Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

LECTORI

NTE annos octodecim, Guilielmus Cecilius baro Burghleius, summus Angliae thesaurius, mihi ne cogitanti quidem, primum sua, deinde regia tabularia aperuit, atque inde primordia regni Elizabethae filo historico contexere iussit. Nescio quo consilio, nisi dum ille prosperae reginae famae consuleret, ut industriae etiam meae hoc in genere praeludium videret. Obsecundavi, nec invitus quidem, ne optimae principis memoriae, eius expectationi, et veritati, quae mihi utriusque instar, defuisse viderer. Illam enim subterfugientem, et sese occultantem, aut ibi, aut nullibi, deprehendere speravi.
2. Primo autem limine, implicatissima difficultas quodammodo absterruit. In condensas enim omnis generis scriptorum, et instrumentorum strues, pro temporum ratione satis digestas, pro argumentorum varietate confussisimas incidi. In quibus excutiendis, dum pulvere obsitus, totus desudo; materiamque idoneam sedulo quaesitam, sed expectato rarius inventam, conveho; et ille vivere desiit, et industria mea admodum deferbuit. Postquam incomparabilis etiam illa princeps coelestem animam coelo reddiderat, spe avidissima aliquandiu expectavi, non solum si quis, sed etiam si aliquis e tanto eruditorum numero, qui eius beneficio et opibus et otio abundant, hanc debitam gratiam meritamque rependeret. Sed cum certo comperissem aliis, qui optime poterant, per graviora negotia non licuisse, alios, nescio quibus de causis, etiam deprecando speciose recusasse, ad intermissum studium denuo me accinxi, et acrius quam antea incubui. Omnia undique ad scribendum subsidia conquisivi, regum et magnatum diplomata, literas, consultationes in regio consistorio, legatorum documenta, et epistolas sedulo volvi et revolvi: parlamentaria diaria, actus et statuta percurri, et singula edicta perlegi. Quorum omnium longe plurima clarissimo viro Roberto Cottono equite aurato et baronetto, qui rei historicae et antiquariae lectissimam supellectilem magnis impensis et foelici industria sibi comparavit, ut debeo (lumen enim maximum mihi libentissime de lumine accendit suo), ita, lector, si te hac in parte iuvero, aut delectavero, eidem gratias meritissime referre debes.
3. Mea etiam ipsius scrinia excussi, qui, etiamso venerandae antiquitatis admirator, recentium tamen non incuriosus, multa vidi, observavi, a maioribus, atque fide dignis qui rebus generendis interfuerunt, et partium utrinque, in hoc religionis discidio, studiosis accepi. Quae singula iudicii mei (quantulumcunque est) statera examinavi, ne quando fallaci credulitate ad falsa propendem. Veritatis enim studium mihi ad hoc opus aggrediendum, ut solus stimulus, ita et scopus unicus. Quam historiae detrahere, nihil aliud est, quam pulcherrimo animanti oculos effodere, et pro salubri succo lectorum animis venenum propinare.
4. Quae veritatis igitur limini obstruere solent, amoliri statui singula. Inscitiam, et quae inde existunt dubietatem et falsitatem incorruptae fidei splendore ex monumentis illis omni exceptione maioribus, quantum possum, dispuli; et fortean non minorem inde rerum illarum notitiam, quam qui in republica diu multumque versatus, mihi comparavi. Praeiudicium vitavi, quandoquidem iudicum tollit, et mentes cum in religione, tum in republica ita perstringit, ut perinde ac oculi glaucomate obsessi, nihil clare intueantur. Periculum non metui, ne quidem ab iis, qui praesenti potentia succedentis aevi memoriam extingui posse opinantur. Et meminerint, quotquot in scriptores veri cultores saevierunt, sibi dedecus, illis gloriam accumulasse. Spes Luculli transversum non egit, historiae dignitatem promercalem habere, mihi (cui cum composita paupertate semper bene convenit) sordidum visum et servile. Suspicioni, gratiae, aut simultatis locum reliqui nullum. Qui enim mihi memorandi, vix unus et alter beneficio, iniuria ne unus cognitus, ut inter obnoxios vel infensos non habear. Superstites vix brevi elogio memoravi. Patriae hostes insectando, boni civis laudem cum mali historici nota aucupari, ridiculum existimavi. Haec curavi, ut quod Polybius iussit, soli veritati literam. Nec parrhesian , ingenuam illam cum modestia loquendi libertatem historico dignam aliquis, ut spero, in me desiderabit. Illam, quae cum obtractandi malignitate falsam libertatis speciem induit, et propitiis auribus ubique excipitur, ex animo detestor. Manifesta non reticui, dubia mollius sum interpretatus, occultiora non indagavi. Abditos principum sensus (inquit magnus ille historiarum antesignanus) et si quod occultius parant, exquirere illicitum; anceps nec ideo assequare. Atque cum Halycarnassaeo curiosulis succenseo, qui plura quam legibus permissum, quaerere, aut cognoscere volunt.
5. Ad caetera quod spectat, quamvis me minime lateat polemika kai politika maxime propria esse historiae, ecclesiastica tamen nec potui, nec sane debui praetermittere. (Inter religionem enim et rempublicam divortium esse non potest.) Sed cum ecclesiasticae historiae scriptor haec suo sibi iure vendicet, ego non nisi levi, et quasi pendendi quidem manu attigi. Cum ex historiae lege et dignitate sit, per negotiorum celsitudines discurre, non minutias indagare, minutiis non institi. Minutula tamen sunt, quae si non hunc, alium scire iuvet. Circumstantias vero haudquaquam omisi, ut non modo rerum eventus, sed rationes etiam causaeque noscerentur. Illud Polybii mihi perplacet, si tollas ex historia quare, quomodo, quo fine, quidque fuerit actum, et an ex ratione res gesta successerit, quicquid reliquum est, ludicrum magis erit, quam documentum. Et in praesens quidem oblectet, in posterum non prosit. Iudicium affectibus non tradidi, dum sedato animo scribens, aliorum potius exquisivi nec meum fere usquam, nec aluid quidem agens, interposui, cum an historicio liceat controvertatur. Suum cuique pro captu per me librum esto. Orationes, nisi ipsissimas, vel in pauciora redactas non admiscui, multo minus finxi. Sententiolas rarius adspersi, nec observationibus illis, quas Graeci epitaseis apposite vocant, narrationes exornavi, dum occulte animum erudire satego. Digressiones vitavi, verba formalia adhibui. Topographica et genealogica non neglexi, nec chronologica, temporum seriem quantum fieri potuit sequutus, annum a Calendis Ianuarii, ut nostri chronographi olimi soliti, exorsus.
6. Annalium nomine inscripsi, quod quaeque in suum annum retulerim, quod res illustris annalibus mandandas Tacitus docuerit, et eorum munus esse praecipuum, ne virtutes sileantur, utque ex prave dictis factisque, ex posteritate, et infamia metus proponatur. Imo etiam, quod in annalibus aridius et contractius scribendi genus, quale hoc meum, maxime requiratur.
7. His initiis animum ad scribendum appuli, hoc consilio porro perrexi, et in his concinnandis, limandis, et perpoliendis omne subscisivae industriae curriculum conficere; atque supremis tabulis amplissimo viro Iacobo Augusto Thuano, qui historiam sui temporis summa fidei et modestiae laude inchoavit, legare destinavi. Ne quod exteri solent, ille mihi cum primis charus, in rebus nostris, tanquam hospes in republica aliena, peregrinaretur.
8. Ecce autem, hoc consilium nescio quo fato mihi praereptum, et magna pars eorum ante aliquot annos ad eum transmissa, dum adhuc primis lineamentis adumbrati et vix inchoati iacerent, lituris et lacunis deformati, segmentis hinc inde assutis, mendis, ut tumultuante calamo exciderunt scatentes, et a librario pessime accepti. Ex his ille tomo sui historiae undecimo et duodecimo, paucula demendo, mutando, addendo, sed recto sane cum iudicio, interpolata intexuit. Cum autem ille pro suscepti operis ratione (universalem enim sui temporis historiam aggressus) pauca Anglica et Hibernica decerpserit, plurima quae nostros cognoscere iuvet, et forsan intersit, praetermisit, et ego rerum nostrarum notitiam ab exteris non sine convitio efflagitari audiverim, humeros oneri aliquandiu subductos iterum apposui, totos relegi, recognovi, plurima addidi, et aliquem orationis cultum adhibui, sed sine conquisitis verborum lenociniis. Satis enim mihi videtur, si tanquam tabulam dilutioribus coloribus minus eleganter pictam, bono lumine collocavero.
9. An publici tamen iuris facerem, inter ancipites curas suspenso animo haesitavi. Verum enimvero iudicia, praeiudicia, odium, obtrectatio, quae signa efferre et classicum canere praevideo, non tantum deterruerunt, quantum veri studium, patriae charitas, et principis illius memoria (quae apud Anglos grata et sancta esse debeat) contra eos excitarunt, qui cum fidem in patriam et principem exuerint, tam huius existimationem, quam illius gloriam attendere famosis apud exteros libellis, ex animis malevolentia suffisis, non desistunt; et nunc, quod non dissimulant, improbitatis suae monumentum iusto volumine posteris sunt prodituri. Nihil ego malim quam me mei similem esse, et illos sui. Suum cuique decus rependet posteritas. Quod argumenti sublimitas postulat, dolens fateor, non praestiti: operam vero quam potui sane lubens impendi. Mihi, ut in aliis, ita in his nequaquam satisfeci. Satis superque tamen habebo, si ex propensa voluntate memoriam rerum conservandi, vera narrandi, et animos ad probitatem aut prudentiam erudiendi, inter minutos magnarum rerum scriptores locum tantisper invenero. Quicquid sit,

DEO, PATRIAE, ET POSTERIS,
AD VERITATIS ARAM
DEDICO, CONSECROQUE 

APPARATUS

Elizabethae genus paternum. | Maternum. | Anna Bolena nata MDVII. | A rege uxorem repudiaturo amata. | Repudii causa. | Ad pontificem relata. | In academiis agitata. | Ampliando dilata. | Rex ut expediretur rogat praesules etiam et proceres. | Et praesules seorsim. | Rex neglectus pontifici Romano renunciat. | Annam ducit. | Elizabetha nata. | Regni haeres declarata. | Holy maide of Kent. | Authoritas in ecclesiasticis regi delata. | Anna obtruncata. | Iana postridie nupta. | Maria et Elizabetha illigitimae declaratae. | Rex in pontificios, Lutheranos, et monasteria saevit. | Legem 6 articulorum sancit. | Annam Clivensem ducit et repudiat. | Catharinam Howardam ducit et capite plectit. | Catharinam Parram ducit. | Carolo imperatori reconciliatur. | Successionem in liberis stabilat. | Bononiam capit. | Moritur. | Edwardus sextus succedit. | Euangilii doctrina inducitur. | Infaelix sub puero rege regnum. | Protector e medio tollitur. | Et ipse rex. | Elizabetha apud fratrem gratia. | Studia. | Iana Greia frustra regina declaratur. | Maria regina promulgatur. | Elizabetha se adiungit. | Angli pontificis potestati aegre se subiiciunt. | Qua lege ecclesiae Romanae reconciliati. | Latitia inde Romae. | Hibernia a pontifice Romano in regnum erecta. | Pontificii ab Elizabetha timent. | Eam exagitant.| Gallus et Danus consolantur. | Ad Romanam religionem terrore cogunt. | Regno emittere et succesione excludere satagunt. | Caletum amittitur. | Maria obit. | Et Polus cardinalis.

LIZABETHAE Angliae reginae genus paternum vere regium erat, illa enim regis Henrici VIII filia, Henrici VII neptis, Edwardi IV proneptis; maternum impar quidem, nobile tamen, et multis magnisque affinitatibus per Angliam et Hiberniam diffusum. Abavus erat Galfredus Bolenus claris in Nofolcia natalibus, praetor urbis Londini anno MCCCCLVII, eodem tempore equestri dignitate ornatus. Vir integer, ea existimatione, ut Thomas baro Hoo et Hastings, ex ordine Georgiano, filiam et haeredum unam illi in uxorem dederit, ea opulentia, ut filias in splendidas familias Cheneiorum, Heidonorum, et Fortescuorum elocaverit, filio lautum patrimonium reliquerit, et mille libras monetae Anglicae egenis in urbe Londino, et ducentas in Norfolcia erogandas legaverit. Huic natus Guilielmus Bolenus, inter octodecim lectissimos equites balnei ad inaugurationem regis Richardi III adscitus, cui Thomas comes Ormondiae (qui ea dignatione apud Angliae reges fuit, ut solus ex Hiberniae proceribus sedem et suffragium in comitiis parliamentariis Angliae, et supra Angliae quidem barones, habuerit) filiam et haeredum alteram connubio iunxit. Ex hac ille (praeter filias Sheltono, Calthropo, Clero, et Sackvillo, opibus et genere conspicuis enuptas, liberosque alios) genuit Thomam Bolenum, quem iuvenem Thomas Howardus comes Surriae, qui postea dux Norfolciae, bellica laude celeberrimus, in generum delegit, data Elixabetha filia in matrimonium, et Henricus VIII, una et altera amplissima legatione perfunctum, primum aulae regiae quaestorem, ordinis Georgiani equitem, et vicecomitem Rochfordium, deinde comitem Wiltoniae et Ormondiae, privatique sigilli custodem constituit. Ille, inter alios liberos, Annam Bolenam procreavit, quae tenella in Galliam missa famulabatur primum Mariae Anglicae Ludovici XII, deinde Claudiae Britannicae Francisci I uxori, eaque defuncta, Margaretae Alenconiae, quae enascenti protestantium religioni cum primis in Gallia favit. In Angliam reversam, et inter honoratas reginae virgines admissam, iam ad viginti duos annos natam, Henricus duodequadragesimum agens, ob formam venustam, et modestiam Gallica festivitate temperatam efflictim deperiit. Cum vero pudicitiam expugnare non potuisset, in uxorem spe prolis masculae ambivit.
2. Iam antea, ut rem paulo altius repetam, ille Catharinam coniugem, foeminam moribus sanctissimis, et Hispanica gravitate, sed saepius abortientem, et quae filiam unicam superstitem habuit Mariam, fastidire post XVII annos coeperat; idque artibus Thomae Wolsaei cardinalis, qui iam in fastigio potentiae apud regem, sui quodammodo erat impotens. Ille enim Carolo V imperatori Catharinae e sorore nepoti infensior quod archiepiscopatum Toletanum negasset, et ad papatum aspiranti non favisset; Galloque in Caroli invidiam adeo iam devotus, ut uxorem e Gallia Henrico destinaret; regi in suas cupiditates prono scrupulum iniici curavit, nuptias illas cum Catharina, quae prius fuerat Arthuri fratris ipsius uxor, lege divina esse prohibitas, licet Iulius II pontifex Romanus dispensasset. Postea ipse in aures inculcavit, quam graviter in Deum commisisset Catharinam ducendo, quanto peccato volutaret illam retinendo; excommunicationis sententiam incurrisse, Deumque in has tam iniustas nuptias iram effudisse, qui prolem masculam semel atque iterum susceptam superesse noluit; nec aliud quidquam expectari posse, quam ut funesta illa bella nuperrime consopita novis cladibus resuscitarentur, nisi de legitimo regni haeredo certo constiterit. Illam igitur repudiandam, ut omnis scrupulus regi ex animo tolleretur, eiusque animae tot annos incestu pollutae, et simul regni saluti ex certa legitimae prolis successione consuleretur.
3. Hinc rex Clementi VII pontifici Romano supplicat, ut delegaret qui de causa cognoscerent, utque vel dispensatio Iulii pontificis sacrarum literarum authoritate confirmaretur, vel ipse ab excomminicationis sententia absolveretur, et matrimonium ipsum nullum et invalidum fuisse, ipsique licere cum quacunque alia muliere (alio non obstante canone) matrimonium contrahere declaretur. Delegavit ille Wolsaeum et cardinalem Campegium, cui et bullam clam tradidit, in qua regis votis favorabiliter annuens quantum cum Deo potuit, singula concedit si contigat matrimonium cum Catharina alias contractum nullum fuisse, et esse declarari: veram hanc bullam, prout res imperatoris in Italia succederent, vel celandem, vel publicandam. Agitabatur iam passim quaestiones, an iure divino liceat fratri relictam fratris accipere in uxorem? Si hoc iure divino vetitum, an papali intervenienti dispensatione non possit fieri licitum. Cum autem huiusmodi matrimonium, sacrosanctis utriusque Testamenti legibus adversari, etiamsi pontificis Romani accesserit dispensatio, plures orbis Christiani academiae, virique doctissimi suis suffragiis comprobassent. Rex in amorem Annae Bolenae exardere coepit, simulque cardinalis (incaepti sero paenitens) ira incitatus, clandestino effecit ut pontifex Romanus academiarum sententias pontificia authoritate confirmare abnueret, et causa Romae, et in Anglia de die in diem ampliando protraheretur. Cardinalis enim a Bolena quae doctrinae euangelicae addicta fastum ipsius pompa plenissimum oderat, timebat; itidem et pontifex ab imperatore iam in Italia praepotente, qui Catharinae materterae causam accerrime defendebat. Nec pontifex Henricum irritare volebat, qui ipsum iampridem a Caesarianis captum sua opera et pecunia liberaverat. Henricus, etsi hinc animus ira aestuaret, occultavit tamen, et primum ipse assidue et humilime per legatos et literas, deinde praesules et proceres Angliae per libellum supplicem chirographis suis subsignatum demissis precibus ad pontificis pedes advoluti obsecrarunt, ut apostolica authoritate firmaretur (ipsorum verbis utor) quod duae academiae Angliae, quod academia Parisiensis, quod multae aliae academiae, quod doctissimi et integerrimi viri domi forisque verum esse affirmarant, ac pro vero defendere tam verbo quam calamo paratissimi erant. Infaelicitatem autem singularem esse, si a sede apostolica hoc ille princeps non obtineret, cuius solius ope sua stat sedi apostolicae authoritas a multis impetita, quibus partim ferro, partim calamo, partim voce atque authoritate saepius restitit, et tamen solus illius authoritatis beneficio non frueretur. Ut frueretur iterum atque iterum obtestati sunt, ne intestina bella de iure successionis denuo recrudescerent.
4. Praesules etiam veriti ne pontifex regnum interdicto, aut regem excommunicatione, innodaret, suis seorsim literis triste inter Alexanderum III pontificem Romanum, et Henricum II Angliae regem dissidium in memoriam revocarunt, et inter alia rationum momenta, his ipsissimis fere verbis, quibus Gilbertus episcopus Londinensis tunc temporibus usus erat, infimis cum precibus admonuerunt. Zelum vestrum accensum ut ad tempus intra fines modestiae cohibeatis, submississime supplicamus: ne vel interdicti sententiam, vel ultimum illud praecisionis elogium proferendo, ecclesias innumeras subverti misere patiamini, et tam regem ipsum, quam innumeros cum eo populos, a vestra, quod absit, obedientia irrevocabilitier avertatis. Melius est membrum capiti cohaerere, vel saucium, quam a corpore proiici, iam praecisum. Redeunt ad sanitatem saucia, vix corpori coalescunt iam praecisa. Adducit desperationem praecisio, cum sanet vulnus saepissime caute medicantis operatio. Unde, si placet, consultius est, ut sanando vulneri, si quod est, ad praesens operam detis, quam ecclesiae Dei partem nobilissimam praecidendo, quae turbata sunt hoc tempore, longe supra quam possit exprimi, perturbetis. Sanguis regius tunc scit demum vinci, cum vicerit. Nec erubescit cedere cum superaverit. Mansuetudine leniendus est, monitis et patientia superandus. Quid enim si iacturam quandam temporalium infert vel exhibita, vel in tempus exhibenda adhuc etiam patientia? Numquid non severitati retrahendum est, cum strages imminet populorum? Numquid non in mare multa iactanda sunt, cum iam spondet interitum confusio foeda maris et fluctuum? Verum cum haec surdis auribus pontifex et cardinales per quinque plus minus annos negligerent, aegerrime ferentes pontificiam in dispendando potestatem in quaestionem devocari, regemque Romam citandum censerunt; perpulerunt principem animi plenissimum, protervia ecclesiasticorum quorundam domi irritatum, qui pro causae aequitate iniquissime, pro regia dignitate indignissime, et pro meritis in ecclesiam Romanam ingratissime secum agi existimavit, ut uno fere eodemque tempore Catharinam repudiaret, Wolsaeum cardinalem bonis exueret, episcopos, quod legatinam eius authoritiam in regiae praeeminentiae fraudem agnoverant, ingente pecunia mulctaret, pontificis Romani authoritatem profligaret, titulum supremi capitis ecclesiae Anglicanae sub Christo a synodo et Angliae academiis delatum admitteret. Annam Bolenam trabea honoraria indutam, sertoque aureo redimitam honore marchionissae Pembrochiae cum assensu procerum regni ob generis nobilitatem, virtutumque meritum (ita se habent verba) exornaret, in uxorem duceret, reginamque sacrari iuberet, Clemente VII frustra indignante, matrimonium prius validum et canonicum esse decernente, et regem maioris excommunicationis poenam incurrisse pronuntiante.
5. Ex his nuptiis nata est Elizabetha Greenwici ad Tamisim die VII Septembris MDXXXIII. Mox vero nuptiae illae cum Catharina contractae, irritae et incestuosae: hae cum Anna licitae, et ex iure divino, parlamentaria authoritate iudicantur. Elizabetha, si mascula regi soboles defuerit, regni haeres declaratur, et in regis fidem, et haeredum ex Anna a singulis iuratur. Cumque Paulus tertius has nuptias denuo Romae pronuntiare statueret, et domi virgo in Cantio a religiosis subornata quasi divino furore percita, in easdem atque regem multa effutire, titulus supremi capitis ecclesiae Anglicanae, cum omnimoda authoritate errores, haereses, et abusus in eadem reformandi. Regi a regni ordinibus defertur, et iusiurandum illud in fidem haeredum regis ex Anna confirmatur. Anno tamen tertio vix exacto, ille in amores, suspiciones, iram, caedem et sanguinem proiectus, ut novo Ianae Seimorae amori viam patefaceret, Annam, quae abortum masculum fecerat, violati thori ex levi suspicione insimulatam in iudicium vocat. Illa obiecta ita diluit ut multitudini adstanti innocens circumventa videretur, pares tamen damnarunt. Damnata regi per nuntium belle et festive singulares gratias de cumulatis in eam beneficiis egit, scilicet quod genere minus illustri ad illustrem marchionissae dignitatem, consortis honorem, et reginae celsitudinem evexerit: quodque longe maximum, cum in terris sublimius evehere non possit, in coelum, ubi aeterna inter innocentes gloria fruatur, extollere iam voluerit. Supplicium placide et Christiane subiit, prospera quaeque regi comprecando, et inimicis ignoscendo.
6. Ille postridie Ianam in uxorem ducit, nuptias cum Anna non minus quam cum Catharina plane illicitas et irritas parlamentaria authoritate declarat, earum filias Mariam et Elizabetham inde esse illegitimas, et regni successione excludendas. Illa Edwardum, qui patri in regno successit, ex utero excisum enixa, statim periit. Rex de uxoris morte parum solicitus novis amoribus et in Italia et in Gallia, ut sibi amicos conciliaret, statim vacat. Animi tamen ambiguus et ad singula pavidus, dum a pontificiis ob rebelliones excitatas timet, ex nobilioribus ne seditiones commoverent, aut exteris hostibus se coniungerent, alios leviculis de causis, alios inauditos capite truncat. Religiosos ob pervicaciam in pontificia potestate asserenda proditorum supplicio crebrius afficit, et ex avaritia monasteria maiora, ut antea minora, venerandae vetustatis et maiestatis plenissima diruit, opesque tot annos congestas diripit, causis ex humanae fragilitatis vitiis, et solutiore vita quaesitis. Simulque protestantes ut haereticos comburit ex lege, quam vocarunt, sex articulorum contra eos qui Romanae ecclesiae doctrinam de transubstantione, una in sacramento Eucharistiae specie, sacerdotum caelibatu, votis, missa privata, et auriculari confessione impugnarunt. Adeo ut uno eodemque loco et tempore in pontificios laqueo et dilaniatione, et in protestantes vivicomburio saeviretur. Unde cum domi terribilis et foras tyrannicus haberetur, primum reiectus a Maria Lotharinga ducis Guisii filia, quam Iacobo Scotorum regi nepoti rivalis factus ambivit, deinde a Christiana Danica ducissa Mediolanensi Caroli V nepte, aegre Annam Clivensem, dum protestantium in Germania amicitiae se applicaret, in uxorem obtinet. Eam autem statim atque duxerat, quasi forma principe indigna aversatus abiicit, in fastidium ac libidinem iuxta lascivus, causatus illam ducis Lotharingiae filio prius fuisse desponsatam, et nescio quam muliebrem impotentiam, ut Catharinam Howardam Edmundi Howardi filiam, Thomae ducis Norfolciae neptem superinduceret, quam anno vertente pudicitiae iam ante violatae ream peractam obtruncat, thorumque regium Catharinae Parrae ex equestri familia iterum viduae aperit.
7. Cum tam ex intemperanti iuventute corpus effoetum sentiret, irritatior in Gallum, quod Scotis subsidia contra Anglos submisereat, et aequior Carolo Caesari, qui Catharinae materterae repudium penitus oblitus, spem certam reconciliandi ipsum ecclesiae Romanae occulte fecerat (qua in re Gallus iam illuserat), cum Carolo foedus contra Gallum iniit. Deinde Galliam cogitans, ut maiorem apud Carolum gratiam intret, et simul conscientiae exulceratae satisfaceret, regni ordinibus in comitiis proposuit, ut si ipse et Edwardus filius sine sobole diem obierent, primum Maria, et si proles deficeret, Elizabetha deinde in regno succederet. Sin autem hi sine prole obirent, corona Angliae ad eos devolveretur, quibus ille vel literis patentibus vel supremis tabulis assignaverit, quod libentissimis omnium animis scitum et sanctum erat, laesae maiestatis poena contraeuntibus inflicta. E Gallia Bononia capta, et ingenti pecunia profusa reversus, dum ipse anxius Angliam novis quotidie suborientibus opinionibus distractam ingemisceret, et ipsa Anglia opibus exhaustis, pecunia aere intermixta depravata, monasteriis priscae pietatis monumentis dirutis, nobilium, praesulum, pontificiorum, et protestantium cruore promiscue effuso, et Scotico bello implicata, luctuosa suspiraret, supremum spiritum pinguedine diffluens ex virulenti herpetis in crure inflammatione, anno MDXLVII inchoante exhalavit. Princeps magnanimus, in cuius maximo ingenio inerant, confuso quodam temperamento, virtutes magnae et vitia non minora.
8. Edwardus filius vix decennis successit, Edwardo Seimoro duce Somersetti eius avunculo protectore constituto. Cuius auspiciis insignis victoria de Scotis ad Muselburgum reportatur, dum Angli pacti foederis fidem de Maria Scotorum regina Edwardo desponsanda armis repetunt, et feralis lex sex articulorum aliaeque ab Henrico VIII contra protestantes latae refiguntur, illae ad pontificiam authoritatem profligandam confirmantur, missa abrogatur, imagines e templis emoventur, utriusque testamenti libri vulgari lingua procuduntur, officia divina in eadem celebrantur, et utraque species in Eucharistia praebetur. Caeterum sacrilega avaritia in res ecclesiasticas, collegia, cantarias, nosocomia, et pauperibus dicata, quasi superstitiosa rapaciter involavit, ambitio et aemulatio inter proceres, audacia et inobedientia inter plebeios adeo insolenter exultarunt, ut Anglia quasi lymphata intemperiis agi sibi videretur, rebellionibus, tumultibus, partium studiis, pecuniae depravatione et omnibus malis quae sub rege puero accidere solent, intus misere intabescens. Accesserunt etiam damna foris accepta, propugnacula Anglorum in Scotia, necnon in Gallia amissa, Bononia quae tanti constitit, et omnes arces in agro Bononiensi ab Anglis extructae cum tormentis et omni apparatu bellico pacta pecunia, non sine insigni Anglici nominis probro, Gallis tradita; cum Anglia seditionibus divulsa defendere non valeret, Carolus imperator ex foedere rogatus auxiliari negaret (utpote quae Anglis post initum foedus acquisita), etiam gratis oblatam recusaret. Et ad infaelicitatis cumulum, protector adversus Dudlaei ducis Northumbriae fraudes incautus feloniae damnatus ex lege recenti de consilio inito occidendi consiliarios regios, Northumbrium scilicet et alios, capite plectitur, filius ex privata lege maxima patrimonii parte et paternis honoribus spoliatur; et ipse rex suorum praesidio nudatus, ambitiosorum immanitati expositus, immature (morbo an veneno incertum) praeripitur, incredibili ob eximias supra aetatem virtutes desiderio apud populum relicto.
9. Tristi hoc tempore cum Dudleius malis artibus fraternum amorem inter protectorem et Thomam Seimorum fratrem dissolvisset, occasione arrepta ex muliebri aemulatione inter reginam dotariam Thomae coniugem, et ducissam Somersetti protectoris uxorem, inter alia ad Thomam laesae maiestatis convicendum, obiiciebatur illum cogitasse de rege in suam potestatem redigendo, et Elizabetham regis sororem in uxorum ducendo. Illa autem totius rei ignara, et longe ab omni suspicione interea adolescebat, summa apud Edwardum fratrem (qui non alio quam dulcis sororis temperantiae nomine salutavit) et singulari apud proceres et plebem gratia. Forma enim erat inprimis venusta et imperio digna, gravitate modesta, ingenio splendido, animo regio, memoria faelici, et optimarum literarum studio indefesso, adeo ut ante XVII aetatis annum Latinam, Gallicam Italicam linguam calleret, et Graecam mediocriter. Nec musicam, quantum principem deceret, neglexit, ut quae scite et iucunde caneret psalleretque. Cum Rogero Aschamo, qui eius studiis admotus, locos communes Melanchthonis, integrum Ciceronem, magnam partem historiarum T. Livii, selectas Isocratis orationes (quarum duas in Latinum convertit), Sophoclis tragaedias, novumque testamentum Graece legit, e quibus et linguam purissima dictione, et mentem aptissima praeceptione instruxit, bonisque literis non ad pompam, sed ad vitam et virtutem ita fuit assidua, ut ad miraculum usque fuerit inter sui seculi principes erudita.
10. Liberalia autem haec studia fratris Edwardi mors interrupit; vixdum expiraverat cum a Dudleio Northumbriae duce (qui regnum Ianae Greiae, cui filium desponderat, affectabat) internuntii interpellarent, ut pacta pecunia et latifundiis quibusdam assignatis iure suo in regnum cederet. Illa modeste respondit, cum Maria sorore natu maiore prius transigendum, qua superstite se nihil iuris sibi posse arrogare. Mox publica praeconis voce Iana Greia Henrici VIII e secunda sorore proneptis, regina Angliae promulgatur. Causae quaesitae, scilicet quod Maria et Elizabetha illegitimae parlamentaria lege iudicatae, quae nunquam rite abrogata (licet illas rex pater suo ordine post Edwardum VI, si soboles deficeret, successuras eadem lege declarasset). Quodque sorores illae civili Anglorum iure Edwardo successores haereditario esse non possent, quia non germanae, sed (ut iurisperiti nostri loquuntur) of the halfe bloud. Subinnuitur etiam Henricum VIII supremis testamenti tabulis ius regni in Ianam illam Greiam transcripsisse, simulque demonstratur quanti sit periculi, si Maria aut Elizabetha exteris principibus nuberent, qui pontificis Romani authoritatem iam Anglia eliminatam revocarent, externoque iugo Anglos subiicerent. Et in eandem sententia literae patentes Edwardi VI paulo ante mortem confectae, pluriumque procerum, episcoporum, iudicum, et aliorum chirographis munitae proferuntur.
11. Nihilominus propensissima procerum et plebis in Henrici VIII filias voluntas hanc tempestatem fato duci et Ianae funesto intra vicesimum diem dispulit, Mariaque per universam Angliam regina declarata. Cui ad urbem Londinum cum exercitu accedenti Elizabetha (ne sororis, et suae etiam ipsius causae quae tunc agebatur, deesset) cum quingentis equitibus obviam processit. Primis quae Maria habuit comitiis parlamentariis, quaecunque contra matrimoniam inter Catharinam reginae matrem et Henricum VIII decreta fuerant antiquantur, illudque legi divinae consonum et ad omnia validum esse ex his rationibus iudicatur: quod cum parentum ipsorum, principum prudentissimorum consensu, virorum gravissimorum tam Angliae quam Hispaniae consilio, et matura eruditissimorum in orbe Christiano deliberatione contractum, celebratum, et liberorum procreatione consummatum fuisset. Idem etiam religionis cultus, et sacramentorum administratio quae in usu fuerant moriente Henrico VIII revocantur, sine ulla tamen omnino pontificiae potestatis agnitione vel mentione. Quod reginam et cardinalem Polum imprimus solicitos habuit, qui in re matrimonii parentum consensum et prudentum iudicium non aliunde quam ex pontificis Iulii II dispensatione dependere crederunt; et sacramentorum usum nondum in ecclesiam rite receptum sine pontificis authoritate permitti succensuerunt. Verum ordines regni, quod Maria deprehendit, authoritatem pontificis Romani iam excussam denuo admittere et agnoscere verebantur. Nec ferebant ut regina titulum supremi capitis ecclesiae Anglicanae deponeret, in quem ipsorum plerique praesules, proceres, et plebeii Henrici VIII haeredibus et successoribus iuraverant, et plurimi rem ex ecclesiae bonis auxerant. Illa autem deponere ex animo gestiit, persuasa universum ius suum ad regnum non aliunde quam ex potestate pontificis Romanis, qui pro ea sententiam tulerat, firmari, postquam pater eam illegitimam pronuntiari curasset. Certe plurimi hoc tempore pontificiam potestatem et externum iugum adeo exosi sunt, ut Thomas Wiatus et Cantiani nonnulli decimo die post nuptias Mariae cum Philippo Hispano pactas in rebellionem proruperint, persuasi non alio consilio pactas, quam ad Anglorum cervices Hispanorum viribus gravius sub Romano iugo deprimendas, atque ad Elizabetham proximam regni Angliae haeredem e medio tollendam. Et Carolus V imperator, gnarus animorum in Anglia, eiusmodi moras Polo cardinali cum legatina a pontifice potestae Angliam cogitanti iniecit (nec sine reginae consilio) ne rebus nondum constitutis offensionem concitaret, ut in Angliam non veniret nisi post quindecim menses. Cum iam tertium parlamentum haberetur, nuptiae inter Mariam et Philippum essent celebratae ex Iulii III pontificis Romani dispensatione, eo quod secundo et tertio consanguinitatis gradu fuerint coniuncti, et Carolus ipse imperator sponsalia cum Maria impubere de futuro quondam contraxisset. Tum demum ille ab imperatore dimissus in Angliam venit, et natalibus restitutus, ordinibus rogando et obtestando proposuit, ut leges contra haereticos restabilirentur, omnes leges a vicesimo regis Henrici VIII anno contra Romanam sedem promugatae abrogarentur, et universum regni corpus ecclesiae Romanae reconciliaretur. Quae aegre impetravit, nec prius quam bona monasteriis, collegiis, episcopatibus etc. ab Henrico VIII et Edwardo VI ablata, reginae et possessoribus simul eadem sanctione confirmarentur, ne quies regni turbaretur. Hinc ille statim clerum populumque schismatis crimine absolvit, Romae prae gaudio solennis missa ab ipso Iulio III pontifice celebrata, supplicationes decretae, iubilaeum indictum, et plenaria concessa indulgentia singulis qui pro unione regni Angliae Deo gratias egerint. Eoque missi Antonius vicecomes Montisacuti, Thomas Thurlbeius episcopus Eliensis, et Edwardus Carnus ad gratias de schismatis venia agendas, debitamque papae et sedi apostolicae submissionem et obedientiam regis, reginae, regnique nomine praestandam. Quibus in palatio apostolico et aula regum publicum datur a Paulo IV (Iulius iam obierat) consistorium, obedientia admissa, venia et absolutio a cardinale Polo data, approbata et denuo data. Atque ad Mariam et Philippum magis demerendos, papa Hiberniam in regnum ex apostolicae potestatis plenitudine perpetuo erexit, et titulo dignitate, praeminentiis regiis, etc., insignivit et decoravit. Quae tamen singula ordines Hiberniae ex sua authoritate Henrico VIII cumulate detulerant, et ipsa regina iam antea utebatur et fruebatur. Sed haec non huius loci.
12. Religio Romana nunc in Anglia constituta videbatur, ecclesiastica tamen hominum natio, cum ex regina tam quadragenaria, exsucca, et valetudinaria prolem vix sperarent, ab Elizabetha etiamnum timuerunt. Illam enim protestantium religioni innutritam norunt, et in illam quasi solem orientem omnium animos et oculos coniectos prospexerunt. Serio igitur a primordio regni Mariae consultarunt, ne religio iam revocata quid detrimenti per illam caperet. Prolem regiam scelere tollere sanioribus, et ipsi Mariae principi pientissimae (licet in illam ob maternas simulates iniquiori) piaculum visum; contra quibusdam malesanis qui ad religionem Catholicam stabiliendam nihil non audendum, nihil non perpetrandum quo iure, qua iniuria censuerunt. Percommodum vero illis acciderat, quod Thomas Wiatus, Petrus Carewus, Iacobus Croftus, et allii e protestantium numero turbulenta et temeraria sediose moliti essent, et Elizabetham Edwardo Courtnaeo Devoniae comiti matrimonio iungere sategissent. Hinc illa quasi conscia in carcerem contrusa, seditionis affinem esse primum incerti rumores sparsi, deinde nonnulli ad quaestionem in caput abrepti, aliis tormenta adhibita. Croftus minime consciam fuisse et extra omnem seditionis culpam religiosa asseveratione coram affirmavit. Wiatus item (qui subaccusasse ferebatur) extremum supplicium subiturus, item palam professus est. Nihilominus illa adpositis custodibus huc illuc raptata, famulisque et ancillis in vincula subinde adductis, durius quam pro dignitate tractata.
13. Interea Henricus II rex Galliarum clandestinis literis amore plenissimis recreat, multa et magna pollicitus in Galliam evocat; an ex amore, aut dolo ut maius periculum crearet, Scotorumque reginae nurui destinatae viam ad Angliae coronam post Mariam muniret, non dixero. Christianus etiam tertius rex Daniae, qui iampridem protestantium religioni nomen dederat, studium omne defert, simulque de nuptiis eam Frederico filio clandestino agit. Quod cum pontificiis in Anglia suboluisset, minas et pericula denuo intentant, et sibi timentes clamitant, omnia religioni Romanae, reginae, et regno intuta esse dum illa superesset: itaque vel laesae maiestatis, vel haereticae pravitati necessario damnandam. Eaque tempestate dum in minoris notae protestantes saeviretur, Ioannes Storius legum doctorem et alii ingenio immiti per circulos passim arctuarunt haeresis radicem (illam innuentes) excindendam, non ramusculos amputandos. Cum tamen illa, ut navigium ingruente tempestate sese moderans, ad Romanae religionis normam sacra audiret, et saepius confiteretur, imo cardinale Polo asperius interpellante, se Romane catholicam prae terrore mortis profiteretur. Hoc Maria tamen haud credidit, non oblita se mortis terrore propulsam literis sua manu ad patrem scriptis (quas ipse vidi) et pontificis Romani authoritati in Anglia in aeternum renunciasse, simulque agnovisse patrem supremum sub Christo ecclesiae Angicanae caput, matrisque suae nuptias cum Henrico patre incestuosas et iniustas fuisse. Nec cardinali ipsi caeterisque praesulibus hoc persuaderi poterat, qui eam in Romanae religionis securitatem sublatam optarunt. Quod tamen Philippus Mariae maritus, et Hispani aequis auribus audire non poterant, in Elizabetham aequiores, non tam quod afflictae principis virginis fortuna misericordiam allexerit, quam suis rationibus provide consulentes. Praeviderant etenim, Elizabetha sublata, per Mariam Scotorum reginam haeredem regni Angliae proximam, iam Galliae delphino desponsatam, Angliae, Hiberniae, et Scotiae regna sceptro Gallico posse adiungi, quo nihil Hispanorum magnitudini, quibus continentia iam erant cum Gallis bella, formidolosius erat.
14. Cum igitur Elizabetham tollere sine impietate non possent, longe ex Anglia amovere consultissimum nonnullis visum, et Emanueli Philberto Saubaudiae duci elocare. Nec hoc Hispano placuit, qui Carolo filio eam antea destinaverat. Et Thomas Cornwallius reginae a consiliis dissuasit, utique populum Anglicum aegerrime laturum, imo minime passurum, ut proxima regni haeres a regno peregre abduceretur. Quo quidem tempore Maria pro inveterato in Elizabetham odio, et quod illa nuptiis cum Sabaudo alienior esset, ita ira excanduit ut contumeliis onerarit, et Mariam Scotorum reginam certam et indubitatam esse Anglici imperii haeredem sibi proximam subinde affirmare non dubitaverit. Has in Elizabetham consultationes intervertit bellum a Maria in mariti gratiam Gallo denuntiatum, quae licet prima et praecipua causa, aliae tamen additae, et illae quidem verissimae, scilicet quod Gallus, contra foederis leges, ducis Northumbriae et Thomae Wiatti rebelliones, Dudlei et Asthoni machinationes in ipsam per administros foverit, piratas in Anglicos mercatores emiserit, Staffordum armis et navibus ad castrum Scarburgum occupandum instruxerit, Caletum malis artibus tentaverit, Anglicam monetam in Gallia adulterari permisit, Belgiumque, quod Angli ex pacto tueri tenentur, invaserit. Hoc bello flagrante, et Scotis quos Gallus excitarat limites Angliae infestantibus, Caletum, arces Risbank, Newnambrig, Mere, Oye, Hammes, Sandgate, arx et oppidum Guinarum amittuntur, et inter crebra praesulum funera, quae tristi omine iram divini numinis denuntiasse videbantur, Maria a marito neglecta, et maerore ex Caleto amisso (quod annos CC iuris fuerat Anglici) confecta, febre semestri et aqua intercuti die XVII Novembris e vita migravit MDLVIII, cum quinque annos et IV menses regnasset. Princeps apud omnes ob mores sanctissimos, pietatem in pauperes, et liberalitatem in nobiles atque ecclesiasticos nunquam satis laudata. Caeterum tempus infame fuit ex immane praesulum saevitia qui protestantium vivicomburiis Angliam tristissimo ubique spectaculo funestarunt. Plures enim ex omni ordine, episcopos, verbi ministros, et plebeios hoc diro supplicio quinquennio absumpserunt, quam (ut quidam observarunt) Henricus VIII totis XXXVII annis vel Anglia viderit, ex quo regnante Ioanne Christiani in Christianos apud nos flammis saevire coeperint. Eodem quo Maria obiit die, post pauculas horas Polus cardinalis, archiepiscopus Cantuariensis, quartana conflictatus expiravit. Vir quem pietas, doctrina, et integritas multo magis quam regii generis splendor illustrarunt, licet ille Georgi ducis Clarentiae, fratris Edwardi IV regis Angliae e filia nepos.

Perge ad 1558