Tessera caerulea - commentariolum D. Francisci Baconi. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
MDXC. Regina portus munit. | Classem curat. | Gallo pecuniam suppeditat. | Redemptionem custumae auget. | Acerbitates in vectigalibus vetat. | Ordinibus in Belgio prospicit. | Piratas coercet. | Pacem Moldavio et Polinis impetrat. | Nuptiis Scoti congratulatur. | Galliae prospicit. | Quam Parmensis invadit. | Hispani in Britania portus occupant. | Qua specie iuris. | Auxilia contra eos petita. | Elizabethae de Britannia sollicitudo. | Et etiam de Gallia contra quorundam consilia. | Eius diverbium. | Comes Warwici obit. | Et Franciscus Walsinghamus. | Et Thomas Randolphus. | Iacobus item Croftus. | Et Salopiae comes. | Et baro Wentworth. | Tir-Oenius Gavelocum strangulat. | O-Rorcus rebellat. | In Scotiam fugatus et in Angliam traditus.
LIZABETHA,
quae pacem summam cogitationum semper fecerat, ideoque belli curas nunquam abiecerat, ne ex improviso ab Hispano opprimeretur, primo vere militum delectus in Anglia et australi Hibernia parte habet. Ibi Duncanon ad ostium Suiri fluminis atque in Wallia Milfordicum portum novibus operibus communit. Ad classem sartam retectam conservandam 8970 libras monetae Angliae sive sterlingae in singulos annos assignat. Et quamvis anno MDLXXXVII ad exercitum in Germania sub barone Dohna pro Navarro colligendum 101560 aureorum Francorum per Horatium Pallavicinum mutuo dederit, et superiore anno 71165 ex syngraphis Beauoiri, Buhi, et Buzenvalii, atque 20000 in transmittendis auxiliaribus sub barone Willoughbeio expenderit, nihilominus hoc anno primum 33333 ad conscribendum in Germania exercitum sub principis Anhaldini auspiciis, ex syngrapho vicecomitis Turaniae, deinde tantundem ex syngraphi Beauoiri et Incarvilli numerat. Singulis praeterea binis mensibus praesidiariis in Flushinga et Briela centum viginti quinque millia florenorum et MMM peditibus et equitibus in Belgio merentibus ducenta et sexaginta millia persolvit, plures naves undique emittit, contra pontificiis Romani atque Hispani in Scotia molitiones sumptus magnos insumit, necnon pecuniam a subditis iampridem mutuo acceptam praeter expectationem rependit, usque adeo ut plerique demirarentur, unde opes ad haec suppeterent cum nullius in aere esset (ut caetere principes fere omnes), et sine externis auxiliis se suosque defendere valeret (quod vicinorum regum plane nullus poterat).
2. Verumenimvero illa provide frugalis vix quicquam effudit nisi ad regiae maiestatis honorem tuendum, regnum defendendum, et vicinos sublevandos. Burghleius thesaurarius in eos qui portoria et vectigalia curarunt, quorum avaritia multa subrepta, et negligentia plura non exacta, penitus inspexit. Maxime ex quo non ita pridem regina de mysteriis publicanorum a Caermardino viro solerti edocta, effecerat ut Thomas Smithus custumarius, ut vocant, qui portoria redemerat pro XIV M libris monetae Anglicae in singulos annos, iam inde pro XLII M libris redimeret, non parva pecunia pro tam quaestuosa tot annos redemptione in compensationem collata, et postea pro quinquaginta millibus redimeret. Etsi thesaurarius, Leicestrius, et Walsinghamus contra niterentur, Caermardino se opponerent, atriensibus interioris admissionis ne admitteretur iuberent, imo et cum regina expostularent, quasi hoc ipsi et consiliariis in opprobrium cederet si tantilli delatoris accusationibus auscultaret, verum illa respondit, principis esse summos pari iure cum infimis continere, qui magistratus et consiliarios temere accusant, plectendos, qui iuste, exaudiendos; se reginam esse infimorum non minus quam maximorum, nec aures illis velle occludere, nec passuram ut publicani quasi hirundines reipublicae bonis saginentur dum aerarium inops tabescit, nec illud ex egentium spoliis rendundaret. Illa sane extortiones semper aversata est et acerbitates in vectigalibus extra ordinem exigendis, quas superiores reges blandis nominibus liberalitatis populi, benevolentiae, amicabilis concessionis et id genus aliis edulcarunt. Capitationem animalium regnante Edwardo VI propositam ne nominari voluit. Praeterea populus subsidia alacriter semper contulit, et licet taxatio ex censu maior quam olim videretur, nulla tamen rigida taxandi ratio est adhibita, ita ut subsidia illa potius spontanea sine inquisitione aut aliqua coerctione essent, et semper minor quam regni ordines existimaverant. Quinimo ad regni ordines referri iussit ut opulentibus plus dependerent, et egentioribus paceretur, quod semel factum regnante Richardo II. Sed successu caruit. Illi enim rationibus subductis deprehenderunt subsidia admodum exilia futura se mediocrum fortunarum homines, quorum maximus numerus (the pound men vocamus), minus quam solent persolverent.
3. Ut amiticiam etiam cum exteris colerent, Groningham oppulentissimam Frisiae urbem, quae nec Hispanos ferre nec ordinibus subesse voluit, ad fidem eius confugientem, in tutelam accipere abnuit ne ordinibus offensionem crearet. Zelandis indignata quod Gallum in patronum insciis Hollandiae ordinibus advocare coeperint (hoc ipse Galluis edocuit), cum Hollandis tamen in gratiam reduxit. Et nonnullos in illis provinciis per publica scripta improbando coarguit qui fuco obsequii et benevolentiae erga ipsam dissensiones seminarunt et ordinibus se opposuerunt; eoque acrius, quod intellexerat Richardotum egisse ut venia et conscientiae libertas omnibus Belgis qui ex aliis provinciis profugerant concederetur, modo domum redierent. Quod si fieret, in ordinum damnum futurum prospexit, cum id genus homines Hollandiae urbes prius quodammodo vacuas habitarent, ditarent, et in bellum plurimum contribuerent. Venetorum et Florentinorum naves ab Anglis interceptas magni Hetruriae ducis rogatu restitui iussit, severoque edicto
suis impetravit ne Italis, Venetis, Gallis, Danis, Belgis, aut Hanseaticis vim inferrent. Hispanos tamen graviter afflixerunt, dum alii mare Atlanticum iuxta Azoras quo naves utriusque Indiae necessario appellunt infestant, navibus plurimis direptis, propugnaculo in insula Fiala a Cumberlandiae comite solo aequato, et LVIII tormentis maioribus ablatis; alii per medias triremes in freto Gaditano magno damno illato fortissime perrumpunt et longe lateque per maria terrorem spargunt.
4. Gloria Elizabethae iam pervagata, gratiaque longe diffusa et quietem ab imperatore Turcarum Vaivodiae Moldaviae misere a Turcis exagitato, et pacem Polonis difficili bello imminente impetravit, quod gratissimis literis Polonus et eius cancellarius agnoverunt. Interim ut amicitiam cum Scotorum rege confirmaret, Edwardum Somersettum Vigorniae comitem mittit qui nuptias et e Dania reditum congratularetur, illum una cum rege Gallorum in societatem ordinis Georgiani esse allectum significaret, at submoneret ut grassantem in Scotia pontificiorum factionem tempestive comprimeret. Ille benignissime excepit, utque susceptam cum Anglia amicitiam conservaret, et eximium publicae pacis studium declareret, chiliarcham Stewartum in Germaniam misit, ut cum Dano et principum legatis ratio iniretur de pace inter Angliam, Hispaniam, et Galliam redintegranda.
5. Gallia cum omni periculosissimo incendio, ut dixi, a coniuratis et Hispano excitato deflagravit, ad quod extinguendum illa omnia momenta diligenter observavit, et qua ratione subveniret crebra habuit consilia. An Angli veterani in Belgio Germanorum copiis in Galliam adventantibus se coniungerent. An iustum exercitum in Belgium mitteret qui Parmensem iam Galliam cogitantem desineret. Imprimis vero quomodo Hispani a maritima Galliae ora prohiberentur, quos de Portu Gratiae in potestatem per corruptelas redigendo agere et classem in Britanniam Armoricam destinare audiverat.
6. Ecce inter medias has consultationes, Parmensis cum iusto exercitu Galliam ingressus (hoc enim Hispanus imperaverat coniuratorum efflagitationibus facile persuasus sub spetioso religionis catholicae tuendae et charitatis in proximum obtentu, postquam rex insignem victoriam de iis ad Yeurium retulisset) Picardiam persultat, Lutetiam rebellantem fameque miserrime contabescentem annona sublevat, Carboilum et Laignium ut annona in Lutetiam subveheretur expugnat, copiasque reducit maiore cum laude militaris scientiae in vallis militum manibus more Romano ducendis, et pugna prudenter detractanda, quam militaris disciplinae in militibus coercendis qui etiam templa sacrilege violarunt.
7. Et altera parte aliae Hispanorum cohortes praeter expectationem sub aequinoctium autumnale ad Blawetum in Britannia Armorica auspiciis Ioannis dAquilae appulsae Henebonum munitum ad mare oppidulum obsident et occupant auxilio Philippi Emanuelis ducis Mercauri e familia Lotharinga, qui accersierat, cum coniurati Galliam viritim dividendam sperarent, et ipse Britanniae ducatum aut saltem eius partem animo invaserat, Hispani ope, et uxoris iure quae unica filia Sebastiani Martigui cui mater Caroletta Britannica haeres Ioannis Brosii ducis Stamparum. Hanc occasionem Hispanus
libens arripuerat qui Brittaniam ad filiam iure spectare existimavit, quandoquidem feudum esset foeminum, atque illa nata ex primogenita Henrici secundi regis Galliarum filia, quae avunculis sine sobole defunctis, in ipso Galliae regno, nisi lex Salica obstaret, succedere debuit. Et quamvis illum non latuerit Britanniam regnante Francisco I regno Galliae in perpetuum adunatam fuisse, non tamen credidit quod Galli iurisconsulti pronuntiant omnia quae regnum Galliae semel fuerint liliorum delibatione Galliae regno inseparabiliter coalescere.
8. Contra hos Hispanos statim atque appulsi, auxiliarem ex Anglia manum rogavit Henricus Borbonius Dumbarum princeps, ducis Montpenserii filius quem cum La Novaeo rex Britanniae praefecerat. Sed non visum reginae et consiliariis copias mittere rogatu subditi, rege insciente et non rogante, qui tunc alibi negotiis implicatus plusquam difficillimis. Illa tamen ad res Britannicas animum mentemque intentius convertit. Ferre non poterat ut Hispanus regionem tam opulentam, tam vicinam ad Angliam, Hollandiam, Zelandiam invadendam vel infestandam tam opportunam sui iuris faceret. Et sua magis hoc interesse dixit quam olim Edwardi III qui tantis expensis tutatus est causam Ioannis de Montefortii, quo minus Galli Brittania potirentur. Erant qui illam monuerunt ut pecuniae parceret, sua potius quam aliena curaret, nec ullam fiduciam in Gallis collocaret, eos suis regibus fuisse insidiosos, alterum pontificiae religionis cultorem devotissimum nuper sustulisse, alterum reformatae professorem sceleratis armis et pontificiis diris iam persequi. Metas, Tullum, Virodunum Germanico imperio patrum memoria minus iuste subtraxisse, ac Anglos hodie amicos non minus quam olim hostes innato odio ingrate prosequi et toties in re pecuniaria fefellisse ut creditores quos fraudare statuunt les Anglois diverbio vocitent. Praeterea consiliis corruptis et satis impellentibus florentissimum regnum ita delacerare ut vicinis potius miserandum quam formidandum videatur, dum ut corpus praevalidum viribus oneratur suis, vel ex mobili ingenio hostem si foris non habeat domi quaerit. Eo enim socordiae (an credat subsequens aevum?) devenisse, ut Hispanorum cohortes in Galliam advocarint et in urbes admiserint. Verum illa Gallorum salutis et laudis amantissima hos ut genti nobilissimae et prepotenti iniquiores explosit. Imo alios tam Gallos quam Anglos suggerentes ut dum coniurati et Hispanus Galliam quasi in praedam partiri et cantonizare inceperent, et illa maritima Picardiae et Normaniae sibi occuparet; memorantes quod Carolus Burgundus ille pugnax dicere solitus, foeliciter cum gentibus vicinis actum fore quando Gallia non uni regi sed viginti regulis suberit, aversissmis auribus audivit, et admodum stomachose reiecit, dictitando, Quandocumque supremus regno Galliae dies illuxerit, proculdubio in Angliae exitium adveperascet.
9. Dum haec agitari caeperant, Ambrosius Dudleius Warwici comes Ioannis ducis Northumbriae filius, ex ordine Sancti Georgii bonitate affluens ex vita improles excessit. Nec ita post Franciscus Walsinghamus reginae a secretis, ducatus Lancastriae et ordinis garteriani cancellarius, ex carne dura intra testium tunicas increscente aut potius medicamentorum violentia. Vir eximie prudens et industrius, amplissimis functus legationibus, purioris religionis assertor acerrimus, rerum occultarum indagator solertissimus, qui animos hominum sibi conciliare, et ad usus suos adiungere apprime calluit, adeo ut sagicitate et officiis reginae expectationem superaret, et pontificii eum tanquam subdolum in negotiis complicandis, hominibusque in pericula prolectandis artificem sugillarent, dum latentes in religionem, patriam, et principem machinationes solers indagarat; tantis quidem impensis ut rem privatam extenuaret, et aere publico oppressus tenebris sine funebri celebritate ad Sancti Pauli Londini inhumaretur. Filiam relinquit unicam, quam primo marito Philippo Sidneio filiam Rogero comiti Rutlandiae enuptam, secundo Roberto comiti Essexiae filium et filias, et tertio comiti Clan-Ricard Hibernico utrius sexus liberos peperit.
10. Walsinghamo vix unum et alterum mensem supervixit Thomas Randolphus qui illi intimus. Hic iam saepius memoratus fratrem habuit Edwardum illum bellicosum qui in Hibernia victor MDLXVII occubuit. Iuvenis iuri civili operam in Aede Christi Oxoniae dedit, atque Aulae Latepatenti praefuit. Varias deinde legationes obiit, ter apud Scotiae proceres tumultuantes, ter apud Mariam Scotorum reginam e Gallia reversam, septies apud Iacobum VI Scotorum regem, ter apud Ioannem Basilidem Russorum imperatorem, semel apud Carolum nonum Gallorum regem, et iterum apud Henricum III. Multiplicem hanc in patriam et principem operam regina munere camerarii in fisco (quod olim dignitatis plenum), equorum dispositorum sive angariarum praefectura, et aliquot praediolis remuneravit. Nec ille, etsi plures habuerit liberos, ex continenti cupiditatis moderatione plura concupivit. Atque ex pio animi sensu (quod meminisse forsitan prosit) Walsinghamum paulo ante mortem literis quas vidi serio admonuit quam dignum, imo quam necessarium, ut ille scretarii, ipse legati technis iam tandem
valediceret, uterque caelestem patriam cogitarent, et paenitendo divinam misericordiam implorarent.
11. Hunc sequutus est Iacobus Croftus qui regnante Edwardo VI Hadingtonam in Scotia contra Gallos defendit et Hiberniam aliquandiu rexit, sub Maria maiestatis damnatus, et absolutus sub Elizabetha Berwico et limiti orientali praefuit, factusque aulae regiae contrarotulator, et in tractatu Bourburgensi delegatus, aulica invidia maior, qua tamen graviter exagitatus, in bona apud principem gratia et integra apud omnes existimatione consenuit et obiit.
12. Anno terminante vitae cursum confecit Georgius Talbottus comes Salopiae, filius Francisci, ex hac familia comes septimus.
Qui iuvenis regnante Maria in bello Scotico primum e patre exercitus generali cum tribus armatorum millibus emissus Northumbriae comitem ad Lovicum periclitantem liberavit, deinde quingentorum cataphractorum turmae in limitibus praefuit. Ab Elizabetha custodiae reginae Scotorum adpositus, et post Norfolciae mortem ad honorem comitis marescalli Angliae evectus, fidem tam ambiguis temporibus contra externas insidias, aulicas calumnias, uxoris secundae molestias quindecim annos ita tutatus est, ut non minorem fidei et prudentiae, quam maiorem fortitudines laudem reliquerit. Liberos ex priore coniuge Gertruda Thomae comitis Rutlandiae filia progenuit Franciscum immatura morte ereptum, Gilbertum in haereditate et honore successorem qui Mariam Cavendisham novercae filiam duxit, Edwardum qui filiam et unam haeredum baronis Ogle in uxorem cepit, Henricum et Thomam, Catharinam Henrico filio comitis Penbrochiae sine prole defunctam, Mariam Georgio Savillo, et Graciam Henrico Cavendisho enuptas. Ex posteriore uxore Elizabetha Ioannis Hardwici filia, Guilielmus Cavendishi vidua liberos suscepit nullos. Nec tacendus qui hos in alteram vitam comitatus est Thomas baro Wentworthus postremus ex Anglis Caleti praefectus, qui Henricus filius secundus (primogenito patri susperstiti praerepto) successit.
13. In Hibernia anno superiore Hugo Gaviloc (ita dictus quia in compedibus diu detentus), filius naturalis Shani O-Neal, Hugonem comitem Tir-Oeniae accusaverat occultos sermones conseruisse cum Hispanis quibusdam naufragio anno MDLXXXVIII in Hiberniam eiectis. Comes accusationem praevertens illum interceptum strangulari iussit; cumque ex quadam observantia erga familiam O-Neali immanes praedones vim afferre recusarent, ipse resti ad gulam frangendam manum admovisse perhibetur. Hinc in Angliam iam vocatus, crimen supplex apud reginam deprecatus, veniam impetravit, coramque ipsa ad regiam Greenwici honorem, ut nobiles solent, protestatus sanctissime in se recepit pacem cum Turlogho Leinigh vicinisque singulis observaturum, datis eo nomine obsidibus; nec O-Neali titulum, nec authoritatem in nobiles vicinos assumpturum; regionem Tir-Oeniam in formam comitatus redacturum; a populo subdito pensitationes Hibernicas (bonaghti vocant) non exacturum; neminem nisi ex lege morte iam inde mulctaturum; annonam praesidiariis Anglis ad Aquam Nigram sive flumen More non interclusurum; monachos, fratres, moniales, et rebelles in territorium non admisurum; incolas Tir-Oeniae ad humaniorem cultum quantum posset adducturum; et id genus alia, ea tamen conditione interposita ut Turloghus Leinigh et finitimi dynastrae itidem fidem ad pacem cum eo colendam obsteringerent, ne ipse quietus turbulentorum iniuriis exponeretur. In Hiberniam remissus haec eadem se facturum coram
Guilielmum Fitz-Williams prorege et regni consiliariis asseveranter confirmavit, et sane aliquandiu nihil omisit, quod ab obsequentissimo subdito expectari poterat, pleraque virtutis adumbrata signa prae se tulit. Corpus laborum, vigiliae, et inediae patiens, industria magna, animus ingens maximisque par negotiis, militiae multa scientia, ad simulandum animi altitudo profunda, adeo ut nonnulli eum vel maximo Hiberniae bono vel malo natum tunc praedixerit. Paulo ante prorex Hugonem Roe-Mac-Madhon dynastam in territorio Monaghan, quem ipse caeteris ex familia de principatum decertantibus praetulerat, domo comprehensum, gregariorum militum vilumque hominum iudicio (ut queruntur Hibernici) subiecit, eo quod explicatis signis debita vectigalia a suis pro barbaro regionis more exegisset, damnatumque suspendio afficit; amplissimis praedis inter Anglos et quosdam e Mac-Machonis divisis, certo annuo reditu constituto, ut Anglico iure tenerent, eo consilio ut familiam clientelis validam labefactaret et tyrannidem Mac-Mahoni una cum titulo deleret. Hoc enim titulo insolescunt qui ex illa familia quo iure qua iniuria sibi dominatum arripiunt. Hinc Brienus O-Rorcus dynasta in vicina Brennia veritus ne idem sibi accideret, arma in reginam sumpsit, sed a Richardo Binghamo Conachtiae praefecto exagitatus et profligatus (prorege indignante hanc gloriam sibi praereptam) in Scotiam profugit, quem rex reginae requirenti in manus libentissime tradidit, protestatus se singulos reginae hostes in hostium suorum loco habere. Quod re praestitit, nam et nobiles pontificios in Scotia, comitem Westmorlandum et alios seditiosos Anglos in Belgio eum contra reginam accendentes surda aure neglexit, et Iacobum Donaldumque Mac-Conelos cautionibus astrinxit, ne quid negotii ex Hebridibus et Scotia Anglis in Hibernia facesserent.
![]()
MDXCI. Reginae in Gallum studium. | Cui auxilia. | Illa sub conditionibus concedit. | Edictum contra coniuratos Gallos. | Norrisius in Britanniam missus. | La Noaeus periit. | Williams strenue se gerit. | New-haven. | Gallus maiora auxilia petit. | Quibus Essexius praeficitur. | Ille regem adit. | Equestri dignitate plures ornat. | Diluditur a Gallis. | Fratrem amittit. | In Campaniam vocatur. | Promissa Gallorum servantur. | Hacketti blaphema vesania. | Eius visiones. | In consiliarios coniuratio. | In reginam odium. | Prophetas emittit. | Qui eum annuntiant. | Capiuntur. | Ille damnatus. | Suspenditur blasphemus. | Iurisdictio ecclesiastica impetita. | Defensa. | Ultio navis bellica capta. | Demersa. | Navis Hispanica capta. | In Indiam orientalem navigatio. | Georgius Rimanus periit. | Iacobus Lancasterus magna pericula evadit. | Cavendishus ad fretum Magellanicum navigatio. | Edictum ne quid in Hispaniam transmittatur. | Aliud contra seminarios. | Hattoni cancellarii mors XX Septembris. | Puckeringus custos magni sigilli. | O-Rorcus in iudicium vocatus. | Academia Dubliniae constituta. | O-Donellus ex carcere evadit. | Turbae in Scotia. | Bothwellius regiam adoritur.
NTER
haec, nulla cogitatio reginae animum magis exercuit quam de Britanniae Armorica, et quomodo succumbenti Gallo subveniret. Anno itaque ineunte per Edmundum Yorcum de trimestri silentio blande cum illo expostulavit, monuit quanti intersit Britanniae tempestive prospicere, exhortata quovis modo Parmensem iam iterum Galliam cogitantem impedire, ne Hispanis in Brittania vires coniungeret; ad quos expellendos auxilia terra marique promisit, si portum locumque receptui assignaret, et iustas copias adiungeret. Ille laudato reginae studio, singularibus verbis gratis egit; multa pollicitus, tria millia militum in bellum Britannicum et aliquot cohortes in Picardiam mox transmittendos postulavit. Cherburgum, Granvilum, at Brestum portus in receptum nominavit, sed inprimis Blawetum ab Hispanis occupatum ut commodissimum (nescio an iocans), potestatemque Beauorio Noclaeo ordinario in Anglia legato paciscendi delegavit, qui cum Burghlaeio thesaurario, Carolo Howardo admirallo, et Hunsdonio camerario a reginae delegatis paciscitur ut MMM Anglorum in Picardiam et Britanniam cum apparatu bellico transmitterentur. Rex stipendia, transvectionis expensas, et bellici apparatus pretium reginae intra annum in urbe Londino refunderet, vel citius si hostis submoveretur. Libentius hoc pactum iniit regina, edocta Hispanos in Lutetiam Galliae acropolim admissos, civesque regem suum legitimum non alio quam Bearnensis titulo dignantes Hispanum suum dominum et regem agnoscere; eum inde spem Galliam in potestatem redigendi concepisse; nec hoc coram Ianino pro coniuratis in Hispania legato dissimulasse; Gregorium etiam XIII pontificem eo nomine copias in Italia et Helvetia sub duce Montmartino contra Gallum conscripsisse, illumque diris excommunicationis bulla devovisse, quam tamen parliamentum Pariense (quod iam Turonibus egit) damnavit, carnificique manu patibulo affixam, igne absumi iussit.
2. Hinc edicitur ne quis ex Anglia rem frumentariam aut bellicum apparatum in Galliae portus a coniuratis occupatos subveheret, aut commercia cum illis exerceret, maiestatis laesae poena proposita; quod idem et rex Scotorum iam antea fecerat. Henricus Palmerus cum aliquot armatis navibus emissus tredecim illorum naves in reditu a Nova Francia intercipit. Rogerus etiam Williams cum DC militibus ad Diepam, cui hostis imminebat, mox traiicit cum expresso mandato ut in illis partibus haereret, et Ioannes Norrisius cum reliquis post aliquot dies in Britanniam solvit, quibus sub eo praefuerunt Henricus eius frater et Antonius Shirleius. Hi postquam cum regiis Lamballam a coniuratis defensam frustra tentasset (ubi Franciscus La Noaeus bellator ille percelebris vulnere periit), Castilionem ceperunt, et coniuratos Hispanosque potius cohibuerunt, quam submoverunt.
3. Rogerus Williams, cum suis et Chatraeo Diepae praefecto militari sepimento ex vasis vinariis terra ingestis ad Cinquessaunce perrupto, coniuratos qui sub Tremblecourto et Loundo vias infestarunt profligavit, magnaque fortitudinis laude a rege in literis ad reginam celebratus. Unde ille animosior, mandati immemor regem ad suburbia Lutetiae comitatus, Hispanos literula provocavit, ut ducentos hastatos et centum sclopetarios cum totidem Anglis aperto Marte commttterent. Vix Diepam redierat, statim rege accersente agmina contra quam in mandatis habuit, Novoidunum rapuit ubi alieni cruoris prodigus multos Anglos periculis in oppugnatione obiecit, regina inconsulta ideoque indignante.
4. Iisdem diebus Gallus per Antonium Reauxium significavit sibi deliberatum esse, Rothomagum et Portum Gratiae in suam ditionem redigere priusquam Parmensis signa in Galliam moveret, eoque nomine reginam rogavit ut MMMM Anglorum in Normaniam transmitteret, et stipendia ad duos menses numeraret; sin diutius manerent, se numeraturum, atque cum suis statim ac appellerent adfuturum sancte promisit; interim in Picardia mansurum, ne Rothomagensibus consilium suboleret. Illa, cui nihil prius quam hostes ab ora maritima longius submovere, lubens annuit. Hinc pactum iisdem legibus initum, cum clausula ut supremi parliamenti authoritate confirmaretur, aut ut Galli loquuntur, emulgaretur. Intra pauculos dies numeri illi conscripti Diepam appellunt sub auspiciis Roberto comitis Essexiae iuvenis nobilissimi et validissima apud reginam gratia. Plurimi ex clarissimis familiis concomitantur, Thomas Leightonus et Henricus Killegreus viri multiplici rerum usu consiliis adesse iubentur. Ille in Gallia appulsus regem longe abesse ad Novoidunum comperit, apparatum in Normannia contra hostes vidit nullum, nec quid cum suis ageret a quopiam intelligere poterat; adeo ut se et suos parum pro dignitate tractari succenseret, et regem promissa oblivisci demiraretur. Post Rogerus Williams advolat, regis nomine rogat Novoidunum ocyus accederet ut de belli ratione consilia conferrent. Quo cum infesto et perdifficili itinere pervenisset, rex declaravit sibi in Campaniam necessario proficiscendum ut copias Germanico exercitui coniungeret. Pollicetur Bironium marescallum et ducem Montpensierum ad Rothomagum obsidendam quamprimum mittere. Comes ad suos qui Arquis castra habuerunt difficulter rediit, utque viros militares demereretur, et animum augeret, plures equestri dignitate ornavit, nec sine multorum qui ea dignitate domi floruerunt offensa, quasi titulum splendidae hactenus apud Anglos existimationis, quemque regina parce nec nisi spectatissimis tribuerat, prostituerat. Bironius et Montpensirius minime comparent. Hic in Campaniam profectus ut nuptiis vicecomitis Turenii cum Bullionaea interesset, ille divertens Petraepontem castellulum frustra aliquandiu obsedit. Hinc Gallus Reauxium in Angliam remittit, ut doceret causas quo minus Rothomagum obsideret. Huius enim obsidionem et parlamentariam pacti emulgationem regina per Henricum Untonum legatum ordinarium summopere urgebat; qui nec hanc nec illam impetrare poterat, et aegre quidem nudam pacti confirmationem tandem consequutus est. Essexius interim deses in castris agit non sine summo animi angore, qui rerum gerundarum ardore totus flagrabat. Rothomagum semel proprius accedens, Gualterum fratrem germanum glande traiectum desideravit. Regina literis increpuit quod ipsa inconsulta et regem adiisset, et inconsiderate Rothomagum propius accessisset. Verum ille blandulus facile pacavit; et interim Gornaeum cum suis profectus Bironio in expugnando insignem operam navavit.
5. Gallus interim literis per Beauorium apud reginam agit ut Essexius cum Anglis e Normania in Campaniam moveret, quasi de Rothomago obsidenda ne quidem cogitaret. Quod illa adeo inique tulit ut cum eo expostularet Rothomagum nondum obsideri, iam duos menses post contractum exactos esse, stipendia tamen non numerata, se et suos tam diu fuisse elusos, qui primum neglecti, postea hinc inde raptati, ubique discriminibus obiectari, promissa non sine aliqua ingratae levitatis nota minime fuisse servata, omnesque impensas omnino periisse. Statuisse itaque suos e Normannia revocare, nisi promissa praestaret, et rationem de stipendios iam inde solvendis iniret. Ille
excusatione necessitas ex tumultuosa undique negotiorum turba blandis literis lenivit. Ineunte Novembri cum Parmensis iam in procinctu staret, Rothomagum obsidione lente incingere coepit, Essexium in Angliam misit ad maiora subsidia contrahenda; eo post paucos dies reverso in vigilia natalis Christi vallum munimenti ad Sanctae Catharinae quatuor semel locis aggressus in tribus Anglos caedi exposuit. Eodemque tempore per Mornaeum Plessaeum novum supplementum Anglorum protinus transmitti ut Parmensi adventuro resisteretur efflagitavit, nec regina quidem negavit, sed procrastinantem regis incuriam in Rhothomago obsidenda et Parmense praevertendo leviter perstrinxit. Optavit ut mitius cum Anglis ageretur, nec illi soli extremis quibusdam periculis obiectarentur. Sed haec et huiusmodo Galliorum historicis relinquo qui hactenus vel nescierunt vel dissimularunt. Et nostris rerum ecclesiasticarum scriptoribus lubentius relinquerem fanaticam Guilielmi
Hacketti vesaniam, imo blasphemam impietam hoc tempore prorumpentem, quam vel meminisse piget. Sed ne reticendo ominibus sceleri favisse et veritati videar, paucis habe donec illi plenius perscripserint.
6. Hackettus iste vir erat plebeius ex Oundalia in comitatu Northamtoniensi, illiteratus, insolens, ferox, and vindictam adeo efferus ut ingenuo ludimagistro, dum redintegrati amoris specie amplecteretur, nasum mordicus absciderit, et coram misero deformi supplicante ut redderet, quo vulnere adhuc recente assueretur, canine (ut ferunt) devoraverit; adeoque ab omni pietate aversus, ut coelestem doctrinam in concionibus
auditam combibonibus per cauponas deridendam propinaret. Postea quum rem, cum uxore vidua acceptam, luxu prodegisset, admirandae sanctitatis personam derepente induit, totus erat in concionibus audiendis, scripturis ediscendis,
et revelationes nescio quas sibi coelitus factas, vocationemque extraordinariam ementiendo insinuavit se quibusdam theologis qui presbyterialem disciplinam ecclesiae Genevensis in Angliam inducere zelo inflammato anhelabant; inter quos erat Wiggintonus ministellus si quis alius cerebrosus, et magistratuum contemptor. Per hunc familiaris factus est Edmundo Copingero ex clara familia, qui etiam se extraordinarie a Deo ad ecclesiae bonum vocatum, et rationem sibi caelitus patefactam perducendi reginam et consiliarios ad mentem meliorem, scilicet ad disciplinam Genevensem admittendam, primum sibi et deinde Arthingtono disciplinae illius summo admiratori persuaserat, iam ipse a ministris nonnullis edoctus Deum extraordinarios operarios in ecclesia indies excitare. Et hoc quasi spiritu exultans Hacketto laetanter impertiebat, qui simulta sanctimonia, incessanter et ferventissime extempore precando, die dominico ieiunando, saepius gloriando stigmata sibi a Satana fuisse inflicta, et ementiendo revelationes, et crebra cum Deo colloquia quae vehementissimis et diris devotionibus per animae salutem et fidem invenit, ut illum Deo dilectissimum, Mose, Sanctoque Ioanne maiorem crederent atque asseverarent. Nec ille obscure prae se tulit se esse divinae vindictae prophetam, ubicunque misericordia reiicitur, vaticinatus nullos iam inde papas futuros, et hoc anno Angliam fame, peste, et bello gravissime affligendam nisi disciplina Domini (ita enim loquebatur) et reformatio admitterentur. Ad hanc igitur inducendam conspirarunt (quod ex ipsorum literis deprehensum) archiepiscopum Cantuariensem et cancellarium, qui novatoribus se opposuerant, proditionis insimulare, eosdem et alios quosdam si contra ministros novatores sententiam in camera stellata ferrent, e medio tollere, rhythmis impressis multitudinem ad seditionem concitare, in quibus inter alia affirmatur licere Christiano vero, etsi ruricolae, reges ad sceptrum tractandum informare, et ipsam reginam nisi reformationem promoveret, solio deturbare. Hackettum immani in reginam odio flagrasse vel hinc constat: illam enim iure regni excidisse saepius effutierat, et in insignia imaginemque in tabula depictam pugione in pectus adacto furenter saevierat. Nec mirum, iam enim sibi persuaserat se a Deo Europae regem constitutum esse, nec posse regni consortem ferre; persuasitque Copingero et Arthingtono ipsos non solum prophetico sed etiam angelico spiritu afflatos esse. Qui iam spiritu pleni, ut sibi videbantur, omnem obedientiam illi ut regi divinitus constituto praestiterunt,
seditionem concitare enixi. Mense igitur Iulio virum nobilem accesserunt, cui summum sub regina imperium detulerunt, et Hacketti viam una cum Arthingtoni prophetia descriptam dedicarunt, sed ille aliud agens homines reiecit. Mox Wiggintono significarunt Christum ipsis superiori nocte apparuisse non corpore quo coelis insidet, sed spiritu principali, quo plenius in Hacketto quam in quovis alio inhabitat; et Hackettum eundem ipsum esse angelum qui ante diem novissimum venturus cum ventilabro et pedo ad secernendos haedos ab ovibus, conculcaturum Satanam, et Antichristi regnum funditus subversurum. A Wiggintono ad Hackettum se contulerunt, iuxta quem in lecto desidem humi prostrati in preces ardentissimas effusi; Hackettus surgens se adiunxit, pluribus fervide comprecans ut spiritus illos ad Dei gloriam dirigeret, et inde lectum repetiit.
7. Mox Arthingtonus monuit Copingerum ut regem in nomine domini Iesu Christi Spiritu Sancto inungeret; ille pavimentum ter demississime osculatus, et flexo summa cum reverentia genu, ad Hackettum accessit, qui manu repellens inquit, Non opus est ut me inungatis. Spiritus enim Sanctus iam me iniunxit. Vos mandata mea facessite. Ite et per urbem annuntiate Iesum Christum venisse cum ventilabro in manu ad mundum iudicandum. Si qui rogent ubinam sit, hunc locum indicate; se credere nolint, veniant et me, si possint, occidant. Ut certo certius est Deum in coelis esse, ita non minus verum est Christum iam venisse ad iudicandum. Vix dixerat, illi actutum se proripuerunt, vociferantes per plateas Christum advenisse,
et caetera quae mandavit, saepius clara voce ingeminantes Paenitentiam agite, donec ad primarium urbis forum
pervenissent.
8. Ubi prae confluentium undique turba currum conscenderunt at partim memoriter, partim e scripto proclamarunt Hackettum glorificato corpore cum Christo participare per spiritum eius principalem, et iam adesse cum ventilabro ad propagandum evangelium per Europam, atque disciplinam et rempublicam in Anglia constituendam (simulque locum indicarunt ubi diversabatur). Se vero esse duos prophetas, alterum misericordiae, alterum iudicii, datos illi in tanto opere coadiutores. Haec per animarum salutem verissima esse asseverarunt. Addiderunt etiam Hackettum esse summum supremumque monarcham, omnes Europae reges quasi eius beneficiarios regna de illo tenere, itaque illi uni obtemperandum, et reginam abdicandam. Postremo archiepiscopum et cancellarium quasi sincerae religionis oppugnatores diris devoverunt. Cum in alias urbis partes ad haec annuntianda per confertissimam multitudinem progredi non possent, ab amicis moniti ut se subducerent, ad Hacketti diversorium redierunt.
9. Mox apprehensi, regios consiliarios et magistratus qui examinarunt adeo contemptim habuerunt, ut nec caput aperirent, et procacissime responderunt, se omnibus magistratibus superiores esse dictitantes. Hackettus postea laesae maiestatis accusatus se reum agnovit, et blaspheme respondendo auditores horrore perfudit; fortean veteratorie ut iudices in opinionem induceret ipsum insanire, cum tamen reliquo gestu et composita quadam gravitate nihil insani prae se ferret. Damnatus ad primarium urbis forum crati impositus trahitur horrendo sono incessanter reboans, Iehova, Messias, Iehova, Messias, ecce coelum apertum, ecce filium altissimi descendentem ut me liberet. Ad patibulum, monitus ut peccatum in Deum et reginam agnosceret, contumeliosissime reginam insectatus execrandus homuncio Stentorea voce exclamavit, Deus coelestis, omnipotens Iehova, alpha et omega, domine dominantium, rex regum, Deus aeterne, tu nosti me verum esse Iehovam quem misisti; aliquod miraculum e nube ad convertendos hos infideles exhibe, et me ab inimicis eripe. Sin minus (horresco referens) coelos inflammabo, et te tuo throno his manibus deturbabo; aliaque magis infanda. Conversus ad carnificem laqueum admoventem, Tune spuri, inquit, Hackettem regem tuum suspendes? Laqueo innodatus, oculis in coelum sublatis, Hoccine, inquit frendens, pro regno collato rependis? Venio ulturus.
10. Haec blasphemo ore evomenti gula laqueo frangitur, multitudine exclamante ut impiissimus protinus demitteretur, quod ex iudicii sententia factum, exenteratusque membratim dissecatur. Ita hostis humani generis dementat, quos sanctitatem simulare, et ad sobrietatem nolle sapere deprehendit. Copingerus paulo post voluntaria inedia in carcere se confecit; Arthingonus ad resipiscentiam reservatus edito libello serio poenituit.
11. Ne hi soli sed etiam alii qui receptam in ecclesia Anglicana disciplinam, episcoporum vocationem damnando, et praesules contumeliose calumniando, hactenus frustra impugnarant; nunc pertractis in eorum partes nonnullis iuris Anglici peritis, in eorum iurisdictionem et delegatam a regina in ecclesiasticis causis authoritatem ut prorsus iniustam et linguas et calamos strinxerunt, declamando ubique etiam libris publicatis homines contra regni leges in foris ecclesiasticis indigne opprimi, reginam eiusmodi authoritatem ex iure non posse delegare, nec alios exercere delegatam. Fora illa non posse a reo iusiurandum ex officio exigere, cum nemo seipsum accusare teneatur. Iusiurandum illud homines ad sui condemnationem cum ignominiosa confusione, vel in spontaneum periurium, cum animarum exitio praecipitare. Praeterea de aliis quam matrimonalibus et testamentariis causis non debere cognoscere ex huiusmodo veteri rescripto: Mandamus vicecomiti comitatuum nostrorum S. N. etc., quod non permittant quod aliqui in balliva sua in aliquibus locis conveniant ad aliquas recognitiones per sacramenta sua faciendas nisi in causis matrimonialibus et testamentariis.
12. Contra iuris ecclesiastici professores regiam in ecclesiasticis authoritatem propugnarunt, utique parlamentaria authoritate in regina investitam. Hanc oppugnare nihil aliud esse quam in maiestatem irruere et sacrosanctae praerogativae violato obsequii iuramento insultare. Fora ecclesiastica de aliis quam matrimonialibus et testamentariis posse cognoscere, ex statuto circumspecte agatis et articuli cleri sub Edwardo primo docuerunt. Rescriptum, sive legem illam prolatam suspectam esse, quia temporis est incerte et variae lectionis. Alibi enim legi, ad recognitiones vel sacramenta praestanda. Recognitionem item facere non significare testimonium perhibere, vel respondere in iure, sed debitum agnoscere et fateri, vel placita de catalogis vel debitis tenere. Iuramentum ex officio in foris illis ut in aliis ex omni memoria fuisse exactum ad simoniam, adulterium, et alia tenebrarum opera rimanda, praesertim cum insinuatio, ut loquuntur, fuerit clamosa. Et quamvis nemo teneatur seipsum prodere, tamen per famam proditum teneri ostendere, utrum possit suam innocentiam defendere, et seipsum purgare; quandoquidem poenitentia imposita non sit poena, sed medicina ad peccatores curandos, alios a peccato deterrendos, et scandalum tollendum, iuxta illud in sacris literis,
Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Sed quid de his immoror cum dissertationes Richardi Cosini legum doctoris, et Ioannis Morrisii, et Lanceloti Andrews eruditae hac de re utrinque prostent. Regina haud ignara suam authoritatem per episcoporum latera in hoc negotio peti, adversantium impetus tacite infregit, et ecclesiasticam iurisdictionem illaesam conservavit.
13. Hoc tempore Thomas Howardus ducis Norfolciae filius secundo genitus cum sex navibus regiis totidemque annotinis classem Hispanicam ex America reversuram totos sex menses expectaverat. Dum ad Flores inter insulas Azoras substitit, nautis maximam partem languentibus (milites enim nulli) Alphonsus Bassanus cum LIII navibus ad conducendam classem Americanam emissus adeo ex improviso supervenit, ut Howardus in praetoria, et caeteri aegre in apertum mare eluctarentur. Richardus Grenvillus in propraetoria cui Ultio nomen, dum suos ex insula revocat, et ex quadam animi magnitudine vela pandi inconsiderate vetat, interseptus erat inter insulam et classem Hispanicam in quatuor acies dispositam, quarum alteram dum animose perrumpere cogitat, praetoria Hispanica cui nomen Sanctus Philippus ita sua mole hinc incubuit ut venti beneficio omnino excluderet, inde aliae tres ex aliis partibus. Hispanique saepius insilientes aut in suas reiecti, aut in undas deiecti, continuaque vicissitudine alii recentes illorum loca subeuntes tota nocte multa suorum clade oppugnarunt. Iam pulvis tormentarius Anglis defecit, hastae contractae, fortissimus quisque occisus vel vulneratus, mali et acroteria disiecta, rudentes abscissi, navis octingentis maiorum tormentorum effulminatis globis diverberata, Grenvillus ipse sauciatus, dum emplastrum adhibetur denuo capite vulneratur, et chirurgus simul caesus. Die illucessente tabulata cruentata, cadaveribus et semimortuis constrata triste spectaculum superstitibus praebuerunt. Postquam XV horas iam depugnatum, Grenvillus, omni spe salutis deploratissima, iussit ut navis submergeretur. Nauclerus vetuit, et plurium consensu scapha ad praetoriam Hispanorum subductus deditionem fecit, salutem et libertatem a triremibus pactus. Grenvillus languens, et animam iam exhalaturus, in praetoriam Hispanicam delatus intra biduum magna fortitudinis etiam apud hostes laude expiravit. Navis dedita, sed alvo pluribus locis perforata, paulo post cum CC Hispanis impositis aliisque simul navigiis orta tempestate fluctibus absorpta. Ut non inulta Ultio haec periisse videatur, et de una hac nova victoria multo sanguine Hispanis stetisse. Howardus magis animo quam viribus fretus, in medios hostes proruere gestiit; sed tantum abfuit ut nauclerus assentiret, ut se potius in mare praecipitaturus esset, quam navem regiam certissimo periculo obiiceret. Nec caeteris visum praelium suscipere cum certissimo periculo et sine spe ulla socios ex tanto discrimine liberandi. Et quinque naves quinquaginta tribus obiicere nihil aliud fuisse quam inconsiderate cum suorum exitio Angliae vires imminuere et hostium gloriam adaugere. Ille tamen et caeteri (inprimis Thomas Vavasoras, whi a duas horas Ultioni adfuit) strenue depugnans dum ventus permisit, nihil quod poterant omiserunt, donec nox dirimeret.
14. Detrimentum ex hac unica nave acceptum cumulate resarcierunt Angli pluribus Hispanicis navibus interceptis, quarum in una praeter opes inventae sunt duae plus minus myriades indulgentiarum papalium in Americam destinatae. Indi enim eiusmodi remissiones peccatorum singulis annis nundinatione pontifici Romano et Hispano quaestuosa emere coguntur. Cum tribus etiam navibus Georgius Rimanus classiarius perquam strenuus et Iacobus Lancasterus ad Indiam orientalem navigationem instituerunt, Bonae Spei promontorium faeliciter superarunt, ad Cabo Corriente tempestas praetoriam abripuit, qua cum Rimano absorpta. Mox horrendo tonitru coelum remugiit et in caeteris navibus quatuor e nautis collis vi fulminis obtortis perierunt, et supra XC luminibus capti, alii mutilati, alii quasi equuleo extenti, qui tamen singuli praeter expectationem convaluerunt et imperterriti cursum persequuti. Ad Comoro insulam dum aquarent, triginta num navarcho a barbaris occisi. Ad Zanziber hibernarunt.
15. Vere appetente naves nonnullas Mahumetanorum de Pego cum ligneis anchoris, et alias Lusitanorum pipere et orizo onustas interceperunt. Deinde cum ad Zeilam et postea ad Nicubar insulam cinamomo et adamantibus copiosam pervenissent, nec iam plures quam triginta tres supersites, cibariaeque deessent, domum versus vela verterunt. Ad Sanctae Helenae insulam aliquantisper refocillati per Oceanum ad Trinidadam iactati nihil solatii repeterunt. Tandem in Carolum Barbotierum Gallum inciderunt qui sublevavit, quocumque non qua debuerunt fide, sed qua miseri navitae solent, agere caeperunt, verum insidias elusit. Dum Lancasterus postea in Mona insula cum nonnullis se recrearet, navis tempestate abrepta cum septem afflictissimis domum satis opulenta rediit, et illi ibidem derelicti non minus afflicti, Gallorum humanitate domum reducti, primi Anglos docuerunt rationem in India orientali negotiandi.
16. Interim Thomas Cavendishus qui orbe terrarum circumnavigato cum gloria anno MDLXXXVII
redierat, hoc anno cum quinque navibus instituit navigationem ad fretum Magellanicum, quod cum tempestatibus adversis superare non posset, ad Brasiliae littora reiectus, ibi immature periit criminatus supremo testamento Ioannem Davidem quasi perfide deseruerat.
17. Bello iam flagrante, publice prohibetur sub poena proditoribus proposita, ne quis rem frumentariam, bellicam, vel nauticam in Hispani ditiones evehat. Causa addita quod ille se hostem Angliae professus, antiqua inter praedecessores foedera confirmare iam antea abnuisset. Cum autem sacerdotes Angli maiore quam antea numero hoc tempestate clanculum in Angliam e seminariis Romae, Galliae, et Hispaniae (Hispanus enim nuper seminarium ad Vallem Oletanam Anglis posuerat) indies subreperent, qui subditos ab obsequio erga reginam dissuadere, et in Hispani partes pellicere sategerunt. mense Octobri edicitur, ne quis quemcunque hospitio exciperet, nisi prius inquireretur qui sit, an ad preces in templo accedat, unde vivat, ubi anno superiore egerit, et id genus alia; qui non prompte responderint, ad delegatos per singulas provincias transmitterentur, ne quid detrimenti respublica caperet. Quod edictum ut atrox adversaria scripta plena virulentiae a pontificiis contra Burghleium thesaurarium tanquam authorem elicuit, in quibus Christopherum Hattonum quas in suas partes proniorem callaudant, qui in religionis causa non urendum, non secandum censuit. Verum obierat ille pridie quam hoc edictum publicatum, ex diabete et animi moerore, quod regina ingentem pecuniam ex decimis et primitiis quibus praefuit, collectam paulo acerbius exagerat, quam pro ea qua apud ipsam floruit gratia condonandam sperarat. Nec hominem verbo deiectum relevare poterat, quamvis inviseret et consolatione dimulceret. Ille natus a familia magis antiqua quam opulenta in agro Northamptoniensi, iuvenis et concinna corporis proceritate et oris dignitate cum apud reginam acquisivit gratiam, ut in cohortem quinquaginta nobilium stipatorum, et postea ob modestam morum suavitatem in numerum nobilium sacratioris camerae adsciverit, satellitibus praefecerit, procamerarium instituerit, in sanctius consilium admiserit, demumque Angliae cancellarium constituerit, et ordini Georgiani honore ornaverit. Vir ingenio pio, summa in egenos miseratione, eximia in bonarum literarum studiosos munificentia (unde Oxonienses in academiae cancellarium elegerunt) et qui in gravissimo illo cancellarii Angliae munere perfungendo, rectae voluntatis conscientia se sustentare poterat. Iusta illi ad Sancti Pauli Londini honorifice soluta et magnificum monumentum posuit Guilielmus Newportus e sorore nepos quem in Hattonorum nomen adoptatum haeredem scripserat. Custodia vero magni sigilli per aliquod menses erat penes thesaurarium, Hunsdonium, Cobhamum, et Buckhurstium, posteaque Ioanni Puckeringo regio ad legem servienti non cum cancellarii sed custodis magni sigilli titulo commissa.
18. Brienus O-Rorchus Brenniae in Hibernia dynasta qui impense Hispanis studuit, superiore anno, ut diximus, a Scotorum rege in Angliam missus, in praetorio Westmonasteriensi accusatur quod Alexandrum Mac-Connellum et alios in reginam excitasset et fovisset, reginae effigiem in tabula depictam ad equi caudam appensam per ludibrium raptari et contumeliose dissecari iussisset, Hispanos naufragos hospitio contra proregis edictum excepisset, fidelium subditorum aedes per incendiarios in cineres redegisset, plures interemisset, et Hiberniam Scotorum regi possidendam obtulisset. Ille per interpretem haec edoctus (nam Anglice nesciebat) homo barbare insolens duodecim virorum iudicio se submittere recusavit, nisi comperendinaretur, advocatus assignaretur, accusationes ex Hibernia missae in manus traderentur, et ipsa regina pro tribunali iudex sederet. Cum primarius Angliae iustitiarius per interpretem respondisset, si duodecim virorum iudico de facto se non submitteret, iudicandum tamen esse ex lege secundum accusationis capita; nihil aliud retulit quam Si ita visum, ita fiat. Sententia mortis in eum prolata, post aliquot dies ad Tiburnas furcas proditorum supplicium animo praefracto pertulit, irridens Meilerium Creah archiepiscopum Cassiliensem qui Hibernice consolari coeperat, ut ambiguae fidei et depravatae vitae hominem, quod eiurata Franciscanorum regula votum violasset.
19. Dubliniae, quae urbs primaria Hiberniae, hoc anno regina laudabili instituto collegium Sanctae et Individuae Trinitati bonisque literis posuit, ubi olim erat omnium Sanctorum monasterium, academicisque privilegiis docendi, et scholasticos eruditionis titulos et honores (gradus vocant) conferendi dotavit (quae pontifex Romanus circa annum MCCCXX huic urbi concesserat) ut cum religionis tum humanitatis cultum per insulam propagaret, et incolae magno impendio mittendi liberos ad loca longinqua levarentur. Quod sane nunc et studiosorum numero et foelici eruditorum proventu florere
incipit. Sub id tempus Hugo O-Donellus quem Ioannes Perottus prorex in navem dolo illectum in castro Dubliniensi condiderat, ne quid vir turbido ingenio moveret, e carcere ad suos evasit, literisque proregi significavit patrem authoritatem O-Donelli, id est dynastam Tir-Conelliae, in ipsum transtulisse, et iam inde in Hibernia tumultuari coepit, ut in Scotia Bothwellius. De quo etsi Scoticis me libenter non involvo, nonnulla sunt dicenda, quandoquidem Anglicis ita sint intertexta ut sequenti narrationi lux inde exoriartur. Quae alias necessario multa involvatur obscuritate.
20. Bothwellius qui sagas consuluisse accusatus e carcere evaserat, implacibili odio in Metallanum cancellarium (quem accusationis architectum suspicabatur) inflammatus, ut eum atque regem in suam potestatem redigeret, sub finem Decembris in regiam Edenburgi cum quibusdam consceleratis Scotis et Anglis limitaneis irrupit, reginae cubiculum malleo, regis igne, et cancellarii aedes simul aggressus est. Civibus autem accurrentibus repulsus fugit. Ex asseclis nonnulli suspensi, malleus in facinoris memoriam reginae cubiculi foribus affixus.