Tessera caerulea - commentariolum.Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.
ACTUS III, SCENA i
MAMILIUSExercitus hostilis.
MAM. Res nulla maior, nulla gloriosior,
Commilitones, patribus nostris dies1355
Effulsit olim, viribus quando meis
Inimica castra caesa sunt, latebras suas
Inermis hostis petiit, et negat sibi
Salutem in armis. Urbe trepidantes senes,
Imbelle vulgus, foeminae ac pueri gemunt.1360
Potior sepulchri cura quam famae datur.
Iamiam opprimentur.
OMNESNos beatos efficis.
MAM. Direpta spolia dividantur ocyus,
Monimenta nostris quae futura posteris
Aetas loquatur omnia. Istud, Lentule,1365
Virtutis acre symbolum meritus cape,
Thoraca duplicem laminisque nobilem.
Pulville, fortis praemium cape dexterae,
Galeam nitentem. Te corona laurea
Castrensis ornet, cui solens irrumpere,1370
Venulei, in hostes impetus primo fuit.
Securis ista, Volsce, te dignum manet,
Nuper ferebat quam ferox Veturius.
Nobilitet ensis te, Sorane, belliger
Antonianus. Algide, armillas habe1375
Phalerasque adeptae faeminis imbellibus.
Si qua alia praeda, vestis aut auro illita,
Radiata gemmis purpura aut massae graves
Fulvi metalli, vel cathenis fortibus
Turba implicata, sortis arbitrio duci1380
Cedat. Tu in urnam aut cassidem hos talos iace.
LENTULUS Tanta ergo praeda sit penes duces tuos?
Opima spolia dividantur omnibus,
Abstineat unus ut tamen Mamilius
Praeda occupata et exuviis hostilibus?1385
Et quem labores anxii et curae graves
Exercuerunt unicus solatiis
Careat, trophaeis bellicis exercitu
Gaudente toto, nulla habeas tu praemia?
Certe hoc iniquum nec ferendum, milites.1390
Sit Thusculani quidquid ereptum est ducis
Qui rexit omnes, omnibus hic esto prior.
PULVILLUS Quodcunque restat, cedat id totum tibi
Oramus omneis, armae si quae sunt super.
Captae secures fascibus iunctae suis,1395
Enses cruenti, cassis aut auro gravi
Caelata, fractis curribus captae rotae,
Appensa adornant, Thusculane. Et tua atria
Figantur altis postibus quo saecula
Noscant futura haec capta victis hostibus,1400
Elogia nec non digna Pulvillo dies
Ostendat olim sera, et oculis ingerat.
VENULEIUS Satis est corona Venuleio praemium
Imposita capiti Thusculani quae manu,
Metalla fulva superat et massas graves1405
Quascunque Phoebus ortus e caelo videt,
Quascunque condens gurgite hesperio rotas
Prospectat alto. Laurus aeternum virens
Loquetur hostem dextera fusum mea,
Tuoque ductu, Mamili. Hoc satis est mihi.1410
Contemno vulgus quas opes libidine
Malesanus optat perdita, plebecula
Miretur ista. Gloriam et laudem inclytam
Si saecla tribuant postera nec nomen meum
Oblivionis condet obscuro specu,1415
Nil ultra divos deprecor, Caeteri habeant
Instabile subita falce quae tempus metat.
VOLSCIUS Quam me securis capta Romula praelio
Iuvat, laboris dona quae Mamilius
Mei rependit! Non quod aureo Tagus1420
Devolvit amne, non Hydaspes gemmeas
Trahens arenas, Lydia non quicquid sinu
Fovet beato, stagna quas celant opes,
Mutare cupiam. Strenui dignam duce
Credent nepotes hanc securim, quam mei1425
Ferent penates. Si quid in praeda est super.
Id Thusculano cedat omne censeo.
SORANUS Laetitia duplex pectus occupat meum,
Duplex Soranum causa laetari iubet,
Quod stratus hostis viribus cecidit tuis1430
Et terga vertit turpiter, pridem novas
Molitus arteis, insidias, astus, dolos
Fugaret ut nos sedibus de patriis,
Nostrosque in urbem caelites traheret suam,
Tum quod me honore, Thusculane, maxime1435
Dignaris isto, dum decemviri iubes
Capere Soranum spolia, gratulor mihi
Operamque fortem spondeo acri praelio,
Hostili et ensem sanguine intingam brevi.
ALGIDUS Utinam liceret, Thusculane, gratias1440
Retulisse meritas, quod decoris praecipis
Niteris phaleris Algidum. Sed tu nimis
Qui liberali cuncta distribuis manu
Tibique servas gloriam praeter nihil,
Quin potius aliquas aut opes bello gravi1445
Tuaque partas dextera aut spolia capis
Hostibus adempta? Particeps periculi
Severioris particeps sit commodi.
MAM. Opulenta praeda est gloriam ac laudem a suis![]()
Meruisse ducibus et salutem perditae1450
Dedisse patriae, civibus requiem, hostium
Repulisse turmas, alia nil moror bona.
Sed insequendus hostis aut vos altera
Cura remoratur? Dicite hic sententias.
LENT. Pax ulla placeat, ni prius sit funditus1455
Eversa Roma? Tela iampridem mea
Sitiunt cruores, strage cooperto hostica
Equitare campo libeat et fuso pedes
Mersare totos sanguine.
PULVL.Oculos pascere
Spectaculo isto quam iuvat, cadavera1460
Calcare strata, morte in ipsa lumina
Torva intueri! Moenibus restat timor
Ipsis supremus. Quid moramur? Corruant,
Ut me sonorae clangor oblectat tubae.
VEN. Non fugio trepidus bella, nec praecordia1465
Sanguis pererrat frigidus, nec hosticas
Timeo catervas, Thusculane belliger,
Meticulosus sed saluti consulo
Patriae. Tuaeque dignitati quam velim
Cautum esse! Certo servitus si foedere1470
Posset repelli, suadeo pacem bonam
Ineamus ultro. Ambigua belli est alea,
Et saepe victor ultimum victus fuit.
Sors saepe dubias mobilis mutat vices,
Vastantur agri, coniuges ac liberi1475
Tolerare saevae damna coguntur rotae.
Satius quietos vivere et partis frui
Quam semper arma ferre titubanti statu.
VOL. Procul absit omen. Nulla pax, me iudice,
Tribuenda victis. Dum meos regit calor1480
Vitalis artus, Romuli gentem truci
Sectabor odio, tela nec ponam manu
Dum tota Roma pereat et fiat cinis.
Idemque vitam finiet et odia dies
Proinde iniqua servitutis factio1485
Sub pace latitans exulet, sonent tubae.
Armata dextra militis pacem negat.
SOR. Te miror unum, Venulei, qui strenuus
Patriae salutem et dignitatem dimicans
Texisti in armis nuper, ad pacem trahi.1490
Fortase nescis perfidos gentis animos.
Infida pacta, fraus, doli, astus, cortice
Latitant sub isto, vipera hoc sub gramine.
Pax nulla nisi quam gladius hic dabit placet.
ALG. Mihi pax petenda, potior et bello foret.1495
Revocant amatae coniuges tandem viros,
Patres reposcunt liberi, et diutinum
Bellum execrantur. Hostis at superbior
Resumet animos, si petantur foedera.
VEN. Ergo ire lubitum? Sanior sententia1500
Non pondus ullum, non suas vires habet?
Ne Nemesis instet sera deprecor deos,
Obstabo votis non ego concordibus,
Nec me retardat aut timor aut periculum.
Ego ductor ibo primus et signa inferam.1505
MEM. Fac velle pacem Thusculanum, ad foedera
Quis flectet animos efferos? Quis promptior
Patres adibit et voluntatis meae
Exponet acta dum calent gladio manus?
VEN. Ego sum paratus ire, patribus feram1510
Mandata pacis placida.
OMNES![]()
Bella malumus.
VEN. Ponenda tandem tela.
OMNESSed victoribus.
VEN. Damnosa saepe bella.
OMNESVerum imbellibus.
VEN. Habenda cura est coniugum.
OMNESHas bellum facit
Securiores.
VEN.Lubrica est sortis rota,
1515
Timenda diva est. Saepe quos pressit fovet
Victosque relevat.
OMNESFirma sed virtus manet.
VEN. Vastantur agri patrii.
OMNESSimul hostici.
MAM. Sed et ergo fixum Martis eventum sequi,
Premere fugaces. Signa tu pronuntia,1520
Tubicem. Ad arma, Roma funditus ruat.
Procedo ductor, et sequuturis viam
Aperio primus.
OMNESNos sequemur strenui.
MAM. En Roma turres elevat et arces procul
Tollit minaces. Figite hic tentoria.1525
ACTUS III, SCENA ij
FUR. 1 Virginia laqueis implicata iam meis![]()
FURIAE, IUDICIUM APPII, SENATUS, CLAUDIUS, NUTRIX, NUMITORIUS, VIRGINIA, ICILIUS
Tenetur arcte, sponsus atque avunculus
Iunctique amici mente lyphata foro
Toto vagantur, imporbant factum Appii,
Et execrantur Claudii frustra nefas.1530
Haec taeda flammas subdidit, lictor trahet
Puellam, et omnes admovebit impetus.
Vindex sequetur Claudius, Icilius suas
Opponet iras turbidus. Motus seram
Diros, cruentos.
FUR. 2Frater, haec decemviri
1535
Libidinosi pectus accendam face.
Negabo requiem, dignitatis exuet
Gradus. Honoris immemor sui palam
Aget actoris ipse fabulam quam omnes scient
Excogitatum ab Appio, miserum patrem1540
Castris reducam. Quid moramur? Appius
Iam iura reddit.
FUR. 1.Perge tortis anguibus,
Agita furentem promptior decemvirum.
Ego concitabo vulgus.
FUR. 2Hoc fuerit satis.
Miscere turbam quae venit quam me iuvat![]()
1545
CLAUD. Venies coacta, nec remittam servulam,
Nec pretia capiam. Servula est, Icili, mea.
IC. Virginia sponsa est Icilli, impuras manus
Demitte, leno, neve tactu noxio
Viola pudicam.
NUM.Perditum atque atrox scelus
1550
Eripere patrum liberos complexibus
Sponsisque nuptas.
NUT.Non metuo mortis minas
Teneam dum alumnam.
VA.Spiritus mihi pectore
Effugit omnis anxio, in terram ruo,
Infausta morior.
CLAUD.Quid fugis sententiam
1555
Decemviralem? En Appius iudex sedet.
Non ulla vis est, iura te faciunt meam.
LICT. Decresce, turba. Vindicem da, Appi, manum.
APP. Insuetum en aliquid? Ecquid est negotii
Tanto gerendum turbine et tanto impetu?1560
ADVOCATUS VIRGINAE Iniuriarum Claudius paenas luat
Qui civis audet filiam in forum manu
Trahere impudenti. Penitus ignotum prius
Est civitati facinus e sponsi sinu
Rapuisse nuptam, filiam e patris domo.1565
Vestrum est mederi pessimo exemplo, patres.
Cohibete scurrae perditi libidinem,
Redditeque honestae virginis tutum decus.
Tectum pudorem esse interest reipublicae.
Prohibete raptum liberi quies sunt patres,1570
Totam retexam si placet tragoediam
Oculisque vestris facinus aperiam novum.
ADVOCATUS CLAUDII Tuum tribunal Claudius laesus petit.
Romanus ille Claudius civis vocat
Leges Quiritum, vidicat servam suam1575
Suisque natam in aedibus. Ablatam sibi
Iniuriosa temporis longi mora
De more poscit. Iura nuper condita,
Leges petitae, quae remotis gentibus
Istos in usus pondus obtineant suum:1580
Furtiva dominum res sequatur. Reddite
Ancillam hero, vos vindicias civis rogat.
ADV. VIRG. Conficta, patres, fabula est. Ipsa artifex
Atrox libido. Virgo pacta est Icilio
Qui assertor adstat, mater infausto patri1585
Erepta pridem hanc educavit liberam.
Scit ista Numitorius, praestat fidem,
Et ipsa nutrix testis et sacra lustrica.
Iurabit istud tota Virginii domus.
Quid? Quid parentis nomen absentis, patres,1590
Prodesse debet filiae, republicae
Quem causa longe distinet proprio lare,
Suae salutis prodigus, qui vos colit
Tenditque in hostes immemor periculi.
Non esset aequum dimicare pro unica.1595
Salte date dies aliquot e castris pater
Ut evocatur. Non nocet causae mora,
Proinde res sit integra in adventum patris.
Virginius aderit antequam triplici rotam
Abscondet orbe Cynthius, tempus breve.1600
At si vocatus deserat vadimonium
Tum iure pleno serva cedat Claudio.
NUT. Non cedet ista Claudio, fremat licet
Et Roma tota saeviat defendam anus.
NUM. Videte caute mente, conscripti patres,![]()
1605
Nequid tumultus urbe commota insolens
Moveat puellae raptus et turbae foro
Oriantur. Ista res petit prudentiam.
Differte totum, si placet, negotium
Dum castra genitor deserens veniat domum.1610
Tum lege patria virgo vel cedet patri
Vel asserentis testibus bonis erit.
APP. Negotium grave. Quid videtur dicite.
VALERIUS Perplexa res est, nec priori saeculo
Audita, patres, virginem e sponsi sinu1615
Rapi ad tribunal. Res me habet nova anxium.
Virginius edicto vocetur et domum
Quam trina solis orbita exhibeat diem
Venia vocatus ut periclum filiae
Pepulisse praesens possit, aut haec Claudii1620
Sit vindicantis. Nam nefas foret patre
Absente quicquam in hoc agi. Sic censeo.
HORATIUS Interrogandam censeo virgunculuam
Num signa dederit mater in vivis agens
Iampridem amoris frigidi, quasi non suum1625
Partum educaret et parum mente anxia
Prospiceret illi, sed marito subdola
Placitura ab alia caperet ut faceret patrem,
Ut orbitati sic mederetur suae,
An vero constans fuerit et amor et fides1630
Qualis benignae matris effectus decet.
VA. Hei mihi! Dolores quaestio meos novat.
Me lacte fovit illa materni uberis,
Haec me putabat mentis afflictae bonum.
Ego una requies, ego senectutis mora,1635
Me solam amabat, me petebat unicam,
Unam vocabat filiam, decus suum,
Me spem futuram generis et lumen domus.
Ego morientis lumina occlusi manu,
Deposuit isto spiritus mater sinu1640
Tandem supremos, oscula excepi ultima.
Testare, genetrix sancta, me esse filiam.
FURIUS Leges repugnant, iura sacrorum negant,
Nec patiar istam sic rapi e sponsi sinu
Domove patris. Pontifex veto nefas.1645
Dii vindicabunt impias sententias,
Appi. Proinde providendum cautius
Ne laesa raptu numina in caput tuum
Vertant procellam quae minatur omnibus.
Pater vocetur, adiuvet qui filiam1650
TARPEIUSCivis illa filia
Civisque nupta absente non debet patre
Discrimen istud sic subire. Censeo
Patrem vocandum.
OPPIUSConcitata civitas
Nobis minatur, pendet edictum tuo1655
Audire ab ore. Ni placet, ferrum et faces
Crudelitati cogitat iam opponere,
Bellua tribunos centiceps suos petit
Rostris reduci. Tempus elapsum est, novae
Res apparantur. Mente ni cauta caves,1660
Decemviralis corruit potentia
Et exeundae purpurae in medio foro.
Rationis usum mobiles animi negant,
Maligna populi capita. Patrem censeo
Domum vocandum, mitte qui a castris citet.1665
Moneat pericli filiae quam vindicant
Leges Quiritum. Sana sic sententia
Praesente patre et testibus censebitur.
APP. Dilationem vindiciis vultis dari?
OMNES Pater vocetur crastino atque adsit die.1670
APP. Nec turbulentos patiar ulterius foro
Ciere motus, patrio dabo nomini
Quodcumque Icilius et Numitorius petunt.
Non ulla dicam iura. Tu quaeso diem
Petere insequentem vindicari virginem.1675
Tuoque iure cede, ne fiat dolus.
Tua esto, Claudi, virginis custodia.
IC. Inane nomen lictor est Appi mihi,
Nec submovebis voce sola Icilium.
Ferro tibi opus est ut feras tacitum scelus1680
Quod vis latere. Virginem hanc dudum pater
Castam et pudicam , liberam et civem et suam
Dedit petenti Virginius, et virginem,
Quidquid mineris, ducet Icilius domum.
Proinde socia turba lictores suos1685
Concedat omnes.Tu furens et turbidus
Iube secures expediri promptius
Decemvirales, et tuos satellites
Lacerare tergum Icilii. Ictus audiat,
Videatque tota civitas, et quae fremit1690
Astatque cellae multitudo mobilis.
Nostro cruore gaudeas, virgae sonent,
Ruptaque largus pelle sanguis effluat,
Vellantur artus, ossa nuda concrepent,
Consumat omne robur Appii furor,1695
Irae minaeque detonent, nunquam tamen
Extra penates permanebit haec patris,
Non si tribunis unico solatio
Careamus, et si nostra libertas ruit,
Nec provocare fas habetur amplius.1700
Non si tyrannis sustulit potentiam
Plebis priorem, in liberos nostros erunt
Insanienti regna tuae libidini,
Sit tuta saltem castitas et coniuges
Ne rapite pactas. Si tamen perstat furor1705
Rabiesque durat, nec libido terminos
Admittit ullos, ego fidem Quiritium
Compello, genitor et movebit militem.
Me vindicantem vita deserere potest,
Sed mihi deesse non tamen poterit fides1710
Dum sanguis errat calidus in praecordiis,
Nec me minaces territant satellites,
Minusque multo permovent vultus tui.
Hoc tendo iugulum. Si potes, lictor, feri.
Quid segnis haeres? Impera mortem meam1715
Cum libuit, Appi, virgo sit penes patrem.
APP. Concedo vobis virginem hanc abducere
Domique habere, dummodo dentur vades.
NUM. Sistetur ista. Vas ergo sim Quiribus.
NUTR. Caput hoc anile vas erit pro virgine.1720
Mea chara alumna —
APP.Ducito, Icili, domum,
Sed commovere nemo plebis audeat
Verbis furores, nec puellam sistere
Dubitent amici, vel pater in urbem redux.
Ego legis author vindicabo fortiter.1725
Constantiaque pectus assueta induam.
Armabo dextras et resistentes premam.
CLAUD. Frustra secures Appius primus levat,
Frustraque lictor iste circundat tuum,
Oppi, tribunal, et senatus futile1730
Nomen deinceps, vilior plebecula
Abiectiorque, si furore publico,
Si vi parata sic reluctari foro
Audet sacrato, Ut optimates pareant
Vulgus rebellet? Virgo ducatur domum,1735
Appi, patroni, iura cognoscant patres,
Intelligatque Roma, Icilius, Numitorius,
Et insolenter quisquis obstrepit foro.
Mancipia dominos sunt penes. Verba haec sonent.
Mihi hanc puellam debitam servam meam1740
Custodiendam in aedibus domini sui
Legitima donec reddat hanc sententia.
Sequitur subinde, temporis praescriptio
Sit nulla quin res vindicet dominus suas.
Recitata pridem iura sunt, patres, foro1745
Haec medio et ista tabula tum Quiritibus
Placuit. Quid ergo servulam meam Appius
Non reddit oro? Sic videtur Appio,
Placuitque patribus, Claudii ancillam alteri
Custrodiendum tradere. Haud vestris, patres,1750
Placitis reluctor, iure cedo, virginem
Icilius habeat, ducat, atque avunculus
Hac nocte sola. Faxo sit cras haec mea,
Nulla obtinebunt iura vel pondus suum.
Vos mihi, Quirites, vos mihi testes, patres,1755
Concordiae ergo iure cedere me meo.
Non pugno vobis, ducite ut lubet domum.
Te pauca siste, nihil moror, iubet Appius.
MAMILIUS Exerite quidquid virium in vobis latet,
Commilitones. Fossa cingat moenia1760
Peritura.
OMNESVotis omnibus dies datur
Petita nobis.
MAM.Opera peragantur brevi.
OMNES Eversa iamiam civitas erit cinis.
ANTONIUS Obsessa Roma est et minatur Hernicus
Lucem futuram hanc ultimam. Tybrin tentent1765
Iniecta vincla, dextera a nobis petunt
Matres salutem, turba conscripti patres
Grandaeva belli spectat eventum trucis.
Dira imprecantur, Thusculanus se parat
Pugnae futurae.
VENULEIUS En hostrum prope agmina.1770
Vis, Thusculane, in ordines eant tui?
Vis signa promptus inferam? En hostis premit.
ANT. Instate fortes, ultimum hoc periculum.
MAM. Tibi dextra cedant cornua, acer Lentule.
Pulville fortis, claude Lentuli latus.1775
Sinistra Volscus occupet, huic Algidus
Sit socius, ista statio Sorano datur,
Prima ego tuebor. Signa praecedat ferens
Venuleius, ista finiat cladem dies.
Haec nos relinquat pugna liberos diu.1780
LENTULUS. Experta pridem vulnera haec dextera dabit.
PULVILLUS Non ullus hodie erit fugae locus aut via.
VEN. Ecquid moramuir? Trepidat imbellis cohors.
VOLSCIUS Agnosco inertes dexteras nuper acie.
SORANUS. Vocat hostis enim lapsus e campo et fugax.1785
ALGIDUS Nimis est moratum, dextera haec caedem sitit.
MAM. Ruite ergo prompti, ductor aperiam viam.
ANT. Sit quisque charae coniugis suae memor,
Reparate cladem nuper acceptam, ensibus
Et vindicate patriam.
VIRGINIUSFiduciam
1790
Hostis retundam, faxo qui Romam obsidet
Videat penates proprios flamma rapi
Trahique vinctos liberos, spectaculum
Gratum Quiriti. Praeda Tarpeio Iovi
Erit illa turba, ferculumque nobile.1795
ANT. Ite igitur, hostem obterite. Da, tubicen, notam.
MAM. Hanc sume plagam Thusculani dexterae.
ANT. Imbellis hostis effugit, patriae hoc satis.
Sequar fugaces.
VETURIUSIbo promptior comes,
Rapiam rebellem sub catenas Thusculum,1800
Nostris futurum matribus spectaculum.
SEMPRONIUS Abiecta totis spolia iam campis iacent.
SICCIUS Laetare, frater, victima en busto tuo
Inimica legio caesa tota corruit.
Solamen istud manibus piis erit,1805
Hostile abactam hac agmen e campis manu.
VIRG. Si vis triumphi laetiora poscere,
Petitor ibo. Est nulla spes victis super,
Currus eburnos iam tibi patres parent.
Ego impetrabo scipiones aureos,1810
Gravidas coronas, et triumphalem diem.
ANT. Securitatem sit satis patriae datam.
ACTUS III, SCENA iiij
NUMITORIUS, VIRGINIA, ICILIUS, FRATER ICILI, ANTONIUS, VIRGINIUS, NUNTIUS, APPIUSVA. Quam patrem adesse cuperem, id unum turbidos
Reprimet furores et minas decemviri
Insanientis, unica haec miserae salus.1815
NUM. Ego castra peterem, sed metus me urget gravis,
Absente ne me fiat iniuria tuae.
Proinde caute providendum est, Icili,
Pater ut vocetur, Virginiae constet pudor.
Tibi frater hic est promptus atque acer manu.![]()
1820
Hunc si luberet mittere idoneus foret.
IC. Pete concitatis castra velox gressibus,
Amate frater, nuntia quam sint statu
Res nostrae in arcto, turbidos narra ordines.
Narra furores Appii et contrarium1825
Plebis furorem, multitudo concita
Decemvirales callet atque odit dolos,
Ducemque poscit. Callide accedat tamen
Ne motus ullus fiat a decemviro.
Vade expedite, coelites gressus regant.1830
FRATER In castra tendam, certior periculi
Quam sol recondat lumina Virginius erit.
Docebo motus civitatis, Appii
Ex me furores discet et vestros metus.
Adducam in urbem quo reae vadimonio1835
Adesse poterit. Lenta pelletur mora.
Puellae honori consulite vos interim.
APP. Antonius habeat has tabellas promptius,
Te digna merces, si citas gressum, manet.
Opus expedito est.
NUNT.Hanc tabellam Antonius
![]()
1840
Citius videbit quam suas condat faces
Apollo fulgens et diem terrae auferat.
Suos iuvencos luna quam ducat polo
Adibo castra promptior. Nunquid rei
Ulterius illi ab ore referetur mea?1845
Nihil hunc docebo?
APP..Fer tabellas ocyus,
Facienda monstrant.
NUNT.Perferam velocius.
FRATER Virtute Roma salva, Virgini, est tua,
Depulsus hostis, maius at domesticum
Urget periclum, te tui vocant domum.1850
Manifesta signa edit furoris Appius.
Tentavit olim Virginiae pectus tuae
Blandisque verbis, precibus admixtis minis.
Nunc vis aperta est, et manifesto Claudius
Libertus ille vindicat seu servulam1855
Tuam puellam, et Appii ad cellam vocat.
VIRG. Erupit ergo, ah! insolens superbia
Decemvirorum? Vota Virginium petunt
Solum furentum? An unica ad stuprum Appio
In urbe tota Virginia, ah! placuit mea?1860
Me negligentem, qui vocatus literis
Iampridem amicis subvenire nolui
Casto pudori, nec aliud nuper mihi
Tabulae volebant indicare redditae.
Reparetur error, strenuus Romam petam,1865
Obstabo votis et furorem reprimam.
Per me libido dira concident brevi,
Rumpam secures impotentis Appii,
Mediosque in enses irruam, certus mori
Vel vindicare filiam, populo palam1870
Movebo plebem quo ruat potentia
Decemviralis. Concitabo turbidos
Vel prece Quirites vel dolore patrio.
Quod si favores denegabunt ordines
Et asserentem negligent, prompta manu1875
Victima furoris concidet Appius sui,
Suoque tinget sanguine invisum forum
Et expiabit iura laesa turpiter,
Libidonose, et impie, et crudeliter.
Sed cesso nimium, commeatum poscere1880
Accingar audax. Commode huc Antonius
Se offert, adibo. Me domesticum trahit,
Antoni, in urbem officium. Ego spondeo
Celeres regressus, quatuor peto dies.
Da commeatum.
ANT.Causa quae castris iubet
1885
Virginium abire?
VIRG.Funus est domo meae
Mihi efferendum. Cura, scis ipse, est gravis.
ANT. Do commeatum quatuor totos dies,
Quibus peractis castra repetentur tibi.
FRATER Cito properemus, lenta ne noceat mora,![]()
1890
Ne vindicetur filia et causa cadas.
Commilitonum magna vis foro viget.
Exercitus Romanus, senatus.
NUNT. Antonium suum salutat Appius
Collega et orat ut timore se leves.
Properas medelas exigunt negotia.1895
ANTONIUS Occlude caeco carceris diri specu
Virginium et arctis vinculorum nexibus
Constringe dextras. Sentiat decemviros
Caput esse Romae, quod negat ferociter
Imbelle vulgus, quod fremit Icilio duce,1900
Ducemque clamat Virginium factio nova.
Sic me fefellit? Inde Veturius agat
Equites citatos, hanc fugam Sempronius
Sistat, reducat et rebellem protinus.
SICCIUS. Non si profundis latit et Oceani vadis,1905
Non si remotis gentium se abdat plagis
Incognitarum fugiat has manus meas.
Sequar abeuntem, comprehendam fortiter.
NUNT. In urbe magnus motus est, tu militem
Retine obsequentem, castra sint curae tuae.1910
Plebem furentem continebit Appius.
Mandata ad illum perferenda quae mihi?
ANT. Clausum tenebris esse Virginium meis.
VIRGINIUS Elusus arte, Virgini, est Antonius
Tua decemvir, Roma securum capit,1915
Nec castra curae bellica aut cordi tibi.
Frangatur omnis illa quo potentia,
Iniuriarum vindicem para manum.
Effunde totos impetus, frenos novi
Laxa doloris, siste scribundo malo1920
Insanientem et ultimam libidinem
Praesente populo frange. Sed venit obviam
Mea turba. Quid primum, quid ultimum dolor
Meditaris acer? Rumpor, angor, lancinor,
Excrucior intus. Dissiliunt praecordia,1925
Miserumque patrem cura praeceps concoquit.
Meus ille sanguis, saevientis Appii
Victima futura? Amplectar extremum tamen.
Recede, lictor, neu secures improbas
Oppone patri, filiam amplector parens1930
Charam meamque. Pone, Virginia, metum.
Hic squallor olim nobilem, et cunctis dabit
Virginibus esse castitatis regulam.
Assertor adsum, vindicabo strenue
Et liberabo sanguinem atque iniuriam1935
Parens repellam. Forsitan saevus furor
Praesente patre concidet. Sed classica
Ferale clangunt, reboat et lictor forum.
Hic cultus impar, induar lugubribus,
Et auferatur ensis a latere meo.1940
LICTOR Tu perge, virgo. Claudius clare citat.
.VIRG. Tu perge fortis, virginem amplexus tuam.
Tu, frater, acer claudito neptis latus,
Ego ductor ibo primus. Haec, Appi, est mea,
Haec purioris sanguinis pars est mei,1945
Legitima natu filia. Assertor rogo,
Dimitte natam et liberam et civem et meam,
Diri furoris Claudius poenas luat,
Libertus ille Claudius tuus. Gener
Pridem Icilius mihi destinatus est, patrum1950
De more prisco. Novit ista pontifex,
Meminitque Roma. En Appii vobis manus,
Virginiae ab istis servitus est chartulis.
Legite impudicas mentis impiae notas,
Legite impotentes quas ador incendit faces.1955
Furit, ardet intus Appius. Virgo, precor,
Miserere amantis. Tu beatum reddere
Potes una, miserum ne negatus faciat
Favor. Quirites, audiistis Appium.
Omitto reliqua, spurca, dira et impia,1960
Libidinosos quae loquantur impetus
Mentis furentis. Parco vestris auribus.
HORATIUS. Haec impudica, fateor. Hoc, Appi, tuum
Chirographum, Appius dominae mittit suae
Salvere laetum. Sed pudet reliqua eloqui.1965
VALERIUS. Haec gemma non est Appii, dominam suam
Divis priorem, chariorem sensibus,
Blandum salutat? Hoc manus lenonia,
Non scripsit unquam istud magistratus sacer.
NUMITORIUS. Impura flamma vindicat neptem meam,![]()
1970
Insanus ardor ad tribunal hanc citat
Decemvirale. Caelitum appello fidem,
Ingenua virgo et libera est Virginia.
APPIUS Iam carcere abdi sponsum, avunculum, patrem1975
Iubebo, voces ni domatis efferas.
ICILIUS Tormenta grata Icilio, salva sua,
Si iam secare tergus hoc virgis iubes,
Furcae parentur. Non recuso corpore
Perferre poenam, si iuvat te carcere1980
Tenebricoso me abdere et clauso diem
Negare misero. Subeo carcerem volens,
Virginia tecto dum pudore tuta sit.
Si mors cruenta potior, et solus tibi
Obstare videor, sarta constet castitas,1985
Districtus istud demetat gladius caput.
Saevi, et paratum ad supplicia duci iube.
Quodcunque libeat mortis amplector genus.
APP. Lictor, ambas colliga vinclis manus.
LICT. Addam catenas. Nunquid haec boiae placent?1990
IC. Boni Quirites, lenta cur patientia
Sinit in profundos carceris caeci specus
Trahi immerentem? Victima ego potentiae
Solus ero vestrae, quam peremit insolens
Pridem decemvir? Sic neptotes Romuli1995
Pati potestis dedecus? Nullus manus
Adhibet amicas? Iura, leges irritae,
Valete longum.
LICT.Ut hic repugnat improbus!
Tacebis, audax? Vincula addam ni taces.
IC. Dilecta sponsa, chara Virginia, vale.2000
Pater valeto. Vindicate liberam
Tandem, Quirites. Sit satis poena mea,
Extinguat odia sua Appius.
NUM.Cives, opem
Ferte innocenti. An hoc forum Quiritium?
Haec iura tolerant? Improbi poenas dabunt2005
Aut hoc cruentus ensis abscindet caput.
APP. Hinc, lictor, etiam vinculo iniecto trahe
Qui audet movere turbidas voces foro.
LICT. Hoc lingua meruit garrula, Numitorie.
NUM. Vestram, Quirites, laesus imploro fidem.2010
APP. Par poena legis, ni tacent, reliquos manet.
Eloquere, Claudi, servula Virginia tuo
Peculio empta? Testibus id quibus probas?
ADVOCATUS CLAUDII Indicia certa, prole cariturus diu
Virginius ille, coniugi iratus suae,2015
Hic emit olim. Syngrapha en Quiritum
Aperta recito, Nata Numitoriae
Haec esto, peperit Claudii quam servula,
Numerentur illi dena si sestertia.
Id cera in ima testibus decem liquet.2020
Ancilla vendit, vindicat dominus sibi.
Contendo vestra firmet id sententia.
Ambitio reddi iura pridie mihi
Vetuit, at, Appi, te cliens suum petit.
ADVOCATUS PUELLAE Domi educata Virginia, nata et domi.2025
Compello testes quas videtis integra
Adesse matres has fide, natam pater
Praesens levavit, ut suam faceret, humo.
Sinuique blando imposuit, et charistia
Edidit amicis, deinde matris ubere2030
Succrevit alita, sponsa donec Icilio
Locata nuper. Placuit, ah! placuit nimis
Forma venusta, pulchritudo noxia
In ius citavit. Redde sponsam coniugi,
Natam parenti. Si lubitum est istas, patres,2035
Interrogate. Nulla non fatebitur
Verum esse partum, quod probabit pontifex
Librique sacri, istud pecuniae diis
Sanctis dicatae, aedes Iuventutis fidem
Facit una. Tandum sit pudor et reverentia,2040
Sic liberorum cura, sit metus deum.
CLAUDIUS Metus deorum reddet ancillam suo
Domino priori, clarius certe nihil,
Apertusque est. Syngraphum Numitoriae
Aspicite, patres, Empta quae pecunia2045
Sit mea deinceps, partus ancillae meo
Cedat marito. Legibus detur vigor
Et pacta valeant. Tutor Appi, an eripi
Patieris istam, iura violari et tuum
Falli clientem? Te cliens laesus petit2050
Patronum addesse, civis implorat fidem.
Quiritiumque legibus istam vindicat.
Tibi refundam quicquid argenti tuae
Prius erogavit, Virgini, coniux. Placet
Conditio? Pretium tibi paratum en aureos2055
Sume numeratos, redde mancipium meum.
APP. Hanc esse foetum ancillulae nuper meas
Delatum ad aures, quando libertam manu
Missurus ibam. Futili haud didici nota,
Virginii in aedes commigrasse virginem,2060
Emptam minuto pretio, at in domum suam
Tribumque iturus ille patronum sibi
Petiit adesse, vindicavit ut suam.
Aequum est, Quirites, non clientem deseri,
Et iura reddi, testibus quando id probas,2065
Tuam esse, Claudi, legitimis, habeas tuam,
Prehende servam. Praeco, da silentium.
LICT. Silentium, silentium, silentium.
Favete linguis.
APP.Plebs strepit, clamat, furit.
Lictor, illam submove turbam, locum2070
Fac vindicanti mancipium domino suum.
VIRG. Ignosce quaeso, si quid inclementive
Ira aestuante patrius extorsit dolor,
Si verba fudi duriora in Appium, si
Audaciores spritus voces dedit2075
Laesi parentis iustus, exarsit nimis
Fateor cruentus in magistratum tumor.
Proinde veniam da parumper, a foro
Ducam puellam, testibus domesticis
Interrogatis, aequioribus pater2080
Dimittit animis quam sciet Numitoriae
Non esse natam. Non nihil da temporis,
Mora brevis a te petitur, ego falsus pater
Minus dolebo, me sine hanc abducere.
APP. Duxisse liceat.
VIRG. .Cogar ego dimittere
2085
Ah! lege iniqua spes meas, solatium
Fessae senectae? Sanguis ah! sanguis meus
Sub servitutis ibit invisum iugum,
Et leno raptor auferret sinu patris
Natam pudicam?
VIRGINIACasta fac moriar, parens,
2090
Ingenua moriar, caesa vel tua manu.
VIRG. Isto pudicam et liberam mactat pater
Cultro, Quirites. Civis et mea occidis.
Isto cruore devoveo tuum caput,
Appi sceleste, caelitibus et manibus.2095
Data viam ituro.
APP. .![]()
Vos furentem praehendite
Laquei minaces parricidiam comprimant.
![]()
ACTUS III, SCENA vj
VAL. O facinus atrox, vindicanda audacia,
HORATIUS. VALERIUS, APPIUS, LICTOR, ICILIUS, NUMITORIUS, NUNTIUS
Amentis irae reprimendus impetus!
Sat fastum iniquum iam senatus pertulit,2100
Remedia poscit praecocis fatum mali.
Exterminanda civitate libera
Furens libido, Finis hic potentiae
Decemviralis, si mihi fides, erit.
HOR. Haec sola vota Horatio deinceps erunt,2005
Stabilire curas publici negotii.
Desueta campus Martius suffragia
Renovatus ineat, annuosque consules
Fasces resumant. Sat datum impotentibus,
Calcat secures multitudo concita2010
Decemvirales. Tempus optatum magis
Non fulsit ullum quo tyrannis corruat,
Si modo Valerius ductor addiderit manus
Operi faventes.
VAL.Operi Valerii tibi
Praesto est, Horati. Tu impera et tuo me habe2115
Voto obsequentem. Debeo hoc patriae meae,
Patriae ruenti, ni labentem sustines.
Commota plebes Appii in caput furit,
Hos liberemus, tu senatum convoca,2120
Ego plebis, illis ducibus, impellam choros.
Eamus una in carcerem quo vinculis
Eant soluti.
HOR.Sana consilia placent.
Sed multitudo carceris obsidet fores.
Turba amovenda est. Vos cathenis liberi![]()
2125
Prodite, cives. Sibi Quirites eligunt
Et factionis vos duces faciunt novae.
Salve, Quiritum columen et gloria Icili.
Remove cathenas, exue istos squalidos
Cultus, resume qui decoret ensis latus,2130
Ut vindicetur iniuria fortem gere.
VAL. Conclusus alio carcere Numitorius
In vinculis iacet, hunc dabo comitem brevi
Icilio suo. Tu latebris exeas
Orant rogantque et faemini, et pueri et senes.
Te duce decemvir fascibus fractis erit.2135
Privatus, aude vindicare liberos.
Aude furentem frangere impotentiam.
Solvantur arctis nexibus validae manus.
NUM. Grates, Valeri, maximas refero tibi
Totosque vires spondeo Quiritibus.2140
Quis donat ense? Sint licet tremulae manus,
Et caput anile, lumina quantumvis parum
Cernant acutum, viscera hoc figam Appii.
Non sanguis isto corde iuvenilis abit.
VAL. Ego ad senatum pergere interea paro,2145
Auctoritate tu moveto caeteros.
ICIL. Vestro favore libero rursum aeri
Reddor, Quirites, lumen et spirabile
Haurire gratum est priori sub Iove,
Paedore tandem posito, ab obscuro specu2150
Caecoque Ditis atrio ad primos tamen
Caligat oculus intuitus. Lucem pati
Quid refugis, anime? Quid, catenis dextera
Pridem gravata, ferre iam gladium negas?
Ubi sunt amici? Nemo circumstat mihi2155
Qui certa referat nuntia quid actum in foro?
Virginia salva et libero rursum statu
Reddita parenti? Quid sibi voces volunt
Inusitatae? Maestius silentium
Portendit aliquid. Obstrepunt, plorant, gemunt,2160
Lachrymas Quiritum percipio toto foro,
Triviisque totis. Quis docebit anxium?
Me civis omnis refugit, occursus meos
Plebs expavescit tristior. Ah, dira omina!
Virginius ubinam? At ecce Numitorius,2165
Quid squallor ille? Fronte quid fixae minae?
Quid ad tribunal nuper est gestum refer.
NUM. Tuae catenas ut habuere dexterae,
Certas doloris edidi mei notas.
At ille caeco et turbido motu furens2170
Vincire me etiam iussit atque abdi carcere.
Sic hora ab illa, iure violato, nigra
Latui caverna clausus et rerum inscius.
ICIL. Vacuum tribunal, plena rostra, quid rei?
Quid sanguis iste? Quid querelae flebiles2175
Passim virorum? Quid puellares viris
Mixtae catervae? Tota quorsum civitas
Sic execratur Appium? Miserum doce.
NUNT. Miserum docerem, sceleris at me diritas
Novitasque terret, Iussit ut Numitorium2180
Iciliumque in carceris latebras trahi
Furens decemvir, impia sententia
Servo puellam tradidit habendam suo.
Cum lictor illam prenderet, oravit parens
Paucis liceret colloqui cum filia2185
Rapuitque cultrum lanionis e manu.
Quid plura? Cecidit Virginia manu patris.
ICIL. Occubuit ergo gloria aetatis suae
Virginia, floris virginalis unicum
Exemplar, unum castitatis inclytae2190
Speculum, venustas saeculi et mundi rosa
Erepta cessi. Dira spes mortalium!
Foelicitatis vanae imago futilis!
Qui modo beatus coniuge et sponsa sui,
Et invidendus Appio decemviro,2195
Compenso longa gaudia heu! luctu novo.
Fortuna fallax, perfida, instabilis, fugax.
Sic vota ludis? Cur cruenta dextera
Virginia patris, Icilio salvo, cadit?
Cur non eodem iungamur fato pares?2200
O lux acerba! Solis o radii graves
Coelumque triste! Quid iuvat me vivere
Inutilem urbi, sarcinam terrae et diis
Damnatum et astris? Sume devotum caput,
Virginia sponsa casta, qui sequitur suam2205
Nec dividendus morte te uxorem petit.
Adeste coeptis, sidera, homines, coelites,
Tellus et aere, aequitatis vindices,
Manes profundi regite titubantem manum.
NUM. Cohibe dolorem, vivere sciat te Appius,2210
Et ferrum et ignem et spem ultionis appara.
ICIL. Consilia sana. Me superstitem scient
Umbrae pudicae, manibus solatium
Praestabo castis, Appii quos sanguine
Placabo fuso. Roma laudabit fidem,2215
Aetas loquetur longa. Quantumvis ferox
Latus satelles cingat, irrumpam tamen,
Pectus tyranni gladius hic figet trucis.