E

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
DIAGORAS, COCODRILLUS

DI. Tempus me antevertere suspicor, nam qui suum
Nunquam defraudat genium, Archophylax,
Opiparam vixdum mensam deseruerit. 1590
Cunctanter ergo, et medica lentitudine,
Magnatum more, praemoderabor gressibus.
Cocodrille? Ubi es, Cocodrille.
CO.Here. E fenestra.
DI. Ubi es, tenebricola?
CO.In ubi intremisco.
DI. Ha ha ha, at ni tui tibi lumbi fuerint 1595
Despicatui, hic, in ubi extrinseco
Fac mecum sis quam celerrime. Cocodrillus,
Fateor, acumine pollet, et cerebro
Cultiori, sed heri tamen aspectus teter,
Et affatus paulo inclementior aditum 1600
Occludunt ne elato evadat animo,
Nam ingenii ingrata comes superbia.
CO. Recte dixit, quicunque dixit, dixit autem Intrat tanquam e
Quicunque dixerit, unicum ventri stabilimentum prando os detergens.
Caro bubula.
DI.Quid agis, bubulce male 1605
Conciliate?
CO.Non aliud quam quod summis solent
Nato prosapiis.
DI.Quid id est?
CO.Non ut vivam comedo,
Sed ut comedam vivo, ut scite Socrates.
DI. Nihil tibi cum Socrate, Platone, aut Stagyrita
Aristotele, hominum mandicabulis. 1610
An nescis, caudex, veste incedere lacera
Philosophiam? Tibi (quod saepius obtudi)
Et ocyum sit, et negotium cum Aesculapio,
Hypocrate, et Dyagora, sive ut uno
Complectar omnia, solo cum Diagora. 1615
CO. Ha ha. Nam solus Diagoras nescit omnia.
DI. Reliquos quales quales exhaurire poteris,
At Diagorae locupletem en aurifodinam, [ illegible ]
Exuberat, et procul fundum habet.
CO.Crucior
Mecastor, lapidem non mihi suppeditarier, 1620
Quo caput tuum adaperiam.
DI.Quid, mastigia?
CO. Ut aurum mihi ex aurifodinam effodiam.
DI. Os improbum! Vin’ mihi cum scapulis tuis
Dissidium?
CO.Ita hercle vero.
DI.Itane vis?
CO. Scilicet a scapulis ut longissime dissideas. 1625
DI. Ha ha, vincula festivus loquitur verbero,
Manus mihi leporibus ligat.
CO.Here,
Quid tam es irae properus, ut quicquid proferam,
Omnia ad contumelian accipias?
DI. Ut ansam arripias qua lepido aliquo 1630
Me lenocinio demulceas.
CO.Ioco igitur,
Non serio mihi lumbos toties et caput
Comminuis, nempe ut te demulceam?
DI. Ioco.
CO. At pol te hoc aetatis iocari senem dedecet.
DI. Non tibi hoc aegre sit, Cocodrille, serio 1635
Id in posterum agam. Sed quoniam mihi
Aetatem exprobas, enimvero sentio
Vegetiores iam annos terga dare, et undique
Me senectutis consitum insidiis.
Nam lassa sensim sublabitur memoria, 1640
Hebescunt oculi, tremuli pigrescunt pedes,
Exosa capite interfunditur canities,
Artus viriles macies effoeta occupat,
Et quod me acrius mordet, dentes profugi
Sunt, molares et canini avolarunt singuli. 1645
CO. Ah neminem canino hic dente deinceps rodet.
DI. Adeo ad cibaria ut brevi praemansa
Redeundem verear.
CO.Non te hoc coquat, here,
Hem fidem aetatis me scipionem tuae,
Nusquam perpol indulgentiorum reperies 1650
Nutriculam, aut esculenti praemansorem
Denticulatiorem. Nam mihi adstant omnes
Genuini, molares serrati, canini, primores. Labiis apertis dentes
DI. Erras, Cocodrille, et mi ignoras penitus.digito ostendit.
Qualibus hariolaris oblitum me fore 1655
Pharmacis, queis gratam mihi et iuventae puerilem
Corpori senectam procreem?
CO.Formido male
Ne istoc lucrifacias dum iuveniliter
Corium tibi meum incudem feceris.
DI. Claudicas inquam. Corporis excercitatio 1660
Medicinae partem spectat διαιτητίκην,
Non θεραπευτίκην, ut luculentissime
Gallenus. Animum arrige, nugigerulo,
Quod persancte aphorismo millisemo tertio
Meus perhibet Hypocrates, vino veteri 1665
Vetustatem irrigabo meam.
CO.Persapide.
Nam herbae irriguae succrescunt uberrime.
DI. Pererudite.
CO.Proin et vino veteri
Iuventutem iugiter irrigandum censeo.
DI. Apage sis, plumbum, iuventus meribibula 1670
Senectum parit nasirutilam.
CO.Miror, here,
Quod senectae prosit, cur iuventuti noceat.
DI. Mirari desine. Admirationis mater
Ignorantia. Nihil mirari soleo,
Illud me ignorare ne vulgus arguat. 1675
CO. Sese ignorat igitur, nam se miratur perpetim.
DI. Abunde medicinae iam progymnasmata
Effudimus, iter conficiamus reliquum.
Et hoc tibi, Cocodrille, vigilantius
Praecavendum moneo, ut Aesculapium tuum 1680
A Captivae sartum tectum conserves floribus.
CO. Nam suis satis medicina nitet floribus
DI. Apollinem iuro, dictum Diagorice.
Nam flores medicinae sub vexillo militant.
Sed haec, mi Chiron, suadelae mens fuit meae, 1685
Captiva sermone est mellifulo et lingua
Delenifica, lilietum illi pectus est,
Tantus innascitur candor. Viscata cave
Morientis verba, ne fidei te illecebris
Romanae irretitum teneat. Nam protinus 1690
Sublimem rapient, et corvis in epulas
Truncata continuo sustollent membra.
CO.Here,
Istaec mihi semper displicuit ambitio.
Nam propterea sublimes evehi video,
Ut casu mox graviori ruant. Lautiora 1695
Insuper natura mihi compegit membra
Quam quae corvos farciant.
DI.Herum redoles tuum.
Tibimet invigila, nam foeliciter ille
Sapit, qui alieno sapit periculo.

ACTUS IV, SCENA ii
DIAGORAS, COCODRILLUS, PHILARETUS , EUTRAPELUS

PHIL. Piis secunda aspiret fortuna technis. 1700
EU. Eccum, here, palatium versus iter tenet.
PHIL. Quid calcitas, Eutrapele? Sanis morigerari Eutrapelus se furientem
Aegros condecet.simulat, in quem
EU.Quid tu me raptas, carnifex? Philaretus manus iniicit.
PHIL. Diagora, ah Diagora, mi ocyssime
Auxilium praestiteris, occidimus.
EU.Quid ego 1705
Commerui? Praedones, catuli perditissimi.
DI. Quid hic rixarum est, Philarete?
PHIL.O Diagora,
Deos propitios habuit, qui ita tempori
Te nobis obtulerit. Servum febricla
Correptum ad te alliceo. Ecce in via 1710
Sic morbi eum infestat rabies, ut animi
Iam lapsum suspicior.
EU.O ut spectris undique
Feriuntur oculi. En lanios, coquos,
Fartores, lixas.
CO.Men’ lanium insimulas?
Vapularis, cacula. Medicus sum.
DI.Reprime, 1715
Flagitium, et molliter duc ad cathedram. Eutrapelum omnes ad
Philarete, in vado res est quantum ars medica cathedram ducunt.
Valuerit, spondeo.
PHIL. Calleo, Diagora.
Ipsus es Iupiter Opitulus.
EU.Exite
Populares, nefarios homicidas pellite. 1720
CO. Furorem siste latiuncule.
DI.Pulsum porrige. Brachium capit.
PHIL. Tete ipse adiuva, Eutrapele.
EU.Stupidi!
DI. Pars sanitatis velle sanari dicitur.
EU. Quid manu quaeritas veternose? Ut intuitu
Est venustulo simia! Naso obeso! 1725
Ore sparso! Fronte rubiginosa! Oculis
Obortis! Barba squallida! Labris putidis,
Mento vermiculato!
CO.Here, vin’ ei cerebrum
Excutiam, qui tot te opplet contumeliis?
DI. Insipide, haec omnia ex morbe scaturiunt 1730
Acrimonia.
PHIL.Quid morbi est, Diagora,
Δυσομακαρδεφαλακρασία?
COContra,
Nam nondum dentibus infrendet aut fremit ilibus,
Quae huic germana morbo sunt συνεκηκόμματα.
DI. Occlusiorem tibi tenes inscitiam, 1735
Funge. Is inquam morbus est, nam in arteriis
Languidulis spiritum conceptaculis
Non sunt reciproca systole et diastole.
EU. Quas tu ampullas proiicis, circulator, heluo!
DI. Audin’, ipsissima sunt morbi περιχαρμπλόμματα. 1740
EU. Quis tibi morbus est, faenerator?
DI.Diis gratia,
Ego sanus sum, Eutrapele.
EU.Mendax es.
Anatocismo laboras, usura foeneraticia,
Publicane turpilucricupide.
PHIL.Mitte, verbero,
Aliorum propalare vitia.
DI.Philarete, 1745
Cohibet. Haec alia morbi sunt τρεφάμματα.
EU. Sed Callio tibi medicus erit. Probe
Te hodie medicatum dabit.
DI.Ha ha ha.
EU. Nam ubi ad palatium affueris, Captivae
Peracto negotiolo, te foeneris reum 1750
Vinculis extemplo tradet.
DI. Ah.
CO.Si ego
Aesculapius sum, ne vivam ni te hodie
Veneno in cadaver redegero, inanuncule,
Ob insignia haec tua convitia.
DI.Philarete —
EU. Quid blatis, carbonarie?
DI.Caput fascia 1755
Obstringe, et manu frontem preme leviuscule
Dum consulto medici de medelas statuant. Philaretus ei frontem
EU. At sine consilio consultum erit, ha ha ha.strophiolo ligat dum Diagoras et
DI. Cocodrille, mecum decedas aliquantulum. Cocodrillus consultatum
PHIL. Eutrapele, non nisi per luctum ad laetitiam 1760secedunt.
Evaditur.
DI.Cocodrille, subolet mihi
De opprobriis, Si recte huius verba interpretor,
Cautione res gerenda est. Non sunt deliria
Quae deliravit aeger vera sunt, nam duplo clam
Callioni pecuniam foenero. Nunc vorax ei 1765
In angustum coegit usura copias,
Et copiis meis luculenter se resarciet.
Ita me astute video labefactarier.
De vinculis mihi merito pol suspicio
Suboritur.
PHIL. Noster est, Eutrapele, hamum vorat. 1770
CO. Facile assentior, here, nam hodie
Summo me Callio mane iratissimus
Insiluit calumniis.
DI.Ut ut obvenerit,
Istuc est sapere, quae futura sunt prospicere.
Nasutam esse providentiam imberbis didici. 1775
Solus per me licet hodie Archophylax
Captivae paenas irroget, ha ha.
EU. Audin’?
PHIL.St.
DI. Bis me perire vult vitiligans caussidicus,
Ab re et a liberate simul. Inveniam
Ubi parem propediem gratiam referam.1780
CO. Here, et me una in vincula coniiciet.
DI. Trunce, tum mihi pro cote sis, dum ira tumeo.
Effude si quid aceti sit in pectore.
CO. Salis abunde, fateor, sed tibi acetum
Piper, et sinapi suppetunt, qui aspera 1785
Semper funditas.
DI. Insulse, quid suggeris
Quo molestiam hanc demoliar?
CO. Ad restim
Nondum redactus es. Interim arripe pedes,
Et fuga Antipodas pete.
DI.Lutulentum caput,
Inepte consulis.
CO.Si tu capiti meo 1790
Consultiora depromere valueris, agedum,
Cape sis tibi.
DI. Cogitemus parumper serio. [ illegibile ]
PHIL. Eutrapele, somnum iam tibi irrepsisse Voce sibila.
Simula.
EU.Somnio.
DI.Nequeo pol animum
Ad cogitandum instruere, intus transigam.1795
Cocodrille, ad aegrum remigremus, scripto pharmacum
Conflabimus, et domum reveretemur praepetes.
Genio gratias referam amplissimas meo,
Qui Eutrapeli hodie me occursui praebuit.
CO. Cogito, et cogitando cogitate cogito 1800
De Cocodrillo quid factum iri cogitem.
PHIL. Ah Diagora, quam mollissimus rabiem
Tumulavit somnus.
DI.Sic decuit, retunditur
Morbi κακοχυμία. Chartam prome et calamum. Ad Cocodrillum.
Medicamentum, Philarete, confingam modo 1805
Quod vel mortuum ad vivos sic daret reducem
Ut nunquam ad mortuos redux daretur postea.
PHIL. Animo ingrato nihil non inest mali.
Quodvis optato, praemium optatum feres.
CO. Ipse ad mortuos et umbras pallentes Erebi, 1810
Si vivo, reddam reducem.
DI.Ubi es?
CO. Hem tibi.
DI. Scribito. Recipe. Diagoras dictat [] dorsum
CO. Recipe.[] Cocodrillus scribit.
DI. Petroselini
Macedonici manipulos sex. Zingiberis
Drachmas decem. Pimpinellae Italicae
Quadrantes quinque. Alii Indici libras tres.
1815
CO. Helleborum, here.
DI.Tace, nullius pretii.
CO. Helleborum.
DI.Tace sis inquam, nugax.
CO.Taceo.
DI. At non taces futilis dum te tacere blateras.
CO. Helleborum ad flatulentis cerebrum affectibus
Exonorandum vim habet satellitiam. 1820
DI. Quis hoc scribit?
CO.Scribit schola tota Salerni.
DI. Ah, arridet. Hellebori scrupulos quatuor.
Bulborum campestrium siliquas quindecim.
His affunde cervisiae sextarios quadriginta novem.
Coquantur cum adipe anserino, sulphure,
1825
Et ovi unius albumine. Suaviter per dies
Octoginta octo, ut fiet electuarium,
Laetitiae Gallieni. Pro victus ratione,
Abstineat a calidis, ob hepatis exuberantiam,
A frigidis quibus atra scaturiat biles,
1830
A tepidis, ne nausea appetitum hebetet.
CO. Assatas comedat castaneas.
DI.Sile.
Annis tribus perpetuis lecto ne exeat,
Biduatim sanguinis detrahe uncias viginti quatuor.
Quae oblectant animo assidue verset,
1835
Contraria longissime arceat.
Philarete,
Audistin’ ab Aesculapio multis retro seculis
Hyppoliti cruentis artus divulsos scopulis
Animae reddi pristinae?
PHIL.Subit.
DI. Ipsissimum
Aesculapii hem collyrium, ad pharmacopolam 1840
Ferendum cures. Cras revisam, vale.
PHIL.Beasti,
Diagora.
CO.Pilulos cras adferam sine quibus — Exeunt Cocodrillus et Diagoras.
PHIL. Gratus aderis, Cocodrille. Eutrapele
AMBO Ha ha ha.
PHIL. Chameleontem te frugi bonae autumat
Aere confarcinandum, cui calida, frigida, 1845
Et tepida vetitat.
AMBOHa ha ha.
EU.Sapientum
Octavus octavum me dormientum somniat.
AMBO Ha ha ha.
PHIL.Magisterio effectum est tuo,
Technarum gymnasium, auro contra non charum est
Commentum. Hoc uno posteriora habeo 1850
Omnia.
EU.De Alexandro et Romano Caesare
Praelustria fama buccinat praeconia.
Tertius sum qui magnus famae opplebo buccinam
Praeconiis. Philarete—
PHIL.St.

ACTUS IV, SCENA iii
PHILARETUS, EUTRAPELUS, CALLIO

CAL.Verbum vetustate
Contritum est, pecuniam in loco negligere 1855
Maximum interdum est lucrum.
PHIL. Eutrapele —
EU.St.
CAL. Boni praesago foras exeo animo,
Dum in papicolas quas sanxerim legibus
Parere studeam.
EU.Callio, tripudia
Pedibus lepidule vetulis saltita. 1860
CAL. Cuias sit ab se cantitat, nomine Eutrapelus,
Ex patre Festo, Iocasta matre, in Insulis
Oriundus Saltuaribus, praeter festis, iocis,
Saltibus, nullo capitur.
PHIL.Callio, liquido
Hodie obvius es auspicio, hic gravidum 1865
Tibi laetitia pectus attulit.
EU.Tripudia
Inquam. Commodum hoc imperat tuum.
CAL.Commodum! Saltat,
PHIL. Parturias, Eutrapele, et laetabili hunc bees sobole.
EU. Quae tibi tam gravis cum Diagora suppullulant
Inimicitiae, ut sanguinariam undique 1870
Anhelet iracundiam?
CAL.Dii prohibescint!
Magna nobis in ipsis conflata est incunabilis
Familiaritas, quae cum aetate indies
Accrevit simul, investigabo protinus. Diagoram []
PHIL. Cave faxis, Callio. Hoc multi exemplo vivunt, 1875
Amicos simulant, cum prodigiosa fide,
Clam maleficiis benefacta pensitant.
CAL. Tripudium? Aedepol mehercule, medius fidius,
Nil commodi peperit.
PHIL.Vel plurimum, Callio.
Mala praevisa praecuta simul prudenti sunt, 1880
Et irrita multoties dum feriunt occidunt.
Sed ne ficta fortassis fabulantem aestimes.
A primordiis rem retexe, Eutrapele.
EU. Num non pecuniam Diagoras tibi foenerat?
CAL. Quid ni? Non nego, nec pudet insuper, nam duplo 1885
Foeneratam reddo.
EU.Quod vulnerat ipse memoras.
Duplum hoc tibi inimicum emit, amicum
Vendidit. Diagorae enim consciae pavor
Mentis pericula tandem incautos ob oculos
Obiicit, te nempe qui iura ad unguem tenes, 1890
Tam iniqui sontem foenoris, et bonis posse
Et libertate pariter, ut lubet, exorbare.
CAL. At nunquam hoc mihi in pectus scelus cadet.
EU. At nunquam illi pectus deonerabis metu.
PHIL. Animus culpa plenus pessima in dubiis 1895
Semper versat.
EU. Proinde quo pavido sibi
Mederi possit pectori de internecione
Conclusum est tua.
CAL.Heu me miserrimum!
EU. Tam dirum Diagoras conflavit toxicum
Ut si vel ultimam pallis tui fimbriam 1900
Perroserit, mors illico pernix advolat.
CAL.Ah.
EU. Hodie effectum dabit dum caedi insciens
Captivae astiteris.
CAL.Quo tu aucupio,
Eutrapele, istaec es subodorus mala?
EU. Quaestuosissima cum Cocodrillo mihi 1905
Contigit necessitudo, habeo quo scrinium
Nullo negotio reserem.
CAL.Verebar aedepol,
Ne quibus hoc me mane impetiit sannis
Sacrilegus, in grande aliquod evaderent
Infortunium. Ah Phi— Phi— Philarete, pe— pe— perii. 1910
EU. Ut verba tremens tertiata substrepit!
PHIL. Callio, pectus antiquum advoca. Vires
Collige.
CAL.Non sunt quas colligam, Philarete.
PHIL. Si te tam victo esse animo tradideris,
Diagoras gallenacei ritu laterum 1915
Plausu classicum inflabit triumphale. Taf, taf, taf.
CAL. Hal! Tamne velox, Eutrapele? Si ultimam
Tetigerit fimbriam?
EU.Ultimam inquit fimbriam,
Extimam nimirum vestis laciniolam,
Nam serpentigena sunt plerunque toxica, 1920
Summa simulac allamberint cuticulam,
Per totum rapide contages corpus permeat,
Membra depolulatur undique, intimas donec
Elapsa in medullas tabe mortifera
Imbuerit.
CAL. At quid si pallii ultimam 1925
Circumabscidero fimbriam?
EU.Nihil agis.
Nam nova continuo subnascetur fimbria.
CAL.At quid si absque fimbriis mihi concinnem pallium? Vestis
EU. Tantundem, nam orae pro fimbriis subservient.fimbriam tollit.
CAL. Quid si sine pallio comitia peterem? 1930
EU. Nugae, nam fimbriatas caeteras video
Individuas.
CAL.Quid si per vicos nudus incederem?
EU. Nugae maiores erunt, nam toxicum cuti,
Cutis carni proxima.
CAL. Taf, taf, taf. Quaqua perii miser
Tot me circumvallant periculorum fimbriae, 1935
Unde emergi non potest.
PHIL.Pudet, erigere,
Callio, Flagitium est, qui aliis sapis,
Te tibimet desipere.
CAL.Ah, Philarete,
Omnem expectoravit toxicum sapientiam.
EU. Toxicum, vereor, interemit sine toxico. 1940
CAL. Eutrapele, tu praegnans es consilio. Me mihi
Redde, Eutrapele. Ah, Eutrapele, inopi
Auxiliere et quaestum quemvis impera.
EU. Nunquam avare ingenio precium statui
Meo, et dulce est aegris medere mentibus. 1945
CAL. Taf, taf, taf &c.
EU. Archophylaci te hodie
(Animam ni oderis tuam) ne praebeas
Moneo.
CAL. Taf, taf, taf. Ad Stygias prius tenebras
Et invisa Ditis atria quam illuc trahar. 1950
PHIL. Hem bolum deglutiit.
EU.Avidum retro domum
Iam flecte gradum, et leges super hac re consule.
Nam ubi nefanda ingruerint facinora,
Legum contra stringenda est acies.
CAL. Optime
Suades, ita me iura iuvent. Consulam sedulo, 1955
Capite de venenis, paragrapho quia poculum
Si quid exhausero, faedifragum medicum
Sugillabo strenue.
PHIL.Cordate, et ut convenit
Minax es.
EU.Cocodrillum interea mihi
Exugendum arripiam, si quid de toxico 1960
Insuper imbiberit. Ecquid beo te.
CAL.Perplacet.
Humeros subdite, nam cor mihi saltitans
Pulsando retusum est.
EU.Fortiter incuba.
CAL. O si ex perdito dii me servatum cuperent!
PHIL. Non est quod animum despondeas.
CAL.Taf, taf, taf. 1965 Callio exit.
EU. Ecquis tam divos unquam faventes habuit,
Cui tam feraces cerebro inseverint machinas?
PHIL. Feraciorem te nullibi agrum compeream.
EU. Ingenio subacto usus est, Philarete,
Et iterato, cui cum subdolis molestia 1970
Est lenonibus.
PHIL. Tu subdolos dolis superas,
Eutrapele, dum tuis subdoli inhaereant
Laqueis.
EU. Philarete
PHIL.
St.

ACTUS IV, SCENA iv
PHILARETUS, EUTRAPELUS, PRURIO

PRUR. Vix crapulam a prandio exhalaveram, Pileo indutus [] et
Et puer me somno suscitat improbulus. 1975toga [], se unaquaque
Castigassem pol ministerialiter, ni togula rumiatice (?) componit.
Me, omni detersa pulvisculo, ut parochum
Decet, dedisset elegantulum.
EU.Ha ha ha.
Ut fungus nunc vere est fungino genere
Qui capite se totum tegit. Adorere. 1980
PRUR. Nitide composta omnia.
PHIL.Salve, Prurio.
PRUR. Pauciloquuus sum, expedi.
PHIL.A conviviis
Somnum fugiendum medici memorant.
PRUR.Ha ha,
Usque malorum domitor somnus, et humanae
Pars vitae est iucundior.
EU.Quo te tam depexe 1985
Ornatum agis, Prurio?
PRUR.Speculum esse
Parochum summopere est consentaneum.
Dum publicis Captivae comitiis interero
Avidos in me omnium alliciam oculos.
EU. At aures parochum aequius est allicere, 1990
Fidiculam promas.
PRUR.Apage, o sacrilegium! Togam [].
Adeon’ tibi perfracta sunt modestiae
Repagula ut parochum sic ludifices?
EU. Adeon’ tibi peregrinatur animus?
Itan’ inconcinne stolidus, mente desipis? 1995
Tamne es pectore quam capite unoculus,
Ut in malorum barathrum quae pedibus hians
Tete praecipitem agas?
PRUR.Pauciloquus sum.
EU. Quin falsiloquus, nugiloquus, inaniloquus,
Qui sator scelerum fuisti paene nunc messor eris. 2000
Nam tu fidicula cincinnuisti stridula,
Dum sacellani, molle luxuriantes gestu,
Saltando satyros egerint?
PRUR.Non facti piget.
EU. At puduisse oportuit. Omnibus bilem
Concitat, alienas vos ludis celebrare 2005
Miserias, et qui speculum es, turpibus
Te imitandum dedere.
PRUR.O fidicula,
Quid domino peperisti tuo?
EU.Archophylacem
Irritatus stimulavit populus. Hodie
Captiva fidei poenas ubi persolverit, 2010
Tu palam supplico offensam dilues
Commota qua detumeat plebecula.
PRUR.Eutrapele,
An quod res est asseris?
EU.Fingere nescio.
Vin’ cor foras avocem ut videas?
PHIL.Undique
Hoc tonstrinae praedicant.
PRUR.Hei mihi, 2015
Me iam sentio nihili pendier. O Simulum
Vafrum! O infidam fidiculam! Philarete,
Iehovam mihi satis iratum video.
Sed Simulo suasore et impulsore cecidi,
Aerumnarum hanc mihi Lernam paravit Simulus. 2020
EU. Illecebra aliqua lenociandum est.
PHIL. At Simuli scelus non tibi crimen .
PRUR. Infaelix fidicula! Ha.
EU.Prurio, ten’ salvum cupis?
PRUR. Ne frustra me in spem coniicias, Eutrapele.
Si ad salutem converti possi hoc malum, 2025
Tu mihi salutis inventor, inceptor,
Perfector eris. Fidiculam tibi meam
Mercedem feres.
EU. Ingenio obsecundes meo,
Archophylax famae posthabendus est tuae.
Hodie ne adeas.
PHIL.Te vilem feceris, 2030
Ultro si tete largiere.
EU.Nec verbis solveris
Extemplo quod male feceris.
PRUR. O fidicula!
EU. Simulum conveniam, precibus et minis
Persequar, iram donec domino consopiat.
Tu domum repeto, ipse dum te repetam. 2035 Praeceps in domum ruit
AMBO Ha ha ha.Prurio.
PRUR. Pedibus timor addidit alas.
EU. Infoelix o semper ovis pecus, quam non fides
Sed fidicula pastoris erigit, ha ha ha.
Profecto sapit, ingenio cunctatior est
Et pauciloquentia stultiloquentiam 2040
Occulit.
PHIL.Viscus merus sunt tuae astutiae,
Eutrapele, inhaerescunt omnes. Hem, Eutrapele.

ACTUS IV, SCENA v
PHILARETUS, EUTRAPELUS, SIMULUS

SIM. Deus bone, mentiar ni me succensum dederit
Tantum magistratibus innatam vecordiam,
Publica ut supine conculcata habeant! 2045
Heus Diagora!
EU.Foras necesse video
Pugnaces mihi omnes asseclas accersere.
Exite doli, technae, fraudes, versutiae,
Et sycophantiarum quicquid est venustiorum.
CO. Cur fores vapulant obsecro? E fenestra.
SIM. Herum cupio, 2050
Cocodrille. Superi! Hoccine credibile est,
Tranquillitas communis ut spreta iaceat?
CO. Holla, intus se esse herus negat.
SIM. Quid? Negat?
CO. Imo hercle vero negat.
SIM.O insipientiam
Iocularem! Spretum me pariter et gnaviter 2055
Elusum experior. Ha ha, non temere cecinit.
Nam animo foris est qui intus dum siet,
Intus se ipse pernegat.
PHIL.Quid temet crucias,
Simule?
SIM.Enimvero crucior, Philarete.
Optimates domi praestolatur Archophylax. 2060
Ipsi interea aliorsum soluti diem
Cursitando conterunt.
EU.Tu tuae, Simule,
Infoelicitatis faber es.
SIM. Et tu, Eutrapele,
Iuxta cum Diagora intus non intus es.
Nimirum mendaciunculum deblateras. 2065
EU. Ergo nec tu saltator, hircus, faunus, caper,
Satyrus, nec parochus Pan vester fuit dum fide
Cecinit? Potin’ es inficias ut eas?
SIM. Tua quod nihil refert percontari desinas.
Ad altissimi gloriam. 2070
EU. Prodigia hominum! Sed nec successibus
Bacchanalia caruere meritis. Populus
Scilicet ut haec persenserat, crastinari
Continuo aut comprendinari Captivam
Mussitat, nefas siquidem cuivis foret 2075
Iocis aliorum lachrymas accipere.
PHIL. Ubique haec sermo popularis perhibet.
EU. Omnia dilatum iri ad magistratus
Rumor dissipatus detulit, creduli senes
Mentes perculsi stupent, vos imprudentes culpant 2080
Et ne frustra sint, alio flexere animos.
SIM. At non frustra erunt. Mox enim Archophylax
Satellitum stipatus agmine hic aderit.
Magistratus undique exciet, Captivam deinde
Extra raptari ad supplicium praecipiet, 2085
Sed, Eutrapele, qui phaleratis me protelare
Intentas dictis, qui nos bacchatos iactabundos
Astruis, saltatio ecquid tibi stomachum
Movet?
EU.Rogatas? Quin et fastidium nullum
(Crede) vos foedius contaminet flagitium. 2090
Tua quid mens refert?
SIM.Perinde est atque illius
Qui exercet animus, malis male, probe probis
Convenit. Responsum peto, exultatio
Anne licita?
EU.Quid ni?
SIM.Quid ni ergo et saltatio?
A salatre exultare exilit buccinant 2095
Grammatici.
EU.Cum male seduxit particula ex.
SIM. Sublimius agam. Propheta ille regius
Tubis, cymbalis, nablis, citharis concrepantibus
Stola indutus byssina, sine flagitio
Faederis coram arca praesultor tripiudiavit, 2100
Ut sacra fundit pagina.
PHIL.Saltare igitur
Iure divino nititur.
SIM.Capis, et naturali
Insuper. Nam si haediculis, agnellis, hinnulis
Natura saltitare indulgenter indiderit,
Piacularis sit qui homini id deneget 2105
Cui vel bruta praelata percupit.
EU.Vapidum
Pectus, dedignor.
SIM.Imponam (sultis) coronidem.
Phosphorus antistes noster primigenius
Lutherus augusto Quadragessimae palmarum
Die gallinam appetentius degulavit 2110
Ad altissimi gloriam.
EU.Ad altissimi gloriam.
Palmarum die gulae palmam tulit phosphorus.
SIM. A fortiori, augustior hic dies agitur,
Quo pessum funditus abeunt papicolae.
Nimio iam praestat fraternae exultantiae 2115
Saltura pudiciori indicium tradere.
PHIL. Impurum rabulam!
SIM.Sed pie et suaviter.
EU. Deos immortales! Quod monsri sciscitavimus?
Natura ipsisque adeo sacris ex oraculis
Condimenta promis ad omnes mores maleficos, 2120
Ingluviem appetentia velas, gesticulis,
Statiunculisque saltatoriis mimorum more
Satyros fingere, saltura honestas pudiciori.
Si Publius Metamorphoseon pater Naso
Terris superstes foret, e ministris in hyrcos 2125
Transissetis, pecudes.
SIM. Nimis es aculeatus.
EU. Tu sine aculeo fucus.
SIM.Tantulus tanta funditas?
EU. Tantus tu tantula?
SIM. Misericors Deus!
EU. Ad altissimi gloriam, responsum peto, noctu ut somnum
Capis?
SIM. Maximas Deo maximo gratias 2130
Placidissime.
EU.Culcitiam perlubens tuam
Vel auri pondo emerem, quae sceleribus
Tot scatentem tranquillat animum.
SIM.Ha ha ha.
Ab ultimis unguiculis ad capillum ultimum
Totus es festivissimus.
EU.Vix comprimor 2135
Dum unguiculis tibi in capillum involem,
Fraus populi, corruptela hominum, deorum
Odium.
SIM. O Sathanae tendiculas!
PHIL. Eutrapele,
Dulciori succo asperitatem mitiges.
EU. Felle aequius est illinere. Ignoras, Philarete, 2140
Bracteata haec vitiorum tegumenta.
Foris nihil mundius, intus foetidissimi.
SIM. Nihil haec indecent, nam charitas omnia operit.
EU. Propinas, lupanaria, ganeas, prostibula,
Frequentes adeunt, ad altissimi gloriam, 2145
Ut fratrum (si diis placet) animas Erebri
Fucibus eruant.
SIM.Vin’ fratris tui periere
Animam?
EU.Vin’ tuam tu pessundare, ganeo?
Impune peccandi licentiam arrogant,
Nec ullum sibi vitio verti volunt vitium, 2150
Lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
SIM. Quae hic portenta memorat?
EU.Vos sacellanios
Sacrelegios, periurii, plenos vitii
Malesuados, nequitiarum officinas,
Libidinum mancipia, parasitos subdolos, 2155
Putidos, quos ad se Orcus recipere
Gravabitur tribolares ministellos, ad altissimi gloriam.
SIM. Philarete, quodnam hoc aestum? Nimia est seria Voce [].
Eutrapeli mordicitas.
PHIL.Difficile est
Animum ab ira tam concitatum flectere. 2160
SIM. Si quid deliqueram sordibus aqua dulcis
Quam salsa abluendis magis est idonea.
PHIL. Nefas ne neges, Simule. Propalam eras
Cum te celatum putabas maxime, satyris
Tuis omnium in te conflasti odium. 2165
Eutrapelus est qui pacem tibi cum populo
Redintigret.
SIM.O delirum me! Iocosis eum
Dicteriis lusisse credidi.
PHIL.Falsus eras.
SIM. Iehova orbis magni conditor! Quid moror
Dulciloquiis Eutrapelo comprimere 2170
Ferociam?
EU.Quam velle video inibo gratiam.
SIM. Eutrapele, innocens est quisquis non sponte
Nocuit. Inscius vulgi accersivi invidiam.
EU. Qui culpam in se admiserit, nullus tam parvi
Pretii est quin pigeat, quin sese purgitet. 2175
SIM. Laetus me animus in hanc amentiam compulit.
EU. Laetitiam a decoro scelus est discedere.
SIM. At facti iam paenitet, et distaedit infamiae.
Per eam qua in clementes duceris clementiam
Te oratum advenio, opem appello tuam. 2180
Lingua poscit, corpus quaerit, animus orat,
Res monet, ad altissimi gloriam, Eutrapele perurbanissime.
PHIL. Urbanitatem comitas decorat, Eutrapele.
EU. Pectore non sum adeo inexorabili
Nullis ut me precibus amolliri patiar. 2185
Simule, eo prolapsum est opprobrii,
Pereunte hodie Captiva supplicio,
Populi in vos benignitas, procerum
Favores, ipsumque quo vivitis dulce ocium,
Periere omnia.
SIM.Dilato supplicio, 2190
Ecquid hisce medelae adferet dispendiis?
EU. Quem et Captivae, tum me Simulo volens
Assertorem tradam acerrimum.
SIM.Strenue
Huic navabo studium, petam, persequar
Animo, corpore, totisque viribus.
EU.Actutum, 2195
Quaevis infaecunda ducitur cunctatio.
SIM.Volito. Exit Simulus.
EU. Ad Ditem volites, Acherontis pabulum.
Ilicet in malam crucem arti ministroriae.
SIM. Ha ha. Dispeream, Eutrapele, ni blandidicus
Parasita sit.
EU.Mirari desistas, here. 2200
Auribus tantummodo voluptatis gratia
Conciliandae reperti sunt nugivenduli.
PHIL. Perditum nunc eant nugones perditissimi.
Nos oblectari, tripudiis gestire decet.
Euge! Quanta vagatur animus laetitudine! 2205
Eutrapele, quin alacris es?
EU.Mene alacrem
Commones? Eadem opera Musas hortare
Ut canant, solem ut ardeat. Delinitus sum ita
Ut me qui sim nesciam.
PHIL. Vive tandem, Sophron,
Triumpha, fessae genis abscedant lachrymae. 2210
Parta tibi faeliciter utere victoria,
Et longum auspicato Captiva fruere.
Eamus, iucunditas mea, et hilarem
Corollis hunc genialibus sumamus diem. Laetabundi exeunt.

Perge ad Actum V