Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.
Tessera viridis - translatio
XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS ![]()
IRI in magistratu collocati ter servi: servi principis vel politiae, servi famae, et servi negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur, nec in personis, nec in actionibus, nec in temporibus suis. Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, vel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere. Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores. Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat. Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent. Verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant. Sane viris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent. Nam si iudicent ex sensu proprio, nihil huiusmodo reperient. verum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur. Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium novissimi. Certe viri potestatibus sublimes ipsi sibi ignoti sunt. Et dum negotiis distrahuntur, tempore carent quo sanitati aut corporis aut animae suae consulant.
Illi mors gravis incubat,
Qui notus nimis omnibus
Ignotus moritur sibi.
2. In potestatibus licentia magna datur et boni et mali. Quorum posterius pro maledicitone habendum. In malis enim optima conditio est nolle, proxima non posse. Certe potentia bene merendi verus est et legitimus ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen versus homines non multo melius est quam bene somniare, nisi in actum producatur. Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate, veluti solo superiore et elevato. Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis, atque eorundem conscientia perfectio humanae quietis. Et conversus Deus, ut aspiceret opera quae fecerunt manus suae, vidit quod omnia essent bona nimis.
Tum sequitur Sabbatum. In munere tuo perfugendo propone tibi exempla optima. Imitatio enim globus est praeceptorum. Et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non melius inceperis quam perstiteris. Neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo vendites, sed ut monearis quid evitare debeas. Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui ipsius aut scandalo priorum temporum et personarum. Hoc tamen tibi constitutum sit, exempla praeclara non minus introducere quam imitare. Retrahe res ad primam earum institutionem, et circumspicias in quibus, et quibus modis, degeneraverint. Attamen utrunque tempus consulas: tum antiquius, ut cognoscas quid optimum fuerit, tum recentius, ut notes quid fuerit aptissimum. Contende ut quae agis pro potestate tanquem regulis quibusdam cohibeantur, ut hominibus tanquam digito monstres quid illis sit expectandum. Neque tamen nimium sis pertinax aut peremptorius, atque semper cum a regula recesseris quid sit quod agas diligenter expone. Muneris tui iura constanter tueare, neque propterea lites te iurisdicitone facile move. Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites. Iura etiam inferiorum munerum tibi subornitaorum defende, ac ne destitue, tibique maiori honori ducas rerum summas praescribere quam in omnibus satagere. Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
3. Vitia in auctoritate utenda et exercenda sunt praecipue quatuor: mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus praebe; tempora praestituta serva; inchoata quae sunt perfice; neque negotia nova intermisce nisi urgeat necessitas. Quantum ad corruptelas, non solum manus tui ipsius et tuorum liga ne munera accipiantur, sed et iam manus supplicantium, ne ea offerantur. Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur. Neque tantum culpam, verum etiam suspicionem devita. Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis. Itaque perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc commoverunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas. Servus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua favoris caussa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas. Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens. Severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit. Etiam reprehensiones de loco superiore graves esse debent, non contumeliosae. Quantum ad facilitatem, ea corruptelis etiam deterior est. Corruptelae enim interdum et subinde tentantur, quod si quis importunitati pateat, aut respectibus levioribus ducatur, haec ei ubique aderint. Sicut ait Salomon, personas respicere non est bonum. Talis enim offendet pro buccella panis.
4. Verissimum sane quod a veteribus dictum est, magistratus virum indicat. Alios autem indicat in melius, alios in peius. Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset inquit Tacitus de Galba.
Contra de Vespasiano idem, solus imperantium Vespanius mutatus in melius,
licet alterum intelligat Tacitus de arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus. Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur. Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior. Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam. Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus. Memoriam praedecessoris tui illaesam conserva. Hoc si non feceris, debitum tibi hoc a successore tuo rependetur. Collegas etiam amice
tracta, et potius advoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari. Ne sis loci tui nimis memor, aut crebram de eo mentionem facias in quotidianis sermonibus aut conversatione privata, sed potius pradicetur de te alius prorsus vir est cum sedet et munus suum exercet.
![]()
XII. DE AUDACIA ![]()
N scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum. Interrogatus olim Demosthenes quaenam prima oratoris virtus, respondit actio.
Quae secunda? Actio. Quae tertia? Itidem respondit actio. Ipse dixit qui rem optime noverat, nec tamen in eo quod laudabat multum naturae debebat. Mira certa res, illam oratoris partem quae non ultra corticem penetrat et histrionis potius virtus censenda est quam oratoris, in locum tam sublimen supra nobiliores illas partes, inventionis, elocutionis, et caeterarum extolli, imo quasi omne tulisset punctum,
pene solam praedicari.
Sed in promptu ratio est. Inest enim natura humana
plerunque plus stulti quam sapientis. Unde et facultates eae, quibus capitur pars illa in animis mortalium stulta, sunt omnium potentissimae. Huic mire convenit, et quasi parallela est, audacia in negotiis civilibus. Quid in istis primum? Audacia. Quid secundum? Quid tertium? Audacia. Attamen
utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar. Sed nihilominus fascinat et captivos ducit eos qui vel iudicio infirmi sunt vel animo timidiores. Tales autem sunt hominum pars maxima. Quin et sapientibus ipsis, cum animis vacillent, vim iniicit. Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus. Imo quando primo rebus gerendis admoventur audaces, plus possunt quam postea. Nam male pollicita praestat audacia. Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient.
Quibus forsan in paucis aliquibus experimentis faeliciter successit, sed, cum scientiae principia non gustarint, saepe excidunt. Imo videre est nonnunquam in hominem audacem miraculum illud Mahometis edentem. Populo persuasit Mahometes se collem ad secum evocaturum, atque a summo eius iugo preces pro legis suae cultoribus oblaturum. Populus magna frequentia convenit. Collum ut ad se veniret iterumque iterumque vocavit Mahometes. Sed cum collis immotus maneret, ille (nihil omnino pudefactus) inquit si collis ad Mahometem accedere nolit, ad collem ibit Mahometes. Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud. Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi. Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi. Neque fere iucundius est spectaculum quam videre in audace oris confusionem. Vultum enim tunc nanciscitur in se reductum, sed deformiter. Nec aliter fieri potest. Nam in verecundantibus fluunt paulatim refluuntque spiritus. Sed audaces, quando tale quidpiam illis contigit, attoniti haerent, ut fit in schacciae ludo, quando non vincitur collusor sed torpet tantum motus. Atqui hoc postremum satyrae aptius quam seriae observationi. Illud vero animadvertendum, audaciam semper caecam esse. Discrimina enim et obstacula nulla videt. Quare in deliberando nocet, in exequendo iuvat. Adeo ut, si audaces tuto adhibere velis, summum illis imperium non deferas. Secundae classi annumerentur, et ab aliis regantur. Nam in consiliis capiendis pericula ante oculos habere bonum est, in executione autem oculos claudere oportet, nisi pericula valde magna fuerint.
![]()
XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA ![]()
ONITATEM eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene velit, quam eandem Graeci philanthropiam vocant. Humanitatis autem vocabulum (prout vulgus ea utitur) levius aliquanto est atque angustius quam ut vim eius exprimat. Bonitatem scilicet appello affectum et habitum, bonitatem autem nativam inclinationem. Bonitas vero inter omnes virtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius divinae naturae adumbrata quaedam effigies et character. Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium. Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati respondet. Neque excessum quidem capit, aberrationem autem patitur. Immodica potentiae cupiditas angelos coelo deturbavit. Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit. At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit. Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturae humanae insidet. Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes. Quod in Turcis, gente utique saeva et fera, videre est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt. Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens vix furorem populi effugerit quod avis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset.
Neque tamen erroribus suis vacat bonitatas haec et charitatis virtus. Nequam apud Italos iactatur proverbium, tanto buon, che val
niente, adeo bonus, ut ad nihil bonus. Neque subveritus est Nicholaus Macciavellius literis concredere, idque disertis fere verbis, fidem Christianam homines probos et innocentes in praedam tyrannorum iniquitati dedisse. Quod ideo pronunciavit quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem quam religio Christiana. Quo melius itaque, extra scandali adeoque periculi ictum et minas, tuti consistantes, operae precium erit nosse errores qui nos a recto tam insignis habitus tramite transvorsos agant. Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut vultibus aut voluntatibus mancipio dedas. Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quae honestam mentem in vincula captivam abducit. Neque proiicias Aesopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei. Dei exemplum in hac re pro praecepto sibi sit, ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat iustos iuxta ac iniustos.
Non tamen omnes ex aequo aut opum imbre compluit aut honorum virtutumve splendore illustrat. Communia quidem beneficia cuivis sunt communicanda, peculiaria vero paucis et cum delectu. Cave auten, ne dum effigiem sculpas archetypum destruas. Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypum statuit, amorem proximi pro imitamento. Vende omne quod habes atque elargire pauperibus, et sequere me.
At noli omne quod habes vendere, nisi venias et sequaris me. Hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere. Secus dum rivos alis, fontem exhauris. Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectae rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturae ad eam propensa, uti e contra in aliis naturalis quaedam malignitas. Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu adversentur aliorum bonum. Et levius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut perversitatem, aut praecipitem opponendi et se in singulis difficilem praebendi libidinem, et similia. Gravius tamen illud atque altius ad invidiam producitur meramque malitiam. Huiusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggravant. Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera,
sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant. Non paucos reperias misanthropos, quibus volupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis qualem Timon habuit. Ingenia ita disposita non iniuria vocare licet humanae naturae vomicas et carcinomata. Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici,
similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent. Partes autem et indicia bonitatis sunt plurima. Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque praebeat, arguit se mundi civem, sibique cor esse non instar insulae caeteris terris avulsae, sed continentis quae illis coniungitur.
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat. Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra iniuriarum iactum et tela. Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est pluris se aestimare hominum animos quam sarcinas. Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum,
indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.
![]()
XIV. DE NOBILITATE ![]()
E nobilitate primum agamus ut est portio reipublicae, deinde ut est conditio hominum particularium. Monarchia, in qua nulli prorsus nobiles semper pura est et absoluta tyrannis. Cuiusmodi est imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat. In democratia vero proceres interdum non disiderantur. Imo status ille popularis multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt stirpes nobilium. Illic enim in res ipsas oculi hominum coniiciuntur, non in personas, vel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneas rebus gerendis, minime vero ut ratio habeatur insignium aut imaginum. Helvetiorum rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas obstare videatur. Utilitas enim apud illos valet, non dignitas. Illa gubernandi forma qua confederatae Belgarum provinciae utuntur certe eminet. Ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur aequabilius et tributa penduntur alacrius. Nobilium potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit. Populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene se res habet cum nobiles non sunt potentiores quam aut imperii aut iustitiae ratio postulat. In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat. Rursus numerosa nobilitas, quae plerunque minus potens est, statum prorsus depauperat. Hinc enim profusae expensae, atque insuper, cum necesse sit tractu temporis complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur divortium quoddam sive malum temperamentum inter honores et pecunias.
2. Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram. Quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam a fluctibus et procellis temporis illaesam. Nobilitas enim nova regiae potentiae opus est, antiqua vero temporis solius. Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime. Ad honores enim raro ascenditur nisi per mixturam bonarum et malarum artium. Aequum vero est ut virtutum suarum memoria usque ad posteros permanet, vitiorum vero una cum ipsis moriatur. Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae. Ad quod accedit, quod non datur quo possint ulterius nobiles promoveri. Qui vero in eodem loco haeret dum alii ascendunt, invidiae stimulis vix carebit. Contra nobilitas passivam invidiam omnino lenit, eo quod nobiles in honorum possessione nati videntur. Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant. Etenim erga huiusmodi proceres populus magis propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.
![]()
XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS ![]()
AGNI refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant. Quae tunc maximae sunt cum res vergunt ad aequalitatem, non secus ac naturales tempestates circa aequinoctia invalescunt. Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
Ille etiam caecos inflare tumultus
Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella.
2. Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum. Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:
Illam terra parens, ira irritata deorum,
Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
Progenuitquasi famae fuissent seditionum praeteritarum reliquae. Verum sunt illae non minus seditionum futurarum praecursatrices. Recte tamen utcunque notatum est, inter seditiosos tumultus et seditiosos rumores nil aliud fere interesse nisi qualis est descrepantia inter fratrem et sororem, masculum et foeminam. Praesertim, si eo usque ingravescat malum ut actiones status laudatissimae, quae merito plausum vulgi mererentur et populi studia conciliare deberent, in deteriorem partem traducantur et sugillentur. Hoc enim invidiae molem grandem demonstrat, ut recte ait Tacitus conflata magna invidia, seu bene su male gesta premunt.
Neque propterea sequitur quod famae istae inter turbarum signa numerentur, ideo earum suppressio severior remedium contra turbas praestare intelligeretur. Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
3. Item illud genus obsequii in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum: erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare? Praesertim ubi in istis disputationibus circa mandata, qui a parte mandatorum stant, loquuntur timide et molliuscule, qui autem adversantur audacius et contumacius.
4. Etiam (ut bene notat Macchiavellius) cum principes, qui se pro parentibus communibus gerere deberent, factioni alicui se adiungent, idem fit ac cum lembus inclinatione nimia in alterum latus evertitur. Hoc temporibus Henrici tertii Gallorum regis confirmatum est.
Ipse enim a principio in ligam pro extirpandis Protestantibus se recipi voluit. At paulo post eadem liga contra ipsum regem vertit. Cum enim auctoritas principis fit caussae cuiuspiam tanquam accessoria, et fortior insurgit aliqua obligatio quam vinculum imperii, reges incipiunt de possessione auctoritatis suae deiici.
5. Porro cum discordiae, et duellae, et factiones palam et audacter se ostentant, indicio est reverentiam erga principem exui. Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio.
Quare si viri primores et nobiles propriis motibus violenter rapiantur, et (ut scite Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent,
orbes perturbari manifestum est. Reverentia enim id ipsum est quo reges a Deo accinguntur, qui eam aliquando disrumpere minitatur, solvam cingula regum.
6. Rursus, cum aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae
sunt religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est. Sed mittamus haec prognostica seditionum (circa quae nihilominus intervenent nonnulla quae iis tractandis maiorem lucem praebere possint in sequentibus), et primo de materia seditionum, postea de earum caussis et flabellis , ultimo de remediis nonnihil dicamus.
7. Materiam seditionum expendere res est consideratione dignissima. Tutissima enim via seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus. Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit. Seditionum materia duplex est, magna inopia et praesentium rerum taedium. Certissimum est tot esse pro turbis vota quot sunt hominum res attritae et decoctae fortunae. Unde illa Lucani observatio de statu imperii Romanae paulo ante bellum civile:
Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
Hinc concussa fides, et multis utile bellum.
8. Hoc ipsum multis utile bellum certum est indicium status ad commotiones et turbas dispositi. Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet grave. Rebelliones enim quae a ventre ortum habent pessimae. Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt. Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant. Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo. Neque etiam ex hoc quod gravaminia ex quibus invidia oritur grandia sint aut exigua. Malevolentiae enim ex omnibus istae periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur. Dolendi modus, timendi non item.
Praeterea in maximis oppressionibus ea quae patientiam irritant etiam animos frangunt. At in timoribus dispar est ratio. Neque rursus princeps aut status alienationem animorum et invidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit. Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
9. Caussae seditionum hae sunt: in rebus religionis innovata, tributa et census, legum et consuetudinum mutatio, immunitatum et privilegiorum violatio, oppressio universalis, indignorum ad honores et magistratus promotio, alienigenae, caritas annonae, milites incuriose dimissi, factiones factae desperatae. Quicquid denique populum offendit, simulque eos in caussa communi unit et conspirare facit.
10. Quantum ad remedia. Preservativa quaedam confuse et in genere possunt assignari, de quibus disseremus. Curatio autem legitima morbo particulari aptari debet. Itaque consiliis potius quam praecepto reliquenda.
11. Primum contra seditiones remedium et praeventio haec est, omni cum opera et diligentia caussam illam seditionum materialem, de qua dimixus amovere. paupertatem intelligo civium et inopiam. Cui inservit commercii rationes bene liberare et bene librare, artifices et manufacturas introducere et fovere, desidiam et otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et agros cultura lucrosissima subigere, rebus venalibus pretia iusta imponere, census et tributa moderari, et similia. In genere praecavendum ut incolarum multitudo (temporibus scilicet pacis, quando gladius nihil demetit) regni proventus, quibus ali possit, non excedat. Neque incolarum multitudo utrum superflua sit necne
capitum numero solum censenda est. Sunto enim pauciores qui multum profundunt et parum lucrantur, plus illi atterent statum quam multo plures qui maiore parsimonia degunt, pecunias autem congerunt. Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum depauperat. Quod etiam facit clerus numerosis. Illi enim sorti reipublicae nihil addunt. Idem quoque fit, cum plures in literis educantur quam quibus victum suppeditare possint vocationes civiles.
12. Neque praetereundum est quod, cum omne publicae opulentiae augmentum ab exteris nationibus lucrifieri necesse sit (quicquid enim alicubi adiicitur, alibi detrahitur), tria tantum esse quas gens genti vendit, materiam mercium, manufacturam, et vecturam. Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus divitiarum erunt uberiores. Saepius autem contingit illud de quo loquitur poeta, materiam superabit opus,
nempe ut manufactura et vectura materiae pretium excedat, et statum magis locupletet. Manifesti sunt huius rei testes inferioris Germaniae populus,
qui quidem fodinas, non subterraneas sed supra terram prae omnibus gentibus habent ditissimas.
13. Nihil autem prius debet esse aut consultius quam ut videat magistratuum prudentia, ne pecuniarum thesauri apud paucos recondantur. Aliter enim facile fuerit rempublicam inter magnas opes fame perire. Nummus autem instar fimi non fructificat, nisi per terram dispergatur. Hoc praecipue efficitur supprimendo, aut saltem coercendo, voragines illas foeneris, monopoliorum, et latifundiorum in pascua conversorum, et similium.
14. Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes. Quaevis harum partium sola, si infensa sit, non magnum subest periculum. Tardi enim sunt populi motus, nisi a nobilibus incitentur. Nobiles autem invalidi, nisi vulgus sua sponte ad motus aptum et praedispositum sit. Tum periculum revera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint. Fingunt poetae coelicolas Iovem ut vincerent coniurasse. Quod ubi Iupiter accepisset, Minervae consilio Briareum centimanum accersivit, ut in suppetias ei veniret. Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
15. Licentiam nonnullam, sed moderatam, animis gravate affectis et malevolis indulgere, ut ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia) utile sane est. Qui enim humores ad interiores partes retrovertit, et vulnus in viscera sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit.
16. Ad molliendos exacerbatos et malevolos animos, partes Epimethei etiam ad Prometheum rite transferri possint. Neque enim reperitur remedium utilius. Ubi mala et aerumnas evolare sensissit, operculum vasi festinus imposuit, et in imo dolii spem reservavit. Certe, politice et artificiose spem nutrire et iniicere, ac homines a spe alia in aliam circumducere, ex fortissimis est contra venenum malevolentiae antidotis. Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur, atque ubi res tam provide tractantur ut nullum malum ita peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum. Quod eo minus difficile factu est, quia tam privatis hominibus quam factionibus sibi ipsis adulari insitum est, aut saltem ostentare in gloriam suam quod non omnino credunt.
17. Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit. Caput ego illum dico et ducem idoneum qui nobilitate et existimatione celebratur, quique apud malevolos acceptus est et gratiosus, atque ad quem ora et oculos convenerunt, quique etiam ipse in rebus suis privatis censetur offensus. Quod genus virorum aut statui conciliandum est, idque non perfunctorie sed solide, aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum, qui illi alteri se opponat atque gratiam popularem in diversa trahat et secet.
18. Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit. Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene affecti sunt discordiarum pleni existant, qui vero infensi et maligni arcte coniungantur.
19. Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse. Exitiale sibi vulnus inflixit Caesar eo dicto, Sylla nescivit literas, dictare non potuit.
Spem enim omnem illud verbulum praescidit quam homines imbiberant, aliquando eum dictaturam depositurum. Perdidit seipsum Galba eo dicto, legi a se militem, non emi.
Inde enim milites de donativis desperarunt. Probus item propter eam vocem interiit, si vixero, non opus erit amplius Romano imperio militibus.
Etenim ob haec verba milites animum desponderunt. Sunt et alia haud pauca eiusdem generis. Interest sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caveant quod dicant, praesertim in concisis his sententiis quae veluti spicula volitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur. Longiores enim et productiores sermones obtusi sunt et minus notantur.
20. Postremo, in omnes eventus habeant circa se principes personas nonnullas militia et fortitudine spectatas ad reprimendas seditiones in primis motibus. Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset. Et status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis verbis innuit, atque is habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
Isti autem militares viri fidi omnino esse debent et bonae existimationis, potius quam factiosi aut populares, et cum caeteris proceribus bene comparati. Aliter remedium morbo gravius.
![]()
XVI. DE ATHEISMO ![]()
INUS durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse. Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt. Verum est tamen parum philosophiae naturalis homines inclinare in atheismum, at altiorem scientiam eos ad religionem circumagere. Etenim intellectus humanus, dum caussas secundas intueretur sparsas, interdum iis acquiescere possit, nec ulterius penetrare. Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem. Imo et illa schola quae praecipue accusatur atheismi, si quis vere rem introspiciat, religionem demonstrat clarissime, nempe schola Leucippi, Democriti, et Epicuri. Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino. Dicit Scriptura dixit insipiens in corde suio non est Deus.
Non dicit cogitavit insipiens in corde suo. Adeo ut magis intra se hoc asserat tanquam rem quam lubens optaret, quam quod penitus hoc credat et sentiat. Nemo enim deos non esse credit, nisi cui deos non esse expedit. Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent. Quinetiam videas interdum atheos sibi discipulos comparare, ut aliae sectae faciunt. Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent? Epicuro imponitur eum existimationis suae conservandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent. In qua opinione aiunt eum tempori obsecutum, cum revera deos esse non putaret. Verum, ut videtur, minus iuste arguitur. Verba enim eius egregia sunt et divina, non deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare profanum.
Plato ipse melius dicere non potuit. Unde videtur, licet audacia polleret ad divinam rerum admirationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse. Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet: exempli gratia, perinde ac ethnici nomina Iovis, Apollonis, Martis etc. in usu habuissent, voce autem qua Deum exprimerent caruissent. Quod satis indicio est populos maxime barbaros notionem rei habere, licet latitudinem eius con comprehendant. Adeo ut contra atheistas homines maxime ferini cum philosophorum subtilissimis militent. Atheista contemplativus raro reperitur. Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus
atque alii pauci, qui tamen plures esse videntur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum. Sed magni revera atheistae sunt hypocritae, qui sacra perpetuo tractant, sed sine sensu. Adeo ut eos in fine cauterizatos evadere necesse sit. Caussae atheismi sunt divisiones circa religionem, si plures fuerint. Nam unica divisio zelum utriusque partis adauget, verum numerosae athiesmum introducunt. Alia caussa sunt scandala sacerdotum, cum eo res redeat quo S. Bernardus, non est iam dicere, ut populus, sic sacerdos, quia nec sic populos, ut sacerdos. Tertia est consuetudo profana laudendi et iocandi in rebus sanctis, quae sensim reverentiam religionis atterit. Postremo ponuntur secula erudita, praesertim cum pace et rebus prosperis coniuncta. etenim calamitates et adversa animos hominum ad religionem fortius flectunt. Qui deos negant nobilitatem generis humani destruunt. Nam certissimum est hominem brutis cognatum esse, quatenus ad corpus. Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane et ignobilis creatura. Destruunt quoque magnanimitatem et humanae naturae exaltationem. Cape enim exemplum a cane et observa quantos sibi assumat animal illud spiritus, et quantam generositatem induat, cum se ab homine (qui ei vice est Dei aut melioris naturae) impulsum perspiciat. Quam fortitudinem liquido cernas tantam esse quantum creatura illa, absque fiducia melioris naturae quam propriae, aequare nullo modo possit. Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et vires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere. Quare, ut atheismus in omnibus odium meretur, ita et in hoc, quod privet naturam humanum facultate se ultra fragilitatem humanam attollendi. Quemadmodum sit in personis individuis, similiter sit et in nationibus. Magnanimitatem Romanam nunquam gens aliqua aequavit. Audi igitur quid dicat Cicero: quam volumus licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis et terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.
![]()
XVII. DE SUPERSTITIONE ![]()
RAESTAT nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam et Deo indignam. Alterum enim infidelitatis est, alterum impietatis et opprobrii. Ac superstitio certe divinitatis est dedecus. Plutarchus non abs re inquit mallem sane multo ut homines dicerent nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus, quam ut dicerent fuisse quendam Plutarchum qui liberos suos recens natos comedere et devorare solitus erat, quod poetae de Saturno memorant.
Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingravescit adversus Deum, ita et periculum maius ab illa incumbit hominibus. Atheismus non prorsus convellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonae famae desiderium. Quae omnia, licet religio abesset, morali cuidam virtuti externae conducere possunt. At superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet. Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet. Homines enim cautos reddit, et securitati suae consulentes. Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse. At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit. Introducit enim novum primum mobile, quod omnes imperii sphaeras rapit.
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso. Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit. Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere. Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent. Superstitionis caussae sunt grati et sensuales ritus ac ceremoniae; externae et Pharisaicae sanctitatis excessus; traditionum maior quam par fuerit reverentia, quae ecclesiam non potest non onerare; stratagemata praelatorum, quibus utuntur ad ambitionem propriam et lucrum; nimius intentionum bonarum favor, qui novitatibus et ethelothreskiis
ianuam aperit; exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam; postremo tempora barbara cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta. Superstitio sine velo deformis res est. Etenim, sicut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita et superstitioni similitudo cum religione. Et quemadmodum cibi salubres corrumpuntur in vermiculos, ita ritus et formulae bonae et sanae corrumpuntur in obervantias pusillas et superfluas. Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga, cum se tanto saniorem et puriorem viam inire putent homines quanto a superstitionibus prius receptis longius deflexerint. Itaque curae esse debet in religione reformanda (ut fit in corpore purgando), ne sana cum corruptis simul evacuentur, quod fere fit ubi reformatio regitur a populo.
![]()
XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS ![]()
EREGRINATIO in partes exteras in iunioribus pars institutionis est, in senioribus pars experientiae. Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum. Ut adolescentes peregrinentur sub tutore aut servo aliquo experto, probo, modo talis sit qui linguam calleat, quique regionem illam ante adiverit, unde possit eos instruere quae in illa regione ubi peregrinantur digna spectatu et cognitu sint, quae amicitiae et familiaritates contrahendae, quae denique studia et disciplinae ibi vigeant. Aliter enim adolescentes peregrinabuntur cucullati et foras prospicient parum. Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur. Diaria igitur in usu sint. Res spectandae et observandae sunt istae: aulae principum, praesertim cum legatos exteros admittunt; iudicia et curiae, cum caussae perorantur, et similiter consistoria ecclesiastica; templa et monasteria, cum monumentis in illis extantibus; moenia et munitiones urbium et oppidorum; portus et sinus; antiquitates et ruinae; bibliothecae, collegia, disputationes, et praelectiones ubi habentur; naves et carinae; palatia et horti magnifici et amoeni prope urbes magnas; armaria; navalia, cellae et horrea publica; loci excambrii; bursae; cellae mercium; exercitia equitationum, muneris gladiatorii, militum delectus et instructio, cum similibus; comoediae, illae scilicet quae ad quas homines melioris notae spectatum veniunt; thesauri monilium et vestium; curiositates et raritates; denique quicquid in locis quae transeunt sit celebre aut memorabile. De his omnibus a tutoribus aut servis praedictis diligenter inquirendum. Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam. Attamen non sunt certe illa prorsus negligenda. Si tibi cordi sit fructum peregrinationis adulescentis in compendium redigere, utque brevi spatio multum colligat, hoc faciendum praecipio. Primo (ut dictum est) in lingua aliquis profectus faciendus antequam proficiscatur. Tum adiungendus est servus aliquis aut tutor qui regionem pernorit, ut et iam dictum est. Habeat etiam praesto librum aliquem aut chartam chorographicam regionis illius ubi peregrinatur, quae instar clavis erit ad inquirendum. Conficiat etiam diarium. Ne moretur longius in una urbe aut oppido. Plus certe aut minus prout locus meretur, sed minime diu. Imo dum moratur in aliqua civitate aut oppido mutet saepius hospitium ex una parte oppidi in alteram. Nam et hoc certe magnes est attrahendi familiaritates et consuetudines hominum complurium. Secludat se ut plurimum a consortio popularium suorum, atque in iis locis victitet ubi simul convivantur homines melioris notae ex natione ubi peregrinatur. Etiam cum de loco in locum itineratur, paret sibi literas commendatorias ad personam aliquam eminentiorem degentem in loco quo se transfert, ut eius favore et opera utatur in iis, quae spectare aut cognoscere desiderat. Hoc modo peregrinationis utilitatem accelerare poterit. Quatenus ad familiaritates et amicitias quiae inter peregrinandum adiungendae sunt, utilissima omnium est illa secretariorum et ministrorum interiorum quibus legati utuntur. Hoc enim pacto in una regione peregrinando etiam plurium regionum notitiam et experientiam ad se attrahet et suget. Visitet etiam et adeat personas in unoquoque genere egregias, quae magni apud exteros nominis sunt, ut possit notare quomodo os, vultus, et corporis lineamenta et motus respondeant famae. Quantum ad rixas et simultates, cum cura et diligentia sunt illae vitandae. Oboriuntur saepissime circa amores, compotationes, praesidentiam, et verba contumeliosa. Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt. Illi enim eum suis immiscebunt contentionibus. Quando peregrinator domum revertitur, nihilominus regiones in quibus peregrinatus est non relinquat prorsus pone se. Verum conservet et colat amicitiam eorum cum quibus familiaritatem contraxit (iis dico qui sunt ex dignioribus) per literas. Et peregrinatio sua potius manifestetur et appareat in sermonibus suis quam in vestitu aut gestu. Etiam in sermonibus suis potius meditetur quid sobrie respondeat, quam ad narrationes facilis et pronus sit. Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.
![]()
XIX. DE IMPERIO ![]()
ISER proculdubio est animi status pauca habere quae appetas, multa quae metuas. Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores. Atque e contra habent phantasmata plurima periculorum et umbrarum volitantium, id quod animos eorum reddit minus serenos. Hinc etiam emanat et alter ille effectus, quem Scriptura regibus tribuit, ut cor regis sit inscrutabile.
Etenim suspicionum multitudo, et absentia affectus alicuius praedominantis qui reliquis imperet, cuiusvis animum reddit exploratu difficilem. Hinc quoque emanat et illud, quod reges saepenumero desideria sibi ipsis creent, atque ad nugas animum adiiciant: interdum ad aedificia extruenda, interdum ad ordinem aliquem aut collegium instituendum; interdum ad personam aliquam evehendam; interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi. Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus. Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis.
Qui enim progredi semper consuervit et in obicem tandem impingitur, sui ipsius favore excidit, neque amplius res est quae fuit.
2. Dicamus nunc de vera imperii temperatura, quam servare res ardua est et rara. Etenim tam temperies quam intemperies ex contrariis consistunt. verum alia res est contraria miscere, alia alternare. Responsum Apollonii egregia prudentia plenum est. Interrogabat eum Vespasianus quid Neroni ruinam fuisset? Respondit Nero cytharam perite pulsare et accomodare novit, at in imperando chordas interdum nimium distendebat, interdum eas nimium relaxabat. Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
3. Veruntamen et hoc verum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoveantur antequam impendeant. Verum hoc nihil aliud est quam in agone cum fortuna experiri. Caveant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas et inchoamenta. Nemo siquidem scintillam incendium parituram prohibere potest, nec regiones metiri unde eruptura sit. In principum negotiis interveniunt proculdubio multae difficultates et impedimenta, at saepenumero maxima impedimenta sunt principum ipsorum affectus et mores. Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus: sunt plerunque rerum voluntates vehementes et inter se contrariae.
At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare.
4. Regibus intercedit negotium cum nationibus vicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum praelatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundae classis sive generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis. Atque a singulis horum impendent pericula, nisi adhibeatur cura.
5. Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet. Ea est ut principes huic rei perpetuo inviglent ne quis ex vicinis in tantum excrescat (vel novis territorii augmentis, vel commercium ad se trahendo, vel proprius accedendo, et similibus) quo maiorem nanciscatur laedendi potestatem quam antea habuerat. Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent. Idemque praestabat foedus illud (cui Guicciardinus
securitatem Italiae attribuit) ictum inter Ferdinandus regem Neapolitanum, Lorenzium de Medices, et Ludovicum Sforziam principes, alterum Florentiae, alterum Mediolani. Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut provocationem praecedentem. Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.
6. Quantum ad uxores, extant exempla eius generis crudelia et atrocia. Livia infamis ob veneficium Augusti. Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustaphae celeberrimo illi principi, atque alias successionem et domum mariti sui perturbavit. Edwardi Secundi regis Angliae uxor
operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece. Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
7. Quantum ad liberos, ab iis etiam ortae tragoediae plurimae. Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt. Mustaphae (quem antea nominavimus) caedes stirpi Solymanni adeo fatalis fuit ut succession sultanorum usque in hodiernum diem pro suspecto habeatur,
velut sanguinis ementiti, quia Solymus secundus putabatur supposititius. Caedes etiam Crispi, principis summae spei, inflicta per patrem suam Constantinum Magnum similiter eius familiae fatalis sunt. Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius violenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset. Caedes similiter Demetrii,
Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia. Complura sunt eiusmodi exempla. Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae.
8. Quantum ad praelatos, ab illis etiam, si potentes fuerint et superbi, periculum ingruit. Ut contigit temporibus Anselmo
et Thomae Becketti Archiepiscoporum Cantuariae, quorum baculi pastorales cum regis gladio concertarunt, licet res illis fuerit cum regibus animosis et fastuosis, Guilielmo Rufo, Henrico Primo, et Henrico Secundo. At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege vel patronis ecclesiarum.
9. Quantum ad proceres, sunt illi certe cohibendi, et tanquam in iusta distantia a solio regali continendi. Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda. Hoc notavi in Historia mea Regni Henrici Septimi, qui nobiles suos perpetuo deprimeat. Unde factum ut tempora eius difficultatibus et turbis plena essent. Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret.
10. Quatenus ad nobiles secundae classis, parum periculi ab illis manare potest, cum sint corpus dispersum. Poterint illi quidem nonnumquam grandia loqui, sed non multum nocere. Quinimo fovendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent ne immodice excrescat. Atque rursus cum populi gubernacula immediate tractent, motus populares optime compescunt.
11. Quod ad mercatores, sunt illi instar venae portae,
qui nisi floruerint, potest quidem regnum aliquod artus habere robustos sed venas vacuas et habitum corporis macrum. Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent. Etenim quod in partibus lucret, in summa deperdit, commercii quanto diminuto.
12. Quantum ad plebem, ab iis raro creatur periculum, nisi habeant ductores potentes et populares, au si introducas mutationem in religione, vel in consuetudinibus antiquis, vel in gravaminibus tributorum, vel in aliis quae eorum decurtant.
13. Quantum denique ad milites, periculosissima res est, si in corpus unum cogantur vel exercitus vel praesidiorum, et donativis insuescant. Cuius clarissima cernimus exempla in janizariis et praetorianis. Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diversis, et sub diversis ducibus, et sine donativis res sunt utiles, et salubres, et sine periculo.
14. Principes corporibus coelestibus similes, quae tempora felicia aut infelicia in fluxu suo producunt, quaeque veneratione multa gaudent, requie nulla. Omnia circa reges praecepta duobus illis monitus clauduntur, memento quod es homo et memento quod es Deus, seu vice Dei. Quorum alterum pertinet ad potestatem eorum coercendam, alterum ad voluntatem regendem.
![]()
XX. DE CONSILIO ![]()
UMMA quae intercedit inter homines fides, et illa consilium impertiendi. Etenim in alio quovis fidei genere partes tantum vitae aliis commendamus, terras, bona, liberos, existimationis, et alia negotia particularia. Verum iis quos nobis consiliarios adhibemus omnia mandamus. Quanto magis, qui partes consiliariorum praestant, ad omnem integritatem et sinceritatem astringuntur.
Principes vel prudentissimi nullo modo in diminutionem auctoritatis accipiant si consilio virorum selectorum utantur. Quin et Deus ipse consilio non vacat, sed inter nomina magna filii sui benedicti ponit ut consiliarius vocetur.
Salomonis certe pronunciatum tale: in consilio stabilitas.
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt: si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur. Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii. Sane filius Salomonis vim consilii expertus est, quemadmodum pater eius necessitatem et usum vidit.
Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo. Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur: una, quod fuerit consilium iuvenile quoad personas, altera quod fuerit violentum quoad subiectum.
2. Sapientia veterum in parabola adumbravit tam unionem et insolubilem coniunctionem consilii cum regibus, quam prudentem et politicum usum eiusdem per reges adhibendum. Alterum in eo, quod Iovem narrant Metim (quae vox consilium significat) in uxorem duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse. Alterum in eo quod sequitur, quod huiusmodi commentum est. Tradunt, postquam Metis nupta fuisset Iovi, eam gravidam ex illo factam; Iovem autem non sustinuisse donec pararet, sed eam devorasse; unde ipsum quoque gravidum factum, et Palladem armatam ex capite suo edidisse. Quae fabula portentosa arcanum imperii
involvit. Hoc nimirum, ad quem modum reges erga consilium suum sanctius se gerere debeant: primum ut res deliberandas illis committant, quod est veluti prima conceptio; secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.
3. Dicamus iam de incommodis consilii, et de ipsorum remediis. Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria. Primo quod haec res negotio minus reddat secreta. Secundo, quod derogare videatur de auctoritate principum, acsi minus ex se penderent. Tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam principis ipsius. Ad quae mala evitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae vulgo vocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius.
4. Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere possunt. Neque necesse est principi qui deliberat quid sit agendum simul detegere quid in animo habeat statuere. Verum caveant principes ne propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint. Quatenus vero ad consilia quos diximus cabinettos, in illos diverbium illud competit, plenus rimarum sum.
Futilis quispiam qui gloriae sibi duxerit arcana nosse et retegere plus nocebit quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere. Verum est intervenire negotia quaedam eius generis quae occultationem summam requirunt, qualis non facile ultra notitiam unius aut duorum praeter ipsum regem excedet. Neque improspere cedere solent istiusmodi consilia. Nam praeterquam quod secreta sint, procedunt plerunque constanter et uno quasi spiritu reguntur absque contentione. Sed tum demum hoc recte cedet, si rex prudens sit et proprio Marte validus, et simul consiliarii illi sunt sagaces, atque omnia finibus quos sibi proponit rex fidi, id quod contigit Henrico Septimo Angliae regi, qui arcana sua maioris momenti duobus tantummodo consiliariis impertiebatur, Mortono et Foxo.
5. Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium monstrat. Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant. Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos. Quae duo mala cito deprehenduntur et sanantur.
6. Quantum ad postremum incommodum, consiliarios nimirum in consilio dando suae rei prospecturos, non domini, minime dubium est scripturam illam non inveniet fidem super terram
intelligi debere de natura temporum, minime de personis singulis. Reperiuntur siquidem viri fideles, sinceri, candidi, et veraces, minime vafri aut involuti. Asciscant sibi principes, ante omnia, ingenia talia. Praeterea consiliarii raro ita inter se uniuntur, quin alius super alium excubias agat. Adeo ut, si quis consilia det factiosa aut ad privatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis deveniet. Remedium autem praestantissimum fuerit si reges dent operam ut consiliarios suos pernoscant, queamadmodum illi ut principem.
7. Contra vero consiliarios non decet nimios esse rimatores in personam principis sui. Vera enim consiliarii constitutio haec, ut peritior sit in negotiis principis quam in moribus eius. Sic enim verisimile fiet sum consilium potius recta directurum quam se principi accommodaturum quo complaceat. Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota consiliorum suorum et divisim et coniunctim recipiant. Etenim opinio in secreto prolata liberior multo est, sed illa quae coram aliis gravior. Nam in privato quisque propriis affectibus plus inservit, in consortio aliorum affictibus magis obnoxius est. Itaque neutrum omittendum. Atque ab inferioribus, ut libertati consulatur, a grandioribus in consortio ut modestius sententiam ferant. Nil prodest si principes de rebus deliberent, nisi diligenter quoque deliberent de personis. Etenim res omnes tanquam imagines mortuae, vita autem actionis in delectu personarum potissimum consistit. Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat. Etenim errores maximi interveniunt, et iudicii libra maxime versatur in delectu individuorum. Illud quoque memoria tenendum, optimi consiliarii mortui. Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint. Utile itaque fuerit libros multum revolvere, praesertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum tractarunt.
8. Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur. Atque plerunque praecipitanter nimis ad decretum vel actum consilii properatur. Satius esset si in maioris momenti negotiis res uno die deliberanda proponeretur, altero tracteretur: in nocte consilium. Id certe praestitum est in tractatu unionis inter delegatos Angliae et Scotiae, qui conventus regulariter et optime ordine processit. Ad petitiones autam privatas dies aliquos praefigi probo. Nam et supplicantibus tempora certa indicant quibus commodius se applicent, et solenniores conventus exonerant ut possint hoc agere. In delectu deputatorum, qui negotia ad consilium informandum praeparent, praestat eos eligere qui aequi
sunt et in neutram partem propendeant, quam aequitatem quandam creare introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faveant. Probo etiam delegationes, non tantum temporaneas aut e re nata, sed etiam continuatas et perpetuas. Exempli gratia, quae curent separatim commercia, aerarium bellum, gratias, gravamina, provincias particulares. Sane ubi in usu sunt consilia subordinata diversa, atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere sunt eiusmodi consilia quam deputationes (quales diximus) perpetuae, nisi quod maiore auctoritate polleant. Si casus postulet, si informetur consilium ab hominibus alicuius muneris aut professionis particularis (veluti iurisperitis, nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus), audiantur illi primo coram delegatis, et postea, prout occasio postulat, coram consilio. Neque permittantur venire catervatim aut more tribunitio se gerere. Hoc enim foret clamoribus consilium fatigare, non informationem, ut decet, exhibere. Mensa oblonga et rursus quadrata sive sedes ad parietes camerae consilii videri possunt formalia tantum, sed sunt profecto realia. Nam ad mensam oblongam pauci qui prioribus locis sedent res quasi soli transigunt. Verum in aliis qua diximius figuris maior usus consiliariorum qui inferius sedent. Rex cum praesidet ipse in consilio caveat ne sententiam suam citius quam par est declaret. Hoc si fecerit, consiliarii se ad nutum eius applicabunt, et loco consilii liberi canticum ei occinent, placebo.
Perge ad Sermones XXI - XXX