Tessera caerulea - commentariolum D. Francisci Baconi. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
MDXCII. Proditor declaratur. | Bothwellus iterum regiam adoritur. | Iesuitae Romanam religionem promovent. | Inquisitio in vitam Perotti. | Accusatur. | Condemnatur. | Moritur. | Auxilium iterum Gallo submissum. | Quibus conditionibus. | Quae non servatae. | Parmensis moritur. | Raleighus in Americam destinatur. | Sed frustra. | Ille classem dividit. | Ioannes Borroughus caraquam Hispanicam intendit. | Aliam capit. | Praeda et praedatores. | Mercatorum avaritia. | De tormentis bellicis edictum. | Regina academiam Oxoniensem invisit. | Thamesis aquis defecit. | Vicecomitis Montis-acuti obitus. | Et Thomae baronis Scropi. | Et Christopheri Wraii.
RIMIS
huius anni diebus rex edicto declaravit Bothwellium fuisse authorem huius periculosi et igminiosi incoepti; eum hominem esse ex vitiis ita conglutinatum ut virtutibus omnino renuntiarit, atque Deo et authoritati a Deo constitutae ex insolenti protervia insultarit. Post reditum ex Italia se omnibus turbis intermiscuisse, etsi sua nihil interesse, Davidem Humium nefarie trucidasse, quod tamen condonatum, atque ita scelera sceleribus cumulantem, formidasse ne ex iure in eum ageretur, eoque magis, quod ariolus in Italia exitium a iusto regis iudicio imminere praedixerat. Formidinem hanc auctam fuisse cum Guilielmum
Stewartum ab Uchiltre regis famulum furenter occidisset, inde se omnibus impiis, sanguinariis, et sui similibus consociasse, in utriusque regni perniciem cum papa et Hispano coniurasse, postea in illorum partes abiisse qui ad Pontem Deae longe ab aula arma ex privatis in quosdam aulicos odiis induerant. Illos rege veniente protinus arma exuisse, istum prope Edenburgum regis sedem castra posuisse, quosdam intercepisse, nec prius quam rex in procinctu, recessisse; statim ad diabolicas artes conversum necromanticos et sagas de rege tollendo (dum in Dania abesset) consuluisse ex promeritae poenae metu, spe impunitatis, et diadematis. Hinc in carcerem coniectum, cum iam ex quibusdam conditionibus liberandus esset, conscientia sceleris lancinante, carcere erupisse, et contracta peditissimorum colluvie regiam invasisse non alio consilio quam ut rege sublato et iustitia conculcata licentius grassaretur, regem sedulo indagasse, fores cubiculi eius igne, reginae malleo aggressum, ex regis famulis alios occidisse, alios sauciasse, nec alia de causa quam in regis invidiam. Edixit itaque rex ut nemo istum aut socios hospitio reciperet, foveret, necessariaeque ministraret, poena proditorum receptioribus proposita.
2 . Quomodo comes Huntleius ex authoritate huius edicti ad persequendem rebellem cum armata manu cancellario impellente prosiliens aedes comitis Moravii, qui Bothwellium hospitio exceperat, oppugnavit, et Moravius occisus, Huntleius inde incarceratus, et post breve tempus, cautione se iudicio sistendi interposita, liberatus domum rediit, ubi a Clan-Hattenis et Moravii amicis in ultionem exardentibus gravissime exagitatus multa et magna pertulit et intulit damna, ad Scoticam proprie spectat historiam, et valde ad Anglicam haec paucula Scotica subiungere.
3. Bothwellius, tumultuario milite contracto ex limitibus et Anglia ubi latuerat, in Scotiam rediit, regemque iterum mense Iunio in regia Falklandia non meliore quam antea successu adortus, simul enim ac aulicos resistentes vidit, fugam in Angliam meticulose corripuit. Cancellarius tamen ab eius amicis ex aula submovetur, Iesuitae interea ad pontificiam religionem promovendam nobilium animos ubique tentarunt. Ministri itidem ne religio quid detrimenti caperet, legem rogarunt ut qui religionem in Scotia constitutam non profiterentur, excommunicatione mox innodarentur, et nisi post annum profiterentur, omnia bona cum dum vixerint fisco adiudicarentur. Inter eos quos excommunicarunt erat Georgius Kerrus legum doctor, quem Hispaniam sub finem anni cogitantem ministri adeo sagaciter
prosequuti sunt, ut navem iam conscensurum apprehenderent, et dum singula excuterent, repererunt chartas puras, alias forma literarum missivarum regi Hispaniae inscriptas,
alias ad arcana pacta, singulas subsignatas nominibus et sigillis Guilielmi comitis Angusiae, Georgii comitis Huntleiae, Francisci comitis Arolliae, et Patricii Gordoni ab Achindon. Sed haec plenius scripserint Scoti qui exploratius norunt.
4. Iam tempus postulat ut ad Anglica regrediamur, Hibernia enim non alias pacatior. At per universam insulam scrupulosa habita est inquisitio in vitam, mores, verba, et actiones Ioannis Perotti nuper proregis, quem ob prudentiam et operam navatam in sanctius consilium a regina adscitum, Hattonus cancellarius in clientuli gratiam,
aliique in aula aemuli quasi hominem fastuosum de gradu deiicere summopere conabantur. Eoque res deducta est, ut cum unum et alterum delatorem in Hibernia invenerint, cum, obnitente Burghleio thesaurario (etsi Hattonus iam obierat), in iudicium mense Aprili accerserint. Delegati erant Henricus baro Hunsdonius, Thomas baro Buckhurstius, Robertus Cecilius baronis Burghlaei filius (qui nuper ob spem optimam in patris solatium reipublicae admotus, et in sanctius consilium advocatus), Ioannes Fortescuus, Ioannes Wolleius, et iustitiarii nonnulli.
5. Accusabatur primum regiam maiestatem probrosis verbis violasse, utique dixisse, eam illegitimam, meticulosam, et curiosulam esse, viros militares non curare, impediisse quo minus ille Ultoniam in ordinem redigeret, illiusque operam aliquando desideraturam. Secundo notissimos proditores et sacrificos Romanos sustentasse. Tertio occulte cum Parmensi et reginae hostibus consilia commiscuisse. Quarto rebelliones O-Rorci et illorum de Burgo fovisse. Maiestatem verbis violasse haud diffiteri poterat, ea autem non prave fuisse cogitationis respondet; incaute per iracundiam et imprudentiam cum bene inchoata in Hibernia perficere prohiberetur excidisse ex animo dolet. Caetera homo a pontificia religione aversissimus, ut nec indiciis apertis, nec idoneis testibus firmata diluit.
6. Intra delatores et testes erat Philippus Williams ipsi quondam ab epistolis, Dionysius O-Roghan Hibernicus sacrificus uxoratus, cui eius chirographum ementitio vitam condonarat, ut ipsi usui esset ad sacerdotum molitiones detegendas, et Waltonus homo fidei prostitutae. Cumque acriter contra Pophamum procuratorem regium et caeteros forenses oratores causam defendisset ad horam noctis undecimam, a duodecim viris maiestatis laesae reus pronuntiatur. Capitalis autem sententia in aliam diem prorogatur; quae ex iuris formula necessario ferenda, adversariis urgentibus post viginti dies lata. Quo die Burghleium hominis sortis illachrimasse fertur, et suspirantem dixisse, Odium quo iniustius eo acrius esse. O-Roghan sacrificus annua pensione quadraginta librarum donatur. Perottus mense Septembri in arce Londinensi morbo e vivis excessit, cum lenita principis ira spes vitae ostenderetur. Illa enim hisce diebus saepius illud Theodosii, Honorii, et Arcadii rescriptum laudare audita est, Si quis imperatori maledixerit, si ex levitate, contemnendum, si ex insania, miserandum, si ab iniuria, remittendum. Bona filio qui Essexii sororem duxerat ex transcriptione prius facta et reginae gratia obvenerunt. Ita viro bene merito et sane splendido effraenis linguae procacitas exitium comparavit. Acrem enim sui memoriam probra apud principes relinquunt.
7. Gallum cum auxiliaribus sub Essexiae Anglis superiore anno bruma ingruente, ad Rothomagum castra posuisse diximus, et ibidem cum exilibus quas habuit copiis misere hibernavit. Vere appetente cum omnibus hibernae obsidionis molestiis lassatus, et urbi munitissima expugnandae impar, nec castra propius admoveret (etsi bis mille militum ex Anglia submissi), nec aliquid attentaret, nec Essexium, qui ut gloriam aliquam reportarit, in se recepit cum Anglis hiatum aperire et in urbem irrumpere, audiret. (Providi enim Galli urbem opulentissimam quam brevi in potestatem redigi posse sperarunt, Anglis diripendam obiicere indignum existimarunt). Essexius spe omni rerum gerendarum abscissa, post quam Villarsium Rothomagi praefectum ad singulare certamen frustra provocasset, suos admodum attritos Roger Williams fidei reliquens, Gallo valedixit, atque in Angliam maturavit ab ipsa regina revocatus, atque ab amicis monitus aemulos in aula principis aures obsidere, et ex eius absentia gratiam subdole praeripere. Paucis post diebus ipse etiam Gallus suis dilabentibus, hostibus crebro erumpentibus, et Parmense imminente, hanc lentam obsidionem solvere caepit, et quibusdem in castris relictis cum caeteris Diepam se contulit. Parmensis etenim iam iterum a coniuratis Gallis accersitus cum Rainutio filio in Galliam signa intulit quasi praesidariis in Chaumo suppetias laturus. Novum Castrum caepit; faeliciter contra regis
equites ad Aumalium velitatus, animum Rothomagensibus ita auxit ut erumpentes regis castra invaderent, et tormentis potirentur.
Ille Albevillam rediit quasi domum reversurus. Reversum rex credidit; inde obsidionem ex inopia commeatus solvit, et magnam exercitus partem dimisit. Nec mora; ille occasione arrepta cum auctioribus copiis caeptum persequutus Caudobecco capto Sequanam flumen ad subvehendum in famelicam urbem annonam aperuit ingressus, rebelles confirmavit, atque militari astu semper pugnam detrectans non sine clade aeger corpore domum redit. Quo tempore quam strenue Angli pugnarint, cum prima acies coniuratorum castris apud Yuecotum exueretur et profligatur, ipse rex suis ad reginam literis Viccara-villae datis testatus est, in quibus Rogerum Williams tanquam alterum Caesarem extulit, et Mathaeum Morganum collaudavit.
8. Ille hac bellorum mole fere
obrutus ad Elizabetham denuo necessario confugit, apparatum bellicum et VI M militum in bellum Britannicum efflagitans. Illas MMMM militum, quaedam tormenta maiora cum apparatu mittere adnuit, ex hoc cum Beauvoiro Nocleo et Sancio (qui a rege delegati) pacto, ut rex nec pacem cum coniuratis iniret, nisi primum se submiserint, et regi ad Hispanos e Gallia expellendos auxilium praestiterint, nec cum Hispanis nisi ipsa consentiente; Anglis in Britannia militantibus oppidum munitum et portum in receptaculum assignaret, IV millia peditum Gallorum et mille equites illis adiungeret, transvectionis impensas, et pecuniam in stipendia numerandam intra annum rependeret, et hoc pactum in acta camerae computorum referretur. Hinc Norrisius, qui e Britannia revocatus ut de rebus Britannicis reginam edoceret, mense Octobri remittitur. Ubi cum Galli se non coniungerent, nec promissa facerent, sed ille e Britannia vocatus et huc et illuc raptatus in Cenomania et Normannia militare iuberetur, dum Hispani in Britannia se firmarent, regina moleste tulit, et promissa per literas frustra exegit. Parumque abfuit quin suos revocarit, nisi certo accepisset Parmensem iam tertio Galliam cogitare ad Hispanicum in Britannia exercitum supplendum, et portus occupandos.
9. Verum dum ille hanc expeditionem apparat, fatis concessit, cum XIV annos Belgio sub Hispano praefuisset. Princeps omnibus imperatoriis virtutibus cumulatissimus, amorem et honorem etiam apud hostes merito consequutus; et quem Elizabetha nunquam nisi honorifice et cum laude nominavit, caute tamen ne laudes laederent.
10. Illa interim gnara Hispanum non tam Hispanicis viribus quam auro Americano bellum gerere, in principum arcana ubique penetrare, consilia corrumpere, et fidem labefactare, Walterum Raleighum cum XV navibus bellicis in Americam ad Panamam, quo aurum convehitur, occupandum, vel classem Hispanicam intercipiendam mittere statuit; sed ille ventis reflantibus tribus totis mensibus in portu detentus serius solvit. Nerio Hispaniae promontorio superato, certo accepit Hispanum imperasse ne quis ex America hoc anno solveret, mox faeda tempestas classem Anglicam toto mari dispalat, acatiaque submergit. Unde ille opportunitate consilii exequendi amissa, reversurus classem in duas partes dividit, alteram Ioanni Burrougho baroni Borroughi filio secundo-genito, alteram Martino Fourbishero committit. Huic mandat ut Hispaniae littoribus immineret, aditumque navibus prohiberet, illi ut ad Azoras praestolaretur caraquas ex India orientali. Nec frustra cessit hoc consilium. Dum enim thalassiarcha Hispanus Fourbisherum observat, caraquarum defensionem negligit, Borroughus (ut taceam naves minores Hispanis ereptas, et ex quanto discrimine ille inter littus Hispanicum et hostilem classem interclusus faelici fortitudine se explicarit) ad Sanctam Crucem oppidulum in Flores insula appulsus, post pauculos dies conspexit caraquam Lusitanicam, cui tres Anglicae comitis Cumberlandiae naves imminebant, ex magna tamen maris malacia accedere non poterant. Tempestas noctu exorta et Anglos et Lusitanos anchoras tollere adegit. Die illucescente Angli viderunt Lusitanos vectores et nautas ad Flores certatim caraquam exonerantes, qui Anglis propius adventantibus ignem protinus iniecerunt. Ex uno et altero captivo Borroughus edoctus alias caraquas maiores subsequi, naves quas habuit singulas duarum leucarum intervallo disparatas iuxta insulam in statione collocat tanta extensione, ut omnia longe late specularentur. Nec diu expectaverant: ecce ingens caraqua dicta Mater Dei quae a prora ad puppim centum et sexaginta quinque pedes longa, VII tabulatis in altitudine constrata, opulentis mercibus, et DC viris instructa invenit.
11. Eam Angli crebris tormentorum ictibus undique vario eventu oppugnant, spe praedae opimae audentiores, mos tamen navigii altitudine et propugnantium multitudine deterriti absisterunt, donec Robertus Crossus regiam navem (qui Providentiam nomen) caraquae prorae transversam obiiceret, et tribus horis solus pugnam sustineret. Tunc etiam caeteri ita undique impetiverunt, praecipue ad puppim, ut nemo clavem amplius tractare auderet. Primus irrupit Crossus et mox alii, victoriaque potiti omnia caede completa invenerunt, et luctuoso sane spectaculo semimortuos mortuis, integros sauciis confuse permixtos, adeo ut miseratio animos subierit, et victoria usi fuerint clementissime. Praedam quam domum retulerunt centum et quinquaginta millia librarum Anglicae monetae valuisse perhibertur, praeter ea quae ductores, nautae, et milites innata rapiendi aviditate surripuerunt. Cum autem in hoc genus hominum de bonis surreptis acris inquisitio per delegatos institueretur, quasi debitum portorium non solvissent, et edictum prodiret (cuiusmodi et alia subinde antea) ut clam surrepta in medium proferent, ni malint ut praedones et piratae commissa luere, eorum tamen improbitas et delegatorum industriam et edicti severitatem etiam periuriis elusit. Dictitarunt enim se malle periclitari animas periuriis apud Deum misericordem quam fortunas periculis partas apud homines immisericordes.
12. Nec sane minor erat quorundam mercatorum improbitas, qui hiante avaritia dum bellum (licet non indictum) tam aperte inter Anglos et Hispanos gereretur, Hispanos tormentis maioribus tam aeneis quam ferreis occulte instruxerunt, quibus illi naves imprimis armarunt. Quod quamprimum regina deprehendit, severo edicto prohibuit sub poena illis proposita qui patriae hostibus opem ferunt; simulque inhibuit, ne qui opera ferraria exercent, tormenta maiora quam quae miniones vocantur, et non supra XXVI M pondo, deinceps conflarent.
13. Regina aestivis mensibus rus profecta per Oxoniam iter habuit, ubi politissimis orationibus, ludis scenicis, eruditis disputationibus oblectata
aliquot dies haesit, opiparis conviviis a Buckursto academiae cancellario excepta. Discedens oratione Latina valedixit, in qua professa est se perspectissimum academicorum amorem caeteris omnibus oblectationibus licet gratissimis longe praeponere. Pro quo gratias cumulate persolvit, votum vovit et consilium dedit. Votum erat, ut nihil magis optavit quam universi regni salutem cum faelicissima securitate et honore, ita etiam et academia, ut quae alterum regni lumen, splendidius indies inclaresceret et aeternum effloresceret. Consilium erat ut Deum imprimis colerent non ad exquisita quorundam ingenia, sed ad leges Dei et regni, leges non praeirent, sed sequereuntur; non disputarent an meliores possint praescribi, sed praescriptas observarent; superioribus obedirent; et postremo fraterna pietate et concordia se invicem complecterentur.
14. Tanta erat hac aestate ut etiam superiore per Angliam siccitas, ut non solum agri, sed ipsi quoque fontes sitirent, et pecora
plurima siti enecta passim perirent. Tamisis etiam nobilissimum Britanniae flumen quo non aliud in Europa Oceani allabentis aestus longius sentit (supra sexaginta enim ab ostio milliaribus bis die naturali intumescit et quam pluribus aquis perennibus undique increscit), ita quinto die Septembris aquis defecit, magna cum omnium admiratione, ut pertenui alveo equiti iuxta pontem Londinensem pervius esset. An hoc fuerit ex illa siccitate, an ex impetuosa Libanoti violentia qui biduum continuum furenter incubuit, et tum dulces aquas propulit tum Oceani aestum repulit, non dixero. Maxime luna iam lumine aucta in meridiem descendente et aequinoctio instante; quibus temporibus pleniores aestus in Tamisi concitari nautae observarunt. Erant qui ex interioris philosophiae arcanis hoc occulta naturae vi accidisse disseruerunt, nimirum:
Quemadmodum quartana ad horam venit, quemadmodum podagra ad tempus respondet, quem admodum purgatio si nihil obstitit, statum diem servat, quemadmodum praesto est ad mensem suum partus. Sic aquae intervalla habent quibus se retrahant et quibus reddant. Quaedam autem intervalla qui minora sunt, ideo notabilia, quaedam maiora nec minus certa. Et quid hoc mirum est cum videas ordinem rerum at naturam per constituta procedere? Hyems nunquam aberravit. Aestas suo tempore incaluit, autumni verisque, ut solet, facta mutatio est. Tam solstitium quam aequinoctium suos dies retulit. Sunt et sub terra minus nota nobis iura naturae, sed non minus certa. Crede infra quicquid vides supra.
15. Vitam hoc anno placide
cum morte commutavit Antonius Brownus vicecomes Montis-acuti Antonii hippocomi regii et Angliae vexilliferi filius, quem hoc titulo Maria regina, eo quod avia eius fuerat filia et una haeredum Ioannis Nevilli marchionis Montis-acuti, exornavit. Periscelide donavit, et Romam cum aliis misit ad obedentiam sedi Romanae regni nomine praestandam. Elizabetha fidem experta praecharum (etsi summe Romano-catholicum) habuit, et nuper invisit. Noverat enim illum ex prima institutione et animi persuasione non ex factionis studio, ut multi, eam religionem coluisse. Successit Antonius e filio nepos, ab avo haud degener. Sub idem tempus fatis concessit Henricus baro Scrope de Bolton ordinis periscelidis itidem eques, et occidui limitis versus Scotiam praefectus saepius memoratus, Thoma filio ex Margareta Howarda Thomae postremi ducis Norfolciae sorore, successore relicto.
16. Et qui silentio non praetereundus Christophorus Wraius primarius in tribunali regio iustitarius iam saepe memoratus, iurisprudentiae, integritatis, constantiaeque laudibus venerandus, prole foelix, et bene meritus de collegio Sanctae Magdalenae Cantabrigiae. Successit in hoc munere Ioannes Pophamus procurator regius, vir censiora
severitate.
![]()
MDXCIII. Parlamentum. | Regina ad ordines oratio. | Barous sectarius morte affectus. | Pro Scotia sollicitudo. | Regem monet. | Bothwellius in Anglia. | Baro Burgh in Soctia legatus. | Eius postulata. | Regis reponsa. | Bothwellius ex Anglia repetitur. | In Scotiam redit. | Insolentissime se gerit. | Rex authoritatem asserit. | Bothwellius relegatur. | Ministri indignantur. | Elizabetha calumnias de favore in Turcam abstergit. | Moscum et Suecum reconciliare studet. | Et Transylvanium. | Norrisi in Armorica res gestae. | Gallus ecclesiae Romanae se applicat. | Causas quae indixerunt explicat. | Querulae de religione mutata reginae literae. | Illa Boetium convertit. | Gallus promissa non servata excusat. | Pactum cum Anglia facit. | Angli neglecti. | Regina tamen Armoricam defendendam censet. | Protestantes Gallo commendat. | Insulas in mare Britannico munit. | Hackettus suspensus. | Mors Henrici comitis Derbiae. | Comitis Sussexiae. | Baronis Greii. | Baronis Cromwelli. | Baronis Wentworth. | Et Christopheri Carlili. | Hibernorum querelae. | Rebellionem incipiunt. | Simultates inter comitem Tir-Oenium et Bagnallum. | Mac-Guyrus in rebellionem prorumpit. | Eius propugnaculum captum. | Tir-Oenius O-Neali titulum usurpavit. | Shani filios intercipit.
ENSE
Februario Angliae ordines Westmonasterium convocati leges de coercendis scismaticis et pontificiis sacra adire recusantibus, atque ne alii adirent suadentibus, de monasteriorum possessionibus in Henricum VIII transcriptis, militibus nautisque sublevandis, aedificiis intra tertium ab urbe Londino milliare non extruendis, aliisque de rebus rogarunt. Cumque serio perpendissent (ex actis parlamentariis loquor) quam obfirmatis animis hostes in Angliae perniciem incumberent, confoederatos in Gallia, Scotia, et Belgio opprimendo, et loca ad Angliam infestanda opportuna occupando, subsidia ad pericula propulsanda necessario conferenda censuerunt. Agnoscentes itaque et collaudantes heroicam in foemina principe animi magnitudinem cum provida cura et singulari erga suos benignitate coniunctam, quae bello contra gentem opulentissimam faeliciter gesto, tantas ex aerario profuderat opes ne populum pensitationibus oneraret, quantus nullus antecessorum, nec solum sua regna defendendo, sed confederatos iustissime ex pactis sublevando, ecclesiastici duo integra subsidia et laici tria cum ex decimisquintis et decimis stato tempore persolvenda devotissimis animis lubentissime concesserunt. Submisse autem petierunt, quandoquidem haec publicis actis posteritati consignanda, ut disertis verbis caveretur ne haec tot et tanta subsidia prioribus seculis inaudita ex tam urgentibus causis optimae principi extra ordinem concessa in exemplum traherentur. Illa postremo comitiorum die cum praesens adesset ut legibus rogatis suo assensu quasi vitam infunderet, professa suam in suos charitatem, primum protestata est omnes curas semper excubasse ut Dei gloria et respublica amplificaretur, et quaecumque contribuerant in haec expendisse. Profluenti deinde eloquentia animose sed pauculis percurrit quam longe ab omni ignava animi egestate semper abfuerit quae Deo freta et rectae conscientae clypeo tuta timere nescivit, ne ab hostibus potentissimis. Postremo ut maiores animos adderat, de Anglorum fortitudine splendide disseruit, ac inter alia, hostes agnoscere gentem Anglicam ex innata animi virtute ad pericula promptam esse et hoc saepius expertos nosse, etsi dissimulent, pleniusque et ad cumulatam Anglorum gl oriam experturos, modo securitati non indormiant et non deprehendantur imparati. Neminem enim gentem animis et armis ad vindicandum expeditam impune lacessurum. Perorans, gratias de subsidiaria pecunia habuit, omnes suas cogitationes Deo et republicae consecrare pollicita.
2. Quomodo id praestitit erga Deum sumpto supplicio de Henrico Baroo et eius sectariis, qui ecclesiae pacem monstrosas opiniones proseminando, ecclesiam Anglicam damnando, regiae authoritati in ecclesiastis derogando turbare coeperunt, ecclesiasticus dixerit historicus. Quomodo vero erga rempublicam, hinc constare poterit.
3. Ut magnam curam ahibuit ad Hispanos informandos, alibi distinendos, et ex Britannia
Armorica amovendos, ita non minorem ad eosdem a Scotia prohibendos, verita ne turbulenta quam dixi rerum apud Scotos confusio Hispanis aditum aperiret in utriusque regni exitium. Illa enim certis nuntiis iampridem intellexerat, ut dixi, nobiles pontificios in Scotia sacerdotum artibus conspirasse ad Hispanos in Scotia accersendos, religionem ibidem immutandam, et Angliam ex illa parte oppugnandam, eoque nomine Creictonum Iesuitam, quem ob aetatem affectam fide data se nihil contra Anglia moturum, e carcere iam antea emiserat, saepius in Belgium et Hispaniam traiecisse. Prospexerat etiam illa quam facile plebs Scotica in occidua parte plerumque inops auro Hispanico corrumperetur, quam portuosa ibi littora, ubi, nemine prohibente, terram conscenderent, quam bellicosa sit natio, et equitatu potens, quam facile in Angliam inde quasi per posticum pateat aditus; ad haec quam ambiguae sint fidei Angli Scotiae finitimi, qui plerique pontificii et alii passim rerum novarum cupidi, quorum res et spes in manibus; plusque animi semper adesse oppugnatoribus quam propugnatoribus, qui quasi pro sua tantum sorte aleas iaciunt.
4. Haec igitur Scotorum regem docuit, monuitque ut nobiles illos Scotos tempestive comprimeret, regiam authoritatem in seditiosos subditos exerceret, ne precario regnare videretur. Quod sane ille sponte iam facere caeperat severas leges in pontificios et eorum fautores sanciendo, in Davidem Graihamum Fentreium, qui inter conscios coniurationis erat, animadvertendo et comites Angusium, Huntleium, et Arrolium persequendo, quos facile dissipavit. Bothwellius interea in Anglia latitans reginae per literas adblandiens (quamvis de illa prius pessime meritus) promisit, si in gratiam a rege reciperetur, se fideliter regi inserviturum et Hispanicam in Scotia factionem labefectaturum, utque apud regem pro venia intercederet magnopere obsecravit.
5. Verum illa simul ac comperisset regem iniquissime ferre eum in Anglixa susceptum esse, hominis impiam temeritatem detestata, qui principi expresso divini numinis typo semel atque iterum vim pararat, et terrorem incusserat, baronem Burgh sive Borough in Scotiam legavit ut fidem regi faceret Bothwellium occulte in Angliam irrepsisse, illamque in eos animadversuram qui hospitio susceperant, nec non ut regem contra Hispanicam factionem incitaret, et novam protestantium associationem in Scotia procuraret, ad regem conservandum et religionem contra omnes exteros et seditiosos coniunctis animis armisque protegendam, quae brevi inita.
6. Regem ex septentrionali plaga reversum Boroughus
haec scripto postulavit, ut reginam de Hispanorum contra Angliam machinationibus certiorem faceret, ut regiae maiestatis dignitatem iustitia tueretur; si iustitiam in proditorum personas exequi non valeat, bona tamen fisco addisceret, ut spectatae fidei homines in consilium ascisceret,
ut sua manu haec reginam edoceret (quo illa et caeteri principes eiusdem religionis intelligerent, quam provide ad restitendum hostibus prospiceret), postremo ut paci in limitibus consuleret. Haec si fierent, promisit reginam regi in nulla re defuturam, docuitque eam male mulctasse Anglos Bothwellii receptores.
7. Ad haec ille sigillatim respondit, se quae de machinationibus deprehenderat significasse singula, rebelles quam commode potuit persequutum esse, alios vita, alios bonis mulctasse, locum-tenentes in eorum ditionibus constituisse, eosdemque parliamentaria authoritate proscripturum. Post proscriptionem eorum bona fisco annexurum. In consilium homines solido iudicio et syncera religione et charitate in patriam adsciturum. Haec singula suo chirographo attestaturum. De causis limitaneis rationem quam potuerit optimam initurum. Par autem esse ut regina his rebus conficiendis pecuniam suppeditaret, tam ad resistendum Hispanis, quam rebellibus opibus et viribus admodum validis.
8. Postremo postulavit ut in Bothwelli fautores animadverteret, cumque homo sit scelere inexpiabili ab omnibus principibus vel in exemplum detestabilis, in manus traderet si in Anglia haereat, quandoquidem non poterit eiusmodi inimici animos in inimicorum numero non habere. Nihilominus cum Scoti nonnulli persuassent reginae regem pontificiis comitibus in Scotia aequiorem esse, responsum est Roberto Melvillo Bothwellium repetenti et auxilium ad rebelles persequendos postulanti, Bothwellium restituendum fore secundum conventiones in prioribus tractatibus, aut ex Anglia exterminandum; auxilium ex foedere non praestandum nisi adversus exteros. Missum tamen aliquantum pecuniae, et Bothwellius qui proditor ab ordinibus Scotiae declaratus ad suos latenter reversus sub id tempus in regis cubiculum ex improviso ab amicis inductus, ad regis ne opinantis genua advolutus, gladio humi proiecto misericordiam imploravit, et importuna eorum intercessione certis legibus impetravit. Scilicet, ut a regis praesentia abscederet, iudicio de obiecto crimine sagas consulendi se sisteret, nihil in regis ministros attentaret. Si crimine consulendi sagas absolutus, regno excederet, et quo loco regi visum aliquantisper ageret. Postridie tamen quam absolutus erat, quosdam regis administros e regia violenter abripuit, adeoque eius in aula invaluit factio ut rex in suam securitatem et regni tranquilitatem non solum eum et rebelles asseclas in possessiones remitteret, verum etiam cancellarium, thesaurarium, baronem Humium et Georgium Humium, quos habuit fidissimos, ex aula amoveret.
9. Verumenimvero intra mensem cum animi discruciatus secum perpendisset quomodo haec maiestate indigissima sibi invito contra quam fas erat extorta essent, in ordinum conventu declaravit se non alio quam captivi loco esse, et plane Bothwellii esse captivum, nec posse diutius pati ut subditus qui regiis parietibus et postibus nefarium bellum iam ter intulerat, de se et suis administris optime meritis triumpharet. Facileque obtinuit ab ordinibus ut decernerent illum principem esse liberum ad regiam authoritatem exercendam, et consiliarios atque administros pro arbitrio sibi adsciscendos. Hinc cancellarios et reliquos ad aulam revocat, et quae Bothwellio invitus concesserat refigit. Qua tamen erat animi inclinatione in mitiora, dignatus est homini licet pessime merito et complicibus omnium criminum admissorum gratiam facere, et in bona restituere, modo supplices exposcerent, et hi quieti domi se continerent, nec ad aulam nisi vocati accederent, iste intra praefixum tempus in transmarinas regiones secederet, et certis quibusdam locis permaneret donec regi visum fuerit. Ita aula brevi varias mutat vices, et Bothwellius maiora mala meditans tantisper exulat, vel potius in regnorum confiniis latitat.
10. Nec tamen Scotia pacata, verbi ministris indigniantibus et regi negotium facessentibus, quod pontificios ferro flammaque non persequeretur, contra quos et ipsi convenerunt, nec expectata regis authoritate barones et burgenses convocarunt ad consultandum, ne quid detrimenti religio aut respublica caperet.
11. In lucem hac tempestate prodierant in Germania famosi contra Elizabetham libelli quasi Turcam ad bellum orbi Christiano inferendum excitarat, et literae quas ad Turcam dederat, fide pessima plurimis immutatis et additis contumeliosis etiam calumniis malitiose et falso confictis divulgatae. Illa has calumnia misso ad imperatorem nuntio ita eluit, ut libri fuerint interdicti et exemplaria Pragae combusta, operamque suam omnem detulit, et certe navavit, ad Turcam amoliendum, quod imperator lubens agnovit. Nec quicquam sane in illi cum Turca erat, nisi ut subditi secure commercium in eius imperio exercerent; quo nomine agentem qui negotia mercatorum ipsorum impensis ageret, Constantinopoli habuit, uti Gallus, Polonus, respublica Veneta, et alii.
12. Pacem etiam inter Suecum et Moscum componere tanquam honoraria arbitra sedulo adlaboravit; nec non inter Turcam et Sigismundum Bathori Transylvaniae principem sive vaivodam, ut vocant. Cum enim Turca terminos olim descriptos turbaret, et non solum onera contra formulam fooederis sed etiam supra vires et facultates imponeret, ille eam per Stephanum Kakasium maximopere rogavit ut suam si quam haberet gratia in aula Turcica interponeret, ne quid ultra pristinam formulam exigeretur, neu de finibus et ditione detraheretur. Quod (quandoquidem res Christiani populi et provinciae ageretur) pro misericordia qua afflicitis occurrere solita libenter quidem suscepit, et diligenter prosequuta est.
13. In Britannia Armorica Norrisius expectando Aumontium marescallum et Franciscum Espinaium a Santa Luca, qui turmas adiungere promiserant, totam hyemem anno superiore frustra contrivit, quo tempore morbus multos Anglos absumpsit, et regina in stipendia singulis septimanis supra III MCC libras Anglicarum impendit. Nunc autem mense Aprili Espinaius manum militum adiungit, inde Ravenderii vexillato apud Sancti Supplicii profligatur, Guerchium ad deditionem adigitur, et praefecti Lavalliae turmae, plurimis caesis, fugantur, Randolpho, Purleio, et Christmasso strenuis Anglorum ductoribus desideratis. Cum nec dum Aumontius in Britanniam descenderet, nec Anglis locus tutus, ut convenerat, assignaretur, regina Norrisium revocat. Aumontius contra literis supplex intercedit ne revocaretur, quinimo ut nova militum manus submitteretur iterum atque iterum obsecrat.
14. Dum illa Gallum suis rebus diffidentem et periclitantem, tantis impensis, et tanta animi sollicitudine religionis nomine sublevat, ecce constans rumor in Angliam advolat eum Romanam religionem vel amplexurum, ve iam amplexum esse. Hinc Thomas Wilkesius in Galliam transmittitur ut certo edisceret, et si nondum religionem mutasset, validis quibusdam rationibus scripto comprehensis dissuaderet. Sed priusquam ille advenisset, rex publicam catholicae Romanae religionis professionem ad Sancti Dionysii fecerat, quamvis nonnulli ex pontificiorum grege religiosi eius vitae tunc insidiati sunt. Caeterum ille causas religionem abnegandi Wilkesio ingenue sic explicavit: Ubi primum, inquit, in Galliae regem admissus fuerim, iusiurandum interposui me velle stato tempore in catholica Romana religione instrui, nec alia quidem lege admissus fui. Instructionem illam quatuor iam totos annos distuli, nec nisi invitus nuper eo descendi. Rege enim decessore sublato, eius consiliarii et administri mihi necessario retinendi. Eorum suffragiis ut plurium im omni deliberatione cedendum, et eorum artibus et induciis singula contra coniuratos consilia ita mihi praerepta fuerunt, ut successu pleraque caruerint. Protestantes quos in sanctius consilium adsciveram, raro in consilio aderant, suis rebus plus nimio intenti, ita ut ab illis derelictus in quibus spem collocaram; simulque veritus ne a pontificiis desererer, illorum consiliis necessario acquievi. Asseveranter etiam affirmo, simul ac ad regnum vocarer, octingenti nobiles, et novem legiones protestantium ad sua redierant, nec ullis rationibus retinere potui, adeo ut nullos praeter domesticos a cubiculo apud me habuerim. Pontificii cum me ita a meis derelictum viderent, imperitare caeperunt ete urgere ut religionem mutarem, dictitantes catholicos non posse haeretico integra conscientia obtemperare. Ego tamen rem de die in diem eousque procrastinavi donec perspecta mea imbecillitate (qui exiguis amicorum subsidiis sustentatus, papae, Hispani, et coniuratorum viribus coniunctis plane impar) dum tertia factio ex principibus regii sanguinis, regni officiariis, praesulibus, et plurimis nobilibus conflata, consilia agitaret cum provinciarum et urbium praefectus de me dereliquendo utque haereticae pravitatis manifesto, et provincias in ter se viritim sortiendo. Horum consiliis cum alias occurrere non possem, fidem dedi me velle in religione Romano-catholica informari. Illi unum et alterum mensem ad informationem concesserunt, Romamque miserunt qui absolutionem et formalem in gremio conceptionem procurarent. Coniurati ut hoc praeverterent, ad alium regem eligendum quantocyus festinarunt, quamplurimi nobiliores suam operam Guisio ut regi futuro devoverunt, si praefecturae quas administrarant in perpetuam haereditatem et proprietatem concederentur. Deliberate itaque statui catholicam religionem protinus amplecti. Praesules tamen in ecclesiam admittere, pontifice Romano inconsulto, abnuerunt, priusquam illis aegre suaserim ut meam conversionem sine informatione aut disceptatione admitterent. Hinc vero ego tertiam factionem mihi penitus adiunxi, Guisii electionem anteverti, populi Gallici benevolentiam mihi conciliavi, magni ducis Hetruriae fidem in rebus maximis mihi obstrinxi, reformatamque religionem ab omni macula vindicavi quae necessario inurenda erat si conversio mea informatione aut disceptatione effecta fuisset.
15. Haec eadem interea Morlantius reginae nuntiat et omnia regis sui studia speciosis verbis defert. Illa maerens animi et admodum discruciata calamo arrepto mox hasce literas ad eum dedit:
Heu quantum dolerem, qualem moeroris aestum, qualia suspiria in animo persensi ex his quae Morlantius nuntiavit! Proh hominum fidem, hoccine seculum? Fieri potuit, ut res mundana Dei timorem tibi excuteret? Possumus foelicem exitum huiusmodi facti expectare? Vel putare possis eum qui te sua dextra hactenus sustentavit et conservat iam derelicturum? Periculo plenum est malum facere ut inde bonum proveniat. Sanior tamen spiritus mentem ut spero tibi inspiret meliorem. Interea non desinam in primo mearum precationum loco te divino numini commendare, et supplicare ne manus Esau benedictionem Iacobi corrumpant. Quod amicitiam sancte deferas, me magno sane pretio promeruisse scio, nec poeniteret quidem, modo patrem non mutaras. Certe iam inde non potero tibi soror esse ex patre, verumenimvero ego patrem proprium charius quam adscititium semper amabo. Quod Deus optime novit qui te in rectam sanioris sententiae semitam reducat.
Subscripsit,
Vostre Seur, si ce soit à la vielle mode,
avec nouvelle je nay que faire.ELIZABETHA R.
16. In hoc maerore solatium sibi quaesivit ex sacris literis, sanctorum patrum scriptis, crebris cum archiepiscopo colloquiis, nescio an etiam ex philosophis. Certo scio, quod hoc tempore Boetii de Consolatione libros assidue versaverit et in Anglicam linguam faeliciter transtulerit.
17. Cum inter haec Wilkesius Gallo significasset promissis in re Britannica non esse satis factum, Aumontii cunctationem reginae cum militum exitio, tum pecuniae impendio fuisse damnosam, et regi plane inutilem, nec reginam auxilia in Britannia velle adaugere et ibidem alere, nisi tutas aliquis receptui locus concederetur. Ille in supinam Aumontii negligentiam culpam transtulit, incommodis mederi, et de loco receptui rationem cum consiliariis inire promisit. Haec etiam singula per Movium a cubiculo nobilem reginam pluribus edocuit, cui se salutem et regiam dignitatem acceptam debere agnovit, promisitque rebus compositis et induciis peractis, cum exercitum in Britanniam profecturum. Interea pactio sit inter reginam et eum Meloduni mense Augusto sub sigillis et chirographis bona fide et principum verbo, ut coniunctis viribus bellum offensivum et defensivum contra Hispanum gererent, quamdiu ille cum alterutro bellum gesserit, et nullam cum illo pacem sine mutuo inter ipsos consensu inirent, atque ambo in pace comprehenderentur.
18. Britannia tamen ab illo negligitur, Gallia in visceribus gravissime laborante, nec Angli Pimplum aut Breacum insululam cum aliis adiacentibus in receptum impetrare poterant nisi conditionibus admodum iniquis, scilicet ne munirent, nec in sacerdotum aut nobilium aedibus hospitarentur. Nihilominus Britanniae ordines reginae supplicarunt ne Angli revocarentur, quod iam deliberatum; et illa exorata eos manere iussit, ubi per rusticanos viculos dispersi et hostibus et caeli iniuriis expositi (cum Pimpolum propter angustias capere minime possit) misere hibernarunt. Nec destitit illa Gallum admonere quantum eius intersit oram maritimam tenere et tueri, quae semel in hostis potestatem redacta et admitum aperit, et difficilime recuperatur. Reformatam religionem eiusque professores per Robertum Sidneium illius fidei et tutelae iterum atque iterum commendavit. Promisit ille ut semper iam antea protector aderat, ita nec iam inde eis defuturum, licet ex iis plerique nobiliores ipsum dereliquerint. At cum Sidneius ageret de Bresto in receptum pro Anglis et cautionem pro pecunia (quod regina percupiit), aures obduravit. Nec enim Galli ferre poterant ut Angli pedem in possessionem uspiam in Gallia, ne dum in portubus, ponerent, fortasse haud obliti quam facile illi olim portubus potiti Galliam victoriis peragrarunt, et quam difficulter possessione cesserint. Ita consilium quod illa contra Hispanos dederat, Galli in Anglos converterunt.
19. Ut suos etiam securiores ab Hispanis praestaret, Sillinas insulas propugnaculo in Sanctae Mariae insula constructo quod Stellam Mariam ob formam stellarem dixit, praesidio imposito firmavit, Garnseiam Gerseiamque insulas Galliae oppositas, et alia loca, magnis impensis et magna cum alacritate communivit, etsi tempora fuerint tristiora.
20. Pestilentia enim toto hoc anno, Saturno per extrema Cancri et principia Leonis ut anno MDLXIII decurrente, gravissime urbem Londinum afflixit, adeo ut anno vertente ex pestilentia et aliis orbis elati fuerint in urbe et suburbiis 17890, praeter Guilielmum Roeum praetorem et tres senatores, Sancti Bartholomaei nundinae non celebrarentur, et iuridicus Sancti Michaelis conventus ad Sancti Albani XXX millia passuum ab urbe haberetur. Ubi Richardus Haskettus maiestatus damnatus et supplicio affectus, qui a profugis Anglis submissus Ferdinando Derbiae comiti cuius pater Henricus modo obierat, suasit ut regni titulum assumeret, iure a proavia Maria filia regis Henrici VII repetito, auxiliaresque copias et pecuniam ab Hispano prolixe promisit, minatus comiti certum intra breve tempus exitium ni faceret et rem silentio obtegeret. Sed comes se insidiis peti metuens hominem detulit; qui sua ipsius confessione crimen pro tribunali agnovit, consultores detestatus. Minae tamen illae fide non caruerunt. Comes enim post quatuor menses horrendo mortis genere misere periit, ut suo loco dicemus.
21. Huius anni curriculo fatis placide cesserunt duo illustres Angliae comites ex ordine periscelidis, Henricus Stanleius, quem modo dixi, comes Derbiae, Edwardi ex Dorothea filia Thomae Howardi primi ducis Norfolciae filius; qui genuit e Margareta filia Henrici Cliffordi comitis Cumberlandiae ex Elenora Brandonia Henrici VIII e sorore Maria nepte Ferdinandum et Guilielmum suo ordine successores. Et Henricus Ratcliffus Sussexiae comes, portus magni sive Portsmuthae praefectus, Roberto unico filio ex Honora filia Anthonii Poundi relicto. In praefectura vero Carolus Bluntus, qui postea baro Montioius, suffectus.
22. Hos in alteram vitam comitati tres barones insignes. Arthurus Greius de Wilton ille bellicosus ex ordine periscelidis, cui successit Thomas filius ex Iana Sibylla Morisona. Henricus baro Cromwellus Thomae illius decantanti comitis Essexiae, qui inter fortunae ludibria habetur, nepos; cui Edwardus filius ex Maria filia Ioannis Powletti marchionis Wintoniae successit. Et Henricus baro Wentworth, cui natus ex Anna Hoptona
Thomas filius et haeres.
23. Nec reticendus qui cum his in meliorem vitam abiit Christophorus Carlilus, cuius bellica virtus terra marique in Belgio, Gallia, Hibernia, et in America ad Carthaginem Sancti Dominici, etc., ut dixi anno MDLXXXV, spectata fuit.
24. In Hibernia O-Conorus Dun, Mac-Davy, O-Brien, dynastae in Conachtia,
et alii conqueruntur se in ius iniquissime vocatos de latifundiis olim Mortuomariorum comitum Marchiae, quae tamen illi nullo iure nisi diuturni temporis praescriptione sibi usurpaverant. Ultoniae etiam dynastae qui iam pridem veriti ne Anglicae leges impositae, et territoria in comitatus divisa ipsorum in populum tyrannidem paulatim imminuerent, quod in Monaghan factum viderant; rebellionem in animis conceptam parturire caeperunt; primumque Hugo O-Donellus Montrossum castrum ex improvisio occupavit. Iam simultates gliscebant inter comitem Tir-Oeniae et Henricum Bagnallum Hibernici exercitus marescallum, cuius sororem in uxorem comes rapuerat. Comes conquerebatur coram prorege, cancellario, et aliis, quicquid Ultoniae ille suo sanguine et laboribus in principis obsequium reduxerat, marescallo non sibi in fructum cedere, marecallum falso ipsum in laesae maiestatis crimen, vilissimis hominibus in testes subornatis, vocasse, proregem in ipsius perniciem incitasse, vidae insidiatum fuisse et responsa mala fide reginae retulisse. Et marescallus fidem invenit in aula donec comes scriptis in Angliam literis se iudicio vel in Anglia vel in Hibernia stiturum obtulerit. Pro certo tamen habetur illum et Ultoniae dynastas occultis conspirationibus sub hoc tempus in faedus coiisse ad religionem Romanam tuendam (religio enim iam ubique rebellioni praetenditur), vice-comites et praesidiarios ex ipsorum territoriis excludendos, sua iura mutuo propugnanda, et Anglorum iniurias propulsandas. Qui classicum secundo post O-Donellum caneret, Mac-Guyrus dynasta in Fermanagh protrusus est, vir ingenii turbidi et pugnacissimi, qui se et suos a vicecomite indigne exagitari queritabatur.
Ille praedabundus
in vicinos agros irruit, Conachtiam
ingreditur concomitante Gaurano sacrifico qui a papa primas Hiberniae designatus, iussit ut Deo fretus fortunam experiretur, certam victoriam pollicitus. Secus tamen accidit, Mac-Guiro fortitudine Richardi Binghami fugato, et primate cum pluribus occiso. Mox Mac-Guyrus in apertam rebellionem prorumpit, quem Tir-Oenius officii simulatione persequutus, vulnus cum magna fortitudinis et fidei laude accipit. Iniskellinum in lacu Erno firmissum Mac-Guyri munimentum Dowdallus Anglus strenuus militum ductor caesis praesidiariis expugnat. Et per id tempus meri Hibernici (qui Anglis plerumque infideles) in ductores et numeros primum adsciti fuerunt parum provide, ut prudentiores tunc iudicarunt et Angli postea experti sunt. Interim Tir-Oeniae comes in rem suam excubans Turlogho Leinigh, qui O-Neali titulum gesserat, demortuo, eundum sibi arrogat (prae quo vel Caesaris titulus in Hibernia sordet) contra ac iuraverat ac lege laesae maiestatis cautum erat. Excusat tamen ne alii ex O-Neali familia eundum invaderent, promittit vero se renunciaturum, ne tamen ad hoc iureiurando astringeretur summopere efflagitat. Shani etiam O-Neali filios e quibus unus et alter ex carcere nescio quorum conniventia evaserant, ne caeptis obsisterent intercipit, in libertatem restituere a prorege saepius iussus abnuit (qua enim apud suos valebant gratia eum facile poterant), sed aliud agens conqueritur
gravissime de proregis malevolentia, marescalli insidiis, et praesidiariorum iniuriis, quas tamen ita obscure mox tulit, ut quasi omnium oblitus fide data proregem adierit, se submiserit, omnemque professus obedientiam domum redierit.
Perge ad 1594