Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

BRIGANTES

RITANNIA, quae hucusque enormibus evecta promontoriis, hinc Germaniam, illinc Hiberniam propius intuendo, nunc quasi irruentem expaveret oceanum, introrsum se revocat et latiora terrarum divortia faciendo recedit, in multo minorem latitudinem contracta. Nec enim plus centum mille passus inter littora patet, quae utrinque rectis fere littoribus in septentrionem ad Scotia usque pertinent. Hanc partem fere omnem, integris Britannorum rebus, insederunt Brigantes. Ab orientali enim mare usque ad occidentale eos habitasse scribit Ptolemaeus. Gens haec erat validissima, numerosissima, et apud meliores authores imprimis celebrata, apud quos omnes Brigantes vocantur praeter unum Stephanum in Urbibus, qui Brigas dixit, quo in loco quod de illis scripserit, abrupta sententia, hodie in libris desideratur. Si hos Brigantes dictos existimarem a briga, quod priscis Hispanis urbem denotavit, mihi neutiquam satisfacerem, cum dictionem esse Hispanicum a Strabone constet. Si cum Goropio e lingua Belgica Brigantes quasi freehands, id est liberi manibus denominatos sentirem, nonne eius somnia vigilantibus obiicerem? Ut ut res habet, Britanni nostri, si quos pravo ingenio et audacius grassantes viderint, pervulgato dicterio wharret Drigans, id est Brigantem agere dicunt. Gallique hodie e prisca (ut videtur) Gallorum lingua eiusdem farinae homines brigand, et praedatorias naves brigantin vocitant. An vero ea vis fuerit verbi olim in Gallica vel Britannica lingua, vel nostri Brigantes euismodi fuerint, affirmare non ausim. Si tamen non male memini, Brigantes Alpinum populum grassatores vocat Strabo, et Iulius Belga iuvenis proiectae audaciae, cui vis, authoritas, et virtus nomen videbantur, Briganticus apud Tacitum cognominatur. Cuiusmodi vitio Brigantes nostri affines videantur fuisse, cum ita in vicinos grassarentur ut illis ea de causa magnam agri partem ademerit Antoninus Pius, ut author est Pausanias qui sic scribit: ἀπετέμετο δὲ καὶ τῶν ἐν Βριττανίᾳ Βριγάντων τὴν πολλήν, ὅτι ἐπεσβαίνειν καὶ οὗτοι σὺν ὅπλοις ἦρξαν ἐς τὴν Γενουνίαν μοῖραν, ὑπηκόους ῾Ρωμαίων. Nec aliquos ignominiae loci hoc laturos spero, me sane mei dissimilem praeberem si privatum quempiam, nedum gentem ignominia notarem. Neque hoc ignominiam habuit bellicosa illa aetate, cum ius in viribus omnes gentes haberent. Latrocinia (inquit Caesar) apud Germanos nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae et desidiae minuendae caussa fieri praedicant. Nec a dissimili ratione Paeones apud Grecos quia percussores, Quadi apud Germanos et Chaldaei quod grassatores, nomen invenisse memorantur.
2. Quod vero Florianus Del Campo Hispanus nostros Brigantes ab Hispania in Hiberniam, et inde in Britanniam ambitiose nimis deduxerit, nulla alia coniectura suffultus nisi quod Brigantiam urbem in Hispania sua invenerit, a veritate male metuo ne se abduxerit. Si enim non eadem caussa idem et nostris et Hiberniae Brigantibus nomen fecerit, malim cum eruditissimo meo Thoma Savilo iudicare Brigantes nonnullos et alias Britanniae gentes iam inde a Romanorum adventu in Hiberniam secessisse, alios quietis et otii cupidine adductos, alios ut oculos a contagione dominationis Romanis inviolatos haberent, alios denique ne quam libertatem a natura pueri acceperant senes voluntate amitterent. Caeterum Claudium imperatorem primum Romanorum hos nostro Brigantes aggressum fuisse, et sub imperium ditionemque suam subdidisse his versibus in suo ludo innuit Seneca:

Ille Britannos
Ultra noti littora ponti et caeruleos
Scuta Brigantes dare Romulaeis colla catenis
Iussit, et ipsum nova Romanae iura securis
Tremere Oceanum.

Ego tamen non illos tunc devictos, sed potius in Romanorum fidem se permisisse existimavi. Nam quod ille poetice lusit historici non memorant. Tacitus enim prodit eo tempore discordias apud Brigantes exortas Ostorium nova bella destinantem retraxisse, quas ille paucis interfectis facile consopivit. Quo tempore Brigantes suam reginam Cartisimanduam nobilitate pollentem habuerunt, quae Caratacum captum Romanis tradidit. Hinc opes et rerum secundarum luxus, maritoque suo Venutio spreto, Vellocatum eius armigerum in matrimonium regnumque accepit, unde concussa statim flagitio domo funestum exarsit bellum. Pro marito studia civitatis, pro adultero libido reginae et saevitia. Illa callidis artibus, fratrem et propinquos Venutii intercipit. Venutius, stimulante ignominia, accitis auxiliis, simul ipsorum Brigantum defectione, in extremum discrimen Cartismanduam adduxit. Tum petita a Romanis praesidia, alae et cohortes illam variis praeliis exemerunt, ita tamen ut regnum Venutio, bellum Romanis relictum fuerit, qui non ante Vespasiani tempora Brigantes sub iugum redigere potuerunt. Tunc enim Petilius Caerealis hanc regionem aggressus multa praelia, et aliquando non incruenta, gessit, magnamque Brigantum partem aut bello aut victoria amplexus est. Quod vero Tacitus habet Brigantum hanc reginam Caratacum captum Claudio tradidisse, eoque Claudii triumphum instruxisse, manifestus est in optimo illo authore ἀντιχρονισμὸς, et a Lipsio, qui antiquorum authorum genios possedit iampridem notatus. Nec enim Caratacus hic Silurum in illo Claudii triumpho ductus, nec Caratacus Cunobelini filius (sic enim in fastis dicitur, quem Catacratum Dio vocat), de quo Aulus Pluatius, si non eodem anno certe sequenti ovans triumphavit. Sed haec alii excutiant et nos iam diximus. Hadriani tempore, cum, ut inquit Aelius Spartianus, Britanni sub Romana ditione teneri non poterant, Brigantes nostri a Romanis etiam descivisse, et turbulentam aliquam seditionem commovisse videantur, id ni esset, non erat cur caneret Iuvenalis, qui tunc vixit:

Dirue Maurorum attegias et castra Brigantum.

Nec postea Antonini Pii tempore se animo admodum demisisse videntur, cum ille eos agri parte mulctaret quod Genuniam sive Guinethiam sociam Romanorum provinciam, ut diximus, incursassent.
3. Si per criticos nostros, qui hodie audaciae sunt admodum ingeniosae, mihi liceat, unam et alteram mendam quae Tacito de Brigantibus inhaeret me hic tollere posse videor. Altera est in Annalium libro 12 ubi Venutium, quem modo diximus, e Iugantum civitate fuisse scribit, e Brigantum civitate eo legerim, quod in Historiarum 3 ipse Tacitus innuere videtur. Alter est in Agricolae vita. Brigantes, inquit, foemina duce, exurere coloniam &c. Trinobantes ut legas veritas iubet, de Boodicia enim regina loquitur, cui cum Brigantibus nihil erat. Trinobantes autem illa in seditione concitavit, et Camalodunum coloniam excussit.
4. Caeterum amplisisma horum regio, quae angustior quam coeperat procedit, in medio, ut Italia Appennino, perpetuis montium iugis attolitur, qui comitatus in quos describitur interdividunt. Sub illis enim montibus ad ortum et mare Germanicum subiacent comitatus Eboracensis et episcopatus Dunelmensis, et ad occasium Lancastrensis, Westmorlandia, et Cumberlandia, quae omnes provinciae in prima Saxonici imperii infantia Deirorum regno continebantur. Saxones enim has regiones Nordanhumbrorum regnum dixerunt, et in duas partes diviserunt Deiram, Deirlam illa aetate vocarunt, scilicet quae nobis proximior cis Tinam flumen et Berniciam, quae ultior a Tina ad fretum usque Scoticum pertinuit, quae partes quanquam suos reges aliquandiu habuerint, tandem in unum tamen regnum coaluerunt. Utque obiter adnotem, ubi in vita Caroli Magni legitur Eardulphus rex Nordanhumbrorum (i e. de Irland) patria pulsum ad Carolum Magnum venisse, legendum est coniunctim Dierland, et de hac regione, non de Hibernia sive Irlandia intelligendum.

YORKSHIRE

GER Eboracensis, Saxonice Everwicscyre, Effrocscyre et Eborascyre, vulgo Yorkshire, qui totius Angliae provincia est longe maxima, temperatae censetur urbertatis. Si hic saxosa vel arenosa sit sterilitas, illic laetissima arvorum foecunditas; sic sylvis sit nuda, ilic densissimis nemoribus obumbrata, ita provide temperante natura ut ipsa regio etiam sua varietate gratior et laetior videatur. Qua declinat in vesperum, montibus quos dixi Lancastrensi agro et Westmorlandia terminatur. Unde Arctum suspicit, Dunelmensum episcopatum habet contuinato Tesis fluminis cursu divisum. Qua sol exoritur, oceano Germanico urgetur. Latus Austrinum primum ager Cestrensis et Derbiensis, inde Nottinghamiensis, et postea Lincolniensis claudunt, ubi loci nobile illud aestuarium Humber intertunditur, in quod fere omnia flumnia quae hanc regionem perfundunt tanquam in conceptaculum se evolvunt.
2. Provincia haec omnis in tres partes divitur, quae e tribus coeli plagis West Riding, East Riding et North Tiding vocantur. West Riding sive pars occidentalis, aliquandiu Ousa flumine, Lancastrensi limite, et australibus regionis finibus continetur, vergitque ad occasum et meridiem. East Riding sive pars orientalis ad orientem solem et oceanum spectat, quo una cum Derventione flumine comprehenditur. North Riding sive pars septentrionalis ad septentriones pertinet, Tesi fluminis, Derventione, et longo Ousae decursu quasi conclusa. In occidua parte, occidui sive limitanei montes multa emittunt flumina, quae singula unus Ousa hospitio accipit et in Humbrum secum deducit. Nec alia mihi commodior videtur ratio hanc partem describendi quam si Dani, Calderi, Ari, Whersi, Nidi et Ousae fluenta persequar, qui ex his montibus exorti potiora sunt flumina et locis potioribus affunduntur.
3. Danus, vulgo Don et Dune, ita, uti videtur, nominatus quod pressiori et inferiori in solum labitur alveo, id enim dan Britannis significat, postque Whortley salutarit quae insigni familiae cognomen contulit, uti quod in proximo est Wentworth, unde praeter alios tum hoc comitatu tum alibi nobiles et barones de Wentworth et originem et nomen una traxerunt, primum Sheafield opidum praeterit ferrariis fabris, ut et alia opidula adiacentia celebra (cum sint in vicinia ferrariae plures), et castro firmo vetustoque munitum, quod recta serie a Lovetoftis, dominis Furnivall et Nevillo domino de Furnivall ad Talbottos honoratissimos Salopiae comites descendit. Inde Danus alnis, taxis, aliisque arboribus amictus Rotheram adit, quod Eboracensem archiepiscopum Thomam Rotheramum, virum prudentem suo nomine insignitum optimumque sibi patronum, alumnum suum ostentat, qui ibidem collegium cum schola triplici ad pueros scribendi ratione, grammatica et musica instituendos laudabili proposito fundavit et dotavit, quod avara nostrorum temporum iniquitas iam subvertit. Deinde castellum antiquum Connisborow, Britannice Caer Conan, rupi affixum suspicit, in quod cum Saxones Aurelius Ambrosius ad Maisbelly ita dissipasset ut illi, qua cuique proximum fuit in fugam effunderentur, Hengistus eorum dux se recepit, paucosque post dies pro castris suos in aciem pro castris in aciem produxit contra insequentes Britannos, et praelium sibi et suis funestum conseruit. Magna enim vis hominum concisa est, ipsumque interceptum capite obtruncarunt Britanni, si fidem potiorem mereatur historia Britannica quam Anglo-Saxonum annales, qui ipsum laboribus confectum placide diem obiisse memorant. Postea Sprotsburg subluit antiquam sedem vetustae equestris familiae Guilielmiadum sive Fitz-Williams, qui amplissima cognatione nobilissimos Angliae attingunt, et e quibus procreati sunt Guilielmus Fitz-Williams patrum memoria Southantoniae comes, et Guilielmus Fitz-Williams nuper Hiberniae prorex. Verum decursu temporis hoc ad Copleios et Elmsesley et aliae eorum in hoc tractu possessiones ad Savillos haereditario iure devenerunt.
4. Dispartito hinc alveo Danus vetusto opido allabens nomen impertit suum, quod nos hodie Duncaster, Scoti Doncastle, Saxones Donacester, Ninnius Caer Daun, sed Antoninus Danum vocat, uti et Notitiarum Liber, qui prodidit praefectum equitum Crispianorum ibi sub duce Britanniarum stationem habuisse. Igne coelitus demisso circa annum Domini DCCLIX ita deflagravit, suisque ruinis depressum iacuit ut vix denuo respirarit. Magnam arcis aream ostendit quam tunc incendio absumptam credunt, quo loci nunc templum elegans S. Georgio sacrum, quod unicum est in hoc opido, vidimus. Sub hoc vix quinque ad austrum milliaribus abest Tickhill (quod omittere non libet), vetustum opidum vetusto castro satis magno sed simplici moenium ambitu et mole aedita, cui arx rotunda imponitur, munitum. Ea olim dignitate fuit ut praedia quae ad hoc spectarunt honor de Tickhill sint nominata. Regnante Henrico Primo hoc tenuit Rogerus Busly, postea comites Aucenses sive de Ewe in Normannia olim dominos agnovit beneficio regis Stephani. Deinde rex Richardus Primus Ioanni fratri donavit. Bello baronico Robertus de Veteriponte sibi detinuit, quod ut redderet comiti Aucensi rex Henricus Tertius illi commisit castrum de Carleolo et comitatum. Sed cum rex Galliae non restitueret Anglis suas in Gallia possessiones, ideo rex Angliae retinuit cum ab Edwardo Primo restitutionem Iohannes comes Aucensis iure Aliciae proaviae postularet. Richardus Secundus rex Angliae tandem Ioanni de Gaunt Lancastriae duci munifice est elargitus. Caeterum iam Danus, qui saepius hic insurgit et campis innatat, divisas recolligens aquas, cum aliquantisper solidus fluxerit, per Hatfield Chace, ubi cervorum admodum copiosa est venatio, iterum distractus hinc Idelum Nottinghamiensium flumen, illinc Arum petit, ut una cum illis Humbrum aestuarium subeat. Quo in loco circumfunduntur his fluminibus Diche March et Marshland palustres regiunculae seu potius insulae amnicae, quae XV plus minus mille passus in circuitu colligunt, luxuriante viriditate laetissimae, pascendis pecoribus admodum aptae, et undique viculis quasi redimitae. Terram tamen pendere et increscentibus aquis attolli incolarum nonnulli existimant, quod de Antro Galliae insula Pomponius Mela scripsit. Inter rivulos vero qui huc aquas suas convehunt non omittendus est Went, qui e stagno profluit iuxta Nosthill, ubi olim fuit monasterium Oswaldo regi et Sancto sacrum, quod A. confessor regis Henrici Primi restauravit, verum hodie habitatio est clarae et equestris familiae Gargraviorum.
5. Calderus in ipso Lancastrensium confinio scatens ignobilibus praetexitur opidis, inter quae ad Gretland in cacumine montis in quem nullus nisi una parte accessus effosa fuit haec ara votiva deo civitatis Britantum topico, ut videtur, posita. Quae nunc cernitur Braedleiae in aedibus clarissimi equitis aurati Ioannis Savil baronis scaccarii:  

In alio latere:

DVI CL. BRIG.
ET NVM. AVGG.
T. AVR. AVRELIAN
VS DD PRO SE
ET SVIS S. M. A. G. S.
ANTONINO
III ET GET. COSS.

Id est, DVI civitatis Brigantum et numinibus Augustorum Titus Aurelius Aurelianus dedicavit pro se et suis. Extramae notae mihi prorsus ignotae. Antonino tertium et Geta consulibus.
6. An Dui illud sit Deus quem Diw nunc vocant Britanni an peculiaris Brigantum genius topicus disquirant doctiores. Uti animae nascentibus, ita populis fatales genii, sic scribit Symmachus, dividitur. Varios custodes cunctis regionibus mens divina distribuit. Haec enim erat priscorum theologica persuasio. Ut enim exteros taceam quorum historia eiusmodi diis topicis est plenissima, habuerunt Britanni in ea parte quae Essexia nunc dicitur Andatem, in Cumberlandia Bello-tucadrum, in Northumbria Viterinum et Mogontum, ut ex inscriptionibus quas suis locis dabo clarius constabit. Recte observavit Servius Honoratus topicos deos ad alias regiones nunquam transire. Sed ad Calder flumen, qui cum iam advenis aquis est plenior, ponte pulchro ad Eland coniungitur, prope quem ad Grimscarre lateres fuerunt reperti sic inscripti:

COH. IIII. BRE.

Romani enim militare laude florentes et legiones et corhortes in pace et otio contra otium, fossis perducendis, viis muniendis, lateribus coquendis, pontibus extruendis &c. prudentissime exercuerunt.
7. Inter ipsos montes Calder postea a sinistra Halifax relinquit, opidum celebratissimum in declivi collis ab occasu in ortum positum. Nec multis ante seculis hoc nomen assumpsit, Horton enim antea dicebatur, ut ex incolis perhibent nonnulli qui et hanc historiolam de nominis immutatione habent. Clericus quidam, ut vocant, virginem impotenter deperibat, cuius pudicitiam cum nullis lenociniis expugnare potuisset, amore in amentiam verso, caput virginis sceleratus abscidit, quod postea taxo appensum vulgus ad putredinem usque sacrosanctum habuit et invisit, arborisque ramusculos quisque sibi decerpsit. Sed, arbore iam denudata, honoris et religionis opinionem conservavit credulitas. Populus enim credidit venulas, quae tanquam comae vel stamina inter corticem et truncum taxi extenduntur, ipsissimos fuisse virginis capillos. Unde peregrinatio a vicinis huc instituta, et ita frequentata fuit ut Horton viculus in amplum opidum accreverit, nomenque novum Haligfax sive Halifax, id est Sacri Capilli, acceperit. Fax etenim Transtrentanis Anglis capillum significat, unde etiam nobilium familia in hoc agro Fairefax a pulchro capillitio nominatur. Celebritas vero huius magna est apud vulgus, ea lege qua furto deprehensos statim capite obtruncant, nec non apud doctos quod Ioannem de Sacra Bosco authorem de Sphaera hinc oriundum perhibent. Sed celebritas maior ex parochiae amplitudine, capellas enim XI e quibus sunt capellae parochiales, et hominum plus minum duodecim millia numerat, adeo ut incolae subinde dicere soleant hanc suam parochiam plures alere homines quam alia cuiuscunque generis animalia, cum alibi in Anglia in locis fertilissimis plurima ovium millia et pauculos conspicias quasi ovibus et bobus homines cesserint vel ab ipsis devorati fuerint. Admiranda etiam inprimis hic incolarum industria, quo solo sterili in quo non modo <non> commode vivi sed vix vivi possit, ita re pannaria floruerunt quam primum ante septuaginta annos exercere coeperunt, ut et opes sibi magnas congerant et vicinis omnibus laudem praeripiant, verumque illud probarunt quod dicitur hominum industriam loci sterilitate saepe exacuit, et hinc Norimbergam Germaniae, Venetias et Genuam Italiae, Limogeamque Galliae urbes infoecundis locis sitas extitisse florentissimas. Ad sextum hinc milliare non ita procul a dextra Calderi ripa, prope Almondbury viculum, in colle satis praerupte aedito, qui una tantum parte ex aequo adiri possit, valii, murorum aliquae ruinae, et castelli quod triplici muntionum quasi corona praecingebatur manifesta indicia cernuntur. Hunc etiam Olicamum fuisse volunt nonnulli, sed aliud vult veritas, nimirum esse Cambodunum, quod perperam Ptolemaeo Camulodunum, et Bedae diviso vocabulo Campo-dunum. Hoc probat hinc a Mancunio, illinc a Calcaria, ipsa quam statuit Antoninus, distantia. Primis etiam Saxonum temporibus summo honore floruisse videtur. Villa enim erat regia, basilicamque habuit a Paulino huius gentis apostolo constructam et Albano sacratam, unde pro Albonbury Almonbury nunc dicitur. Sed cum Caedwalla Britannus et Penda Mercius Edwinum harum regionum principem acerrimo bello persequerentur, hostili igne (ut a Beda scribitur) deflagravit, quod quidem adustus in saxis color etiamnum testatur. Castellum tamen postea eo loci surrexit quod Henrico Lacy regem Stephanum confirmasse legi. Huic adiacet Whitley habitatio vetustae sane et celebris familiae de Bellomonte, quae tamen alia est ab illa baronum et vicecomitum de Bellomonte, et ante eorum in Angliam adventum inclaruit.
8. His relictis Kirkley quondam virginum sacrarum sedem, et Roberti Hoodi praedonis honestissimi et igitur decantatissimi tumulum praeterlapsus Calderus petit Dewsborrough sub colle excelso positum. An nomen habuerit a Dui illo quem modo dixi deo topico non dixerim, nomen sane non ablusit, sonat enim Duis Burgum, et floruit sane in prima enascentis ecclesiae infantia inter Anglos in hac provincia. Accepimus enim crucem hic extitisse in qua inscriptum fuit:

PAVLINVS HIC PRAEDICA-
VIT ET CELEBRAVIT

Paulinum vero hunc primum fuisse archiepiscopum Eboracensem circa annum salutis DCXXVI annales consentiunt omnes. Hinc per Thurnhill, quod ab eiusdem cognominis equitibus auratis ad Savillos descendit, Wakefeldiam alluit Calderus re pannaria, sua magnitudine, aedificiorum elegantia, foro frequente, et ponte inclytam, cui sacellum pulcherrimum impositum fit ab Edwardo Quarto in memoriam eorum qui ibi praelio ceciderunt. Comitum Warreniae et Surriae haec olim possessio erat, uti etiam Sandall castrum adiunctum quod Ioannes comes Warrenniae, qui libidine mentem nunquam clausam habuit, condidit, cum Thomae comitis Lancastriae uxorem familiarius quam pudicitia postularet tractasset, ut in hoc ipsam a marito secure detineret. Sub hac cum Anglia intestino et ipsis visceribus inhaerente bello ureretur, inter plurimos alios Eboracensis dux Richardus Edwardi Quarti pater, qui fortunam potius movere quam expectare elegit, a Lancastrensibus interfectus occubuit. Tractus hic circumvicinus satis longe lateque dominium de Wakefeld dicitur, seneschallumque suum habet semper aliquem ex nobilioribus vicinis, quod munus saepius gesserunt Savilli, quorum familia hic est numerosissima, hodieque eodem fungitur Ioannes Savill eques auratus, cuius aedes elegantissimae haud procul ad Howley conspiciuntur. Vix quintum a Wakefeldia milliare Calderus emensus est cum aquas et nomen in Aro deponit suum. Ubi ad confluentes intersidet Medley, olim Medeley, id est Interamna vel Media inter Amnes ob situm dicta, sedes superiori seculo Roberto Waterton hippocomi regis Henrici Quarti, nunc vero clarissimi militis Ioannis Savilli dignissimi baronis regii scaccarii, quem et mihi pro humanite favisse, et hoc opus pro doctrina promovisse libens lubensque agnosco.
9. Arus Pennigenti montis radicibus, qui inter occiduos montes altius se effert, ortus, statim ita maeandris ludit, quasi dubius fontes an mare petat, ut septies semihorae spatio recto itinere mihi traiicendus esset. Tranquillus, compositus, et vix fluens leniter fluit, unde sortitum nomen credimus. Lenem enim et lentum ara Britannis denotare diximus, unde lentus ille Galliae Araris nomen habet. Regionem ad huius fontes Cranen vocamus, forte a Britannica crage, id est saxum. Saxis enim atque pendentibus rupibus et aspretis omnia inhorrescunt, quibus media, suis quasi latebris, non procul ab Aro subsidit Skipton, interque praecipitia quodammodo inclusa latet, perinde ac Italiae Latium, quod sic dictum autumat Varro quia sub Apennino et Alpibus lateat. Opidum pro ratione aedificiorum inter hos montes satis est nitidum, castrumque habet firmatum sane et munitum, a Roberto de Ramely constructum, per cuius posteros haereditario ad Albaemarlae comites devenit. Cum autem horum caduca haereditas, ut aiunt, regibus obtigisset, Robertus de Clifford (cuius posteri nunc sunt Cumbriae comites) commutationis iure et hoc castrum et amplissimum circumquaque latifundia ab rege Edwardo Secundo consequutus est, traditis regi in manum possessionibus quas in marchia Walliae ille habebat. 7
10. Cum Craven superaverit Arus, diffusior laetiores agros circumiectos, et inter eos Kigehley praeterit, quod nomen fecit clarae familiae de Kigehley inde dictae. E qua Henricus Kigehley obtinuit ab Edwardo Primo huic suo manerio ius mercatus, feriae, et liberam warrennam, ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in iis vel ad aliquid capiendum quod ad warrenam pertineat, sine licentia et voluntate ipsius Henrici et successorum eius. Quod magni instar beneficii eo seculo habitum, et ego adnoto ut videamus quid fuerit libera warrena. Verum recta linea mascula huius familiae nostra memoria desiit in Henrico Kigehley de Inskip, filiae autem et haeredes enuptae Willielmo Cavendish nunc baroni Cavendish de Hardwick et Thomae Worsley de Boothes. Hinc Arus Kirkstall non obscurum olim monasterium ab Henrico Lacy anno MCXLVII fundatum praeterlabitur, demumque Leedes, Saxonice Loydes, invisit, quod villa regia factum fuit cum Cambodunum hostili igne succensum iacuit, nunc opidum lanificio opulentum, ubi Oswius Northumbrus Pendam Mercium fudit. Et magna cum utriusque populi utilitate, ut inquit, nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberavit, et ipsam Merciorum gentem ad fidei Christianae gratiam convertit. Locus vero ipse in quo pugnatum est Winwidfield a scriptoribus vocatur, quod nomen a victoria impositum suspicor, uti locus in Westphalia ubi Quintilius Varus cum suis legionibus caesus erat Germanice Winfield, id est Victoriae campus, appellavit, ut annotavit doctissimus et mihi summe amicus Abrahamus Ortelius. Regiuncula circumvicina vetusto nomine olim Elmet appellata fuit, quam Eadwinus filius Aellae rex Northumbriae expulso Ceretico rege Britanno sui iuris circa annum Christi DCXX fecit. In haec calx viva passim effoditur, quae ad Brotherton et Knottingley excoquitur, statisque temporibus quasi nundinis ad Wakefeldiam, Sandall, et Stanbridge magna vis eius convehitur, et in occiduam hinc regionem, quae montana et frigidior, ad agros laetificandos et foecundandos divenditur. Sed haec agricolis relinquamus, ego quo coepi pede pergam.
11. Calderum quem dixi hospitem cum suis aquis tandem recipit Arus, ubi iuxta ipsos confluentes Castleford est viculus, Casterford Marianus vocat, qui prodit cives Eboracenses plurimos ex Edelredi regis exercitu ibi caecidisse, quos insequentes carptim laccesserunt, cum ille ob fidem violatam hanc regionem incursaret. Sed vetustiore nomine hic locus Antonino Legeolium et Lagetium dicitur, in quo praeter vetustatis expressa atque illustria indicia, magna vis Romanorum nummorum Sarisins head vulgus ibi vocat, in loco Beanfield, a fabis nunc dicto iuxta ecclesiam inventa, etiam distantia a Dano et Eboraco, quibus interposuit, planissime docet, ut situm ad ipsam militarem Romanorum viam, et quod Rogerus Hovedenus diserte civitatem vocat, taceam.
12. Hinc Calderi incursu Arus, grandior a sinistra Brotherton opidulum relinquit, in quo Margareta regina e venatione divertens partu levata marito suo Edwardo Primo Thomam de Brotherthon inde nominatum, qui postea comes Norfolciae et Angliae marescallus, peperit. Nec longe inferius Arus recepto Dano in Ousam se immergit. A dextra, ubi marga flavior reperitur quae agris inspera ad fertilitatem plures annos valet, haud procul a ripa Pontfract sive Pontem Fractum, vulgo Pontfreit praeterit, qod e Legeoli occasu quasi in vitam prodiit. Saxonicis temporibus Kirkby vocabatur, sed Normanni a fracto ponte Gallice Pontfract nominarunt. Ex eo, ut vulgo creditur, quod pons ligneus super Arum in proximo fractus erat, cum Guilielmum archiepiscopum Eboracensem (qui natus ex Stephani regis sorore) Roma reducem maxima hominum multuitudo comitaretur, plurimique in flumen deciderint, sed archiepiscopo uberius flente et numen divinum invocante ne unus periret. Agro sedet peramoeno, glycyrizae et sisris feraci, aedificiis excultum nitidis, castrumque rupi affixum ostendit, si quod aliud magnificium, crebrisque propugnaculis non minus speciosum quam tutum. Hildebertus Lacy Normannus, cui hoc opidum cum vicino agro (Alrico Saxone exturbato) Guilielmus Primus dederat, castrum hoc primus condidit. Henricus vero Lacy eius nepos fuit in bello (ex placitis loquor) ad Trenchbrey contra regem Henricum Primum, quare desseisitus fuit de baronia de Pontfract, et rex dedit honorem Widone de Lavall qui tenuit ad tempora regis Stephani, quo tempore intravit Henricus ille in baroniam, et intercedente rege pro 150 libris composuit cum Widone. Henrico huic natus est filius Robertus, qui nulla suscepta prole reliquit Albredam Lisours sororem, ex parte matris non ex parte patris haeredem, quia non alium tam propinquum habuit, unde illa post Roberti mortem utramque haereditatem, fraternam de Lacy et paternam de Lisours, occupavit. Haec sunt ipsa verba libri monasterii de Stanlow. Hanc duxit Richardus Fitz-Eustach, id est Filius Eustachii, constabularius Cestriae, cuius posteri Laciorum nomen sibi adsciverunt, et comites Lincolniae floruerunt. Per Laciorum vero ultimi filiam formula transcriptionis ornatissima haec haereditas tandem devoluta est ad comites Lancastrenses, qui castrum plurimum adauxerunt, uti etiam regina Elizabetha magnis impensis instauravit, sacellumque pulchrum inchoavit. Locus principum caede et sanguine infamis, suo enim sanguine cruentavit Thomas comes Lancastriae, qui Lancastrensium primus uxorio iure possedit. Illum enim rex Edwardus Secundus ut se a rebellione et contemptu vindicaret salutari severitate hic capite truncavit, quem tamen in Sanctorum numerum retulit vulgus. Hic Richardus Sextus rex Angliae, quem Henricus IIII regno spoliavit, fame, frigore et inauditis tormentis scelerate sublatus est. Hic etiam Antonium comitem Rivers, regis Edwardo Quarti avunculum, et Richardum Grey equitem auratem eiusdem regis fratrem uterinum Richardus III innocentes capitali supplicio affecit. Metueabat etenim tyrannus ne illi vir erecto animo sibi ad tyrannidem grassanti viam intercluderent. Abbatiam quam hic religiosis Lacii et hospitale quod pauperibus Richardus Knolles posuerunt sciens omitto, cum vix rudera iam ostendantur.
13. A Legeolio relicta Shirborna opidulo frequento, quod a limpido fluviolo nomen accepit et Athelstanus rex archiepiscopis Eboracensibus concessit, militari Romanorum via alta eminentia aggesta ad Aberford pervenimus, qui viculus est situs ad viam illam militarem, et aciculis conficiendis, quibus primas mulieres deferunt, celebris. Coc fluviolus (Cokarus in libris concipitur) hic subterlabitur, et in descensu ad fluviolum vetusti castri radices, quod Castle Cary vocant, cernuntur. Vix duum hic milliarium intervallo ad Cocari fontes Barwic in Elmet sedet, Northumbriae regum olim, ut ferunt, villa regia, quam muris circumseptam fuisse vel rudera loquentur. Ex altera parte Hessellwood locatur primaria sedes clarae et inprimis antiquae familiae Vavasorum, qui ex munere (regii enim olim valvasores erant) hoc nomen assumpserunt, et postremis Edwardi Primi temporibus Guilielmus Vavasor ad comitia parlamentaria cum reliquis regni baronibus evocatus est, ut in ipsis quas vocant summonitionibus videre licet. Subest huic clarissima illa lapicaedina quae Petres Post dicta, eo quod saxis inde excisis liberalitate Valvasorum templum illud magnificum S. Petri Eboraci fuerit substructum.
14. Ab Aberfordia Cokarus fluviolus statim Whersum flumen quasi moestior petit civilia detestatus bella, ex quo Anglorum sanguine cruentus fluxerit. Ad eius enim ripam iuxta Towton viculum rusticanum vere fuit Pharsalia nostra. Nullo unquam in loco tantum virium, tantum nobilitatis Anglia nostra vidit, centum scilicet hinc illinc millia, nunquam acriores, nunquam alacriores partium duces, qui Dominico Palmarum MCCCCLXI instructis agminibus, collatis signis concurrerunt. Cumque anceps pugna in multum diei varium certamen extrasset, Lancastrenses impetum non sustinentes, quibus res nulla magis exitio fuit quam ipsius exercitus incomposita magnitudo, datis tergis effuse fugerunt, adeoque concitato cursu caedi instantes Eboracenses insequuti sunt ut, nobilibus plurimis occisis, XXX quinque Anglorum millia eo die fuerint desiderata. Pauloque inferius est iuxta Shirburn ad Hudleston viculum latumia nobilissima, e qua lapides cum primum excisi sunt molliores, cum tamen vento et aere indurantur sua duritie solidissimi.
15. Ex Cravenae montibus descendit etiam Wherf sive Wharf, Saxonice Guerf, et Aro aequidistans diu defertur. Si quis nomen detortum existimat ex guer dictione, quae Britannis rapidum sonat, nae illius opinioni fluminis natura suffragatur, praerapida enim celeritate fremens quasi contumax et iratus devehitur, saxisque crebris exasperatur, qua non sine admiratione provolvit, praesertim cum hybernis aquis intumuerit. Ipsa etiam aestate perinfestus est, quod ipse nec sine meo periculo sensi cum primum has regiones perlustrarem. Saxa enim habet adeo lubrica ut equi vestigia fallant aut unda rapidior abducat. Cursu satis longo, quem quinquaginta fere passuum millia a fontibus ad Ousam conficit, obscura tantum perstringit opidula delapsus per Kilnesey Crage cautem omnium quas vidi aeditissimam et praeruptissimam Burnsall, ubi pontem e saxo iam construit Guilielmus Craven equestri dignitate et senator Londinensis hic oriundus, qui etiam a proximo pio studio et in patriam beneficio <scholam> nuper posuit, et Barden Toure comitis Cumberlandiae turriculam, ubi circumquaque est opima venatio, Bolton ubi olim monasteriolum Bethmesley, sedem celebris familiae Claphamorum, a qua fuit Ioannes Clapham bello civili inter Lancastrenses et Eboracenses vir admodum bellicosus. Inde Ilekely accedit, quam ex ratione situs ad Eboracum ex Ptolemaeo et nominis affinitate Olicanam iudicarim. Certe vetustum esse opidum (praeter columnas Romano opere exculptas in coemitero iacentes et alibi) Severi aetate restitutum opera Virii Lupi legati et propraetoris Britanniae edocet haec nuper iuxta ecclesiam effossa inscriptio:

IM. SEVERVS
AVG. ET ANTONINVS
CAES. DESTINATVS
RESTITVERVNT, CVRAN-
TE VIRIO LVPO LEG.
EORVM PR. PR.

Cohortem secundam Lingonum hic egisse testatur haec etiam ara, quam ibi vidimus sub gradibus domicilii positam, et sic a praefecto cohortis secundae Lingonum inscriptam VERBEIAE, nymphae fortasse vel deae Wherfi praeterlabentis fluminis, quid illi VERBEIAM ex arcta nominum affinitate dixisse opinor:

VERBEIAE
SACRVM
CLODIVS
FRONTO
PRAEF. COH.
II LINGON.

Flumina enim, ut scribit Gildas, eo seculo divinis honoribus e caeco Britanniae populo cumulabantur. Arasque illis olim erectas fuisse docet Seneca: Fluminum, inquit magnorum capita veneramur, subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet. Et omnibus aquis ut inquit Servius, suae praesidebant nymphae. In ecclesia etiam pariete infixa est haec mutilata inscriptio:

.........................
RVM. CAES.
AVG. ............
ANTONINI
ET VERI
IOVI DILECTI
CAECILIUS
PRAEF. COH.

In ipsa autem ecclesia dum diligenter monumenta antiquitati Romanae perquirerem, nihil occurrit nisi Adami MIdletoni militis armata e saxo effigies, qui floruisse videtur sub Edwardo Primo, cuius posteritas etiamnum hic in vicinia ad Stubham superest.
16. Inferius Otley adsidet archiepiscopi Eboracensis opidum, sed nihil memorandum habet praeter arduam et rigentem cautem, Chenin vocant, cui subiacet. Montis enim dorsum chenin dicitur Britannis, unde dorsum illud montium perpetuum in Gallia, quae olim illa eadem qua Britanni usi sunt lingua, Gevenna et Gebenna fuit dicta. Postea ripis utrinque calce illa foecunda quam limeston vocant extructis Haerewood praeterfluit, ubi castrum vidimus nec inelegans nec invalidum, quod pro temporum vicissitudine subinde dominos mutavit. Curcuiorum olim fuit, sed per Aliciam haeredem devenit ad Warinum Fitz-Gerold qui ipsam in uxorem duxerat, cuius filia et haeredum altera Margeria cum amplissimas fortunas haberet primum elocata est Baldwino de Ripariis comitis Devoniae filio, qui anti patrem obiit, postea Falcasio de Brent regis Ioannis beneficio ob egegiam in direptionibus operam. Cum autem tandem Isabella de Ripariis comitissa Devoniae sine sobole diem obiit, obtigit hoc castrum Roberto de L’isle filio Warini, ut consanguineo et alteri haeredum, demum per illos de Aldburrough ad Ritheros devenit, ut author est mihi Franciscus Thinn, qui antiquitates Angliae summa diligentia magnoque iudicio iam diu est venatus. Nec tacendum quod huic vicinum Gawthorpe, unde effloruit Gascoignorum e Guasconia Galliae, ut videtur, familia quam sua vetustas et virtus plurimum in hoc tractu illustravit.
17. Hinc Wetherby alluit Wherfus opidum mercatu satis insigne, quod nihil antiqui omnino ostendit praeter locum sub ipso, Divae Helenae vadum nunc vocitant, ubi militaris Romanorum via flumen transivit. Inde per Tadcaster exiguum quidem opidulum defluit, quod tamen Calcariam fuisse ex distantia, soli natura, et nominis notatione non possum non sentire, et cum Roberto Marshall de Bickerton politi iudicii viro una consentire. Ad nonum enim milliare Italicum ab Eboraco abest, ut Calcariam statuit Antoninus. Calx etiam quae est caementorum ferrumen, et vix alibi in hoc tractu reperitur, hic copiose effoditur et in aedificiorum usum Eboracum usque et in omnem regionem circumvicinam distrahitur. Cum autem calx illa Britannis Saxonibus olim et septentrionalibus Anglis calc Romano nomine dicatur (imperiosa enim illa civitas non solum iugum sed etiam linguam domitis gentibus imposuit) et calcarienses in Codice Theodosii dicantur, qui sunt calcis excoctores, non absurdum videatur si nominis ratio a calce petatur, ut Chalcis ab aere, Ammon a sabulo, Pteleon ab ulmis, et Calcaria urbs Cliviae fortasse a calce nomina acceperunt, maxime cum etiam Calcacester Bedae dicitur ubi meminit Heinam mulierum, quae prima in hac regione sanctimonialis vestem suscepit, ad hanc civitatem secessisse et mansionem sibi instituisse. Praeterea collis ad opidum Kelcbar dictur, in quo antiqui nominis nonnihil subest. Nec desunt alia vetustatis argumenta: ut enim situm ad viam consularem omittam, Romanorum Caesarum nummi saepe effodiuntur, fossarum quibus ambiebatur vestigia, et vetusti castri area supersunt, e cuius reliquiis non ante multos annos pons erat constructus, quem cum Wherfus subierit, iam sedatior aquas suas Ousae confundit. Et sane mihi neutiquam admiratione indignum videtur, quod Wherf tot aquis adauctus aestivo tempore tam tenuis sub hoc defluat, ut quidam adulta iam aestate cum huc venisset lepide cecinerit:

Nil Tadcaster habet Musis vel carmine dignum
Praeter magnifice structum sine flumine pontem.

Hiberno autem tempore si venisset, tantum pontem tot aquis vix capacem vidisset. Sed norunt physici pro calore vel frigore extra vel intra grassante fontes et fluvios vel decrescere vel augeri.
18. Superius Nidus fluvius foeculentior e radicibus Cravenniorum montium primum per Nidherdale vallem a se denominatam sylvis coronatus descendit, inde per Rippley mercatum aquas ducit, ubi Inglebeiorum familia, ut magna antiquitate, ita multo splendore floruit. Postea Gnaresburg, vulgo Knarsborrow, castrum rupi asperrimae impositum, unde et nomen inditum, profundo suo alveo communit, quod Serlonem de Burgo patruum Eustaci Vesci condidisse ferunt, postea Estotevilli sedes erat, nunc vero patrimonii Lancastrensis censetur. Sub quo fons est in quem non e terrae venis aquae scaturiunt sed ex impendentibus rupibus guttatim distillant, unde Dropping Well vocant, in quem quicquid ligni immititur lapideo cortice brevi obduci et lapidescere observatum est. In agro vero vicino glycyrriza laete provenit, et marga illa flavior et mollior reperitur, quae ad terrae fertilitatem plurimum iuvat. Forrestae autem adiacenti praefuit olim custos Gamellus quidam, cuius posteri ab habitatione ad Screven nomen de Screven assumpserunt, a quibus orti sunt Slingesbei, qui hanc forrestariam ab Edwardo Tertio acceperunt, et ad hunc usque diem hic clarent. Naec Nidus praetervectus non procul ab Allerton, sede equestris familiae antiquae sane et celebris Mallinrorum, qui in antiquis scriptis Mali Leporarii dicuntur, post breve iter Ousam obvium undis suis adauget.
19. Ure autem ex his occiduis item montibus, sed in altera regionis parte, scilicet in North Riding emanans, cum hoc nomine septentrionalem agri partem irrigarit, paulo antequam ad Rippon pervenit fit limes inter septentrionalem et occidentalem huius provinciae partem. Rippon vero illud, Saxonice Hrippun, inter Urum et Skell fluviolum locatum, religione suam dignitatem debet, imprimis monasterio a Wilfrido Eboracensi archiepiscopo in primitiva Anglorum ecclesia constructo, miro, ut inquit Malmesburiensis, fornicum inflexu, lapidum tabulatu, porticuumque anfractu, quod postea Dani, cum nec divinis nec humanis prae impotenti rabie parcerent, una cum opido exciderunt. Denuo tamen instauratum floruit opera Odonis archiepiscopi Cantuariensis qui maximus mystagogus Wilfridi reliquias hinc Cantuariam transtulit. Sed a Normannico imperio potissimum viguit, cum, ut inquit ille, monachorum castra copiosius extrui coepissent, tunc enim et opidum sub suo magistratu, quam antiquo Saxonico vocabulo Wakeham quasi Excubitorem vocant, et lanificii industria, quae hodie valde remissa est, inclaruit, et monasterium sub Eboracensium praesulum tutela mirum in modem florere coepit. Templumque sane perelegans nobilum vicinorum et sui thesaurarii impensis positum, quod tribus excelsis pyramidibus et advenientibus quasi gratulatur atque Fontibus opulento coenobio a Thurstino Eboracensi archipraesule in conspectu fundato aemulabatur. Ad alteram huius templi partem cantorum collegiolum ab Henrico Both archiepiscopo Eboracensi constructum vidimus, ab altera parte tumulum terreum satis grandem, Hilshow dicunt, quem a Danes aggestum perhibent. In ipso templo avorum memoria Wilfridi acus celeberrima fuit, id erat angustum in cryptoporticu formamen quo mulierum pudicitia explorabatur, quae enim castae erant facile transibant, quae dubia fama nescio quo miraculo constrictae detinebantur. Fontium illi monasterio (Fountains nos vocamus, quod uberrimo agro amoenissime positum, et plumbi venas in proximo habet) originem dederunt duodecim monachi Eboracenses, qui cum astrictiore vitae genere Deo inservire arderent, sua claustra desuerunt. Quibus post multas molestiarum messes hoc monasterium Thurstinus archiepiscopus Eboracensis construxit. Horum non meminissem nisi Divus Bernardus eorum institutum tantopere in suis epistolis approbasset.
20. Uro non multo inferius adsidet exiguum opidulum Burrowbridge appellatum, a ponte quo flumen iungitur, qui nunc pons e vivo saxo sublimis et eximius est, sublicium autem Edwardi Secundi tempore videtur fuisse. Legimus enim cum Anglorum proceres regem illum et rempublicam agitarent, Humfredum de Bohun Herefordiae comitem dum per hunc transiret ex rima a milite sub ponte latente per inguina transfossum fuisse. Iuxta hunc pontem ad occasum in tribus diversis agellis quatuor vasos lapides pyramidali forma, sed rudi admodum opere, recti quasi linea positos vidimus. Duo mediae pyrmadides, quarum alterum frustra nuper subvertit, fere contiguae erant, exteriores non magno sed pari fere insterstitio ab his utrinque distant. De his nihil aliud habeo quod dicam, nis quod cum nonnullis existimem Romanorum fuisse tropahea ad ipsam militarem viam erecta quae hac duxit. Vulgi enim fabellas, qui has cacodaemonum sagitas vocat, quibus antiquas urbes confixerunt, libens omitto. Non tamen hoc omittam quod plurimi, et illi quidem docti, has non e vivo saxo sed arena pura, calce, chalcantho, cuius et granula in iis inesse dicunt, et unctuoso aliquo compositas esse existimarint. Cuiusmodi cisternas Romae fuisse ex arena fossilitia et vehementissima calce ita constructas meminit Plinius, ut lapides viderentur.
21. Magis ad orientem ab hoc ponte Isurium Brigantum urbs vetusta a praeterfluente Uro nomine accepto olim floruit, sed multis retro saeculis a fundamentis excisa. Viculus autem qui eius loco emicuit ad testandam vetustatem Ealdbug et Aldborrow, id est Antiquus Burgus, dicitur. Nam in ipsa urbis area restibiles sunt agri et pascua, vix quidem ut vestigia eius notari possint. Laboraret certe ipsa annalium fides, ut hoc Isurium fuisse crederemus, nisi Urus fluminis nomen Romani nummi assidue eruti, et distantia quam inter hoc et Eboracum interposuit Antoninus fidem facerent. Ad XVI enim milliare Italicum hinc defluens Urus, quem Saxones iam Ouse dixerunt, quod Ousburne amniculum recepit, Eboracum sive Eburacum urbem interluit, quam Ptolemaeus in libro Magnae Constructionis secundo Brigantium, vocat, si liber non sit corruptus, quod Brigantium corpus esset. Ninnius Caer Ebrauc, Britanni Caer Effroc, Saxones Evorric et Eoforric, nos hodie Yorke dicimus. Historia Britannica a rege Ebrauco conditore nominatum prodit, liceat tamen mihi opinare sine aliorum praeiudicio non alunde Eburacum deductum quam ab Uro flumine, ita ut sonet Ad fel Secundum Urum. Sic Eburovicnes Galliae ad Eure flumen iuxte Eureux in Normannia consederunt, sic Eburones Beligici prope Ourt flumen in diocoesi Leodiensi, et Eblana Hiberniae Lefny flumen attingit. Urbs haec totius Angliae secunda, huius regionis pulcherrima, universaeque septentrionali parti et praesidio et ornamento est singulari. Amoena, ampla, munita, aedificiis tam privatis quam publicis exculta, opibus civibusque referta, et archiepiscopali sede praeclara. Urus, qui nunc Ouse, a septentrionali parte in meridiem placide delabens, ut dixi, intersecat et quasi in duas urbes dividit quae lapideo ponte, qui inter alios vastissimum omnium quos vidi fornicem habet, coniunguntur. Pars occidentalis, quae minus frequens est, moenibus pulcherrimis, cum flumen quadrata facie concluditur, portaque una Mikell Barre, id est Porta Magna, advenientes admittit. A qua longa et spatiosa protenditur ad pontem platea elegantibus obsessa aedibus quibus a tergo subiacent utrinque horti consiti, et post eos ad moenia usque campi exercitiis dicati. In quorum australi quem faciunt cum flumine angulo, molem aeditiorem futuro castro, ut videtur, iactam, Old Bale nominant, eminere vidimus, quam Guilielmus Melton archiepiscopus (ut in archiepiscoporum vitis legitur) primum spissis et longis 18 pedum tabulis, postea lapideo muro fortiter inclusit, quae iam tamen disparuerunt.
22. Pars orientalis, quae tota est aedificiis condensa et angustioribus plateis conclusa, formam habet quasi lenticularem, firmissimis item moenibus armatur, et ad ortum brumalem fossi profluentis satis limosi profundo alveo munitur, qui in ipsam urbem caeca via penetrans ponte continetur ita aedificiis continuo ut non pontem sed perpetuum vicum nemo non iudicet, pauloque inferius Ousae confluit, ubi ad ipsos confluentes e regione molis quam dixi ad reprimendos cives firmissimum castrum loco oportuno excitavit Guilielmus Normannus. In quod vetustas libere iam diu saeviit, ex quo Angli munita loca tanquam ad detrectandam militiam receptacula neglexerunt. In hac etiam parte ad ortum aestivum cathedrale templum Divo Petro sacrum, magnificum sane et perelegans, consurgit, iuxta quod extra moenia, sed suis moenibus et flumine inclusum, nobilissimum Divae Mariae floruit monasterium quod Alanaus tertius Britanniae Armoricanae et Richmondiae comes opulenta cum dote condidit. Nunc autem in aedes regias conversum, vulgo The Manour appellatur.
23. Unde Eboraci primordia repetam nisi a Romanis non habeo, cum Britanni ante Romanorum adventum non alia habuerint opida quam sylvas fossa et vallo unitas, ut Caesar et Strabo omni exceptione maiores testantur. Ut igitur Ebraucum regem quem curiosa credulitas ex Eboraci nomine conditorem affinxisse videatur taceam, certissimum est legionem Sextam Victricem quam Hadrianus e Germania in Britanniam traduxit hic stationem egisse, Romanorum que coloniam fuisse, cum ex Ptolemaei et Antonini authoritate, tum ex vetusta inscriptione quam in aedibus cuiusdam senatoris vidimus in haec verba:

M. VEREC. DIOGINES IIIIII VIR
COL. EBOR. IDEMQ. MORT CIVES
BITVRIX. HAEC SIBI VIVVS FECIT

Nec non ex Severi imperatoris nummo, in cuius parte aversa legitur:

COL. EBORACVM. LEG. VI. VICTRIX.

Unde vero Victor in Caesarum historia Eboracum Britanniae municipium dixerit cum colonia fuerit, peto ut deliberem, nisi maluerint Eboracenses ut olim Praenestini, ex colonia in municipii statum redigi Coloniae enim cum, ut A. Gellius habet, instituta, iuraque omnia populi Romani, non sui arbitrii haberent, magis obnoxia et minus libera conditione videbantur. Municipia autem suo iure ac legibus utebantur, Municipesque tantum muneris cum populo Romano honorarii participes erant, nullis allis necessitatibus astricti, unde colonias in municipia immutari neutiqum mirandum. Sed quorsum ista? Haec nominum differentia in imperatorum historia non ita ad amussim observata est, quin unus idemque locus et colonia et municipium dicatur, Severum tamen ex illo nummo coloniam hanc duxisse non assevare ausim, cum Antinorum tempore legionis VI sedem fuisse docuerit Ptolemaeus. Severum autem hac in urbe suum palatium habuisse legimus, animamque in haec verba hic exhalasse, Turbatam rempublicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo. Corpus eius hic militari more a militibus elatum impositumque in rogum, honestatum militum et filiorum ipsius decursione in loco sub hac urbe ad occasum iuxta Ackham, ubi magna moles aggesta conspicitur, quam sua aetate Radulphus Niger Sivers a Severo dictum tradidit. Cineres in urnulam auream sive vasculum porphyriticum repositi Romae in Antinorum monumentum illati erant. Nec silentio involvendum quod haec in urbe Bellonae templum extiterit. Inquit enim Spartianus de hac ipsa loquens, In civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore aurispicis rustici. Quo tempore huius urbis praetorium sive tribunal fuit vel hoc nomine longe foelicissimum, quod Aemilium Paulum Papinianum iuris et iurisprudentiae oraculum audiverit, ut testatur Forcatulus. Et hinc certe Severus et Antoninus Augusti de iure consulti rescriptum dederunt de rei vindicatione. Anno post Severi obitum plus minus centesimo Flavius Valerius Constantius cognomento Chlorus, imperator omnibus virtutibus et Christiana pietate insignis, qui huc (ut inquit panegyristes) diis iam ad intimum terrarum limen vocantibus accessit, hac etiam in urbe diem obiit et apotheosi in divos est relatus, ut e nummos antiquis videre est. Quamvis Florilegus prodat eius tumulum in Wallia repertum fuisse (ut iam diximus), fide digni tamen nobis retulerunt cum patrum memoria monachorum aedes dirueuntur, in cryptoporticu aediculae in qua Constantium situm fuisse opinio erat, lampadem ardentem repertum fuisse. Veteres enim auro in pinguedinis liquorem arte soluto, diutissime et per multa saecula arsurum ignem in sepulchris fovisse scribit Laxius. Hic ex priore coniuge Helena CONSTANTINVM MAXIMVM ROMANAE VRBIS, ut est in antiquis epigraphis, LIBERATOREM, QVIETIS FVNDATOREM, REIPVBLICAE INSTAVRATOREM suscepit. Qui Eboraci patris spiritum excepit, statimque in imperatorem levatus. Purpuram (ut habet panegyricus) milites utilitati publicae potius quam affectibus servientes illi iniecere lachrymanti, equumque calcaribus incitanti, ut desposcentis exercitus fugeret conatum, sed modestiam eius vicit reipublicae foelicitas. Unde panegyristes exclamat, O fortunata, et nunc omnibus beatior terris Britannia quae Constantinum Caesarem prima vidit. Et alibi, Liberavit ille Britannias servitute, tu etiam nobiles illic oriendo fecisti. Quae verba ad natale solum Constantini iudicio eruditissimi Baronii et aliorum referenda sunt. Sed quae iam antea diximus, nolo hic retexere.
24. Hinc colligi potest quanta illis temporibus dignitate praeluxerit Eboracum nostrum, cum imperatorum fuerit sedes. Memorant etiam patrii scriptores a Constantio episcopali sede hanc urbem exornatum fuisse, Taurinum autem martyrem Eburiovicum sive D’Eureux episcopum hic praesulem egisse non ego tamen cum aliis dicam, nam Vincentius e quo illi hunc errorem hauserunt me falsi suis ipsius verbis convicerer. Cum vero Romani cessissent et Britanniam praedae barbaris reliquissent, suas etiam miserias haec multis malis conflictata pertulit, et vix aliud erat, cum Scotica et Saxonica bella senescerent, quam magni nominis umbra. Cum enim Paulinus Saxonibus qui hanc regionem occuparant Christianam religionem annunciaret, in eam solitudinem redacta iacuit ut non superfuerit ecclesiola in qua Edwinus rex baptismum acciperet. Qui anno a virginis partu DCXXVII oratorium ex ligno posuit, cumque maiorem iam ecclesiam e saxo moliretur, vix iactis fundamentis, morte praereptus successori suo Oswaldo perficiendam reliquit. Iam inde ecclesiastica dignitas in hac urbe convaluit, pallioque ab Honorio pontifice misso facta est civitas metropolitana, quae praeter duodecim in Anglia episcopatus, in omnes Scotiae episcopos primatis iure fungeretur, sed multos anne annos recessit a sua metropoli Scotia, et ipsa metropolis alios vicinos episcopatus, tenues illos quidem et fere umbratiles ita devoravit, ut iam quatuor solum in sua diocoesi habeat, Dunelmensem scilicet, Cestrensem, Carliolensem, et Mannensem sive Sodorensem in Mannia insula. Egbertusque archiepiscopus (qui circa annum salutis DCCXL floruit) omnium liberalium artium (sic habet Malmesburiensis) armarium, ut ita dicam, et sacrarium, nobilissimam bibliothecam Eboraci constituit. De qua Alcwinus Eboracensis Caroli Magni praeceptor, Pariensis academiae primus institutor atque unicum huius urbis decus, in epistola ad Carolum illum: Date mihi exquisitioris eruditionis scholasticae libellos, quales in patria habui, per bonam et devotissimam Egberti archiepiscopi industriam. Et si placet sapientiae vestrae, remittam aliquot ex pueris vestris qui excipiant inde quaeque necessaria, et revehant in Franciam flores Britanniae, ut non sit tantummodo in Eboraco hortus conclusus, sed etiam in Turonica emissiones Paradisi. Tunc etiam multis et magnis beneficiis ecclesiam Eboracensem principes cumulaverunt, praecipue Ulphius Toraldi filius (ex veteri libro adnoto, ut rara quaedam consuetudo in dotandis ecclesiis elucescat), Dominabatur Ulphus ille in occidentali parte Deirae et propter altercationem filiorum suorum senioris et iunioris super dominiis post mortem, mox omnes fecit aeque pares. Nam indilato Eboracum divertit, et cornu quo bibere consuevit vino replevit, et coram altari Deo et Beato Petro apostolorum principi omnes terras et reditus flexis genibus propinavit. Quod cornu ad patrum usque memoriam reservatum fuisse accepimus.
25. Ecclesiasticae hominum nationi derogare videar, si simultates, imo apertas inimicitias, quas humana ambitio concitavit inter Eboracenses et Cantuarienses archiepiscopos memorarem, dum magno opum et maiori existimationis dispendio de primatu accerrime concertarent. Eboracensis enim ecclesia, ut ille scribit, licet Cantuariensi divitiis impar, pari tamen dignitate, quamvis posteriori tempore fundata, et eadem potestate qua et Cantuariensis sublimata, apostolicorum privilegiorum consimili authoritate confirmata aegre tulit Cantuariensi subiici ex decreto Alexandri pontificis Romani, qui constituit ut Eboracensis ecclesia Cantuariensi debeat subiacere, eiusque archiepiscopi ut primatis totius Britanniae dispositionibus in his quae ad Christianam religionem pertinent, in omnibus obedire. De archiepiscopis aliquid hic attexere instituti certe non est mei, licet ex illis plurimi virtutis et pietatis merito celebrandi. Satis sit verbo innuisse a Paulino, qui anno reparatae salutis DCXXV primus archiepiscopus consecratus sedisse sexaginta quinque archiepiscopus ad annum CIƆDCVI, quo Tobias Matthaeus virtutum et pietatis ornamentum, erudita facundia, et docendi assiduitate reverendissimus huc ab episcopatu Dunelmensi fuit translatus.
26. Haec urbs Saxonico imperio aliquandium florentissima fuit, donec Danica tempestas ab aquilone proruens eam ruinis ingentibus rursus deformarit, et funestis caedibus cruentarit. Id quod Alcuinus ille in epistola ad Egelredum Northumbriae regem praesagisse videri possit: Quid significat, inquit, pluvia sanguinis, quam Quadragessimali tempore in Eboraca civitate, quae totius regni caput est, in ecclesia Beati Petri vidimus de borealibus domus sereno aere de summo tecto minaciter cadere? Nonne potest putari de borealibus partibus venire sanguinem super terram? Maximis enim et miserrimis sequenti saeculo calmitatibus in Danica vastatione intabuit. Anno certe salutis DCCLXVII bellis continuis ita quassata erant moenia ut Osbrightus et Ella Nordanhumbrorum reges, dum Danos persequereuntur, nullo negotio in urbem irruperint. Qui ambo cruentissimo praelio in media urbe interfecti, Danis qui in urbem se receperant victoriam reliquerunt. Unde Guilielmus Malmesburiensis, Eboracum furori aquilonarium gentium prima semper obnoxia, barbaricos Danorum motus excepit et ingemuit, multis ruinis conquassata. Verum, ut ipse idem testatur author, Athelstanus noster Danis extorsit et castellum quod hic firmaverant funditus subvertit. Nec succedentibus tamen annis se omnino bellis explicuit, cum seculum illud urbium subversionibus fatale decurreret.
27. Verum ut his malis finem, ita Eboraco fere excidium intulerunt Normanni, cum enim Suenonis filii Danica classe CCXL navium in proximo terram conscendissent, praesidiarii Normanni, qui in urbe duo castella tenebant, veriti ne domus suburbanae hostibus ad implendas fossas usui forent, eas succenderunt. Sed agitantibus ventis ita diffusum est in universam urbem incendium ut iam tota arderet, cum Dani irruentes miseranda ubique caede grassarentur, Normannis trucidatis, Guilielmo Mallet et Gilberto Gant viris primariis reservatis ut cum militibus decimarentur. Decimum enim quemque e Normannis sorte ad supplicium elegerunt. Unde ita in ultionem excanduit Guilielmus Primus ut in cives, quasi a Danis stetissent, internecione, in ipsam vero urbem redintegratis flammis saeviret, et (ut refert Malmesburiensis) ita vicos adiacentes corrupit, ita fertilis provinciae nervi praeda succisi erant, humusque per sexaginta milliaria penitus inculta iacuit, ut urbes olim praeclaras, turres proceritate caelo minantes, agros pascuis laetos si quis tum vidisset peregrinus, ingemisceret; si quis vetus incola, non agnosceret. Quanta autem antea fuisset ex censuali Angliae libro habe. Tempore Edwardi Confessoris fuerunt in civitate Eboraca sex scyrae praeter scyram archiepiscopi. Una vastata est in castellis. In quinque scyris fuerunt 1418 mansiones hospitatae. In scyra archiepiscopali 200 mansiones hospitatae. Post funestas has eversiones de hac Nechamus noster sic cecinit:

Visito quam foelix Ebraucus condidit urbem
Petro se debet pontificalis apex,
Civibus haec toties viduata, novisque repleta
Diruta prospexit moenia saepe sua.
Quid manus hostilis queat est experta frequenter,
Sed quid? Nunc pacis otia longa fovent.

28. Eius enim tempore, cum placidissima pacis tranquillitas has turbulentas tempestates excepisset, redivivis opibus resurrexit, licet saepius a Scotis et seditiosis excidio destinata. Regnante autem Stephano, damnum fecit longe maximum ex fortuito incendo quo hausta fuerunt cathedralis ecclesia, Mariae monasterium, aliaeque religiosae aedes, et etiam (uti creditur) instructissima illia bibliotheca quam Alcuinus Egelredum archiepiscpum praeceptorem suum instituisse prodidit. Mariae vero monasterium cito pristinam dignitatem nova structura recuperavit, ecclesia autem cathedralis serius, nec ante Edwardi Primi tempora: tunc enim novi operis fundamenta iecit Ioannes Romanus ecclesiae thesaurarius, quod Ioannes eius filius, Guilielmus Melton, et Ioannes Thoresby omnes archiepiscopi paulatim ad summam, qua nunc cernitur, elegentiam perduxerunt, non sine vicinae nobilitatis ope, praecipue Perciorum et Vavasorum, quod eorum insignia gentilitia in ipso tempo, et pro foribus effigies ostendunt, Percii cum trunco, Vavasori cum saxo in manibus, quod hic saxa, ille ligna ad novam hanc fabricam suppeditaverit. Templum hoc (ut habet qui Aenea Silvii Pii II pontificis vitam scripsit ex ipsius Pii relatione) et opere et magnitudine toto orbe memorandum, et sacellum lucidissimum cuius parietes vitrei inter columnas ad medium tenuissimas colligati tenentur. Haec est illa domus capitularis speciossisma in qua aureis literis hic versiculus depingitur:

Ut rosa flos florum, sic est domus ista domorum.

29. Sub idem tempus etiam cives novis moenibus et crebris dispositis turribus urbem circummunierunt, optimis legibus instituerunt. Rex Richardus II ut comitatus per se incorporatus esset concessit, Richardusque Tertius castrum ex integro construere coepit. Et ne quid deesset, Henricus Octavus patrum memoria concilium sive senatum hic constutuit, non dissimile parlamentis Gallicis, ad septentrionalis huius plagae causas ex aequo et bono iudicandas, quod constat ex praeside, consiliariis pro principis arbitrio nunc pluribus, nunc paucioribus, secretarius, et subadiuvis. Quod ad Eboraci longitudinem attinet, XII partibus XXC scrupulis, latitiudinem LIIII partibus, X scrupulis mathematici nostri descripserunt. Hactenus de occidentali comitatus parte et urbe Eboraco, quae nec illius nec cuiusquam alterius partis censetur, sed suis gaudet immunitatibus iurisdictionemque in vicino ad occasum agro habet, quam libertatem de Ansly, alii The Ancienty ab antiquitate vocant, alii vero a Germanica dictione Anstossen, quae limites denotant, coniectura satis probabili deduxerunt. Nunc habe pro coronide quae de Eboraco Ioannes Ionston Aberdonensis iampridem cecinit:

Praesidet extremes Arctoae finibus orae
Urbs vetus, in veteri facta subinde nova,
Romanis aquilis quondam ducibusque superba.
Quam post barbaricae diripuere manus
Pictus atrox, Scotus, Danus, Normannus, et Anglus
Fulmina in hanc Martis detonueri sui.
Post diras rerum clades, totque aspera fata,
Blandius aspirans aura serena subit.
Londinum caput est, et regni urbs prima Britanni,
Eboracum a prima iure secunda venit.

30. Ousa Eboracum iam relinquens vertigine illa aquarum quam Higram dicimus, subinde exagitatus defluit per Bishop Thorpe, id est Episcopi Villam, et S. Andrews Thorp dicatam, antequam Gualterus Greius archiepiscopus Eboracensis numerata pecunia acquisivit et, ut procuratoribus regiis qui in episcoporum bona, cum sedes vacant, saevire solent, occurreret, decano et capitulo Eboracensi dedit ea lege ut successoribus suis semper concederent. E quibus Richardus Le Scrope archiepiscopus Eboracensis, vir igneo ingenio et novis rebus apto, laesae maiestatis hoc ipso in loco a rege Henrico IIII damnatus erat, contra quem seditionis signa sustulerat. Postea Cawood archiepiscoporum castrum eidem flumini adsidet, quod Athelstanus rex, ut accepi, ecclesiae donavit. Cui ad alteram ripam Ricall obiacet, ubi Haraldus Haardread cum numerosa Danorum classe applicuit. Inde Ousa irrigat Selby opidulum non infrequens natalibus regis Henrici Primi celebri, ubi rex Guilielmus Primus pater eius templum in S. Germani memoriam posuit, qui Pelagianam hydram saepius in Britannia renascentem foeliciter confixit. Huius abbas, et S. Mariae Eboraci, ex omnibus septentrionalis plagae abbatibus sedem in comitiis parlamentariis habuere. Demum Humbrum petit per Drax viculum monasterio iampridem celebrem, ubi (authore Guilielmo Neubrigensi) Philippus de Tollevilla castrum habuit obiectu amnium, sylvarum atque paludum munitissimum, quod ille ingentibus commilitonum animis et ciborum armorumque apparatu fretus contra Stephanum regem propugnavit, sed brevi expugnatum in regis potestatem concessit.

EAST RIDING

AST Riding sive pars orientalis, secunda huius regionis portio, in qua Parisos locavit Ptolemaeus, ab Eboraco ad ortum iacet. A septentrione et occasu Deruentionis fluminis arcuato decursu, a meridie Humbro aestuario, et ab ortu oceano Germanico circumclusa. Ad mare et Deruentionem utcunque est gleba foelici, media vero nihil aliud est quam surgentium montium congeries, Yorkes Wold, id est Montes Eboracenses vocant. Deruentio, Anglis Derwent, non procul ab ipso littore effusus primum in occasum, inde in meridiem se flectet per Aiton et Malton, de quibus cum ad septentronalem regionis partem spectent, suo loco dicemus. Quam primum vero hanc partem subintravit, defertur haud procul a ruinis veteris castri Montserrant, cuius olim domini erant Fossardi viri nobiles iuxta ac opulenti, verum cum Guilielmus Fossard pupillus regius Guilielmo Crasso comiti Albaemarliae in tutelam datus, iam adolescens vim eius sorori obtulisset, comes in facti invidiam castrum solo aequavit, et nobilem adolescentem solum vertere coegit. Post comitis tamen mortem haereditatem denuo recuperavit, filiamque unicam reliquit quae nupta Richardo de Tornham peperit uxorem Petride Malolacu, cuius posteri hac Fossardorum haereditate aucti barones erant longe clarissimi. Parum hinc abest ripae impositum Kirham, i. e. Ecclesiae Locus, canonicorum enim collegium ibi fundavit Gualterus Espec vir summo loco, per cuius filiam peramplum patrimonium dotale Rossorum familiae accrevit. Inde sed inferius Deruentio sui cognominis urbem habuit, quam Deruentionem vocat Antoninus, et ad VII ab Eboraco lapidem statuit. Notitiarum Liber praefectum numeri Deruentiensis sub Britanniarum duce in hac egisse memorat, Saxonicoque imperio villa illa regia fuisse videtur, quam iuxta amnem Derouentionem sitam tradit Beda, in qua, ut ille author est, Eumerus sicarius Eadwinum regem Nordanhumbrorum gladio petiit et transverberasset nisi famulus se interponens principis vitam sua morte redemisset. Locum nunquam signare potuissem, nisi mihi lucem praetulisset vir ille politissimus Robertus Marshall. Is enim me docuit ad eandem quam dixi ab Eboraco distantiam Deruentioni flumini adpositum esse opidulum Auldby, id est si Saxonico convertas, Antiqua habitatio, ubi nonnulla vetustatis indicia, et in aeditiori ad flumen colle antiqui castri extant adhuc rudera, ut non possit non Deruentionem fuisse. Hinc flumen Stanfordbridge subluit, qui etiam a bello ibi commisso Battlebridge vocatur. Ad pontem enim illum Haraldus rex Angliae Haraldum Haardread Norwegum qui ducentis navibus Britanniam infestabat, etiam ad Richal populabundus terram conscenderat, magno Danorum aedita strage iusto praelio interfecit, tantumque auri pondus victori Anglo inter spolia obvenit quantum duodecim iuvenes cervicibus vix sustinere poterant, ut author est Adamus Bremensis. Hoc praelium vix novem dies ante Guilielmi Normanni adventum confectum est, quo tempore solutior Anglorum luxus excidium praedixisse videbatur. Sed de hoc iam ante diximus.
32. Deruentio, qui imbribus auctus et quasi irritatus saepius ripas contemnit et vicinis pratis superinfunditur, hinc Wreshil castrum nitidum et munitum praeteriens quod Thomas Percy Wigorniae comes construxerat, velocior sub Babthorpe quae clarae equitum familiae nomen et mansionem praebet, in Ousam prosilit. Ex hac stirpe, nec pigeat qui principi et patriae fideliter inservierunt memorare, pater et filius Henrico Sexto una militantes in praelio ad S. Albanum occubuerunt, et simul cum hoc epitaphio ibi sunt consepulti:

Cum patre Radulpho Babthorpe ecce Radulphus
Filius, hoc duro marmore pressus humo,
Henrici Sexti dapifer, pater armiger eius.
Mors satis id docuit, fidus uterque fuit.

33. Iam Deruentio auctiores undas trahens delabitur prope Howden opidum mercatorium, cuius celebritas non est ab elegantia aut frequentia, sed quod nomen territiolo adiuncto fecerit (quod Howdenshire inde dicitur), et collegiatam iampridem quinque praebendariorum ecclesiolam ostenderit, cui adiunctae sunt Dunelmensium episcoporum aedes, qui amplissimas possessiones eo loci habent. E quibus Walterus Skirlaw, qui floruit circa annum MCCCXV, ut in libro Dunelmensi legitur, campanile huius ecclesiae summae magnitudinis construxit, ut si fortuita aquarum eveniret inundatio, incolis esset perfugium. Parumque hinc abest Meltham quod ut cognomen, ita sedem familiae veteri inclytae Methamorum impertiit.
34. Iam Ousa spatiosior, celer, fremensque in Abum aestuarium aquas invehit suas, sic enim Ptolemaeo vocatur quod Saxonibus et nobis Humber, unde regionem ultra hoc generali nomine Nordanhumbriam dixerunt. Utrumque nomen ex aber Britannico deflexum videatur, quod fluminis ostium illis denotat, et huic κατ᾿ ἐξοχὴν impositum existimen, quod Urus sive Ousa plurimos fluvios suo hospitio exceptos in hoc deducit, aliaque maximi nominis flumina in illud evolvuntur. Et certe totius Britanniae aestuarium est amplissimum et piscosissimum. Exaestuantis oceani accessibus adauctum, et in iisdem retro remeantibus suas illiusque aquas vehementissime vasto cum murmure, non sine magno navigantium periculo, agit. Unde Nechamus:

Fluctibus aequoreis nautis suspectior Humber,
Dedignans urbes visere, rura colit.

Historiamque nostram sequutus quasi ab Hunnorum rege nomen inditum fuerit subiungit:

Hunnorum princeps ostendens tera Locrino
Submersus nomen contulit Humbris aquae.

De quo etiam alius poeta:

Dum fugit, obstat ei flumen, submergitur illic,
Deque suo tribuit nomine nomen aquae.

35. Neque Nechami quidem tempore urbes ad hoc aestuarium visebantur, sed superiori et inferiori aetate floruit his locis urbs una et altera. Romano saeculo non procul a ripa ad Flounesse minorum gentium flumen, ubi Wighton nunc cernitur, frequens agricolarum opidulum, olim, ut opinari lubet, fuit Delgovitia, quod (ut distantiam a Deruentione in argumentum non arripiam) nominis tum similitudo tum significatio docet. Delgwe enim Britannis deorum gentilium statuas significat, et in viculo huic opidulo adiuncto Saxonicis etiam temporibus idolorum fanum maxima in gloria erat, quod a diis gentilibus tunc Godmundingham, nunc Godmanham, eodem sensu vocant. Nec dubito quin ipsis Britannicis temporibus celebre fuerit aliquod oraculum, cum superstitio fusa per omnes gentes hominum occupasset imbecillitatem. Cum autem Paulinus Nordanhumbris Christum praedicaret, Coyfi, qui sacrorum gentilium pontifex erat, Christianam religionem amplexus hoc fanum impietatis domicilium iniecta lancea primus profanavit, destruxit, et cum omnibus, ut inquit Beda, septis suis succendit. Hinc magis ad ortum Hull flumen Humbrum petit, qui fontes habet iuxta Driffeild vicum, Alfredi eruditissimi Nordanhumbrorum regis monumento et agestis hinc inde tumulis notum. Properat ille haud procul a Leckenfeld Perciorum Northumbriae comitum aedibus, cui vicina est habitato celebris fane et vetustae stirpis Hothamorum ad Schorburg, et rudera antiqui castri Petri de Malo Lacu sive Mauley ad Garthum. Iam Hull flumen propius ad Beverley accedit, Saxonice Beverlega, quod monasterium in Dierwaud, id est in sylva Deirorum, vocare videtur Beda, opidum amplum et perfrequens. Petuariam Parisiorum e nomine et situ coniectes, licet nihil vetustius praetendat quam quod Ioannes cognomento de Beverly archiepiscopus Eboracensis, vir, teste Beda, et pius et doctus cum episcopatu se abdicasset terrena aversatus, hic se contulerit et diem circa annum salutis DCCXXI obierit. Huius memoriam adeo sanctam habuerunt reges, et praecipue Athelstanus, qui illum ut sanctum tutelarem ita coluit, postquam Danos fudisset, ut multis et magnis immunitatibus locum dotaverint et asyli ius concesserint, quod obaeratis et rerum capitalium suspectis liberum et tutum erat perfugium. In quo statuebatur cathedra e saxo cum hac inscriptione:

HAEC SEDES LAPIDE A Freedstool
DICITVR, i. e. PACIS CATHEDRA, AD
QVAM REVS FVGIENDO PERVE-
NIENS OMNIMODAM HABET
SECVRITATEM

36. Unde in iustam magitudinem crevit opidum, inquilinorum magna indies confluxit multitudo, civesque ex Hull flumine ad maritima commoda incile duxerunt, quod naviculis subvehendis par est. Habuit vero pro summo magistratu duodecim custodes, inde gubernatores cum custodibus, nunc vero beneficio reginae Elizabethae praetorem et gubernatores. Magis ad ortum Meaux monasterium floruit, ita denominatum a Gamello quodam ex Meldis Galliae vulgo Meaux oriundo, qui a Guilielmo Conquestore in sedem suae habitationis assecutus, monasteriumque hic Cluniacensibus posuit Guilelmus Le Gros comes Albermarlae in redemptionem voti quod fecerat Hiersolymam visitandi. Paulo inferius Cottingham opidum rusticanum satis longum procurrit, ubi castrum in ruinas iam dissipatum extruxit, licentiam permittente rege Ioanne, Robertus Estotevill a Roberto Grundebeofe Normanno barone ortus, vir maximi nominis, cuius haereditas dominum de Wake per nuptias obvenit, et per filiam Ioannis de Wake Edmundum Cantii comitem, ex quo nata est Ioanna uxor bellicosissimi illius Edwardi Walliae principis qui toties de Gallis victoriam reportavit. Hull fluvius cum iam sex mille passus hinc emensus fuerit, in Humbrum effunditur, iuxtaque ostium sui nominis opidum habet Kingston upon Hull, sed vulgo Hull. Hoc non admodum vetustam accersit originem, Edwardus enim Primus, qui ob regias virtutes inter primos et optimos reges suo merito reponendus, spectata loci oportunitate qui Wik prius dictus, permutationis iure ab abbate de Meaux accepit atque pro vaccariis et bercariis, id est, ut ego capio, boalibus et ovilibus quae ibi invenit, opidum extruxit quod Kingston, id est Regium Opidum, nominavit, ibidem (e sacris regni scriniis loquor) portum liberumque burgum fecit, homines eiusdem liberos burgenses, et eis diversas libertates concessit. Paulatimque in eam dignitatem emersit ut magnificis aedificiis, firmis propugnaculis, navibus instructissimis, mercatorum copia, et rerum omnium affluentia sit nunc emporium huius tractus longe celeberrimum. Quae omnia accepta fuerunt cives partim Michaeli de la Pole, cui privilegia huic impetravit, cum illum ad comitis Suffolciensis dignitatem Richardus Secundus evexisset, partem quaestuosae mercaturae ex Islandiae piscibus incuratis (stockfish vocant) e quibus divitias congesserunt maximas. Unde brevi admodum spatio muro lateritio crebrisque turribus urbem suam sepserunt qua flumine non defenditur, tantamque vim lapidum in navium saburram detulerunt ut inde omnes urbis regiones pulcherrime constraverint. Pro magistratu (ut a civibus accepi) primum custodem habuit, inde ballivos, postea maiorem cum ballivis, ab Henrico autem Sexto demum impetrarunt ut maiorem et vicecomitem haberent, et ipsa urbs comitatus esset (ut nostri iurisconsulti loquuntur) per se incorporatus. Nec pigebat ex libro monasterii de Melsa sive Meaux de primo huius urbis maiore (verbis licet barbaris) adnotare. Guilielmus de la Pole miles prius meractor fuit apud Ravensrod, mercandizandi scientia instructus, nulli Angligenae mercatore secundus fuit. Ipse postea apud Kingstone super Hull commorans primus omnium fuit maior in eadem villa, monasteriumque Sanctia Michaelis iuxta dictum Kingeston, quod modo est Carthusiensium, inchoavit et fundavit, filiumque habuit suum primogenitum dominum Michaelem de la Pole comitem Suffolciae, qui dictum monasterium per Carthusienses fecit inhabitari. Ipse quidem Willielmus de la Pole multa millia librarum auri regi Edwardo accommodavit dum apud Andewerp in Brabantia mercatur. Quapropter rex in recompensationem dicti auri praefecit eum baronibus scaciarii sui, totumque dominium de Holdernes una cum aliis terris dignitati regiae spectantibus per cartam regiam ei contulit, et praecepit ut pro baneretto haberetur. Si tamen quis haec dubitet, persuadeant, uti spero, archiva regia, in quibus diserte Guilielmus de la Pole dilectus, valectus, et mercator noster vocatur. Valectus, ut semel doceam, eo seculo tam in Gallia quam Angliae honorifica fit appellatio, sed postea aptata servis, unde cum repudiaret nobilitas, mutato nomine nobiles a cubiculo dici coeperunt.
37. Ab hac urbe promontorium avido procursu in mare se emittit, quod Ocellum Ptolemaeus, nos Holdnernesse, et monachus quidem Cavam Dieram quasi Cavam Deirorum Rsegionem vocat, eadem significatione quae Coelosyria, id est Syria Cava, nominatur. In hoc primum occurrit sinuoso in littore Headon olim, si famae veri amplificatrici credere libet (nec fidem ego abnuam), mercatorum et rei nauticae industria ad summam dignitatem evecta, a qua, ut locorum non minus quam hominum incerta est condito, ita decidit Hulli vicinitate et portus obstructione exhausta ut vix tantillum pristini splendoris prae se ferat, etsi Ioannes rex concessit Baldwino comiti Albemarlae et Holdernessiae atque Hawisiae eius uxori liberum hic burgagium, ita ut burgenses tenerent in libero burgagio illis consuetudinibus quibus Eboracum et Nichol. Nunc tamen ad pristinae dignitatis spem paulatim reviviscere incipit. Deinde promontorio adsidet antiquum opidum quod Antoninus Praetorium dixit, sed nostra aetas Patrington, ut Itali ex Praetorio opido etiam Petrovina fecerunt. Hic me falsum non esse et distantia a Delgovitia et ipsum superstes nomen probat, quod etiam quodammodo innuit hic idem esse quod in Ptolemaei exemplaribus Petuariae pro Praetorium corrupte concipitur. An vero hoc nomen acceperit vel ex praetorio ubi ius diceretur vel ex laxo aliquo et magnifico aedificio, cuiusmodi praetoria etiam a Romanis vocabantur, non constat. De vetustate autem sui et portus olim opportunitate gloriantur incolae, nec de amoenitate minus glorientur, amoenissimo enim fruitur prospectu, hinc oceanum apertissimum, illinc fuis litoribus nobile aestuarium conclusum, et viridisntes Lincolniensis agri oras e regione prospicit. Militaris Romanorum via a Vallo, quam primum Antoninus persequutus est, hic terminatur. Ad mare enim, flumina, aut urbes eiusmodi publicas vias terminari scripsit Ulpianus. Inferius sedet Winsted habitatio equestris familiae de Hlldeard, superius Rosse unde nomen assumpsit, ut sedem olim habuit, illustris prosapia baronum de Rosse, et ad mare Grimstongarth, ubi Grimstoni diu claruerunt, parumque hinc distat Rise domus quondam nobilium qui de Faulconberg appellati. Inde in ipsa promontorii lingula, qua maxime in conum contrahitur et Spurnhead dicitur, Kellensey visitur viculus, qui plane loquitur hoc ipsissimum esse Ocellum Ptolemae, nam uti ex Ocello Kellnsey deducitur, ita Ocellum proculdubio ab Y-kill factum est, quod Britannis promontorium sive augustum terrae tractum significare iam ante diximus.
38. Ab Ocello littus sensim se retrahit et molliter incurvum ad septentriones pergit per Overthorne et Witherensey ecclesiolas, a sororibus quae construxerunt Sisterskiris appellatas, nec procul a Constable Burton, a dominis sic dicta, qui honoratissimis familiis per nuptias coniuncti summa dignitate hodie florent, et e quibus Robertus, ut in libro monasterii de Meaux legitur, unus de militibus comitis Albemarliae qui cum rege Richardo versus terram sanctam profectus senex et plenus dierum cruce signatus. Inde per Skipsey quod Drugo primus Holdernessiae dominus castro firmavit. Ubi littus iterum in altum provehi incipit sinumque admittit, Ptolemaeo Εὐλίμενον Gabrantiovicorum, quem Latinorum interpretes alii Portuosum Sinum, alii Salutarem vertunt. Quorum neutrum vim Graeci verbis melius exprimit quam viculi nomen in eius recessu quem Suerby vocamus. Quod enim tutum et periculo vacuum, id Britanni et Galli seur dicunt, ut nos etiam Angli qui forsitan a Britannis illud hausimus. Non est ergo cur ambigamus hunc ipsum fuisse Εὐλίμενον Gabrantiovicorum qui in vicinia habitarunt. Iuxta est Bridlington opidum, notissimum Ioanne de Bridlington vate monastico in cuius vaticinales rythmos omnino ridiculos incidimus. Nec procul hinc longo tractu verus Drifield fossa ab Holdernessiae comitibus ad terras determinandas producta fuit, quam Earles Dike vocarunt. Unde autem hic popellus Gabrantovici nominati fuerint rimari non ausim, nisi forsan a capris quas gaffran Britanni vocant, et quarum non alibi in Britannia maior copia inveniatur. Nec haec absurda nominis notatio videatur, cum Aegita Achaiae a capris, Nebrodes Siciliae a damis, et Boetia Greciae a bobus nomina mutuentur. Promontoriolum quod suo flexu hunc sinum effecit Flambourough Head vulgo, Saxonice Fleamburg ab authoribus dicitur, qui Idam Saxonem harum regionum primum domitorem ad hoc appulisse memorant. A Pharo nomen sumpsisse credunt nonnulli, quae noctu ad portum iudicandum flammas praetenderit. Flam enim e lingua provinciali Britanni etiamnum retinent, et hoc flammato capite in chartis suis hydrographicis depingunt nautae. Sunt tamen qui existimant hoc nomen ex Angloen Daniae, avita Anglorum sede, in hanc insulam devenisse (ibi enim est Flemsburg opidum), Anglosque inde sic nominisse, quemadmodum Galli, authore Livio, Mediolanum Italiae appellarunt a nomine relicti ab eis in Gallia Mediolani. Flamborrough enim viculus in hoc promontorio dicitur, unde originem habet altera nobilis familia Constabulorum, ut vocant, quam a Laciis Cestriae constabulariis deducunt nonnulli. Nihil certe hoc in loco percunctando accepi de rivis illis (Vipseis vocant) quos caesis fontibus emanare alternis annis, magnoque et torrenti impetu mare petere iuxta hoc promontoriolum scripsit Gualterus Heminburgensis. Habe tamen quod de illis scribit Guilielmus Newbrigensis, qui eo loci natus. Famosae illae aquae quas vulgo Vipseys vocant, numerosa scaturigine e terra prosiliunt, non quidem iugiter, sed annis interpositis et, facto torrente non modico, per loca humiliora in mare labuntur, quae quidem cum siccantur signum bonum est. Nam earum fluxus futurae famis incommodum non fallaciter portendere dicitur. Reducto deinde littore pulvinus in mare tanquam lingula exerta procurrit, cuiusmodi veteres Angli file dixerunt, unde viculo nomen Filey, interiusque Flixton cernitur, ubi Athelstani tempore hospitale conditum erat ad defensionem (haec sunt verba ex regiis archivis) populi transeuntis a lupis ne devorarentur. Unde constat illa aetate lupos in hoc tractu grassatos fuisse, qui iam in Anglia nusquam comparent, ne in ipsis versus Scotiam limitibus, cum sint tamen in Scotia frequentissimi.
39. Hanc Holdernessiam regiunculam Guilielmus Primus Drugoni de Buerer Flandro dedit, cui etiam neptem in uxorem dederat, quam cum ille veneno sustulisset fugaque saluti consuluisset, successorem habuit Stephanum Odonis filium, Albaemarlae in Normannia dominum, ex Campaniae comitum familia oriundum, quem Guilielmus Primus, quia sibi e sorore uterina nepos erat, ut scribunt, comitem Albaemarlae dixit, eiusque posteri in Anglia (licet Albemarlia fuerit locus in Normannia) titulum retinurunt. Huic successit filius Guilielmus cognomento Crassus. Eius unica filia Hawisia tribus maritis ordine enupta fuit, Guilielmo scilicet de Mana Villa Essexiae comiti, Baldwino Betonio, et Guilielmo Fortio sive de Fortibus, e quo solo prolem suscepit Guilielmum, quem sequutus est Guilielmus filius. Cuius unica filia Avelina Edmundo Gibboso Lancastrensi comiti in matrimonium data sine prole obiit. Atque, ut in libro monasterii de Meaux habetur, Sic ob defectum haeredum comitatus Albemarlae et honor de Holdernesse seisiti fuerunt in manus regis. Insequentibus tamen saeculis, <Thomam de Woodstock patruum suum, et postea> Edwardum Plantagent Eboraci ducis filium in Albemarlae ducem, patre eius superstite, creavit rex Richardus Secundus, Henricus item Quartus Thomam filium Clarentiae ducem et Albemarlae comitem fecit, quem titulum Richardo de Bellocampo Warwici comiti in honoris accessionem Henricus Sextus postea adiunxit.

NORTH RIDING

IX duobus pas. millibus supra Flamburgi promontorium pars borealis huius regionis, sive North Riding, incipit, quae caeteris partibus praetenta, a mari auspicata longissimo tractu, sed minus lato per LX millia passuum ad Westmorlandiam in occasum protenditur, hinc Deruentione et aliquandiu Uro fluminibus, illinc continuo Tesis decursu, quo a Dunelmensi episcopatu ad boream seiungitur, comprehensa. Nec incommode haec regio in has partes distribui possit: Blackamore, Cliveland, Northallvertonshire, et Richmondshire.
41. Quae ad ortum et mare vergit Blackamore, hoc est Terra Nigra et Montana, dicitur, cautibus enim, montibus et sylvis passim exasperatur. Oram maritimam Scarborough castrum celeberrimum illustrat, Scearburg, i. e. burgus in praerupta rupe olim dictum. Cuius descriptione habe tibi ex Guilielmi Newbrigensis historia. Rupes stupendo altitudinis et amplitudinis praeruptis fere ex omni parte scopulis inaccessa mare irrumpit, quo tota ambitur, exceptis tanquam faucium quarundam angustiis quas aperit ad occidentem, habens in summo planitiem speciosam, herbidam, et spatiosam tanquam sexaginta iugerum vel eo amplius, fonticulum quoque aquae vivae ex saxo profluentem. In ipsis autem faucibus ad quas sine labore non ascenditur, turris regia sita est, et sub iisdem faucibus urbis initium est in austrum et aquilonem utrumque latus spargentis, frontem vero ad occidentam habentis, et a fronte quidem proprio muro, ab oriente vero rupe castelli munitur, porro utrumque euis latus mari alluitur. Hunc locum Gulielmus (Crassus ille Albemarlae et Holdernessiae comes) castro construendo idoneum contemplatus, sumptuoso opere naturam iuvans, totam rupis planitiem muro complexus est, et turrem in faucium angustiis fabricavit, qua processu temporis collapsa, arcem magnam et praeclaram Henricus Secundus ibidem aedificare praecepit. Cum ille iam Angliae proceres qui in soluto illo Stephani imperio regium patrimonium acciderant, imprimis vero Guilielmum illum Albaemarlium, qui in hoc tractu solus regnaverat et hunc locum quasi sui iuris occuparat, in ordinem redegisset. De proiectissima Thomae Stafford audacia, qui cum pauculis Gallis, ut magnis excideret ausis, hoc castrum, regnante Maria, ex improviso coepit biduumque tenuit, nihil attinet dicere, nec de Sherleis nobili Gallo qui illum comitatus, reus laesae maiestatis pro tribunali peractus erat, licet exterus, quod contra legeantiae suae debitum fecerit, pace inter Angliae et Franciae regna tunc vigente. Notiora haec sunt quam ut meis scriptis possint innotescere. Operaepretium tamen videatur annotare uberrimam et quaestuosissimam huc in subiecto mare halecum (sive leucomenidarum aut chalcidum, si ita mavis) piscaturam Hollandos et Zelandios exercere, cum veniam prius veteri instituto ex hoc castro impetraverint. Veniam enim piscandi semper concesserunt Angli, honore sibi reservato, utilitate vero exteris quasi per desidiam resignata. Incredibile enim fere est quantam pecuniae vim ex hac in nostro littore piscatura Hollandi sibi corrogant. Haleces hae (ignosce quaeso si paucis divini erga nos beneficii extram ordinem meminero) quae proavorum seculo tantum ad Norwegiam sua quasi stativa habuerunt, nostro Britanniam nostram non sine divino consilio numerosis examinibus quotannis circumnatant. Circa solstitium aestivum ex alto littora Scotiae petunt, quo tempore quia pinguiores sunt statim divenduntur. Inde Anglica littora adeunt, et ab Augusto medio ad Novembrem optima et uberrima eorum est captura a Scarborrough usque ad Tamisis ostium. Postea aliqua vehementiori procella in Britannicum mare deferuntur, et in eo ad Christi usque natalitia se piscantibus offerunt, hinc Hiberniam utrinque pernatantes in septentrionem oceanum, circumnavigata Britannia, se transferunt, et ad Iunium quasi subsistunt, et postquam ibi foetificavere, immenso agmine regrediuntur. Haec autem dum scribo subit mihi in mentem quod apud S. Ambrosium quondam legi. Pisces ex plurimis locis a diverso sinu maris innumeri, velut communi consilio convenientes, coniuncto agmine flatus aquilonis petunt, et ad illud septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas si ascendentes videas rheuma quoddam esse, ita prorruunt fluctusque persecant per Propontidem in Euxinum Pontum violento impetu profluentes. Sed ad rem iam se recipiat oratio.
42. Inflectitur inde littus cautibus praecisum usque ad Teise fluvium, sinusque circumducto litore effictur plus minus mille passus patens, quem a nominatissimo exlege Roberto Hood Robbin Hoods Bay vocamus. Illum enim (Richardo Primo regnante) floruisse author est Ioannes Maior Scotus, a quo praedonum principis et praedonis mitissimi elogio honestatur. Inde Dunus Sinus, a Ptolemaeo memoratus, statim refugiente utrinque littore ostenditur, cui Dunesley viculus adsidet, et huic contiguum Whitby, Saxonice Streaney Heale, quod Beda Sinus Phari interpretatur. Nec illam interpretationem in quaestionem vocae libet, quamvis nostra lingua adeo referat Sinum Salutis, ut hunc ipsum fuisse Salutarem Sinum dixerim, nisi apud geographum situs aliud persuaderet. Lapides hic inveniuntur, serpentium in spiram revolutorum effigie, naturae ludentis miracula, quae, ut inquit ille, natura cum veris et seriis negotiis quasi fatigata, ludendo efformat. Serpentes olim fuisse crederes, quos lapideus cortex intexisset. Hildae autem precibus adscribit fama tanquam ila commutasset, quae primitiva Saxonum ecclesia, sacerdotum tonsurae, et Paschatis iuxta Romanum ritum celebrationi pro viribus obsistebat, synodo his de rebus anno DCLXIIII habita in monasterio suo, quod hic in loco posuerat, et cui ipsa prima praefuit. Cuius etiam sanctitati adscribitur, quod anseres illi immansueti qui hiberno tempore se conferunt gregatim ad lacus et fluvios in australibus partibus non congelatos, dum super quosdam adiacentes hic agros transvolant in terram non sine summa omnium admiratione subito decidunt. Quod non retulissem nisi a plurimis fide dignis accepissem. Qui autem a superstitiosa credulitate alieni hoc ad vim huius soli abditam et dissensum latentem inter hoc solum et illos anseres, ut inter lupos et bulbos scyllae referunt. Huiusmodi enim consensus et dissensus latentes. Quod sympathias et antipathias dicunt, propter conservationem providam naturam rebus quam plurimis indidisse nemo non agnoscit. Edelfeda Oswini regis filia amplissimis reditibus hoc postea adauxit, ubi et patri iusta solvit. Sed demum Danicae depraedatonis tempestas omnino evertit, et quamvis Serlo Percius instaurarit, cum statim a Normannorum adventu eidem praeficeretur, nunc tamen antiquae dignitatis vix tenue prae ser fert vestigium. In proximo, praerupto in colle inter duos tamen colles aeditiores ad mare Wadae ducis Saxonici castrum fuisse ferunt, qui in illa confusa Nordanhumbrorum anarchia et regulorum laniena, inita cum Etheredi regis percussoribus societate, Ardulphum regem aperto Marte ad Whalley in agro Lancastrensi lacessivit, sed fortuna adeo adversa ut suis profligatis ipse sibi fuga consuleret, posteaque morbo absumptus vitae sabulam peregit, et hic in colle inter duo saxa solida septem plus minus pedes alta tumulatur, quae cum undecim pedibus distarent illum gigantea fuisse mole non dubitant affirmare. Iuxta longo post tempore castrum posuit Petrus de Malolacu, quod quasi gratia venustateque plenum esset, Moultgrace Gallice nominavit (ut in historia Meacensi legimus), sed cum circumvicinis gravissimum esset iugum, populus, penes quem usus loquendi, mutata literula Moultgrave dixerunt, quo nomine licet nominis ratio minus sit nota, omnibus innotescit. Petrus hic de Malolacu, vulgo Mauley dictus, ut in hoc curiosis satisfaciam, e Pictonibus Galliae oriundus Roberti de Thurnham unicam filam regnante Richardo Primo in matrimonium duxit, cuius iure offertissimam hic adiit haereditatem, cui septem Petri domini de Malolacu suo ordine successerunt, qui pro insignibus areola nigra transversa, sive benda, in aura clypeo usi sunt, verum cum septimus sine sobole fatis concessit, per eius sorores haereditas inter equestres familias Salvainorum et Bigotorum partita erat.
43. Prope hunc locum, et alibi in hoc littore repertum est succinum nigrum sive geate, gagatem aliqui esse existimant, quem inter rariores lapides gemmasque habuerunt veteres. Enascitur vero inter cautes ubi rimis dehiscunt, et priusquam expoliatur, colore est subrufo et aeruginoso, expolitum autem vere est, ut inquit Solinus, nigrogemmeus. De quo Rhemnius Palaemon e Dionisio:

Praefulget nigro splendore gagates.
Hic lapis ardescens austro perfusus aquarum,
Ast oleo perdens flammas, mirabile visu,
Attritus rapit hic teneras seu succina frondes.

Et Marbodaeus in suo de gemmis libello:

Nascitur in Lycia lapis, et prope gemma gagates,
Sed genus eximium foecunda Britannia mittit,
Lucidus et niger est, leves et laevissimus idem:
Vicinas paleas trahit attritu calefactus,
Ardet aqua lotus, restinguitur unctus olivo.

Audi etiam Solinum: Gagates in Britannia plurimus, optimusque lapis: si colorem requiras, nigro gemmeus; si qualitatem, nullius fere ponderis; si naturam, aquae ardet, oleo restinguitur; si potestatem, attritu calfactus applicata detinet.
44. A Whitby recedunt in occasum littora, quibus adiacet Cliveland, a clivis, ut videtur, nomine accepto (quos cliffes nostra lingua vocamus). Montes enim clivosi passim per hanc latera trahunt, ad quorum radices regio in fertiles campos aequatur. In littore Skengrave viculus multiplici piscium captura laetatur, ubi et hominem marinum ante septuaginta annos captum per aliquot dies crudis piscibus vescentem ferunt, sed qui captata opportunitate ad suum evasit elementum. Cum sopitis ventis placidissima sit maris malacia et aqua quasi in planitiem strata silet, saepenumero subito longe hic exauditur horrendus quasi gemitus, quo tempore piscatores non audent in altum provehi, qui pro suo captu credunt oceanum immanem esse beluam, et tunc famelicam importunius corpora humana quae devoret efflagitare. Sub Skengrave sedet Kilton castrum vivario inclusum, olim inclytae familiae Thwengorum, quorum patrimonium ad barones de Lumley, Hiltonium et Daubeneium descendit. Huic fere contiguum Skelton castrum adsidet antiquae familiae baronum de Brus, qui originem trahunt a Roberto Brus Normanno. Ille duos habuit filios Adam dominum de Skelton et Robertum dominum Vallis Anandiae in Scotia, a quo stirps regia Scotorum. Petrus vero Brus quintus dominus de Skelton sine sobole obiit, et sorores haeredes reliquit, Agnetem nuptam Walterto de Falconberg, Luciam Marmaduco de Thweng, a quo baro Lumley, Margeretam Roberto de Roos, et Laderinam Ioanni de Bella-aqua, viris eo seculo magni honoris et existimationis. Posteri Walteri de Falconberg diu floruerunt, tandem vero per foeminam possessiones ad Guilielmum Nevil descenderunt, quem bellica virtus illustravit et rex Edwardus Quartus comitis Cantii titulo ornavit. Filiae autem eius Ioanni Coigniero, Nicholao Bedhowing, et Richardo Strangwayes datae fuerunt in matrimonium.
45. Prope Huntcliffe autem in littore recedente aestu scopuli eminent, ad quos phocae quas nos seales contractus (ut aliqui volunt) pro sea veales, id est vituli marini, agminatim se conferunt ut dormiant et apricentur, inque scopulo littori proximo unus quasi procubitor excubat, cum aliquis accedat, vel saxo deiecto vel se cum sonitu in aquis devoluto, caeteris signum dat ut sibi consulant et undis se committant. A viris sibi maxime metuunt, quos insequentes cum aqua sint destituti reiecto posterioribus pedibus quasi arenae et grumorum turbine saepe repellunt, a foeminis minus timent, adeo ut qui eos capere velint muliebri veste se induunt. Eadem ora inveniuntur lapides flavescentes, rubescentes, et nonnulli falsa quadam materia incrustati, qui ex odore et gustu calchanthum, nitrum, et suphur promittunt, nec non plurimus pyrites aeri coloris.
46. Iuxta ad Huntly Nab littus quod longo tractu iacuit apertum, in cautes celsius surgit, et sparsim ad earum radices iacent saxa varia magnitudine, tam affabre sphaerica figura a natura efformati ut globi artificis manu in maiorum tormentorum usum tornati videantur. In quibus effectus invenuntur serpentes saxei suis spiris revoluti, sed qui plerique capitibus destituti. Wilton castrum quondam Bulmerorum inde conspicitur, et supra ad Dobham in oceanum Tesis flumen se evolvit cum plures rivos hospitio susceperit et novissime anonymum iuxta Yarum mercatu suo notum, qui Stokesley irrigat emporiolum quod ad inclytam familam de Eure iam diu spectavit. Sub quibus Harlton castrum quondam baronum Meinill et Harlsey familiae Hotham, nec non postea Strangwaies cum vetustate iam colluctantur.
47. Tesis quod dixi ostium, navigantibus olim suspectum, ita tuta statio deprehenditur, et ad tutum accessum indicandum utraque in ripa phari nostra memoria sunt constructae. Ad quarum ab hoc ostio milliare Gisburgh aeditius sedet, nunc exiguum opidum, sed cui dum stetit magnae gloriae fit monasterium perpulchrum et opulentum, quod a Roberto de Brus loci domino circa annum salutis MCXIX constructum fuit, commune sepulchrum nobilibus in hoc tractu, et Gaulterum de Heiningford historicum non ineruditum produxit. Locus sane hic eximius, et qui cum Puteolis Italiae amoenitate grata varietate et raris naturae dotibus contendat, quos tamen salubritate longe superat. Aer interiectu montium, qua mare hybernat, mollitur, solum foecundum, gramine laetum magnam anni partem blandos flores effundit, venisque metallicis et terra aluminosa colore vario, sed praecipue ochrae et ferruginis, e qua alumen optimum et calchanthum excoquere iam incoeperunt, opulente abundat. Quod singulari solertia primus deprehendit ante paucos annos eruditus naturae venator clarissimus eques auratus Thomas Chaloner (cuius curae Britanniae delitias Henricum principem filium suum rex noster maximus commisit), cum observasset folia arborum hic magis quam alibi subvirere, quercus late diffusas non altas radices agere, quibus plurum roboris et parum sicci, solum argillaceum variisque coloribus, albicans scilicet, subflavum et caeruleum, nunquam gelu constringi, et nocte sublustri in semitis vitri instar emicare. Ounsbery Topping mons praeceps et totus virens haud procul assurgit praealta specula longe spectabilis, qui et navigantibus pro indicio et vicinis est pro prognostico: quoties enim culmen nube circumfunditur, plerunque pluvia subsequitur. E vasto saxo prope verticem fons oculis affectis salutaris effluit, et hinc gratissimo spectaculo valles reductae, colles herbidi, prata virentia, pascua laeta, arva frugifera, rivuli piscosi, portuosum Tesis fluminis ostium, littora aperta sine inundationis periculum, mare velivolum despectatur. Kildale huic subest, Perciorum comitum Northumbriae castrum, magisque ad ortum Danby, quod a Brus etiam per Thwengos ad barones Latimeros devenit, a quorum haeredarii fuerunt Willoughbaei barones Broke. Verum hoc Danby cum aliis possessionibus Nevellis divenditatum, e quibus Georgius Nevill ab Henrico Sexto ad parlamenta nomine domine Latimer inter barones evocatus fuit, in cuius sobole ad nostra usque tempora permansit haec dignitas. Nihil aliud est quod hic adnotem, nisi baronem de Meinill nonnulla praedia hoc in agro de archiepiscopis Cantuariensibus tenuisse, et pro iisdem Coignieros et Strangewaies et alios qui ab iis prognati sunt ad obsequia et servitia militaria archiepiscopis praestanda astrictos esse. Cumque ex praerogativa, rex Angliae (praerogativae verbis utor) habebit custodiam omnium terrarum eorum qui de ipso tenent in capite per servitium militare, de quibus ipsi tenentes fuerint seisiti in dominico suo ut de feodo de quocunque tenuerint per huiusmodi servtium, dum tamen ipsi tenuerint de rege aliquod tenementum ab antiquo de corona, usque ad legitimam aetatam haeredis. Excipiuntur tamen haec feoda et alia archiepiscopi Cantuariensis et episcopi Dunelmensis, ita ut habeant huiusmodi terrarum custodiam, licet alibi tenuerint de rege.
48. Interius ad montes de Blackamore, praeter vagos rivulos et rapidos torrentes qui passim convalles sibi vendicant, memorandum nihil occurrit, nisi Pickering Lancastrensis matrimonii opidum non parvum, colli adfixum et veteri castello munitum, ad quod plurima circumsiti viculi spectant, unde vulgo Pickering Lith, Libertas de Pickering et Forglade de Pickering, quam Edmundo filio iuniori Lancastriae comiti rex Henricus III elargitus est, regio adiacens denominatur. In qua ad Derwentionem Atton sita est, quae nomen fecit praeclarae equitum familiae de Atton a dominis de Vescy oriundae, cuius haereditas per filias inter Edwardum de S. Iohn, Everos, et Coignieros partita fuit. Ab Edwardo autem S. Iohn per filiam ad Henricum Bromlet magna portio devenit, Qui quidem Henricus vocatus est ad comitia parlamentaria his conceptis verbis, quae non alibi in parlamentariis submonitionibus occurrunt: Volumus et vos et haeredes vestros masculos e corpore vestro legitime exeuntes barones de Vescy existere. Postea per filiam titulus ille ad Cliffordes transivit. Ex altera parte ad quartum a Pickering milliare iuxta Dow rapidum fluviolum Kirkby-Morside non postremae sortis mercatus quondam Estoevillorum possessio collibus adiacet, unde nomen impositum.
49. Post haec ad solem occidentem Rhidall substernitur, vallis laeta, amoena, foecunda, viginti tribus parochialibus ecclesiis ornata, quam Rhie fluvius intersecat, locus, ut inquit Newbrigensis, vastae solitudinis et horroris priusquam Gualterus Espec Cluniacensibus monachis concesserat et coenobium fundarat. In hac Elmesley sedet, quod Ulmetum (si non mihi impono) Beda vocat, ubi Robertus ille de Ross dictus Fursan castrum construxit, iuxta quod Recall flumen se sub terram condit. Inferius ipsi flumini Riton adsidet, antiquae familiae Percihaiorum, qui Percyes vulgo vocantur, antiqua possessio. Inde Rhius multorum torrentum aquas secum in Derwentionem evolvit, qui irrigat haec in valle Malton forum frumento, equis, piscibus, et instrumentis rusticis celebratum, ubi veteris castri radices visuntur, quod olim (ut accepi) ad Vescios, amplissimos in his partibus barones, spectavit. Horum stemma (ut ex archivis regiis constat) a Guilielmo Tyson deducitur, qui dominus Miltonae et Alnewici in Northumbria in praelio apud Hastings contra Normannos cecidit. Unica eius filia data fuit in matrimonium Ivoni de Vescy Normanno, qui filiam item unicam reliquit Beatricem, quacum Eustachius filius Ioannis Monoculi nuptias contraxit, qui religiosas aedes regnante Stephano apud Malton et Watton posuit. Eius enim uxor secunda domina fuit de Watton filia Guilielmi constabularii Cestriae. Eustachii ex Beatrice filius Guilielmus e materno utero caesus Vescy nomen sibi assumpsit et insignia, videlicet crucem argenteam in rubeo scuto. Hic e Beatrice filia Roberti Estotevill de Knaresburg duos progenuit filios, Eustachium de Vescy qui Margaretam filiam Guilielmi regis Scotorum in uxorem accepit, et Guarinum de Vescy dominum de Knapton. Eustachius pater erat Guilielmi qui Ioannem sine prole defunctum et Guilielmum rebus in Hibernia gestis clarum progenuit, qui insignia familiae in auream parmam cum atra cruce commutarunt. Guilielmus vero, cum legitimus filius Ioannes in bello Wallico obiisset, regi Edwardo nonnullas in Hibernia concessit terras ut filius illegitimus Guilielmus de Kildare dictus paternam haereditatem adiret, haeredemque instituit fiduciarium in usum filii Antonium Bec episcopum Dunelmensem, sed parum fidum, de Alnewic Eltham in Cantio et aliis terris quasi sibi intervertisse perhibetur. Filius autem hic illegitimus praelio Sterlingensi in Scotia occubuit. Reciditque titulus tandem ad Attonorum prosapiam cum Guarini Vescy unica filia Margareta enupta esset Gilberto de Atton. Sed de his satis superque, et paulo ante iam dictum.
50. Prope hanc vallem Neuburgus, cui Guiliemum Neubrigensem rerum Anglarum scriptorem doctum et diligentem debemus, nuc habitatio est familiae clare de Bellasile ex episcopatu Dunelmensi oriundae, et Bellelanda, vulgo Biland, duo celeberrima monasteria floruerunt quae Rogerus Mowbray posuit et dotavit. Mowbraiorum horum familia si qua alia potens, nobilis, et opulenta fuit, et latifundia amplissima cum castellis Slingesby, Tresh, alisque in hoc tractu possedit. Originem huius prosapiae si quaeris, uno verbo expediam. Cum Rogerus de Mowbray Northumbriae comes et Richardus de Grandebeofe ob perfidiam omnibus possessionibus exuti essent, rex Henricus Primus Nigello de Albenie ex eadem familia qua Albenii Arondelliae comites, viro summo loco inter Normannicos nato, qui Guilielmo Rufo ab arcu erat, maximam earum partem contulit adeoque ditavit ut in Anglia CXL, in Normannia CXX feoda militaria teneret. Iusset etiam ut Rogerus eius filius Mowbraii nomen assumeret, a quo Mowbraii illi Nottinghamiae comites et Norfolciae duces sunt procreati. Ad hos etiam Mowbraios Gilling castrum adiacens olim spectavit, nunc vero ad familiam illam antiquam et claram quae a pulchro capilitio Fairfax, i. e. Pulchricoma, nomen accepit. Fax enim priscis Anglis crines vel capillos denotat, unde illi cometam sive stellam crinatam faxed starre, ut locum quo ante dixi Halyfax, a sacris crinibus vocarunt.
51. Deinde ad austrum Calaterium nemus, vulgo the Forest of Galtres, subiacet, arboribus alicubi opacum, alicubi uliginosa planitie madescens, hodie equorum sollenni cursu in quo victori eqo campanula aurea praemio proponitur celeberrimum. Vix enim credibile quanta hominum multitudo ad haec certamina undique confluat et quantis depositis pignoribus de equorum velocitate concertetur. In hoc nemore Creac cernitur, quod Egfridus Nordhanhumbrorum rex anno DCLXXXIIII cum tribus in circuitu milliaribus S. Cuthberto elargitus est, per quem ad Dunelmensem ecclesiam devenit. Vix quarto hinc miliari Sherry Hutton summae elegantiae castrum a Bertramo de Bulmer extructum et a Radulpho Nevil primo Westmorlandiae comite restauratum, inter nemuscula amoenissime sedit, cui vicinum est Hinderskell castellum constructum a baronibus de Greystocke, aliis a fontium ebullientium multitudine Hunderdskell dictum.
52. Post montes ad occasum ubi in planitiem et laetiores campos regio denuo se explicat, Alvertonshire, vulgo North Alerton, regiuncula Wisko fluviolo irrigata, iacet, nomine a North Alverton opido sumpto, olim Ealfertun, quod nihil est nisi platea longior, sed nundinis boariis festo S. Bartholomaei omnium quae hactenus vidi frequentissimum. Guilielmus Rufus rex hoc ecclesiae Dunelmensi cum agro adiacenti donavit, cuius episcopis plurimum debet. Castrum enim Guilielmus Comin, qui Dunelmensem sedem vi occupavit, construxit, nepotique suo concessit, quod nunc quodammodo disparuit, et qui subsequuti sunt episcopi immunitates quasdam indulserunt. Libro enim Dunelmensi legitur Hugo de Puteaco Dunelmensis episcopus opidum firmavit, impetrato a rege ut inter castra adulterina quae tunc sparsim per Angliam destrui iubebantur, hoc solum privilegium integritatis obtineret, quod rex tamen postea mandavit everti et solo funditus aequari. Iuxta hoc, praelium quod vulgo de Standardo vocant factum, in quo David Scotorum rex, qui his regionibus fere solitudinem inaudita crudelitate fecerat, tanta suorum strage in fugam coniectus erat ut tum demum iustae irae parentatum existimarint nostri. Vere enim hoc in bello effectum quod Radulphus episcopus dum Anglos oratione ante praelium acuerit dixit Multitudo disciplinae insolens ipsa sibi est impedimento, in prosperis ad iniuriam, in adversis ad fugam. De Standardo hoc praelium dictum est eo quod Angli circa vexillum sive standardum conglobati primum Scotorum impetum exceperint, sustinuerint, eosque demum profligaverint. Standardum autem hoc erat, ut in antiquis libris depictum vidimus, currus ingens rotis suffultus, in quo malus eximiae altitudinis infixus, in cuius summo crux eminebat, et infra crucem vexillum appendebat. Signum autem erat summae expeditionis et quasi sacra ara exitimabatur, planeque idem quod Carrocium erat Italia, quod nunquam nisi cum de summa rerum ageretur educi licuit.
53. In hac etiam regiuncula Thresk, vulgo Thrusk, memorandum est, quod olim munitissimum habuit castrum, e quo Rogerus Mowbray seditionis signum sustulit et Scotorum regem ad patriae incendium evocavit, cum Henricus II consilio parum sano sibi quodammodo sepulchrum effodisset, filium aequata potestate regem designando. Sed haec seditio sanguine demum erat restincta, et hoc castrum funditus eversum, adeo ut praeter vallum nihil castri ibi viderim. Alia etiam seditionis fax Henrico Septimo regnante hic exarsit. Cum enim vulgus indomitum leve tributum gravissime ferrent, quod a regni ordinibus imperatum et rationales sive collectores abegissent, protinus, ut foelix temeritas nunquam invenit modum, in Henricum Percium Northumbriae comitem, qui provinciae praefuit, hoc in loco irruunt, interficiunt, et, Ioanne Egremond duce, arma in patriam et principem arripiunt, verum paucos post dies poenas reipublicae graves et iustas persolverunt. Hic in proximo sunt Soureby et Brakenbak, vetustae sane et praclarae familiae de Lascelles, et magis ad austrum Sezay quondam Darellorum, postea Dawniorum, quae equestri dignitate diu floruerunt.
54. Eboracensis provinciae (post Guilielmum Mallet et Estotevillum unum et alterum e stirpe Normannica, quos haereditarios vicecomites fuisse volunt) primus et unicus comes erat Otho filius Henrici Leonis ducis Bavariae et Saxoniae e Matilde filia Henrici Secundi regis Angliae, qui postea imperator Augustus salutatus et Otho Quartus appellatus. A cuius fratre Guilielmo altero Matildis filio oriundi sunt duces Brunswicenses et Lunaeburgenses in Germania, qui in huius cum Angliae regibus cognationis argumentum iisdem insignibus quibus primi reges Angliae e sanguine Normannico, duobus scilicet leopardis sive leonibus aureis in clypeo rubro, utuntur. Longo post tempore Edmundum de Langley regis Edwardii Tertii filium quintum Eboraci ducem instituit Richardus Secundus, cui ex altera filia Petri regis Castiliae et Legionis nati sunt duo filii. Edwardus promogenitus patre superstite fuit primum comes Cantabrigiae, postea dux Albaemarlae, et demum dux Eboracensis, qui fortiter in praelio ad Agincourt cum Gallis, nulla suscepta prole, vitam profudit. Richardus secundogenitus comes erat Cantabrigiae qui, ducta in uxorem Anna sorore Edmundi de Mortuomari comitis Marchiae, cui avia itidem erat filia unica et haeres Leonelli ducis Clarentiae, Edmundum uxoris fratrem ad regiam dignitatem evehere molitus, statim interceptus capite luit quasi a Gallis corruptus Henrici Quinti vitae insidiatus fuisset. Richardus eius filius decimo sexto post anno summa sed improvida Henrici Sexti benignitate in integrum restitutus fuit, ut filius Richardi fratris Edwardi ducis Eboracensis et consanguineus Edmundi comitis Marchiae. Iamque dux Eboraci, comes Marchiae et Ultoniae, dominus de Wigmore, Clare, Trim, et Conaght tantos spiritus assumpsit ut regnum quod clandestino malis artibus, de republica male administrata quiritando, seditiosos rumores et libellos famosos disseminando, foedera occulta ineundo, tumultus imo et bella excitando, aliquandu affectaverat; tandem contra Henricum Sextum in ordinum conventu publice suo iure postularet, utique qui filius Annae Mortuomariae sororis et haeredis Edmundi comitis Marchiae, cui genus recta linea a Philippa filia et unica haerede Leonelli ducis Clarentiae filii tertii regis Edwardi Tertii, et igitur liberis Ioannis Gandavensis, qui quartus erat Edwardi Tertii filius, iure optimo in regni successione praeferendus. Cui cum responsum eset regni proceres ipsumque ducem in regis fidem iurasse, regnum parlamentaria authoritate Henrico Quarto et eius haeredibus delatum et confirmatum fuisse, ducem autem ipsum, qui ius a duce Clarentiae vendicat, digma sive arma ducis Clarentiae nunquam sibi assumpsisse, et Henricum Quartum regnum iure ab Henrico Tertio repetito occupasse. Haec ille facile elusit. Iurisiurandum scilicet illud regi ex iure humano factum neutiquam praestandum, cum contra veritatem et iustitiam fuerit quae sunt ex iure divino, haud opus fuisse authoritate parlamentaria ad regnum Lancastrensibus deferendum, neque ipsos hoc voluisse si quo iure niterentur: ab armis ducis Clarentiae quae sibi iure competerent, perinde ac a regno vendicando consulto eo usque abstinuisse, ius autem illud ab Henrico III repetitum commentum esse ridiculum ad iniuriam velandam, et nulli non explosum. Haec licet pro Eboracensi duce exploratissimi erant iuris, prudenti tamen consilio ad imminentium periculorum remedium ita temperata res est ut Henricus Sextus ad vitam regno uteretur frueretur, Richardus dux Eboracensis regni haeres et successor designaretur, interposita cautione ut neuter in alterius perniciem quicquam moliretur. Sed eousque ambitio ducem statim praecipitem egit ut dum spes suas anteire pararet, exitiabile illud bellum inter Lancastrensem et Eboracensem familiae albae et rubrae rosae symbolis distinctum concitaret. Quo ipse mox ad Wakefeldiam occubuit. Henricus Sextus quater captus tandem regno et vita spoliatus fuit. Edwardus comes Marchiae Richardi filius regnum obtinuit, eodemque deturbatus denuo recuperavit (sic fortuna inconstans et ludibunda attolendo et premendo sibi ludos variat), regii sanguinis principes plurimi et proceres splendidissimi e medio sublati, haereditariae illae et opulentae regum Angliae in Gallia provinciae amissae, Hibernia neglecta et efferata, opes regni omnino accisae, et misellus populus nullo non calamitatum genere obrutus. Edwardus autem solio confirmatus et eius nominis in regum serie quartus Richardo filio secundo ducatus Eboracensis titulum contulit, qui cum rege fratre a Richardo tyranno patruo tenella aetate fuit extinctus. Dein Henricus Septimus filio suo iuniori, qui postea Henrici Octavi nomine in Angliae regem inauguratus, eundem concessit. Et nuperrime rex Iacobus Carolum filium secundogenitum, quem antea in Scotia ducem Albaniae, marchionem Ormondiae, comitem Rossiae, et baronem de Ardmanoch creaverat, ducem Eboracensem, ut ad formulam loquar, per gladii cincturam, cappae et circuli aurei impositionem in capite et traditionem virgae aureae investivit, cum ipsum et undecim ex splendidissimis familiis pridie in equestrem quam Balnei vocant dignitatem rite cooptasset.
Numerantur in hoc comitatu paroeciae 459, quibus subsunt plurimae capellae etiam magnis paroeciis incolarum multitudine adaequandae.

RICHMONDSHIRE

UIUS agri pars reliqua, quae solstitialem occasum spectat et late patet, Richmondshire sive Richmountshire vocatur, nomine facto a castro quod Alanus Britanniae Armoricae comes extruxerat, cui Gulielmus Normannus victor hunc agrum, qui prius Edwini Angli erat, hoc brevi diplomate donavit: Ego Guilielmus cognomine Bastardus rex Angliae do et concedo tibi nepoti meo Alano Britanniae comiti et haeredibus tuis in perpetuum omnes villas et terras quae nuper fuerunt comitis Eadwini in Eborashira, cum feodis militum at aliis libertatibus et consuetudinibus, ita libere et honorifice sicut idem Eadwinus eadem tenuit. Data obsidione coram civitate Eboraci.
56. Incisis rupibus et montosa collium eminentia haec regio fere tota eminet, quorum connexa sunt alicubi satis herbida, radices convallesque non omnino infrugiferae. Montes vero ipsi plumbo, carbone fossili, nec non aere gravidi. In Edwardi enim Quarti charta mentio habetur de minera sive fodina cupri iuxta ipsam Richmondiam urbem. Sed avaritia, quae mortales etiam ad inferos agit, in hos montes, nescio an difficiliori evectione deterrita, minus penetravit. Quod in montium autem summitatibus, ut etiam alibi, lapides nonnunquam fuerunt experti cochleas marinas et alia aquatilia referentes, si non sint naturae miracula. Refusi in omnem terram sub Noe diluvii certa esse indicia cum Orosio Christiano historico iudicabo. Refuso (inquit ille) sub Noe in omnem terram mari, immisoque diluvio, cum toto orbe contecto, unum spatium coeli esset ac pelagi, deletum fuisse universum genus humanum, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reservatis, evidentissime verassimi scriptores docent. Fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et coniectura lapidum quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, etiam saepe cavatos aquis, visere solemus, coniiciendo didicerunt.
57. Qua Lancastrenses attingit haec regio, inter montes adeo vasta, solitaria, squallentia, et muta sunt omnia, ut quosdam rivulos hac reptantes Hell Becks quasi rivulos infernales sive Stygios dixerint finitimi, praecipue ille ad fontes Uri fluminis qui uno saxo pro ponte coniunctus tam profunde defluit ut despectantibus horrorem incutiat. Securaque sunt hoc tractu cubilia capris, damis, et cervis, qui hic visuntur magnitudine sua et ramosis cornibus spectatissimi. Urus fluvius iam saepe dictus hic ex montibus occiduis decidit, primumque vallem Wentesdale gregibus satis repletam plumbique alicubi feracem, mediam stringens, dum adhuc fontis vicinia exiguus est, ab austro fluviolo Baint augetur, qui e stagno Semar magno cum murmure evolvitur. Ad ipsos vero confluentes ubi tuguriola sunt pauca, quae a ponte quo primum Urus calcatur Baintbrig vocant, olim praesidium fuit Romanorum, cuius et reliquiae hodie supersunt. In colle enim quem a burgo Burgh nunc dicunt radices antiqui munimenti quod quinque plus minus iugera complexum, et sub eo ad ortum plurima habitatonis vestigia extant, ubi inter alia multa Romanae vetustatis argumenta nuper hoc fragmentum antiquae inscriptionis pulcherrimo charactere cum Victoria alata eadem sustentante vidimus:

IMP. CAES. L. SEPTIMIO
PIO PERTINACI AVGV.
IMP. CAESARI. M. AVRELIO A
PIO FELICI AVGVSTO
...................................
...................................
BRACCHIO CAEMENTICIVM...
VI NERVIORVM SVB CVRA LA
SENECION AMPLISSIMI...
OPERI L. VI SPIVS PRAE...
..............LEGIO................

Hinc coniicere licet munimentum illud ad Burgh Bracchium olim fuisse dictum, quod antea caespititium fuerat, tunc caementitio opere fuisse constructum, et cohortem sextam Nerviorum ibi in praesidio egisse, qui sua etiam aestiva habuisse videantur in aedito illo colle vallato priximo quem nunc Ethelbury vocant. Nec ita pridem eruta fuit Aurelii Commodi imperatoris statua, qui (ut habet Lampridius) ab adulatoribus Britannicus cognominabatur, cum Britanni imperatorem etiam contra eum eligere voluissent. Tunc posita haec statua videatur cum ille immodicus sui aestimator eo vesaniae processerit ut Herculem Romanum Iovis filium se dici iusserit. Est enim Herculis habitu efformata et dextra clava armata, cui suberat, ut accepi, huiusmodi multila et lacunis interrupta descriptio, quae male descripta, et priusquam huc accessi perierat:

..................CAESARI AVGVSTO
MARCI AVRELII FILIO
.......................
SEN IONIS AMPLISSIMI
VENTS PIVS.

58. Extabat haec in Nappa aedibus turritis, et praecipua sede Medcalforum, quae numerosissima totius Angliae familia his temporibus censetur. Christopherum etenim Medcalfum virum equestris dignitatis et familiae huius primum, trecentibus equitibus eiusdem familiae et cognominis eodem amictu stipatum, cum comitatus vicecomes nuper esset, iusticiarios assissarum excepisse Eboracumque deduxisse accepimus. Hinc citus defertur Urus, cammaris fluvitialibus abundans ex quo Christopherus Medcalfe nostra memoria id genus piscium ex australi Angliae parte huc detulerit, et inter duas rupes, unde Attscarre loco nomen, praeceps volvendo devehitur, non longe a Bolton baronum de Scrope antiqua sede et castro magnifico quod Richardus dominus Le Scrope et Angliae cancellarius sub Richardo Secundo maximis impensis construxit. Iamque in orientem solem agens Midelham opidum adit, cuius honorem, ut in Nevillorum genealogia legimus, Alanus Richmondiae comes fratri iuniore Rinebaldo contulit cum omnibus terris quae ante eorum adventum ad Gilpatrick Danum spectarunt. Huius e filio Radulpho nepos, Robertus Fitz-Ralph dictus, Wentsedale etiam omnem a Conano Britanniae et Richmondiae comite dono accepit, et ad Midleham castrum firmissimum excitavit. Ranulphus eius filius monasteriolum canonicis ad Coverham, Corham nunc contracte dicunt, in Coverdale posuit, eiusque filius Radulphus suscepit Mariam filiam, quae Roberto domino Nevill enupta in Nevillorum familiam hanc haereditatem amplissimam quasi dotale patrimonium suis nuptiis transtulit. Qui quidem Robertus Nevill cum numerosam prolem ex uxore suscepisset ignotus in adulterio deprehensus et ab adulterae marito in vindicatam genitalibus mulitatus brevi vi doloris expirabit.
59. Urus deinde, postquam paucula permensus fuerit milliara, Iervis sive Iorvallense, monasterium nunc in ruinas redactum, posta Malsham respergit, quae fuit Scroprum de Masham, qui ut e stirpe Scroporum de Bolton progerminarunt, ita denuo in eandem coniugio insiti fuerunt. Ad alteram autem flumiis ripam, sed magis introrsum, Snath sedet baronum de Latimer primaria habitatio, qui clarorum natalium ortum duxerunt a Georgio Nevill filio minori Radulphi Nevill primi comitis Westmorlandiae, qui hunc titulum honorarium ab Henrico rege eius nominis Sexto accepit, cum antiquior Latimerorum familia in foemina desiisset, perpetuaque successione ad nostra usque tempora floruerunt. Cum, mascula prole postremi baronis deficiente, lautissima haereditas inter eius filias erat divisa, quae in Percoirum, Ceciliorum, D’Anversorum, et Cornwallis familias enuptae fuerunt. Nec alios locos hac in parte memoratu dignos praetervehitur Urus, nisi Tanfeld habitationem olim Gerneganorum equitum auratorum, a quibus ad Marmionos descendit, quorum ultimus Amiciam haeredem reliquit uxorem secundam Ioannis domini Grey de Rotherfeld, cuius duo liberi adsumpto cognomine Marmion matri successerunt, alterque unicam filiam et haeredem reliquit Elizabetham coniugem Henrici Fitz-Hugh baronis inclyti.
60. Swalam deinde a celeritate (ut author est Thomas Spottus) sic dictum magno aquarum assultu influentem accipit Urus, qui etiam ex occiduis montibus vix quinque mille passus supra Uri fontes in ortum defluit, admodum sacer antiquis Anglis quod in eo uno die, cum Angli primum a Christo initiarentur, plusquam decem millia virorum praeter foeminas et parvulos a Paulino archiepiscopo Eboracensi vitali baptismo festiva laetitia fuerunt regenerati. Devehitur hic Swala valle utcunque patenti, quae inde Swaldale nominatur, satis illa quidem graminosa sed sylvis indiga, primum per Marricke, ubi coenobium ab Askis, qui magni olim fuerunt nominis, extructum, et Mask plumbi feracem. Inde Richmondia, vulgo Richmond, primariam regionis urbem exiguo moenium circuitu inclusam, sed productis ad tres portas urbis satis frequentem perfundit, quam Alaaus primus comes cum Gilling villae sive manerio suo proximo minus confideret contra Anglorum et Danorum impetus, quos Normanni haereditate spoliarunt, condidit, hoc nomine quasi Divitem Montem ornavit, moenibus et castro firmissimi praemunivit, quod rupi impositum ex alto Swalam vasto cum murmure inter saxa ruentem potius quam fluentem despicit. Erat enim villa illa Gilling religione magis sancta quam munitione firma, ex quo in hac (quam Beda Gethling vocavit) Oswius Nordanhumbrorum rex hospitis insidiis interfectus fuerat, cuius ad caedem expiandam aedificatum erat monasterium, quod in summo honore est a maioribus nostris habitum. Magis ad septentrionem Ravenswath castrum satis magno sed ruentem moenium abitu se ostendit, quod barones suos Fitz-Hugh dictos ex antiqua Anglorum stirpe habuit, qui loci domini fuerunt ante Normannorum victoriam et claruerunt usque ad Henrici VII tempora magnis possessionibus ex nuptiis cum haeredibus famliarum illustrium de Furnaux et Marmion locupletati, quae ad Fienes dominos Dacre in austro, et Parros per foeminas tandem devenerunt.
61. Tribus infra Richmondiam millia passuum Swala vetustam illam urbem praeterfluit, quam Ptolemaeus et Antoninus Caturactionum et Catarracton dicunt. Beda autem Carractan, et alibi vicum iuxta catarractam, unde a catarractis nomen illud initum existimo, cum catarracta iuxta sit, sed propius Richmondiam, ubi occursantibus scopulis per dirupta aquis confractis ruit, ut dixi, potius quam fluit Swala. Et cur ille vicum iuxta catarractam diceret, si ibi non esset fluminis catarracta? Urbem illis temporibus celeberrimum fuisse ex Ptolemaeo colligatur, quod ibi coelestis observatio facta fuerit. Nam et Magnae Constructionis libr. II cap. vj parallelum quartum et vigesimum per Britanniae catarractonium describit, distareque ab aequatore partibus LVII facit, at in Geographicis longissimum diem horis XVIII aequinoctialibus definit, ut iuxta suum ipsius ἐπιλόγισμον LVIII partibus distet. Hodie vero, ut inquit ille magnum nil nisi nomen habet. Viculus enim est pertenuis, Cattaricke et Catarrickbridge dictus, notus tamen et suo ad militarem illam Romanorum viam situ, quae hic flumen transit, et rudetis inde dispersis, quae nonnullam vetustatis faciem prae se ferunt, praesertim ad Kettercikswart et Burghale, quae sunt a ponte paulo remotiora et magis ad ortum proxime flumen, ubi magnam molem quatuor quasi propugnaculis in magnam altitudinem maximo labore aggestam contemplati sumus. Quid olim a Pictis et Saxonibus pertulerit, cum illi Britanniae urbes ferro et flamma foedarent, nihil certi habemus, confirmato autem Saxonico imperio floruisse videtur (licet Beda vicum ubique vocet) donec anno salutis DCCLXIX ab Eanredo sive Beanredo tyranno, qui Nordanhumbrorum regnum convulsit, incensa deflagravit. Sed et ille statim misere incendio periit, et Catarractonium e cineribus emicuit. Septuagesimo enim septimo post anno Etheldredus rex nuptias cum Offae regis Merciorum filia hic celebravit. Nec diu tamen rebus integris stetit, Danica etenim vastitate quae subsecuta est prorsus corruit.
62. Longo inde tractu, nec inoffensus Swala suas ducit aquas, non ita procul ab Hornby familiae de S. Quintino castro, quod ad Cognieros postea devenit, praeterque laeta prata et rusticanas villas nihil vidit nisi Bedall ad alium rivulum influentum, quae regis Edwardi Primi temporibus suum baronem Brianum Fitz-Alan antiqua nobilitate florentem iactat, utique a ducibus Britanniae et Richmondiae comitibus ortum, verum deficientibus masculis haereditas ad Stapletonos et Greios de Rotherfeld per filias delata sunt.
63. Iam Swala, Richmondiae agro relicto, propius ad Urum accedit, ubi Topcliffe Perceiorum primariam sedem invisit, Tadenclife Marianus vocat, qui Northumbriae ordines ad parendum Eldredo Visi-Saxoni Edmundi fratri anno reparatae salutis DCCCCXLIX iureiurando interposito se illic obstrinxisse scribit. Ad ipsos vero fluminum confluentes Mitton sedet villula parva sed non parva caede signata. Scoti enim anno CIƆXIX cum pestis Angliam fere exhausisset, huc usque populabundi progressi non exiguam sacrificulorum nostrorum et rustoricum manum quam Eboracensis archiepiscopus sub signis eduxerat facile profligarunt. Sed ut pedem referamus. A Cataractonio via militaris se diffindit, qua in septentriones ducit per Caldwell et Aldburgh, quod Vetustum Burgum patria lingua denotat. Quo nomine olim innotuit non facile coniectarim. Urbs magna ex magnis ruinis videatur, iuxtaque per Stanwig viculum fossa per VIII plus minus milliaria inter Tesim et Swalam perducta conspiciur. Qua circum versus ducit, Bowes nunc viculus, qui et Bough scribitur, ad XII milliare occurrit, ubi superioribus seculis Richmondiae comites suum castellulum, vectigal through toll dictum, et furcas habuerunt. Olim vero in Antonini Itinerario Lavatras et Levatras nuncupatas fuisse, et distantiae ratio et situs ad viam miltarem, quae hic suo aggere conspicua, facile evincunt. Ad antiquitatem autem adstruendam facit saxum antiquum in ecclesia quo non pridem pro altari usi sunt, cum hac inscriptione in honorel Hadriani imperatoris:

IMP. CAESARI DIVI TRAIANI PARTHICI Max filio
DIVI NERVAE NEPOTI TRAIANO. Hadria
NO AVG. PONT. MAXM. .................
COS. I ................ P. P. COH IIII F. .............
IO . SEV.

Hoc etiam fragmentum ibidem effossum:

...................................................
...................................................
NO L. CAE
FRONTINVS
COH. I. THRAC.
..........

64. Imperante Severo, cum Virius Lupus legatus et propraetor esset Britanniae, cohors prima Thracum praesidium hic egit, cui balneum (quod etiam balineum dicitur) restituit, ut patet ex hac inscriptione quae hinc Cunningtoniam ad aedes clarrissimi et eruditissimi viri Roberti Cottoni ordinis equestris translata:

DAE . . FORTVNAE
VIRIVS LVPVS
LEG. AVR. PR. PR.
BALINEVM VI
IGNIS EXVST-
VM. COH. I. THR-
ACVM REST-
ITVIT. CVRANTE
VAL. FRON-
TONE PRAEF - - -
EQ. ALAE VETTO

Hic error illis detrahendus qui ex hac inscriptione falso descripta dum legeretur BALINGIVM perperam pro BALINEVM. Locum Balingium appellatum fuisse opinantur, sed propius spectanti BALINEVM planissime se in saxo exhibet, qua dictione pro BALNEO veteres usos fuisse eruditi norunt, qui minime ignorant militibus non minus quam aliis balnea et munditiarum et sanitatis gratia in usu fuisse, qui quotidie priusquam comederunt eo seculo lavare soliti, nec non balnea publica et privata ubique fuisse tanto luxu institua ut pauper ac sordidus sibi videretur nisi parietes balnei magnis et pretiosis orbibus refulserint, in quibus viri foeminaeque mixtim lavarunt, licet cum imperatorum legibus tum decretis synodalibus hoc saepius prohibitum. Inclinante Romano imperio numerus Exploratorum cum suo praefecto sub dispositione ducis Britanniae stationem hic egit, ut ex Provinciarum Notitia constat, ubi Lavatres nominatur. Quod vero huiusmodi balinea sive balnea lavacra etiam Latine dicta fuerunt, criticorum aliquis hunc locum Lavacra pro Lavatris nuncupatum pronuntiarit: malim tamen ego a rivulo in proximo praeterflunete quem Laver nominari audio. Recentius vero nomen Bowes, cum oppidum antiquum hic deflagrasse fama inter incolas obtinet, inde factum existimem. Quod enim igni exustum Britanni etiamnum boeth dicunt, et eodem verbo suburbium Cestriae ultra Dee flumen quod Anglis Hanbridge, Wallis sive Britannis quod tumultu Wallico incendio absumptum fuit, Treboeth, i. e. Exustum Opidulum, appellantur.
65. Hic montana et illa vasta regio ventis aut pluviis semper exposita surgit, quae quia asperum est saxeum, Stanmore patria lingua dicitur, omnia enim circumquaque sunt solitaria, nisi quod sit ad excipiendos itinerantes diversorium in ipso saxeti medio, et ad ipsum fragmentum crucis, nos Rerecrosse, Scoti Reicrosse, id est Regium Crucem vocant. Quam quasi lapidem Angliae et Scotiae terminalem positam fuisse Hector Boetius Scotus, cum Guilielmus Primus Cumbriam ea lege Scotis permisisset ut clientari iure a se tenerent et nihil quod Anglorum imperio fraudi esset molirentur. Pauloque inferuis ad ipsam militarem Romanorum viam exiguum munimentum fuit Romanum quadrata forma, quod Maidencastle hodie vocant. Unde militarem Romanorum viam per anfractus ad Caer Vorran duxisse limitanei mihi retulerunt.
66. Comites Richmondiae fuerunt multi pro principum favore, et ex variis familiis, quos sua tamen serie quam possum accurate et perspicue subiiciam. Alanus Rufus comes Britanniae Armoricae, Alanus Niger, cui Guilielmus Conquestor hunc agrum donavit; Stephanus comes Britanniae frater eius; Alanus comes Britanniae, filius Stephani; Conanus comes Britanniae filius eius, qui ope Henrici Secundi regis Angliae Britanniam a vitrico vicecomite Porhoet occupatum recuperavit; Galfredus Plantagenet filius Henrici Secundi regis Angliae, cui Constantiam filiam unicam Conani primo duxit; Arthurus filius eius, quem a rege Ioanne sublatum scribunt. Hoc sane nomine Ioannem ut ducem Normanniae Galli in quaestionem vocarunt, absentem, inauditum, minime confessum, et non convictum sententia lata condemnarunt, Normanniam et haereditarias in Gallia possessiones abiudicarunt. Cum tamen ille se iudicio Lutetiae sisere publica data fide promisisset, responsurum de morte Aurthuri, qui sibi subiectionis fidem iureiurando ut ligius obligaret, ab eadem resilierat, rebellionem excitaret, et bello captus erat. Quo tempore agitata quaestio erat an pares Franciae poterant iudicare regem inunctum, et ita superiorem quam maior dignitas quodammodo absorbet minorem, et iam rex Angliae et dux Normanniae una eadem erat persona. Sed quo digredior? Post Arthurum hi in Richmondiae comitatu successerunt: Guido vicecomes Thoarensis sive de Thovers, cui Constantia illa secundo enupsit; Ranulphus tertius comes Cestriae, cui Constantia tertio nupta; Petrus de Dreux sive Druidensis, regio Francorum sanguine oriundus, qui Aliciam unicam Constantia filiam e Guidone Thoarensi susceptam duxit; Petrus de Sabaudia avunculus Aeleonorae uxoris regis Henrici Tertii, qui Angliae proceres et plebem contra exteros frementes veritus ultro hoc honore cessit; Ioannes comes Britanniae filius Petri de Dreux; Ioannes dux primus Britanniae; filius eius qui duxit Beatricem filiam Henrici III regis Angliae, cui natus Arthurus dux Britanniae quem aliqui produnt comitem etiam fuisse Richmondiae. Certe Ioannes frater eius iunior statim a a morte patris hunc gessit honorem, qui avito digmati Druidensi cum cantone Britanniae, leones Angliae in limbo adiecit. Custos fuit Scotiae sub Edwardo II, ubi tres annos captivus detentus et demum sine prole, Edwardo III regnante, obiit, Ioannesque dux Britanniae nepos eius, Arthuri filius in hoc comittu successit. Quo sine sobole defuncto, cum de Britanniae ducatu acriter decertaretur, Edwardus Tertius ad suas in Gallia pares firmandas Ioanani comiti Montisfortis, qui illi de ducatu Britanniae fidem fecerat, cumque vir esset et gradu propior, iure potior, et fratris mortui filiae praeponendus videbatur, huc comitatum, donec suas in Gallia possessiones recuperaret, concessit. Quibus mox Anglorum ope recuperatis, idem rex Ioanni Gandavensi filio contulit, illeque regi patri pro aliis terris in manus tandem reddidit. Rex autem illico Ioannem de Monteforti secundum Britanniae ducem, cognomento Le Vaillan, quem generum sibi adsciverat ut arctori nexu virum bellicosum et Gallis infensum sibi obstringeret, Richmondiae comitem creavit. Verum authoritate parlamentaria anno XIIII regis Richardi Secundi ille hoc comitatu abdicatus erat, quia Gallis contra Anglos adhaeserat; titulum tamen retinuit posterisque reliquit. Possessionem vero rex concessit Ioannae Britannicae sorori eius viduae Radulphi Basset de Draiton. Illa mortua Raadulphus Nevill comes Westmorlandiae primum castrum et comitatum Richmondiae ad terminum vitae beneficio Henrici IIII accepit, et post eum Ioannes dux Bedfordiae. Deinde Edmundo de Hadham fratri suo uterino Henricus Sextus Richmondiae comitis titulum contulit peculiari iure, ut sedem in parlamentis ducibus proximam haberet. Huic successit Henricus filius eius, qui postea rex Angliae eius nominis Septimus. Dum ille autem exularet, Georgius dux Clarentiae et Richardus dux Glocestriae ab Edwardo IIII fratre hunc comitatum acceperunt. Postremo Henricus filius nothus Henrici VIII dux Richmondiae a patre investitus erat, qui sine liberis ex hac vita anno MDXXXV dimigravit.
Numerantur in hoc agro paroeciae magnae praeter sacella 104.

Perge ad Episcopatum Dunelmensem