.
Quid tibi, Daphni, fuit saevo cum Marte? Quid illi
Tecum, Daphni, fuit? Quanto ah iacuisse sub umbra
Querceti, pavisse gregem, cecinisse sub antro 20
Praestiterat, vatemque tuis pastoribus esse!
Qualem falce metit nullo discrimine messor,
Aut violam, primamve rosam, moestumve hyacinthum.
Talem te, iuvenis longum memorande per aevum,
Abstulit atra dies, primoque in veris honore 25
Corripuit. Certe multos vixisse per annos
Debueras, vitaque fuit tua dignior aetas.
At tu, Daphni, iaces miserabilis umbra, tuique
Nil superest praeter mutilum sine robore corpus,
Et sine mente caput solitoque nitore, tuisque 30
Nil praeter lachrymas vestesque relinquitur atras.
Sydereae quo frontis honor, vultusque sereni
Maiestasque deo similis cecidere decorque,
Et digni Baccho digiti, Phoeboque capilli,
Et mite ingenium, dulcisque scientia cannae? 35
Heu nihil humanis fas quenquam fidere rebus.
Si cui, Daphni, tibi licuisset, perfida cuius
Spes omnis iacet, et prima vitiatur in herba.
Sic ego crescentem vidi radicitus ornum,
Promittentem avibus nidum, pastoribus umbram 40
Nequicquam, subito ventorum turbine raptam,
Eversamque solo, stratamque cacumine terram,
Arboris egregiae. Pastores, flete ruinam
Ingentem, coeloque nemus pecorique daturae
Perfugium, cuius iam nunc soliti estis in umbra, 45
Et calamos inflare leves, et dicere versus,
Et pedum peramque obbamque relinquere tuto,
Et gratis fessi ramis suspendere cannas.
Sternitur alta seges, messisque uberrima vatum,
Iamque urenda filix spreto nascatur in agro. 50
Qualis blanda quies fessis, sudantibus aura
Ad salientis aquae strepitum, messoribus umbra
Aestiva, hyberni soles pastoribus, esca
Ieiunis, gelidi sitientibus obba liquoris,
Flosque apibus parcis, avibus ver, rosque cicadis, 55
Talis erat Daphnis nobis, et gratior istis.
Vos et oves cohibite ergo vitulosque protervos,
Ne lauros carpant morsu petulante novellas,
Ipse suis manibus quas sevit in ordine Daphnis.
Illi succrescant in serta habilesque coronas. 60
Illi quisque suam, pastores, frangat avenam.
Et decet et meruit fieri sibi talia Daphnis.
Optimus ipse idem vates, idem ipse canendi
Optima materies, idem ipse artemque canendi
Abstulit, et causam pastoris arundine dignam 65
Auferat, atque habeat secum, servetque sepulchro.
Ante tamen tumulo exequias persolvite iustas,
Quamque potest misere, calamos aptate Camaenis.
Purpureos nihil hic opus est impendere flores.
Sponte sua tellus, qua Daphnidis ossa quiescunt, 70
Florentes violas et candida lilia profert.
Obsequiis certate piis, et carmine largo
Accumulate animam iuvenis, quo fortior armis
Non fuit Anglorum, calamive scientior alter.
Fistula nullius tam dulce sonare solebat. 75
Orphea cantantem iurares, Calliopesve
Divina de stirpe Linum. Quem colle sedentem
Gramineo quoties admirabantur hiantes!
Daphnidis ad carmen vidi (mirabile dictu,
Sed vidi) saltare feras, volucresque morari, 80
Saxaque vicinasque movere cacumina quercus,
Sistere se rivos, nymphasque agitare choraeas,
Arrectos astare deos, Panemque stupore
Perculsum, tacitumque leves summittere cannas.
Ergo te posthac nunquamne audire canentem, 85
Daphni, licet, solitaque frui dulcedine vocis?
Ergo, Daphni, tuum fauni satyrique biformes
Interitum lugent, quotque vel te, Shotovere,
Vel te, Stowe, colunt, vel te, Becklaee, nemusve
Woodstockium, lucumve sacrum tibi, Bartholomaee, 90
Vel circumfusos habitantia numina montes.
Undique te plangunt per tot viridisria nymphae,
Ingentemque suae formae fecisse queruntur
Iacturam, egregio te laudatore perempto.
Ante omnes Galataea furit, tacitoque dolore 95
Tabescit, tam saepe tuis celebrata Camenis,
Quae, nisi Daphnis eras, poterant fecisse superbam.
Maerentum accedit nutrix pulcherrima turbae,
Filia Wolsaei quondam, iam nomine Christi
Nobilis, ingenuae nutrix celeberrima prolis. 100
Alma quidem nutrix, sed enim nutricula fiet,
Siccaque nequicquam pressabitis ubera, nati,
Si (quod Elisa vetet) si lac subducere pergant
Harpeiae, et nunquam saturata cruoris hirudo.
Tityrus ingenii tuus ille excultor opimi, 105
(Quo non fistulicen pastorum dulcior alter)
Te gemit, et pulchrum tumulo meditatur honorem.
Balatu testantur oves pro voce dolorem,
Ipse novis Cherwellus aquis solito ire videtur
Turgidior, notaque Isis vix conditur alvo. 110
Fletibus accrevit Thamesis, Thamisenque colentes
Tot cygni gemuere tibi, geniique locorum.
Deposurere comas sylvae, tibi quaelibet arbor
Pro lachrymis duro distillat cortice guttas.
Te sine nil dulcis est, nec adest ea gratia rebus. 115
Desinet ergo lupum prius agna timere, columba
Accipitrem, piscisque amnem dediscit amare,
Quam tua pastorum labatur cura medullis,
Quam calamo taceare meo. Seu montibus errem
Seu sylvis, Daphnin sylvae montesque sonabunt. 120
Non me vincat olor cantu, non Thracia pellex,
Ille licet moriens, raptum licet illa queratur.
Insuper et duris incidam nomina saxis,
Incidam arboribus Daphnin, crescentibus illis
Et Daphnis crescet. Testabitur ulmus amica 125
Vitibus, et vasis accomoda fagus, et hastis
Fraxinus, et scutis faciendis populus apta,
Navigiisque alnus, testabitur undique montes
Ornus amans, quercusque orno vivacior omni.
Vepribus appendam versus, perque avia de te, 130
Perque vias, callesque omnes pia carmina spargam.
Officium modo, Daphni, meum tua sentiat umbra,
Stridentemque licet, nostram ne spernat avenam.
Quae si quid posset tam pastoralis arundo,
Nulla dies Daphnim eximeret pastoribus unquam, 135
Dum brumae ver succedet, verique vicissim
Aestas, aestati autumnus, dum gloria stabit
Anglorum, gentesque inter caput Anglia tollet.”
Hactenus ad mediam noctem Melibaeus avenae
Indulsit, corpusque levans de cespite sese 140
Daphnidis ad charam nutricem contulit. illa
Excepit flentem, flens ipsa, toroque locavit.Assimulant veteres cigno, Sidnaee, poetam:
Par candor, par est suavis utrique sonus.
Fontibus et pratis et amaenis gaudet uterque
Amnibus, et Phaebo gratus uterque deo.
At nisi cum mitis Zephiri spiraverit aura, 5
Praesagus claro gutture cantat olor.
Ergo tua posthac vates a morte silebunt
Aeternum, Zephirus tu quibus unus eras.
GUILIELMUS GAGER
Ergone de caeco vel adhuc certatur Homero,
Et post tot solis cursus, lunaeque labores,
Post tot mutatos dominos, revolutaque saecla,
Graecia de septem cui cedat is ambigit urbi,
Pauper inopsque licet, nugaxque sit ille poeta,5
Et nos te nobis (Sidneiae gloria stirpis,
Magne Philippe, tuae) vivi patiemur ademptum,
Oxonii qui sacra novem communia tecum
Libamus Musis; tacitique feremus inultum?
Nam quid id est, Cantabrigiae tot laudibus illum 10
Ornari, et libris scriptis super aethera ferri,
Et nos qui puerum nobiscum vidimus altum,
Qui iuvenem sonuisse scholis audivimus ergo,
Postque virum meminisse horum sat scimus, in aula
Principis is toties, ubi iuverit Oxonienses,15
Nos nos, qui latices de fonte levamus eodem,
Vate carere suo, longa et quasi nocte sepultum
Dignum laude virum cum cernimus, hiscere nolle?
Rumpatur potius graviorum cura laborum,
Et studiis dentur maioribus otia, dum nos 20
Pro se quisque, suo pro Marte, quod ornet alumnum
Communem, aut numeris strictum, aut sermone pedestri,
Efformamus opus. Ducibus dant carmina vitam,
Et caelo bona Musa locat, tentemus idipsum,
Si placet. Haud unquam dabitur mage carmine digna 25
Materies, Musae nomen simulatque Philippi
Audierint, aderunt, aderitque vocatus Apollo.
Ergo alius quanta spoliata sit Anglia luce,
Principis aula alius quam lugeat orba peremptum,
Tertius attonitas illius morte sorores 30
Aonias referat, canat alter ut acer in armis;
Virtutumque choros quam maereat omnis adempto
Sidneio mancus notet alter, et alter Hiberi
Ut doleant hostes, hostem cecidisse Philippum,
Utque avide exanimem tribui sibi muneris instar, 35
Tres urbes certent peregrinae dixerit alter.
Ast ego sorte tua moveor, bone Sarmata, nostrae
Europae cui clima tenes, quem nostra Polonum
Appellat noto nunc aetas nomine. Te, te,
Ante decem soles Gallo sub rege fuisse, 40
Henrico novi, qui te (sic fata volebant)
Destituit miserum, quia Gallica regna vocabant.
Post quem, rex Stephanus fuit Hungarus, unica regum
Gloria cunctorum quos tempora nostra tulerunt,
Quem vidi, et quo cum sum faelix ipse locutus. 45
Sed tantum terris aevi decus atra Decembris
Ultima, si demas unam, lux abstulit istinc,
Et tu rege cares, palansque relicte Polone,
Pastorem Stephano similem (si posset haberi):
Undique sollicitus per inhospita regna requiris.50
Dii faciant tandem possis, quod quaeris, habere!
Et quia Christicolas inter stas ultimus orbis,
Saepe feris Christi violatus ab hostibus, id nos
Christiadas optare dece, Christumque precamur.
Nec longe querendus erat, nisi fata Philippum 55
Sidneium terris, Octobris mense, tulissent,
Et cui, naturae vice, successisse licebat
Defuncto Stephano; si non prius esset ademptus.
Quippe quod in quoquam tu suspicis, ample Polone;
Ingenii dotes divinas, frontis honorem, 60
Supra plebeias, spirantem ingentia, sordes,
Linguarum numerum, Mavortia facta, manumque
Quae non vult frugi, sed dici regia poscit,
Omne scio punctum nostrum tenuisse Philippum
Sidneium, et rebus tantis dignumque paremque, 65
Seu spectes animos, seu vitae tempora, novi.
Sed quem de nostris, tibi, magne Polone, Britannis,
Posse dari regem, Stephano moriente, precabar
Saepius, in caeli Deus hunc sibi splendida sumpsit
Limina, praestantem iuvenem, quem terra peremptum 70
Luget, et Anglorum natio tibi, Belgica tellus,
Hac mercede dolet, servisse: domique futurum,
Heu longe meliore, scio, mercede beasset.
Haec mihi sufficiat de te cecinisse, Philippe,
Non quasi quid tantis meritis satis: at quia semper 75
Metiri se quemque suo modulo ac pede iustum est.ROBERTUS DOW
Luna quater pleno fulsit, quater orbe minuto
Defecit, cum nostra cadens suspiria Phoebus
Sustulit, ut fervens solet exhalatio tolli.
Illa Grivellaeis haerentia nubibus, altum
Vix Valsinghami tetigerunt aethera flammis 5
Qui daret ausa sequi quo sol sine sole vocavit.
Nunc lachrymis resoluta piis (sic unde vocatur Elogium militare D.
Ignis et unda redit) quae praecessere sequuntur. Fulconis GrivelPlangite poetae, cygnus insignis metro,
Enthusiasmus carminum, ingenii Deus;
Lugete Musae, gloria Minervae, artium
Cynosyra, decima Pieris, Apollo choris;
Oxonia luge, litteris lumen, tuis 5
Columen alumnis, culmen invidiae tuae;
Arcadia luge pastor Admeti, gregis
Vir aries, alter Tytirus, sylvae decus;
Mornaee luge, Galle Saluste geme, E Gallico in Anglicum versi
Canora vestra laudis et linguae tuba;10
Belga ingemisce, praelii rupes, tuae
Pietatis ergo post Deum clypeus tuus;
Lugete Britones, natus in laudes Dei,
Re magnus, at spe maximus patriae pater;
Lugete proceres aulici, Charitum lepos, 15
Suadae medulla, proximum Phoebo caput;
Dole malo, Greville, Patroclus tuus,
Mensura amoris, magna pars animi tui;
Luge Roberte frater, idem alter fere,
Cui nec dederunt, nec dabit caeli parem;20
Fundas maria Maria, deliciae tuae,
Ipsa harmonia vita qua constat tua:
Lugendo coniux concita invidiam deis
Cor, oculus, animus, spiritus, sensus tuus;
Luge socer honorate, tibi Brutus, Cato, 25
Tibi dextra magnam et mutuam laudem afferens;
Avunculi lugete, spes, species, sinus
Honoris, haeres oneris Atlanti Hercules;
Elisa lacrhymam elide, quo foelix eras
Hermes et Hector, bella seu pacem paras; 30
Convolve mundum tempus, aetatum omnium
Stupenda idaea, seculi Phaenix sui;
Natura partus mitte, cui dederas bona
Uni universa; flos, et archetypus tuus;
Silicesce virtus, unicus qui te magis 35
Natus beavit quam sui Nioben greges;
Luge orbis orbe, luminum dominus, tui
Sol solus orbis, unde par superis eras.
Quid ille? Taedet dicere. Quid ille? Occidit.
Gaudete Iberi, fulmen Angligenae Iovi 40
Excidit, et ipso fortius Ibero Iove.
Gaude parens Maria, quod iuncta es viro
Florente nato, sic viro et nato inclyta.
Gaude genitor Henrice, quod fueras pater,
Quod ante moriens recipis Anchises tuum. 45
Age mors triumphos, tanta terribilem prius
Turpemque praeda fecit, et pulchram, et levem.
Gaudete caeli caelitus facto hospite,
Terris amores invident caeli aemuli.
Luge Philippe, lugeant quod te tui;50
Immo, Philippe, gaudeant tecum tui:
Gaudere tecum qui potest, faelix nimis.
Sed QUO VOCANT te FATA, quo fama avocat, Patris et filii elogia
SECURA VIRTUS numine SEQUETUR suo.
Sed acta noster Caesar aut scripsit sua, 55
Hastam sinistra, dextera calamum ferens,
Vel tu, Greville, scribe, vel nemo potest,
Qui FULGOR ES , Greville, VEL LUCI obvius. Anagramma D. Fulconis
Nam genus et atavos, quaeque non fecit, sua Grevil.
VIX PUTAT, egregia fecit, his lucem admove; 60 Elogia lugubria
HIS ADDE FORMAM, lucis et formae comes.D. Philippi & D. FulconisMATTHAEUS GUIN
Nil virtus exile sapit, nec serpit in ima
Valle, sed ardescens in summa cacumina tendit.
Hic, Sidnaee, vigor, mens haec, hic spiritus alti
Pectoris, accivit propria sibi mole ruinam.
Quae tua fata tuis rapuere penatibus ora? 5
Quae retulere tuis? Hinc, illic, flebile fatum.
Haeccine post tantos tibi debita palma labores?
Non lauro decorare caput, sed funera luctu —
Siccine fata iubent? Haec diri insignia belli?
O ingens, o trux, indignum lumine monstrum, 10
Cui cecidit mundo tam nobile tollere lumen.
Sed nec nulla geris, nec inania laude trophaea:
Quin licet hoc summos inter celebrare triumphos,
Millibus ob patriam tete obiectasse periclis,
Occubuisse, domi clarum, belloque potentem. 15
Quid, Bellona, tuum sic invida prodis alumnum,
Ut cui favisses Musis, non Marte faveres?
Invida; vera loquor: Nam vis tibi nulla relicta est,
Qua similem possis mortalibus edere prolem.
O faelix nimium proles, quae laeta supernas 20
Ad divum sedes terram indignata refugit.THOMAS POTICARIUS
39. IN PHILIPPI SIDNAEI ARCADIAM
Cum celebrent nostri quivis te carmine vates,
Carmina carminibus quis facit aequa tuis?
Pan deus Arcadiae tecum si carmine certet,
Arcadia certet iudice: victus erit.EDUARDUS SAUNDERS
O Sidnaee, tuos dum vexit spiritus artus,
Sospite te, sospes Belgia tota stetit;
Coniuge te, faelix uxor, comitesque nepote,
Te nato, genitor, te generoque, socer:
Nobile par equitum, comitum par nobile fratrum,5
Queis fueras haeres unicus, atque nepos.
Sed nunc externis cecidisti miles in arvis,
Sunt tua sulphureo corpora fossa globo.
Vivus eques luget generum, comitesque nepotem,
Uxor in exequias tristia metra canit. 10
In coelo, comitum resides ubi stemma duorum,
Septemplex Helice, vel cynosura, micat.
Hoc igitur liceat tumulo superaddere carmen,
Haec mausolaeo sint metra scuplta tuo:
O nunc insuetum miratur limen Olympi, 15
Sub pedibus nubes, astraque celsa, videt
Praepollens haeres equitum, comitumque duorum,
His gener, et natus qui fuit, atque nepos.
Hic socer, ille pater, quod avunculus unus, et alter.
Quatuor his haeres una propago fuit. 20Praepotens haeres equitum duorum,
Praepotens haeres comitum duorum
Occidit, magni soboles Gradivi,
Fundite fletus.Occidunt †Paeni† gemitu leones, 5
Lugeant sylvae, corili loquantur,
Ingemant montes, lachrymosa tollant
Carmina rupes.Res tuas gestas canerem, Philippe,
Facta narrarem, stratagema, laudem, 10
Si mihi suavis superi dedissent
Carmen oloris.Interim nunc, halcyones volucres
Sit satis nobis superasse flendo,
Sit satis crebro cineres rigasse 15
Rore sepultos.Accipis vitam celebrem: deorum
Diis ubi mistos proceres videbis,
Atque te cernent superi vicissim
Astra tenentem. 20Quam diu pisces fluvios amabunt,
Aut aper spumans iuga montis alti,
Hibla dum pastus apibus ministrat,
Prata cicadis,Tamdiu vestri celebres manebunt 25
Nominis laudes, tua fama vivet.
Excidet nunquam tuus ille nostro
Pectore vultus.Sicut in occidua Phoebus se nube recondens
Clarior est radiis, quam fuit ante, suis,
Ad vada Maeandri sicut modulamine cantat
Suavior et voces dat moribundus olor:
Sidnaeus vitae nostrae sic Phoebus, olorque 5
Clarior est obitu, quam fuit ante, suo.IOANNES DOVE
Tyndareus potuit clausum reserare sepulchrum,
Ah, Sidneie, tuum rumpe, relinque rogum.
Pharmaca quamprimum Glaucus mellita bibisset,
Caepit in exincto corpore vita, vigor:
Undis e Stygiis ambo erupere Palici 5
Quos peperit geminos diva Thalia Iovi:
Attica Minoiden gens interfecit, at ipsum
Exanimum patriis Androgeona focis
Restituit vicum,Cressis Epidaureus herbis.
Non tua sanabat saucia membra Deus? 10
Tu, tu, Prometheu, furtivos surripie torres,
Inspiretur huic vita novata viro.
Heu mea vota miser, non proficientia cerno,
Non video optatis pondus inesse meis.
Heu spes nulla tibi, nobis spes nullibi restat, 15
Quin tu vermiculis vilibus esca sies,
Quin nos is fugiat, qui sacra luce refulsit.
Qua dempta, est tenebris nubila nostra dies.
Esto tamen, constetque tuum immutabile fatum,
At sperato deos nolle negare tibi20
Id quod iustitiae est, quod mens vult conscia recti:
Accumulant meritis praema digna tuis.
Marsque Minerva, quibus longe charissimus esses,
Amplexu suavi te coluere simul.
Iuppiter is secum pater considere regno 25
Iussit, iam possis dicere regno deus.
Non miles terrestris ego, tam vilia sperno,
Rex nihil est, possis dicere, regno deus.
Dicere regno deus possis “non antea vixi,
Quando mors vitam est concomitata meam. 30
Iam metus omnis abest, hostisque hastaeque securus
Sum. Tormenta tonent, vulnera nulla dabunt.
Gratulor Hispanis, hi me fecere beatum,
Vulnus nolenti dulce dedere mihi.
Mors ea nulla fuit, sed ad istam semita vitam.35
Sic salvus fieri saucius esse potest.”
Sperne (nec indignor) tua primae insignia vitae,
Elysios campus cum Iove cinge tuos.
Parce metu, parceque †tume† vi vindicis uti.
Dulce tibi, at nobis exitiale fuit. 40IOHANNES PELLING
44. STELLATI PASTORIS ΕΙΔΥΛΛΙΟΝ, CUI NOMEN PHILISIDES
Extremum hunc (mea Musa) mihi concede laborem,
Pauca ego Philisidi (sed quae legat ipse Robertus)
Cantabo: quis pauca illi, quis multa negaret?
Namque erat ille mihi in terris deus, illius artem
Excolui, similesque dedi sub imagine formas. 5
Ille meos sublime modos tentare, paremque
Imparibus docuit famam affectare Camaenis.
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.
Sic Thamisim Oceano, taedarum lumina soli,
Stramineasque casas tectis et turribus altis, 10
Sic pedo appensam sphaeris volitantibus obbam,
Sic belli agminibus palantes montibus agnos,
Agricolas ducibus, summis componimus imos.
Verum hic tantum Anglos inter caput exerit omnes,
Quantum inter volucres volucrum regina minores. 15
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.
I, veteres iuxta corylos, Philomela, maritum,
I pueri caedem et vitium dictura sororis,
Et cum deficient luctus (quos posse dolendo
Deficere, et longo lacrhymarum novimus usu) 20
Perge precor, nostrasque aliis iungendo querelas
Stellati hos gemitus, numerosque imitare canendo.
Heu periit carmen, periit mihi carmine author.
Dicite Philisidem mea carmina, dicite vatem.
Supremos da, cygne, sonos labentibus undis, 25
Flebilibus campos et flumina vocibus imple,
Iamque super gracili senio moriture genistra
Caelestes modulos meditare, et concava praeter
Littora, vocales vicini marginis audi
Laete repercussus, et cum clamaveris ipsum 30
Philisidem, idem idem veniam respondeat Eccho.
Dicite Philisidem mea carmina, dicite vatem.
Decide frondosa iam decide turtur ab ulmo
Ad viduum repetita trahens suspiria nidum.
Vise aditus caecos, nigra et spelaea ferarum 35
Quaere libens, donec totos lustraveris agros.
Quod si forte nihil vanis profeceris alis,
Et quem quaesieris studio iactatus inani
Perdideris, magnum non est si te quoque perdas.
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem. 40
Nunc nivei vestrum pastorem plangite saltus,
Nunc prata ex nostris bibite amplos fletibus imbres,
Nunc orni procerae, humiles lugete myricae,
Nunc lacerae obductis hederae spirate corymbis,
Nunc violae vosmet violate, rosaeque rubete, 45
Hunc Hyacinthe tuas, et plus quam nomina regis
Redde notas, cecidit maior Telamone creato.
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.
Mortua quid memoro lamenta? Animata vocentur,
Parsque animi non parva tui, tua dicere facta 50
(Philisides) tentet Musis nutritus iisdem
Mirafilus, fidoque tui bene notus amore,
Mirafilus quo non vivus praestantior alter.
Namque illi primam cedens in funere palmam
Dixisti: te nunc, te nunc habet ista secundum. 55
Dicite Philisidem mea carmina, dicite vatem.
O ego, quae de te nonnulli insignia scribunt,
Scribentesque sciunt, et scirem, et scribere scirem!
Ensemque, clypeumque, et equum sessore frementem
Immoto, furiasque breves dum fervidus ira 60
Proruis, et qua tela vides densissima curris,
Per medias rumpens acies, et solus in armis
Adversos hostes iterumque iterumque lacessis.
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.
Sed nec bella gero, nec sunt in praelia vires. 65
Musae noster amor, Musis sua semper apud te
Praemia, dum vita frueris, grata fuerunt.
Pastores tumulum defuncto ornate parenti
Arcades, et tumulo antiquum superaddite carmen.
Pan deus Arcadia tecum si iudice certet, 70
Pan deus Arcadia dicet se iudice victum.
Dicite Philisidem mea carmina, dicite vatem.
Tasse poetarum salva Solymaide princeps,
Primarumque opera septem Bartasse dierum
Nobilis, ut generis sis nobilitate beatus, 75
Confluite, et vestros istis apponite fletus.
Cogor enim externis quamvis invitus ab oris
Emendicatos in supplementa rogare
Singultus, nostri tenues, nullique videntur.
Dicite Philisidem mea carmina, dicite vatem. 80
Non sic Archilochum Paros, aut Sappho Mytilene
Aeoliam, non sic Alcaeum Bacchica Lesbos,
Non ita Stesichorum maesta Himera, non et Athenae
Ornantes indecores prima gravitate tragaedos,
Non sic Musaeum Thebae, teretemve Cyrene 85
Callimachum, non sic Colophon extollit Homerum,
Ut te (Philisides) natum tua patria iactat.
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.
Corduba Lucanum non sic, Senecasve nepotes,
Mantua Virgilium, mollem Verona Catullum, 90
Burdegala Ausonium, Florentia pulchra Petrarcham,
Nasonem Sulmo, aut Cumaea Neapolis illum
Bis senos qui verba dedit vigilata per annos,
Non Venusina suum sic plorant oppida Flaccum,
Ut te (Philisides) raptum tua patria deflet. 95
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.
Tecum etenim Britonum liquere habitacula Fauni,
Tecum sylvani, tecum abscessere Priapi,
Tecum capripedes satyri, montanaque Panes.
Numina fugerunt, tecum, cui pascua curae, 100
Sacra Pales, tecum quicquid sperare poetae,
Quicquid pastores poterant. Ast omnia quando
Tecum discedunt, ego discedam quoque tecum.
Dicite Philisidem, mea carmina, dicite vatem.Nuper iocos volebam,
Laetasque res, modosque
Laetos simul sonare,
Sed dum iocos volebam,
Laetas res, modosque 5
Laetos simul sonare,
Musas sonant Philippum.
Tum bella Belgicorum,
Leicestriasque laudes
Cantare cogitabam. 10
Dum bella Belgicorum
Leicestriasque laudes
Cantare cogitabam,
Musae sonant Philippum.
Ergo ioci valete, 15
Laetaeque res, modique
Laeti simul valete.
Et bella Belgicorum
Leicestriaeque laudes
In posterum valete. 20
Nostrae dolendo Musae,
Nostrae querendo Musae,
Solum sonant Philippum.Sacer adveni Philippe.
Nec ut ante Pallademve
Charitesve, Apollinemve,
Solitas quaero Musas.
Voco, te invoco, Philippe, 5
Mihi tu, Philippe, solus
Charites, Apollo, Pallas.
Mea sola Musa solus.
Mihi numen, o Philippe,
Mihi lumen, o Philippe. 10Duro numina duriora ferro,
Saevo sydera saeviora fato,
Seu quid durius invenitur illo,
Seu quid saevius apparatur isto.
Ferrum flectitur igne molliente, 5
Fatum sistitur imperante caelo,
Ignis, noster amor, nec illa flectit
Caelum, vis superum, nec ista sistit.
Duro numina duriora ferro,
Saevo sydera saeviora fato, 10
Seu qui ddurius invenitur illo,
Seu quid saevius apparatur isto.Miles in Hispanos gemina ratione Philippus
Tum patriae causa, tum pietatis erat.
Solvit in Hispanos rationem utramque Philippus,
Pro patria certans, pro pietate cadens.Sidoniae dominum lugentis ad aequora turbae,
Altera pars volucres, altera saxa manet.
Lugentes, si saxa forent volucresve, Philippum,
Quot volucres caelo, saxa quot orbe forent.Philippe, qui te viderit,
Visumque non cognoverit,
Notumque non dilexerit,
Fidem mihi vix fecerit,
Philippe, quod te viderit. 5Herculis Herculeas laudes meruere columnas,
Una domi posita est, altera fixa foris.
Mars dedit hanc Batavis, illamque Minerva Britannis:
Utraque stat meritis firma, Philippe, tuis.COLUMNA MARTIS
1 Non 1
2 sculpta 2
3 pictis for- 3
4 nicibus stru- 4
5 es, Non nixa cel- 5
6 so culmine marmo- 6
7 ra, Non illa multorum 7
8 trophaeaArtifici me- 8
9 dicata fuco,Sed tincta fu- 9
10 so praelia sanguine: Sed fracta 10
11 cursu tela volubili,Sed scuta lo- 11
12 ricaeque et enses, Sola tuos facient12
12 triumphos, Commissa campis praelia 12
11 Belgicis, Servata seris tela ne- 11
10 potibus, Et scuta, loricaeque et 10
9 enses, Perpetuo veneranda 9
8 cultu, Quae quando princeps 8
7 viderit Italus, Prin- 7
6 ceps Philippi nobil- 6
5 lis aemulus, “O 5
4 summe” clama- 4
3 bit “Phil- 3
2 ippe, o 2
1 me- 1
ritis monu-
menta veris!”COLUMNA MINERVAE
1 O 1
2 magna 2
3 magni pro- 3
4 genies Io- 4
5 vis, Si sint poe- 5
6 tae progenies Io- 6
7 vis, Quis te poetam, 7
8 Quis negabit progeniem 8
9. Iovis extitisse? Laurus poe- 9
10 tam te viridis probat, divina 10
11 virtus progeniem Iovis. Virtute 11
12 divina, Philippe,Et viridi celebrande 12
12 lauro, Quem cum poetam Iuppiter 12
11 Angliae, Ingrata questus secula 11
10 dempserit, Nec Iuppiter talem 10
9 poetam, Secula nec referent 9
8 futura. Tu facta vatis 8
7 laurea praemium So- 7
6 lae Philippi relli- 6
5 quiae pii, Flor- 5
4 esce ut insig- 4
3 nem Philip- 3
2 pum Po- 2
1 ste- 1
ritas sci-
at esse vatem.Mirabar, quod nulla mihi tua fata canenti
Musa, deus nullus, nulla Minerva fuit.
Ut tamen accepi tecum (Sidnaee) Minervam,
Musasque et sacros te rapuisse deos,
Mirari minime potui, quod nulla canenti 5
Musa, deus nullus, nulla Minerva fuit.Subscripsit Bruti statuae Romana iuventus,
Quam, Brute, vellem viveres.
Nos Bruti soboles haec ad tua busta canemus,
O si, Philippe, viveres.Tres, tribus inque locis, tribus et tres mensibus omnes,
Tres tribus officiis, nominibusque tribus.
Tu Maio pater Henrice, Augustoque Maria
Mater, et Octobri, nate Philippe peris.
Praebuit his, matri Ludleia, Vigornia patri, 5
Et nato moestam Geldria moesta necem.
Personae cum tres, et cum tria cuncta fuerunt,
Heu tribus exequiiis unicus annus erat.Pulcher, honoratus, iustus, laudabilis, insons,
Perdoctus, prudens, utiliumque sciens:
Omnia vis uno complectar nomine verba?
Omnia in hac una voce, Philippus, habes.Multi multa de Platone,
Plura et de Platonis anno,
Anno maximo recensent.
Post annos ferunt futurum
Millenos Platonis annum. 5
Ac ipsum suo sub anno
Annosum simul Platonem.
Facta hic, quae fuere, fiunt
Illo quo fuere gestu:
Dicta hic, quae fuere, dicunt 10
Illa qua fuere forma.
O si vel Plato rediret,
Magnus vel Platonis annus,
Ut, quae fecerit Philippus,
Ut quae dixerit Philippus, 15
Rursus facta, dicta scirem!
Tum, quae fecerit, viderem,
Tum quae dixerit notarem,
Tantum non mori viderem,
Verba extrema non notarem. 20Cycnigenae Pollux, Castorque Heleneque fuerunt,
Hic pugil, alter eques, Graiae lux tertia gentis.
Diviso fratris Castor divinus honore,
Dimidio Pollux concesso numine numen:,
Clarus uterque animis, et nobile sydus uterque. 5
Hoc orto cadit ille, cadunt, oriuntur utrinque.
Cycnigenae Sidnaeigenas: Polluxque Philippum,
Castor Robertum referunt, Heleneque Mariam.
Hic pugil, alter eques, nostrae lux tertia terrae.
Diviso fratris deus est Robertus honore, 10
Numine dimidio numen caeleste Philippus.
Clarus uterque animis, et nobile sydus uterque.
Hoc orto cadit ille, cadunt, oriuntur utrinque.Sic me clare tuus Philippe splendor,
Sic caelestia dona, sic potens mens,
Sic digni superis iuvant honores,
Ex quo desieres superstes esse,
Ut, ni me cruciet dolor quod absis, 5
Totus laetitiae levi liquescam.
Sic et me cruciat dolor quod absis,
Ex quo desieris superstes esse,
Ut, ni, clare tuus Philippe splendor,
Ni caelestia dona, ni potens mens, 10
Ni digni superis iuvent honores,
Totus maestitia gravi rigescam.Author meorum carminum,
Trinae causa tragaediae,
Craesi, Philotae (proh scelus)
Et saevae Pelopis domus,
Quas inchoaram prospere 5
Nitens auspiciis tuis
Sidnaee vates occidis.
Cuius saeva tragaedia
Fato poetae saevior
Trinam solam tragaediam 10
Craesum, Philotam perdidit,
Et saevam Pelopis domum.Mars equitem vidit meliorem Marte Philippum,
Mars equitem pediti noluit esse parem.
Glande femur iuveni fregit, ridensque, “Philippus
Non erit (inquit) eques, non erit inde pedes.”Dum lachrymas lachrymis, et questus iungo querelis,
Lachryma nulla mihi, nulla querela satis.
Ut pro te lachrymas, quas vellem effundere, possem,
O utinam totus veterer in lachrymas!Te nequeunt nostri immortalem reddere versus:
Tu nostros potes immortales reddere versus.Quid sit, rogas, quod singulis prope versibus
Semper Philippum nomino?
Hos dulciores credo versus, in quibus
Magis Philippum nomino.RICHARDUS LATE-WAR
Moribus, ingenio, vultu, pietate, Philippe,
Vix peperere pares aurea secla tibi:
Aetas, quae peperit te ferrea nomine, vere
Ferrea facta fuit non nisi morte tua.
Caetera secla viris contenta secunda secundis, 5
In medio medios obtinuere modos.
O nos (anne canam miseros queis stella Philippi
Canduit, an faustos, quos latet illa, canam?)
O nos experti fortunam utramque, sed inde
Infausti, quibus haec postera peior erat. 10Iuppiter elingues primo fecisse dolores
Fertur, et ad voces impediisse viam.
Nunc dolor exortus suppressa silentia rumpit,
Ignarusque modi fando nefanda refert.
Aut sua destituit virtus antiqua tonantem, 5
Aut sors dura nimis nostra, Philippe, fuit.FRANCISCUS COCUS
Caelica Sidnaeus cupiebat mystica Phaebi
Noscere, Sidnaeum Phaebus ad astra vehit.
Quem deus ille deum summo dignatus honore,
Indignum terris, censuit esse deum.
Pheaebus ei nomenque suum numenque relinquit, 5
Nec quis praeter eum Cynthius astra regit.
Fausta sed haud magna est mutatio facta Philippi,
Φοῖβος (seu terras, seu colit astra) fuitSidnaeum Musis parilem; —
Heu nimium celeri, —
Sidnaeum Phoebo comitem, —
Heu nimium saevo, —
Sidnaum patriae columen, — 5
Et celeri et saevo funere Parca rapit.
Ulterius ne tende odiis, satis ampla triumpho est
(Parca parum parcens) victima caesa tuo.Ter conata loqui, mea Musa ter ora repressit
Haesitque in titulo moesta, Philippe, tuo.
Tu quia claudus eras, en te mea Musa sequendo
Gavisa est gressum referre tuum.ROWLANDUS SEARCHFIELD
Graecia pugnacem dum cingit milite Troiam,
Pelidem amisit gens querebunda suum.
Anglia Teutonicam dum fortiter obsidet urbem,
Sidneium amisit gens miseranda suum.
Utraque gens, quod plangat, habet: damnum Anglia maius 5
(Quanquam hoc infaelix non ita iactat) habet.
Invida mors homini, successibus invida nostris,
Cur nos insolito plectis iniqua modo?
Invida, cum Graecum rapuisti immitis Achillem,
Non in Achillaeo corpore Homerus erat. 10
Invida, Sidneium cum tollis, tollis utrumque:
Maeonide is plenus, plenus Achille fuit.
Dicite, Maeonium qui nostis, dicite, vatem,
Si non hic illo maior Homerus erat.
Ille stupenda canit, sed quae non gesserat ipse.15
Hic miranda canens, ipse canenda gerit.
Dicite, Pelidem qui nostis, dicite vates,
Si non Pelides hic quoque noster erat.
Par erat in multis, et in isto maior Achille,
Arte hic alterius claruit, ille sua. 20
Marte pares, et morte pares utrique fuerunt,
Utrique insidiis occubuere pares,
Ambo etiam iuvenes, et inermes ambo peribant:
Hic femore interiit saucius, ille pede.
Dicite qui natum Thetidis, qui nostis Homerum, 25
Dicite, si non hic unus uterque fuit.
Hei mihi iam neuter remanes, quod uterque fuisti,
Heu nimium superis (summe Philippe) places.
Ipsos credo deos, qui humana negotia curant,
Affectasse melos (summa poeta) tuum. 30
Hoc scio, dii superi (seu te, seu carmen amarunt)
Te dudum ad superas abripuere domos.
Invideo caelis (superi hoc ignoscite crimen,
Crimen idem vestrum, dum rapuistis, erat).
Invideo caelis, utinam quoque demere possim 35
E caelis animam (clare Philippe) tuam.Inter Pieridas lis est exorta sorores,
Utraque foret plectris erudienda tuis.
Οὐρανίη reliquas, dignissima vincere, vicit:
Sidneium ad sedes sustulit illa suas.
Οὐράνιος nunc es, Sidneie, Deumque tueris, 5
Interque calicolas caelica metra canis.
O precor, egregio cum vincas Orphea cantu,
Orpheium metris, si potes, adde dolum.
Ille suo infernos flectebat carmine manes,
Tu plusquam Orpheio carmine flecte deos. 10
Sed metu, ne dii nimia dulcedine victi,
Te nulla victi fraude redire sinant.
Si prius harmoniam caelestis motio fecit,
Accessu fiet dulcior illa tuo.
Iam video celeri psallentes ordine stellas, 15
Et duce te laetas munus obire suum.
Ergo cum praesunt humanis sydera rebus,
Et tu sedem inter sydera primus habes,
Sis bonus o faelixque tuis, et sydera mulcens
Propitia illa tuis civibus esse iube. 20
Si pestes parient, luat has Hispania pestes:
Gens ut Ibera hostem te sciat, Angla ducem.
Pone animos, Hispane, tuos, et mitte triumphos:
Cur periisse putas, quem superesse lues?
Non ille invitus, sed vere invictus abivit, 25
Moxque nova vobis inferet arte malum.
Tutius ex alto vestras turbare cohortes,
Tutius ex alto mittere tela potest.
Non ille ad superos, quia pulsus morte, recessit,
Accersente ivit patre, vocante Deo. 30
Offensa ingratas oderunt numina terras,
Et quas oderunt deseruere domos.
Ille deos semper cum sit per cuncta secutus,
Nunc quoque pergit eos in sua regna sequi.
Illuc ante pater faelici morte praeivit, 35
Illuc mater eum sponte secuta volat.
Ille, deos, patremque suum, matremque secutus,
Iure Deum patriae praetulit, astra solo.
Nil queror, o superi, non te, Sidneie, reposco,
More tuo pergas moriger esse Deo. 40
Iam maesta indignum compescuit Anglia fletum,
Anglia laesa tuo funere, laeta tamen.
Te periisse dolet, sed sic periisse triumphat,
Quanquam te nec sic, nec periisse cupit.
Nec periisse tamen sine crimine dicere possum, 45
Et vitam et patriam (nunc quoque salvus) habes.
Patria terra tibi coelum est, patria Anglica tellus;
Illa tibi vitam reddidit, ista dedit.
Tu sicut patriam, dum vixti, utramque colebas,
Sic quoque nunc, tanquam vivus, utramque colis. 50
Angelicus nunc es, prout Anglicus ante fuisti:
Anglia caelesti est terra propinqua polo.
Te quid abesse queror? Vicina est Anglia coelo,
Nec tu igitur coelum nactus abesse potes.Quis desiderio sit pudor, aut modus
Tam chari capitis? Lugubris Anglia,
Exhausta quamvis sit dolore,
Denuo iam renovat dolorem.Si possint animas fata remittere, 5
Lassabit precibus gens Britonum deos,
Unumque deposcet, Philippi ut
Restituant animam perempti.Nunc est Pythagoram cum cupiam sequi,
Si quis Pythagoram πιστ᾿ ἀγορεῖν probat, 10
Possuntque mentes mortuorum
In nova corpora transmeare.Si quis Pythagoras suaserit Angliae
Sidneio similem posse resurgere,
Hac lege pubes Anglicana 15
Pythagorae placitis studebit.En plus polliceor (pacta quis accipit?)
Non is Pythagoras, sed mihi erit deus
Quicunque nobis, vel Philippum,
Vel similem dederit Philippo. 20Verum, mille licet secula defluant,
Talem mille virum secula non dabunt.
Nunquam relicto Stagirita,
Pythagorae documenta discam.Si, Sidnee, nequis restitui integer, 25
At largire animi dimidium tui.
Terram Britannam perbeabit
Mens tua dimidiata totam.Faelix ille, animus quem tuus imbuet:
Vincet mellifluis cantibus Orphea.p30
Ipsaeque Musae si lacessant,
Nec dubitet superare Musas.Faelix ille, animam qui retinet tuam,
Seu terrae fuerit, sive poli locus.
Illum beatis haud timebo 35
Vel superum assimulare tectis.Par sibi cum cuperent Musae componere nomen,
Ex propriis titulis hoc composuere, PHILIPPUS.
P rimam, Philippe, dat tibi Polyhymnia.
H ilaris secundam dat Thalia literam
I nfert idaeam pulchra Calliope suam. 5
L audem hisce Clio addidit, et ut nomen magis
I llustre faceret, literas iunxit duas.
P oeta fueras idemque Melpomene sonat.
P eritiam omnem tribuit Euterpe tibi.
U rania caelum γράμμαque octavum dedit 10
S ociat beato summa Terpsichore choro.
Literam dat sola nullam, plus tamen Erato dedit.
Totus eras ᾿Ερατός, se totam Erato dedit Philippo.Non bene conservant terrena sepulchra sepultos.
Marmora diffindit caprificus, ahenea tempus
Corpora consumit, lacerantque cadavera vermes.
Hoc ut praecaveant Musae, immortale sepulchrum
Sidneio statuunt, et clam sua nomina iungunt. 5
Nil tamen istud habet nisi nomina sola Philippi.
Anglia corpus habet, caelestis patria mentem:
Musae quod reliquum est avidae clausere sepulchro.
Credite mortales, Musae hoc posuere sepulchrum.
Ipse laborantes aptantesque omnia divas 10
Aspexi, tenuique meo conamine iuvi.
Ecce hoc Pierides mihi pro mercede rependunt,
Ut tutus sua facta meo sub nomine prodam.Orpheos ad tumulum luscinia siqua canebat,
Cantu avibus reliquis dulcior illa fuit.
Dum, Sidneie, tuum canto fatum, Orphea canto:
Sed dulcem immensus non sinit esse dolor.Quot Musas Helicon, vel quot Pernassus habebat,
Tot, Philippe, tuum grammata nomen habet. Philippus
Est quot Aristoteles deprendit in aethere caelos,
Tot, Sidneie, tuum grammata nomen habet. Sidneius
Nomine par Musis cum sis, et nomine caelis, 5
Non quaero ad laudem nomina plura tuam.Syllaba prima brevis quando solet esse Philippi,
Das vitio, longam quod mea Musa facit?
O utinam posset mihi longior esse Philippus!
Vita nequit, nomen longius esse potest.Pan deus Arcadiae cum Phoebo carmine certans,
Saepius a Phoebo carmine victus erat.
Cum deus Arcadiam melior Sidneius adisset,
Evicit cantu numen utrumque suo.
Quem, quia mirifico superavit carmine solem, 5
Ecce supra solem numina iusta locant.Qui, Sidneie, tibi fatalis contigit annus,
Huic (memini) terrae flebilis annus erat.
Perdidimus fruges (fructum, floremque, Philippe,
Angli amiserunt, te pereunte, suum).
Tum pluviae assiduis faedarunt pascua stagnis, 5
Immensam passa est terra Britanna famem.
Scilicet hae pluviae lachrymarum signa fuerant,
Illa fames mortis nuntia dira tuae.
Iuverunt lachrymas lachrymantia nubila nostras:
Arida non potuit terra dolere satis. 10Perdona priego o Filipp’ amante,
Di’ te piu dotti deono cantare:
Un’ illodato lode non pùo dare.
Ma vostre lode Filippo son tante,
Che fanno mi parlar essend' infante. 5
Non so chi parlai, ma di te parlando
So chi non posso dir non honorando.IOHANNES LEEUS
Quisquamne tutus vulgat arcanum Iovis?
Tantumne quisquam tutus audebit scelus?
O si quis ausit, ausit o utinam semel
Vulgare nobis consilia quae sunt Iovis!
Nemone id audet, Musa? Si nemo velit, 5
Tu potis es: aude: dic lubens animum Iovis.
Quid extimescis? Spiritum audacem cape.
Sed Musa, “vereor (inquit) hoc ipsum Iovis.
Cui tum minatus, sic renuo.” Quid tu times?
An id remordet nomen? Etiam vel Iovis 10
Arcana profer, si quod arcanum scias.
Mox illa, “quoniam vis (ait), sic summam habe.
Sidneius heros nomen insigne admodum.”
Quid tantus hero? “Periit, o fatum grave.”
An periit heros tantus? O tristus sonos. 15
An tantus heros periit? O Iovis fidem.
Sed perge, Musa, non adhuc cessa loqui,
Acerbiora si quidem nescis loqui.
Iucunda pone tristibus, muta vicem.
Non qui perierit, aut ubi, vel quo die 20
Perierit opto scire, nisi forsan diem
Locumque diris execrer semper meis.
Periisse satis est, ut sciam plusquam satis.
Sed perge Musa, principis tanti necis
Effare causam, voce properata edoce. 25
Invita nimium, post tamen cessit lubens.
Sed ante vocem flebiles praefert notas,
Et duplicatis manibus, et verbis suis
Sic orsa, summa protulit mentem dei.
“Infaustus annus ille supremus tuum, 30
Philippe, patrem sustulit, nostrum decus.
Cumque anima sursum permeans caeli globos,
Ad summitatem mobilis primi pedem
Tulisset, illam caelitum faelix chorus
Excepit, illam Iupiter mensa sua 35
Dignatus, haurit nectaris plenos scyphos,
Conviva factus, et sedens propter deos
Henricus ille, gustat appositas dapes:
Convexa caeli contuens passim, locum,
Locique fabricam spectat intentus novam,40
Novitate rerum percitus stupuit recens.
At plura cernere exitimulat illum calor,
Nec dum videndo se satiat ardens sitis.
Animas receptas scire (quae caelum incolunt)
Numerando tentat saepe, sed vanus labor 45
Labore numeros repetit immensos novo.
Quod cum deorum summus advertit pater,
‘Quid tu recenses inquit illarum choros?
Id solus ego possim, id volo soli mihi.’
“Huc usque faelix exitus rerum stetit. 50
Sed iste faelix exitus punctum fuit,
Quo terminatur gaudii tanti modus,
Et unde fletus lineam eduxit suam.
Hinc namque ponit calculos suos tonans,
Et quodque memorat numen alterna vice.55
Attende paucis, comperit numeros pares.
En quid sequatur, hinc enim reliquus dolor.
Gavisus impare numero imparem petit.
Henrice, natus sanguine exortus tuo,
Unus Philippus unus atque impar fuit, 60
Cui destinaret imparem in caelis locum.
Transacta res est, numinum assensit cohors.
Mox evocati Phoebus et Phoebi soror
Iussu deorum (sic enim superis placet)
Diu Philippum lumine alterno diu 65
Quaerunt Philippum qua patuit usquam via.
Et mane velox Phoebus attollens iubar
Qua regio coeli spectat orientis plagam,
Serus sub undis Tethyos mersus caput
Porrexit horas hyemis inceptae breves. 70
Sub nocte querens postea Phaebe, quater
Coeunte cornu lumen amissum novat.
Sed diminutus solis exhausti vigor
Suae sororis fecit obscurum globum,
Qui dum vapores (sicut in motu solet) 80
Ad congelatos traheret aereos sinus,
Evexit itidem lacrhymas fusas humo,
Quae tum dolendo mortuum Henricum patrem
Cecidere passim plebis attonitae genis.
His orta nubes Ditis inferni specu 85
Caliginoso spissior sequitur comes.
Quoque Philippus fixit, aut movit pedem
Diuque condit solis igniferam facem,
Ne qua futurum hunc videat in terra deum.
Post conspicatus nubis obscurae dolos, 90
Torrere caepit Phoebus impatiens morae,
Caecamque nubem solvit in tenues aquas,
Delapsus imber plenus infesto sale
Iuvenile vexat Cereris enatae caput,
Arente culmo vana procumbit seges, 95
Humore nimio succus herbarum perit,
Nec dum quiescit torridus Phoebi calor.
Simulatque Libra temporum moderans vices
Teneret horas lancis aequali iugo,
Diemque nocti faceret in cursu parem,100
Tandem Philippum heroa quaesitum vides
Plenum Gradivo Belgicos fines manu
Sua tuentem. Nec tamen cessat furor.
Durae minister sortis et scelerum caput
Nigrans Iberus protinus tanto duci 105
Iubente sole (sol enim metuit dolos)
Femur sinistrum glande laethali ferit.
Iam vulneratum corpus in terris iacet,
Invulneratus animus ad superas domos
Evectus inter caelites potitur loco. 110
Unde execrandus ille supplicium luat,
Sceleratus, excors, filius dubii patris,
Quisquis Philippi sanguinis fuit reus.
Ergo, Philippe, promove causam tuam.
Novus priores circulos annus rotat, 115
Et sol eundem repetit ingressus diem.
Iam vindicabis, si quidem manes habent
Curas priores, nec perit superis amor.
Noli quiescant odia patrati nefas,
Violentus iras animus aeternas agat. 120
Et Anglicana militum fortis cohors
Inexpiata bella perpetuo gerat.”
Ubi sic loquuta est Musa, vindictae siti
Arere capit lingua dediscens sonos.
Exinde vocem irata compressit suam.THOMAS HUTTONUS
Ex vario Pallas nectabat flore coronam,
Illam Sidnaeo diva datura suo.
Dumque rosas violis intexit mollibus albas,
Crescit et in sphaeram flore corona novo,
Deficiunt flores, in qualum sedula palmas 5
Ingerit, in qualo forte cupressus erat.
Aspicit, ex imo suspiria pectore ducit,
Sidnaeo metuit suspitiosa suo.
Abiicit e laeva (nam laeva prenderat herbam)
Qua (puto) malebat tum caruisse manu. 10
Vix in subiecto requiescit poplite laeva,
Vicinaeque cadens herba recumbit humi.
Cum fama ad divae metuentes advolat aures,
Delicias narrans interiisse suas.
Excidit e gremio qualus, manibusque corona, 15
Et de sedili labitur ipsa suo.
Mox vultum solitus color et calor ossa reliquit
(Haec Niobes, credo, forma gementis erat).
Tandem immortali recreata vigore, stuporem
Excutit, et gelidum pallida corpus adit. 20
Quod simul ac turpi faedatum pulvere vidit,
Ut sit ei similis, faedat et ipsa genas.
Post ubi destricto vestem illi discidit ense,
Vidit et in tenero poplite vulnus, ait,
“Quam tibi cum dulci communis Adonide sors est!25
Illi transfodit bellua dente femur.
Quam mihi cum tristi communis Cypride sors est!
Et mihi deliciae iam periere meae.
Invida gens hominum, genus invisumque ferarum,
Tuto in deliciis quin licet esse deae? 30
Sidnaeus nobis, Cytharaeae charus Adonis,
Interiit simili charus uterque modo.
Non licet in pulchro divinam corpore mentem
Claudere, continuo quin noceatur ei?
Huic (ait) ipsa malo posthac prospexero, vivet. 35
Nec tamen huic corpus, cui noceatur, erit.”
Haec dicens caeco conclusam carcere mentem
Emittit, superas advolat illa domos,.
In quibus aeternam carpit secura quietem,
Et nihili insidias pendit, Ibere, tuas. 40Astra petiturus Sidnaeus noluit alas.
Scilicet Icaream meminit, timuitque ruinam.
Liquenda tellus frigidis stagnans aquis
Alis minata est ponderis nimium sui.
Tangenda crebris sydera nixibus
Ustura plumas ignibus.
Virtus nescia cum foret
Frigore stringi,
Ignibus uri,
Illa nititur insita
Sidnaeus, illi nec calor
Ignis, nec undae frigora subditae
Obesse possunt, quin polum recta petat,
Quin praepotentis assidens lateri Iovis
Praesenti decoret possessum numine caelum,
Adiecto illustret subiectam lumine terramQuin cum Sidnaei Musarum funere funus
Ducitur? Et Musae, vereor, periere gemendo.
Consenuisse ferunt ipsam lugendo Thaliam,
Tardius adque suum solito venisse poetam.
Quis reliquas vel sperat adhuc superesse sorores, 5
Queis magis in tristes propendent pectora luctus?HENRICUS PRICEUS
Laetantur superi: nos querimur pigri?
Sidnaeus valeat: si bene bellico,
Captivo, cineri, quam bene caelico?
Fausto cur miser invides?H. SMITH
85. ECLOGA
OCEANUS, TAMISIS, SABRINA, RHENUSAurea flaventes violasse Britannia crines
Dicitur, et lachrymis implesse fluentibus ora,
Sidnaei post fata sui. Mox abdita sylvis
Moesta latet mediis, rutilo nec ut ante pyropo
Distinguit chlamydem, nec vestibus implicat aurum,5
Sed corylos inter candentia pectora palmis
Plangit, nympharum circumvolit ante corona.
Nunc Essex faecunda croci, nunc vitrea venit
Sussex, et nitidis illic Cornubia venis.
Hic steterat nivei pecoris Lincolnia dives. 10
Iamque polo planctu rupto, “proh Iupiter,” omnes
Ingeminant, ”et vos o conscia sydera facti,
Sidnaeus cecidit? Vix ah vix Flandria tanti!”
Venerat huc etiam quae stemmate floret equestri
Cestria flens, manibusque soror Salopia iunctis, 15
Et belli fulmen proles generosa Brigantum,
Terque quaterque tonans, “heu non est Flandria tanti!”
Nec non et reliquae vinctae pallentia vittis
Tempora caeruleis, et maesta fronde cupressi,
Angliades adsunt, et Cantia concolor illis, 20
Cantia, nympharum qua non florentior ulla
Sidnaeo vivo: sed nunc post fata Philippi,
Infaelix roseos laniavit Cantia crines.
Iam Faunus doluit, satyri doluere bicornes,
Et virides Nymphae caput occuluere sub antris. 25
Non tulit hos fletus Tamisis regnator aquarum,
Sed pede nectareo fulgentem libat arenam,
Et mare velivolum refluis allabitur undis.
Currit ab occasu (qui quondam regia proles,
Nunc flumen) Sabrina, viae per mille meatus: 30
Oceanique sui spumantes appulit aedes.
Volvitur huc etiam, quo non formosior olim,
Rhenus, nunc crudo maculatus sanguine vultum.
Quos ubi conspexit, pictis discumbere lectis
Caeruleus iussit genitor, nectarque ministrant 35
Naiades, et conchis oneratur mensa marinis.
Post epulas, antrum, vivo quod forte pependit
Pumice, perveniunt, glabrisque sedila saxis,
Et pater Oceanus scopulo sic orsus ab alto:Vos o faelices interlabentia terras 40
Flumina, quandoquidem glauco consedimus antro,
Dicite quaeso mei vitamque necemque nepotis.
Hoc duri carmen scopuli, fluctusque sonantes
Expectant, et qui texunt umbracula tophi.
Vos vitam, Rhenus crudelia funera dicet. 45
Incipiet Tamisis, Tamisin Sabrina sequetur.
Alternis agitote, placent alterna Philippo.TAMISIS
Cantia virgo fuit primis quae floruit annis,
Ambrosias collecta comas, pallaque refulgens
Quam color ardenti Tyrius suffuderat auro. 50SABRINA
Non digitos Aurora nitens, non Flora capillos,
Non oculos, non labra Venus, non colla Dione,
Non aequat Pallas gressum, non Cynthia vultum.TAMISIS
Illam Nereides inter, nymphasque sorores,
Carpentem violas, et suave rubentia poma, 55
Vidit crinitus (nam quid non vidit?) Apollo.SABRINA
Vidit, et obstupuit, laudat, laudando calorem
Traxit, et Idalia praefixus arundine Phaebus
Maiorem genuit, si fas est credere, Phaebo.TAMISIS
Fas est, sic etenim Pelidae gloria Pelei, 60
Deiphobo Priamus, titulo Pallantis Evander,
Saturnusque Iovi cedit, Phaebusque Philippo.SABRINA
Nascenti puero circum cunabula flores
Dant nymphae, manibus blandae dant lilia plenis,
Et tanto faelix Oxonia gaudet alumno. 65Et puer Oxonia tali nutrice beatus.
Huc etenim spretis Pallas migravit Athenis,
Huc Musas venisse ferunt, Helicone relicto.SABRINA
Dum parvus tenero nutrici ab ubere pendet,
Nectar et ambrosiam nutricis ab ubere promit. 70TAMISIS
Crescenti Musae scribunt in cortice nomen,
Et pueri nomen pariter cum cortice crevit.SABRINA
Novit enim lunae maculam, solisque laborem,
Stellarum lapsus, pictamque coloribus Irin;
Quid terras quasset, rapidumve retorqueat aestum; 75
Grandine cur pallet, ventis rubet aurea Phaebe.TAMISIS
Nec tantum radio surgentia sydera caeli
Descripsit, terras etiam terraeque meatus
Viderat, et vasti sinuosa volumina ponti,
Qua sol vel tollit, vel tingit in aequore, currum. 80SABRINA
Non unquam vixit iuvenis florentior illo.
TAMISIS
Nec vivit (mihi crede) senex prudentior illo.
SABRINA
Sidnaeum Daphne, Sidnaeum candida Phyllis,
Sidnaeum Crocale petiit, petiitque Lycoris,
Sed nec eo Crocale, nec flava potita Lycoris. 85Hunc tamen obtinuit Walsingamaea propago,
Cui tantum cedit, quamvis formosa, Lycoris:
Asper puniceis quantum dumeta rosetis.SABRINA
Obtinuit, dulcique viro, Iunone secunda
Formosam peperit nympham formosior ipsa; 90
Faelix ah tanto nimium nimiumque marito.TAMISIS
Ille viros etenim tanto supereminet omnes,
Attica stridentem quanto Philomela cicadam.SABRINA
Qualis in ore lepos! Quot, qualia, quanta canebat!
TAMISIS
Et quae maiestas! O qualia, quanta gerebat! 95
SABRINA
Charus erat Musis, vicitque poeta poetas,
Doctaque Pieriae lambebant tempora vittae.TAMISIS
Gratus erat Marti torsitque volantia tela,
Laetaque victricem decorabat laurea frontem.
Hunc mea Musa canet cum sol elatus Eoo 100
Cardine, cumque cadens portu se condit Ibero.SABRINA
Quid Musas memorem? Cane quaeso Philippe, Philippum.
Tu solus poteris. Cedit tibi magnus Amyntas;
Et Pan cantando victus, sua frigida liquit
Maenala, licturus credo tibi Thessala Tempe. 105
Ille vel Arcadica dum lusit arundine tecum,
Ille vel Arcadica se dixit arudine victum.OCEANUS
Formosi fluvii, vestro pro carmine grates
Do, semperque dabo, dum lucent sydera, dumque
Gloria Sidnaei complebit maenia mundi. 110
Incipe, Rhene, precor, parvas transcende myricas,
Non semper saliunca placet. Caput altius effer,
Dic Anglas acies, magnique tonitrua Martis:
Me rogitante, meus non irascetur Apollo.Non nunc, ut quondam tenui modulamur avena. 115
Egredimur sylvis, pastorum linquimus arva.
Dent veniam Musae, multo maiora canemus.
En fera Tartareum barathrum, noctemque profundam
Deserit Alecto, Ditis pallentia regna:
Ac alium Phlegetonta petit. Nam turbinis instar 120
Advolat Hispanum, (quo non crudelior Orcus)
Deliciasque suas sic est affata Philippum:
“Sic, ignave, situ galeam squallere paternam,
Et luxu patiere tuos languere lacertos?
Non satis est Lybiam patris virtute subactam 125
Amitti, lecto dum molliter ossa reponis?
Non satis est frangi bellis, ac Marte retundi?
Sed trades molli gemmantia sceptra Sicambro?
Ausus eras olim nil quicquam tale merentem
Tollere, teque tui Caroli satiare cruore, 130
Iamque tuum metuis populum, populumque rebellem?
Non puduit maculare torum, lectumque iugalem,
Pessime, iamque tuum ferrum maculare pudebit?
Fare, quid expectas? An dum tibi claviger adsit
Papa? Vel in gremium tibi defluat aureus imber? 135
I nunc, et dormi, securam carpe quietem,
Te monachi cingent precibus, ne belliger Anglus
Laedat, neve tuum rapiat Dracus impiger aurum,
Magnanimove Draco se dedat Sancta Domingo.”
Dixit, et avertens torum de fronte colubrum 140
Arripit, et regi latus inter et ilia subdit.
Haud mora, terribilis rauco clangore tonabat
Buccina, Parmensis Flandram populatur agellum,
Flammarumque globis crepitantibus omnia vastat.
Interea Batavo, Phaebum, responsa petenti, 145
Sic cecinisse ferunt: “Hispanum frangere bello
Non Gallus, non Turca potest, non mille phalanges.
At virgo regina potest, stirps alma tonantis,
Quod nec Turca potest, nec possunt mille phalanges.”
His super, induti ramo viridisntis olivae, 150
Caerula radentes arata puppe volabant
Belgae, iamque tuos subiere, Britannia, portus.
Extemplo regina viros in tecta vocari
Imperat, et solio flammas imitante corusco
Consedit, magna procerum stipante corona. 155
Ast illi, quando coram data copia fandi,
Aspectant vultum, maiestatemque verendam,
Attonitique stupent. Nam gemmae veste rigebant
Baccarumque decus, quales Sydonia Dido,
Vel quales Hecube Troia florente gerebat. 160
Parva cano: reges regina, virosque virago,
Et nymphe nymphas, vicitque Diana Dianam.
Magna cano, maiora canam, nunc pandite fontes,
Pandite Pierides. O dignus virgine vultus!
O Iove maiestas, o dignum Pallade pectus! 165
Vox tua Calliopem dulcis sonat, o dea certe!
Talis, tanta fuit, quam dum miratur iuventus
Flandra tacet, vultum componit Elisa serenum,
Siceque levans oculos, visa tellure, profatur:
“Flandre, quod exoptas dabitur. Nec nomine regni 170
Tangor, net imperii. Non me radiantia sceptra,
Nec vestrum diadem movet. Me nomen Elisae,
Me genus egregium ducit, clementia cogit,
Et virtus invicta iubet. Nec tristia nobis
Bella placet, o si nusquam Mars impius esset: 175
O si regnaret toto pax aurea mundo!
Sed non flectuntur superi, neque vota valebunt.
Namque nefas fieri, fieri quod fata recusant.
Nunc experta mali (nam me quoque Iupiter aequus
Ferre malum voluit) vestro succurro dolori: 180
Tam pietatis amans, et relligionis Elisa.
Nam pudet Hispani, vestri miseresco, Iovisque
Horresco fulmen, quo sum genitore creata.”
Ista loquebatur princeps et talia, Musam
Quae latuere meam. Vos fingite plura loquentem, 185
Fingite, ficta tamen factis superabit Elisa.
Dixerat, et proceres dictis parere parabant.
Terribilies tonuere tubae, Leicestrius heros
Primus prodit ovans, tergoque refulget eburno
Virgati patrium saguli decus. Ardet in auro 190
Nodosus baculus, per quem conamine magno
Horrens ursa pilis, centumque ligata catenis,
Scandit, quam mediam distinguit luna bicornis.
Post hunc emicuit iuvenum numerosa caterva,
Heroumque globus. Quos inter, tela coruscans 195
Sidnaeus tendit, flos aulae, gemma senatus,
Hispanis fulmen, iubar Anglis, gloria Belgis.
Illi stellatus clypeus, nam Mulciber illic
Caelarat, quae facta patrum, quae fata nepotum,
Et quae Sidneae florentia stemmata gentis. 200
Hic Europa Iovis mulcebat cornua tauri,
Illi manus lingua lambit cervice reflexa.
Europam sequitur formosa Britannia matrem,
Quam pater Oceanus geminis amplectitur ulnis.
Oceani tepido tercentum corpora nymphae 205
Delituere sinu. Sed Cantia prata pererrans
Pingitur, hanc violas et mitia poma legentem
Aut rapit, aute blande tentat facundus Apollo.
Haec, clypei margo viridi circumflua lymbo
Picta gerit. Tenet umbo Dracum, qui classe peritus 210
Surgentem novit solem solemque cadentem.
Hunc vel melle neces et vulnera mille minantes
Hispani circum circa vallare videntur.
Ille dolos ludens, fugit (mirabile dictu)
In volucrem conversus avem, corpusque decorum
Penna levat. Quo nunc, quo nunc, Hispane, furore 215
Corriperis? Littus iuxta Neptunius ales
Fertur, in arva volans argenti plena, Dracumque
Ex auro confecta tuo tegit aurea pluma.
Talis erat clypeus, mucronem gemmea lampas
Nescio quo fulgore beat. Stat vertice crista, 220
Scintillansque procul flammas ad sydera volvit.
Aere rigens lorica micat, scutoque comante
Histrix argento pennas iaculata refulget.
Hos comitata duces, rapidis dat carbasa ventis
Tota phalanx, spumant luctantibus aequora remis. 225
Et iam Zutphenum properant, ac maenia tangunt,
Quae dux armato Parmensis milite munit.
Ille Britannorum turmas speculatus, et altum
Sole repercusso fundentem lumina conum,
Obstupuit, seseque pavens in maenibus abdit. 230
At genus armipotens se campis intulit Anglus
Ardentem volvens aciem, plenusque minarum
Sublatis ad bella vocat clamoribus hostem.
Interea Iuno flammato pectore vulnus
Aeternum recoquens, roseo Pallantida vultu, 235
Thaumantisque vocat natam, terramque polumque
Nubibus involvit. Caeca caligine montes,
Et tristi virides vestitit velamine valles.
Has inter nebulas audax Hispana iuventus
Castra Britannorum perlustrat, et undique currit 240
Versatura dolos. Vidit Sidneius heros,
Et parva (sic forte fuit) comitante caterva,
Obvius arma quatit, multaque fluentia caede
Pila rubent, tanto torquentur turbine tela.
Vulnera dum glomerant, dum pellunt fulmine fulmen, 245
Tempora dum rumpunt adamantina, bella ciere
Aspectante polo Martemque Iovemque putares.
Qualis, cum Siculis luctantur fluctibus Euri,
Fit fragor in ponto, vel qualis clangor ad auras,
Cum Iovis ignivomens fabricatur fulmina Brontes:, 250
Talis erat tonitrus. Coelum micat ictibus altum.
Horrescunt omnes superi, metuuntque gigantes
Ne vastos iterum vibrent ad sydera montes.
At cum vidissent Sidnaeum, quisque deorum
Esse suum certat. “Meus est,” Tritonia dixit, 255
“Est meus Aeneas,” inquit Cytherea, “videte,
Sic galeam, sic ille manus, sic arma gerebat”
Ridet, et assurgens divum pater, “Herculis,” inquit,
Agnosco vultus: hic est qui Cerberon olim
Attraxit triplicem, iunctis adamante catenis. 260
O quantas torquet moles, et pondera quercus!
Sic Larissaeum pressit ferus Hector Achillem,
Hectora non aliter pressit cristatus Achilles.
Nec tamen haec exempla placent. Nam cederet illi,
Audiat ipse licet, Mavors.” Audivit, et ira 265
Intumuit Mavors. Euri mox ocyor alis,
Vel rapido similis torrenti, provolat amens,
Arma rapit, saevoque minas effulminat ore.
Interea miles lento demittere cornu 270
Spicula forte parat. Vidit Gradivus, et eius
Impiger adducto direxit brachia nervo.
Sidnaeus caute corpus, stridente sagitta,
Flexerat: at sonipes venientia vulnera summa
Fronte gerens, terram moribundo vertice pulsat. 275
Ille ferox alium nitidi calcaribus auri
Arduus urget equum, qui spumas evomat ore
Flammifreras: nec eum volucer superabat Eous
Cursu, nec Pyroeis, nec sic volat igneus Aethon.
Vidit, et invidit Mavors, nec plura moratus, 280
Candida Gorgoneis transfixit crura venenis.
Ille diu pugnans violentum vincere vulnus,
Heu iacet, et tandem fatis concedit iniquis.
Obstupuit mundus, solitum nec luminis usum
Cynthia dat, tremulasque faces abscondit Apollo. 285
Haud mora, terra tremit, caelum tonat, unda recurrit,
Horret Atlas, et paene polum cervice remittit.
Arserat omnipotens, et ne molimine magno
Fata retraxissent, ter ve quater ille rotato
Fulmine Tartareas Martem misisset ad umbras. 290
Quod potuit, doluit, pernicibus avolat alis,
Sidnaeumque suum, vita cum luce relictis,
Ambrosia sparsum fulgentibus intulit astris.Nec lachrymis inimica lues, nec flamine corus
Nec nimbo saturatur hyems, nec sanguine bellum. 295SABRINA
Sidnaeum Ganges, Sidnaeum Nilus, et illum
Danubius totum pleno canit ore per orbem. 330TAMISIS
In querulos abiere modos, nec funera fando
Temperat a lacrhymis Hispania, ferrea quamvis.SABRINA
Nec coma Narcissi, nec semper floret acanthus.
TAMISIS
Nec rosa, purpureo quamvis veletur amictu.
SABRINA
Candida Riphaeis franguntur lilia ventis. 335
TAMISIS
Nec semper volitat paribus victoria pennis
RHENUS
Dicitur ah vere nimium niumiumque Philippus:
In terris ageret si non foret ille Φίλιππος.OCEANUS
In terris ageret. Sed nunc clarissimus ille
Gentilemque Helicen iuxta, septemque triones, 340
Splendida Sidnaeum micat inter sydera sydus.TAMISIS
Dum Mars ardebit Venerem, Venus aurea myrtum,
Littora dum myrtus, bibulam dum littus arenam,
Vivet, et aeternum florebit fama Philippi.SABRINA
Dum sol auroram, solem dum noctis imago, 345
Dum noctem sequitur roseis aurora capillis,
Vivet nec magni morietur fama Philippi.
Haec memini fluvios gelidis dixisse sub antris,
Et iam suadebant labentia sydera somnos.
Discedunt flentes, scopulis clamantibus eheu, 350
Et duris scopulis Echo responderat eheu.FRANCISCUS MASON
Si licet in tenui Sidneium flere Camaena,
Sidneium, quo vix toto fuit alter in orbe
Notior, aut sacris maior virtutibus heros,
Non mihi, quem luctus, quem maeror publicus angit,
Causaque communis, totidem, totidemque querelae, 5
Iniicient tenues ingrata silentia versus.
Quid tamen inprimis quererer? Quae verba dolori
Sufficiant? Aut quae satis ita tristibus, ullae
Esse satis possunt lachrymae, dignaeve querelae?
Singula continuum conclamant undique luctum, 10
Sive, Philippe, tuum quererer lachrymabile fatum,
Seu memorem inflictum tibi, chara Britannia, vulnus.
Quam fuit (o utinam sic semper fata stetissent)
Sidnaei quondam virtutibus Anglia foelix!
Cuius in unius sederunt pectore Musae, 15
Totque artes, et tot linguae quod pectore in uno
Posse capi, certo vix postera crederet aetas.
Illum nobilitas generis decoravit, et ille
Nobilitatis honos, si quis fuit alter, avitae.
Illum Musarum chorus exornavit, et ille 20
Prae reliquis multo Musas ornavit honore.
Te, Sidneie, sacros inter celeberrime vates,
Te, cuius nomen proceres stupefecit, et omne
Reddidit attonitum vulgus; proh fata, peremptum
Ante diem, et dulci spoliatum lumine vitae, 25
Quis non lugeret, nisi ferro durior ipso?
Oh quantus, si te caepisset serior aetas,
Quantus eras armis, et quantus pace futurus?
Sed vetuit fatum, nimis execrabile fatum,
Quodque modum nescit, proh detestabile bellum. 30
Spem nobis, vitamque tibi praescidit, et una
Abstulit atra dies, quam praesens horreat aetas,
Quamque execretur series ventura nepotum.
Mors fuit unius, luctus pervenit ad omnes,
Sensit et infaelix id tota Britannia vulnus. 35
Vos ego, magnanimi heroes, quos fama per orbem
Effecit celebres, meritaeque insignia laudis,
Faelices quondam haeredis pietate Philippi,
Vos testor, quas illa dies infausta querelas,
Quas populi lachrymas, et quas dedit illa senatus, 40
In qua lux patriae, flos nobilitatis, et inter
Tot proceres, belli princeps, pacisque columna
Occubuit, medios rueret dum fortis in hostes.
Non tua tot tristes senserunt funera planctus,
Inter Romanos sic deplorate Camille, 45
Nec te, delicias urbis, Tite, gentis amorem,
Maiori flevere patres populive dolore.Deucalion, quia iustus erat, non mergitur undis,
Cum reliquos raperet pontus et unda viros.
Tu, quo nulla tamen meliorem viderat aetas,
E reliquis solus, magne Philippe, iaces.
Cur nihil ad multos pietas tibi profuit annos? 5
Nempe fuit caelo dignior illa frui.Dum te tot proceres haeredem ascribere vellent,
Se dignum haeredem censuit esse Deus,
Faelix in vita, faelix in morte Philippus,
O quantam pietas fecit utramque tua.Qui te diis aequat superis, divine Philippe,
Quam par est homini, plus dabit ille tibi.
Qui tibi mortales putat exaequare, Philippo
Quam sit conveniens conferet ille minus.
Oxonium primae testis virtutis, et aula, 5
Cui non heroum charior alter erat,
Ipsaque castra, tuae nimium fatalia vitae,
Supra mortalem te sapuisse sciunt.GUILIELMUS PRICHARD
Aenea potitur Dido, si prole beata
In puero tantum cerneret ora patris:
Non potitur coniux Sidnaeo prole beata,
Sitque licet referens ora puella patris.
Ora referre parum est, nisi possit facta, sed ambo 5
Faemina, vel proles mascula nulla potest.
Non: si virgineos habitus mutaverit ista,
Iphis ut illa suos, ambo referre nequit.
Hermaphrodaeas igitur fas quaerere formas?
Foemina, mas, proles neutra, nec ulla refert. 10Sidnaeus Latio, Graio sermone Φίλιππος,
Unus utroque sciens, nomen utrumque tenes.
Qui virtutis amans, dum pax agit omnia, demas
De Graio medium nomine, erisque φίλος;
Bellaque cum demant medio crus corpore, demas 5
De Latio medium nomine, sidus eris.
E medio corpus, medium de nomine demas,
Cum Latio Graium nomen ad omen habet.
Pace φίλος, bello sidus, Graio Latioque
Nomine, te faustum terraque polusque colat. 10NATHANAEL DODO vos sorores Oxonides novem,
Tandem stuporem ponite, nec dolor
Propter Philippum sic prematur
Corde, ut et ora premat stupore.Vester loquatur tandem aliquid dolor, 5
Et flebiles mittant gemitus, sonos.
Eheu Philippo iam perempto
Solvite iusta metris sonoris.Cui sic dedistis dona superstiti,
Nunc moesta detis carmina mortuo. 10
Quo digna nulla etsi poesis,
Grata tamen pia sit voluntas.Cantare sed si vos prohibet dolor,
Vestras ita armis delicias rapi,
Nobis parumper da tuam oro 15
Melpomene cytharam canoram,Ut mentis utar nunc modulo meae,
Nunc praedicando lugubribus modis,
Vita modum qui praedicandi,
Morte modum superat dolendi. 20O sydus ortum sydere nobili
Sidneie clarum, sydere tantulo
O si fuisset digna tellus,
Serius ut superos adisses,Ut luce vultus angelici tui 25
Nostros ocellos, pectore pectora,
Virtute vires, mente mentes,
Teque diu patriam beares.Si non fuisset (quod piget eloqui)
Te indigna tellus sic vitiis scatens, 30
Heu longiorem fata viam
Hoc tibi nae dederant in orbe.Non occidisses sic viridi tuae
In flore vitae, tunc patriae tuae
Spes tanta, sic virtutum asylum, 35
Deliciae Charitum et sororum.Non orbis esset lumine tantulo
Virtutis orbus, quam cito ceperas
Te vel semel mundo dedisse,
Et latius miscuisse terris. 40Tunc horruisset fundere sanguinem
Mars ipse tam almi corporis: et deae
Vitae horruissent luce tanti
Syderis heu spoliasse terras.Sed summus aether syderibus locus. 45
Nec digna tellus sydere tanto erat.
Hinc cum nequit te nunc beari
Terra, polo fruitor beate.I. HICKES
Ipsus ab Elysia redeat si valle Philippus,
Ingratasque trahat rursus in orbe moras,
Si sua paulisper spectet praeconia pompae,
Et pia flebilibus funera fleta modis,
Non puto tam fluxae maerebit damna iuventae, 5
Gestiet officio quam, pia turba, tuo.
Crediderim potius si mors subeunda fuisset,
Rursus et hanc mortem, et hunc voluisse rogum.
O dignum Oxonium tantae pietatis alumno,
Tuque adeo Oxonio digne, Philippe, tuo!10Cum te in confertos, Sidneie, coniicis hostes,
Dum nimium stimulat te iuvenile decus,
O oblite tui, non ante oblite tuorum,
Debuerat patriae tum subiisse tuae.
Sed subiit, nimis o subiit, tum, magne Philippe, 5
Patria te stimulat, patria te iugulat.
Patria non iugulat, Parmae manus impia Parmae
Immolat, et paenas poscit ab immerito.
Sed neque tu, tua nec te patria, Parma nec ipsa
Impia, sed fati vis fera te iugulat. 10
Vis fera, sed frustra, quia victus denuo vincis,
Mortue nec poteris, dive Philippe, mori.95. D. PHILIPPI SIDNAEI TUMULUS
Hic cuius tumulus? Sidnaea. Faemina quae flens?
Patria. Cur lachrymat? Fas lachrymare patrem.
Quae dea funeram quae praemeat anxia pompam?
Relligio. Sequitur qui chorus? Aonidum.
Numina an ipsa dolent? Merito. Gemit orba patronum 5
Relligio, Phaebum Pieridesque suum.
Hei mihi qui superis charum caput invidit, ipsis
Invidit et nobis? Mortis iniqua manus.
Patria, relligio, Clariaeque lugete sorores,
Aeterno est vestro mortuus iste malo. 10Saxea Roma fuit, sed tempora Caesaris ante,
Aurea sed vivo Caesare Roma fuit.
Aurea, Sidnaeo vivente, Britannia tota est,
Illius anne igitur morte futura lapis?
Nescio, posteritas magis hoc dignoverit olim, 5
Hoc saltem possum dicere, tota stupet.Quisquis es amisso qui discruciare Philippo,
I, petito Arcadiam, vivit in Arcadia.Cum tua deberet grandi pede fama referri,
Cur damus impariles ad dua busta modos?
Planximus immodico certe tua funera fletu,
Singultu alternos impediente sonos.Mentiri, Iove vel volente, quondam
Fas erat Amori plusculum:
Mentiri, Iove sed iubente, de te
Non fas Amori, non Iovi.CAROLUS SONIBANCKE
Quid est, Apollo, quid moraris emori?
Vitam cruenta sustilit cum Belgia
Tuo Philippo, gloriae quondam tuae,
Quid est Apollo, quid moraris emori?Valete, Musae, vester extinctus iacet 5
Sidneius, aris unicum vestris decus,
Parens, alumnus, cultor, ac idem deus.
Valete, Musae, vester extinctus iacet.Et vos, Britanni, nobiles quondam duces,
Reparate funus, funus infaelix nimis, 10
Redite lacrhymas, si quid hic lachrymae valent,
Et vos, Britanni, nobiles quondam duces.Lacrymae supersunt, et tibi lachrymas damus,
Longas, Philippe, ducet exequias tibi
Anglia, quosque saepe renovabit rogos,15
Et dum supersunt lacrhymae, lachrymae fluent.Quam nulla, Flandria, videatur spes tua!
Te stare fecit qui diu cecidit tibi,
Et ipsa quamvis funditus nondum ruas,
Quam nulla, Flandria, videatur spes tua!20Sidneie, si quis sensus extincto manet,
Quid moliatur patriae fatum tuae,
Dic quid minentur astra, quid paret Deus,
Sidneie, si quis sensus extincto manet,Nos, nos, Philippe, plura fortassis prement. 25
Maiora nequeunt, morte quid gravius tua?
Ruente sole, si velint ruant poli,
Et nos, Philippe, plura si possunt premant.Quid dulce sine te? Quid putem tecum malum?
Si vel deorum caelicas scandam domos, 30
Vel me recipiat limen inferni Iovis,
Quid dulce sine te? Quid putem tecum malum?Leti beatam fugio maturi viam
Morique properem, iungar ut, Sidnei, tibi,
Morererque misere, si cito possem mori, 35
Et vel beatam fugio, si longa est, viam.Belgae paventes arma Sidneii vocant,
Ruitura Slusi castra Sidneium vocant,
Repetenda clamant, sed minus Belgas moror,
Angli paventes arma Sidneii vocant. 40Si vivis audi, sique non audis veni,
Acue, vel aufer bella, vel belli moram,
Et adde vires, si potes patrias tuis,
Sic dux ad arma, suasor aut pacis veni.Damnatae matri magno de crimine morti,
Assedit soli filia sola comes.
Quam quia non alias potuit nutrire, coacta est
Ubere compresso pascere lacte suo.
Quo viso, praetor, praetorque infensus, utramque 5
Mirans, et miserans, talia verba dedit:
“Filia te matrem, pietas te filia servat:
Rara quidem pietas, digna utriusque salus.”
Filia quod matri, patriae tu, dive Philippe,
Damnatae fecit, feceris innocuae.1 0
Et licet innocuae, magno discrimine pressae,
Illa licet passae crimine digna suo.
Filia ubi assedit, tu mille per ardua curris,
Solus prae reliquis, sola sed illa comes.
Filia nil aliud potuit, tu plurima Sidnei,15
Ut sat grata tuis, sic tibi tuta magis.
Filia quod fecit, fecit fortasse coacta,
Tu quae fecisti singula sponte tua.
Filia quid fecit, si presserit ubera tantum?
Cor, corpusque tuum vulnera dira tulit. 20
Illa dies aliquot, tu totum paene per annum;
Unam pascebat, tu simul innumeros.
Quod dedit illa, fuit pars sola superflua lactis:
Quod tu, sacra fuit sanguinis unda tui.
Nec dedit illa tamen, sed matri reddidit aequum: 25
Tu dederis, nam cui talia debueras?
Haec tamen ut vidit summus Mars praetor in armis,
Mars nimis infensus, plenus et invidia,
Non dubie mirans, sed cernens quo tua virtus
Te tandem ferret, quo tua te pietas, 30
Hispanos miserans, vel te, Sidneie, timescens,
Quem vel defunctum Parmica castra timent.
Talia verba dedit. Dedit? Oh, si verba dedisset!
Oh utinam si quae, talia verba tibi.
Verba dedit, neque verba dedit, neque talia verba, 35
Ista tamen retulit pro pietate tibi.
Tu patriam Sidnei, pietas te summa, Philippe,
Perdit, utramque volo morte perire tua.
Sic ait, et subito tenues vanescis in auras.
Haeccine sunt meritis praemia digna tuis? 40
Eius rara fuit pietas, tua quanta, Philippe?
Illi si pietas, quid tibi conveniet?
Unius et pietas uni si vita fuisset,
Num tua mors esset, vel tibi, vel patriae?
Unius at pietas fuerit cum vita duabus, 45
Num tua mors esset tum tibi tum patriae?
Sique salus, si digna salus, si digna utriusque
Unum erat haud pietas sed pietatis opus.
Nam tua (quicquid id est) tua quovis iure, Philippe,
Mors, mors digna, satis digna utriusque fuit. 50Quatuor Anglorum Musis divine columnas,
Quam iusto Bartas ordine numeras!
Morum, Baconem, Sidneium, ac Elisabetham,
Innuis unde duas esse, fuisse duas.
Et vere quondam, sin quando recolligis ista, 5
Tres illos posthac tolle, nec adde alios.
Nam licet ingenio Morus praecelluit omnes,
Cum caput amisit, perdidit ingenium.
Magnus erat Bacon, sed qui vix stare valebat,
Dum vixit, num iam firmior esse potest? 10
Et quamvis Sidneius eos superavit utrosque,
Sidneii pereant crura necesse cadat.
Tolle caput Moro, Baconi fulchra, Philippo
Crura, satis stamus si stet Elisa tamen.Tu luctum Barupenthe levem, Barupenthea vestrae
Exuperant Lachrymae. lugeat ille tamen.
Et vestras etiam Lachrymae si Peplus obumbret,
Convenit ut Peplo. Pergite flere tamen.
Sique minus poteris nostras celare querelas, 5
Vel bene ferre, potes Peple referre tuas.
Sique minus nostrae praestant, quod velle videntur,
Qui poteris dignas insuper adde tuas.THOMAS LODINGTON
Anglia quam dirum, quamque immedicabile vulnus
Contraxi culpa non bene sana mea?
Attritis bello Belgis, lentoque duello
Collisis (longi commiserata mali)
Dum pariterque viris studui succurrere et armis, 5
Armorum pariter damna virumque fero,
Belgica sicne mihi tellus benefacta rependis?
Sic me nil meritam Flandria tale premis?
Hosve mihi studii fructus, et amoris honorem
Officiique refers, quod miserata tui, 10
Et ducibus bello magnis, et milite multo
Ornarim, quod opes, auxiliumque frequens,
Quod dederim heroas fortes, fidosque ministros
Maeroris socios, participesque tui?
En sed opesque, ducesque, et fortia corpora bello, 15
Perdita sunt damno telaque, et arma meo.
Heu nimium ingratum pectus, nimiumque cruentum:
Cogis ut absumar luctibus orba parens.
Nec tamen istorum tam me iactura gravaret,
Urgeret nisi me plaga dolenda magis. 20
Misi ego spem gentis solam, columenque Britannae,
Occidit heu gentis spes, columenque meae.
Misi ego Sidnaeum, quo non mihi charior alter,
Quo non maiorem terra Britannia tulit.
Omni virtutis decorandum laude Philippum 25
Misi, iustitia, relligione, fide.
Sed quid ego illius celebrandis laudibus insto,
Cuius penna omnis laudibus impar erat?
Cur potius lachrymas oculis, lamenta dolori
Non paro, nec mortem flendo dolore tuam? 30
O utinam (sed non locus est post funera votis,
Quippe hominum votis non revocandus abis)
Sed tamen o utinam (nec enim mihi Flandria tanti es
Tota) foret damno vita redempta tuo.
At quia nec lachrymae prosunt, nec vota perempto, 35
Ut vivat faxo per ora virum.
Haec extrema illi nutricula dulcis alumno,
Oxonium solvas iusta, rogisque suis.
Sit tua cum lacrhymis coniuncta querela sororis,
Praeproperam querula voce doleto necem. 4035
Utraque dilecti multum, multumque cupiti
Sidnaei celsum nomen ad astra ferat.
Utraque ne pereat cum corpore fama, laboret,
Sed celebris volitet viva per ora virum.THOMAS HAMMOND
Talis in scenam hanc ego luctuosam
Prodeo, maestum caput obvolutus,
Qualis Atrides nimium cruentas
Stabat ad aras.Sola sors omnem mea vincit artem,5
Sensit indignum calamus stuporem:
Nulla tam saevo satis esse possunt
Verba dolori.Non olor tristes moriens ad undas,
Daulias non me superaret ales, 10
Dura si possent miserae levare
Fata querelae.FRANCISCUS SIDNEI
Belgia Philippum defleat ducem suum,
Anglia Philippum defleat patrem suum,
Princeps Philippum defleat Martem suum,
Curia Philippum defleat decus suum,
Plangat Philippum Oxonia patronum suum: 5
In hoc Philippo quanta spes uno iacet!IOANNES FOOTUS
Tres mundo positas patente stellas
Subvexit rutilo tonans Olympo,
Unum, tresque, perenne fecit astrum,
Martem, magnanimum patrem, Philippum.Qui transis reverere, sacra est haec ara, dicata
Semideoque viro, semiviroque deo.
Numen facta sonant, hominem sed fata probarunt,
Mortua pars hominis, non moritura dei.CALEB WILLIS
Ut Iovis e cerebro natam sine matre Minervam
Vidit, et invidit Iuno superba Iovi,
Ne quavis ratione prior se Iuppiter esset,
Illa simul Martem concipit absque patre.
Exhinc Iuno Iovi, Iunoni Iuppiter instat, 5
Nerc minus hostilis partus uterque fuit.
Hinc Musae Martem, Musas Mars invidus odit,
Uni nec credo posse favere simul.
Nam si uni cuivis potuissent ambo favere,
Favissent pariter (dive Philippe) tibi. 10
Sed memor illa patris, matris memor iste, sciebant
Non tibi se pariter posse favere diu.
Ne foret ingratum praestat tibi multa vicissim,
Quae simul haud potuit numen utrunque dare.
Hinc tibi vix iuveni donarunt omnia Musae, 15
Postea Mars voluit plura dedisse viro.
Sed cum te Marti mors immatura negavit,
Exhinc te Musae detinuere sibi.
Sic (licet exanimis) toto bene notus in orbe,
Si vivant Musae, tu quoque vivus eris. 20IOANNES CALFHILLUS
Aeneam Venus alma, Thetis servavit Achillem,
Illa tamen bellis apta, nec illa fuit.
Te, te, tutari bello maiora (Philippe)
Numina pugnantem non potuere duo.
Et pugilem Mavors, et vatem Pallas amabat,5
Nec tibi fert Mavors, nec tibi Pallas opem.
Dum pariter Martem sequeris, pariterque Minervam,
Subvenit fatis illa, nec ille tuis.
Siccine diis placuit servire (Philippe) duobus?
Alterutro melius numine tectus eras. 10
Quid rapis armiferas in Martia bella phalanges?
Arma tibi calami, tela (Philippe) libri.SAMUEL BURTONUS
111. IN PYTHAGORAE LITERAM Υ ET SIDNAEI Ψ
Pythagorae par Sidnaeus, ter maximus heros,
Graecaque par nomen littera utrique dedit.
Praebuit ille viam biiugi sub imagine callis,
Hic triplici in collis vertice monstrat iter.
Ille via duplici caelum monstravit et Orcum, 5
Hic, quacunque petis, pandit utrinque polum.
Ambo pares vitae speciem praeferre videntur,
Hic tamen aeternae praetulit, ille brevis.
Ambo pares habeant parilem pro munere laudem,
Ille prior multis, non habet iste parem. 10ROGERUS EWERUS
Qui nova si sospes cynosura, Philippe, fuisses,
Sidus in astrigero clarius orbe micas.
Charum te princeps habuit, te patria charum;
Chara tibi princeps, patria chara fuit.
Ni fera surgentem mors anticipasset honorem, 5
Aucta foret meritis illa vel illa tuis.RAPHAEL HEIWODUS
Quale decus caeli puro surgentis Olympo.
Qualis et in primo lumine solis honor:
Quale decus caeli clauso fugientis Olympo,
Qualis in occiduo lumine solis amor,
Talis eras nobis, dum vita (Philippe) manebat: 5
Te mors cum premeret lurida, talis eras.THOMAS COOPERUS
Postquam nigra suis caelum nox texerat alis,
Somnus et in gravidos intraverit altus ocellos,
Visa somno moesta Virtutis imago
Lugubri incedens habitu, geminasque retorquens
Infanda ratione manus, suspiria ducens. 5
Postquam solliciti funebria signa doloris
Ediderat, tandem stillantia lumina fixit
In terram, paulumque morans, ita farier infit:
“Mars, invise mihi, quis te furor impius egit
Sidnaeum violare meum? Qui syderis instar 10
Splendivit, et qui me teneris dilexit ab annis,
Quemque, mea (quantum potui) virtute beavi.
Non deerant validae generoso in corpore vires,
Mascula nec virtus, summo Iove digna parente.
Invide sed tu Mars, simul ac Fortuna sinistra15
Caeca comes, pariter conspiravistis in illum.
Sed quid sic moveor? Vulnus lethale subivit
Pro patria, quod ei summum importavit honorem.
Ast utinam hunc alius pro te meruisset honorem,
Dummodo vixisses, neque sic optare nefandum est. 20
Conqueror, et frustra, quoniam fortuna recessum
Non habet, et nequit his iterum superesse querelis.
At, Sidneie, mihi reliquis ter charior, istud
Me tribuente feres, vivet tua gloria, donec
Fulserit invisi Mavortis sydus Olympo.”” 25
Dixerat, et dicto citius velut umbra recessit.GUILIELMUS GIBBINUS
Ergo, Philippe, tuas delebunt funera laudes,
Et simul ac obiit corpus, abibit honos?
Nullane tantarum fiet memoratio rerum?
Nullane tam validi mentio facta ducis?
Siccine defunctum luges (gens Angla) Philippum? 5
Hic dolor? Hii luctus? Haec tua cura? Taces?
Infaelix regio tanto privata patroni,
Infaelix tellus qua sua fata tulit.
Infaelix coniux tanto viduata marito,
Infaelix proles hoc spoliata patre. 10
Infaelix patria est, cui tantum lumen ademptum,
Infaelix cuius sub ditione fuit.
Infaelix illa est academia cuius Alexis,
Infaelix aedes cuius alumnus erat.
Infaelix uxor, proles, respublica, princeps, 15
Omnia in hoc uno sunt miseranda viro.NICOLAUS LANGFORDUS
Astrologus miro radiantem lumine stellam
Vidit ubi Martis stella nitere solet.
Unde fit hoc dubitat, dubitanti Urania monstrat:
Scilicet in Martis sede Philippus erat.A. ALNEWICUS
Cur tibi, flos propriae stirpis, columenque Britannum,
Gloria nativi saepe canenda soli:
Cur illustre tibi nomen, virtutibus aequum,
Invideam? Pietas plus decet atque dolor.
Ergo heros dicere, decusque explebis avorum, 5
Par gladio priscis par calamo ducibus.
Hoc quoque Sidneii tegere est, non pandere laudes:
Pyrrhis, Scipiadis, indole maior erat.
O utinam ingenium saltem immortale fuisset!
(Scripta quidem peperit non abolenda die:) 10
Brachia, vim, Martemque ducis, validosque lacertos
Iampridem extingui, non ita triste foret.
Belgia Sidneii Martem tamen usque requirit
Fusa comas: heu quod non rata vota facit.
Nec semel, incumbant si qua fata aspera, tristi 15
Sidneium repetes, Anglia, voce tuum.
Non obscura cano, quantum praepolluit armis,
Quantum animis, tumidus testis Iberus erit.
Testes orae omnes, quas Thule ignota coercet,
Et freta quae ex Helles nomine nomen habent. 20
At neque in Europa voluit consistere virtus
Tanta, sed ulterius tendere cura fuit.
Forte lacessisset Turcas, Asiamque minacem,
Qua laudi immensae ianua lata patet:
Lurida ni niveum rupisset fistula corpus, 25
Iussissentque dcem fata Deusque mori.G. S. ex C. C. C.
Quid, Sidnaee, paras miseris succurere Belgis,
Ut miseros reddas multo magis ipse Britannos?
Subsidium afflictae decus est et gloria genti
Affere, at propriam scelus accelerare ruinam.
Sed nullam venit scelus in tua facta, Philippe,5
Nam Belgas quicunque iuvat, iuvat ille Britannos,
Prospicit et patriae prudens propriaeque saluti,
Qui rabidos hostes vicinis arcet ab oris,
Nempe agitur res nostra, domus cum proxima fumat.
Ergo cum Belgis te patria deflet ademptum, 10
Et monumenta tuae virtuti debita ponit,
Pro patria quod non dubitasti effundere vitam,
Dum Belgis gratam studuisti ferre salutem.EDUARDUS RAINALDUS
119. D. PHILIPPUS SIDNAEUS, SILVA
Hectorei cineres, et si quid in orbis Eoi
Funere crudelis fati violentia vertit,
Faelices nimium cineres, faelicia fata.
Ille, sed a magno vix debellatus Achille,
Ut luctus, ita laudis habet praeconia magna, 5
Magna quidem luctus praeconia, maxima laudis,
Vatis ab ingenio sub utroque sonantia Phaebo.
O quibus aeternos Musa evigilavit honores
Vivite. Corrodet neque nomina vestra vetustas,
Nec mala fata prement, mundique per aeva legentur 10
Atreides bellis, pelago iactus Ulisses.
Nec minus et nostri proceres valuere merendo
Si virtus eadem mercedem poscat eandem,
Aeterno priscis quam fingunt carmine famam,
Cur nostris renuunt Musae? Nam nos neque molles, 15
Nam neque degeneres, animos damnamus avorum.
Victor enim terris, pelago Draco victor, Iberum
Terror, et occiduo Mavortis fulmen in orbe.
Sed tamen accrescit maior Sidnaeus, et omnes
Antiquosque patres, et saecula nostra lacesset. 20
Magne Draco, magnusque animis, et magnus in armis
Quamvis tu fueris, surgente cede Philippo.
O quanti ante annos animi! Quantum instar in illo!
Ingentis fama o ingenti accensus amore
Quanta dabat documenta ortus, et Martis aviti! 25
Continuo ut puerum iuvenilibus exuit annis,
Succrescentem animo laudum spirabat amorem.
Depuduitque habuisse pares: et tum quoque princeps
Illustri reliquos exemplo anteire volebat.
Et nunc ora patrum, nunc in se vota nepotum 30
Vertit, et Oxonii totas exhausit Athenas.
Protinus admonitus mentem ad maiora reflectat,
Incrementa rapit virtutum, atque alta capessit
Iam num magna agitans, et nugas despicit aulae.
Utilibusque super curis, patriaeque salute 35
Sollicito iuvat esse animo. Tum cura recurrit
Quonam acies moderando modo: quibus artibus hostem
Opprimat, et pacis quae munia postulet usus.
Illum in pace patres, illum et mirantur in armis,
Illum etiam, Curii, illum etiam stupuere Camilli. 40
Et tanto externae turbantur in omine gentes,
Et nostri metuunt surgentia fata Catones.
Virtutesque viri varias, animique politi
Divisas partes varius sibi vendicat orbis.
Nuper ut esse suum iuraret Gallia civem: 45
Germani hinc cupiunt; illinc gens Italia captat:
Sed Batavi fecere suum. Quamcunque per oram,
Quocunque in pelago Batavas vitabis arenas.
Heu melius Turcis, melius tradendus Iberis,
Quam Bativis credendus eras, fuge littora dira 50
Et campos, unis Batavis male creditus heros.
Quas tamen ille urbes, quascunque immigrat in oras,
Certando rapuere omnes, tenuere morando,
Indigenamque vocant, nulloque est hospes in orbe.
Ille tamen totus tuus Anglia civis haberi 55
Et cupit et meruit.“ Soli tibi serviat,” inquit,
“Hoc caput, et nostra haec soli tibi dextera sudet.”
Interea mirum ut monumenta attraxerat heros
Ingenii, et magno magnus sub sidere crevit,
Ingentes animi, atque ingentia pectora crescunt. 60
Ingenio cessere scholae: cessere coronae;
Consiliis patres, animis Parmeius heros.
Attonitos habet ille senes: dumque omnia fessi
Saecula perlustrant, fastosque et facta revovunt,
Vix pauci in multis longo repetuntur ab aevo, 65
Qualis Sidnaeus numeratur in omnibus unus.
Unum adeo, per quas animantur saecula, Musae
Delitias nostri generis memorasse feruntur.
Huncne etiam potuit fati violentia nobis
Eripuisse? Ferox etiam hunc extinguere Mavors? 70
O tristes nimium cineres, o tristia fata!
Usque adeo nostros damnarunt fata poetas?
Nec posse aeternae meritas committere famae
Virtutes et facta viri? Nec ad Hectora tractum
Flexanimas iterum Musas, Phoebumque vocare? 75
Heu quianam tanta cingunt praecordia nubes!
Quis nam arma expediet? Quis tanti pectoris ignes
Condere sufficiet? Quis tot monumenta recludet,
Heroasque animos? Quis tantae praemia laudi
Restituet vates? Virtus sine vate sepulta est. 80
O tristes nimium cineres, o tristia fata!
Arcades o saltem, soli cantare periti
Arcades, o vestras inter si carmina silvas
Maiore insonuit calamo, secumque canentem
Si summo valuit deducere Pana Lycaeo: 85
Et, quae Maenalio ludebant vertice, nymphas
Pembrochia potuit si sistere primus in aula:
Montibus haec vestris cantabitis Arcades: imis
Vallibus haec: silvae vobis vallesque loquentes
Et tristes cineres, et tristia fata vocabunt. 90
Accipito has Thamisis lachrymas, et fletibus auctus
Ne pigeat pleno decurrere grandior alveo.
En pater ut ripas cumulo maiore fatigat
Fluminis, et nostris excrescunt imbribus undae!
Ecquid ad Oceanum quando tua flumina torques, 95
Ille etiam tumido salsus sub gurgite, nostris
Salsior ibit aquis! Tristes o sentiat ingens
Mertonidum lachrymas, atque aequora molliat Atlas,
Et crudele gemens, rauco cum murmure clamet,
O tristes nimium cineres, o tristia fata! 100
Sed faustis avibus magno duce lecta iuventus
Ibit, et a tumidis Sidnaeum exposcet Iberis.
Inde metum incutiat late, et Vilobeius ensis
Intonet, et saevum cladis prorumpat in aequor.
At vero parte ex alia victricia signa 105
Inferat atque acies effringat avunculus ingens.
Cuius ab invicto passim disiectus Iberus
Robore, victrices gladios en viscera sumet,
Et nusquam effugiet fatalis vulnera dextrae.
Quinetiam ipse adeo tandem Parmeius heros 110
Crudeles cineres, crudelia fata vocabit.
Nos humiles animae: nec enim molimina rerum
Tantarum nostro condi patiuntur ab ore.
Tu tibi res tantas solus componere dignus.
Idem eris et fandi vates, idem autor agendi. 115
Nam quae digna manent te carmina? Gloria magna
Littoris hesperii, nostrisque ingentior umbris.
Quamvis post cineres victuram in saecula famam
Tu tibi reddideris, nulloque tegere sepulchro,
Nos tamen accinimus. Nostrum pia Musa volenti, 120
Si non victuro, studium testabitur ore.
Excipietque tuam famam, et mirabitur omnis
Posteritas, perque ora hominum versabere vivus.
Atque tuos nostri per saecula sera nepotes
Foelices cineres, foelicia fata vocabunt. 125
Est locus in Batavis infra divortia Rheni,
Hinc urbis surgunt Zutphenae maenia, late
Illinc silva virens ferit aera vertice summum.
Interiecta iacet multi latissima campi
Planities. Illac onus auxiliare propinquis 130
Hispani a castris referunt, urbemque petebant.
Sidnaeus (piceae tactus caligine noctis)
Bis centum lectis equitum comitatus, ad hostem
Improvisus adest animoque in praelia prompto
Insilit. Attonitus subiti stetit agminis hostis 135
Viribus, et belli iam detrectabat arenam.
Victi armis, et victi animis, statuere coronam
Circumagere, et numero nostras incingere turmas.
Et bis, confisi numero, perrumpere tentant.
Bis tamen hostiles retro cessere phalanges, 140
Et bis protritae sua se in munimina condunt.
Protinus insequitur virtus invicta virorum,
Et furit in gladiis; oriturque asperrima caedes:.
Hinc Russellus, et hinc nullo discrimine saevit
Sidnaeus, saevumque in aperta pericula Martem 145
Praecipitant. Pereunt Fusius, Davalusque, Vogasque,
Andradioque caput Russellius abstulit ensis.
Hic animi praestans, et magnis clarus in armis
Gonzaga, Hannibalis titulos et nomina iactans,
Sidnaeum expectat, soloque moratur in illo. 150
Ut vero pulchrum foedatum pulvere vidit,
“O iuvenis nostris occumbere solus ab armis
Dignus, habe fatum, et fati solamina,” dixit,
“In manibus moriture meis: erit Hannibal autor
Vulneris.” Ille refert, “quid inania nomina iactas? 155
Vix ea nostra voco.” Nec plura effatus, et ictum
Excipit, et flexum femoris transverberat hasta
Impiger. Ille iacet nuda moribundus arena.
†Mactos hinc animos, et in arma invicta ferentem
Robora,† sulphureo de fulmina ferrea sphaera 160
Sidnaeo interea minitata, sed excidit illi,
Exiguum inde errans, et equino in fronte recepta est.
Continuo excipitur Sidnaeus in arma secundo
Insuper actus equo. Mavortia crescere sensit
Pectoraque, indomitumque animum bellator habebat. 165
Inde ruit praeceps, et nunc metuendus ab omni
Sidnaeus regione sonat. Divinior illum
Egit, et humano iam pectore maior Enyo.
Ecce autem eximiis longe fulgebat in armis
Insignisque animi, laudumque cupidine flagrans, 170
Et consternatos iuvenis Vilobaeius in hostes
Ibat, et obstantes, qua se tulit impetus, urget.
Sed nimium pugnae studio provectus, ut hostem
Longius insequitur, dum extendunt cornua late
Et frontem involvunt. Subito coiere phalanges 175
Hostiles. Vilobaeus in inter-cornua lapsus
Undique contracto iam circumcingitur hoste.
Hunc ubi Sidnaeus tanto in discrimine vidit,
Ingemuit, subitoque acri sub pectore magnas
Concipit irararum flammas, animumque minacem 180
Tollit, et “heu frustra genuit nos Anglia,” dixit,
“Si te sub nostris oculis Hispania praedam
Abducat. Trepido vel te, Vilobaee periculo
Protinus eripiam, vel si non possumus, una
Nos quoque iam mortis socios et laudis habebis.” 185
Dixerat, et raptim qua plurimus horror in armis,
Qua furit indomitus belli deus, agmina rupit.
Per caedes perque arma viam sibi dextera fecit.
Fida cohors equitum sequitur, cuneoque refringunt
Armatos aditus, atque agmina rupta repellunt, 190
Audacesque manus in Iberum caede fatigant.
Et iam per totam victor Sidnaeus arenam
Et Vilobaeus agunt hostiles undique turmas
Praecipites, ducuntque in seram praelia noctem.
Ac tandem fessos equites a caede reducunt. 195
Atque hic sulphureo iaculta pulvere ferrum
Ecce iterum scelerata manus librabat, adacto
Sidnaeus globulo configitur. Involat alte
In femur, et crurum per fragmina dissipat ossa.
Maior in extremis, et nescia cedere virtus 200
Hic etiam comitata virum. Sua vulnera nullo
Concessus gemitu, sese in sua castra reponit.
Protinus in patriam divinam, libera ad huius
Pulveris hospitio, divina anima emigravit.
Attoniti medio Batavi stupuere dolore, 205
Ausaque surgentis fati quasi fracta queruntur.
Te rigidi flevere Scoti, et durus Iberus,
Te Gallus, Sidnaee, ferox et Rhenus obortis
Intumuit lachrimis, et te, tua saepe secuti
Deflebant et castra duces, et carmina nymphae. 210
Anglia sed nimio mentem turbata dolore,
Anglia moesta suo veluti spoliata parente,
Anglia virtutum et Musarum orbata magistro,
Et quid agat nescit, fatique incusat iniqui
Momina: Sed querulam Batavorum in crimine vocem 215
Exonerat. “Batavi mihi pignora redditis?” inquit,
“Redditis, o Batavi, mihi pignora credita vobis?
Haeccine vestra fides?” Vox flebilis ultima verba
Imperfecta refert ingenti occlusa dolore.
At Musae ruptis iam fontibus agmine laxant 220
Liberiore suas venis salientibus undas.
“Currite,” dixerunt, “nostris de fontibus undae
Currite, perpetuo lacrhymasque e fonte perennes
Volvite. Si quis adhuc nostras bibiturus ad undas
Miretur salsos fontes, et flumina salsa, 225
Testantur lachrimas nostras haec flumina. Nostrae
Sidnaeus lachrimae, nostri Sidnaeius amores.”GEORGIUS CARLETON
Qualis praecipiti fulminis impetu
Arbor strata ruit magnanimi Iovis,
Aut pinus celeri turbine concidit,
Silvarum et nemorum decus,Talis nobilium sanguine stemmatum 5
Illustris iuvenis, morte nimis cita,
Lumen gentis, honor principis inclitae,
Spes ingens patriae iacet.Eheu: nec tacitus plura sinit dolor.
Laesorum superum fata minantia10
Sic, o sic rapiunt dum celebrem virum,
Quos casus miseris parant?Triste apium populos, diram ferat aula cypressum,
Nobilium cecidit gloria, plebis amor.Lugubris Ops Atyn, Venus aurea plangit Adonim,
Nubilus audacem Phaebus Phaetonta requirit,
Panos cura Syrinx, lacerum Latonia deflet
Hippolytum, fletu surgens Aurora madente
Memnona prosequitur, Narcissum vallibus imis 5
Saepius Echo vocat, Musae Charitesque peremptum
Flentes iuxta Helicona sonant resonantque Philippum.Delicias hominum, patriae decus, orbis amorem,
Qualem nulla tulit, sustulit una dies.
Sit morum testis Gallus, virtutis Iberus,
Anglus erit vitae, sit sibi, Belga, necis.
Anglia te solem, te senset Iberia Martem, 5
Mercurium sensit Gallia, Belgia Iovem.
Quod mihi te iuvenem rapuissent fata, Philippe,
Vesper et Eous nosset uterque polus.Hic turtur viduus gemat,
Syren triste sonet, canat
Hic luscinia lugubres
Et cygnus moriens modos.
Huc nardum, casiam, crocum, 5
Myrrham, thura calentia,
Iudeae sacra balsama,
Et messes Arabum date.
Hic Phaenix avium iacet,
O funus lachrymabile! 10
Orbis non habet alterum,
Nec pulvis similem dabit.Fili, cui toties aurea saecula,
Sortem Caesaream, Nestoreos dies
Optabam, foret ut subsidio
Virtus, et patriae et mihi,Te, te (chare) negent cum superum nigra 5
Iratique Iovis fata superstitem,
Nec flecti precibus mors adamantina,
Aut udis lachryis queat,Fato ne pereat vel tua gloria
Vel matris pietas, en tumulum tibi, 10
Luctus indicium qui referat mei,
Virtutis specimen tuae.Non hic gemma nitet, non ebur Indicum,
Non aurum rutilat, non Parius lapis,
Mausolaea parens non potuit dare 15
Quod solum potuit dedit,Forsan maius opus, nulla quod auferet
Annorum series: nec furor hostium,
Nec livor minuet: solus is obruet
Mundo qui veniet dies. 20O dignam meritis pyramidem tuis,
Molem posteritas hanc ubi viderit,
Tam charo cineri purpureas rosas
Et molles violas dabit.GULIELMUS WHITLOCK
Finis