Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.

TRAGOEDIA DECEMVIRATUS ABROGATUS
THOMAE DEMPSTERI A MURESK I. C. SCOTI blue

Ad illustrissimum dominum Iacobum Augustum Thuanum sanctioris regis consistorii consiliarium, in supremo senatu Galliarum praesidem &c.

Parisiis
apud Ioannem Libert, via divi Ioannis Lateranensis e regione
Collegii Camaracensis blue
MDCXIII

bar

ILLUSTRATISSIMO VIRO D. IACOBO AUGUSTO THUANO, SANCTIORIS REGIS CONSISTORII SENATORI, SUPREMI GALLIARUM SENATUS PRAESIDI &c. blue

N agone blue nuper gymnastico et umbratico, vir illustrissime, adolescentes nobiles, auditores meos, biduo toto blue dramate antiquario produxeram. Adfuit virorum principum legatorum, senatorum, doctorum frequentia, quae vix alias in academia visae et placuisse videbatur qua actorum nobilium commendatio (qui illustri plerique genere orti tales se in scena gerebant quales deinceps in magna reipublicae luce victuri essent), qua incredibilis auditorum applausus, qua consilium ornatissimorum et illustrium Arnoldorum blue (agnoscis regno et literis clara ac necessaria nomina) ut quod in orchestra populari iudicio exceptum utcunque fuerat, id tibi uni probandum offerretur, cuius auctoritas famam addere, censura aeternitatem <oblivionis> posset, qui et rempublicam literariam inconcussa destina, seu alter Atlas sustineas, et scriptis in unoquoque red genere editis immortale ad posteros nomen transmittas, et non modo facienda scribas, sed et scribenda facias. Vale, Eidibus Iulii MDCXIII.

bar

AD LECTOREM

RAGOEDIAM habes, mi lector, turbide medio lectionum aestu conscriptam, cum pompa exhibitam, sed antiquario ritu, ita enim antiquitatis scriptorem doctoremque decuit. blue At in scenis singulis non modo quarta loqui persona laborat, blue sed et decima. Id postulabat actorum nobilium frequentia ut theatrum impleretur. blue At biduo exhubui. Id amicorum de me iudicio concessum. blue At nulli chori crimen admissum faterer, nisi non meum esset, sed fortunae, quae rei honestissimae etiam ab initiis ipsis furenter invidit, et mihi ex scholis inferioribus adolescentes qui choros agerent negavit, neque facile fuerat in primo meo ordine reperire, quos ad chori vilitatem demitterem. Nec quicquam mutare volui ne aliam scenae, aliam praelo actionem subiectam criminarentur illi qui suae aestimationi detractum putant quicquid gloriae accesserit alienae. Vale.

bar

PROLOGUS blue

Post requiem insuetam, residis post otia Musae,
Ore serenato pulsat proscaenia Phoebi
Lecta cohors, festo funesta silentia rumpens
Carmine, et evulgans teneri argumenta laboris
Attenti ut sitis iam nostra theatra precantur, spacer5
Ex imi quorum vos fundamenta salutant
Nascentisque ferunt puerilia vota Camaenae,
Aoniam et reserant deducto syrmate scenam. blue
spacerThusculus impellit magna virtute Latinos
Militeque indomito cuneos, et strage pudenda spacer10
Attonitae, heu, urbi, ferro flammaque minatur
Ultima, terroris plena omnia, plena pericli.
Ecce autem impletura vago palatia motu
Fama volat, totas quatiens in murmura pennas
Et formidato describens aera gyro. spacer15
Nuntiat adventare truces moto agmine turmas.
Ante oculos caedes, incendia, bella, rapinae,
Passuraeque infanda nurus, puerique minaci
Casuri gladio. Cingunt sua maenia patres,
Velantur galeis cani, capuloque senilis spacer20
Aptatur manus, et iuvenilia munera poscit.
spacerInterea arcta fames vallum et tentoria dudum
Desolata premit, mox et turbida castra lacessit
Seditio, vocesque iterat violentia victi
Militis, ulteriusque ducum consueta negantur spacer25
Imperia, annonam propere decreta senatus
Ni iubeant in castra vehi. Praemittitur acer
Virginius, qui vota ferat communia secum,
Gestorum et patribus causas ex ordine pandat.
spacerAppius at caeco paulatim exaestuat igne, spacer30
Et furit ingenua nequicquam in virgine. Comes
Blanditias adhibet primum tentatque pudicum
Pectus, et oblato corrumpere nititur auro.
Claudius audacis facti scelerisque minister
Exiguus tenuisque cliens, sed mente scelesta spacer35
Callidus, occultas Veneris nutritus ad artes
Et sacri edoctus genium contemnere fulcr.
Sed frustra oppugnat donisve auroque pudicam
Virginiam, Icilio a patre desponsata manebat
Legitimi et casti maturos temporis ignes, spacer40
Tolleret ut festas felici Ponuba taedas blue
Mater, et invitam raperet sub tecta mariti.
spacerErgo ubi iam frustrata videt sua vota decemvir,
Acrior, atque alias versat violentior artes.
Inque forum trahit, et servili sanguine natam spacer45
Claudius asserunt. Numeroso ast agmine amici
Cognati hinc, illinc sponsus certantibus illam,
Alternant studiis defendere, clamor utrinque
Magnus, in Aegaeo qualis solet aequore longe
Audiri, ut sonuit violentus littore Corus. spacer50
Ad patrem ignarum legatur praepete planta
Nuntius, ille urbem repetit festinus, anhelus,
Et pavido tremebundus equo. Iam lege parantur
Vindiciae, insonuit furiali audacior ore,
Addicitque sibi praedam effrenata libido. spacer55
At pater abductam, seu quid narraret in aurem,
Seducit, castum et perfodit vulnere pectus.
Ecce cruentatum de more Quiritibus offert
Ostentatque oculis lugubri murmure sponsus,
Amissaeque iterat tum libertatis amorem, spacer60
Ingeminatque truces dominari in colla tyrannos
Libera. Castra pater properat, nataeque cruorem
Omnibus intentat. Furit hinc plebs, militis inde
Acrius ardescunt animi, atque ultricia spondent
Tela patri, dextrasque levant in praelia promptas. spacer65
Accelerant, sacroque locant tentoria monte, blue
Plebs rapido lymphata gradu nec mitior extat.
Pallida maerentes offeret Lucretia vultus,
Tarquiniique et crimen revocata retexit ab Orco,
Exemploque suo cives animosa lacessit. spacer70
spacerIam maturata fiunt decreta senatus, red
Iura tribunorum iam restituuntur ademptae,
Praesidium plebi. Iindicunt comitia sancti
Pontifices, victus deponit sceptra decemvir,
Inque foro medio caetusque ante ora frequentis spacer75
Exsolvit lictor fasces, saguloque rubenti
Submittit iunctas tacito terrore secures.
Annuus et consueta capit suffragia consul
Desuetique palam campi renovantur honores. blue
spacerPax caput alta levat, redit et Concordia pleno spacer80
Omine. Virginius manes placare pudicos
Apparat, edicitque diem, quo ad rostra Quirites blue
Conveniant, castamque velint audire querelam,
Et se periuro tueatur Claudius ore,
Caius hinc tantae ingeminat praeconia gentis. spacer85
Sed patris vicere preces, et carcere clausus
Appius ante diem, propria mala pocula dextra red
Accipit, et iusto delevit funere noxam.
Claudius ultrici dissectus terga flagello
Et caput insertus furcis, ante ora Quiritum bluespacer90
Sacra pudicitiae et ius inviolabile monstrat.
Perpetuo exilio secedere iussus ab urbe
Venturo exemplum clarum ac memorabile saeclo.
Haec chorus, haec motu pandunt siparia velo.

bar

PROGRAMMA blue

Thomas Dempsterus i. c. orchestram biduo continuo aperit.

TRAGOEDIA DECEMVIRATUS ABROGATUS ANTIQUARIO RITU

ACTUS I

Seditio castra replet ac fames premit.

ACTUS II

Amore victus Appius caeco furit.

ACTUS III

Stat ad tribunal virgo, quam pater necat.

ACTUS IIII red

Fiunt tribuni, plena libertas redit.

ACTUS V

In carcere decemvir manu propria cadit.

bar

PERSONAS SUSTINENT LECTISSIMI NOBILISSIMIQUE ADOLESCENTES

PROLOGUS LATINUS Iacobus de Vivant, Vasco
PROLOGUS GALLICUS Annibal de Burtio, Parisinus blue
MAMILIUS THUSCULANUS hostium imperator Ioannes d’Harambure, Biturix
LENTULUS primipilaris Philibertus le Sage, Burgundo
PULVILLUS dux Hernicorum Eduartus Erris, Anglus
VENULEIUS signifer hostium Andreas Henriot, Parisinus
VOLSCIUS dux Aequorum Ioannes Aubert, Caenomanus
SORANUS dux Volscorum Franciscus Deschamps, Parisinus
ALGIDUS dux subsidiarum Ludovicus Michel, Meldensis
T. ANTONIUS MERENDA decemvir, exercitus Romani imperator Ysaias Petigars, Unellus
VETURIUS centurio Nicolaus Baziere Altissiodorensis
A. SICCIUS Lucii extincti frater Claudius Leger, Parisinus
L. VIRGINIUS tribunus plebis et legatus idem Iacobus de Vivant
SEMPRONIUS signifer Romanus Paschasius Rochin, Carnutensis
APPIUS CLAUDIUS decemvir Rolandus de Burtio, Parisinus
SP. TARPEIUS consularis David Subsolius, Nitriobrix blue
NUNTIUS Sebastianus de Lavau, Campanus
SP. OPPIUS CORNICEN decemvir Thussanus Deschamps, Parisnus
Q. FURIUS pontifex maximus Henricus d’ Harambure, Biturix
L. VALERIUS POTITUS consul Franciscus de Donom, Parisinus
M. HORATIUS BARBATUS consul Samuel Bocharus, Rothomagensis
VIRGINIA Georgius Hayus, Scotus
P. NUMITORIUS tribunus plebis Guydo de Lopriac, Brito
C. SICINIUS tribunus plebis idem Claudius Leger
ICILIUS tribunus plebs Henricus Arnauld, Parisinus
NUTRIX Guillelmus de Perroy, Normannus
FRATER
ICILII Ioannes Armet, Divionensis
M. CLAUDIUS libertus Ioannes du Boys, Picto Fontenayensis
CUPIDO Bernardus Noblet, Parisinus
LUCRETIAE ANIMA idem Tussanus des Champs
LICTOR I Ioannes Deguilliem, Turnonensis
LICTOR II idem Guilielmus du Perroy
FURIA I idem Paschalius Rochin
FURIA II idem Ludovicus Michel
FILIUS
NUMITORII idem Ioannes Aubert, Coenomanus
C. IULIUS consularis idem Bernardus Noblet
C. SULPITIUS consularis idem Philibertus le Sage
CAIUS patruus Appii idem Andreas Henriot
CAUSIDICUS I idem Franciscus des Champs
CAUSIDICUS II idem Guido de Lopriac

Diem priorem claudet Gallicis versibus Guido de Lopriac. Secundum diem finiet Gallicis etiam versibus Ioannes Aubert.

bar

PECTA hic fortunae lusum in Mamilio Thusculano et suis, amoris impotentiam in Appio, pertinax castitatis votum in Virginia, paternos affectus in Virginio, pessimam consultationem in Claudio, ad pericula excipienda constantiam in Icilio, senilem prudentiam in Numitorio, aequi rectique amorem in Valerio et Horatio, iniuriarum oblivionem in Caio patruo Appii, militantium levem iracundiam in militibus Romanis, religionis curam in Furio, in rebus agendis moderationem in senatu Romano, periculosam nimium potentiam in plebe Romana, denique divinae prudentiae singulare speculum criminibusque debitam ultionem in abrogando decemviratu supplicioque Antonii, Sp. Oppii, Appii, et Claudii, et, ut simul dicam,

σκηνὴ πᾶς ὁ βίος καὶ παίγνιον· ἢ μάθε παίζειν red blue
spacerτὴν σπουδὴν μεταθεὶς, ἢ φέρε τὰς ὀδύνας.

Initium erit die 1 Maii sub meridiem, et sequenti die eadem hora.

bar

ACTUS I, SCENA i blue

MAMILIUS THUSCULANUS

Exercitus hostilis.

MAM. Laudo cruentas dexteras, laudo minas.
Animose miles. Hactenus fracti iacent
Cunes rebelles, hactenus leve pede
Campo fugaces signa liquerunt caprae. red
Sic decuit agere mente generosa viros. spacer5
Haec parma stantem repulit decemvirum,
Umbone ab isto praetor impulsus ruit.
Hic ensis hausit militis Latii latus,
Haec hasta terrae fixit adversos globos.
Hic vultus acer terruit trepidos duces, spacer10
Haec haec catenas dextera Ausoniis dedit,
Istud verutum fixit ignavum caput.
Bene est, abunde est. Tuta per vos patria,
Commilitones, praeda victores manet,
Meritos triumphus manet, et aeternum decus. spacer15
LENTULUS. Fortuna tandem laetior fulsit viris
Et cecidit hostis. En cruore semita
Repletur omnis, strata sunt cadavera
Abiecta triviis. Providendum cautius
Ne sumat animos et renato robore spacer20
Ferociori redeat in bellum manu.
Nil, Thusculane, penitus est actum nisi
Petamus urbem, tecta sternamus solo,
Et regio flammis tota subiectis crepet.
Haec una nobis gloriam dabit via.spacer25
Cineres avorum qui cruento praelio
Periere quondam, supplices geminant preces,
Seseque mandant vindicemus fortiter.
Dedecus multum non decet viros pati.
PULVILUS Quid, Thusculane, vota remoratur tua? spacer30
Quid nostra virtus cessat? Instandum est viris
Avidis cruoris, imperii armorum, doli,
Diris, scelestis, attonis, fractis metu
Abiecta queis sunt arma et in pedibus salus.
Debes laborem hinc ultimum patriae tuae, spacer35
Utere benignae sortis affectu dato.
Non negligenti semper hoc numen favet. red
VENULEIUS Vexilla tincta sanguine hostili rubent,
Fugitivus abiit, nec tamen satis putem.
Petenda Roma est, ensis hic dabit viam.spacer40
Terraeque aequanda celsa Capitolia, Iovis
Vertenda fana, Romuli cineres vagas
Spargendi in auras, quidquid in gente hac sacrum
Est eruendum. Manibus detur piis
Solamen unum Porsenae, sub compede blue spacer45
Spectasse totum stirpis invisae genus.
VOLSCIUS Quid dubie cessas? Hostis in manu est tua,
Nec restat ullus arma qui contra ferat.
Hac clade sola robur omne perditum,
Veteranus ista concidit acie, novus spacer50
Tyro eligendus, aut senex ad classica red
Lege evocandus, sorte sub dura, gravis
Necessitatis. Perge, prompto hinc agmine
Et expedito invade moenia territa.
Ego dux comesve. Quid labas? Hostem opprime. spacer55
SORANUS Ego in Suburra lanceam figam meam, red blue
Premamque pavidos, et reluctantes iugum
Adigam subire. Gaudeat quo te duce
Tarquinius exul, nempe grandaevi patres,
Plebs imperita, et foeminae, has vires ferent spacer 60
Quas non tulerunt bellici armati glebi
Murusve tutos reddet e campo fugam.
Qui moliuntur? Iam potes, victos preme.
Opus est paratis viribus, opus est manu.
ALGIDUS Ego in sacratam primus irrumpam viam. bluespacer65
Ego per Capenos aggeres trepidos metu
Adoriar, ista dextera aperiet viam.
Nec fata, nec vis ulla, non ipsi dii
Prodesse miseris, ferre non illis opem
Quisquam valebit. Turribus se adamantinis spacer70
Claudant licebit, non meam fugient manum.
Hic splendor oculos stringet hostiles, procul
Dirum minatus.
OMNES SIMUL spacer Quid viros fortes tenes?
Victoriarum patere nos fructu frui.
MAM. Accipio vestrae signa virtutis, preces, spacer75
Commilitones, aure non dura audio.
Eamus alacres, sat moratum, flectite
Vexilla in hostes strenua manu, duces,
Haec lux suprema Martiae ut genti siet
Inauspicato structa nuper alite, spacer80
Malaque volucre viribus vestris cadat.
Sternantur aedes, moenia iam in planum ruant,
Opulenta spolia convehantur ut domum,
Fugere fortes. Restat exiguus labor,
Qui vos beatos faciat et solvat metu, spacer85
Longumque dominos Italo reddat solo.
LENT. Tarpeia saxa prompta deiiciet manus. blue
PULV. Ego rostra plebis praesidia sternam solo.
VEN. Ego conditoris Romuli busta eruam.
VOL. Ego sceleratos ense mactabo senes. spacer90
SOR. Imbelle vulgus lancea figam truci.
ALG. Miscebo flammas, victor incendam domos.
OMNES SIMUL Ruat omnis ex imo execrata civitas.
MAM. Vexilla tolle, signifer, prompta manu
Quae sub Carinarum inferas mox aggerem. bluespacer95
Hodie superbos faxo poeniteat patres.
Tyrrenus auras clangor impella tubae.
Instate pavidos, pergite ense vindice,
Nec sic triumphet Romuli faex, advena, blue
Abiecta, vilis, quaeque asylo crescerespacer100
Gavisa nuper, fixit in nostro solo
Precariam sedem impia licentia.
OMNES SIMUL Da, Mamili, hoste. Ira non capit moras.
MAM. Eamus acres, signa quo superi vocant.

bar

ACTUS I, SCENA ij
VETURIUS CENTURIO

Romanus exercitus.

VET. Ergone semper arma, tela, classica, spacer105
Versabere inter miles, oblitus nimis
Dulcis quietis, semper infestos deos?
Romanus inter sentiet miser tubas?
Hinc castra spoliat hostis, hinc famis premit,
Hinc victor iras, hinc decemvir insolens, spacer110
Et impotenti mente dominatum petens
Minatur atrox,. Plena sunt periculi
Heu! castra. At hinc urbs saevitiae iam plenior,
Nostri cruoris hostis illinc appetens,
Iniuriosus hinc decemvir prodigus. spacer115
Fugere indecorum, sed fugare miserius.
Infaustus ille vallus, haec tentoria,
Commilitiones, deserantur ilico,
Remeare tandem patrias sedes lubet
Repetere suaves coniuges tandem iuvat. spacer120
SEMPRONIUS Fortuna peior saevientibus vadis
Pelagi citati, inimica, saeva, perfida,
Virtutis osor, aemulatrix fortium,
Per trina quid nos saecula continua iuvat
Tui favoris gloria, infida rota redspacer125
Frustra tumentes iura vicinis? Feris
Dedisse gladios gentibus ah! pudet, piget. red
Sic sic triumphat Thusculanus insolens.
Frangatur ensis. Ensis infoelix humum
Collisa galea feriat. His Sempronius spacer130
Valere longum, triste, luctificum iubet.
VET. Ecquid videtur? Armane ultrius placent?
OMNES SIMUL Valete tela, potior est nobis toga.
AULUS SICCIUS Quis mihi cruenta verba, quies parem blue
Dederit loquelam, qua meos casus querar? spacer135
O dira clades, o decemviri graves,
O pervicacis imperii cupidos nimis,
Nimis cruentos. Ferte opem, et vos hic dolor,
Commilitones, tangit. Ego primus quidem
Sensi furorem, coeptus a capite meo spacer140
Violabit omnes.
VET. spacerspacerspacerspacerspacerFare quis casus premat,
Urbs casta, ab hoste? In carcerem trusi patres,
Et impotenti mente dominatur ferox
Tumidus Sabinus, et nihil est miseris super? blue
Vicisse an illi non satis fuerat semel? spacer145
SICC. Privata res est quae dolores aggerat.
Iacet interemptus frater ah! frater meus,
Frater salutis anchora et fratris quies.
VET. Quae causa caedis? Quis minister improbi
Sceleris trucisque?
SICC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSancta libertas dedit spacer150
Leto innocentem. Nempe dum queritur truces
Ultra expeditas temporis dati vices
Regnare tumidos sanguinis avidos viros
Annumque tertium teri in tyrannide,
Ad hostium explorandum castra mittitur spacer155
Silente nocte, testibus ne sic locus
Ullus daretur, tectus ut melius queat
Dolus latare — miseret et piget simul —
Commilitonum manibus ubi fixus perit
Iniusitata perfidia, insueto dolo. spacer160
VET. Proh perfidum scelus! Ausa proh ferocia! red
OMNES Et vindicanda.
ANTONIUSspacerspacerspacerspacerQuod nefas oculi mei
Non sponte spectant? Arma iacta turpiter
Commilitonum? Quid furentes et truces
Voces? Quid hoc est? Milites palam duces spacer165
Sprevere nostri?
OMNES spacerspacerspacerNos viros tandem scies.
VET. Commissa culpa sanguine, Antoni, tuo
Iamiam eluetur, ni fugis. Tibi consule.
SEMP. Ignave morere, vel occupa tentorium,
Maloque victum militem aspectu leva. spacer170
ANT. Revoca fidelis mentis affectus pios,
Exue rebelles impetus, subi ducum,
Miles, tuorum imperia. Non isthaec mihi
Promissa dederas cum columna bellica
Torquere tela vidit, et sublustrior spacer175
Purpura senatu teste concessa est mihi?
Alquidne vobis triste?
SICC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNe fames premat
Ne persequantur pertinaces nos dii
Odio ducum, ne sancta libertas ruat.
Nos arma habere patria sibi sentiat, spacer180
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
Mancipia vestrae nos fore nec libidini.
Iacet in Sabinis frater extinctus meus
Decemviralis Siccius impotentiae
Fuso cuore testis.
ANT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAstra mihi et dii
Testes futuri, Siccii, me de nece spacer185
Nihil audiisse, quem virum sanctum et gravem
Doleo interemptum et ultionem spondeo.
SICC. Quam tu tyrannos factaque impia tuo
Sermone velas? Fratris, ah! innoxii
Manes cruenti, busta quae circumvolant spacer190
Tua expiari caede meritorum petunt.
ANT. Sicci, tumentes et dolore percitos
Fraena parumper spiritus, legum tibi red
Vindicta dabitur iusta.
SICC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Perfidum caput!
Commilitones, vestra res est omnium, spacer195
A fratre coeptus tendet in cunctos furor.
OMNES Luat tyrannus facinus.
ANT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sicci, veta
Nostrum cruorem militem gladio truci
Libare, et arma sanguine infici ducis.
SICC. Cohibite motus, parcite supplici duci. spacer200
OMNES Annona fortibus deest.
ANT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHanc convehi
Propere iubebo. Virgini, cito pede
Contende in urbem, certiores fac patres
Deesse victum militi. Vade impiger.
VIRG. Peragam imperata, sint viae comites dii. spacer205
Commilitones, spondeo laeta omnia.
ANT. Servate in hostes vocis invisae sonos,
Tumultuantes et tenete hos impetus.
Sabinus, Aequus, Volscus hoc ferro cadat.
Satis est minarum, repete desertum locum spacer210
Et signa, miles, et ducum imperia libens
Iterum capesse. Fortibus viris dii
Victoriam laudemque speratam dabunt.
NUNTIUS. Tu segnis haeres, milites tui fremunt
Et tota castra saeviunt. Ducem suum spacer215
Imbelle vulgus execratur. At citis
Contendit urbem passibus Mamilius,
Acie parata vertere, in cineres dare
Meditatur arces patrias. Victoriae
Spirat furores, et minatur funditus spacer220
Nullam esse Romam. Tu ruenti promptus
Succurre patriae, miles arma fortior
Victus resumat, signa iam campo volant
Inimica toto. Ad arma, ad arma, milites.
ANT. Petit urbis ergo moenia a campo fugax spacer225
Mamilius? Omne robur huc intendite,
Commilitones, arceatis ut procul
Hostem timendum, matribus constet salus
Patribusque dignitas. Tibi an visae hostium
Pridem phalanges?
NUNT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSigna campis aurea spacer230
Volitant apertis, classica, litui, tubae
Has nuper aures murmure moverunt truci,
Nulla nisi in armis civitatis est salus.
Occurre promptus.
ANT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArma, ad arma milites.
Poeniteat hostis insolen tis impetus. spacer235
Animosa virtus exerat se fortius.
Ego hoc periclis primus obiiciam caput.

bar

ACTUS I, SCENA iij
LICTOR

Senatus Romanus.

LICT. Adsunt vocati iam tuo iusso patres.
APPIUS Distorquet anceps cura, conscripti patres,
Varioque motu lanciant. Cursus suos spacer240
Remensa Phoebe cornua reparat nova,
Nec scire licuit duplices exercitus
Quid moliantur, nulla collegae mei
Rescripta mittunt, triste me praesagium.
Sed omen absit, non levi quatit metu spacer245
Ne quid sinistri nunciet silentium.
TARPEIUS Neglecta cladem saepe magnam numinis
Miseris rependunt, omen ast hoc tristius
Divi faventes arceant. Tu laetius,
Appi, ominare, neu deos metu effice spacer250
Inauspicatos futili. Stabit Iovis
Tutela praesens et pater Mavors suas
Defendet arces. Iuno, Pallas et Venus blue
Pellent ruinas, nec stupor, nec somnia
Quae contigere me movebunt irrita. spacer255
Spectandus ipse eventus e castris tibi.
OPPIUS Et me paventem nocte sublustri sopor red
Quiete rapta terruit. Vestae focos
Penetrale sacrum visus est irrumpere
Hostis cruentus, et profanata manu spacer260
Rapere sacratas ignis aeterni faces,
Auxilia frustra maxima et virgo vocans blue
Erepta ab aris, tracta diectis comis,
Onusta vinclis, praeda victori data.
Temerata fana, quod vetent superi nefas. spacer265
Mox insolentis hostis armata manu
Iugulum petitum pariter et meum et tuum.
Lugubri divi quidpiam ah!, Appi, parant.
VALERIUS Me quoque sinistra visa, spectra et horrida
Aegre incubantem nocte praeterita thoro spacer270
Perterruerunt. Fugere sunt visi dii
Adytis relictis, nec recedentes dea
Retinere valuit Roma. Lugubri sago
Imago Bruti tecta, moesto murmure
Dixit “cavete, Porsenae redit furor. spacer275
Redit exul iterum, nulla miserandis salus.”
Censeo piandas noctis infernae minas
Caecumque Ditem. Victima Proserpinae
Cedenda vacca est. Tu, sacrorum pontifex,
Verende mystes, et diis charum caput, spacer280
Superos faventes redde, ad aras hostia
Votiva cultros sanguine inficiat suo.
FURIUS Ut templa niteant cultibus faciam suis.
Sed nulla divos vota iam placabiles
Praestare poterunt, tanta congeries mali. spacer285
HORATIUS Quae signa divi tibi minaces offerunt
Aut obtulerunt, anxium ut ferant metum?
FUR. Percussa nuper hostia ab altari fugit,
Collo securim saucio gerens sacram,
Trepidos ministros et paventes deserens. spacer290
Lustravit adyta, mox furore percita
Cornu decora, heu! aureo obvios petit. blue
OPP. Nefanda narras et graves loqueris deos.
FUR. Alterius aegrum et marcidum iacuit iecur,
Et consulentes terruit vates, gravi spacer295
Marcore languens, flamma comprendens dapes
Subito refulsit lumine et subito occidit,
Favilla discors in duas partes abit,
Densaque nube sordidam facem tulit.
OPP. Auxilia miseris fata non unquam negant. spacer300
FUR. Magnum est minantur quidquid ultores dii,
Recidat in hostes quicquid in sacro est mali.
HOR. Effare, Furi, qua tibi scientia
Concessa ab alto, Apollo quod munus dedit.
Impende patriae laetus et piaculaspacer305
Averte dira, nam potes. Simul doce
Urbine an hosti saeva sors casus ferat
Crudeliores? Audio quotidie ordinum
Mixtas querelas omnium. Namque annua
Proceres reposcunt iura, iudicia hinc eques spacer310
Sibi rapta repetit, plebis insanae minae
Renovata campi Martii suffragia
Suetos honores, mente lymphata, sonant.
Appi, ruina te premet ni provides.
Sed tu paventes libera magno metu. spacer315
FUR. Discors favilla civium loquitur truces
Subitoque motus, victimae insuetus color
Acceptam ab hoste cladem et aerumnam feret.
spacerVAL. Furi, impetrata pace nos culpae exime.
Duci paratum victimam in templum iube. spacer320
APP. Opus est paratu. Magnus oppressit dolor,
Nullaque causa turbidum pectus quatit.
Tu vade in aedem quam sibi Latius tonans blue
Voluit dicari.
FUR. spacerspacerspacer Vado. Bene vortant dii,
Solitos favores nec maligni subtrahant. spacer325
Pulvinar alta sede, sublimi throno blue
Poni iubebo, munera centum hostias,
Hecatomba fumo penetret ut grato polos.
NUNTIUS Quis me per auras turbine raptum vehent
Urbique sistent?
OPP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFallor, an gravis pede spacer330
Celerat citato nuncius? Age, publica
Exprome propere gesta.
NUNT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuae suo sinu
Hiscens recipiet terra ne cogar, patres,
Proferre luctus patriae?
HOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDubios tenes,
Committe nostris auribus quidquid rei est. spacer335
NUNT. Cupio loqui, sed magna meditantem dolor
Luctusque prohibet, imperat silentium.
Inusitatis gesta res eventibus
Vocemque clausam pectore in tristi tenet.
VAL. Eloquere clades, remedia forsitan erunt. spacer340
Erigere victos saepe sors solet viros.
NUNT. Periere cuncta, concidit priscum decus
Romaeque longum splendor extinctus iacet.
Dominatur hostis, signa deseruit fuga
Lapsus probosa miles, arma turpiter spacer345
Abiecta campis, ordo non ullus tenet,
Et commeatum Volscus obtinuit gravis.
APP. Hoc illud alta nocte spondebat sopor.
Sed reliqua narra.
NUNT. spacerspacerspacerspacer Iam tubae dederant sonum,
Vallumque miles ruperat, et in ordines spacer350
Erat ire iussus. Hoc eques steterat loco.
Hunc ala campum tenuit, hoc spatium pedes
Late occupaba. Signa protensa manu
Alte eminebant, arma dempto tegmine red
Fulgida micabant, certa spes victoriae spacer355
Concepta nobis. Hostis e castris fugam
Simulare inermem trepidus, et iam cesserat
Veluti coactus signifer, sed callidus
Mamilius infert hostium densos globos
Urgetque terga, ancipiti et incerto malo spacer360
Noster labat ceditque retro exercitus.
OPP. Fraudes scelestas! Sed retexe caetera,
Romana quo res sit statu expedi ocyus.
NUNT. Pudet fateri probra et admissum nefas.
Ut terga legio pressit hostilis, pede spacer365
Omnes citato cessimus, tentoria
Diripuit Aequus, Thusculanus insolens
Dextris cathenas indidit captis graves.
VAL. An castra petiit propria et vallum suum
Victoria Mamilius elatus nova? spacer370
NUNT. Quid castra? Iam ad urbis ecce pomerium
Admovit agmen. Signa Romanis micant
Inimica signis mixta, non ulla est salus
Nisi vestra, patres, cura, mens, prudentia.
Pellat nefandas arcibus nostris faces. spacer375
Namque avidus ira victor exitium parat,
Ultima minatur.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid, patres, tanto malo
Propere mederi? Positam in ambiguo statu
Quae res salutem erigere civitatis potest? red
FUR. Mulcebo laesos victimis gratis deos, spacer380
Iovemque reddam forsitan placabilem.
Una haec procellam avertet instantem via.
OPP. Omnis iuventus et clientes et patres, red
Impuberesque cura queis Romae salus,
Aut ullus amor est, iam togas ponant licet spacer385
Aptentque pila, cingat armata manu
Muros caterva. Lictor, i, turre edita
Vexilla fige clara rubicundis notis,
Spem civitatis ultimam afflictae.
APP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Hoc placet.
Accense, propera. Magna te merces manet. spacer390
LICTOR Properabo et hostis sentiet nullas moras.
Ad arma, ad arma, capta pene civitas.
VIRG. Turbata cuncta, magnus incessit metus,
Urbemque gravior castra quam terror quatit.
HOR. Virginius iras anxio vultu ferens spacer395
Moestus citato curiam gressu petit.
VAL. Ulterior aliqua, Virgini, clades data?
VIRG. Legatus adsum, vota publica adfero.
Necessitatis arduae casus queror
Duramque sortem militum. Tandem, patres, spacer400
Consulite, medicas addite afflictis manus
Quos sors iniquam pressit, ah! nuper rota,
Hostilis ira saeviit toto impetu,
Nec victus acie caesus at turpi dolo
Exercitus succubuit, ut ne sarcinas bluespacer405
Romanus habeat. Rapta, detracta omnia.
Ecce alia clades, pestis incubuit nova,
Et quos in hostem debuisset fundere
Noster furores vertit in duces suos.
APP. Exardet ergo seditio. O graves deos, spacer410
O dura fata!
VIRG. spacerspacer Questibus non est locus,
Idoneum non tempus. Annonae prius
Agenda cura est, militem compescere
Poterit id unum. Imperia, promissa, et minas,
Precesquje calcat miles ut fames premit. spacer415
Vallum execratur subvenitis ni, patres,
Testor deorum numen.
OPP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Audacem ocyus
Silente vocem pectore occlusam tene.
Parere disces vel tuo magno malo.
Est lictor, et sunt qui furentes reprimant redspacer420
In urbe fasces. Carcer est etiam foro blue
Quem destinarunt improbis nostri patres.
Sunt vincla dextris praeparata †nitaces.†
Satis est pericli, non eget res pluribus.
Audes minari spiritu tumidus foro spacer425
Medio senatu?
VIRG. spacerspacerspacerspacerSiccine ingrato, patres,
Haec ore verba fortis audiam, meo
Qui pectore obiecto hostium excepi globos.
Nimium cruoris prodigus, quo vos mali,
Ignavi, inertes, improbi, armorum inscii, spacer430
Sudore nostro viveritis tutius.
Ingrata turba?
APP. spacerspacerspacerspacer Virgini, accensi modum
Ponito furori. Quicquid optatur tibi
Dabit senatus. Parce nostris auribus
Iramque reprime. Iam patebunt horrea, spacer435
Feretque miles quicquid annonae petit.
TARP. Duplicata clades et malum fatigatos
Oppi, furentes reddidere milites.
Et danda venia est fortiori si dolor
Verba eloquatur. Virgini, ignosce Oppio spacer440
Decemviralis quem levat potentia,
Annona dabitur vana nec legatio.
VIRG. Sit ita. Molestas Oppius voces promat
Nec si minetur. Nam manus scapulo imminet,
Et reddidere longa nos bella efferos. spacer445
Ex me scies quid ferre milites negent
Virique fortes.
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerPacis hic esto modus.
Ad alia revocat urbis afflictae status.
Seda tumultum, reliqua curae nostrae erunt.
VIRG. Patres, valete, redeo spem plenam ferens. spacer450
Sedabo motus, militem ad obsequia traham
Dudum relicta, in ordines ut eant suos.
VAL. Res magna geritur, hostis et civis simul
Sunt perdomandi, cura non instat levis. red
Cavendum utrumque et hoc et hoc periculum. spacer455
APP. Non ulla, patres, cura maior torserat,
Constantiori est obviandum pectore.
Vos hac, ego istac providebo strenue.
Tu sacra cura, pontifes.
FUR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFiet satis.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
VIRGINIUS

Virginius cum sua familia.

VIRG. Abunde factum publico negotio spacer460
Rebusque patriae. Nunc gerendus pater.
Firmanda poscunt forsitan domestica
Curam paternam, vadam et invisam lares
Domumque avitam.
NUMITORIUSspacerspacerRumor incertus meas
Implevit aures, Virginium ab exercitu spacer465
Venisse fratrem, nuntium cladis novae.
VIRGINIA En ipse, genitor.
NUTRIX spacerspacerspacerspacerspacerspacer Nata, properatos tuos red
Compone gressus, et modestiae memor
Patrem saluta.
VIRG. spacerspacerspacer Nata spes dulcis patris,
Requies senectae, nata spes dulcis patris, spacer470
Requies senectae, nata solamen meum
Aetate fracta, matre quam rapta mihi
Genuisse tanti est tuque, Numitorie
Amate frater, Icili charum caput,
Salvete, vestra vota fortunet deus. spacer475
Ecquid valetis? Salva res vestra et mea?
VA.. Venerande genitor, dubia suspensam diu
Aegramque spes incessit. Ut castrensia
Peterere laetus, magna formido tuos
Tenuit sinistrae cladis audito malo. spacer48
NUM. Quot commeatum, ductor, indulsit dies
Romana quo se fracta res vergit statu?
Quae causa castris imperat discedere?
Eloquere, frater, libera tuos metu.
ICILIUS Nunquamne, genitor, laeta nox aderit mihi, spacer485
Nunquamne vota casta? Et optatum diem
Vis promovere? Lancinas miserum nimis
Cruciasque pectus, quando speratas faces blue
Lumenque nostro nuptiale limine
Tolli videbo? Redde promissam sacris spacer490
Pactamque tabulis. Sanctius ius hoc petit,
Violare leges ni placet Quiritium. red
Mea ista virgo est, redde speratum diem,
Et coniugali nos coire foedere
Noli abnegare.
VIRG. spacerspacerspacer Haec, Icili, virgo est tua, spacer495
Legitima, fateor, pacta solleni fide.
VA. Me misera, loquitur nuptias durus pater.
Ego nolo sponsum, castitas potior mihi.
NUTRIX Tace, imperita, virginem decet pudor.
Aetas requirit haec tua verecundiam, spacer500
Parere monitis virginis piae est patris.
IC. Virginia, nostri pectoris pars sanior
Meliorque, vanas ponito formidines,
Cassum timorem hunc exue, in thalamos tui
Itura domini. Tanaquil et domina mea. red bluespacer505
Sed quando sancta vota patieris, pater,
Nobis addesse, mutet ut domina domum
A patre itura sub maritales lares?
VIRG. Cuperem iugales iam modo attolli faces,
Cuperem petitos, Icili, dies tibi spacer510
Celebrare laetus. Publica at clades vetat,
Patriae ruina prohibet, est crebro nocens
Fortuna damno. Pulsus ut decesserit
Hostis timendus, aut cathenas caeperit
Collo rebelli Thusculus, campo et fugax spacer515
Abierit Aequus, casta, sperata, et diu
Implebo vota.
VA. spacerspacerspacer Genitor, ah! genitor, meum
Serva pudorem, ne larem mutem tuum,
Ne me maritus vindicet. Numitoria blue
O sancta genetrix, inter Elysios tibi redspacer520
Si cura campos ulla superest mei
Memorque natae es, si pater invitam viro
Meditatur ulli tradere, ades et me assere,
Intactus intret marmor ut noster pudor.
Suprema vota, genitor, ut castam mihi spacer525
Vixisse liceat.
VIRG. spacerspacerspacerNata, defecto seni
Debes nepotem, qui domus subeat meae
Onus, caducas relevet et melior opes,
Haereditatem nec relinquat irritam.
Est in iugali sancta castitas thoro, spacer530
Et iura damnant abstinentes nuptiis,
Et caelibatus semper est odium grave.
Timenda censor fulmina in tales librat.
Audent negare patriae quae liberos,
NUTRIX
Me cura poscit ista, Virgini, meo spacer535
Ductu regatur, quae modo pertinax negat
Reddam obsequentem ut lubens subeat.
VA. Miserere alumnae, nec tuam sic desere. red
NUM. Fac abstinere velle coniugio tua
Aetate cunctas, Virginia, hominum genus spacer540
Totum peribit penitus, in chaos vetus
Stirps nostra recidet. An diis tu sanctior?
At illi amoris tela senserunt tamen,
Et nuptiale sponte subierunt iugum.
Germana Iuno possidet lectum Iovis, spacer545
Proserpinamque Pluto sectatur suam,
Neptunus undis coniugem in mediis tenet,
Vulcanus ardens Veneris in gremio iacet,
Mavors timendus ponit hic iras truces,
Nec tu sacratos abnue ulterius thoros. spacer550
NUTRIX Tempus locusque mitiora suggerent,
Mulcebo sensus temporis tractu rudes.
IC. Dimidia nostri portio cordis, metus,
Virginia, inanes proiice, thalami mei
Futura consors. Hoc amici, avunculus,spacer555
Hoc ratio suadet, hoc meretur patria,
Hoc iura poscunt, imperat denique pater.
Sed quando festas Hymen optatus manu blue
Taedas librabit nocte sublustri et sacra?
Praefige lucem, vota qua lentus mea spacer560
Implere tandem potero.
VIRG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCastra me vocant
Iniuriosis plena militum minis.
Ubi tota rutilo luna cornu fulserit
Remeabo in urbem, pacta quo cedat tibi.

Lictor a senatu.

LICTOR Quid lentus haeres, Virgini? Mandant patres spacer565
In castra tendas ocyus, motus graves
Sedes, rebelli militi atque haec nuncies.
Annona praesens nulla, sed post tertiam
Spes certa surgit patribus lucem fore
Ut commeatus horrea exhibeant novos. spacer570
VIRG. O sacra Diti capita, turba perfida,
Periura patres nomina, sic illudere
Audetis armatis, nec ullus vos tenet
Respectus aequi? Publico periculo
Sic providetis? Solus instanti malospacer575
Ipse ego medebor. Virgo, si quae est in domo
Nitens supellex, profer, armillis tuum blue
Discinge pectus, annulos auro graves.
Non hos in usus a matre donatos pia
Patri roganti cede. Fors dies eritspacer580
Qua Roma laeta virgini grates agat.
VA. Propere citatos in domum rapiam gradu
Et quicquid intus conditur foras feram.
VIRG. Avara patrum natio, improbi senes.
VA.. En genitor auro puriore fulgidas spacer585
Lances, meosque quos lubet cultus cape.
Hic annulus matri meae primum fuit
Donum a marito. Sume quod pono lubens
Crinale vinculum. Haec in auris pondere
Gemmaque pridem nobilis, collum meum spacer590
Cingere cathena sueta, et isto unio
Inclusus auro brachium ornavit meum,
Ambire zona solita virgineum latus,
Arctare pectus fasciae quae gemmeae
Olim solebant, usibus de talibus. spacer595
Sat me beatam si puella publicam
Levasse cladem credar, et capiti omnium
Tumidam procellam quae minatur vertere
Privata potero in hostium nefarios
Ausus. Videbor quolibet cultu decens. spacer600
VIRG. Utinam liceret opibus exiguis modum
Necessitati posuisse publicae,
Solus timendam frangerem potentiam,
Solidaque longa pace firmarem bona!
Imposita sed me postulat legatio spacer605
Opesque proprias militi iam dividam,
Ut quando avari pernegaverunt senes
Subsidia, nostra sublevet penuria
Quidquid requirit publicae moles rei!
Beet precor vos Iupiter faventior, spacer610
Dilecte frater, nata spes meae domus, red
Virginia patris unicum solatium,
Decus pudoris o puellaris vale.
NUM. Quae te vocat negotium ito publicum.
IC. Vade et regressus appara celeres pater spacer615
Quo pacto cedat virgo promissa die.
VA. Dilecte genitor, chara pars cordis mei,
In castra tende, cautius pugna tamen.
VIRG. Valete, frater, nate, nata spes mea.
Annosa custos filiae, precor vale. spacer620
NUTRIX Tu quoque valete. Nata, properemus domum.
Compesce lachrymas, nec riga fletu genas.

bar

ACTUS I, SCENA v
VETURIUS CENTURIO

Exercitus Romanus.

VET. Iam quartus orbem Phoebus obliqua face
Lustravit ardens, quatuor Phoebe rotas
Egit per altos cardines fulgens poli, spacer625
Ex quo prementis nuntius petiit mali
Virginius urbem, nulla ab ingratis tamen
Responsa patribus reddita. Opprimit fames,
Urgent pericla. Quid facis segnis nimis
Ignave †nimitum† miles? Annonam dabit redspacer630
Non nisi coactus urbe securus senex,
Nostroque tutus sanguine illudit ferox
Nobis senatus. Stupidus, imbellis, fugax,
Torpore marcens, delitescens otio,
Epulis solutus, deditus somni ac gulae spacer635
Nos dimicare sed sine annona iubet.
SEMPRONIUS Toleranda non haec fortibus putem viris,
Commilitones, ut foro medio vorax
Usura cistas repleat atque aurum gravis
Vix capiat arca, dormiat plumis senex spacer640
In delicatis ebrius toto dies
Noctesque totas, nos premat penuries
Coelo excubantes frigido et nudo Iove.
Incessat hostis, exuat castris, nefas!
Et hoste gravior urgeat miseros fames. spacer645
SICCIUS Fateor scelestus est senatus, Veturi,
Nec est tuorum atrocitas minor ducum.
Non culpa minor est, militum sordet salus
Vilisque noster sanguis, ut compendia
Augere poterunt propria. Quid, miles, facis? spacer650
Segnisque torpes.
OMNES spacerspacerspacerspacerSunt trucidandi senes.
VET. Luat iste poenas, si minetur improbus.
SICC. Ego dux cruorem primum effundam ducis.
Haerebis, improbe? Nec malo ibis obviam?
Duplicemque casum nec levabis impiger spacer655
Hostis, famisque?
ANTONIUSspacerspacerspacerParcite. Annonam feret
Virginius, oro dexteram a iugulo meo
Averte, miles.
SICC. spacerspacerspacerspacerCerta mors instat tibi,
Moriere, et istud victimam Pluto caput
Habebit. Hac te frater obtruncat manu. bluespacer660
ANT. Furiose Sicci —
SICC. spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerTu furorem senties.
VET. Fallunt videntem lumina, an verum vident?
Virginius ipse est.
VIRGINIUSspacerspacer Miseret et piget simul
Quae verba referam prima et unde his oriar.
Tumultuantes qui fremunt sono truci? spacer665
VET. Tu conde gladium. Virgini, eloquere palam
Mandata patrum. An arcta nos fames adhuc
Miseros premet? Fortuna nec capiet modum
Et saevientes impetus nocentior
Urgebit atrox?
ANT. spacerspacerspacerspacerUt valent decimviri? spacer670
Consors potestas, Appius et Horatius,
Valeriusque et Oppius salvo statu?
VIRG. En tibi tabellas Appii scriptas manu.
Salvere castra, militem ac duces iubet.
Salvus senatus, magnus at metus tamen spacer675
Implevit urbem. Volscus, Aequus, Thusculus,
Mamiliusque, praeda quem tumidum facit, red
Terrore cuncta complet et muros quatit.
Annona nulla est.
VET. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuaerat arma perfidus,
Quaerat senatus militem, in fame ac siti spacer680
Qui ferre vallum curet ac hostem insequi.
Avariores non habet mundum senes,
Indigniores terra non creat feras.
Haec probra inulti perferent fortes viri?
OMNES Scelerata patres turba.
VIRG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProvidi catus spacer685
Gracilis esset sumptibus panis meis,
Istos in usus quicquid argenti mihi
Aurique fuerat, erogavi sedulus.
De more tubicen convocat per classica
Qui fame laborat miiltem, sonet tuba. spacer690
Cultus puellae Virginiae hic panis fuit.
Suscipite laeta fronte quod penuries,
Commilitones, obtulit Virginii,
Dent reliqua divi.
ANT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPromptus ordine tuos
Capesse, miles, elue acceptum probrum. spacer695
Hostis furores sentiat victor tuos.
OMNES Duc nos in hostes.
ANT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ducum et experiar vires. red

Perge ad alterum actum