Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

DE SCRIPTORUM BRITANNICORUM PAUCITATE, ET STUDIORUM IMPEDIMENTIS ORATIO

TSI dolendum est, optimi auditores, tam diu solitudinem in isto loco fuisse, et caruisse has sedes publica voce, quae ad publica commida constitutae videantur, tamen rediisse aliquando usitatum nitorem et pristina compleri frequentia laetandum est. Illam nobis attulit superioris temporis calamitas, cum nostra studia, tum temporis conversio. Perterrefacta enim haec schola repentino vulnere, ac subito dissipata terrore, nunc omni depulso metu colligere se, ac sua oblectari frequentia videtur: et tanquam perfuncta durissima conditione in antiquas sedes revocaretur suas, sic gestire mihi et circumspicere videtur, ac interruptam consuetudinem publici laboris suis laboribus restituere. Qui non illi quidem penitus intermissi sunt, sed temporis vi his exclusi sedibus, privatis se parietibus continuerunt. E quibus conclusi scilicet in eas crudelitate temporis, iterum lenitate temporis emerserunt. Quocirca qua ratione temporis occlusae ad publica studia viae minime patebant: eadem effectum est, omnes ut nobis aditus aperiantur. Idemque tempus et dolorem attulit deserti ac relicti studii, et hodierno die eiusdem laetitiam revocat. Ut prudenter a maioribus natu factum videatur, qui perspecta difficultate temporis, et pertentato periculo, removendam iuventutem putabat a schola, et in aliquam solitudinem mittendam. Quod nisi factum fuisset, et nisi temporis vim cedendo potius quam resistendo vicissemus, non tantus nobis inustus fuisset dolor publici silentii, quam fortasse publicae calamitatis, qua in simili ratione temporis et morbi, multi optimi et doctissimi homines consumpti sunt.
2. Sed quoniam nunc recreati sumus, depulsa peste, et nos studiis, ac studia nobis restituta sunt, sic eis fruamur, ut non solum ab omnibus appetita, verum etiam defensa omnium consensu et ornata videantur. Nam quae erit utilitas depusli periculi, constitutae tranquillitatis, nisi idem in omnibus et tuendorum et retinendorum studiorum animus fuerit? Permulti suis magis mediocribus, quam aliorum excellentibus ingeniis delectati, ad discendum fastidiosi, ad reprehendendum parati sunt. Pauci qui magistrorum operas discipuli, vix reperiuntur, qui discipulorum assiduitate delectantur magistri. Ita in utraque parte lautitia nascitur et despicientia studiorum, cum discipulis doctores, et vicissem discentes magistris minime chari vel potius odiosi sunt. Sed sit hoc in nostra consuetudine situm, sit penitus in moribus mentibusque nostris defixum, aut omnes omnium favere studiis debere: aut cum omnium ab omnibus deserantur studia, interitura omnium in omnibus studia esse. Habet haec vita nostra permulta optimarum rerum invitamenta, habet quandam dulcedinem e scientia natum, habet naturalem vim, qua ad discendum impellitur, habet perceptarum rerum gloriam, habet etiam optime in studiis actae aetatis dulcem et suavem conscientiam. Sed nullum telum acrius est ad commovenda studia, et retinendos animorum ardores, quam intelligi favere magistris discuplos, et qui docent eorum qui addiscunt commodis et utilitati servire. Nam magistrorum assiduitates discentium studiis excitantur, et horum diligentiae e nutu praeceptorum, et illorum erga ipsos suavitate pendere videntur. Nec ullus utrique generi reperiri acrior stimulus potest ad incitandum, quam si in utroque par studium utriusque tuendi et ornanjdi cernatur. Itaque ut in rebuspublicis quae foelices et beatae putantur sunt leges, sunt iura, quibus summi cum infimis, cum utrisque medii coniunguntur, sic perpetua doctorum et discentium charitas publica vellem lege sanciretur, ut communi voluntate, communi voce, communibus studiis, singulorum inter se, et omnium inter omnes essent chara studia. Cuius voluntatis et iudicii, si vel nunc revocata iuventute, vel paulo post convinci possem, optandum quiddam me putarem esse consecutum. Sin vero (quod omen Deus avertat!) nullum haec inveterata consuetudo despicientiae finem habebit, verendum est, ne cum a lautis discipulis ingeniosi fastidiantur magistri, non diu fructum suae laturi lautitiae sint.
3. Quo quidem in loco si quis est qui cupidius hoc a me dictum arbitretur, is si rationem consilii et instituti mei cognoverit, ab hac opinione desistet. Mihi quidem et non minima adhuc visa est illa frequentia, qua usus sum, et spero fore mea diligentia, maior ut in hac schola celebritas sit. Sed ista quam usurpo, publica multorum vox est, qui conqueruntur in summis laboribus deseri se ac relinqui, nec magnas vigilias suas levi adolescentum opera compensari. Quodsi ut hi in discendo fastidiosi, sic illi essent in docendo negligentes; etsi utrunque genus in vitio esset, tamen daretur venia adolescentibus, cum negligentium praeceptorum voces negligenter et oscitanter attenderunt. Sed utinam, ut qui se profitentur adolescentes docere, in eo quod sibi sumunt munere diligentes sunt, sic qui ad audiendum concurrerent, utilitatis avidi, quam novitatis esse mallent. Certe nec magistrorum operae admitterentur, nec discentium studia retardarentur. Maiora profecto studia, uberiores artes, et scriptorum etiam excellentium maiorem copiam haberemus. Quae cuncta, non illorum, qui praeclare facere possunt, inertia, sed eorum qui illa tueri debent suis studiis minime ferenda lautitia reprimuntur. Nam per deos, quis est in caeteris artibus, qui quod in sua arte excellant coram proponere et spectari velit, si vel contemni ab aliis, vel fastidio se aspici arbitretur? Quis pictor egregius in summa facultate et scientia, vel dicam mediocre opus a multis considerari vult, si aut levi satietate eos, aut stulta opinione alienatos putet? Abiiciendas tibias tibicen putat, nisi his commoverit eos qui audiunt, et orator in foro, nisi se dat populus, loqui non potest, qui fidibus canunt, si se cum fastidio audiri animadverterunt, voci et labori parcunt. In ebriosorum coetu, philosophiae vox non exauditur. Barbaros si quis geometriam doceat multorum irrisione luditur. Sic omnibus in studiis et artibus, qui caeteros docere conantur, nisi ad ipsorum voluntates vicissim eorum, qui audiunt diligentiae referantur, frustra consumi operam et stultum in eis erudiendis studium esse suum arbitrantur.
4. Quocirca quoniam hic locus incidit, vel, ut verius dicam, sumptus est a me, praecidendae inertiae et huius corrigendi erroris, quaeso a vobis ne me ad insolitum dicendi genus labi putetis, si paulo acrius nostrorum hominum fastidium reprehendam. Haeret enim haec macula non solum in nostris, qui hic sumus, sed etiam in omnium Britannorum moribus, eaque iuncta multorum annorum vitiosissima consuetudine, cum eis ipsis, qui apud nos praestabant, inertiam attulit, tum nostram non inscitiam, sed timiditatem ab aliorum convitio impositam, externis hominibus praebuit ad gloriam. Nulla enim causa potest afferri, cur ipsorum literae praeclarae iudicentur, nostrae contemnendae, nisi quod ipsos admiramur, nostros fastidimus. Nam illud dici non potest, non et esse apud nos, et fuisse, qui si se ad scribendum dedissent, non ornatissime et prudentissime facere potuissent. Sed illorum scripta nulla sunt, propterea quod a suis vel negligerentur, vel non amarentur. Externorum voluminibus omnes bibliothecae, omnium manus refertae sunt. Ita admiratio peregrinorum ipsorum etiam volumina et scripta mirabiliora effecit. Quare ut discamus nostros homines ornare, et nostrorum ingenia scriptorum cum eis conferre, incipiamus aliquando eadem admirari, vel si maius est, quam ut in domesticos collocetur, sitque totum in alienos transfundendum, tamen amemus certe, et speciem quandam prae nobis feramus pietatis et studii. Nam per deos, cum suavissima solent esse ea, quae ad naturam cuiusque proxime accedunt, et maiores sunt viciniarum et familiarum charitates quam dissipatae in multas urbes variorum hominum gentes, cur non arctiore coniunctione in pari praesertim causa nostri homines inter se iungerentur, quam iidem cum externis? An qui congressus peregrinorum, quique illorum consuetudinem et necessitudinem avidius appetent, iure reprehendi solent. Si quis nostrorum hominum contemptis ingeniis, illorum moribus et studiis delectetur, non reprehendatur?
5. Et probetur scilicet haec nova lautitia, qua doctissimi nostri respuuntur, levissimi peregrini assumuntur? Nam sint illi quidem quanvis in omni genere excellentes, tamen cum non minora nobis domi ornamenta suppeditantur quam quae ab illis afferri possunt, cur nostra contemnimus, illorum vocibus aures damus? Non vereor ne hoc a me insolentius dictum videatur. Neminem cognovi paulo in his rebus loquaciorem, quin levissimum opus, etiam inscite scriptum, modo peregrinum sit, non multis nostrorum hominum, summorum in omne genere magistrorum, accuratissimis lucubrationibus anteponat. Quod mehercule vitium etsi novitatis studio alitur, tamen nescio quo modo in Britannorum ingeniis, sive natura sive consuetudine insitum est, ut qui se doctos existimari velint, hanc se opinionem adepturos arbitrentur, si summis praeditos ingeniis contemnant, quibus vero natura magnum instrumentum ad discendum dedit, labor et diligentia idem variis artibus exornarit, aut timidi sint in suscipiendo, aut verecundi in persequendo. Ita omnium de se iudicia reformidant. Atque haec sive verecundia sive timiditas, etsi summorum hominum sensus maxime attingit (quod sua sponte prudentia cauta et timida sit), tamen crescit illa quidem aliorum fastidio excitata. Fastidimus enim, quae domi nascuntur, externa, etiam minus salubria, appetimus. Herbae mehercule et ciborum genera, si quotidiana non sint, et eorum difficilis ac longinqua vectura, mensis nostris asciscimus, eaque nobis et iam si prope pestifera sint, in deliciis habentur. Nec palata solum nostra peregrinantur, verum aures etiam et oculi et mentes. Nostrorum hominum pictura politissime perfecta, quia apud nos nata est, minoris esse putantur artificii. Aedificiorum amplitudo et dignitas domesticorum, ab illo horrore et tristitia externorum vinci putantur. Cantus et symphoniae repudiantur domesticae, accersuntur peregrini. Nihil vel tam diserte vel tam prudenter scriptum nostros delicatos et externa suavitate captos delectare potest.
6. Quam ego causam esse verissimam arbitror cur plures in omne genere excellentes esse apud eos, quam apud nos putentur. Est enim haec opinio, non tam ex nostrorum inscitia, quam ex illorum impudentia nata, ut qui aliquid scribant, in doctis numerentur: qui fructu literarum domestico contenti, nihil amplius quaerunt, hos omnis doctrinae ignaros ac rudes arbitrentur. Ex quo fit, ut tantis se voluminibus inculcent in nostras aures, et tam late in libris dispergant ingenia. Qua certe assiduitate adepti sunt, ut si minus singularem de se famam conficiant, tamen afferant opinionem, non esse eos nihil, cum vel audent esse aliquid. De summis non loquor, quorum apud eos magna frequentia. Sed de illis loquor, qui se ante ad scribendum dant, quam de aliorum scriptis recte iudicare possint. Etsi ne horum quidem apud illos unquam reprehensa industria est, nobis scribendi timiditatem affert aliorum fastidium, et puerilis lautitia, quae nisi peregrino pabulo saginari non potest. Quod si in discendo literarum cupidi, in legendo docti nostrorum hominum volumina vel non fastidiose attingerent, vel non impudenter respuerent, afflueremus summorum scriptorum magna copia. Atque haec propterea tam multis disputo, ut hoc vitium nimis pervulgatum, et penitus defixum in nostris moribus, vel reprimatur, vel omnino tollatur. Quam quidem ad rem etsi haec vox caret illa authoritate, quae in magnis causis plurimum valere solet, nunquam illa quidem contisceret, nec verebitur quod ad omnes vos communis causa transfundit, id una vobiscum verbis et vociferatione persequi.
7. Ergo mihi credite, simus omnes omnibus dediti, nec cuiusquam in alterius studia reprehensio incurrat. Eximamus nos aliquando ex illis exterorum sermonibus, quibus neminem Britannorum aut ingenio aut scribendi usu valere praedicant. Quod mehercule non prius accidet, quam sublata hac lautitia, qua optima scripta fastidimus, ad nostros tuendos et probandos universis accurremus. Summum apud eos studium fovendorum ingeniorum, apud nos tantum quantum apud homines iam saturatos esse potest. Tenuit haec schola aliquando claros viros, quos aliorum admiratio propter eam, qua praestabant, dicendi facultatem, magno in honore collocavit. Qui post penitus excussi, et quotidie in nostris auribus insidentes, etsi fuit in eis tanta vis omnium docrinarum, nihil ut fieri possit mirabilius: tamen assiduis illorum vocibus assuefacti, omnem illam praeclaram admirationem sensim amittebamus. Sicque factum est ut quorum magnitudo ingeniorum prima nos specie commoverat, eorum industriae primis temporibus a cunctis appetitiae, post si non contemni, ac deseri tamen coeptae sunt. Testis est haec schola, in qua ipsorum vivae voces claruerunt, quas multorum aures subito natas observaverant, easdem inveteratas ac frequentatas desuerant. Est enim vix credibile, qua frequentia, quo concursu illorum quotidianae operae celebrabantur. Nemo ullius literaturae paulo avidior, nemo amans studiorum, nemo fautor summorum ingeniorum, quin officii arbitraretur sui, eos viros sua praesentia ornare, qui omnium consensu summa erant nostrae reipublicae ornamenta. Nemo adolescens, qui flagrabat discendi cupiditate, non gaudebat natos sibi illos praeceptores, a quibus quaecunque vellent petere possent. Omnium nostrorum hominum cuiuscunque aetatis, generis, ordinis, vehemens studium, acer impetus, assiduus primo tempore concursus fuit. Sed post domestico et innato fastidio alienati, a se oriri, et per se niti, ab illis optime institui et informari noluerentur. Et tamen qui viri, dii boni, qua scientia, quibus ingeniis, qua facultate praediti, mihi ut ad nostra studia, ad nostras utilitates consulto donata viderentur. Quorum cum aderant, diligentias, unius in Graecis literis, in iure civili alterius, non modo propter fastidium multi respuebant, verum etiam nunc illorum laudes absentium ab aliis praedicare moleste ferunt.
8. Memini me hoc ipso ex loco, cum multa cohortandae iuventutis causae praeceptori meo clarissimo viro tribuissem, eiusque virtutem, qui tam diu nostris oculis habitavisset, et incredibilem ingenii vim plurimis locis et temporibus cognitam non tam accurate quam optabam, sed tam pie quam volebam, ornavissem, exortos fuisse nonnullos qui meum in illa re nimium, ut illi praedicabant, studium reprehendebant. Qui fortasse idcirco inviderunt ingenio laudatoris, quod facile ornabat illum locum, quem prehenderat. In quo fovebant suspicionem, invidere se hominis laudi, cum in eum, a quo sit laudatus, suorum convitiorum aculeos convertant. Iidem etiam dictitant tactos esse vel potius laesos a me nonnullos, quorum praepostera studia et vitiosa ingenia vituperarem. Qui si sumunt illi quidem sibi, quod etiamsi de illis dicta non sint, tamen ab illorum moribus non abhorrent, utrum illi reprehendendi qui minime destinatam sibi securim ad suas cervices rapiunt, an ego castigandus, qui commune multorum vitium sine malevolentia praecidere cupiebam? Nam per deos, quae unquam a me vox missa fuit contumeliae potius quam doloris? Quid sum autem questus in illo loco, nisi cum aut inertiam tolli, aut vitiosum discendi morem corrigi vellem? Atque mehercule huius rei culpa omnes studiis deditos commovebat, et nunc etiam commovet. Sed eius emendendae rationem ego prae me tuli apertius, non quod non essent alii maiori et iuditio et authoritate, sed quod mihi necessitas quaedam de illis dicendi imponebatur, illos non tam ipsorum voluntas quam non data occasio et dicendi tempus tacere coegerat. Ex quo fiebat ut communis ille sensus in aliis lateret, neque tamen minus angerentur: ego quod cum caeteris animo sentiebam, id magis quam caeteri et vultu promptum habebam et lingua. Iam vero illius divini hominis laudes si quos offenderat, magis est, ut is laetetur se virtute invidiam superavisse, quam ut ego angar mihi meum officium vituperationi fuisse. Siquidem praestanti semper virtuti invidetur, et grati animi non desinunt incurrere in suspicionem vel nimiae observantiae vel fucatae amicitiae. Sed nunc minus curo, si cum in eo talia ornamenta sint et mihi iustissimae oblatae causae sint illius laudis persequendae, nimiae pietatis, summique in illum amoris, istorum malevolorum sermonibus poenas dem. Nec vereor, cum omnia, quae vel cohortandi vel reprehendendi causa dixerim, ab optimo animo profecta sint, ne non possim criminosas illorum querelas sustinere.
9. Sed nunc illuc redeo, a quo digressus sum. In quo primum cupio, deinde postulo, ut retinendorum studiorum praestantissima iudicetur ea, qua praeceptorum laboribus ii qui discunt oblectantur, et se ad discentium ingenia magistri accommodant. In summis hoc quidem adhuc vel raro vel nunquam factitatum est. Causam ostendi sitam in nostrorum hominum vel fastido vel novitatis studio. Quae duo si tollantur, iam maximarum doctores artium, ac praestantes in omni genere scriptores exorientur, qui nullam ob causam desunt in nostris, nisi quod peregrinitatis amor omnium mentes occupavit, et domesticarum rerum satietatem induxit. Quae quoniam desiderium quoddam prae se ferunt adolescentes pietatis et doctrinae, ponatur fastidium, et discant aliquando eos amare quorum artes concupiscunt. Faveant ingeniis, nec se putent simul ac in aliqua mediocritate consisterint, non multum se aliorum laboribus iuvari posse, nec tanquam nostri nulli sint, externorum potius quam suorum praecepta confectentur. Hac enim certe assiduitate, his studiis aliorum industrias acuent qui sunt in singulari genere, et cum similem sibi propositum cursum animadverterint, maiore ad illum ardore animi ferentur.
10. Simul et illud cogitent habere sui suorum laborum praemium gloriam, quae nunquam recte factis deesse potest. Quae etiamsi non appetatur, tamen sua sponte in honestis laboribus et factis insidet. Hanc quidam nimis immoderate sequuntur, eandem alii respuunt asperius. In utroque genere vitium est. Nam inanes acclamationes, gloriosas de se praedicationes, rumores ad voluptatem fictos aucupari, non tam hominis est honestis dediti studiis, quam levis alicuius histrionis, qui se in publico theatro collocari cupit, omnium ut applausus unus excipiat. Aspernari vero laudem sic, ut eam penitus abiicias, anilis est superstitionis, vel verius agrestis cuiusdam immanitatis. Nam neque recusandum est quo minus in grandibus contractiora sint laudis et gloriae studia, nec eius fructus adolescentibus et tenerae aetati eripiendus est. Nunquam enim in adolescentia tam adulta virtus est, non ut plurima ad se retinendam praesidia postulet. Quo etiam a maioribus nostribus factitatum prudentius, qui cum adolescentes ad magnarum rerum studia traducere conarentur, afferent secum multa invitamenta et in rebus ipsis posita, et ex illis nata. Itaque nunquam illi quidem sapientes viri sic gloriae nomen reformidarunt, ut eius amplitudinem adolescentibus proponendam non putarent. Affert enim vel aetas vel ratio confirmatis studiis huic cupiditati modum. Laborem qui ferre velit sine causa neminem reperies, ne ex his quidem qui assidue in molestiis vixerint.
11. Relinquatur ergo his laboris praemium, quibus nullum aliud notum est praeter hoc laudis et gloriae, et qui minime assuefacti laboribus non magis eos quam grandiores sine causa sufferre possunt. Est enim omni aetati odiosus labor, tum tenera aetas diffusa mollitie illam asperitatem per se expetiti laboris respuit. Iam honoris, opum, dignitatis rationem non habet: virtutis et honestatis quae vis sit, quae natura, non admodum intelligit. Suavitate literarum vix capi potest, quoniam dolore emitur. Mavult autem illa aetas carere dulcedine scientiae, quam vix et tarde percipit, quam propter eam molestias subire, quas statim sentit. In sensibus si quid eiusmodi est, quod statim ad voluptatem arripi potest non praetermittitur, etiamsi gravis dolor consequatur. Praesentis enim rei suavitatem natura sequitur, futurum dolorem non praevidet. Si vero quid eiusmodi sit quod aliqua molestia sensum possit afficere, quoniam natura sit ut respuatur, paranda aliqua medicina est, quae cum ipsa molestia coniuncta, eius magnitudinem levare potest. Huius generis permultae sunt, primum suavitatis, deinde virtutis, utilitatis etiam. Sed nec expectata dulcedine capitur adolescentia, nec virtutem videt, et utilitate non movetur. Quocirca profundenda est ei gloria iuncta cum laboribus, laborum medicina. Hac enim omnium animi et sensus commoventur, et quotidiana vita ostendit quam acer stimulus est adolescentibus ad literarum studia. Putatote igitur versari vos in omnium sermonibus, cum aliquid a vobis praeclare geratur: laudari, praedicari vestras diligentias, ornari industrias, labores et studia multorum laetitia et gaudio celebrari. Eorum item qui cum laude eundum cursum transcurrerunt, in quo estis, memoriam revocate. Recordamini veteres, novos imitamini. Et cum laudis speciem ac gloriae fructum vobis proposueritis, et in discendo fastidium, in externorum studiis novitatem, abieceritis, florebit haec schola, et doctos magistros, peritos rerum scriptores, et optimis deditis studiis adolescentes habebit.
12. Sed ad has duas difficultates, quibus oppressa studia nimium diu iacuerunt, accedit altera incommodo non leviori, sed minus illo quidem deplorando, quia facilius corrigi potest. Ea non tam in fastidio, quam pertinacia posita est, qua homines admirabilium rerum nomine capti, minus mirabiles, et tamen maxime necessarias respuunt. Quo in genere sunt qui quid respublica postulet non attendentes, praeter illud suum divinae philosophiae studium nihil probare solent, eloquentiam contemnunt, rem unam qua minime illorum ars carere potest. Medicinam negligunt, nec intelligunt se aegris et afflictis corporibus obire munera sua non posse. Reliquarum artum notitiam ludum et iocum putant. E quibus nisi exculti et praeparati ad illam suam venissent, foedavisset illorum inscitia divinissimae scientiae splendorem. Nam illa vox non hominis, nec ab homine: Bene vivere neminem posse, nisi cuius omnis vita his occupata studiis fuerit. Primum enim ad bene ac beate vivendum praecepta numero modica, doctrina facilia sunt. Usus, exercitatio, commentatio arduae et difficiles non nego. Sed illae quidem non tam in literis quam constantia, gravitate, assidua et minime ficta pietate positae sunt, nisi forte neminem bene et honeste vivere volumus, nisi qui ipsorum artem professi sunt. Sed si literam qui nunquam viderunt, qui nullam partem huius doctrinae attigerunt, qui in agris occupati, a studiis remotissimi fuerunt, eorum tamen constantia vitae, religio, pietas, integritas laudatur: desinant aliquando esse pertinaces, et concedant nos honeste vivere posse, etiamsi in aliis studiis et scientiis versamur, aut se ingratos, qui se solos beatos esse volunt, reliquam infinitam multitudinem imperitorum ex illo suo beatorum coetu excludi.
13. Paene praeterieram unam, qua omnes egent maxime respublicae, scientiam iuris civilis et legum. In cuius praesidio non solum latent omnium civium fortunae, sed istorum praeceptorum, quibus ne ad docendum quidem aditus patefieret, nisi certo iure, praescriptis legibus civitates et regna regerentur. Sed huius loci ac defensionis ratio nusquam peti aptius potest, quam e natura, quae sic dispertivit animorum sensus, et tanta in varietate hominum ingenia collocavit, ut mirable sit, sic a natura quemque deflectere, non ut ex sui ingenii vel celeritate vel tarditate de aliorum ingeniis iudicet. Tacite enim ipsa natura praescripsit, ad quod quisque genus maxime aptus sit. Itaque alios politos homines et elegantes effecit, ornavitque ingenii celeritate, et ad hominum sensus accommodavit, quo in genere sunt eloquentium studia. In quibusdam reconditos et abstrusos sensus effinxit, ut in his, qui sua sponte ad occultarum rerum investigationem feruntur. Iam aliis prudentiam dedit in rebus gerendis et publicis et privatis, et a reliquis avocatos studiis ad rerumpublicarum gubernacula traduxit. Aliorum ingenia a negotiis removit ad ocium, et a fluctibus reipublicae segregavit ad quietem studiorum, eosdemque ab humilibus rebus ad divinarum contemplationem rapuit. Ergo cum tam variis sensibus, tam discrepantibus ingeniis, tam dissimilibus studiis homines natura ornavit: nos omnium sensus, mentes, ingenia, uno studio, una scientia illigari volumus? Et ipsi prope naturae vim afferemus?
14. Quid in corporibus nostris? An non cernimus distincta membra, et suis quaeque sedibus collocata? Et sic unamquamque partem ad totius corporis vim retinendam esse necessariam, ut si loco moveatur aut ullo casu intereat, vel occidere corpus, vel affligi vehementer necesse sit? Universus homo si mens esset, quid relinqueretur quod mens posset administrare? Totum corpus si oculus esset, quomodo manibus quicquam prehendere, pedibus ingredi, vesci aliquo et potione uti, sine quibus corporis natura constare non potest? Quod igitur in nostris corporibus cernimus, id in reipublicae corpore, ne suspicari quidem possumus. Sunt in nobis nervi, ossa, venae, sanguis, spiritus, hisque omnibus vita retineri putatur. Sunt pulchritudo, apta membrorum compositio, venustas singularum partium, quibus quasi effictur ut mirabiliora nostra corpora videantur. Est item animus e divino genere haustus, cui quasi tribuitur ut in summum corpus imperium obtineat, ut is praesit, reliquae partes huic obtemperent, nec quia in eo inest mens divino sensu praedita, reliqua sunt nulla, nec quod eam magni facimus, quae sunt in corpore contemnimus. Haec eo dicuntur, ut similem reipublicae tanquam unius corporis naturam contemplemur. Sunt agri, porticus, pecunia, classis, sunt nautae, milites, cives, quibus rebus incolumitatem et salutem retinent civitates. Sunt alia, quae quiddam magis amplum et minus necessarium conficunt, ut urbis egregia quaedam exornatio, et aedificiorum et templorum dignitas, ut theatrorum et spectaculorum amplitudo, ut viarum celebritates. Quibus rebus non id efficitur ut salvae et incolumes, verum amplae et potentes videantur.
15. Est praeterea lex tanquam anima et mens civitatis, eiusque in republica conservanda, religiosa sanctio. Nec quia lex ea praecipue in virtutis studio cernitur, reliqua iura, quibus civium inter se concordia conservatur, reipublicae continentur, negligenda sunt. Sed quamadmodum nostrorum corporum et animorum iunctione hominis natura continetur, et eorum et singularum partium conservandarum a natura et hominum diligentiis variae artes repertae sunt, sic ad tuendas respublicas, ad constituendas civitates, non una quaevis, sed omnium praeclarum artium consensus requiritur. Quocirca pellatur illa opinio, nec utilis ad eam, in qua se iactitant, scientiam, et a ratione tradendarum recte disciplinarum abhorrens. Nam nisi e philosophorum fontibus aliquem ipsi salem traherent, non dicam irridenda, sed profecto insulsa illorum studia viderentur. Ut igitur perpetuus retineatur disciplinarum cursus, haeque tamquam pedissequae ad illam divinam assumantur, et sua etiam vi in propriis causis valeant, diligenter nobis providendum est. Habeamus in omni genere doctores praestabiles, qui et scientia valeant et diligentia, ut iidem et possint et velint prodesse multis. Quorum in summa varietate et studiorum et artium, etsi nulla non laudabilis est, tamen sunt aliae magis aliis illustres ac necessariae, hisque maxime nos egere putandum est, quae latissime patent.
16. In quibus praecipue cernitur iuris civilis scientia, quae contempta quidem a plerisque et spreta iacet, aut siqui eam retineant, vel pauci sunt qui bene, vel multi qui inquinate. Ut vehementer dolendum videatur praeclarissimam artem carere vel pristino splendore vel antiqua diligentia. Qua quidem utraque re frui tum poterat, si ulla in nobis fuisset eius retinendae cura, cum sic acutissimum interpretem, divinum hominem et singulari praeditum ingenio haberemus. Qui cum diserte ius civile interpretari solitus sit, pauci erant qui probabant, pauciores qui se illi studio deditos simulabant, prope nulli qui discendi laboribus permanerent. Cui qui successit meus familiarias ingeniosissimus vir, Haddonus, sic ut hanc scientiam iuris se applicavit, ut eandem maiore quam is laude eloquentiae cumularit. Qui si sic, ut spero, eam nostris adolescentibus explicabit, efficiet ut quae scientia barbarorum faece inquinata ab omnibus prope contemnebatur, honesta locupletata veste, praeclara et digna multorum studiis videatur. Nam cur ea doctrina vacaret ornamento nostris temporibus, quae nunquam quoad sapientum hominum consiliis, non litigiosorum rixis colebatur, non ornata fuit? Et si instituta regum ac populorum, mores civitatum, status rerumpublicarum, iudicium civium, privatorum controversiae, viciniarum coniunctiones, pacta, conventa, stipulationes, haereditatum et possessionum ius semper eiusmodi res habitae sunt, sine quibus non modo stare respublica, sed ne disciplina quidem possit ulla aut ars propagari, et si a sapientum hominum consiliis ac civium commodis universum ius civile emanavit, iidem diserte de eo scripserunt, cur et quod maximum est republicae praesidium contemni, et in quo reliqui diserti loquuti sunt, eloquentiam negligi volumus?
17. Qua in re nolo quisquam suspicetur cupidius hoc a me dictum esse, praesertim cum istorum volumina curiosius non scruter. Sed omnem istam orationem illorum malevolentia expressit, qui quod nos concedimus, in divinissima scientia occupati, reliqua deseri ac relinqui volunt. Nec intelligunt, etsi illa quidem reliquis rebus praestet omnibus, tamen nisi studiorum, artium, scientiarum genera, aetatibus, ingeniis, institutione distincta fuerint, simul cum ipsorum scientia interituram universam rempublicam esse. Nihil hoc loco de concordia civium loquar, quae nunquam habet ad se retinendam acriores conscientiae, quam supplicii ac legum metus. Tantum patiar hos vituperatores cum minime perita sua pertinacia dimitti, et laudari, vel amari potius veterem consuetudinem persequendi studii, non infuscatam malevolentia, non assuetam convitio, non superstitiose fallacem, nec eruditam artificio fucatae simulationis. Quae si sint in ullis, illorum reprehensionem vos vestrae prudentiae assumere, meae modestiae remittere debeatis. Interea illud teneatur, alendos esse in hac schola variarum rerum doctores, ut certus sit omnium disciplinarum cursus, et ut illa casta ac verecunda virgo, quae pietatis et religionis nutricula, tanquam in altissima arce doctrinae, sedet, habeat hunc coetum reliquarum disciplinarum circumfusum, quas et ad suos usus accomodare, et separatim ad suam quamque munus extrudere possit. Dixi.

Finis