Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III, SCENA i
ADULANTIUS solus

AD. En quod tam skeptice scrutantur philosophi Intrat vestitus satyr[]
Vacuum, culex nuspiam est. Res vortat bene.superindutus larva, [] capita
Ne assidua laborum taedia ludicracooperit.
Interdum dulci vicissitudine sublevent. 1000
Pessime pol famulorum sorti a superis
Prospectum foret. Mercuri, deorum servule,
Servorum deus, ni lacrymarum copiam
Risu aliquando eliceres, ne minimo
Tibi unquam litarem thure. Nam quas non mihi 1005
Tragaedias fucosus Ioculi candor excitat?
Sed reprimo me, et omnes quotquot animi
Hodierni ludi protelabunt amaritudines.
Hem satyrorum larvas mihi perridiculas, Capita depromit.
Sylvanos agere paulisper iuvat. Simuli 1010
Hoc lepidum commentum fuit, quo tristiculas
Futuri funeris Captivae defleamus
Exequias, ha ha ha. Emissarius exii,
Qui (si obtingeret) locum huncce populo
Nudum renunciem, nam clam et sine arbitris 1015
Gestire cupiunt, idiotae ne scandalum
Arripiant.
SIM.Adulanti.
AD. Eho egredimini [ Illegibile ]
Intrepidi. Nihil est nisi inane.

ACTUS III, SCENA ii
ADULANTIUS, SIMULUS, CENTO

SIM. Ad altissimi gloria. Aedipol Uterque ad modum
Non mediocri incedo tumidus superbia, Adulantii vestitus.
Sed eapse illa quae olim in compitis 1020
Saltatorium obire munus adolescentior
Consueveram.
CEN.Quin age, rumpe moras.
Laetitia elatas iactemus in aethera voces.
SIM. Perperam cantas, Cento. Quam ocultissima
Ministrorum sint oportet bacchanalia. 1025
Quod non apparet non est, sic iura perhibent,
Quod non est pusillis non erit offendiculo.
CEN. Nullum numen. Abest, si sit prudentia.
AD. Quaedam videntur et non sunt tamen.
SIM.Pernego,
Hallucinaris. Videntur, ergo sunt, ha ha ha. 1030
Extra oleas versaris, Adulanti. Tuo
Facile ignosco rudiusculo sed pio
Pectori. Larvas cedo. Cento, hac tu induas. Capita satyr[] Sim.
Tuum hoc, Adulanti, caput est, agite.capt, et singulus [] fit. S. et Ad.
CEN. Lurida subrufa cornua fronte gerit, 1035vestes deponunt,
Hirsutumque supercilium, prolixaque barba,[] Cento larvam []
Canities inculta iacet, cava lumina lucent,describit.
Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Terra feret stellas, caelum findetur aratro,
Et freta destituent nudos in littore pisces, 1040
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
SIM. Ad altissimi gloriam, saltratiunculi.
CEN. In nova fert animus mutatas dicere formas,
Semivirumque caprum semicaprumque virum. Digito utrosque indicans
SIM. Nimirum, Cento, non inconsulte. Semicapris 1045vestem deponit.
Ministris esse apprime convenit. Caput,
Manus, pedes a capris non parum interest
Mutarier. Caput primo fronte obarmat
Caperata, qua in plebeculam ferimur
Severitudine. Dein barba exornat fluida, 1050
Hircinam quod olere facit gravitatem.
Manus hirtae seu caprinae, o quantum iuvant,
Nam manu rebelles tractari decet tetrica.
Increpationibus properos esse iubet
Pietas, et hinc capripedes ministros colimus. 1055
AD. Capriceps, caprimanus, capripes. Simule,
Quid capri pectus et capri tergum refugis
SIM. Ha ha, extra crepidam denuo, Adulanti, titubas.
Pectus tergumque pelle suina tegimur.
AD. O ut senesco aliquid addiscens indies! 1060
SIM. En duo capreoli tuta mihi valle reperti Exutos vestem []
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo.
Sic canibus catuli similes, sic matribus haedi.
SIM. Quin verba sistimus inutilia, Adulanti.
Prurionem aedibus pulsando excute. 1065
CEN. Resonet clamoribus aether.
AD.Heus Prurio,
Exi celer, foris tibi praestolantur satyri.
PR. Quis tam vocalis aedes et aures perculit? E fenestra.
CEN. Carmine vocali clarus citharaque Philemon.
PR. Cento, in procinctu sum.
SIM.Cento, satyrice 1070
Sale et diciteriis qui stringis singulos.
CEN. Nulla est in toto corpore mica salis.
SIM. Ministrum exue, verus et fies satyrus.
CEN. Paret amor dictis charae genitricis. Cento togam exuit.
SIM. Adulanti, quid ita in mora est Prurio? 1075
Jehova anne nobis succensuit?
AD.Nihil minus.
Fidiculam reconcinnare haud est dubium.
CEN. Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa
Tertius e caelo cecidit Cato. Numero Deus impare gaudet.

ACTUS III, SCENA iii
SIMULUS, CENTO, ADULANTIUS, PRURIO

SIM. Hem parochum fabre exornatum ad delicias. 1080 Intrat fidiculam
CEN. Expectata diu tandem vix lumina tollit. pulsans et cantans, quem
Tympana vos buxusque vocat, biforem dat tibia cantum. puer sequitur variis
SIM. Prurio, si quid festivius lepidulis instrumentis onustus. Singuli haec rapiunt.
Dominus indulsit digitis, id agas serio.
Sequemur saltu, ad altissimi gloriam. 1085
CEN. Exornent docilem garrula plectra lyram.
PR. Fratres, quod oris plectro ne quicquam valeo.
Fidicula sermocinabor loquacissima.
SIM. Sedulitatem laudo pastoritiam, agedum.
CEN. Incipe, Dameta, tu deinde sequere, Menalca. 1090
Saltantes satyros imitabitur Alphesibeus. Larvas omnes induunt et saltant.

ACTUS III, SCENA iv
SIMULUS, CENTO, ADULANTIUS, PRURIO, IOCULUS

IOC. Sinite ah sinite domum revertier. Onustus catenis.
SIM. Quis malum cacodemon has peperit insidias?
IOC. Prurio, noli gravate mihi molestias
Aggere.
CEN.Venit hesperus, ite capellae. 1095
IOC. Nihil te uror tripudiante, Prurio. Intrat [] Prurio Ioculum
Heus, Adulanti, ades mihi in suppetias. tripudiando [] dum [].
Sine ut abeam. Non tua me rapiunt.
Lenocinia. Diffugere omnes. Lepidum Exit Prurio.
Me ludos fecit insomnium, et vos domum 1100 Catenas ab humeris
Per me fugite, catenae onerosissimae,deiicit.
Sive tripudiis par sit sive curriculo.

ACTUS III, SCENA v
IOCULUS, SOPHRON

IOC. Prurio dirimat, musicos doctus modulos Sophron mirabundus eum
Mea haud quaquam refert, agite.a foro sequitur.
SO.Ni aut oculi
Caecutiant, aut tota mihi mens exulet, 1105
Ipsus est.
IOC.Eia, quin surgite, tardigradae
SO. Sed non est deliramenta. Loquitur.
IOC.Ferrea
Vulcani soboles.
SO.Falli humanum fateor.
IOC. Metallorum obduratissimum, quid matris tuae
Deseruisti viscera? Nec nisi ilibus 1110
Eruptis ritu exiluisti vipereo, ha!
SO. Sic fatuanti puerolos circum in foro
Illudentes certatim reperi.
IOC.Mutescis, lapis?
Age hisce unis tibi indulgebo vicibus,
SO. Ardeo.
IOC.Et hinc domum deferam.
SO.Mentior 1115
Si magis olorem olor refert uspiam.
IOC. Crudelem non te scapularum miseret.
SO. Is est. Vox, aetas, vultus, loquuntur omnia.
Aggrediar. Ergastes.
IOC.Ha?
SO. Ergastes, cur me
Aversus respicis. Affatur Sophron.
IOC.Mihi 1120
Est nomen Ioculi.
SO.Est Ergastis nomen. Ergastes
Es, cuius per orbem nomen perenne volitat.
Quem tot aerumnis, per tot saevas mundi plagas
Quaesivi maerens. Ipsus es, non me celabis.
Hem tuum sub auricula naevum, radii 1125
Solem ubique arguunt. Ergastes, ne te deseras.
IOC. Ergastes, ha?
SO.Delirat, heu, si mente cecidit,
I Sophron, et viae et vitae metam percutis.
Morere, interiisti insolabiliter.
Ergastes, animum hunc exue, revertere. 1130
Per ego te dextram per te, per haec genua, Genibus incumbit [].
Per fidem obtestor tuam.
IOC. Perii, occidi.
Ah Sophron, non reperisti quem reperisti.
SO. Foris alienum, sed intus eundem sperare
Liceat.
IOC.Utinam liceat, utinam quem foris 1135
Oculis praendis intus eundem comperias!
Non tum gemitus, non suspiria funderem,
Sed risus, sed iocos, sed hilaritudines.
SO. Quid ergo lugubre vestis ioca operit?
IOC. Ah Sophron, quid praeter luctus, praeter lachrymas? 1140
Quem mundus ludo habet, fortuna ludibro,
Hunc animus stultus, stultus decet habitus.
SO. Maestas has ambages amputa, Ergastes. Tibi
Dolorem minuas.
IOC.Quod modum superat,
Nullo id queat modo minui.
SO.En pectus 1145
Adapertum, infunde, ingere, imple largiter,
Reflua donec in te redundet margine.
Magis exurunt clausae quos curae lacerant,
Levior fit divisus dolor.
IOC.Quid si divisus
Gravior fiat? Quod plures ex aequo opprimit 1150
Gravius non levius divisum nuncupes.
Afflicto corpori pharmaca undique advolant,
At animo nemo valet oppresso mederier.
Sed vicisti, Sophron, tua me cogit fides,
Accipe. Relligio, Relligio captiva est. 1155
Quid frontem obducis? Amariora imbibe.
En quibus hodie innexa vinculis, hic.
SO. Siste, Ergastes, catastrophen. Permetuo
Ut ad ferendum vires suppetant. Ordine
Haurire omnia ardentius aveo, 1160
Tuosque Captivaeque casus pernoscere,
Maesto sane, utcunque tamen cordi erit.
Nam quinta iam aestas decursa est, multiplices
Ex quo terrae scrutatus marisque tramites,
Anxius te vitae vitam quaesierim meae. 1165
IOC. Tantos, Sophron, labores miseror, vitam dum quaeritans
Mortem repereris. Sed pietatem amplector,
Nec tanto amori comitas ennarrandi deerit.
Votis annuam, et inde scenae introitum
Arripiam unde dolorum tu hauseras 1170
Exordium. Nam quintus iam annus ducitur
Ex quo Roma (o semper mihi medullitus
Memorandam Romam oculis chariorem meis)
Absesserim. Tenes, Sophron, ut Romae simul
Iam inde ab infantiae aetatem duximus, 1175
Ut sive laetam sive asperiorem sortem
Aequo simul pertulimus animo.
SO.Teneo,
Nec sinu unquam mihi elabi patiar.
IOC. Tenes ut ad annos simul provecti puberes,
Illos Relligionis in schola transegimus, 1180
Ubi (o Religio magistra mihi caelitus
Indulta, inter cives in civitate caelitum
Enutrita, et in terras a summo rerum
Satore Deo Romam demissa), ubi inquam
Pietate, omigenumque virtutum nectare 1185
Sequaces Religio rigavit animos.
SO. Teneo, Ergastes, et hoc insuper teneo,
Dum quicquid praeceptis Religio effuderat
Illud continuo tu opere compleveras,
Et inde nomen tibi Ergastis indidit. 1190
IOC. Sed immerito, quamvis quicquid hoc pectus excolit.
Illius gestio me exuxisse ubere,
At quin tui potius nominis veriloquium
Memoras: siquidem, pro delenifica
Qua fraenos animi soles cupiditatibus 1195
Iniicere temperantia, te Sophronis
Illa insignivit nomine.
SO.Hoc tuo merito,
Ergastes, quo tuas scilicet aemulando
Virtutes assequar. Sed ad argumentum remigra.
IOC. Dum sic Romae iucundioris vitae studiis 1200
Libamus florem, heu, heu, Angliam haeresi
Obsessam, captam, eversam, per omnium rumor
Increbescit ora. Anglia olim Deo
Ob intaminatum numinis cultum gratissima,
Nunc labat, nunc haeresi substrata eiulat. 1205
Hoc ubi Religionis aures perculit,
Extemplo laboranti meditatur Angliae
Auxilia. Nec mora, se dat itineri,
Ubi praepeti amoris vecta remigio
Viae emensa Angliam pede possidet. 1210
SO. Haec usque mihi haeserunt mente, sed perge.
IOC. Haud longo post tempore, rumor garrulus alia
Sed duriora buccinat, o dirum scelus!  
Captivam in Anglia Religionem per fora,
Per urbes, per campos, per rura, per vicos volitat. 1215
Proh caelites! Pro angelos! Quae me maestitia,
Quis non pervasit dolor? Ast illico mihimet
Impero, nec moram ferens in subsidium
Accelero. Haec auribus, Sophron, reliqua
Nunc oculis accipe, miserum et ridiculum. 1220
SO. At haec Captivae tantum sunt proscenium,
Tuum iam pariter mihi theatrum detege,
Iter percupio detexendum integrum.
Nam mala ferendo perferre discit animus.
IOC. Imperas qui tam amanter rogas, fruere. 1225
Dulcia ut Romae dulcioris moenia
Liqueram, per verrucosa et male condita
Apennini iuga, Lauretanae primulum
Millies optata aedis saluto limina,
Crebris mox muri sacrati calent osculis, 1230
Deiparam per salutaferam illic sobolem
Enixa viscera, per blandulos quibus mihi
Aera vagitus mulserat, per molliculos
Queis divum innexuit infantulum,
Per ipsissimam in qua parvulus luserat 1235
Christus aulam rigatis rogo gemitibus
Ut Angliae haeresis tabescenti toxico
Medelam suggerat. Sacris peractis, alacer
Delubro exeo, et cursu volatili
Reliquam festinus peragro Italiam, 1240
Protinus imbriferae me excipiunt Alpes,
Nimborum patria, Austris foecunda turbidis.
Adorior, et intrepidis contendo passibus,
Nunc per viarum laciniosas terreor
Angustias, nunc per inhospita rupium 1245
Supercilia praeruptis circumobruor,
Nunc per saxorum pyramidata culmina
Nubibus immisceor, et modo nivibus,
Spissis modo grandinum globulis impetor.
Nam bruma illic perpetuo squalet, reliquae 1250
Dissitis religantur anni vices tractibus.
Aspera haec dices, Sophron. Do tibi, sed dulcia
Habui, praeut nunc asperitates gero.
SO. Dulcia virtuti omnia, nec pectori
Quicquam obveniat bene praeparato arduum. 1255
IOC. Lassis tandem pedibus sed invicto animo,
Superatis montibus, in Galliam appuli.
Gallia festivo quaque laeta populo,
Perblandos hospitibus effundit tramites.
Me colligo, et celeritate Gallica 1260
Moras Alpestres pensitans faelici augurio
Continua oceano attingo littora.
Britanico in portu en gravidam vectorum
Puppem, et ventos vela vocantes prosperos.
Mature nauclerus adest. Intramus, solvimus, 1265
Et tumida ventis carbasa committimus.
Dumque in altum alacres nitimur, o perfidas
Semper Aeoli blanditias! O nunquam tutum
Pelagus! Caelum repente mugitu fremere,
Et faces undique iaculari fulgidas. 1270
Indignatum aequor, et murmure aestuans
Spumat, ac immanes undarum montes egerit.
Praeceps interea Euris luctatur Aquilo,
Et subito insano commisti turbine,
Ruunt, et horrendis puppim impingunt scopulis. 1275
Rumpuntur remi, scissumque gubernaculum,
Vela avulsa venti rapaces devorant,
Rapta simul die atrae incumbunt tenebrae,
Et mox in summis tremule pendentes fluctibus
Astris immergimur, mox dehiscente gurgite,1280
Flammigero veluti turbati fulmine,
In imum adigimur. Tum omnia coeunt,
Caelum, pontus, puppis, venti, et acerrima
Fervescunt pugna. O superi! Quis stridor funum!
Quis antenarum fragor! Quae circum inania 1285
Nautarum celeusmata! Quales ululantium
Vectorum singultus! Stygi damnamur undique
Undique nil miseranates mortes circumfluunt,
Haec inter qua licuit solus prorae insidens
Curvato poplite, cor prius Deo precibus 1290
Immolo, quam undis detur corpus victima.
Dumque suspirans malis ingemisco, Philarctus
(Sic nomen retulit) ex hospitum numero
Hospes cordatissimus, quem mox penitius
Retegam, relictis sociis iuxta assidet, 1295
Et mihi, et sibi, fertque petitque solatia.
Fessis interim belligerando fluctibus,
Irato postremum crepitante Affrico,
Lacera in littus optatum terrae redditur
Puppis. Ah quid gaudia, quid cantus, quid “Angliam, 1300
Dulcissimam Angliam” voces ingeminantes
Referam? Quid mille solo impertita oscula?
SO. Iuvat solari malis hebetata pectora,
Et verticoso circumrotatos aequore,
Stabilem tandem delectat gressum figere. 1305
IOC. Socordiam amolior, Londinum ardens spiro,
Omni confestim abscissa intercapedine,
Philaretus cum servo graphico Eutrapelo
(Nam saepe simul gravia passi discrimina
Illibatiorem contrahunt necessitudinem), 1310
Viae se dedunt comites. Iter agimus,
Et dum de variis comiter sermonem caedimus,
Nomen ex me sciscitat, nec haesitans, qui prius
Periculis prospexeram, me dixi Sophornem,
(Ignosce, Sophron, si quando nomen mutarier 1315
Aequum duxerim), quem assiduo gestem animo.
Et ore, et toto supergestarem corpore.
SO. Condecorasti nimium. Sed quanto faelicius,
Si oculis habenda fides, consuluisses
Ergastem si nunquam exuisses!
IOC.Urbanus es. 1320
SO. Reliqua, Ergastes, sitio.
IOC.Tempori
Londinum vehimur et uno omnes ipsissimo
Prae oculis utimur hospitio. Philaletum
Menses complusculos indaganter excutio,
Quodque cordi fuit, consummatae virtutis virum 1325
Perspicio, pectoris sereni, et ingenii
Limatioris, sed (sic luci tenebrae stant
Finitimae) fidem quamvis Romanam unice
Amplexetur, palam tamen prae se gerere
Nulla qua pelliceam suppetit facundia. 1330
Nam qui in propatulo degit catholicus,
Illico rem suam ostentat aucupantibus.
Convellunt, rapiunt, re tota glabrum faciunt.
Et (ut nunc sunt mores) cum re amici simul
Collabascunt. Proin, quo ardaliones fugiat 1335
Qui domi suae templa ad prophana raperent,
Tutius hic usque hospitatur advena,
Et sui saepe dulcem mihi facit copiam.
SO. Ergone hospes, Ergastes, et incognitus?
IOC. Exordium nunc audi, Sophon. Philarcti 1340
Intime explorata fide, arcem qua vinculis
Captiva Religio haereat sedulo
Perquirimus. Inventa. De libertate ocyus
Donanda consulitur. Interea loci
Eutrapelus, perlepidus, et quantivis precii 1345
Servus, occultus primorum hominum nare
Sagaci expiscatur mores, querulum esse
Callionem, Diagoram faeneratorem,
Parochum indoctum Prurionem, Archophylacem,
Qui princeps et Captivae custos est primarius, 1350
Genio et iocis incustodite deditum.
Haec ut persenseram, lepidis quibus Archyphylax
Vincendus sit perlecebris pensiculatim
Trutino, diu volutans in iocularem hanc tandem
Irruo audaciam. Opibus
quas attuli, 1355
Et exuviis Philareto concreditis.
Veste hac arrepta deridicula, et Ioculi
Simul induto nomine, salibus rusticulis
Et festivo gestu Archophylacis viam ago
In palatium, nam risui et facetiis 1360
Ubique panduntur portae, amica protinus
Ineptiis famulante sorte. Avidus
Me sibi arripit.
SO.Proh hominum fidem!
IOC. Me, Sophron, pro delectamento habet, iocos
Qui ad mensam procreem, et sicubi tristiculi 1365
Fuerint, maerorem meum est voluptatibus
Abigere. Sic mihi natu’ ’st ad offucias
Ingenium.
SO.Dura quamdiu haec pertulisti
Vincula?
IOC.Quater ab ingressu obliqui sol circuli
Utrosque perlustravit tropicos.
SO.O quater: 1370
O nunquam satis praedicandam constantiam!
IOC. Spes quae augurio saepe suo fallitur
Captivae naeniis copiam affuturam meis

Me huc lactavit. Sed o haec portae aeneae,
Muri ingentes, et custodia oculatior 1375
Vetant. Foribus adhaesi pluries oculis
Irriguis, dum intus eam cruciatibus
Gravarent. O si scires quanta perpessa fuerit,
Cum saepenumero tortores, atque essent
Ipsa tormenta defessa, animo illa 1380
Indefesso plura poposcit. Blandis interdum
Vinctis sublime votis appensam manibus
Sermonum pertentant praestigiis, praemia
Oggerunt fidelitatis si iuramento
(Nam eo venenum atrox melle oblinunt) 1385
Se iis astrinxerit, at illa petrae fideliter
Romanae se adstrictam perhibet, et quod praestitit
Iuramentum involate servaturam.
Tum minas interserunt, et diris se addicunt
Omnibus, membratim in praelumbatam dederint. 1390
Quibus haec illa placide retulit, navicula
Christi est ecclesia, ex qua inglorius
Quisquis procellis intactus et turbinibus
In portum penetrat. Tum mihi, qui furtim omnia
Per rimulas haurio, maeroris et laetitiae 1395
Uberes alternantur lachrymae. Tandem cum rupi
Se obniti cernerent, nec ullo fide dimovendam
Impetu, morti vovere.
SO.Mortis iam vices
Habet, lentis qui vitam trahit cruciatibus.
Sed quando morti sacra tradeteur victima? 1400
IOC. Illud illud est quod peraccesit hodie,
Hodie funestiorem sol nunquam illuxit diem.
SO. Quid agis, Ergastes? Tete resciscas, non peritat
Qui per virtutem interit, comes per omnia
Sophron aderit.
IOC.Comes! Miseria miseriam 1405
Non sopit, te comite dupla me conteret
Miseria, et tua et mea.
SO.At deserere
In rebus arduis facinus immane, pudet.
IOC. Audi, Sophron, pericula periculis addere
Immanius est. Populo versamur lubrico, 1410
Si semel mutuo nos alloquentes viderint,
Tota oculea est suspicio, periimus.
SO. Quid ergo suades?
IOC.Romam repete, ubi
Infando hoc ad exitum perducto scelere,
Postquam stultitiae me larva expedivero, 1415
Te inveniam, et amplexibus divellar nunquam.
SO. Sic mori iubes.
IOC.Ne moriare sic morere.
SO. Infaelix quod ais, Sophron? [ Illegibile ]
IOC.Respondeo
Qui alter Sophron sum, reverti imprimis expedit.
SO. Expedit? Non sine piaculo renuam. 1420
Nunc quanquam invitus, animum inducam tamen
Te denuo ut caream, imis te teneo
Insitum praecordiis. Sed hoc parum amanti est,
Oculis frui libet, nulla mihi (si mala
Fas ominari sit) maerore vacabit dies 1425
Dum voti memor, me mihi, id est, te oculis
Reddideris meis. Vale.
IOC.Vale.
SO.Ast subiit A foribus addens.
Sophronem te inter intinerandum dicier.
Sic duo sunt Sophrones, Ergastes nullus, non patiar.
Quem corde clausum gero Ergastes, Ergastis 1430
Me nomine imbuet.
IOC.Quos una iunxit anima
Quid nominum distrahunt divortia? Placet.
SO. Vale, Sophron.
IOC.Ergastes vale, fidum caput. Exit Sophron.
Annos quinque? Frigora? Soles? Imbres? Sitim?
Inediam? Maris insaniam? Exterorum 1435
Feritatem pio ferre animo? Miserum
Ut investiget? Invenisse tandem, sed frustra?
Ut nulla mihi quinquennium istoc e sinu
Rapient oblivia? Devotum pectus!

ACTUS III, SCENA vi
IOCULUS, PHILARETUS, EUTRAPELUS

IOC.Satin’ Ad catenas canit, et
Hausistis somni manicarum ignavissimae? 1440voce ficta alloquitur.
Festinemus igitur.
PHIL.Ocyius, Eutrapele.
EU. Parcas, here, tanto accelerare studio.
En compedibus luctantem Sophronem.
IOC.Philaretus est.
PHIL. Quid geritur, Sophron? Spemne an salutem
Te salutem mavelis?
IOC. Philarete, salus 1445
Exulatum abiit, et credula spes fallax est.
Alium me salutes, luctum, dolorem, aegritudinem.
PHIL. Quae haec vicissitudo?
EU.Liquido sis animo,
Sophron. Quin mihi sacruficies, ipsa sum salus.
IOC. Novi, Eutrapele, urbanitatem mulseam, 1450
Qua miseriam lenias. Sed ipsa iam salus
Salvare nequit.
PHIL. Aerumnis premi humanum est,
Nec animum arguit instrenuum. Sed opprimi
Imbellis est et timidi, fluctus hos abige.
IOC. Recte, nam mare non est mare, pectus hoc mare 1455
Est acerrimum, fluctibus quaque pellitur.
EU. Recte, et caput hoc halcedo est, pullos pariet,
Qui fluctus sedatiores reddent, quam ventus est
Favonius.
IOC.Vidistis aliquando pictum
In tabla fabulosum Caucasi Prometheum? 1460
Ut famelico cor aquila rostro laniat,
Ut nequiquam renitens praedatrici viscera
Epulanda porrigit? Si vidistis, me vidistis,
Non Prometheum.
EU.Miseror medius fidius,
Foris ludibrium, intus suspiria.
PHIL.Causam 1465
Effare, Sophron, quae faetum hunc peperit
Abortivum.
IOC.Si ficta cantare autumas,
En quae me religant saevo catenas Caucaso.
EU. Quae cantitat subolet.
PHIL.Quid monstri ferrea
Haec alunt vincula?
IOC.Ah, Philarete, hodie — 1470
Quid hodie? — statim, mox, illico, Religio
Duris his onusta vinculis truculenter neci
Dabitur.
PHIL.Verane refers?
IOC.Vera, vana vellem.
PHIL. Lugubre mecastor est, sed aequus tibi animus
Optimum aerumnae condimentum aderit, 1475
Dum ne ob malefacta pereat, qui pectore
Virili es, id parvi aestumes.
IOC.Siccine?
EU. Age, Eutrapele, in regionem propera
Astutiarum. Here, moliamur aliquid
Quod planctu Sophronem asserat in laetitiam. 1480
PHIL. Ignem calere iubes, dum Sophroni subsido
Venire consulis. Quid refert Philareti
Gestare nomen nisi et factis probem? Sophron
Ipsa virtus est, suo me sibi iure vendicat.
IOC. O scelus! Nomen futile virtus ducitur, 1485
Mortem virtuti parant.
EU.Quam maturate dic,
Atrox nefarii praecipitabunt facinus?
IOC. Praecipitante sole factum puta. Callio,
Diagoras, et Prurio iam nuncio conciti sunt,
Ubi convenerint in caedem illico agglomerant. 1490
Sacellanos nostros nimio prae gaudio,
Sylvicolis monstrose indutos satyris,
Corybantum more, vesanos, hic in publico
Numerose fidiculam agitante parocho,
Tripudiantes repperi.
PHIL.Nebulones! Improbulos 1495
Ministros!
EU.Praesentisco. Ergo triumviri
Hi confluant statutum est?.
IOC.Quin necesse.
EU. Qui concursui obsteterit obex, et caedi
Una obstaculum pariet?
IOC. Omnino capis.
EU. Vici, aves e nido remores excutiam. 1500
PHIL. Quid te iactitas, Eutrapele?
EU. Pessulos obdam
Ne in flagitium veteratores coeant.
PHIL. Effectum tradas, et quicquid imperaveris
Imperio cedit tuo, nitidissimum caput.
EU. Eia, Eutrapele, pancratiastis solertia 1505
Omnes intendas ingenii nervos. Sophron,
Cadant gemitus. Mercurius, Iovis nuncius,
Nunquam aeque patri suo atque ego tibi
Nuntium laetitia foetum hac nocte referam.
Tu modo lento domum gradu catenas defer. 1510
PHIL. Nihi desperes, Sophron, faecundus est Eutrapelus.
EU. Omnes condidici calliditatis articulos.
IOC. Spei spes nulla est, umbram captarem spei.
EU. Quae insperata accidunt iucundius animum
Deleniunt, pensum curemus. Here, eamus, 1515
Nec nos praevortier sinamus infortunia.
PHIL. Vale, Sophron, mox ad vivos rediture. Exeunt Phil. et Eu.
IOC.Valete
Et vivite faelices, amici meritissimi,
Ipse vivos sive revisam mortuos.
Quid si dolosis Eutrapelus insidiis 1520
Diem hunc caede vindicet? At cras rem peragent.
Si cras pariter? At perendie, sic nulla necis
Fuga. O diram lucem! Quin te hinc proripis,
Ergastes? Quid? Deseram? Animam relinquam potius
Quin te prodis. Igitur et una occidis? 1525
Ultro non dubiam vocare necem fides vetat.
At hoc cum saepe volo, saepe me velle paenitet.
Iterum volo tamen et iterum paenitet.
Postea me non velle paenitet, et postea
Me paenitet paenituisse. Ita in diversum 1530
Mentem maerores rapiunt. Eheu! Quam ego
Nunc totus displiceo mihi. Dum celor metus,
Si patefio pericula me agitant,
Truces undique angustiae. O durae compedes,
Quid cessatis ad me currere, meaque arctius 1535
Complecti crura? Nam vos Captiva nihili faciet.
Corpus gravetis usque, fidem vincetis nunquam.
Sed vos non incuso. Archophylax, siliceum
Pectus! Ah Captiva, si fatuum iam vidisses tuum!
Oh, quid sentio? Guttatim cor contabescit mihi. 1540
Religio, Captiva, suscipe me. Oh! Quid video?
Quid? Quid est? Quid? Quid? Deliquium passus super
catenas decidit.

ACTUS III, SCENA vii
IOCULUS, ADULANTIUS, ARCHOPHYLAX

ARCH.Operae nusquam parcus fui,
Qui piger est nauci est, nimis id genus odio
Persequor, ha ha ha ha, hem, qui ut capitis
Sic corporis pigritia asinos superat. 1545
Hic somno obrutum. Heus pecus, nondum nox suas
Refudit tenebras. Surge, Iocule, Iocule.
Aedpol emortuum suspicor fatuum.
Nihil est (crede) rerum omnium quod mavelim
Quam me hoc vere suspicarier. Animam 1550
Comprimit mortuus. Holla, exite aliquis. Iterum aurem admovet.

ACTUS III, SCENA viii
IOCULUS, ADULANTIUS, ARCHOPHYLAX

ARCH. Quid turbae est prae foribus?
AD.Ah here, Excurrit stricto gladio
Animulus noster Ioculus —quem statim a se [].
ARCH.Quid?
AD.Mortuus.
ARCH. Dii meliora! Iocule, mi lepuscule. 1555
Heu me! Frigidulus est, verbero. Hoc tua
Contigit amarulentia, lues. Variis ei frontem et [] modis fricans.
AD.Avertat Deus!
ARCH. Opem praesta, stipes, manum humeris suggere
Pro fulcimento, sic, sic. Corpus plicemus, sic, sic.
Superi adeste in suppetias! Oh halitum 1560
Occeptat ducere, in pedes erigamus, sic, sic.
IOC. Captiva. Voce [].
ARCH.Quid hoc? Iocule, voluptas mea.
IOC. Ah here, tune eras? Quid hic agis? Voce [].
ARCH. Salvusne es,
Mi Iocule?
IOC.Salvus iam sum, here. Nimio
Valent catenae pondere.
ARCH.At deonabere. 1565
Adulanti, catenas et ensem domum defer
Quam ocyssime, et moras intus praecipitare
Iubeas.
AD.Fiet.
ARCH.Iocule, hem ficum tibi. Ficum praetendens.
AD. Mi Iocule, nihil hero de satyris. [ illegible ].
IOC.Nihil,
Nihil, Adulanti. Adulanius exit cum catenis et gladio.
ARCH.Ut voce insolita 1570
Et gemebunda Captivam eiulabat fatuus!
Ita me sancta iuvet salus, suspicio est
Veneficiis praestigitacrem e vivis
Conari fatuum amolier, mihi quippe
Tot creat hilaritudines. Rem totam expiscabor, 1575
Quo atrocius plectam.
IOC. Here.
ARCH.Quid est?
IOC. Noli hodie Captivam supplicio dare.
ARCH. Perperam tibi, si annuam, consulerem,
Iocule. Perniciem tibi intentavit incantamentis,
At non incastigata fecerit.
IOC.O nequaquam creduas, 1580
Here.
ARCH. Annum iam, Iocule, et plus eo
Post latam mortis sententiam, te hoc identidem
Exorante. Eam nobis superstitem tenui,
Et malo istuc tuo concessum video,
Nihil iam preci, Iocule, loci relictum est. 1585
IOC. Obsecro, here.
ARCH.Intro nos conferamus, ut tuae
Medicemur aegritudini.
IOC.Quid agam miser? Perii. Exiens
voce lugubri.

Perge ad Actum IV