Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. . Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCENA i
APPIUS, NUNTIUS, VIRGINIA, NUTRIX, CUPIDO

Appius cum lictoribus.

APP. Sic est profecto, consulum suffragia
Repetunt maligni, plebis invisae furor
Potentiores armat in decemviros. spacer700
Est obviandum, viribus potentia
Firmanda nostra est, quod obstat occidat.
Me sola cernent fata fasces ponere
Quae me videbit hora privatum, mea
Reserabit eadem busta et in tumulum feret. spacer705
Clarum tyrannis est sepulchrum, sic cadam.
NUNT. Salvere te collega magnanimus iubet.
APP. Nostra peremptus arte Siccius iacet,
Decemviralis factionis aemulus,
Obliquus hostis. In urbe cura caetera.
spacer710
Bene est, meorum summa votorum datur.
Sublatus hostis, castra retinentur metu.
Terrore cives hae secures compriment.
Tu repete castra, da salutem singulis,
Et fer tabellas has manu scriptas mea. spacer715
NUNT. Appi valeto. Consilia, fraudes, dolos
Haec charta claudit, perferam et tradam tamen,
Sint modo faventes rebus afflictis dii,
Nec pertinaces clade miserandos premant.
VA. Iam tempus instat, est eundum in scholam, spacer720
Lenta arguatur ne mea haec nimium mora.
Certe tabernae iam patent toto foro.
NUTR. Alumna vade, spes, decus domus tuae,
Solamen unum, spes senectutis meae.
APP. An numen aliquod sensibus oberrat meis? spacer725
Soror illa Phoebi, Pallas an decentior,
An ipsa fluctu Cypris emergens novo?
Mortale germen non eos vultus creat.
CUP. Ecquis deorum non meam sensit manum?
Ecquae dearum non meas metuit faces? spacer730
Quod terra fundit foeta laeto germine, red
Quod unda volvit tumido refluo gurgite,
Quod claudit aer mobilis vasto sinu,
Venerantur unum cuncta me Cupidinem
Dominumque adorant. Arbores, fruges, sata, spacer735
Pecudes et homines genua submittunt mihi,
Ipsique divi supplicant, amant, tremunt.
Dominus trisculci fulminis, quamvis anus,
Expertus istam dexteram, frater salo
Qui iura ponit, quique Averni tertiam spacer740
Sortitur aulam facibus exarsit meis.
Quin ipsa mater aurea forma dea
Cytherea, nato vel coacta paruit blue
Et corde flammas caepit humanis pares
Impulsa nostris viribus. Facinus novum spacer745
Molitur animus, cupio turbari statum
Urbis recentem, faxo potentiae, minae,
Irae, furores, insolens superbia
Decemvirorum cedat ut Cupidinis
Rebelle pectus haec sagitta transfigat.spacer750
Tendatur arcus, plaga figatur loco
Lachrymosa certo. At spiritu minax fero
Stipatus armis Appius movet gradus,
Hic destinatum spiculo vulnus ferat.
APP. Heu me! Repente spiritus oppressit metus, spacer755
Laetitia rursus pectus immodica occupat,
Terrorque dubius lancinat, spes incitat.
Vetant timores, nec quid optarem scio.
Portendit iste motus an aliquid novi?
Dira ominantur, an favent potius dii? spacer760
An forte terror irritus pavidum premit?
Agnosco raras mentis affectae notas.
CUP. Bene habet. Sagittam pectore adverso manus
Haec destinatam fixito. O arcus bonus, red
O me peritum! Pergam et iniiciam faces spacer765
Misere latentes, admovebo incendia
Vesana Cupido, nulla quae extinguat dies
Nisi quae sepulchris inferat funus suis.
APP. Quid hoc? Calenti flamma desaevit face
Totumque corpus ignis invasit novus. spacer770
Pars nulla restat, membra torrentur focis
Correpta subitis. Sentio motus meo
Inusitatos corde, causa nec subest.
Quicquid minatur, mutet augurium deus.
Index novarum forte rerum motus est. spacer775
Meone capiti nuntiat periculum?
CUP. Iam virus ardet. Subdam adhuc novas faces . red
Alias sagittas ingeram donec sui
Et dignitatis immemor populo palam
In omne facinus mente lymphata ruat. spacer780
Et ne puella casta succumbat, minis
Donisve victa, spiculo levi et rudi
Tentabo pectus virginale, Icilium
Solum ut requirat, unicum ut spiret virum
Et castitati cuncta postponat suae. spacer785
Optata certe est.
VA. spacerspacerspacerspacer Tempus est, repetam domum.
Nimis moratum, timeo nutricis minas
Solitas severae.
CUP. spacerspacerspacerspacerCornua intendam celer,
Iaculoque toto virginis feriam sinus,
Sit coniugalis semper ut taedae memor. spacer790

bar

ACTUS II, SCENA ij
APPIUS, CLAUDIUS, LICTOR

APP. Abite, noxia turba, lictores mei.
Infaustitati me meae relinquite,
Non ulla cura publicae restat rei.
Exercitus non me salus habet anxium,
Non ultra curo quid senatores agant, spacer795
Non iura cordi. Torret inclusus calor,
Rimatur exta flamma, nec noctis quies,
Dies nec almus exhibet solatium.
Me luna residem, me gementem Cynthius blue
Lugentem ab alto sidere me cernunt polo,spacer800
Exaestuantis ignis ut saevit furor red
Cruciatque miserum, qualis Aetnaeo vapor
Exundat antro, vel Chymerae fulmina red
Lycios colonos territant, vel Vesuvius blue
Eructat altis igneos iugis globos spacer805
Meticulosis arma tollens civibus
Sic hoc pererrans pectus invasit calor. red
Effare, Claudi, quae quies aut quis modus
Lenire poterit? Commoda huc te occasio
Venire voluit.
CLAUD. spacerspacerQuod malum te, quis dolor spacer810
Exagitat, Appi? Fascini rapiunt tuos blue
Animos maligni, numen inimicum nocet, red
Oculusque sensus sustulit protervior?
Da thura divis qui repellant fascinum,
Sibique reddant Appium.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRecte mones. spacer815
Potentiores sed repugnant impetus,
Nec colere divos victima oblata lubet,
Nec adire templa, dona non paries habet blue
Votiva sanctus.
CLAUD. spacerspacerspacerForsitan decemviros
Periculum urget, anxium causa haec habet? spacer820
Firmetur ista viribus potentia,
Totoque miles arma disponat foro.
Sed lictor ubinam? Fascibus caret Appius,
Latusque inerme praebet? Et securibus
Insanientis plebis obstari nequit spacer825
Voto et furori? Lictor, ubinam est Appii
Terrore cinctus? Hae potestatis notae?
Ignave lictor.
LICT. spacerspacerspacerspacerCedere hinc nos iusserat,
Abivimus non nisi coacti.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTe movent
Fortasse castra? Militum infidus favor spacer830
Tibi timetur? Praesidia valida adhibe,
Gladius tuetur iura quos nequeunt viros.
APP. Metuenda Romae nulla vis est Appio.
Vis scire verum? Torquet et lancinat amor,
Amor nocens furensque, qui sensus rapit, spacer835
Unique praedam saevus addicit sibi.
Populatur artus, abstrahit negotiis,
Negatque requiem.
CLAUD. spacerspacerspacerspacer Dira vis mortalibus
Amor putatur. Quisquis in primo impetu
Tamen resistit tutus ac victor manet. spacer840
Proinde flammas pectori infixas tuo
Extingue citius, neu malae libidini
Tete obsequentem praebe.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quis contra deos
Mortalis arma tollat? Haec Cupidinis
Decreta fixa.
CLAUD. spacerspacerTalia mortales sibi spacer845
Commenta ponunt, turpibus vitiis favens
Auctor libido: amoris ardores, faces,
Arcus, sagittas, et pharetras finxerat,
Nec ullus ictus certus intentat puer,
Nec Veneris ullum numen aut potentia. spacer850
Ne cede, terga iam voluptates dabunt.
Vide indecorum ne quid Appio geras.
APP. Frustra medelas admoves, nihil meas
Lenire curas, nil dolorem tollere
Nisi sola fata vel puellae blandulae spacer855
Grati favores.
CLAUD. spacerspacerAppii nullum scelus
Crimenque nullum Roma condet abdito
Oblivionis in recessu. Age, propere
Reverere honorem quo bearunt te dii.
Admitte nullum iam Appio indignum nefas. spacer860
APP. Est ratio victa, mente dominatur furor,
Nec audit ulla monita. Tu nullas preces
Ulterius adhibe. Vel parandum est Appio
Funus cruentum, vel meo ocyus satis
Faciendum amori, vel puella aut praefica. bluespacer865
CLAUD. Lubet ergo pecudis ruere de more efferae?
Laxare fraena caeco amori? Me tui
Adhibe ministrum consilii, victas dabit
Tentata precibus, vel minis tandem manus,
Quaecumque domina in urbe placuerit tibi. spacer870
Effare quaenam pectora eripuit tua?
Qua stirpe nata.
APP. spacerspacerspacerspacerspacer Clara progenies patrum
Ordoque avitus, aut imago nobilis,
Atriave caeris plena non illam levant,
Sed forma cunctas unica superat deas spacer875
Quas aut vetustas loquitur aut saecla haec vident.
Virginia nomen.
CLAUD. spacerspacerspacerspacer Hanc tibi tradam brevi,
Appi, obsequentem. Tu quiesce laetior,
Committe curae reliqua iam meae libens.
APP. O me deorum gloriae, Claudi. parem, spacer880
Superis priorem, gratior si fulserit
Spes mihi pudicae virginis amplexu frui,
Merces laboris digna te certe manet.
CLAUD. Licet illa pectus aere munitum gerat,
Aut corde silices clauserit, vincam tamen. spacer885

bar

ACTUS II, SCENA iij
VIRGINIA, CLAUDIUS, NUTRIX

Virginia sola.

VA.. Non ulla castris scripta transmisit pater,
Nullas salutis indices huc litteras
Sua exaratas dextera natae dedit.
Quam misera timeo ne silentium malum
Omen minetur! Decimus effluxit dies, spacer890
Decimamque toto Cynthia exegit rotam
Nocturna coelo cum anxiam et pavidam timor
Ingens fatigat, castra ne saevus habeat
Nescio quis hostis Romula. Sed omen procul
Divi repellant, filiae reddant patrem, spacer895
Urbi salutem, civibus solatium,
Victoriam ducibus, et stragem hostibus!
Sed me magister in scholam durus vocat.
CLAUD. Virginia, siste, si placet, celerem gradum,
Et aure verba pauca pacifica cape, spacer900
Latura honores maximos domui tuae,
Patri, tibique, nec omnibus minus tuis.
VA. Mandavit aliquid genitor? Ut gratum est mihi!
CLAUD. Ego te beatam, Romulisque matribus
Cunctis priorem, civitatis inclytae spacer905
Reginam, et alto gloriae curru veham,
Sis invidenda quo puellis omnibus.
VA. Sat dignitatis filiae salvo patre,
Satis est honoris si valet et vivit pater.
Non ultra supplex quippiam a divis peto. spacer910
CLAUD. O forma superis digna, verecundus pudor!
Cui fata meritum praemium iam destiant
Se te obsequentem tradis.
VA.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Haud plane scio
Quid involuta verba dubitantis sonant.
CLAUD. Amore victus Appius capitur tui, spacer915
VA. Apage impudicos vocis improbae sono.,
Impure adulte!
CLAUD. spacerspacerspacerHic decemvir Appius,
Cuius secures, imperia, nutus subit
Roma ipsa, proceres diligunt, populus colit,
Amat senatus. Fausta tu nimium tuam spacer920
Foelicitatem sponte si potes pati.
VA.. Foelicitatis summa castam vivere, red
Parere monitis patris.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Est aliquid boni,
Fateor, in istis, nec iugum te patrium
Excutere cupiam. Sume propria dextera spacer925
Scriptas tabellas Appii, qui te colit,
Veneratur, ardet, coniugem poscit sibi.
VIRG. Chartam scelestam remove, in illum me pater
Non educavit usum ut abiicerem animo
Castum pudorem, victima ut libidinis spacer930
Essem nefandae.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerSume, si placet, tamen.
Non ullus oculos fascinus tuos premet,
Non charta mentem saga surrupiet tuam.
VA.. Cor, anima, sensus, Virginia, domina mea, spacer(Legens tabellas.
Domina deabus potior, Appius tuus
spacer935
Dicit salutem et, potentiae immemor,
Te languet unam coniugem, te unam videt
Secretiores dum micant coeli faces.
Te spirat unam, solis ut rutilat iubar.
Misceris una publis negotiis, spacer
940
Fasces, secures una moderaris truces
,
Mea anima, laesi pectoris pars suavior
Et vestienda purpura et coniux mihi
Unica futura.
CLAUD. spacerspacerNunquid optata omnia
Spondet maritus?
VA. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIgnibus iunges aquas. spacer945
Citius in unum corpus et verso ordine
Eoam in undam Cynthius condet rotam,
Hesperio ab axe tollet atque idem diem,
Quam me impudica vincit Appius prece.
Proinde cessa viginis castum irritis spacer950
Tentare pectus callidus ulterius dolis.
Sed ecce nutrix. Vade, periure, improbe.
CLAUD. Scelerata vetula, cuius urgeat impiam
Caprificus urnam, manibus cuius gravis
Sit terra, cineri spina succrescat nocens, spacer955
Vivamque saeva torqueat penuria.
NUT. Quid, virgo, cessas? Quam domus curae vocant?
Quis ille solam qui alloquebatur fugax?
Siccine pudoris, castitatis sic memor?
Promissa sunt haec quae recedenti dabas spacer960
Patri puella? Quas tabellas fers manu?
VA. Alumna, parce. Cerne blandas et malas
Insanientis indices proterviae,
Et trade Icilio. Videat et Numitorius
Et ipse genitor.
NUTR. spacerspacerspacerspacerHaec decemviri manus. spacer965
Promissa blanda, cautius cela datam
Chartam imperita, ne periculum creet
Sponso, patrique, vel tibi, et forsan mihi,
Tentata precibus sed repugna fortius.
VA. Necare poterit, vincere haud poterit tamen. spacer9y0

bar

ACTUS II, SCENA iiij
DUO FURIAE

FURIA 1 Turbato Romam perditam luxu novo,
Movebo tumidos et minaces Appii
Dudum nefandos spritus. Sed quid prior
Molitur iste. Aut unde frater Astarot? blue
FURIA 2 Caliginoso noctis aeternae specu spacer975
Ditisque caecis tractus ad te latebris nigri red
Adsum, supernas iam revisurus domos.
Invitus alta nocte deserui chaos
Densum tenebris, et relucentis iubar
Clarum intueri solis, et spirabile spacer980
Haurire lumen cogor aethereae plagae.
Respirat onere fessus Ixion rotae,
Mediis in undis Tantalus satiat sitim,
Renata fibra crescit et suetas dapes
Avis recusat, vulturis nullus dolor spacer985
Nuper cruentus, irriti Danaidum
Cessant labores. Tartaro quies datur
Me absente. Sed quid perditos ego Romuli
Patiar nepotes sic triumphare, et meo
Impune regno illudere? Haud patiar, agam spacer990
Praecipitem in iras Appium, Romae statum
Turbabo subito, iura confundam. Nefas
Inusitatum, perditum, dirum, ferox,
Crudele, saevum, triste, luctificum, efferum,
Nasci iubebo ut hinc senatus, hinc eques, spacer995
Hinc populus arma poscat, hinc divortia
Miles rebellis fovea. His facibus rogus
Succensus omnem incendet Italiam, novo
Quae flagret igno, virgo solemni fide.
Devota sponso, castitatis et memor spacer1000
Male pertinaces impetus viri abnuet
Ferocientis. Sponsus hinc, illinc pater
Cupient honores virginis tutos fore,
Violentus illam poscet ad forum Appius,
Diri minister Claudius coepti, procul spacer1005
Amoto honesto, servitutis sub iugum
Poscet puellam, sed pater propria manu
Fodiet amatum pectus et leto dabit.
Haec dextra totum ad exitum negotium
Perducet, ista taeda succendet rogum. spacer1010
Sed cesso nimium, faxo sint vires meae
Notae Quiritis. Lenta pellatur mora.

bar

ACTUS II, SCENA v
APPIUS, CLAUDIUS, VIRGINIA, FURIA

Appius cum suis.

APP. Renovat dolores lenta Claudii absentia.
Forte obstinatis auribus spernit preces
Domina rebellis. Non puto, neque enim Appium, spacer1015
Decemviralis culminis primum caput,
Pati repulsam decuerit, tales Amor
Negligit honores. O pares faciat Venus!
Sat me beatum, Virginia si me audiat.
Sed en dolorem Claudius vultu ferens spacer1020
Moestusque graditur. Fare quid moestum te habet?
Domina recusat, vota nec curat mea?
CLAUD. Ut dura rupes, aspera, intractabilis
Aquis resistit, virgo sic spernit tua
Colloquia casto pectore, atque Icilio spacer1025
Suum pudorem destinatum ait unico.
Flectenda non est.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi preces nihil valent,
Severa verba forsitan flectent eam.
Rudis puella forte succumbet minis.
Admisce precibus tu minas. I denuo. spacer1030
Si perstet nec dolorem sublevat,
Adhibenda vis est, viribus facies meam.
CLAUD. Haec tuta non est urbe turbata via.
APP. Non tuta, fateor, sed tamen medebitur.
I, fer tabellas.
CLAUD. spacerspacerPerferam volens, lubens. spacer1035
Caput malignum invisa nutrix est comes.
NURIX Temerator instat. Cauta pugna, filia.
Et si tabellas offerat, tu has accipe,
Quam videat urbs, patres, parens, plebs, milites red
Casti pudoris tesseram.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Appius iubet spacer1040
Salvere dominam. Totus ardescit, furit,
Languet. Salutem ni benigna suggeris,
Periturus ille est morte miseranda et fera.
Legas et orat mentis affectus suae.
VA. Medulla nostri cordis, Appii iubarredspacer(Legens tabellas. spacer1045
Fulgore cuius captus in cineres abit,
Dulcedo grata, suavium, favi, rosa,
Miserere amantis. Ni favens audis preces
Finem hic dolori faciet aut vitae dies.
CLAUD. Patiare tandem, Virginia, vinci tuum spacer1050
Pectus rebelle, trade te placidam viro
Magno, potenti, coniugem qui te potest
Facere beatam, plebis exemptam gradu
Et faece vulgi, quem superba et insolens
Si negligis, nec aure patienti accipis red spacer1055
Preces, nec illi mente succumbis humili,
Se vindicabit. Cogita quid sit parens,
Quid tu ipsa, amici quem ferant tui gradum,
Iram mereri tu cave decemviri.
VA. In me furoris fundat omnes impetus, spacer1060
In me tremendum fulmen armatus libret,
Tonet procella, turbini obiiciam caput,
Sensus pudicos nulla mutabit dies.
CLAUD. Si te nec ullae blanditiae aut opes movent,
At poena saltem terreat et periculum. spacer1065
VA. Divellat artus, membra torta lancinet,
Virginia casta moriar.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerErgo haec ultima
Responsa referam, vota suprema haec tibi?
VA. Suprema certe, firma mens constat sibi.
CLAUD. Facies coacta stulta quod sponte abnuis. spacer1070
Potentiores quisquis irritat suam
Foelicitatem spernit et, sui immemor,
Quid dura Nemesis praeparet non hic videt.
VA. Apage impudicium leno congressum impius,
Nec cultra tenta pectora casta virginis. spacer1075
FUR. Scelerate perge virginem, Appi, amabilem
Pellicere tenta, sydera, polos, aethera
Impelle, et urbis verte praesentem statum.
Ciebo manes, Tartari excutiam sinus
In hoc profundos, quo decemviri ruant, spacer1080
Ad rostra plebem concitabo, turbidos
Motus agam, novabo iura, curiam
Turbabo. Sed quid cunctor? Hac pridem face
Flagrasse decuit regias, fora et domos,
Horreaque, divum templa, simul et insulas. spacer1085
Plus aequo iniquam iam indui clementiam,
Furiaeque mores exui, ferociam
Priscam resumam, reddam honorem Taenaro, blue
Romae furoris clara erunt vestigia
Indicia nostri. Tempus at frustra tero. spacer1090

bar

ACTUS II, SCENA vj
NUMITORIUS, VIRGINIA, NUTRIX, ICILIUS, HORATIUS, VALERIUS, SP. TARPEIUS

NUM. Compesce lacrhymas, Virginia, amici rogant.
Absente patre patris ero geram vices,
Neptem tuebor, castitatis unicus
Assertor esse non recuso. Sanguinis
Hoc iura poscunt, hoc soror fato rogat spacer1095
Defuncta pridem. Quid rigas fletu genas?
Totam retexe potius hic tragediam,
Remedia coetus hic amicorum dabit.
VA. Pudet eloqui, toties petita sum dolis red
Verbisque blandis.
IC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid? Petita Icilii spacer1100
Ad stupra coniux? Urbe an aliquis Romula
Me vivo id ausus? Nec mea cadet manu
Luetque noxam?
HOR. spacerspacerspacerspacerspacerIura, leges patriae,
Moresque aviti, si bene agis, populi dabunt
Ad ora vinctum, quisquis invisum nefas spacer1105
Temerator audet. Est tribunal, est forum,
Iudicia, leges.
IC. spacerspacerspacerspacerspacerUt feram tacitus scelus
Inusitatum, cuncta quod secla horreant,
Quod mihi pudori ac posteris siet,
Nec ultionem concipiam dignam viro? spacer1110
Lubet ire.
VAL. spacerspacerParce, Icili, et impera tibi.
Quod ira suadet saepe mens factum horruit,
Et dextra culpam sero confessa est suam,
Frustra calori fraena iuvenili furens,
Acerque laxas, temperet ratio impetus spacer1115
Nimis citatos. Virginia, narra omnia.
IC. Non patiar ista.
TARP. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Legibus agas, Icili,
Quiritiumque more praetoris iube
Vinctum tribunal visere. Adsistent tibi
Cives faventes, civitas faciet reum, spacer1120
Et nos paratos tecum habebis, ultio
Eritque curae, sentiet nec iam sibi
Abesse patrem Virginia. Paenas luet
Improbus adulter, melius hoc omnes tui
Facient amici quam Icilius solus potest. spacer1125
Proinde fraenos iniice et mentem doma
Ferocientem, leniat ratio malum.
Praesidia legum fortiora sunt manu,
Tuis periculm ne crea. Narra interim.
VA. Ut urbe cessit castra petiturus parens spacer1130
Valeque triste dixit, insidias meo
Quidam pudori struere, promissis thoros
Offerre licitos, me beatam dicere .
Consorte tali praedicans, nec aurea
Spernenda Veneris dona quando dant opes spacer1135
Potentiores.
IC. spacerspacerspacerspacerspacerOra vellam adulteri,
Et membra rapiam.
NUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Siste, furibunde Icili,
Nec reliqua turba, nondum adhuc nosti tuum
Hostem, nec ullum ratio suggessit modum
Quo vindicare dedecus tantum queas. spacer1140
Haec res amicos sit penes.
VA. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Igitur in scholam
Saepius eunti subdolus, cautus, procax,
Sermone comi affabilis, leno impius,
Miscens timori laetiora, occurrere.
Salvere blandum suetus, has chartas mihi spacer1145
Offerre timidi dextera, dominam ac heram
Vocare.
NUM. spacerVirginiam Appius utinam suam
Larga salute donat, Appius potens,
Decemviralis Appius primus chori.
IC. Ergone fraudes sub magistratu latent spacer1150
Tanto scelestae? Sumit illinc Appius
Occasionem? Iura num decemviri
Posuisse debent, liberos an ad stuprum
Nuptasque petere? Sit licet Appius, manu
Morietur ista.
NUTR. spacerspacerspacerUtinam ego sim coepti comes! spacer1155
Barbam involarem!
IC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUlterius haud cupidum precor
Retinete, amici.
HOR. spacerspacerspacerspacerspacerCingi armatum frequens
Latus satelles, nec tibi facile, Icili,
Impetere proceres quem magistratum timent
Summum, verentur milites, collegae amant. spacer1160
Ineunda nobis tutior atque alia via,
Habeat minorem quae metum et periculum.
IC. Hic impudicos finiet gladius dies,
Solvetque patriam dextera haec tyrannide.
VAL. Moderate agendum est. Appius multum potest, spacer1165
Populare nomen Appii, clarum genus.
Ille haud nocere poteris, at tibi potes.
IC. Non curo mortem, hac modo manu oppetat necem. red
NUM. Adeundus Appius et rogandus est tibi
Ne pergat ultra, ne pudorem virginis spacer1170
Invadat. Et si spernat e castris pater
Est evocandus.
HOR. spacerspacerspacerspacerHoc placet. Poterit pater
Praesens movere, filiae afflictae dare
Penitus quietem.
VAL. spacerspacerspacerspacerspacer Vade ad aedes Appii
Mentemque simula. Finge laeta et propera spacer1175
Compone verba, ne sciat rem perfide
Te scire gestam. Expone sicut publicam
Summo querelam iudici ac decemviro,
Moliri amatae coniugi insidias novas
Quemdam Quiritem.
TARP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSed cave verba aspera spacer1180
Ne liber ulla spiritus det Appio.
Tu vince iure, ut Appius libidine.
IC. Parebo, amici. Gratias monitus ago.
HOR. In castra planta vade veloci, puer.
Virginium in urbem redeat ut citius mone. spacer1185
NUNT. Videbo Virginium antequam Phoebus cadat.
NUM. Icili, impotenti fraena des libidini red
Memineris esse rem tibi cum decemviro.
VAL. Ne rumor urbe, ne Appii quidquam domo
Spargatur, et te fabulam Quiritibus spacer1190
Proponat error prospice, et cautus vide
Prodesse dum tu coniugi cupias tuae.
Nocere possis plurimum atque illi et tibi.
Proinde magno res eget silentio.
TARP. Vim pertimesco, sentiat nos si Appius spacer1195
Partes tueri virginis laesae aut tuas,
Icili, proinde quae geruntur tecta sint.

bar

ACTUS II, SCENA vij
APPIUS, CLAUDIUS, ICILIUS

APP. O sortem amaram! Fata proh ferocia!
Quid me secures, quid furore percitum
Insanienti, quid decemvirum iuvant spacer1200
Fasces inanes, quid latus cinctum globo
Armato, inermis pateo si potentiae
Vesani amoris, si quietem denegat
Erratque tota mente sceleratus puer? blue
Illos beatos prisca quos aetas tulit. spacer1205
Poterant amori libero †qut† operam dare,
Quos non iniquus sponsus aut durus pater,
Legesve terrebant. Sed ecce Claudius.
Adfers dolores, mortis indicia meae?
Aliquam salutis fecit an misero fidem spacer1210
Domina? Quid haeres? Verba ne afflicto nega.
Iampridem acerbo praeparatum nuntio
Vides.
CLAUD spacerResistit fortiter et solatium
Negat omne. Quin minatur et casta procul
Abesse mandat.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVilis an plebecula spacer1215
Hoc sumpsit animos? Induam potentiam,
Patiens repulsae. Nuper erumpet dolor.
CLAUD. Si stat potiri virgine et fixum est tibi,
Succurrit animo liberet quod noxia,
Offensionis arguat nec Appium. spacer1220
Ego vindicabo, ceu meae natam domi.
Traham ad tribunal servulam, ancillae traham
Partam ad priorem dominum. In hoc opus tuae red
Severitate, tu sedebis arbiter
Et aure capies verba patienti mea. spacer1225
Servam reposcam, vindicias mihi tu dabis.
Sic sponte quae nolebat invitam feres.
APP. O pectus acre! Sic placet, agere, tuam
Resposce servam iure quam duxit domum
Effoeta genetrix, nummulis emptam suis. spacer1230
Inventio ista arridet, o sagax caput!
Sed perge citius ne nimia noceat mora.
CLAUD. Tentabo rursus si movere aut flectere
Potero rebellem.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSin secus, lictor, tua
Officia parages, ad sacrum rapies forum spacer1235
Meamque cellam debitam servo meo
Pridem puellam.Tecta sint silentio red
Quae sunt agenda.
CLAUD. spacerspacerspacerspacer Pone vanos hos metus.
Tuis petitam cassibus claudam feram.
Sed ecce passibus Icilius citis venit. spacer1240
IC. Salveto, Romae columen et patrum decus,
Appi, senatus splendor et plebis favor.
APP. Te digna maneat, Icili, meritum salus.
Ecquid placet? Quae causa, quae negotia
Iussere nostros visere tam propere lares? spacer1245
An esse potis est Appius utilis tibi?
Iube, sequatur iussa quique agat hic habes.
IC. Sunt pauca quae conferre secreto velim,
Remove ministros. Non eget magna mora
Dicenda res, si modo recedant arbitri. spacer1250
APP. Abite, famuli. Lictor, excede atrio.
Hic locus ab omni liber officio vacat,
Nec audit ullus. Fare quodcumque est rei.
IC. Impure adulter, ulla si indicia metus
Sermone prodis, gladius hic iugulo tuo spacer1255
Condetur actus. Supprime hoc silentio
Quodcunque gerimus, morte vel lues scelus.
Testare divos, coelites et inferos
Ne proditurum quidquid hic gestum siet.
APP. Miserere quaeso, neve tu Appii manum spacer1260
Cruore macula vel magistratus sacrum
Reverere honorem. Coelitum testor fidem
Omnesque divos. Quod nefas tantum meo
Vis expiare sanguine?
IC. spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO dirum caput,
Sentina fraudis, sicne ficto et anxio redspacer1265
Sermone velas mente conceptum stuprum!
Virginia saepe num tua virguncula
Petita ab arte, leno perfidus, procax,
Tulit tabellas num tua scriptas manu,
Eripere castum quies pudorem coniugi spacer1270
Meae valeret? Ibis inficias, latro?
Tuane gemma haec? Scriptio haec nunquid tua? spacer spacer spacer
Signum intuere. Num tuum chirographum?
Agnosce signum perfidum et voces tuas,
Dominam salutat Appius. Nunquid rubes? spacer1275
Responsa reddes, praedo, violente, impie,
Atrox, sceleste, raptor alieni thori?
APP. Icili, fatenti parce. Si admissum est nefas
Reparabo.
IC. spacerspacerspacerNon est victima haec libidinis
Decemviralis, talibus sponsam pater spacer1280
Non educavit officis, at Icilii
Coniux futura, pacta sacro foedere.
Proinde cessa. Si deinceps audiam
Missas tabellas aut minas ab Appio,
Hic finem amori gladius impuro dabit. spacer1285
APP. Non hoc inultum perferam, poenas lues,
Et vile tergus flagra laniabunt mea.

bar

ACTUS II, SCENA viij
VIRGINIUS, NUNTIUS, FURIAE,CLAUDIUS, VIRGINIA, NUTRIX, LICTOR red

VIRG. Iam pene tempus labitur quod Icilii
Est destinatum nuptiis, sponsalia
Coepere finem, sunt levande iam faces spacer1290
Thalami iugales. Sed cito pede nuntius
Anhelus instat. Ut domus se habet mea?
NUNC. In urbe quid geratur hae tabulae docent.
Concilia pridem indicta sunt domi tuae,
Eventum ab ista noscere en charta licet. spacer1295
VIRG. Res est in arcto. Cura te domestica spacer(Legens tabellas.
Patrem reposcit. Icili est manus, suam
Totus puellam deperit, pactam petit.
Ignosce amori, vade et illi nuntia.
red
Niteat supellex, vestis aptetur nova, spacer
1300
Epulae parentur. Commeatus a duce
Ego impetrabo, fiat ut voto satis
Iuvenis molesti.
NUNT. spacerspacerspacerQuaeso ne fallas fidem.
Familia poscit, grex amicorum rogat.
VIRG. I, da salutem filiae et genero meo, spacer1305
Fratri atque amicis nuntia reditus citos.
FURIA 1 Promota res est, mente lymphata impotens
Decemvir ardet, facibus ignescit meis.
Haec pinus alto corde defixit rogum.
Instabo, pacem excutiam, et omnes ordines spacer1310
Turbabo discors Roma quo dissentiat.
Spectabo flammas et cruores hauriam.
FURIA 2 Sed perge, Claudi, perge, truculenta manu red
Assere puellam liberam ut caedat tibi
Seu serva vilis. Filiam Virginii spacer1315
Rape ad tribunal, vindica et facito tuam,
Impure leno. Fortis oppone et feras,
Appi, secures. Sponse, tuque, avuncule,
Obstate amori foedo, et invisum nefas
Videant Quirites, milites, equites, patres. spacer1320
CLAUD. Captiva dominum sequere
VA. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNe casto admove
Manum impudicam pectori.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ancilla es mea,
Domique nostraeque nata. Te peto ad forum,
Peto ad tribunal.
NUT. spacerspacerspacerspacerspacerImprobe, haec est libera
Et nata civis. Abstine impuram manum spacer1325
Aut ora carpam, senties vires anus.
CLAUD. Invade, lictor, servulam. Testes boni
Estote cives.
LICT. spacerspacerspacerSponte ni mecum venis
Coacta venies, cella te Appii vocat.
VA. Aperta vis est. Sponse, avuncule, genitor, spacer1330
Boni Quirites, ferte suppetias meo,
Cives, pudori, liceat ut castam mori.
Libido me decemviralis abstrahit.
CLAUD., LICT. Veni ad tribunal.
NUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon sinu hanc trahes meo
Dum vita superest et movet venas calor. spacer1335
CLAUD., LICT. Invita sequere.
NUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerContine, improbe, dexteram.
NUNC. Properato, Icili, Virginiam in forum trahit
Frustra invocantem nomen et tuum et patris.
Claudit puellam, en, ille quem cernis globus.
IC. Impure leno, virgo quam violas mea est, spacer1340
Virginia, sponsa Icilii, castis mihi
Iugenda taedis.
LICT. spacerspacerspacerspacer Ad forum veniet tamen.
CLAUD. In ius eamus. Virgo quam peto mea est.
Iam iura reddet Appius.
IC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLatro, impie,
Obscoene raptor, solve sceleratam manum spacer1345
Et redde sponso coniugem.
CLAUD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPraetor vocat.
Testor Quiritum iura, mores patrios
Violari ab isto. Vae, mihi succurrite,
Palam repugnat civis et ius denegat
Sibi esse positum.
NUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNeptis est virgo haec mea, spacer1350
Pudica partu hanc edidit soror viro.
Remove impudicas virgine a casta manus.
CLAUD., LICT. Periere leges, petere nec licet forum.

Perge ad tertium actum