Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

 

EPIGRAMMATON CENTURIA VI

1. AD CAROLUM PRINCIPEM

Dedico vota Deo, tibi, Carole, dedico versus.
spacerDet Deus ut Musae sit tibi cura meae.

2. AD EUNDEM

Contendunt pietas, probitas, sapientia, virtus
spacerIn te quae primum debet habere locum.
Haec clarum, facit illa Deo te, Carole, charum,
spacerTe facit ista probum, te facit ista pium.
Macte age! Quae victrix? Nulla: a te scilicet illa spacer5
spacerQuae vicit, dono vincitur ipsa suo.

3. AD LECTOREM

Nec lege quae iubeo, nec quae te iusserit alter,
spacerSed lege quae genio sunt mage grata tuo.

4. IN LEONEM EIUS NOMINIS PONTIFICEM blue

Non ego quod dici voluisti bestia miror,
spacerMiror quod dici vis Leo, cum lupus es.

5. AD CYCLICUM blue

Iucundus, probus, innocens, amicus:
Lingua doctus utraque, Cyclice, unum est,
Sed magnum vitium quod es poeta.

6. IN TOBACCUM

Quod fumo facias potos, an dicere petun? blue
spacerQuin ego te potum rectius ergo vocem.
Do-Bacco potum dicis, quando ebrius ille est. blue
spacerSic fumus fumo pellitur iste tuo.

7. IN AVARUM DIVITEM

Quamvis expresse nobis sacra pagina dicat
spacerQuod melius semper sit dare quam capere,
Quod capere est melius dives contendit avarus,
spacerNec tantum ille capit, sed capit atque rapit.
At dare si non vult, capere et vult omnia, tandem spacer5
spacerQuin laqueum collo sic capiatque suo.

8. DE CONIUGIO

Non amo coniugium hoc ubi non communia utrique
spacerSunt bona: nam si vir dixerit “haec mea sunt, ”
Uxor et “haec mea sunt,” poterunt dicere forsan,
spacer“Et puer hic meus est, illa puella mea.”

9. DE TOBACCO

Quod vino madidis detur tobacco, vocare
spacerDo-Baccho cur non rectius ille solet?

10. AD ANDREAM AEDIUM PHILOSOPHUM blue

Seu sis Αἴδιος, seu denique diceres Αἰδώς,
spacerConveniet meritis nomen utrumque tuis.
Hinc honor est, illinc post omnia secula vives.
spacerAmbo cape, aeternus sic tibi crescat honos.

11. AVARI INVITATIO

Me solum invitat, quoties invitat avarus.
spacerInvitat quoties solus et ipse domi est.
At quoties multos ad coenam invitat amicos,
spacerNunquam ego sum tantas iussus adire dapes.
Cur facit hoc, quaeris? Quia sum bene cognitus illi. spacer5
spacerMalim ego sed coenae cognitus esse suae.

12. AD PATRICIUM HANNAEUM

Quisnam, Hannaee, tibi veteri pro stemmate certet,
spacerGente a Romulidum gens tua quando venit?
Hannaei emicuere duo, vatesque sophusque.
spacerHis etiam Hannaeus tertius esse potes.

13. AD ZOILUM blue

Virtutem non taxo tuam, vis noscere quaere?
spacerEst quoniam virtus est tibi nulla, sapis?

14. AD OBTRECTATOREM

Cur, obtrectator, mea sic epigrammata torques?
spacerCur laceras vultu singula ridiculo?
Hic male stat versus, minus est vox illa Latina,
spacerHoc ais, est durum, vel nimis improprium.
Ne vel et unus apex te praeterit: omnia carpis. spacer5
spacerScilicet haud nosti quae bona quaeve mala.

15. IN GLORIOSUM, DE FAMA SUA

Quod facile haec tua fama queat super astra volare
Credo, nam levis est, nec grave pondus habet.

16. AD GAURUM

Qua sic incedis, qua pes tibi pelle superbit,
spacerOlim erat haec pellis foetida, Gaure, bovis.
Miror ego qualis feriat tibi pectora fastus,
spacerCum me sic clauso vertice praetereas.
Quin videas quid agas, veterem nec temne sodalem. spacer5
spacerIn non est alia bos nisi pelle sua.

17. AD ARCHIBALDUM FRATREM blue

Hic mundus quam sit nosti, Archibalde, malignus,
spacerPro se quisque facit singula, nemo suis.
Nunquam erat, aut nunc est fratrum quoque gratia rara.
spacerGratia non rara est sed tua chara mihi.

18. AD MULIEREM QUANDAM

Vendere is non vis carnem, tunc claude macellum,
spacerO mulier. Mammas scilicet abde tuas.

19. HENRICI MAGNI GALLIARUM REGIS EPITAPHIUM, PROSOPOPOEA blue
Exiguo natus regno, regna ampla reliqui,
spacerSed si vixissiem, quae magis ampla foret.
Insidiae veture minas. Nam Martius ensis
spacerNon potuit, non me tollere aperta manus.
Visa ut ad extremum perducta potentia culmen, spacer5
spacerTum sensi insidias, insidiose, tuas.

20. AD ANNAM REGINAM

Progenies generosa Iovis, sis regia coniux
spacerAnna aliis. Regi es sed Διὸς, Anna, tuo.

21. AD GUALTERUM STUARTUM REGI IACOBO AB INTERIORI CUBICULO &c. blue

Nobilibus prognate viris, cui numine fausto
spacerVirtuti eximiae splendida fama nitet,
Macte, viam ingrederis, video, per quam itur ad astra.
spacerSuccedant meritis o mea vota, tuis!
Steuarti ut proprium primi est pro nomine nomen, spacer5
spacerIllius in sortem sic tibi et omen eat.

22. DE POETA, AD ORATOREM blue

Dicis poetam furere. Concedo, furit.
spacerNempe in prosodia, tu at in prosa furis.

23. AD LIVIDUM

Disticha quod mihi sint epigrammata, Livide, rides,
spacerEt dicis nimium quod puerile forent.
Disticha sunt, fateor. Non sunt tamen illa Catonis. blue
spacerNe timeas, mores non ego carpo tuos.

24. AD GUILIELMUM ALEXANDRUM A MENSTRY, EQUITEM &c. blue

Tres quondam tragicos iactaret Graecia vates,
spacerAeschinem, Sophocleum, misogenemque suum. blue
Sed quanvis unum iam Magna Britannia vatem
spacerIactet Alexandrum te, tribus hisce parem.
Sed nec et esse parem tantum, sed et esse priorem spacer5
spacerTe, si non annis, dixerit esse animis.

25. IN AULICUM

Invidia nemo sine nascitur, Aulice, dicis.
spacerInvidiam mavis quam miserer mei.

26. AD IOANNEM MOYLUM ARMIGERUM blue

Desinat esse Maro qui tam sese esse Marorem
spacerIactatet, et nomen nesciat ille suum.
Vel Maro si vult esse Maro, tentum ille Latinus
spacerSit Maro. Nunc Anglus qui Maro, Moylus eris.

27. IN CLAUDUM

Rex licet ad claudum mittat, vix ille veniret.
spacerQui veniat? Pedibus nam caret ille suis.

28. AD ROBERTUM FALCNARUM A BELLANDRO blue

Falcnare delicium Bellonae et fulgor Enyus, blue
spacerEt triplex circa qui grave pectus habes,
Cum robor, falcemque sonent simul ἄνδρ᾿ et Ἀρῆα,
spacerHec tua quae tibi sunt nomina magna tibi.
Bellacem te nemo neget, sed gloria summa est spacer5
spacerHaec tua: cum miles sis, pia corda geras.

29. AD CONVIVAM

Affert ad mensam nobis ancilla placentam,
spacerIn se quae cervi pingua crura tenet.
Tu, conviva, mihi cur affert coniice. Tantum
spacerAffert ad mensam rursus ut inde ferat.

30. IOANNIS DUGLASII POETAE EPITAPHIUM

Qui primus nostris animos in carmina Musis
spacerAddidit, et sacras tangere iussit aquas,
Gloria Pieridum iacet hac Duglasius urna,
spacerEt cor, et nostrae corpus amicitiae.
Hos ego cui versus et debita iusta repono. spacer5
spacerAeterna officii ceu monumenta mei.

31. IN GLAUCAM

Glauca, tuos dulci crines dum spargis odore,
spacerHoc non immerito, tu mihi crede, facis.
Non illi sunt Glauca, tui, tu calva; sed empti,
spacerSuspensae aut crines, aut meretricis erant.

32. DE VITA CONIUGALI blue

De coniugatis multa multi disputant,
spacerspacerPluresque plura sentiunt.
Mihi ad videtur optimum connubium
spacerspacerUbi maritus imperat.

33. IN BIBONEM

Nunquam te potasse foras tu dicis, et hoc est,
spacerNon potas quoties te, Bibo, nemo vocat. red

34. IN MOECHUM blue

Coniuge cum socii cubat, et communia dicit,
spacerspacerQuod sint amicorum omnia.

35. AD CACOZELUM

Quis, rogo, tam stultus, quis tanque erit ille supinus,
spacerMystam qui possit te, Cacozele, pati?
Tene aliquis crassa clamantem voce cathedra
spacerSustinet, aut quae non scis, Cacozele, loqui?
Si toga, si decimae, faciunt si munera mystam, spacer5
spacerUt tu, sic mystes mulio et esse potest.

36. IN QUENDAM

Doctus es, at poteris tamen hoc fortasse negare.
spacerSis ergo indoctus, nonne negare potes?

37. AD MARIANUM

Si tibi dona darem, de divite ditior esses.
spacerNil tibi do, dives nam, Mariane, sat es.

38. IN QUENDAM blue

Doctus, nobilis es, disertulusque.
Esto nobiliorque doctiorque
Et disertior, at quid est hoc ad me?

39. GAVINI DUNBARI, ARCHIBALDI AVI SUI FRATRIS, EPITAPHIUM blue

Praeceptor, praesulque, et cancellarius idem,
spacerRegis, Glasgowae, qui patriaeque mea
Auxi, alui, iuvi, sortem, pia pectora, regnum,
spacerIngenio, sacris, consilioque bono.
Tutus, amans, orans, inopes doctos Deumque. spacer5
spacerLustra decem vixi, florui, et interii.

40. ACADEMIA ABERDONIENSIS A PROAVI SUI FRATRE GAVINO EPISCOPO IBIDEM CONDITA blue

Iam quod Aberdoniae doctis academia mystis
spacerFloreat, et celsum tollat in astra caput,
Ut labor ille sui, nunc sit laus ista Gavini.
spacerHic posuit tantae prima elementa scholae.

41. EIUSDEM GAVINI PONS DONAE blue

Circa Aberdoniam tumidis Dona labitur undis,
spacerTurgidus, et nullis traiiciendus equis.
Huic pontem hic praesul fecit cum condere, nunquid
spacerOstendit verum se fore pontificem?

42. ALIUD blue

Pons Caii quondam, sed nunc pons ille Gavini,
spacerSic celeber fama tempus in omne sua.

43. AD IACOBUM ADAMSONUM THEOLOGUM A PENNIGAM blue

Oblitum me forte tui, sacra munera mentis,
spacerAdamsone, tuae posse silere putes?
Doctus est et prudens, Christifidusque minister.
spacerHoc ego si sileam, fama silere nequit.

44. ROBERTI ROLLICI THEOLOGI EDENBURGENSI MORS blue

Rollici aethereas emigratura per auras
spacerCum foret ad summum mens pia, pura, polum,
“Mens mea, perfer adhuc te caeco hoc carcere claudi.
spacerExibis iam iam libera, carpe gradum.”
Dixit, et erumpens tota compage soluta spacer5
spacerCorporis exanimi, mox videt ora Dei.

45. NUPTAE NOSTRI SAECULI

Propter opem quondam est homini data foemina. Nunc est
spacerNon data propter opem, sed data propter opes.
Propter opes, vel propter opus iam ducitur uxor.
spacerPulchra ut propter opus, pessima propter opes.

46. AD HOMERUM blue

Olim εὐκνήμιδας qui dixisti semper Ἀχαίους,
spacerAnglos iam tales dicere iure potes.

47. IN MAEVIUM blue

Non mutat anno vestem in integro suam.
spacerspacerSi causa quae sit quaeritis,
Est vestis una scilicet solummodo
spacerEt singularis Maevio.

48. DE SEIPSO

Quid mihi iam prodest quamvis ab utroque parente
spacerStirpibus innumeris nobile stemma traho?
Et pater et mater claro mihi sanguine creti,
spacerSic horum matres, sic etiam patres.
Sic etiam affines demum et genus omne meorum, spacer5
spacerVates interea nil nisi pauper ego.

49. AD DOMINAM ANNAM GORGEAM &c.

Est tibi rara fides, pietas, prudentia, candor,
spacerEt forma, et formae gratia iuncta suae.
In te una virtus omnis sic una virescit,
spacerUt dubium sit ne haec, sitne vel illa prior.

50. AD EANDEM

Mens tua sitne manus melior vix dicere possum.
spacerMens tua multiscia est, est medicina manus.

51. AD RICHARDUM CARUM AB ANTONYE blue

Seu placet historicos imitare, aut arte poetas,
spacerAut legum obscuros enucleare locos,
Omnibus excellis. Dubito sin Livius alter,
spacerSin Maro, sin alter Papianus eris.
Sed cum et multiplici lingua praecellis, et alter spacer5
spacerSic etiam carus Scalliger esse potes. blue

52. AD EUNDEM

Non miror si nomen habes, Care inclyti, cari.
spacerRara enim quae sunt omnia cara vocant.

53. AD W. OGSTONN, ALEXANDRI VODNEI PYLADEM blue

Esse anagramma tuo cum te vult οὐδένι Gνωστόν,
spacerUt Pylades socio dicitur esse suo,
Quam bene sic vivis! Nam qui non cognitus ulli,
spacerIlle latet. Latitat qui bene, vivit item.

54. IN QUENDAM CUIUS NOMINIS ANAGRAMMA EST VILIS NOTUS blue

Non opus est ponam chartis tibi nomen apertis,
spacerNimirum es vilis notus ubique, capis?

55. AD FANNIAM

Empta tibi est facies, empti sunt, Fannia, dentes.
spacerEmistin’ linguam? Non. Satis huius habes.

56. AD GEORGIUM SIBALDUM blue

Si velis Graece, seu te sermone Latino,
spacerAut tua Iudaeis promere sensa sonis,
Pandere res sacras, magnive Machaonis artem,
spacerAut vetera e priscis prodere gesta libris,
Nemo est cui cedas. Potius quam cesseris ulli, spacer5
spacerCedant cuncta uni, docte Sibalde, tibi. red

57. THESEI ET PERITHOI AMICITIA blue

Ille sui Theseus nigrum properavit ad Orcum,
spacerPerithoi fidam propter amicitiam,
Prisca aetas unum tantum nisi Thesea vidit.
spacerNostra vident multos secula Perithoos.

58. AD IACOBUM REGEM

Petri alios, alios Pauli delectat imago.
spacerPrae cunctis unam rex amo, magne, tuam.

59. AD ROBERTUM CARUM AB ANCRUM, EQUITEM, CAROLO PRINCIPI A CUBICULIS INTERIORIBUS &c. blue

Si regem sit amare suum, si regis honorem,
spacerSi patriam et prolem regis amare sui,
Maxima sit virtus, virtus tua maxima certe est.
spacerMaxima si sit laus, maxima laus et erit.
Maxima sed virtus illa est, laus maxima et illa. spacer5
spacerConcludat laudes Lividus ipse tuas.

60. AD EUNDEM blue

In te non res est a nomine, nomen at a re.
spacerNamque rei nomen das bene, Care, suum.
Non ideo est carus quod sic sis nomine, Cari
spacerSed quod re carus nobile nomen habes.

61. DE FRANCISCO DRAKO

Si custodisse quae ad nos tulit aurea posset
spacerHespieridum Drakus, alter et esse draco. blue

62. HENRICI MAGNI REGIS GALLIARUM MORS, PROSOPOPOEA

Quam nostro expuleram gens Loiolitica regno
spacerCum fuit assensu post revocata meo,
Cor inamicitiam conata est flectere frustra
spacerSaepe meam, et nimium rursus habere studet.
Vivi non potuit: petiit cor ergo perempti, spacer5
spacerEt iam quod toties saeva petivit habet.

63. EIUSDEM, IN IESUITAS FLEXIAE, QUIBUS REGIS COR AD SEPELIENDUM DATUM EST

Flexia, iam quanvis tota quod mente petisti
spacerCor nostrum in te sit, flectere non poteris.
Non habuisti etenim vivum, sed lumine cassum
spacerTu licet illud habes, non tamen illud habes.

64. AD GAMALIELEM ET IOHANNEM DE-MIRANDUM, FRATRES blue

Macte animi, iuvenes Musis melioribus aucti,
spacerCurriteque, ut facitis, nobile patris iter.
Illum sancta Themis, Phoebo sacraeque sorores,
spacerCum pietate fides, puraque vita iuvant.
Artibus his summum meruit sibi culmen honorum. spacer5
spacerHis vobis patrius sit repetendus honos.

65. AD PLOUTAM VIDUAM blue

Hunc quem divitiae faciunt tibi, Plouta, maritum,
spacerEsse unquam captum credis amore tui?
Aurum amat ille tuum, nummos et praedia, non te.
spacerSi dives fueris, cuilibet uxor eris.

66. AD PETRUM AURATUM, ALIAS GOLDMAN, DOCTOREM MEDICINAE blue

Aurea iam tandem redierunt secula terris.
spacer
Aurea non alios secla dedere viros.

67. AD THOMAM DEMPSTERUM A MURESK &c. blue

Historicus, vates, orator, ut omnibus unus
spacerDempsterus est, sic est omnibus eximius.
Livius est tantum nisi Livius, et Maro tantum
spacerEst Maro, sic Cicero nil quoque quam Cicero.
Dempsterus at tantum non Dempsterus est, sed in uno spacer5
spacerUnus hic est Cicero, Livius, atque Maro.

68. AD LECTOREM CRITICUM

Haec mea quam dicis mala sunt epigrammata, quid ni?
spacerTu bonus. In libris non eris ergo meis.

69. AD THOMAM DICCIUM

Pastor es et pictor, Dicci, doctusque poeta.
spacerSic est Virgilius pastor, arator, eques.
Vati cedat eques, et arator cedat Apelli. blue
spacerPastor pastori cedat et ille tibi.
Ille dedit brutis ovibus nisi pabula, sed tu spacer5
spacerChristi pascis oves. Ergone maior eris?

70. AD IOANNEM CAMERONUM blue

Os licet ille dei fueritTheophrastus, at illum blue
spacerEsse peregrinum balba notavit anus.
Gallica Calliope vix te, Camerone, notaret,
spacerQuin sic ipsorum viceris ora deum.

71. IN CERDUM MERCATOREM

Cum sint a pretio pretiosa, atque omnia, Cerde,
spacerPro pretio vendas, es pretiosus homo.

72. AD IOANNEM GORDONUM SARISBURIAE DECANUM, HEBRAICE DOCTISSIMUM &c. blue

Lingua tibi nato deerat, Gordone, sed Hermes
spacerUt vidit, linguam tradidit ipse suam.
Divina haud igitur mirum est te voce profari.
spacerNon quae lingua tibi, lingua erat illa dei.

73. AD AMATOREM

Alas gestat Amor binas, hac aufugit, illa
spacerTe sequitur. Semper sic cruciaris amans.
Non redamaris amans, spernens sed amaris amantem.
spacerQuid facias? Ne tu tunc ut ameris ames.

74. AD THOMAM FARNABIUM blue

Nil sine luce liber, sine libro lux quoque nil est.
spacerLuxque libro vivit, luce liberque viget.
Nec Seneca aut sine te, sine te nec vivit Aquinas.
spacerAmbobus per te vita vigorque redit.
Per quem ergo tanti authores vivuntque vigentque, spacer5
spacerAeternum hinc, author maxime, vive, vige.
spacer

75. IN FUREM blue

Litera Pythagorae furi placet unica: verum est,
spacerSic etiam furi furca placere potest.

76. IN QUENDAM, A SANCHAR

Uno oculo expressa est sapientia: sicque Cyclopas blue
spacerUnoculos vatum pagina docta facit.
Factus erat Sanchar Cyclops. Pars maxima vero
spacerSuspendi potius modo quam sapere.

77. LYCAMBIS PALINODIA blue

Archilocho quondam fregit promissa Lycambes,
spacerPoenas perfidiae sic dedit ille suae.
At nunc Archilochus fregit promissa Lycambi,
spacerNum merito poenas det violata fides.
Carmen iambaeum fuit olim criminis ultor, spacer5
spacerIamne Lycambaeum criminis ultor erit?

78. AD ALEXANDRUM FRATREM blue

Quod validus gestas iuvenili in corpore robur,
spacerQuaeque etiam in gremio pectora fida tuo,
Fallor, Alexander, facient te hoc nomine dignum,
spacerAut vatum est tantum fabula vana fides. blue

79. SOCRATES ET PAUPER

Hoc, Socrates, unum scio quod nihil scio.
spacerHoc unum sic habeo, nimirum nihil.

80. AD GEORGIUM THOMPSONUM THEOLOGUM blue

Si memor es, Thompsone, tuum nec spernis amicum,
spacerMiratur genii qui monumenta tui,
Ille ego sum, tua qui toties his auribus hausi
spacerE cathedra Hyblaeis verba referta favis. blue
Scotus es, at Gallo sic es sermone profatus spacer5
spacerUt Gallus Gallum te putet esse suum.

81. DE ANTICHRISTO blue

Causam scire velim quare lupus iste vocetur,
spacerIn media quando cornua fronte gerat.
Cornua nulla lupo, lupus est non denique tantum.
spacerVerum et monstrosus sic erit ille lupus.

82. AD HENRICUM CHARTERUM, ACADEMIAE EDINBURGENAE GYMNASIARCHAM blue

Chartere, Castalidum custos, siquando voceris,
spacerCumque sit in cerebro Graecia tota tuo,
Quicquid Arabs, quicquid dixit Iudaeus Apella, blue
spacerEt quicquid servi post docuere Dei,
Quam bene conveniet tantis pro dotibus ut sis spacer5
spacerEdinburgenae gymnasiarcha scholae!

83. IN SUFFUMUM blue

Dulcis Alexandro Suffumus distat odore:
spacerIntus Alexander dictus olere bene,
Quin extra Suffamus olet bene, foetetat intus.
spacerIllum, qui dubitas, iunctius olfacias.

84. IN SOLANIONEM

In te dum sererem summas, Solanio, laudes.
spacerBruma erat, hinc madidis ver quoque venit equis.
Venit et hinc aestas, autumnus denique venit,
spacerVenit at ex nostro nulla labore seges.
Nec frigus laesit, pluvia abluit, aut calor ussit spacer5
spacerSemina. Proh! Sterili suntne ea iacta solo?

85. AD DAVIDEM DROMONDUM blue

Qui, Dromonde, tribus dictum de montibus inquit
spacerEsse tuum nomen, fallitur haud dubie.
Nimirum duplici Parnassi a vertice venit,
spacerHinc est quod tantus esse poeta soles.

86. IN PARERGUM blue

Non Periptates noster vult esse Pareregus.
spacerIlle magis semper namque sedere cupit.
Neve etiam Samius: carnes amat, esse nec optat
spacerStoicus, et vitium nam putat esse bonum.
Est igitur quis vult? Cynicus vult esse Parergus. spacer5
spacerCur? Novit caudam rite movere suam.

87. AD LECTOREM DE LIBRO SUO blue

Nec meus est nimius, seraque coronide longus
spacerHic liber. Haud Marsi certat Amazonidi. red blue
Ille decem tantum decies epigrammata claudit,
spacerAd summum tria quae disticha vix superant.

88. DE HENRICO ET CAROLO PRINCIPE

Occidit Henricus, nostro iam fulget in orbe:
spacerCarolus o nullas sentiat ille vices!

89. CRUMENA AD DOMINUM SUUM

Cur suspensa ego sim? Nil sum furata crumena,
spacerSed tanquam sartor quae data servo mihi.
Velle mihi auriculas si vis me haec reddere. Nam me
spacerSuspendis quoties, tu nihil accipies.

90. AD CLARENTIUM CAMDENUM, DE SUA BRITANNIA blue

Omnia dum parvi regna et loca clauseris orbis
spacerIn libro hoc, dubitem quem capis ipse locum.
Quodque omnem et nullum capia, vix dico, sed illus
spacerQuod capiat nullus te, bene dico, locus. red
Nimirum, te quem magnus nec orbis et aether spacer5
spacerVix capit, an parvus orbis hic excipiat?

91. ALIUD, AD EUNDEM

Orbis dum facis ut parvus notescat et orbem
spacerPer magnum ipse facis, tu quoque notus eas.

92. IN BRISSONEM blue

Dicebat olim magnus ille Vasconum
Poeta nullus quod fuit Britto bonus.
Dialecto at illum puto locutum hic Attica,
Ut γλωττα pro γλωσσα solet cum dicier.
Vere at velimus si loqui, et communiter, spacer5
Tum diceremus, nullus est Brisso bonus.

93. PURITANUS AD PAPAM blue

Carnea cum tibi sit tua victima, cumque cruenta,
spacerNon ego te papem, te voco, papa, popam.

94. CASAUBONI MANES, AD IACOBUM REGEM blue

Pro donis, rex magne, tuis quae digna rependam?
spacerQui haud potui vivus, mortuus haud potero.
Me patrio e regno nempe ad tua regna vocasti,
spacerAuctor opum nobis, author honoris eras.
O produxissem nostrum tibi, maxime, pensum spacer5
spacerUt produxisti tu tua pensa mihi!

95. IN MARIANUM blue

Quare non tibi credo peieranti,
Testanti et toties polum solumque,
Miraris, Mariana, magna causa est.
Mendacissimus omnium es virorum.

96. IN PICTOREM CHRISTI PROSOPOPOEA

Stulte, quid affectas toties mihi pingere corpus?
spacerCur toties fuco foedor, inique, tuo?
Cernere si me vis, cor altum ad sydera tolle,
spacerEt si vis similem pingere, pinge Deum.

97. IN BOMBUM OLOSERICUM

Si vermes fuerint homines, ut Biblia dicunt, blue
spacerTunc mihi tu, Bombus, serica vermis eris.

98. IN EUNDEM, ALITER

Si vermes cineresque sumus, bombycina vermis,
spacerTuque tobaccaeus tunc potes esse cinis.
Scilicet ut bombyx involvere, flamma tobacci,
spacerIgnivomoque tuo fumus ab ore fluit.

99. IN FOEMINAM, QUOD EI NATURA DEBEATUR SUPREMUS LOCUS blue

Natura quando tendant levia omnia sursum,
spacerSic tibi supremum, foemina, sume locum.

100. IN MOMUM blue

Omnia cum nostri mala sunt tibi carmina libri,
spacerHic etiam finis sit tibi, Mome, malus.

Finis