Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.
DOCTOR IRONICUS 
Patris Edmundi Campiani
DOCTOR IRONICUS
Ecquis in hoc coetu iuvenum probitatis amator
Moribus et vita perpoliendus adest?
En ego qui doceam, mihi te committe volenti.
Plausibilesque dabo, non sine mente, sonos.
DISCIPULUS
Salve, docte senex, studii formator honesti.
5
Imbue praeceptis pectora nostra tuis.
DOCTOR IRONICUS
Accipe quae mando quaeque intellecta iuvabunt
Sensa sub ambiguis elicienda tropis.
Vos precor Aeoniae mecum videre sorores,
Nec sit qui Stoico murmuret ore Cato.
Mane quid inceptas? Quo desinis ordine lectum?10
Qua serie reliquum continuatur opus?
DISCIPULUS
Hei mihi, quam subito dulces abiere susurri!
Vix bene me posui. “Surgito, surge” crepant.
Audio semestres quadam in regione tenebras
Durare, et totidem mensibus esse diem.
15
Tali nempe die recreatio nostra placeret,
Talis et ad somnum nox foret una satis.
Tu tamen excitus furtivos adde sopores
Ultimus e nido proripiare tuo.
Ah, quam delectant vetitae fragmenta quietis!20
Ultimus ergo vide corpora fessa leves,
Ultimus officio simul hoc, simul omnibus esto,
Ultimus ad sacras ingrediare preces,
Ultimus audito subeas gymnasia pulsu,
Ultimus ad mensam, quando vocaris, eas,
25
Ultimus ad reliquos repetitum accede sodales,
Ultimus i cubitum, pigritiamque fove.
DISCIPULUS
Sentio difficilem si non festino magistrum
Illotusque manus et male pexus eo.
DOCTOR IRONICUS
Quo tibi mundities tam relligiosa? Capilli
30
Effice concresceant squalidiore situ,
Passaque caesaries in apertam ventilet auram,
Durior hirsutis sordidiorque feris.
Unguibus armatus digitos ut arare sepulchrum
Ipse tua possis absque ligone manu.
35
Haereat illuvies ut si plantare libebit
Allia, radicem nutriat ista cutis.
DISCIPULUS
Quid si mucoso pendebit stiria naso?
DOCTOR IRONICUS
Excipe, vel sociis divide frusta tuis.
Se purgare iubent vestes?
DOCTOR IRONICUS
Detergito sputis.
40
DISCIPULUS
Et si calceolos?
DOCTOR IRONICUS
Sume tapeta.
DISCIPULUS
Placet.
DOCTOR IRONICUS
Unum hoc infigas animo, praeque omnibus unum
Fortiter in vetitum nitere quidquid agas.
Si te in sermonem vocitaverit hora Bohemum,
Omni conatu, voce Latinus eris.
45
At schola quae doctae poscit commercia linguae
Non nisi maternos promat ab ore sonos.
Dixerit ille “foras,” dic tu, “remanebo libenter.”
Si dicet “maneas,” accelerato gradum.
DISCIPULUS
Hoc quoque discruciat. Videor mihi captus in istis
50
Aedibus, et quodam carcere pene premi.
DOCTOR IRONICUS
Fallere praefectos res est operosa, sed ingeris
Gloria: commoditas temporis addet opem
Si pater exeriet, poteris subnectere fraudes
Cogor et accersor, non mora, certa fides.”
55
Quodque reversuro spatium praefigitur, illud
Ne non audacter transgrediare cave.
Sedulus interea causas effinge morarum,
Sartor, amicus, opus, bibliopola, faber.
Iurgia non mordent, poteris contemnere, poenis60
Quando etiam tantum commoditatis emas.
Obruimur studiis, patimur fastidia longa.
DOCTOR IRONICUS
Hac tua qua dabitur taedia parte leva.
Intempestivi speciem praetende laboris
Antea neglectas tum tibi quaere scopas.
65
Exue pelliceum, libros compinge, colores,
Tempora et obliquo falle labore diem.
Inque schola residens, ne pauca notasse puteris,
Scribito picturas et simulachra deum.
Pinge pharetratos asinos et monstra ferarum,70
Faunos et satyros semivirosque boves.
Daemona cornutum et varias imitare figuras.
Crederis docta multa notare manu.
DISCIPULUS
O mihi praeceptor cupidis infixe medullis!
O faciles vestra sub ditione scholas!
75
Seria si loqueris, neque me sub imagine ludis,
Haec tecum aufugiens mox documenta sequor.
DOCTOR IRONICUS
Ah! Generose puer! Quo te malus abstulit error?
Haeccine tu saperes? Nec adhuc mea sensa capessis?
Lusimus et falsis dabimus velamina rebus,80
Ut magis ante oculos vitium deforme patescat.
An tibi foeda placent? An tempus inutilis aevi,
Somnus et ingluvies, praeruptaque claustra pudoris
Nequitiaeque dolique, et praesentisima pestis
Otia Tartareis animum dedentia flammis?85
DISCIPULUS
Hoc Deus avertat (miserum me!) maximus omen!
DOCTOR IRONICUS
In velamenta ioco dedimus, quem libera poscunt
Tempora; tu solidos, tu veros elice fructus.DISCIPULUS
Et faciam, et grates habeo: contraria vertam
Omnia quae dixti, neque te lusisse pigebit.90
DIALOGUS MUTUS
R. P. Edmundi CampianiQuae veteres docuere sophi, quae plurima verbis
Intonuere aut quae mandarunt dogmata scriptis
Accipe nunc oculis et viva volumina mecum
Inspice, mi fili, mutis expressa figuris.Actus Primus
POCULUM MORTISCernis ut oblatae gustarit pocula mortis?
5
Hi duo, consiliis teneram sibi quisque iuventam
Alliciunt, alter clam sub radiante metallo
Lurida pestiferi continit frustra veneni;
Alter in hoc vitro manifestum protulit haustum:
Omnia transparent, mera limpida lucis amica.10
Hic scyphus insidias nescit, natura repugnat:
I bibe, ne vinum gustes fatale caveto.
Quidquid erit simplex et apertum, nobile, purum,
Nullius arbitrium fugiens, non aethera celsa
Non sacrosanctas leges, non lumina patrum,![]()
15
Non socios testes, non agmina tuta piorum,
Hoc cape si sapias, atque execrare latebras.Chorus primus
Haec haec cernentes tristia tristia
Sensu vivaci condite condite.Actus secundus
PILA ET TESSERAElige quadratum: sic te, charissime, forma.
20
Lubrica namque pila est et ad omnem turpiter auram
Dispaciata loco nunquam bene constat in uno.
Quadratum stabile quocunque impellitur ictu,
Quoquo dimoveas libratum pondere iusto![]()
Haeret et ex quavis iaciatur cardine perstat.25
Tu mihi ne subitis animum demitte procellis,
Perfer et obdura. Sic vivitur: indue mentem
Pacificam, fixam, quamvis adversa repugnent.![]()
Sta pedibus rectis, pia nunquam desere coepta.Chorus 2us
O quantum iuvat ad polos beatos
30
Casu difficili tenor virilis!Actus tertius
PUER FASCICULUM FRANGENSOmnia non possunt, sed possunt singula frangi:
Experiare licet. Fraternae foedera pacis
Inviolata decus, robur, solatia praestant.
Conglomerata vigent, pariunt divisa ruinas.35
Chorus 3a
Charitas caelos reparavit altos.
Charitas Christi sociat fideles
Sancta, communis propriaeque firmans
Vincla salutis.
Et claudus titubans et lumine cassus in unam
40
Convenere viam: seiunctim neuter, uterque
Coniunctim sese poterit sociumque levare.![]()
Effice sustentet titubantem caecus, at illi
Pandat iter claudus. Sic sic iuvat ire sodales
Et conferre vices, atque adiutare vicissim.45
Nemo sibi satis est. Nemo sibi viveret uni.
Nemo superbierit: non auri mille talenta
Non vis ingenii, non faecundissima linguae
Flumina, non robur, non copia dives honorum
Casibus eripiunt, quibus indiga turba fideles50
Expetimusque damusque operas: comperta fatemur.Hic valet ingenio, valet alter rebus agendis.
Conferat ille oculos, commodet iste pedes.Denique dum longi metitur pensa diei
Clepsydra, sana tuae capias documenta salutis.55
Quid vitrum est? Hominis corporis. Quid arenula? Vita est.
Et corpus fragile est, neque cessat currere vita.
Curre, puer felix, et quam sit labile tempus,
Quam volet incerto spatio, quam rara senectus
Excipiat iuvenes, quam non mansura, memento.60
Illam animo vitam meditare et pectore versa
Quae nos perpetui ditabit fructibus aevi.Finis