Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
FELIX CONCORDIA FRATRUM
SIVE
IOANNES ET PAULUS
Ioannes et Paulus gemini fratres, non virtutis minus quam generis claritate nobiles, in extremo suo certamine Romae par animi magnitudini theatrum nacti sunt, quamque urbem ortu, eandem occasu illustrarunt. Ad lautum horum patrimonium cupidum adiecit oculum Iulianus. Ubi vero se de hac spe deiectum cernit, auri sitim fratrum sanguine restinguit. Sed non impune. Dum enim Terentianus impium Iuliani imperium exequitur, cacodaemon filium eius ingreditur. Paulo tamen post eorundem sacris martyrum lipsanis sanatur. Terentianus hac re attonitus una cum filio Christo nomen dat, et martyrum historiam propria manu conscriptam posteritati commendat.
S. IOANNES, S. PAULUS fratres, martyres
IULIANUS APOSTATA imperator
LIBANIUS rhetor
HIERO sacerdos Christianus
NARCISSUS martyrum amicus
MAXIMUS magus
TERENTIANUS praetoriae cohortis praefectus
CETHEGUS eius filius
MELANDER sacrificulus
POLYTHEA idolatriae genius
ROMA, TYBRIS, FUROR, FASTUS, ERROR, DOLUS personae mutae
POLYTHEA SUIS STIPATA SATELLITIBUS PRAELUDIT
In solio apparet Polythea, quam hinc atque illinc Roma atque Tybris flexo genu adorant. Haec arundinem, coronam illa ad pedes eius abiiciens.
POLYTH. Bene est. Avito rursus in solio vibrat
Polythea sceptrum. Domina terrarum mihi
Submittit apices Roma septenos. Tybris
Glaucam virentis porrigit regni notam.
Superum diurno nuper extorris lare,5
Inamoena petii regna Plutonis. Vocat (Surgit.)
Me Caesar iterum. Venio. Sed currum prius
Sistat stupentem Cynthius, trepido dies
Exulet Olympo, nocte Cimmeria latet![]()
Titan. Nigrescit spiritu nostro polus.10
Quacunque gradior, pondus indocilis pati
Tellus gemiscit, vertice labanti tremunt
Arces Quirini. Cernitis? Fontes liquor
Ripasque Tybris deserit. Fructus nemus
Viduum remugit. Sentit adventum meum15
Autumnus, et tremente pomiferos retro
Torquet iugales dextera. Nostri iuvat
Lustrare fines imperi.Cernit aram everam, imagines pias humi obiectas.
Rerum nova
Quam pascit oculos scena! Galilae res iacet.
Io triumphe! Tartari plaudat chorus.20
Cernit Iulianum arti magicae vacantem, crania parietibus affixa, cyathum sanguine plenum.
Quid? Iulianum, germen Eumenidum, canis
Catulum trilinguis cerno. Stygiarum ciet
Agmina sororum. Spathus infantum rubet
Sanguine. Cubiles capita quot cingunt, Stygi
Tot immolasti victimis. Gliscat furor25
Velut Aetna, piceos utque flammarum globos
Eructat imo pectore, Enceladus tuis
Sic in fibris aestuat. Quicquid Nero
Liquerat inausum, foetus umbrarum dei
Hoc Iulianus audeat. Christi gregem30
Contagiosum perde, pessumda, neca.
Adeste, adeste fida Polytheae cohors.Furor, Fastus, Error, Dolus intrantes ad Iulianum legantur.
Furor, minaci fulminans oculo, comes
Sis Iuliano. Turgidum Fastus gradum
Agglomeret etiam. Tuque, Maeandri vias,35
Malefidus Error, Daedala texens manu,
Sequere sodales. Fronte pellaci Dolus
Sit machinator sceleris. I fratres pari
Comitare gressu. Turba feralis placet.
Nunc ipsa venio. Pande venienti sinus.40
Surgit Iulianus, cuicum complexus iungit. Clauduntur siparia.
Ioannes et Paulus somnia sua subobscura narrant. Hiero utrumque aenigma clare explicat.
IOAN. Quis Daedaleis Oedipus textum dolis
Aenigma solvat? Gordium rursus manu
Quae stirps Philippi vinculum dirimet? Deus
Est somnus aliis melleus, duro tamen
Aculeo munitus invisit meum45
Nuper cubile. Nam papaverio genas
Sceptro priusquam lambit implexae rigat
Illud veneno Sphingis.
PAUL.Immanis quoque
Est mihi tyrannus, frater. En, curis graves
Vix furor oculos, cura cum rursus vigil50
Me dormientem torquet. A nostra procul
Quiete dulcis exulat mentis quies.
Sopitur aula Doridos, Protei pecus,
Chorique sylvae Morphei grata silent
Vincti catena. Virgula nostrum tamen55
Fastidiosa transvolat somnus torum. (Intrat Hiero.)
Sed prome caecas perfidi fraudes dei.
Hiero. Mysta caelitum gratus choro,
Sui clavem Olympi rector auratam dedit,
Qua forte nobis corneas pandet fores,60
Seras recludens somnii.
HIEROVestri bibam
Attentus oris flumina. Figuris inest
Levibus subinde pondus.
IOAN.Excubias poli
Dum luna vigiles sedula lustrat rota,
Ecce tibi! volucrem cerno Chaonium, pigri65
Quae vellus Haemi plumea vincit nive.
Dum ludit aethere, mille Maeandro dolos
Errante texens, ocyius rutila Iovis
Descendit aula fulminis custos. Fugit
Illa trepidanti nixa remigio. Truci70
Haec saeva rabie sequitur, assequitur, pede
Verberat eburneo. Tetricis plumae volant
Ludibria oris.
HIEROAlitum picti greges
Opem ferebant?
IOAN.Integra aetheris cohors
Succurruit. Aquilam vulnerat, sternit, necat.75
Petram Diones cura conscendit. Canit
Cygnaeus Io lactea chorus tuba.
HIERO Da laureatae, gemmeae pugil domus,
Libare dextrae succubum. Salve nigro
Expers columba felle! Velut aquila tuum80
Rex Iulianus sanguinem pascet. Iugum
Sed tu columba melior aetherium petes
Letho triumphans. Nobiles poli canent
Paeana cygni.
IOAN.Talis (heu vereor!) comam
Non umbra Daphnes lambet immeritam. Tamen85
Tanta paciscar laurea vitam lubens.
PAUL. Ergo superbo proterens stellas pede
Fratrem relinques exulem?
IOAN.Forsan manet
Te palma similis. Somnium narra, tua
Pendebo lingua.
PAUL.Ianitor lucis fores
90
Caeli coruscas pandit, alitibus ferens
Gratum diei nuncium. Tellus mero
Inebriatur sobrio, dulci ligat
Cum membra compede somnus. En video ratem
Aura Favoni turgidam. Erythraeae rubris95
Thetidos pyropis divitem. Boreas tubam
Inflat, minatur bella. Mucronem vibrat
Pariter Orion. Nata vix nigra dies
Tumulatur unda rursus. Imperium tenet
Nox sola ponti. Puppis inimicum bibit100
Imbrem, gemitque saucia, gemella iubar
Cum fronte spargit candidi proles Iovis,
Zephyrus iocatur. Concha Tritonis silet.
Vibrantiore nascitur Phoebus coma,
Et hospitali conditur pinus solo.105
HIERO Uterque felix. Nerei rosea prior
Te, Paule, gaza, gaza virtutum beat,
Quam Iulianus aurea flagrans siti
Aquilonis armis rabidus invadet. Tamen
Melior Olympi Castor et Pollux tuam110
Portu locabunt anchoram aetherio.
PAUL.Polus
Utrique sociam Daphnidis texet comam?
Nimis morans Aquilo te poscit, ratis.
IOAN. Hui Aquila, rapidis advola pennis. Tuum
Ambit columba vulnus.
HIEROHanc brevi Phlegon
115
Portabit horam. Regiae cardo strepit.
Purpureus exit praedo. Proripite pedem.
Iulianus armorum taedium Libanii et Maximi congressu levat. A quibus in fratres excitatur.
IUL. Gemina Lycei lumina, Cecropiae duplex
Columen Minervae, ferrei ludus dei
Nimium cruentus sordet. Aonidum iuvant120
Potius recessus. Castra Calliopes tuis,
Bellona, castris praefero. Clangor tubae
Iucundiori murmuri cedat lyrae.
Non sic sacerdos Ismari plectri sono
Aurita transit nemora. Thespiadum fugax125
Nec sic scatebra Pegasi mulcet chorum,
Ut dulce vestri flumen eloquii meas
Hilarat medullas.
LIB.Qualis argutas vibrat
Loquace Phoebus barbati chordas manu,
Laetas supremi condiens dapes Iovis,130
Doctis canonum talis articulis melos
Tu, Iuliane, temperas. Pindi chorus
Cinxit beatas Caesaris cunas.
MAX.Nepos
Atlantis ingens, quaeque Gorgoneis tegit
Pectus colubris virgo, Musarum pater135
Qui rore tingit entheo frontis iubar
Perenne docto sibimet Augusti sinu
Fixere solium. Perge, Castalidum decus,
Amare dulces Cynthii latebras. Sacras
Lassare choreis virgines regem decet.140
IUL. Tu fulminantis auctor eloquii mihi
Phoenixque morum, tuque finxisti meam
Chiron secundus ceream artifici manu,
Maxime, iuventam. Grata si nostris inest
Dulcedo verbis, Atticos vester favos145
Praebuit Hymettus. Agite, quae vestros manent
Praemia labores?
LIB.Divitis nunquam Tagi
![]()
Gazas sitivi. Sanctus Augusti favor
Mihi superbis potior est spoliis rubrae
Quae mittit aula Tethyos. Iovi tamen150
Si vis amicus esse, Christiadum genus
Sobolem nefandum, stirpe Lernaea satam
Evelle penitus imperi fibris. Stygi
Acceptiores victimas nunquam dabis.
IUL. Quid faeta monstris Roma Tartareis?155
MAX.Lupae
Olim papilla lacte nutrivit fero
Fratres gemellos, degener sed nunc alit
Lupos gemellos Roma, genetricis fibras
Qui dente laniant impio. Phoebi iubar
Contaminarunt Paulus et frater, duo160
Hecates alumini. Tetra grassatur lues.
Compesce ferro pullulans Hydrae genus,
Lethale ne quod serpat in vulgus malum.
IUL. Caput priusquam vitreo Thetidos toro
Phoebus reclinet, occident ambo, sui165
Mersi cruoris amne. Quas linquent opes
Merita rependent vestra, sed meritis minor
Est fulgor auri.
LIB.Fulgidum Caesar iubar
Si frontis aethra spargat, haud opes moror. (Exeunt Libanius et Maximus.)
Iulani blanditias et minas martyres constanter reiiciunt; opes pauperibus erogare statuunt. Narcissus una cum amicis suis vitam profundere exoptat.
IUL. (Solus.) Age, Iuliane. Nestoris linguam tamen
170
Plutonis animum sume. Sub ovino lupus
Vellere Pelasgus lateat? Horrendum vafer
Quicquid ruina Pergami cudit Sinon
Ingenuus animi candor, integritas, fides,
Pietas vocetur. Duplicis superat adhuc175
Scelere Sinonis maius audendum scelus.
Ephebe, subeat regiis tectum laris
Romana pubes, Paulus et frater simul.
O quam beatus, quamque sublimi ferit
Vertice penates syderum, quisquis bene180
Simulare didicit Proteum! Tectus dolo
Tanquam fideli casside gemellos Stygis
Catulos adoriar. Tincta Cecropio fluent
Mea verba melle, tetrius Averni lacu
Tamen sub imis virus habitabit fibris.185
Sanguis Quirini nobilis, vester meis(Intrant fratsres.)
Ubi fulget oculis vultus, Oebalii faces
Videre vides Tyndari.
IOAN.Titan rotas
Tollens Eoo gurgite gemellam coma
Meliore vincit lampade. En magni iubar190
Sic ubi renidet Caesaris,subito decus
Lucisque splendor, ut fumus perit.
PAUL. Simulatque sudo stella Tyndaridum polo
Candida refulsit, turbidi silent noti
Galatea in orbem ludicros texit choros.195
Utinam procellam, lacera qua Christi ratis
Dudum laborat, nocte depulsa redux
Cynosura pelagi sola fluitantum salus
Maria placet!
IUL.Auribus surdis preces
Quid, Paule, fundis? Verba discerpunt noti.200
Utrique vernat sanguis, illustrat genus
Utriusque morum dignitas, fulvam Tagus
Ambobus urnam porrigit, totus stupet
Utriusque palmas orbis, et Christi iugum
Feretis?
IOAN.Irradiata morientis face
205
Crux alma solis, aquila ceu victrix, suas
Animat cohortes pallidae mortis truces
Temnere sagittas.
IUL.Indici spolium maris
Torquemne duris vinculis, aulam meam
Paedore nigri carceris, famam probris210
Mutare vultis?
PAUL.Carcer , ubi Christus quoque
Est hospes, hortum superat Hesperidum.
IUL.Manum
Non sic smaragdus ornat augustum, decet
Ut lenitatis gloria potentem. Mihi
Haec gemma semper placuit. Invito datis215
Quid colla gladio? Quidve vernantes iuvat
Fraudare malas flore primerio? Rota
Nimium fugaci transvolant anni. Dies
Carpite volucres.
IOANCastra quid Christi iuvat
Deserere? Turpes tranfugas odit Deus.220
Si signa Christi degener linquis, tamen
Non hanc inures gloriae nostrae notam.
IUL. Vertigine, puto, bellua laborat. Torum
Conscendat, aegram temperet mentem sopor.
Nisi cras collatis nube Panchaea Iovem225
Utrumque sempiternus urgebit sopor. (Exit Iulianus. Intrat Narcissus.)
<NARC.> “Utrumque sempitinus urgebit sopor?”
O ominosum noctuae gemitum! Meum
Idem nigranti somnus involvet caput
Ferreus amictu. Dicite, quid ardet leo?230
Aut cur minatur?
IOAN.Sacra pretiosi fames
Auri medullas torret, idcirco sitit
Patulis crurorem faucibus. Frustra linit
Hamum doloris nectaris rivis, opum
Scribertur haeres Christus.
PAUL.Ad superos iter
235
Retardat auri pondus.
NARC.O animos simul
Nodo illigatos lorio! Pylades meos,
Meos Orestes deseram nunquam.
IOAN.Nimis,
Narcisse, vitam prodigis! Comitem prius
Ad castra Christi pertrahas. Forsan sacro240
Tingi Cethegus gestiet latice. Furor
Aquilonis idem quatuor forsan rosas
Tondebit.
NARC.Ibo.
PAUL.Caepta fortunet polus. (Exeunt fratres.)
Cethegum rei militaris studio incensum Narcissus ad Christi castra invitat. Ille initio repugnat, deinde simulat victas se manus dare.
NARC. Mollia loquendi tempora expecto. Bene est. (Prodit Cethegus.)
Se sponte nostri induit laqueis. Adhuc245
Ridentque Christi castra?
CETH.Getulis prius
Se dama creet ungruibus, fabrum mea
Quam colat acerra.
NARC.Christus astrorum faber
Te quoque, Cethege, finxit. Hic aethrae peplum
Depinxit astris, pensilem terrae globum250
Hic librat aura, turgido leges salo
Hic scribit Acta, Chlorido ditat sinum
Flos ipse campi floribus.
CETH.Arena seris,
Narcisse, dona Cereris. Augustum Iovis
Veneror acerra Numen, aetherias quatit255
Qui solus arces, qui supercilio regit
Orbem tremendo.
NARC.Furta quis nescit Iovis?
Ahena Danaes claustra, Spartanas olor
Mentitus alas lubrici vitam dei
Vel me tacente loquitur.
CETH.Infami crucis
260
Quicunque trunco figitur poenas luit
Latrone dignas.
NARC.Colere suffixum trabi
Quam trabis acernum stipitem praetat. Crucis
Nescis, Cethege, quanta sit virtus. Deus
Est fructus huius arboris.
CETH.Furcas ama,
265
Probata sequere signa mihi ridet magis.
Pulvis Gradivi nobilis, galea iubar
Blanditur oculis, aemula solis facem
Face dum lacessit. Martius litui canor
Accendit animum, ferream gestit chalybs270
Segetem Gradivi metere. Cornipedis dare
Videor habenas fervidis, vectus rotis.
Ephebe, parmulam affer. Hac parma meae (Affert parmam albam.)
Palmae vigebant. Alba purpureo brevi
Minio rubebit lamna.
NARC.Cave, forsan bibet
275
Tuam, Cethege, purpuram.
CETH.Belli duces
Dea caeca fortes metuit, ignavos pede
Fastidioso calcat.
NARC.Aiacidae tamen
Quid arma Steropis, quidve caerulei Thetys
Regina ponti profuit? Mortis nequit280
Arcere iacula Lemnii thorax dei.
Tantum severae iura fastidit coli
Virtus cypressi nescia.
CETH.Rogali velim
Flamma superstes esse. Quid faciam?
NARC.Tuam
Si lympha Christi tinxerat frontem, Stygis285
Avara temnes stagna, purpureos trahes
Sine nube soles invido maior rogo,
Exors senecta, civis astrorum.
CETH.Poli
Si candidatum lympha me scribet, sacro
Forte expiabo fonte. Ne callem tamen290
Mens, hospes, ineat Daedalum expendam pari
Tua verba lance.
NARC.Deprimat lancem Deus. (Exit Narcissus.)
Cethegus patrem de Narcisso fraude sua circumvento certiorem facit. Ambo eum ad epulum invitare statuunt.
CETH. Ergone nobis fidis? O infans! Nuces,
Arundo, bullae, poma Narcissum decent.
Sed ecce genitor. Explica frontem, pater,295
Mentisque totos gaudio laxas sinus.
TER. Eloquere, fili, dulce genitoris decus.
Non sic Hymetto turba populatrix thymi
Pascitur, amaeno qualis oblectat patrem
Florida Cethegi lingua Vertumno.
CETH.Tubae
300
Lituique murmur angue fastidit magis
Narcissus, ensis displicet fulgor, iubet
Me quoque cruenti temnere palaestram dei.
TER. O fraudulentem pectus! Instillat meo
Virus Cethego? Nate, sitienti nimis305
Incautus aure verba Sirenum bibis.
Ergo iuventae vere gemmanti vigens,
Alba Cethege parmula, segnis teres
Laribus parentis chloridos vitae dies?
Imbellis ille langueat captus sua310
Narcissus umbra, vitreus illudat latex.
Speculoque fontis, frontis ignavae comas
Statione iusta collocet. Lauri patris
Orbi stupendae Martis accendant face,
Cethege, natum.
CETH.Facta quid memoras, pater?
315
Non me videbit ulla degenerem dies
Fortuna nostris alma si caeptis favet.
TER. Sed quando segetem gaudii narras? Nimis
Suspendis animum.
CETH.Fabricae seriem manus
Extrema nondum texuit. Pergo. Mihi320
Ignava Christi castra proponit. Statim
Compono vultum, tetrici spinas Dei
Cypridis rosetis praefero, veluti novus
Bivio relictus Heracles. Christi fides
Stat fronte mendax ara sed cordis Iovi325
Amoris igne redolet.
TER.O fili, lepos,
Vires, potentia, gaudium, lumen patris,
Collum lacertis arctius stringas, manu
Quam strigit ulmum vitea Bacchus. Placet
Iam mihi Cethegus. Gratior nunquam dies330
Terentiano fulsit. Ambiguum catus
Mentire vultum Protei, facies tibi
Assume mille, mille faecundo ruant
Vertice Minervae, foeda modo Christi ruat
Propago. Sed age, melius ut prunas tegat335
Cinis dolosus, pensilis numen dei
Ad astra tolle. Deinde Narcissum voca
Ad laeta Bacchi munera, pateat domus
Penetrale. Latices ipse Lenaei dabo
Pincerna Ditis, lachryma Narcissi dapes340
Forsan opimas condiet.
CETH.Stolidum pecus
Carpemus ambo, tenditur asello plaga. (Exeunt.)
Ioannes et Paulus, Christo fortunarum suarum scripto haerede, gaudio exultant. Utrumque Iulianus securi percuti iubet. Terentianus cruentam hanc provinciam libenter suscepit.
IOAN. Bene est. Egentes obsitum pannis Deum
Sequemur egenum. Christe, tu nudos teges
Luet ipse nudus dives. O quantum fibris![]()
345
Places, egestas! Gemma flaventis Tagi
Potior arenis, emitur hac gemma polus.
O quam beatus ille, qui cupit nihil!
PAUL. Anhela regum fulgida e gemma sitis
Bibat venenum subdolo latens mero.350
Nos bullientes concava iuvat manu
Captare fontes. Ditia Lucrini lacus
Praedentur alii stagna, nos pascent dapes
Nemoris ineptae, poma compescent famem.
Quid hic moramur? Frondei invitant lares,355
En hospitalem Chloris expandit sinum.
Placet reducto nemoris in gremio quies,
Donec procella detonet.
IOAN.Nostra procul
Sit ista labes stirpe. Virtutis vocat
Certamen. Agere magna Romulidas decet,360
Maiora vero perpeti.
PAUL.Fratrem lubens
Per inhospitales Caucasi rupes sequar.
Eamus. Ipsas regii tecti fores
Penetremus ultro. (Intrat Iulianus cum Libanio et Maximo.)
IOAN.Gratus advertis gradum.
Te, Iuliane, poscimus. Lydi grave365
Pondus metalli pauperum ditat casas
Siccis hiantem faucibus captas famem.
IUL. Vestrasne vener arculas, cuius domus![]()
Utriusque Phaebi servit imperio? Mihi
Divite tributum bractea pendit Mydae370
Amicus amnis, corniger dominam quoque
Submittit urnam Ibris. Argenti fames
Pretiosa non me stimulat, excruciant magis
Vestrae tenebrae mentis, et praeceps furor.
PAUL. Cur Gallicanum Martis heroum decus![]()
375
Orbisque lumen, Roma cui fasces dedit
Iunctos securi morte mulctasses, Tagi
Si non metallum pectore ardenti sitis?
IUL. Sat lenitatis orbis est testis meae
Huius libenter saepe sustinui vices380
Severitatis semper invitus. Nimis
Me pervivaces provocant.
MAX.Caesar, vibra
In perduelles fulmen. Horrendum luat
Procacitatis lingua supplicium suae.
Si parcis illis, numina deorum pede385
Qui contumace proterunt, calcas Iovem.
LIB. Tutela regni sancta dominetur Themis,
Honor deorum postulat. Soboles Stygis
Pereat nefanda, tetra ne serpat lues. (Prosilit in medium Terentianus.)
TER. Perimus omnes! Iupiter sudat! Sacra390
Vacillat aedes.
IUL.Sudat? Horrendum nefas. (Irrumpit Meleander.)
MEL. O sors acerba! Terra quae tandem mihi
Pandet sepulchrum? Quisve Rhadamanthi foro
Hanc sistet animam? Fila me Lachesis vocant.
IUL. Qud est, Melander? Vasta Capitoli ruit![]()
395
Domus superbo vertice lacessens polum?
MEL. Heu! Rex Olympi pronus ad terram ruit
Columen decusque grande Capitolis, suo
Nec stare rursus poterit arrectus loco
Nisi contumaces corruant fratres. Monent400
Sic exta, Caesar, augurum.
IUL.Nimis diu
Suspendo fulmen. Occidant. Duplex Iovi
Victima litetur. Numen iratum cruor
Placat rebellis. Romulae lumen plagae
Terentianus demetat fungos.
TER.Iovi
405
Non sic Sabaeus redolat autumnus, placent
Ut vulsa membris membra Christiadum.
IOAN.Diem
Ter expetitum! Surge meliori coma
Phosphore rosisque sparge venienti.
PAUL.Diem
O nuptialem! Christe, te tandem fruar.410
IUL. Ut saevientis ira mitescat Iovis,
Centena sacro victima occumbet tholo. (Exeunt.)
Narcissus, dum putat Cethegum Christi militiae nomen daturum, ab eodem ad convivium invitatur. Mox Terentiani iussu in carcere abripitur.
NARC. Trucis Inquulinus Caucasi, brumae comes,
Aquilo rigenti grandinis nimbo movet
Bellum rosetis Chloridis. Tristi ligat415
Flores catena. Libera surgit coma
Sed flos Cethegus. Imbre quam gestit sui
Spargi cruoris! Tinctus hoc celso polum
Victor lacesset capite. Narcissi comes
Spero futurus florido poli toro.420
Sitimus ambo ferreis Boreae flagris
Breve feriri. Pugilis visam domus lares.
Sed ecce prodit. Dulce num Christi iugum
Ridet etiamnum?
CETH.Regiae frontis notae
Hoc dulce pondus praefero.
NARC.Velis fidem
425
Signare sanguine?
CETH.Murice decorus meo
Spernam superbas Caesarum trabeas.
NARC.Iocos
An non tyranni metuis ardentes?
CETH.Lubens
Salamandra flammis vivit.
NARC.Et pignus Tagi
Fornace coctum clarius vibrat iubar.430
At quid securis? Iniicit forsan metum.
CETH. Quid? Palma saevae vulnere bipennis gemens
Magis superbit, cladibus victrix suis.
NAR. Ridetne callis sentibus rigens?
CETH.Placet
Et ipse sentis, fulgidas caeli rosas435
Pariturus.
NARC.At mors?
CETH.Nobili Phaenix nece
Iuvenescit.
NARC.Adde pectori pectus.
CETH.Tuo,
Invicte miles, moriar amplexu libens.
Sed iam diurnas Phoebus emensus vias
Aequore iugales tingit emeritos. Decet440
Et nos labore languidos epulis famem
Pellere. Paretur mensa. Pandantur fores.Alloquitur famulos intra cortinas. Apertis sipariis apparet capita martyrum mensae lancibus imposita. Assidet Terentianus.
Convivia polo digna!
NARC.Cimmerio Stygis
Convivia specu digna.
CETH.Si videat dapes
Huc luna flectat lora.
NARC.Si videat dapes
445
Luna trepidantes merget Oceano rotas.
TER. Accumbe. Vestri cupio sub signis fabri
Miles mereri. Polis exemplum sequar.
CETH. Narcissus olim fontis, at frontis dolo
Malesanus hausit iste perniciem.
NARC.Brevi
450
Hortis Olympi forsitan melius quoque
Ridebo germen.
TER.Nostra pingemus mero
Trophaea. Caeae tractet hic munus lyrae.
NARC. Adamantas utinam molliat fletus. Miser
Rui per ignes subdolos, texit cinis455
Quos infidelis. Lingua proh mendax! Poli
Rosam Cethegum credidi, verum rosae
Nil simile spinas praeter armatas habet,
Queis me cruentat. Praetulit floris notas,
Sub calyce Stygius latuit at serpens. Sinon460
Pergat, ruinae fila contexat suae
Lachrymas cruento liceat interea mero
Miscere, flumen flumini. Fibras duplex
Transadigit hasta mortis. Heu! Vivo tamen
Ut vita mortem saepe parturiat. Rogo465
Sed cui tributum solvet imprimis lyra?
Tibine, Paule? Potius ah potius simul
Utrique. Maesto lingua sed torpet gelu.
Glacies fluentes nulla constringet tamen
Oculos. Gemellas rore perpetuo rosas470
Pupula rigabit. Lachryma sit loquax, loqui
Si lingua nescit. (Capita in lance.)
IOAN.Poena non claudo premat
Gressu Cethegum.
PAUL.Fulmen exacuit suum
Iustitia vindex.
NARC.Parce, Narcissi cruor
Redimat Cethegum. (Intrant Terentianus et Cethegus.)
TER.Miles, invisam letho
475
Abripite pestem. Peius inferno specu
Subeat barathrum.
NARC.Carcer est caelum mihi,
Modo Christus adsit.
CETH.Rursus Alcidae manus
Geryona vicit triplicem.
TER.Gladio crucis
Infame lignum cedat.
CETH.![]()
Et Christus Iovi. (Exeunt).
480
Iulianus fratribus nefarie obtruncatis conscientiae angore cruciatur. Intrat stricto gladio, thorace detracto cum crepidis acsi iam e lecto prosileret.
IUL. Quid hoc? Renatas semper insomnis premit
Vultur medullas? Semper informi iecur
Laceratur ungue? Nocte gramineo caput
Cespite reclinat pastor, et dulci ligat
Sopore membra. Nocti furantur gravi485
Saevae labori lumina colonus. Quies
Ergone tuguri culmen angustum colit,
Solumque regem pallido amplexu metus
Cingit? Sepultum Ditis examen meo
Stabulat cubili. Fugio, fugientem tamen490
Sequitur Erinnys intonans flagro. Faces (Affert, lustrat omnia undique.)
Ephaebe. Nihil est. Spectra sibi fingit reus.
Animus sceleribus faetus est tortor sibi.
Hic meus Avernus. Igneo cingit freto
Cor Iuliani sanguis effusus, coquunt495
Fratres nefandi viscera. Quis humeris leves
Affinget alas memet ut fugiam miser?
Heu video crimen lumine invito meum.
Heu video crimen lumine quod horret suo
Videre Phoebe. Lora suspendit, stupet.500
Ergone mundi domitor et Christi pavor
Timebo pueros? Fugiet imbelles leo
Ergone damas? Flammeam quamvis vomat
Iterum Chimaeram Tartarus, iterum nigri
Phlegetontis aulam repetet. Ignescit furor.505
Perge, ira, perge. Pallidi manes scient
Quod Iulianus possit iratus.Intrant martyres, alter iaculum, alter fulmen praeferens. Fugit ephebus.
IOAN.
Brevi
Quid rex Olympi possit iratus scies.
IUL. Horrenda, formidanda vox! (Cadit de manu ensis.)
IOAN.Gerit tuum
Haec hasta lethum.
IUL.Vindicem precor manu
510
Excute sagittam. (Molitur fugam.)
PAUL.Siste, fatiferos, draco,
Cernisne radios? Ignis alatus vafri
Latebras recludet pectoris. (Exeunt.)
IUL.Vincis faber.
Galilaee vincis. Quid loquor? Vivus domum![]()
Incolo silentum? Mucro destituit manum?515
Iterum resumam. Gladius et animus redit.
Iaculetur alter fraxinos, vibret Iovis
Et alter ignes, pectus animosum velut
Adamas resistet. Ipse Nazareus licet
Faber ministram iungat athletis manum,520
Vincam duello. Cladibus mucro natans
Arescere nequit, madeat et madidus quoque
Sitiat cruorem. Caedibus gliscat sitis.
Christi nefandas iste relliquias chalybs
Ad ima mittet Tartara. Ruentes sequar. (Exit.)525
![]()
Terentianus Cethegum iusta Dei vindicta subito de mente deturbatum deflectit. Hiero morbi curationem in se suscipit.
TER. (Solus.) Quicunque gracili naufragus sedet trabe,
Haustis avaro mercibus ponti sinu,
Quicunque Libyae torridas lustrat plagas
Cinctus laenis, quisquis impexis timet
Torquata colubris agmina, et patulo canis530
Rictus trifaucis, unicum poenae scopum
Terentianum videat, et discet suas
Amare poenas. Ipse dulcescet dolos.
O nate, quondam vita genitoris, rogum
Cur nunc paternum texis? Inviso premis535
Cur laureatas germine cupressi comas?
Tuus parentis funus accendit furor.Intrat Cethegus proferens manu fulmen stramineum.
At ecce prodit patris infoelix dolor,
Amorque pariter. Filii nequit pater
Spectare furias. (Exit.)540
CETH. Oὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη· εἷς κοίρανος ἔστω,
εἷς βασιλεύς.
Reges in ipsos imperium est Iovis. (Indigitat seipsum.)
Clari Gigantaeo triumpho.
Cuncta supercilio moventis.545
St, st. Auditis? An me ludit amabilis insania? Ha, ha, ha.
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.![]()
![]()
Squallidus vocat Charon,
Portitor Averni. Stiria inculta riget
Barba. Cymbam adverte. Sub pedibus gemit (Salit tanquam in cymbam
Charontis.)
550
Ditis phaselus. Lividum bibit fretum. (Attolit crura.)
Demitte velum, mergimur. Ho ho, ho ho. Stygii cadit
Aquilonis ira. Puppis Elysii legit
Littoris arenas. (Intrat Terentianus,).
TER.Nate, malesanos torus
Excipiat artus. Mellea victos sopor555
Irroret oculos virgula.
CETH. Τὸν δ’ ἀπαμειβόμενος προσέφη πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς·
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo.(Indigitat seipsum,
indigitat patrem.)
TER.Herbarum potens
Quis te, Cethege, dexteram tendet deus? 560
CETH. Venerare fulmen, Mulciber, Brontis manu, (Ventilat fulmem stramineum.)
Steropisque coctum. Namque Diespiter
Igni corusco nubila dividens
Plerumque per purum tonantis
Coegit equos volucremque currum.
TER.Fusca nox velat nigris
565
Mentem tenebris.
CETH. Ha ha ha. Quid tum si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra,
Et longum formose vale, vale inquit Iole (Exit.)
TER.Phoebe Paeoniis salus
Si regnat hortis, unicum servat domus570
Columen labantis. (Intrat Hiero.)
HIEROFutili voces deo,
Terentiane, fundis. Hamatam fibris
Qui liquit hastam solus evellet.
TER.Fibras
Quis vulneravit?
HIEROChristus.
TER.Siquando?
HIEROManus
Cum tinxit insons sanguis heroum.
TER.Mea
575
Fateor Cethegum viscera cruentam quoque
Cepisse plagam fateor. O utinam chalybs
Qui corde liquit vulnus abducat, velut
Pelidis hasta!
HIEROFiet. Ubi Phoebi stupet
Ars victa morbo, tunc salutifero levat580
Aegros lacerto Christus. Heroum vides
Dilecta superis ossa? Fraterno cinis
Busto superstes orbe chrystalli latet.
Monumenta parvo magna clauduntur vitro.
Morbi medelam cernis. Hi rabidas feri580
Spumas Cethegi, Castores velut novi
Tergent, volenti qui cruentarunt tuum
Sanguine lacertum.
TER.Si serenabunt truces
Furoris aestus, ipse sub Christi libens
Merebor aquilis.
HIEROAurea canent tuba
585
Io triumphe coelites, Ditis moves
Si signa signis. Sed age, locupletet sinum
Cervice nati bulla dependens.
TER.Cave,
Propinquat.Intrat Cethegus, vertice sustinens ingentem codicem.
CETH. Parve, nec invideo, sine me liber ibis in urbem
Candida nec nigra cornua fronte geras.590
Ἁλλώπηξ και κροκόδειλoς,
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo.
HIERO Impar ponderi nutat caput.
Vastum reclina codicem. Lente.Incipit Cethegus deiicere librum cum impetu, deinde deponit suaviter et sedet super eum.
CETH. Hiero, Christi sacrificule! Ut vales dulcissime
![]()
595
Herum? Da iungere dextram. Da, nebulo.
HIEROSile.
Surgit Cethegus et saltat circa librum.
HIERO Quiesce.
Collum lipsanis circundat et trahit, in cathedra collocat.
Sequere. Culcitram vides? Sede.
Domet soporum languidi vimen dei
Vigiles Cethegi palpebras. Peregre vacans
Redibit animus. Nescius regi furor600
Iam se remittet.
TER.Interim fessas Ceres
Bacchusque vires recreet. Accumbes meae
Conviva mensae.
HIEROVade, praeeuntem sequar.
Cethegus ad sanitatem redit. Pater exultat. Narcissus vinculis exemptus laetitiam utriusque cumulat. Pater et filius Deum verum Deum agnoscunt. Dum canitur Ioannes et Paulus intrant, qui lipsanis crucis figuram in fronte Cethegi exprimunt. Illis abeuntibus loquitur.
CETH. Tam cito coruscas siderum carpunt vias
Proceres Olympi? Praepeti volant pede605
Tam cito Cethegi gaudia? Fugaces, precor,
Sistite quadrigas. Alite Cethegus rota
Cognata superet astra, celicolum comes.
Quae bulla nostra tortilis fulget sinu?
Agnosco superum pignus, exuvias poli610
Agnosco. Salve, tabula naufragii, vagae
Cynosura mentis. Noctis obscurae peplum
Reduce fugasti Cynthii vultu, dies
Per te renidet melior. (Intrat Terentianus.)
TER.O fili!
CETH.O pater!
TER. Animone natus fruitur innubi?
CETH.Procul
615
Fugere nebulae, candidi soles meant. (Flectit.)
Ignosce, genitor, impium. Si quid dolor
Furorve caecus dixerit, indictum velim.
TER. Exurge, fili, naufragi sidus patris.
Regale praeceps siteret sceptrum furor620
Ratione pulsa, quicquid effusis nequit
Foedare puram mentis ingenuae nivem.
Sed quis, Cethege, Phosphorus caeci chaos
Informe cerebri luce vestivit nova?
CETH. †Aquosa gremio stringit angusto, meos†625
Chrystallus ista Phosphoros. Radios vibrat
Sub nube quamvis vitrea latent. Rubra
Submersit ambos Thetide quem gestas chalybs.
Formosiores purpura tamen sua
Radiant beatos inter heroum choros.630
Hi furva mentis vela pepulere aureis
Lucis sagittis, qualis attonitae fugat
Opaca noctis castra stellantis vigil
Ductor cohortis Lucifer. (Intrat Hiero.)
TER.Medicam quoque
Hiero tetendit dexteram. Fulvo sinum635
Ornavit auro. (Alloquitur Hieronem.) Tetrici laetos vides
Fructus laboris. Nebulae fugantur, ferox
Subsidit aestus, frangitur spumae tumor.
Fruitur Cethegus mente tranquilla.
HIEROBene est.
Mulcet caput. Intrat Narcissus.
NARC. Cethege, odoris aerem non sic cedris
640
Libanus vaporat, balsamo nec sic nemus
Fragrat Sabaeum, dulcis ut spirat meo
Nardus, cubili. Carcerem caelum putat
Quicunque Christum diligat.
TER.Sontis patet,
Narcisse, pectus. Perfidum fodiat iecur645
Fatalis hasta. Specus inaccessum hactenus
Soli cohibuit, fateor, innocentem. Chalybs
Hic quoque sodales messuit. Posthac tamen
Tibi, Christe, laetus serviet.
CETH.Citius gelu
Parturiet Aetna, flamma quam cordis pigram650
Amoris hyemem sentiet. Christi decor
Oculis Cethegi lubricus nimis meum
Populatur igne pectus innocuo. Ferit
Narcissus etiam spiculo dulci fibras.
Nunquam Cethegum buccina bilinguem canet655
Famae, sed unum cordis et linguae sonum
Postea videbis.
NARC.Candidus ridet sinus.
Nec ego loquaci dicar ingratus tuba.
HIERO Sociate dextras. Nodus hic triplex placet.
Nunc Paria cineres marmora heroum tegant.660
TER. Vivent edacis nescii annorum fugae.
Marmor vetustas conficit, libri vigent.
Pugilum perenni laureas scribam cedro. (Exeunt.)![]()
Finis