5
Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
ACTUS V, SCENA i
![]()
![]()
IOCULUS solusIOC. Accurrite, accurrite, ah quisquis asperam 2
215
Habili sub [
]
Non metuis cladem, paratum acerbis gerensindutus habitu [
]
Pectus. Ah quotquot Relligionis tenerisintrat.
Urit flamma praecordiis, accurrite omnes,
Et fusis una luctum urgeamus imbribus.
Nullius, nullius sum. Hic ille est dies cum vitae2220
Spes omnis occidit. Quid prius gemens persequar?
Tuane, constans Captiva, potius an mea
Aerumnose exantlata dolorum taedia?
Sed quid agis, Ergastes? Heu, sero ululas,
Crux est lugere opis ubi speretur nihil.2225
Ingentior te decet animus. Ah, Philarete,
Ut te semper mente complectar pia! Tu memor
Quod spoponderas, ingeniosis magistratus
Implicuisti ambagibus, ne vires conserant,
Sed nequiquam. In procinctu iam sunt omnia,2230
Archophylax (vesanos sic furores animo
Erinnys movet) mox praeceps aderit, reliquos
Asciscet, Captivae dein eductae iugulum
Feriet. Hic fati tenor, hic durus exitus.
O Anglia! Quo ruis? Tabifico misere 2235
Veneno imbutam viscera, quo te ferali
Defleam accentu? Fuit ubi amoeniter
Piis supera votis placasti numina,
Optima summi tum cura Dei, dum castis tua
Victimis fumarent altaria. Nunc (o impias2240
Vices!) primaevo nitore nuda, squalida
Vitiorum torpes illuvie, lugent sacra
Decore spoliata templa. Te viperae,
Trogloditae, et mortifera Orco sata
Haeresis foedant, diripiunt, populantur.2245
O qui sceptifera mundum gubernas manu,![]()
In genua provolutus.
Omnis fons boni, sapiens aequi arbiter,
Qui vita exutos redivivos nosti reddere,
Deus, virginis unicae proles unica,
Oculis Angliam olim tuam mitibus2250
Respice, manum labanti subde, et viribus
Seminecem pristinis restitue. Sed modumSese erigens.
Fletibus tandem pone, Ergastes, satis sit.
Quinque te lachrymis, luctui, suspiriis,
Iugiter famulatum annis, emeritus2255
Iam lachrymator es, rude te dones. Eia,
Pectus sopitum suscita, et quare exieras
Animose perage. Ite dulcissimaeTunicam exuit et dextera tenet.
Exuviae, fidum fidelis servitutis symbolum,
Testes, quos ubertim tuli, dolorum individui.2260
Ite, et si quem vobis pro me sors alium
Oppignorabit fatuum, placatioribus (precor)
Utatur fatis, faelicius desipiat.Literas promit [
].
Et vos, tabellae tremula peraratae manu,
Dicite quem stulta haec obvelarunt tegmina2265
Archoplylaci, qui sim, quid venerim, quo praemio
Stulititiam venalem obtulerim. Singula
Audentius recludite, ferreum lenire,
Nulla vos specula permulceat, iuvat tamen
Quaqua aerumnas questibus egerere. Agite,2270
Literas [
].
In succenturiis hic excubate. Pedibus
Vos perdite protritas doleo, dum Furiis
Adacti milites ad ianuam se agglomerent.
Sed protinus arripient, et lusoria
In vos scommata affatim torquere gestient.2275
Tum commodum erit, tum tu meam (syngrapha)
Gnaviter causam agere memineris, et omnem
In posterum vindex propulsa contumeliam.
Nunc, Sophron, sequor. Tu varios solicite[ illegibile ]
Mundi indagasti tramites, misello dum Ergaste2280
Potirere tuo. Te parili nunc Ergastes
Ardore petit, Romam ardens sitio, dum te
Fruar, et cupidis devote haeream amplexibus.
Sed crebris non dabitur haerere amplexibus,![]()
![]()
Alio vocor, illico me populi amoliar2285
Frequentia, per avia et nullo trita pede
Loca in interclusis deserti secessibus,
Dum colo quod superest reliquum Fata staminis
Absolverint. Planctu solivagus, degener
Natale lugebo solum. Fortiter aggredere,2290
Ergastes. De victu non est quod animum excrucias,
Quae famem domitant terra iniussa proferet,
Sitim sedabunt bini in proclivi tumidi
Lachrymarum gurgites. Pro tecto stellifera
Patuli testudo caeli, cubile aridis2295
Glebae erunt inseratae frondibus, ubi si minus
Somni, suspiria tamen duces uberrima.
Age, decretum est, festina. Vale, Captiva,
Religio vale. Carcer et dulcia quae Captivam
Stringitis vincula, valete. Vosque, sacri2300
Cardines, et Religioni mox tangendae trabes,
Valete omnes. Et tu, Anglia infaelix,![]()
Funesto nunquam cessanda gemitu, vale.
Toto pridem orbe, ipso nunc caeli avulsa
Lumine decantabere. Reducem tum me —![]()
2305
Quid audio? Sic est, cygnea cantio, suos sibi![]()
Intus pulset fides.
Funeros Captiva modulatur questus.
Ah quoties Romae voce summisse querula
Dum quos nunc fidibus ipsissimos eliceret
Sonos, crucis conflevimus amaritudines!2310
Captiva, moderari nequeo, quin ultima
Commoerenti mihi vox praesiliat. CaptivaPulsatae intus fidei cantilena
Relligio, Ergastes, est.admoulatur verbis [
] de crucifixo Domino concinnatam.
Finita catilena [
] ad portam [
].
SATELLESSequimini, satellites.
Intus.
IOC. Captiva, ah Captiva, vale, vale, vale, vale.[ illegibile ]
ACTUS V, SCENA ii
ARCHOPHYLAX, SIMULUS, CENTO, ADULANTIUS, 4 SATELLITES, CUSTOSARCH. Dum consilescunt turbae, et soporiferis
![]()
2315
Mitescit populus blanditiis, quid torpeo?
Quid facto cunctamur exequi quod natio
Nulla, nulla tacebit aetas? Arido
Corpus tradetur busto, ast pii superstes
Gloria facinoris, linguis diffusa variis,![]()
2320
Remotos volitans permeabit populos.
Simule, Diagoram pernix pete, iudicem,
Cento, tu, Adulanti, parochum, podagrosos
Tardipedum acclerate gradus. Animi
Me vix compotem dicite, qui ita flagro2325
Iracundia.
CEN.Ira furor brevis est.
![]()
Pacem te poscimus omnes.![]()
ARCH.Desides,
Singuli ad quos mittunt exeunt.
Et sedatis indigni qui fruantur laribus.
Piaculo mihi ventosus vertet vulgus,Post deambulionem cogitabundam.
Luce Captivam virtutum gemmis lucidam2330
Aetheria privasse. Esto, non inficior.
Luceat Captiva. Sydera scintillis superat,
Et omnigena virtutum niteat supellectile.
At virtus subsidiis viduata civilibus
Splendida sine medulla cortex est, nec hilum2335
Proficit. Plebeia virtute capiuntur
Ingenia, patriae mihi dulcessit quies,![]()
Quo patriam sublevem nihil non pium duco,
Carceres, vincula, famem, caedes, vulnera.
Quin scelus non est scelus, dum scelere patriae2340
Languenti medear. Plebs quicquid fremat,
Pro spuma faecis ebullientis habeo.
Primariis sors illa viris convenit gladiis
Muniti vivant, artibus at venenis septi,
Dum multiformem vulgi irrident belluam.2345
Custos, valvis repagula dirue, ne qua morae
Sint dispendiae, caeteri ubi adventaverunt.
Odi socordes, me si quid premat serii,Custos in [
].
Ardor alatus mox enavandi advolat.
Quid geritur?
CUST.En ad ianuam excubitorem
2350
Ioculum.
ARCH.Quid oculis usurpo? Ioculum?
Furorem inter metumque versor, pessimus
Me pavor habet. Horrendae ante oculos
Caedis imago oberrat mihi. Vereor,
Per superos, ne caedem caede, Captivam Ioculo,2355
Indomitus vindicaverit populus, o nefas!
At si constiterit, Iovem iuro Stygium,
Et me protinus caedis admoliar vindicem,
Rhamnusia qualis aut Tisiphone, taedis
Armatum flammeis.
CUST.Ecce quae tunica
2360
Satellites [
].
Delituere tabulae.
ARCH.Cedo ocyus,
Grande nescio quid intus parat animus
Suo Arcophylaci hero indulgentissimo.[ illegibile ]
Fatui nomine irrisoriis mihi
Adblandiuntur literis. Animi pendeo![]()
2365
Quid isto sit negotii. Ite, festinate,[ illegibile ]
Vos duo pedes in curriculum coniicite,![]()
Portum veloces petite, naves, naviculas,
Lintres corbitas solicitis perlustrate oculis,
Vicina tum demum hospitia, singulaque2370
Indaganda percurrite diversoria,
Et Ioculum ubi ubi prensaritis, alacresExeunt festini duo
Huc retroagite. Maturate, milites,milites in forum.
Praepetes celeritate aquilas vincite.
O audax et priscis inaudita saeculis fides!2375
Archophylax cogitabundus
literas legit.
ACTUS V, SCENA iii
ARCHOPHYLAX, CUSTOS, DUO SATELLITES, DIAGORAS, SIMULUS, COCODRILLUSDIA. Cui cum subdolo res est, dolis ne pereat
Intrant meticulose.
Vix cavet. Etiam tum cum cavet, foris sunt.
Intro fraus me nulla rapiet.
CO.Here,
Seu fraudibus seu mille armatorum legionibus
Propulsorem hem Mavortium.
SIM.Jehova!
2380
Quid domino frons caperat severitudine?
De satyris oppido quam formido!
ARCH.Caelites!
Dispertita iam non taedebit verba transcurrere.Solicite eas legit.
ACTUS V, SCENA iv
ARCHOPHYLAX, DIAGORAS, SIMULUS, COCODRILLUS, CUSTOS, DUO SATELLITES, CALLIO, CENTOCAL. Malefacta eius radicitus reperi, Cento.
![]()
Caute intrant.
Nequam ego hominis parvi pendo gratiam.![]()
2385
CEN. Vince animos iramque tuam, qui caetera vincis.
CAL. Eccum. Quin ego te, praestigiator, si fimbriam
Vel oculis tetigeris tuis, miseris
Accipiam modis.
DIA.Contortam in me scelus
Oculorum stringit aciem.
CEN.Signat cuncta manu.
![]()
2390
ACTUS V, SCENA v
ARCHOPHYLAX, DIAGORAS, CALLIO, SIMULUS, CENTO, COCODRILLUS, CUSTOS, DUO SATELLITES, PRURIO, ADULANTIUSPRUR. At Adulanti, aegre ut prodeam in animum
Timide intrat.
Induxi meum, sic me fidicula territat.
AD. Aures mecastor vulneras, meticulose,
Idem identidem obtundens de fidicula.
PRUR. Pauciloquus sum.
CEN.Citharoedus
2395
Ridetur chorda qui semper oberrat eadem.
ARCH. O Apolline praecone dignam constantiam!
Tu siquidem, Phoebe, vili pastoris gausapo
Admeti quondam Thessali armenta paveras.
O quam cuperem, rerum si paterentur vices,2400
In retro transacta aevum hoc abiret saecula
Quo cum Ioculo nunc meo historia canerer!
Adeste, o socii, et quibus indigenae
Obstupescent posteri, mentibus complectimini.
Cento, quas versipellem effigies Iovem2405
Indutum perhibes?
CEN.Taurus, olor, serpens,
Per amorem Iupiter aurum.
ARCH.Gerras memoras.
Per in Captivam amorem audentissimum
Ergastes (undique quem clamoribus exteri
Ad superos evehunt) fatui larvatus2410
Servivit effigie. Callio, tu fidem nobis
E tabulis facito.
ACTUS V, SCENA vi
ARCHOPHYLAX, DIAGORAS, CALLIO, SIMULUS, CENTO, PRURIO, CUSTOS, ADULANTIUS, COCODRILLUS, DUO SATELLITES, PHILARETUS, EUTRAPELUSPHIL.
Fallimur, Eutrapele.
Sic inquietus mihi praesagibit animus.
ARCH. Te auspicato huc appulisti, Philarete.
Ades, et quas blandiculis saepe ioculis,2415
Maeroribus nunc Ioculus aures oppleat.
PHIL. Quid noster luctissonum occinit Archophylax?
ARCH. Perlege, Callio, quoque gravida tumet
Autographa vox faetum luci det obstetricula.
CEN. Pierides vitulam lectori pascite nostro.![]()
2420
CAL. Obstupescis, Archophylax? Et ipse obstupesco. Si qua con-![]()
sulto deliravi, insipientia te in stuporem rapit, sane nullatenus tibi ex eo
atrocitatem emollire tabido paene mihi animum percellit deliquio. Sed disce
tandem quo pietatis studio animum ad delirandum appuli, et dedisce ob-
stupescere. Nam e voluptatibus tibi delinito pectore, Captivae liberatem,![]()
2425
solamen mihi spes (heu impendio fidentior) lucrifacere iussit. Si ioculis tibi
meis voluptati uspiam aut oblectamento fui, id omne gratum habeo, sane
quam futilia mihi dolorum solatiola lucrifecerim, verecundiam tuam con-
tumeliarum assiduam mearum vindicem provoco. Captivae vero me
libertatem emeruisse non diffiteor. Eam nempe qua anima corporis![]()
2430
ergastula libera ad laureatas animarum caelicolarum turmas evolat.
Cum tamen quo tu illud carnificio effectum dederis (qui ab annis iam
praetextatis unice colui, nec deserere potero, illa cum vitam deseruerit)
aequis sufferre oculis non datum sit, et me pariter in libertatem asserere,
patria carere, et reliquum extera sub ditione aetatis degere, mihi optato2435
accidit. Hoc interim, dum hinc facesso, fatidicus effatum fudo, purpur-
atum pro Christi ecclesia affusum semen in messem olim Angliae
laetissimam abiturum. Vale. IOCULUS (ERGASTES)
EU. Res nunc ipsa loquitur, here, quorsum suas
Ex me enixim Sophron heri vesperi2440
Per posticam vestes postulavit clanculum.
Fuga queis nempe operam navet maturrime.
PHIL. Hariolus es.
ARCH.Quid alter in alterius
Vibrata curvatis lumina? Callio, Diagora,
Reliquique senatus patricii, haec nova sunt.2445
CEN. Eventus varios res nova semper habet.![]()
ARCH. Vaticinans affaris, Cento, et novo
Eventui haud dispar obtinget exitus.
Nulla hanc polluet diem internecio,
Nondum Captiva morte depascenda dabitur.2450
Fidelis sic Ioculi commeruit animus.![]()
Mentibus delecti advortite iudices,
Venaticos hinc in portum misi satellites,
Repertum retro qui huc actutum ducerent.
Vota si Deus benigne secundaverit,2455
Manibusque simul Ioculum meis appulerit
In vincula sed molliora asiscam illico.
Et (quod perfunctis tot mercatus est angustiis)
Captivae perpetim in carcere affamulabitur,
Ubi illecebrosis eum delinimentis2460
Crebrisque voluptatum lenociniis
Ad fidem eblandiri nostram acres conabimur,
Sin doctis Captivae perfusus veneficiis.
Dulcia nostra retuderit molimina,
Flagris et equuleis vicissim pertentabimus,2465
Dum sponte, quo abnuit, cruciatu attraximus.
Tenerum hunc mihi Ioculi fidelitas
Effigiavit animum. Callio, suggere,
Si male consului, consiliis tu presto sis.
CAL. Istaec mihi res sola est solicitudini,2470
Archophylacem quae delinitum dederit.
SIM. Ad altissimi gloriam, captivus Captivam
Duris premit vinculis, annuat omnipotens.
CEN. Hac casti maneant cum Religione nepotes.
ARCH. Contectus ignis tandem favillas discutit.2475
Ioculus, Ergastes, comes iucundus, hilaris!
Moribus illibatis cui felle nullo,
Melle multo mens mansueta madet. Ah Iocule!
CO. Si tibi collibuerit, Archophylax colendissime,
Et hoc ad Ioculi laudum accedat cumulum,2480
Quod mihi amicorum in albo scriptus fuerit.![]()
DIA. O blateronem nugigerulum!
CO.Nec non
Tum morum parilitate tum necessitudine
Plusquam germana conglutinatissimus.
DIA.Hei mihi.
CEN. Quid domini facient, audent cum talia fures?2485
DIA. Dapsile te dotatum indicas, carnifex,Archophylax [
].
Nullum est te lutum lutulentius, faetide,
Et me et te tu nunc dedecoras dedecus.
CEN. Incipe, parve puer, cui non risere parentes.
DIA. Dum te ex corporis trunco specto, praeter vepres,![]()
2490
Tribulos aliasque ruris inficetias,
Nihil quod mihi metam augurari valeo.
Sed quoniam ex generosa te animi
Indole, et ingenio versatili aestimo,
Alios fructus mores sperabam lautiores.2495
CEN. Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
ARCH. Tu mores cohibe, Diagora. Clementiae
Te refer tuae. Audacia iuvenes,
Senes facilitas decorat.
DIA.Ast audacia
Ineptiloqua ingratos reddit iuvenes.2500
Olim et ipse verbis properantior fui,
Et naenias quas peperi dilexi unice,
Sed quae adolescens multoties fudi temere,
Iam senio retractavi sedulo.
CEN.Vir bonus et sapiens,
Qualem vix reperis ullum millibus e multis.2505
DIA. Chameliontem nostin’, bestia, bestiolam,
Quae de obiectis furtim colorem hausitat?
CO. Novi, here, nam intestinis popularis fuit meis
Dum me chameliontis pabulo paveras.
DIA. Eius iubeo ex amussim dotes induas.2510
Hem qui obiectum tibi adero luculentissimum,
Intenta in me serio collimes acie,
Ut quibus te locupletes ediscas gratibus.
Perspicax evigiles, et oculos meos
Tuis semper geras oculis.
CO.Tuos ergo
2515
Mihi nunc cedo oculos, ut vigilantius
Custodiam et observem propius.
DIA.Ha ha ha,
Adeo lynceus es? Cave inquam oculos
Ab oculis meis quoquam posthac dimoveas.
Satin’ ad captum clare iam, stupide, eloquor?2520
SIM. In pertusum, Diagora, sermones dolium![]()
Ingeris, utrinque fluit quicquid indideris.![]()
DIA. At ego pertundam taliter circundolabo,
Et nervis ita cutem robustis interlinam,
Ut dolum mihi exeat occlusissimum, ha ha &c.2525
CEN. Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit.
EU. Acescat pol insulsi quicquid fundunt dicaculi
Bubalorum grex.
DIA.Ah quadrupedantium
Rudentissimum.
ARCH.Iurgia demum compescite.
DIA. Sequere me, ne tergus tibi perplexibiliter2530
Perpavifaciam, pecus.
ARCH.Cocodrille,
Ob eam qua in Ioculum cales benevolentiam,
Et magnam inter mores concordiam Ioculi,
Picturatis te dono spoliis.
CO.Nihil,
Verecundiam iuro meam, aut oculis2535
Oblectabilius, capiti ornatius,
Pectori nitidius, cruribus radiantius,
Aut corpori integro accomodatius,
Si universum deorum dearumque senaculum
Universa tua contulissent auxilia,2540
Totius foecunda mundi molientis fabrica
Hac Cocodrillo chlamyde valuit excudere.
ARCH. Verecundiae gratulor tuae, Cocodrille.
CEN. O quantum est subitis casibus ingenium!
DIA. Uberem iam laudo gratias agendi segetem.2545
ARCH. Ergastes, ubi es? Ubi lates?
CAL.Totus
Medius sic iuvet fidius sudore madeo![]()
Ita formidine concussus fui fimbriam
Dolosus mihi toxico tingeret Diagoras.
EU. Lepide mox huic medicabor fimbriae.2550
PR. Num de fidicula quid subolet, Philarete?
PHIL. Tuo noli ipsius perire indicio,
Prurio. De fidicula in utramvis undique
Dormitur aurem.
PR.Pauciloquus sum.
ACTUS V, SCENA vii
ARCHOPHYLAX, DIAGORAS, CALLIO, SIMULUS, CENTO, PRURIO, ADULANTIUS, CUSTOS, COCODRILLUS, PHILARETUS, EUTRAPELUS, QUATUOR SATELLITES, ERGASTESARCH. Euge, secundi tandem afflarunt Favonii.
2555
En faustis Ioculum redditum auspiciis.
Praedam unde gentium rapuistis, milites?
SAT. Navem in portu celeres dum conscendimus,
Eccum ante oculos stratis humi genibus,
Supinis simul ad superos tentis manibus,2560
Ventos obnixe efflagitantem precibus.
ARCH. Ventorum sint et procellarum omnia
Undis gravidae quaecunque rates avehunt
Dummodo me Ioculo orbatum ne tradunt meo.
CEN. Nunquam vos fallant animi sub vulpe latentes.2565
CO. Iocule, respice.
DIA.Ha, insipidum caput.
ARCH. Sed fallor, luduntur oculi, profugus est,
Et dissitis Ioculus abdicatur finibus.
Rediit Ergastes (si veri nuncia
Non ficta fama volitat) factis inclytus,2570
Et eximiis gestiens facinoribus,
Quem tantis Catholici efferunt praeconiis.
Obtutus pone maestos, Ergastes, animo
Laetitia imbuere. Suprema Captivae
Nondum diluxit dies, vivos inter agit.2575
Eamus, labores exantlasti omnes, Captiva
Sospes nunc potire sospite, gratissimae
Hoc feres servitutis pretium. Vos, socii
Vigiles, stativa reipublicae praesidia,
Petite iam tuti domos, opus foeliciter2580
Absolvimus.Exit Archophylax cum satellitibus.
SIM.Ad altissimi gloriam,
![]()
Foelici diem hunc insumpsimus aucupio.
CEN. O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum.![]()
Ad Cocodrillum
Ite domum saturi, veteres migrate coloni,pueriliter lachrymantem.
Venit post multos una serena dies.2585
PR. Valeant nunc omnes mihi cum fidicula
Discordiae.Exit Prurio.
EU.Here, omnem iam expedit
Nobis demoliamur culpam.
PHIL.Oportune.
Diagoras et Callio in [
]
Diagora.exituri stant foribus.
EU.Callio.
PHIL.Orator ad vos venio.
![]()
Pro candida, qua vobis nitescunt pectora,2590
Comitate, sinite exorator ut siem.
DIA. Impetra, Philarete.
PHIL.In pristinam aveo
Redire vos consuetudinem; quas intersevimus
Commenti sumus, inimicitias finximus,
Et nostis ex officinis technas procudimus.2595
CAL. Nescio quid peccati portet haec purgatio,
At fimbrias interim a technis tectas volo
Meas.
EU.Mihi nomen pax est, antiquos
Resumite amoris nexus, obsecro, resecro.![]()
Utrunque [
].
Saeva inter vos cessant praelia.
CAL.Quin tibi
2600
Dissidium nomen est, verbero, qui mihi
Tam inclementer incendisti animum.
EU.Fateor,
![]()
Sed qui tam placida mollescis clementia,
Istum inclementer factum clementer feras.
DIA. Philarete, num fictam de foenore meo2605
Concinnastis fabulam?
PHIL.Sutila nostra fuit,
Da veniam, Diagora.
CAL.Eutrapele,
An commentitium in me conflasti toxicum?
EU. Pigmento ignosce, Callio, quid ipsemet
Compegi pigmentarius.
CAL.Suspicabar
2610
Aedepol iocosam hanc Eutrapelum consuisse
Vafriciem.
DIA.Ast, cui (si placet) commodo
Primates nos, urbis columnas et fulminantia
Reipublicae propugnacula dirisui
Habitos esse convenit?
PHIL.Vestra qua praepedirentur
2615
Ad Captivae excidium subsidia.
Foelicissimus noster in Ioculum amor
Hanc peperit audaciam.
AMBOO.
DIA.Delicias
Hominum, bene ut amico facias
Ne mille pigeat extundere nequitias,2620
Quin potius pudeat si non extuderis.
CAL. Amico in aerumnis ut prosis, fallaciarum
Esse architectonem malum est conducibile.
Ignosco, Eutrapele. Vale, Diagora.
DIA. Et tu valeas.
CAL.Salvae nunc mihi sunt fimbriae.
2625
Exit Callias.
CO. Heus Eutrapele, simulata ergo te torsit febris.![]()
EU. Ah Cocodrille! Ut habes, mellitissime?
CO. Et torvam vultu mentitus es insaniam.
EU. Ars tua labantem menti me dedit meae.
CO. Ah, in pharmacapolam evasit Eutrapelus.2630
Dicta iam confluit dulcia. Ah, astutule,
Collubrina e stirpe edite, bilinguis rabula,
Mulsea nunc oratio est, at quibus tu
Hodie herum laniasti conviciis!
PHIL.Ha ha.
CO. Quin imo, ipso es Vertumno mutabilior,![]()
2635
Qui sanum te ut aegrum, ut lubet perhibes.
Calliditatem haec clamitant tuam, Eutrapele,
Eutrapelorum omnium versipellium
Vaferrime.
EU.O manes Ciceronianas!
Florulentum pectus! Quas tu, Cocodrille, mihi2640
Venustatis propinas nectareas! Nunquam ad te
Accedo quin abs te abeam stultior.Aversa facie.
CO. Profecto e tripode fundis, nam argutiis![]()
Semper meis in stultiloquia te extimulo, ha ha.
PHIL. Impendio acerbior es, Cocodrille.![]()
2645
Ferocem tibi animam in cicurem redige,
Pectore te gestat Eutrapelus penitissimo.
CO. Et tu, Philarete, eadem remigas navicula,
Circulatorum choriphae, medicorum
Irrisor profligatissime.
DIA.Hei, quid grunnis,
2650
Scrofipasce? Amabo, anne ego Diagoras sum?
CO. Scilicet, et ego Cocodrillus.
DIA.Tamne es
![]()
Ore perdito et animo irreparabili
Ut dignitatem meam et excellentiam
Ne flocci facias? Tamne lingua es indomita2655
Ut amaritudine tua inverecunda
Verecundari me oporteat?
PHIL.Diagora,
Remulceas.
DIA.Sinite mihimet me morem
Gerere. Tamne capite es molendinario
Ut nusquam tibi in re constes vel leviuscula?2660
Parumne hoc improbatitis erat, publicam
Quam gero personam vilipendere, ni proceres
Hos insuper vestibus auratis fulgidos
Antiquo deorum prognatos sanguine,
Iurgiis impeteres?
EU.Diagora, retine.
2665
DIA. Sinite inquam. Itane Aethiopem![]()
Lavare pergo, dum moribus animam tibi
Nigricantem horridis artibus meis
Solertioribus interpolare satagam?
Accede sis, frutex inscitissime, si pedibus,![]()
2670
[ illegibile ]
Oculis, aut manibus quicquam peccaveris,
Scapularum id confidentia feceris.
Philarete, amico quo emolumento ,
Quicquid simulaveris, id gratum habeo,
Benefacta benefactis cumulatim ne cesses2675
Tegere. Pro tua interim regali modestia,![]()
Aequo te animo noscere aequum est maxime
Humili natum Cocodrillum loco, ignoratur
Parens. Ostiatim mendiculum victitantem
Ob eximiam †valticuli† ingenuitatem2680
Ad me collegi. Quemadmodum igitur![]()
Pulchrum ornatum auro nitidius mores
Lepidi condecorant, haud secus pauperiem
Mores turpiculi caeno foedius collinunt.
PHIL. Nosco, Diagora, et ignosco.
DIA.Vale.
2685
CO. Here, ut ego te nunc conspicio libens.
Ita mihi prae oculis ipse obversatur Ioculus.
DIA. Hei, haccine ego ut in me feram
Contumeliam? Hei.
CO.Ah here, non corvus corvum magis
Aut anser anserem, qua tu Ioculum oles.![]()
2690
DIA. Bilem mihi astute compescam et ore
Sereno alloquar, quo domi mox incautum
Et oscitantem flagris involem.
CO.Ah here,
Molles mihi cadunt lacrhymae, sic tenerum
Ioculus versat animum.
DIA.At tibi modo
2695
Coniunctiorem reddam Ioculum. Indumenta
Concinne coaptibimus, et Ioculi loco,
Festivo mihi fungere famulitiam. Eamus.
CO. O mellei non Diagorici saporis vocem!Exit Diagoras et Cocodrillus.
EU. Mentiar ni Ioculum uterque sapiat,2700
Ergastem neuter.
PHIL.Quid agimus, Eutrapele?
[ illegibile ]
Pectus derepente maerore intus aestuat.
EU. Quid audio?
PHIL.Quin iam animum excedere
Ardor occipit.
EU.Aqua te perfrigerarier
Usus est, illico ne in cineres abeas.![]()
2705
PHIL. Ah Eutrapele, Sophron, Ergastes, Ioculus.
EU. Quid? Ademptum defles, et miseriis obrutum,![]()
At nunquam deflebis miserum. Fortis est
Ergastes, miserum neges quem fortem videris.
Remisso igitur Ergasten feras pectore,2710
Comoedice revolve iam successa omnia.
Undique pullularunt gaudia, aevo vitali
Captiva, Captiva Ergastes fruitur, vetulos
Pristino amoris reddidimus consortio.
Tu solus maestus rebus te laetis retro das.2715
PHIL. Ut ut, Eutrapele, laetitiam pariet![]()
Haec maestitia. Dispudet, angusto fidem
Quam votis prosequor Romanam prae metu
Religasse claustro, nec palam Captivae
Memet elargitum pugilem. Sed fugite2720
Nunc larvarum plenae remorae, pugillatum incipio.
Catholicum deinceps sonabit Anglia
Philaretum. O ut Ergasti, seu mortis asperae.
Mille seu discriminum me socium dari
Ardet animus!
EU.Cave tibi, Philarete,
![]()
2725
Londini es, larvae non sane aut vana noctium
Formidamina istanc quae turrim incolunt.
PHIL. Larvae, nugae.
EU.Blandis Ergastem vidimus
Archophylacis collectum amplexibus, sed finem
Expectandum Athaenis praecinuit oraculum.2730
Blanditiae si minus fuerint quaestui,
Nec eum a fide leniter deflaverint.
Fulminibus molitum iri statuunt: age,
Digitis computa ingentes quibus faeta est![]()
Turris tormentorum machinas: primodum,2735
Singula gestibus
Brachia tibi et femora ferreispropriis effigiat.
Mancipiabunt vinculis, sed haec nugae.
PHIL.Nugae.
EU. Cheirothecas aptabunt manibus laminis
Affabre compactas aeneis, queis singulos
Duplo grandiores tibi lucrere digitos.2740
Nugae.
PHIL. Nugae.
EU.Arcticulatim equuleo
Torquebere, iusto donec evadas procerior.
Nugae.
PHIL. Nugae.
EU.In circulum compingere ferreum,
Ubi vertici immixis pedibus in figuram
Exibus sphaericam. Nugae.
PHIL.Nugae.
EU.Antro coercebere
2745
Perangusto, quo nec in pedes consistendi,
Nec humi membra insternendi datur copia.
Nugae.
PHIL. Nugae.
EU.In specum deturbabere subterraneum,
Horrore, tenebris, pedore, et inedia
Emaciandus. Nugae.
PHIL.Nugae.
EU.At demum, carnificis
2750
Iniecta manu, cratibus te seratum vimineis,
Per vicos ad patibulum raptari cogita,
Ubi per viscera adacto ferro, extis avulsis,
Ac igne (spirante te et intuente) saltitantibus,
Corpus discerptum escam alitibus dabunt pensilem.2755
Nugae.
PHIL. Ha ha. Surdo, Eutrapele, nugas et spectra
Cecinis anilia. Illaesa stat voti sponsio,
Eamus.Exit Philaretus.
EU.Abiit? Stulte, quid haeres, Eutrapele?
![]()
Philareti nunquam te fefellere vestigia.A [
] ambulat
Age, in pectoris statum est senaculo,2760
cogitabundus.
Philareto per ignes, per frigora, per omnia
Indeses ibit pedessequus Eutrapelus.
Vos ut persuasum id habeatis animis,
Impense, obnixe, oro, obtestor, obsecro.
Si annueritis, quos inconcinna diu2765
Captivos Captiva tenuit, manu nunc missos faciam,
Et gratiae benignis indultae nobis auribus
(Nam gratia ea gratiis gravida est) foeneratam
Reponam gratiam. Ite, ignoscite, plaudite.Exit.
Finis