Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
ILSHIRE (quae etiam Belgarum fuit), Anglo-Saxonice Wilsetta, vulgo Latinorum Wiltonia a primario olim opido Wilton denominata, ut illlud a Willy flumine, tota est mediterranea. Somersettensi enim agro ad occasum, Bercheria et Southantonensi ad ortum, Glocestrensi ad septentriones, Dorcestri et partim Southantonensi ad Austrum circumclusa. Regio cum viris bellicosis foecunda, qui (ut inquit in Polycratico Ioannes Sarisburiensis) subsidiarum inter Anglos cohortem in praeliis sibi ob virtutem militarem, adiecta tamen Cornwallia et Devonia, vendicabant, tum omnium rerum copia eximie fertilis, et sua varietate admodum grata.
2. Septentrionalis pars collium amoenitate nonnihil surgit, diffusis olim sylvis, quae iam rarescunt, vestita, et limpidis fluminibus irrigua. Isis enim Britannicarum aquarum regnator, qui postea Tamisis nomen assumit, cum iam tenuis est, aliique minorum gentium fluvii, quos suis commemorabo locis, perfundunt. Australis vero pars ampla et herbida planitie innumeros ovium greges pascit, suosque habet fluvios, torrentes et fontium perrenium scaturigines. Mediam vero regionem, quae maxima ex parte aequa etiam et plana, fossa intersecat transversa, admirando opere ab ortu in occasum per pluria milliaria perducta, Wansdike accolae appellitant, quam pervulgato errore a Cacodaemone die Mercurii ductam fabulantur. Wondensdic enim Saxonice dicitur, i. e. Woodens sive Mercurii fossa, a Woden illo falso credito Anglo-Saxonum deo et patre, ut videatur. Ego autem a Saxonibus ductim ad Merciorum et Occidentalium Saxonum regna disterminanda semper credidi. Haec enim belli area fit, dum illi de propagando imperio inter se decertarunt. Et Wodensburge viculus huic fossae adsidet, ad quem Ceaulinus rex Occidentalium Saxonum bellicosissimus anno salutis DXC, dum imperii sui fines tueretur, a Britannis et Anglis cruenta pugna ita fractus erat ut solum necessario verterit, et exul miserando etiam hostibus spectaculo diem obierit. Ed ad hanc, ut alia taceam, Ina Westsaxo et Ceolredus Mercius aequo Marte signa contulerunt. Huiusmodi fossa erat illa qua Britannos a suis Merciis submovit Offa, Offadike etiamnum dicta, et aliae etiam apud Orientales Anglos adhuc visuntur, quibus se a Merciorum incursibus praemunierunt, de quibus suis locis agetur.
3. In septentrionali Wiltoniae parte, qua Tamisis affunditur, Crecklade est opidum, aliis Grekelade a Graecis philosophis, ut aliqui facile credunt, quos historia Oxoniensis ibi academiam instituisse prodit, quae postea Oxoniam translata. Sub hoc Lediard Tregoze sedes equestris familiae de S. Iohn, quam Margareta de Bello-campo sive Beauchamp, quae postea ducissa Somersetti Olivero de S. Ioanne filio secundogenito dedit. Ad illam enim per Patishull, Grandison, et Tregoze clarissima nomina haereditario devenit. Wotton Basset huic finitum, quod ad claram Bassettorum familiam spectasse ipsum nomen comprobat. Superiori vero seculo habitatio fuit ducis Eboracensis, ut accepi, qui amplissimum ibi ad includendas feras vivarium statuerunt. Hinc Breden sylva, nunc Bredenforest longe lateque pertinuit, ab Ethelwaldo Clitone et auxiliaribus Danis anno DCCCV omni belli clade vastata. Ad cuius occiduum latus Avon flumen (de quo supra) placide fertur, qui in Boreali quasi limite huius agri effusus in Austrum decurrit, limesque (ut Aethelwerdus notat) aliquando erat inter Occidentalium Saxonum et Merciorum regna, ad quem magna subinde bella gesta fuerunt. Dum exilis est, Malmesbury collem sibi imminentem substringit, receptoque profluente fere incingit. Opidum sane elegans et pannis laneis conficiendis celebre, quid, ut in historiarum eulogio legitur, Dunwallo Mulmutius Britannorum rex una cum Lacock et Tetbury castris construxit, et Caer Bladon nominavit, cumque illud tandem bellorum incendio concidisset, ex eius ruderibus castrum emicuisse proditum est, quod maiores nostri sua lingua Ingelborne dixerunt, quo tempore Saxonici reguli regiam suam ad Caerduberge habuerunt, nunc Brokenbridge viculum, vix mille passibus distantem. Nec alio sane nomine quam Ingelborne longo tempore notum hoc erat, donec Maidulphus quidam Scoto-Hibernus, vir summa eruditione et singulari vitae sanctitate, nemoris amoenitate captus quod hic sub colle succrevit, heremeticam vitam ibi duceret, qui postea ludum aperiens, et cum auditoribus monasticae vitae se devovens coenobium aedificavit. Hinc a Maidulpho illo ipidum Maildufesburge pro Ingelborne dici coepit, Bedae Maidulphi urbs, et postea contracte Malmesbury: historicis etiam nonnullis, et in donationibus antiquis huic loco factis Meldunum, Maldubury, et Maldunsburg nominatur. Inter Maidulphi discipulos floruit inprimis Adelmus, qui eius successor desgnatus ope Eleutherii Westsaxonum episcopi, ad quem locus iure spectavit, longe pulcherrimum ibi monasterium construxit, eidemque primus praefuit, a quo etiam in manuscripto quodam libro hoc Adelmesbirig dicitur. Sed hoc nomen cito obliteratum, viri tamen memoria permanet, utpote qui in sanctos relatus. Et in eius festo nundinae hic sunt frequentes, militumque cohors scribi solet ne discordia inter tot convenas oriretur. Dignusque sane est cuius memoria in aeternitatem vigeat non solum sanctitatis sed etiam doctrinae nomine, ut ea tempore ferebant. Primus enim erat ex Anglorum gente qui Latine scripsit, primusque qui componendi carminis Latini rationem Anglos docuit, quod ipse de se his versibus promisit et praestitit:
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas.
4. Hunc Adelmum iam in tutelarem sanctum sibi ascivit Athelstanus ille Magnus, qui eo nomine opidum hoc maximis immunitatibus donavit, monasterium amplissimis donariis ditavit, in eo sepulturam sibi delegit, eiusque monumentum etiamnum ostendunt incolae. Ab Athelstano iam inde monasterium longa opulentia clarum floruit, et inter alios magna eruditione viros produxit Guilielmum qui hinc Malmesburiensis dictus, cuius eruditae industriae et ecclesiastica et politica Angliae historia plurimum debet. Opidum etiam monasterii ope quasi suffultum et Rogeri Sarisburiensis episcopi opera erat munitum, qui, ingruente inter Henricum Andegavensem et Stephanum regem bello, moenibus et castro firmavit, quod semel ab Henrico Secundo obsessum se defendit. Aedificiaque posuit magnificus ille episcopus et hic et Sarisburiae spatio diffusa, numero pecuniarum sumptuosa, specie formisissima: ita iuste composito ordine lapidum, ut iunctura perstringat intuitum et tota maceria unum mentiatur saxum. Sed castrum non multis post annis Ioannis regis permissu in monachorum usum demolitum, ut inde monasterium augeretur, qui continenter et aedibus et proventibus accessionem adiunxerunt donec fatalis ille dies Angliae monasteriis intonaret. Tunc reditus et congestae tot annos opes, quae fuerunt, ut maiores habuerunt, vota fidelum, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, dissipatae. Communemque demolitionis sortem templum subiisset, nisi Stumpius pannarius, cui abunde suppetebant opes, multis precibus, sed maiori pretio suis civibus templum redemisset, a quibus in parochialem quam vocant ecclesiam conversum magna ex parte hodie superest.
5. A Maidulphi urbe Avona defluens Dantesey adit, qui possessionibus nomen fecit, equitibus in hoc tractu olim claris, a quibus per Easterlingos, vulgo Stradlings, ad familiam de Danvers devenit. E qua Henricus Danvers titulum et honorem baroni Danvers de Dantesey gratia regis Iacobi nuper consequutus est. Ad VI hinc milliare Avona ab ortu rivulum recipit qui Calne vetustum opidulum saxeo solo pulchra ecclesia ornatum interfluit, ubi cum inter monachos et sacerdotes de sacerdotum coelibatu tumultuaretur, frequens coacta est synodus anno nostrae salutis DCCCCLXXVII. Sed ecce in media disceptatione, conciliabulum in quo ordines considebant, contabulatione dissoluta et trabibus diruptis, subito decidit, unaque praesules, proceres, nobiles corruerunt, ruina attriti plurimi, plures interempti, solus Dunstanus, qui synodo praesedit et a monachis stetit, illaesus evasit. Quod miraculum (sic enim habuit aetas illa) monasticum institutum inprimis confirmasse creditur.
6. Hinc Avona auctior Chippenham petit, Saxone Cyppanham, nunc tantum rerum venalium foro celebre, unde et nomen: cyppan enim Saxonice mercari sonat, et cypman mercator, uti nobis cheppen et chappman et coppman Germanis. Illo saeculo villa regia fuit, et ab Alfredo rege filiae suae natu minori testamento legata. Nihil iam ibi spectabile praeter ecclesiam quae a baronibus Hungerfordis, ut ubique ex insignibus apparet, extructa. Huic e regione, sed a ripa remotius, Cosham obiacet, nunc viculus, olim villa etiam regia Ethelredi regis, et Cornubiae comitum secessu insignis, unde Castlecome vetus castrum prospectes, dominis suis Walteris de Dunstavill quondam nobilitatum, eo quorum familia genus ducunt Writhoslaei Southantoniensis comites. Petronilla autem ultimi Walteri filia et ex asse haeres Roberto de Monteforti nupsit filiumque Guilielmum peperit, qui hoc castrum praediaque reliqua Bartholomaeo Badilsmer vendidit, a quo (ut accepi) ad Le Scropos venit, qui iam inde tenuerunt. Sed iam ad flumen regrediamur, cui adsident Leckham possessio clarae familiae Bainardorum, ubi Romani nummi saepe reperti, et Lacock ubi pientissima mulier Ela comitissa Salisburiae iam vidua monasterium (ut alterum etiam apud Henton) anno 1232 in honorem beatae virginis et S. Bernardi extruxit, in quo ipsa et corpus et animum divino cultui devota sacravit.
7. Avonia hinc arboribus redimitus non longum iter per Brumham quondam baronis de Sancto Amando sedem confecit, cum ab ortu fluviolum in se admittat, qui prope castrum De Vies, Devizes, sive The Vies, caput aperit. Divisio Florentio Wigorniensi, Divisae Neubrigensi appellatur. Castrum sane quondam magnificum, situ et opere munitissimum, nunc autem temporis iniuria deformatum. Hoc ut reliquis Angliae castris omnem laudem praeriperet, profusissimo sumpto construxit Rogerus Sarisburiensis episcopus, quem e sacrificulo ad secundam a rege dignitatem provexerat fortuna. Sed fortuna, ut inquit ille, neminem eo provexit ut non tantum illi minetur quantum permiserit. Stephanus enim rex illi infensior hoc castrum et Shurburnense una cum divitiis quas habuit amplissimas extorsit, miserumque senem ita fame et calamitatibus in carcere fregit ut inter mortis metum et vitae tormenta et vivere noluerit et mori nescierit. Quo tempore agitata fuit, immo vexata quaesto, an episcopi secundum canonum scita habeant castella, aut si hoc per indulgentiam toleratur, an non temporibus suspectis regi in manus tradere debeant.
8. Fluviolo hoc socio recepto, Avona se in occasum agit, statimque alter rivulus ab Austro influit, qui aedibus impositis quas Broke dicimus nomen impertiit. Aedes autem ipsae sedem olim Ioanni Paveley qui fuit dominus centuriae de Westbury, et postea baronis titulum praebuerunt Roberto Willoughby quia a Pavely per Cheneios genus duxit, cum in baronis dignitatem illum evexit rex Henricus Septimus, cui longe charissimus erat, et paulisper classis praefectus sive admiralius (ut fertur) constitutus. Unde navis gubernaculo per symbolo, ut prora Pompeius Romanae olim classis praefectus in nummis, est usus. Verum haec familia quasi in herba intermortua cito defecit. Filium enim reliquit Robertum baronem Brook, qui progenuit ex priore coniuge Edwardum filium ante patrem , cui nata erat unica filia Fulconi Greville equiti aurato enumta, et ex altera coniuge duas filias, per quas ad Wintoniae marchionem et baronem de Montioy haereditas opima translata fuit.
Huic ad ortum vicinum iacet Edindon, olim Eathandune, ubi Alfredus rex nobili, si unquam alias, praelio grassantem Danorum audaciam foelicissime contudit, eoque adegit ut conceptis verbis iurarint se protinus ex Anglia cessuros. Quo etiam in loco Guilielmus de Edindon episcopus Wintoniensis, qui summa erat in gratia apud regem Edwardum Tertium, hinc oriundus et nominatus collegium bonis, quos dixerunt, hominibus erexit. Sed ad rivulum quem dixi paulo superius colli insidet Trubridge, olim Truthabrig, id est, Pons firmus et fidelis. Sed qua tamen de causa hoc nomen inditum fuerit minime constat. Lanificii gloria nunc imprimis floret, castrique reliquas ostendit quod ad ducatum Lancastrensem spectat. Hoc rivulo Avona auctus Bradford, olim Bradanford a vado lato sic nominatum, declivi colli affixum et totum e saxo constructum respergit, ubi Kenilwachius Occidentalium Saxonum rex civili bello gladium tinxit
contra Cuthredem propinquum. Hic Wiltoniensibus valedicit et Somersettensem comitatum Avona subingreditur, Aquas Calidas invisurus.
9. Limes autem occidentalis huius comitatus recta hinc in Austrum descendit per Longleat, aedes equestris familiae Thinnorum (qui a Bottevillis oriundi), omni elegantia et nitore perpolitas, licet semel atque iterum deflagrarint. Mayden Bradley sic dictum ab altera haeredum Manasseris Bisset viri suo tempore nobilissimi, quae ipsa virgo leprosa domum virginibus leprosis hic posuit patrimonioque suo ditavit, ut pater antea eo loci prioratum fundaverat. Stourton sedes baronum de Stourton, quos ad hanc dignitatem evexit Henricus VI
cum opimi proventus accessissent ex nuptiis cum filia et haerede familiae Le Moigne sive Monachi, non Mohun, ut falso hactenus a nonnullis creditum, et hinc dimidiatus monachus flagillifer clypeo superponitur. Nomen locus invenit a Stour flumine quod sub hoc e sex fontibus ebullit, quos in suum clypeum nigrum areola aurea transverse interiecta Stourtoni domini loci transtulerunt.
Per Mayden Bradely quam dixi labitur Devr-rill, fluviolus sic dictus quod perinde ut Anas apud Hispanos et Mole apud nos in Suthreia, qui inde nomina acceperunt, se sub terram immergit et post mille passus hic emergens ad Verlucionem properat, antiquissimum opidum cuius Antoninus imperator in suo Itinerario meminit, quod suo nomine non omnino deposito Werminster dicitur ex antiquo illo nomine, et Anglo-Saxonico minster, quod monasterium sonat, coalitum. Olim immunitates suas habuit, ut in libro enim Guilielmi Magni legitur, nec geldavit, nec hidata fuit, id est, tributum non conferebat. Nunc tantum foro frumentario celeberrimum, vix enim credas quanta vis frumenti singulis septimanis huc convehatur et statim divendatur.
10. Hinc in Austrum, septentriones et orientem solem per mediam regionem campi sunt adeo patentes ut vix prospici possint, unde et nomen The Plaines, raris admodum incolis, et latrocinis quondam infames, quos ad Austrum duo placidissimi amnes subfluunt, Willeybourn, Asserio Guslou et Nadder, vulgo Adderbourn. Willeybourn ad Verlucionem oriens per Heitesbury sive Hegtredsbury, sedem baronum de Hungerford, ad Willey viculum delatus prospicit ex opposito sepimentum militare amplum admodum et profunda eaque duplici fossa munitum, quod Yanesbury Castle vocant vicini, Romanorum fuisse castra ex forma facile agnoscas. Sunt qui Vespasiani castra fuisse credunt, cum legatus legionis XX sub Claudio duas gentes hoc in tractu Romano subiugavit imperio, nominisque Vespasiani reliquias in nomine Yanesbury superesse opinantur. Nadderus ex australi agri limite profusus sinuoso volumine veluti anguis (unde nomen inditum videatur) serpit non procul a Wardour, eleganti castro quod olim antiquae fuit familiae de S. Martino dictae. Nunc, ut plures intermedios dominos sileam, Thomae
Arundell, qui nuper a rege Iacobo baro Arundell de Wardour creatus, et cum laude memorandus quod iuvenis pio instituto in sacram militiam contra Turcas iuratos Christiani nominis hostes peregre profectus, ob singularem virtutem in expugnando Strigonio Hungariae honorariis literis ab imperatore Rodolpho Secundo Caesare Augusto comes imperii fieri meruit, hisce verbis:
Quod fortiter et strenue se gessisset in apertis praeliis, et in civitatum et castrorum oppugnationibus, et spectato fortitudinis exemplo in expugnatione opidi aquatici iuxta Strigonium vexillum Turcis sua manu eripuerit, ipsum omnesque et singulos liberos, haeredes, et posteros, et descendentes legitimos utriusque sexus natos aeternaque serie nascituros veros sacri imperii comites et comitissas creavimus, fecimus, et nominavimus, tituloque, honore et dignitate comitatus imperialis auximus et insignivimus &c. Huic e regione obiacet Hach hodie parum celebris, sed quae Edwardi Primi tempore suum baronem Eustachium de Hache inter regni proceres ad parlamentaria comitia evocatum habuit.
11. Ubi vero hi amnes confluunt Wille Wilton, opidum aquis irriguum, nomini adoptat, olim totius agri caput, cui et appellationem fecit, antiquitus Ellandunum dictum. Hoc enim docent membranae antiquae quae expresse habent Weolsthanum Ellanduni comitem, id est Wiltoniae, et alibi Ellanduni, id est Wiltoniae monasteriolum posuisse. Ex hoc nomine Ellan quodammodo inducor hunc fluvium Alanum esse quem Ptolemaeus hoc tractu nominat. Ad hoc Egbertus Occidentalium Saxonum rex secundum praelium anno reparatae salutis DCCCXXI contra Beorwulfum Mercium fecit, sed utrique tam funestum ut profluens ille sanguine cognato redundarit. Ad hoc etiam anno salutis DCCCLXXI Aelfredus cum Danis congressus primo victor, ancipiti Martis alea statim devictus signa retulit. Saxonico vero saeculo inprimis civium frequentia floruit, sacrarum virginum monasterio ornavit rex Eadgarus (ut habent annales), filiamque suam Editham praefecit. Verum ex antiqua ipsius Eadgari charta data DCCCCLXXIIII antiquius esse constat. Sic enim in illa scribitur: Coenobium quod ab atavo meo Edwardo rege in celebri loco qui a solicolis noto Wiltun vocatur nomine fundatum. Et in Vita S. Edwardi Confessoris legimus, Dum S. Edwardus monasterium b. Petri Westmonasterii molitur, Editha eius uxor Wiltoniae, ubi educata fuit, regio opere lapideum monasterium pro lignea inchoavit, prosequuta affectum regis affectu suo. Nec ita concidit hoc opidum (licet Sueni Dani rabie gravissime dilaceratum fuerit) donec episcopi Sarisburienses viam, qua prius hac in occiduas regiones itum erat, deflexerint. Tunc enim paulatum quasi contabuit, et nunc tantum tenuis quasi viculus, maiore tantummodo pro magistratu summo et elegantissimis comitis Penbrochiae aedibus, quae e diruto monasterio surrexerunt, gloriatur. Sed eius luminibus Sorbiodunum olim, et nunc eius proles Sarisbury inprimis offecerunt. Sic enim Antonini Itinerario dicitur, quod Anglo-Saxones postea Searysbyrig dixerunt, et vulgus Latinorum Sarum et Sarisburia. Itineraria enim ratio et nominis vestigium, vel me tacente, hoc contestentur. Quis enim ambigat Saresburg a Sorbioduno profluxisse, addito Saxonico byryg, quod burgum sonat, pro duno, quod Britanni et Galli locis addiderunt qui aeditiorem situm occupabant, uti hoc Sorbiodunum? Usque adeo ut quidam Britannicae linguae callentissimus mihi Sorbiodunum collem siccum interpretatus fuerit, et probabiliore certe coniectura quam qui a Sarone Berosi aut a Severo imperatore magno conatu deduxerunt, Severiamque dixerunt. Collem enim aeditiorem occupavit et, ut inquit Malmesburiensis,
in vice civitatis castellum erat, muro vallatum non exiguo, caeteris commeatibus utcunque valens, aquae penuria laborans adeo ut mirabili commercio aqua ibi vendatur. Unde quidam qui illo tempore vixit de Sorbioduno antiquo:
Est ibi defectus lymphae, sed copia cretae,
Saevit ibi ventus, sed philomela silet.
12. Ex parietinis quae iam supersunt, operibus et munitionibus satis tutum fuisse videtur et ambitu quasi quingentos passus collegisse. Kinricus Saxo cum foelicissime contra Britannos pugnavisset, anno DLIII primus Saxonum expugnavit, Canutusque Danus circa annum MIII iniecto igni graviter afflixit. Revixit tamen cum synodali authoritate et Guilielmi Conquestoris munificentia Hermannus episcopus Shirburnensis et Sunningensis huc sedem transtulisset, cuius proximus successor Olmundus ecclesiam construxit cathedralem. Et Guilielmus ille Primus postquam Angliae lustrum condidisset huc omnes regni ordines convocavit ut fidem interposito iureiurando adstringerent, quo tempore, ut est in censuali libro, pro quinquaginta hidis geldabat. De tertio denario Salisbery habet rex XX solidos ad pensum, de cremento LX libras ad pondus. Quod ideo noto quia ut apud veteres Romanos ita apud nostros maiores pecunia et appendi et numerari solebat. Nec ita multis post annis, regnante Richardo Primo, tum ob praesidiarii militis insolentiam, tum aquae penuriam, paulatim demigrare coeperunt incolae, et vix mille hinc passus ad ortum hybernum loco humiliori, ubi quasi conceptaculum est plurimorum rivulorum, ad Avenae et Nadderi confluentes consederunt. Huius demigrationis meminit in suis epistolis Petrus Blensis.
Sic enim de antiquo Sorbioduno scripsit: Erat locus ille ventis expositus, sterilis, aridus, desertus, erat ibi turris quasi in Siloers, quae habitatores loci onere longae servitutis oppressit. Et postea, Captiva erat in monte illo Sarisburiensis ecclesia. Descendamus ergo faelici auspicio ad complana, ubi valles abundabunt frumento et campi spaciosi pinguescunt. Et poeta iam dictus de eadem lusit,
Quid domini domus in castro, nisi foederis arca
In templo Baalim? Carcer uterque locus.
Locumque illum in quem descenderat sic describit:
Est in valle locus nemori venatibus apto
Contiguus, celeber fructibus, uber aquis.
Tale creatoris matri natura creata
Hospitium toto quaesiit orbe diu.
13. Cum iam descendissent, ut ab ara Dei auspicarentur, Richardus Poore episcopus in loco amoenissimo, prius Merifield vocato, augustissimum speciosa structura templum inchoavit. Quod cum praecelsa pyramide et duplici utrinque transepto sacra quadam hilaritate et maiestate venerabile quadragesimo post anno maximis sumptis peractum et dedicatum anno MCCLVIII, rege Henrico Tertio etiam praesente. De quo versificator ille vetustus non ineleganter:
Regis enim virtus templo spectabitur isto,
Praesulis affectus, artificumque fides.
Sed multo elegantius clarissimus et eruditissimus Daniel Rogersius,
Mira canam, soles quot continet annus in una
Tam numerosa, ferunt, aede, fenestra micat.
Marmoreasque capit fusas tot ab arte columnas
Comprehensas horas quot vagus annus habet.
Totque patent portae quot mensibus annus abundat,
Res mira, at vera res celebratu fide.
14. Fenestras enim anni diebus, columnas et columellas anni integri horis et portas duodecim mensibus numero respondere dicunt. Claustraque habet ex australi parte sua amplitudine et elegantia nullis secunda, quibus adiungitur palatium episcopi pulcherrimum, et ex altera parte seorsim a templo campanile excelsum et firmissimum. Opibus vero et proventibus <ornata> ita brevi accrevit ut decanum, praecentorem, cancellarium, thesaurarium et praebendarios triginta tres honestissimis stipendiis alat, e quibus residentes, ut vocant, suas etiam pulcherrimas aedes templo adiunctas habent, et haec omnia seorsim ab urbe suis moenibus inclusa, Cives itidem, dum episcopus Dei domum moliretur, certatim urbem statuerunt, rempublicam stabilierunt, in singulos vicos rivulos derivarunt, fossam qua perenni flumine non subluitur duxerunt, cum licentiam muniendi a Simone episcopo impertravissent. Paulatimque ex veteris Sorbioduni ruinis suc accrevit haec nova Sarisburia ut statim atque regia authoritate viam publicam quae in occiduas regiones ducit huc deflexerint, facile fuerit omnium orbium in hoc tractu secunda, summe frequens, omnium rerum, praesertim piscium, affatim copiosa, et amplissimo ornata
foro in qua domus civica est e ligno pulcherrima. Sed nihil est quo perinde glorietur ac Ioanne Iewell non ita pridem episcopo, theologiae cognitione ad miraculum instructissimo, et reformatae religionis propugnatore acerrimo. Vetus Sorbiodunum iam inde evanuit, regnanteque Henrico Septimo omnino desertum, ut vix hodie supersit unum et alterum propugnacuum castri, quod tamen longo tempore postquam incolae demigrassent Sarisburiae comitum sedes fuit, et de quo lis regnante Edwardo III
exorta est memorabilis. Robertus enim episcopus Sarisburiensis Guilielmum de Monteacuto comitem Sarisburiae ea formula iuris quid breve de recto appellant iuridici nostri in ius de hoc castro vocavit; ille respondit se duello ius suum defensurum. Unde die constituto episcopus pugilem produxit suum ad repagula albo vestimento ad mediam usque tibiam indutum. Cui sumperinductum sagum armis gentilitiis episcopi depictum, quem subsequebatur miles baculum et servulus scutum gestans, statimque comes suum simili vestitu manu induxit pugilem, quem comitatibantur duo milites bacula alba gestantes. Cum iam in arenam descensuri essent pugiles, iussi sunt secedere ut arma utrinque explorarentur. Ex improviso autem literae regis intervenerunt ut ampliaretur causa ne quid fraudi esset regi. Interim vero convenit inter eos ut comes, acceptis 2500 marcis, de iure in castro episcopo et successoribus in perpetuum cederent.
15. Comites suos Sarisburia haec iam olim habuit, quorum stemma paulo altius et verius ex Lacokensi historiola deducam. Gualtero de Evereux comiti de Rosmar in Normannia latifundia assignavit in hoc agro munificentia Guilielmi Conquestoris, quae Edwardo de Sarisberiae dicto, filio iuniore in Anglia nato reliquit, ut alias in Normannia terras cum titulo comitis de Rosmar Gualtero filio natu maximo, cuius soboles paulo post defecit. Edwardus ille de Sarisberia floruit anno 20 Conquestoris, saepiusque memoratur sine comitis titulo in libro Angliae iudiciario.
Huius filius Gualterus monasteriolum ad Bradenstok construxit, ibique canonici habitum senex induit, cum Patricium qui comes Sarisburiae primus ex Sybilla de Cadurcis sive Charworth suscepisset. Hic Patricius comes primus in reditu a S. Iacobo Compostellano MCCLXIX a Guidone de Lusignian interfectus successorem habuit Guilielmum filium, qui obiit Lutetiae tempore regis Richardi Primi. Huius filia unica Ela (favore illius regis Richardi) et titulo comitis et suo clypeo caeruleo sex leunculis aureis erectis ornato Guilielmum de Longa-spatha, a longo quo usus est ense cognominatum, filium naturalem regis Henrici II suis nuptiis honorabit. Huic filius erat Guilielmus de Longa-spatha itidem dictus, cui Henricus III offensior quod in bellum sacrum cruce signatus non impetrata venia abierat, tum comitis Sarisburiae titulum, tum Sarisburiae castrum abstulit. Ille tamen propositi tenax in Aegyptum cum S. Lodovico Galliarum rege profectus
iuxta Damiatam quam Christiani coeperant, excellenti animi magnitudine inter densissimos hostes dimicans gloriosa morte occubuit paulo antequam sanctus ille rex infoelicier caperetur. Huius filius nomine itidem Guilielmus sine comitis titulo vixit, et unicam filiam Margaretam progenuit, quae tamen Sarisburiae habita comitissa uxor fuit Henrici Lacy comitis Lincolniae, cui unicam peperit filiam Aliciam coniugem Thomae comitis Lancastriensus. Quo proscripto, rex Edwardus Secundus in possessiones quas illa marito concesserat et dimiserat involvit, et ex quibus rex Edwardus tertius Guilielmo de Monteacuto dedit Trobridg, Winterbourn, Ambresbury, et alia hisce verbis, adeo plene et integre sicut ea progenitores Margaretae comitissae Sarisburiae aliquo tempore tenuerunt. Quo tempore Gulielmum illum de Monteacuto in comitem Sarisburiae praefecit, ac per cincturam gladii investivit sibi et haeredibus in perpetuum. Hinc Manniam insulam sui iuris fecit, duosque suscepit filos, Guilielmum qui patri in honore successit et sine prole obiit, Ioannemque equitem auratum qui ante fratrem fatis concessit, cum reliquisset e Margareta filia et haerede Thomae de Monte Hermerii Ioannem Sarisburiae comite, qui cum temporario esset ingenio et regi Henrici Quarto perniciem moliretur, anno MCCCC Cicestriae interfectus erat, et maiestatis postea damnatus. In integrum tamen restitutus est filius eius Thomas, vir inter summos duces numerandus, sive laborem in negotiis, sive industriam in agendo, sive celeritatem in conficiendo spectes, qui dum Aureliam in Gallia obsideret, pila a tormento maiori vulneratus anno MCCCCXXVIII occubuit. Alicia filia eius unica nupta Richardo Nevill, illum comitis Sarisburiae titulum adauxit, qui dum stetit a familia Eboracensi, in praelio apud Wakefield captus et capite plexus filium Richardum successorem habuit Warwici et Sarisburiae comitem,
qui periculis laetus novo civilis belli incendio patriam involvit, quo ipse extinctus. Huius filiarum altera Isabella nupsit Georgi duci Clarentiae regis Edwardi Quarti fratri, cui peperit Edwardum, qui puerulus et innocens ab Henrico VII capite truncatus, uti soror eius Margareta cui titulus comitissae Sarisburiae restitutus ab Henrico Octavo eadem poena septuagenaria
affecta. Nec insolens sane principibus, ut sibi et suis adsit securitas, sanguine proximos, causis facile nunquam non se suggerentibus, tollere vel opprimere. Anna altera filia Richardi Nevil comitis Warwici et Sarisburiae uxor erat regis Richardi Tertii, cum cum peperisset Edwardum Walliae principem teneris annis defunctum, <quem Edwardus IIII comitem Sarisburiae dixit,>
non sine suspicione veneni obiit. Iam inde desit hic titulus honorarius donec anno MDCV Iacobus rex potentissimus Robertum Cecilium secundogenitum Nestoris nostri Guilielmi Cecilii ob animum prudentia validum et consilia patriae principique salutaria eodem illustraverit, cui antea, ut dixi, pro maximis in rempublicam laboribus et meritis honores barnonis Cecilii de Essenden et vicecomitis Cranburn detulerat. Haec de comitibus Sarisburiae.
![]()
16. Inferius sub hac urbe ad Avonam Duncton sive Donketon assidit, burgus, ut ferunt, antiquus et Bogonis Southanoniensis aedibus clarus, qui inter heroum numerum ob celebratam versiculis fortitudinem a populo relatus.
Sarisburiam planities campestris undique incingit, nisi ad ortum, qua adiactet vivariam amplissimum Clarindon, conservandis enutriendisque animantibus feris peropportunum et regiis aedibus quondam exornantum. De quo et viginti lucis inclusis sic carmine lusit dominus Michael Mascerrus legum doctor,
Nobilis est lucus, cervis clusura, Saronam
Propter, et a claro vertice nomen habet.
Viginti hinc nemorum partito limite boscis
Ambitus est passus mille cuique suus.
septentriones versus ad VI plus minus a Sarisburia milliaria in illa planitie, insana (ut Ciceronis verbo utar) conspicitur substructio. Intra fossam enim ingentia et rudis saxia, quorum nonnulla XXVIII pedes altitudine VII latitudine colligunt, coronae in modum triplici serie eriguntur, quibus alia quasi transversaria sit innituntur ut pensile videatur opus, unde Stonehenge nobis nuncupatur, uti antiquis historicis Gigantum Chorea a magnitudine. Eius vero qualemcunque delineationem cum verbis satis commode exprimi non potest, hic opera sculptoris subiungendam curavi.
17. Hoc in miraculorum numerum referunt nostrates. Unde vero eiusmodi saxa allata fuerunt, cum tota regione finitima vix structiles lapides inveniantur, et quanam ratione subrecta, demirantur. De his non mihi subtilius disputandum, sed dolentius deplorandum obliteratos esse tanti monumenti authores. Attamen sunt qui existimant saxa illa non viva esse, id est naturalia et excisa, sed factitia ex arena pura et unctuoso aliquo coagmentata, quemadmodum illa trophaea quae Eboracensi agro vidimus. Et quid mirum? Nonne apud Plinium
legimus pulverem Puteolanum fluctibus mersum potinus fieri lapidem, et cisternas Romae ex arena fossitia et calce vehementissima ita constructas ut lapides videantur, statuasque e marmorum crustulis tanta firmitudine coagmentatas ut ex solido marmore iudicentur? Fama obtinet Ambrosium Aurelianum sive Utherem eius fratrem in Britanorum memoriam qui ibi Saxonum dolo in colloquio ceciderunt illa Merlini mathematici opera posuisse. Unde Alexander Nechamus medii temporis poeta, poetico oestro percitus sed non Apolline plenus, ex Britannica Galfredi historia sic lusit:
Nobilis est lapidum structura, chorea gigantum,
Ars experta suum posse peregit opus.
Quod ne prodiret in lucem segnius, artem
Se viresque suas consuluisse reor.
Hoc opus adscribit Merlino garrula fama,
Filia figmenti fabula vana refert.
Illa congerie fertur decorata fuisse
Tellus, quae mittit tot Palamedis aves.
Hinc tantum munus suscepit Hibernia gaudens,
Nam virtus lapidi cuilibet ampla satis.
Nam respersus aquis magnam transfundit in illa
Vim, queis curari saepius ager eget.
Uther Pendragon molem transvexit ad Ambri
Fines, devincto victor ab hoste means.
O quot nobilium, quot corpora sacra virorum
Illic Hengisti proditione iacent!
Intercepta fit gens inclita, gens generosa
Intercepta, nimis credula, cauta minus.
Sed tunc enituit praeclari consulis Eldol
Virtus, qui laetho septuaginta dedit.
18. Alii produnt Britannos hoc quasi magnificum sepulchrum eidem Ambroso substruxisse eo loci ubi hostili gladio ille periit, ut publicis operis contectus esset, eaque extructione quae sit ad aeternitatis memoriam quasi virtutis ara. Certe ossa humana hic saepius effosa fuerunt, et pagus qui adiacet ad Avenam, Ambresbury, i. e. Ambrosii vicus, dicitur, ubi antiquos quosdam reges sitos esse historia Britannica docet, et Eulogium ibi trecentorum monachorum coenobium fuisse refert, quod nescio quis barbarus Gurmundus diripuit. Eo loci postea Alfritha Eadgari regis uxor, ut facinus in perimendo privigno Edwardo rege poenitentia et pio aliquo opere expiaret, aedem superbam monialibus construxit et dotavit, in quo Aelonora vidua regis Henrici Tertii, regia pompa renunciata, inter sacras virgines se Deo dicavit. Ambrosius Aurelianus qui nomen loco fecit, Romano imperio iam prope confecto, purpuram, ut Paulus Diaconus testatur, in Britannia induat, patriae labenti suppetias tulit, et bellicosi Arthuri opera hostium impetus repressit, exercitus maximos ex animosis Germaniae populis conflatos delevit, et tandem collatis in hac planitie signis animam patriae reddidit. Cum vero Gildas et Beda huius parentes purpura indutos occisosque scribant, illum e Constantini illius genere fuisse, qui Theodosio iuniores IIII consul in Britannia spe nominis imperator designatus, et postea Arelati interemptus fuerat, cur non asseveranter affirmarim? Ab Ambresbury cis Avenam vix ad quartum lapidem est Leporarium, vulgo Everlie Warren, ubi maximus leporum proventus, quorum venatu nobiles vicini recreantur, sed non tantus ut militare auxilium adversus eos petant accolae, quod Belearicos fecisse apud Plinium legimus, licet messibus itidem sint infesti, vicinumque huic Lutgershall, ubi olim castrum Galfredi Fitz-Petri iustitiarii Angliae et comitis Essexiae opulentissimi. Non multo superius Wolfhall fuerunt aedes familiae clarae Seimor sive de S. Mauro, qui amplam in hoc tractu haereditatem Esturmiorum nuptiis adierunt. Hi in clypeo argento tres leones rubros dimidiatos gestarunt, et ab Henrici Secundi temporis Forestae de Savernac quae adiacet, copiosa venatione et filice gratissimi odoris celebris haereditario iure ballivi et guardiani erant. In cuius memoriam cornu eorum venatorium, magnum illud quidem et argento ornatum a Seimoris etiamnum servatur.
19. Paulo magis ad ortum Cunetio flumen Saxonice Cynetan, vulgo Kennet oritur iuxta eiusdem nominis viculum quem aliqui Cunetionem ab Antonino memoratum volunt, sed distantia utrique reclamat. Hic Selbury collis rotundus et in fastigium aeditus surgit, qui hominum labore aggestus cum ex ipsius collis forma et terrae subsidentis facie videatur. Cuiusmodi multi in hoc tractu rotundi et fastigati cernuntur, et burrowes et barrowes vocant, in occisorum militum memoriam forte excitati. Ossa enim in illis reperiuntur, et legi in usu fuisse septentrionalibus ut singuli milites praelio superstites tantum terrae quantum casside capere poterant in occisorum tumulos aggererent. Etsi hunc Selbury instar limitis potius positum opiner, si non a Romanis certe a Saxonibus, perinde ac fossa illa Wodensdik, cum de limitis inter Mercios et Saxones Occiduos in hoc agro saepius decertatum, et eius modi tumulos pro limitibus aggestos fuisse Boetius et Gromatici scriptores commemorarunt. Decurrit hic fluvius primo per campos e quibus saxa uti rupes passim eminent, unde viculus ibi Rockley dictus, inter quas emergit nonnunquam ex improviso aqua torrentis in modum, quae quasi futurae famis praenuncia Hungerborn rusticis vocatur. Inde Cunetio sui nominis urbem invisit, qui Cunetio Antonino dicitur, et ad XX a Verlucione milliare locatur. Ad quam distantiam huic flumini Cunetioni antiqua illa urbs novo nomine Marleborow, olim Marleberge, in collis declivi ab ortu in occasum protenditur. An hoc recentius factum fuit nomen a marga, quam marle nostra lingua dicimus et ad agros stercorandos utimur, non facile dixerim. Certe subiacet colli ex calce albicanti quam maiores nostri antequam hoc nomen chalk a calce Latinorum sunt mutuati, marle dixerunt. Risu vero
excipienda est illa a Merlini tumulo ducta notatio quam hoc disticho in suo de Divinae Sapientiae libro procudit Alexander Nechamus:
Merlini tumulus tibi, Merlebrigia, nomen
Fecit, testis erit Anglia lingua mihi.
Cunetionis huius, una cum nomine fatum fortunaque cum antiquitatis memoria a Saxonum ingressu ad Normannicum usque seculum periit, interposito enim tempore ne nomen quidem usquam in nostris historiis occurit. Insequenti vero saeculo legimus Ioannem cognomento Sine Terra, qui postea rex Angliae, hic castrum habuisse, quod cum ille a fratre Richardo Primo defecisset, Hubertus Cantuariensis archiepiscopus expugnavit. Quodque postea celebratissimum fuit, frequenti omnium totius Angliae ordinum conventu, qui coniunctis sententiis ad tumultus sedandos legem tulerunt quae statutum de Marleborow vulgo vocatur. Nunc autem tempore devictum, nihil aliud plane est quam rudrum; pauculae sane intra fossam supersunt moenium reliquiae, et diversorium adiunctum pro castro intersignium castri praetendit. Incolae vero nihil magis ostentant quam in proxima ecclesia ad Preshut baptisterium ex obsidiano, ut videtur, lapide, in quo nescio quos principes olim baptismo Christo renatos fuisse perhibent. Nec tacendum sane quod legi, quemlibet burgensem hic admissum duos canes leporarios, duos capones
candidos, taurumque candidum veteri instituto maiori exhibere solere.
20. Eidem flumini etiam eadem ripa adiacet Ramesbury pratorum amoenitate nunc tantum commendatus viculus, olim episcoporum cathedra celebratus, qui huic agro praefuerunt, sed cathedra illa Shirburnensi ab Hermanno octavo episcopo coniuncta, demum, ut dixi, Sarisburiam translata, omnem secum famam hinc una transtulit, quoniam apud Ramesberiam nec clericorum erat conventus, nec erat quo sustentaretur.
Ex altera ripa magis ad ortum Litlecot cernitur, quae memoranda ob suum dominum Ioannem Popham, qui summus in tribunali regio iudex iustitiae officiis summa cum laude fungitur, ut iam dixi.
Huc usque Wiltoniensem agrum perlustravimus, qui, ut est in Angliae notitia (nec adnotare pigebit) reddebat regi decem libras pro accipitre, viginti solidos pro summario, pro foeno centum solidos et oras quinque. Quod vel quali nummi
genus ora illa fuerit mihi plane ignorum, sed ex registro monasterii Burtoniensis XX oras valere duas argenti marcas observavi.
21. Comites e variis familiis praeter illos quos dixi Sarisburiae, paucos haec provincia numerat, nam ut Woelsthanum ante Normannicam victoriam omittam, nullum (quod sciam) ante Richardi II tempora habuit, qui Guilielmum Le Scrope eo honoris
extulit, sed huius foelicitas cum suo principe et stetit et cecidit: quum enim ille regno exturbatus, hic capite mulctatus. Nec multis post annis successorem habuit Iacobum Butlerum Ormoniae comitem ab Henrico VI evectum. Inde cum Lancastrenses iacerent ille proscriptus, et hunc titulum Ioannes Stafford minor Humfredi ducis Buckinghamiae filius beneficio Edwardi IIII accepit, cui successit filius Edwardus sine liberis defunctus. Eundem honorem postea contulit Henricus VIII Henrico Stafford ex eadem Buckinghamiensi familia, quo aliquandiu ille
gavisus sine prole diem obiit. Demum eiusdem regis gratia in Bolleniorum familiam intulit, Thomam enim Bollen vicecomitem Rochfort, natum ex altera haerede Thomae Butler comitis Ormondiae, Wiltoniae comitem creavit. Cuius filia Anna a rege in matrimonium assumpta fato sibi et fratri funesto, parentibus acerbo, sed Angliae fausto. Reginam enim Elizabetham principem optimam ob rempublicam prudentissime administratam et suos virtutes supra sexum heroicas illustrissima laude celebrandam nobis peperit. Ceterum cum Thomas Bollen angore confectus ex infelici liberorum fato sine prole mascula expirasset, iacuit hic titulus donec Edwardus VI Guilielmo Powlet domini S. Iohn de Basing contulerit, quem mox Marchionem Wintoniae et summum Angliae quaestorem contulit,
in cuius familia etiamnum permanet.
Paroecias 304 continet hic comitatus.
ILTONIENSIBUS proxima est quae quondam Saxonibus Hanteschyr, nunc vulgo Hamshire, cuius partem mediterraneam ad Belgas, maritimam ad Regnos antiquum Britanniae populum spectasse non est cur dubitemus. Ab occasu Dorsettiam et Wiltoniam, ab austro oceanum, ab ortu Sussexiam et Surreiam, et a septentrione Bercheriam attingit. Provinciola est frugum proventu ferax, sylvarum densitate alicubi amoena, pascuorum foecunditate laeta, et a maritimis commoditatibus foelicissima, utpote quae crebris interscissa aestuariis mercaturis faciendis admodum opportuna. In Romanorum potestatem cum primis redactam fuisse creditur, historiae enim nostrae produnt Vespasianum debellasse, et in hax re, ut credamus, ratio satis probabilis postulat. Dio enim testatur Plautium et Vespasianum, cum sub Claudio Britanniam aggrederentur, copiis in tres partes distributis ne uno loco appellentes littore prohibere possint, insulam petiisse, et ex Suetonio docemur Vespasianum in ea expeditione tricies cum hoste pugnasse, Vectam insulam, quae huic agro obiacet, et duas validissimas gentes in deditionem redegisse. Ob quas victorias et oceanum foeliciter permensum, ipsum Vespasianum quasi Caesare foeliciorem sic affatur Valerius Flaccus:
O tu pelagi cui maior aperti
Famae, Caledonius postquam tua carbasa vexit
Oceanus, Phrygios prius indignatus Iulos.
Et de ipso cecinit Apollonius Collatius Novariensis,
Ille quidem nuper foelici Marte Britannis
Fuderat.
Quomodo vero in hoc bello Vespasianum a Britannis arctissime obsessum Titus filius periculo exemit, quomodo item anguis innoxius ipsum tunc temporis complexus est, quod in imperii omen arripuit, tibi dixerunt Dio et Forcatulus. Ego vero, quod instituti mei est, ab occidentali huius provinciae limine exorsus primum oram maritimam et quae effunduntur flumina, deinde interiora perambulabo.
2. Iuxta occidentalem limitem alveum placide agit Avena, et ubi primum hunc agrum influit Cerdici est vadum, olim Cerdicks-ford, postea Cerdeford, nunc contracto vocabulo Chardford, a Cerdico bellicoso Saxone denominatum. Hic enim Cerdicus ille collatis cum Britannis signis ita eos fregit ut non solum imperii sui fines protenderit, sed etiam facile bellum posteris tradiderit, cum antea anno salutis DVIII magna belli contentione Natanleod potentissimum Britannorum regem, qui Nazaleod etiam aliis vocatur, cum magno Britannorum numero hoc tractu superavisset. E cuius etiam nomine regiunculam usque ad hunc locum Natanleod appellatum fuisse in Anglo-Saxonum annalibus legimus, quam curiosior investigavi, sed ne tenue eius nominis vestigium hactenus inveni, nec quis ille fuerit Natanleod ariolari possum. Verum illo eodem tempore Aurelium Ambrosium in hoc tractu alternante fortuna praelia cum Saxonibus subinde consueruisse certissimum, cuius tamen Anglo-Saxonum illi annales nusquam meminerunt qui, quod observavi, praelia sibi secunda nunquam adversa propenso nimis in se ipsos studio tantum commemorarunt. Inde flumen delabitur per Regnewood sive Ringwood, in libro Angliae censuali Rincewed. Quod Regnum fuisse Regnorum opidum cuius meminit Antonius cum itineris ratio, tum nominis reliquiae et significatio fidem faciunt: Ringwood enim Saxonica adiectione Regnorum Sylvam significare videtur. Magni nominis olim fuisse, centuria quae adiacet inde nominata persuadet, nunc tantum rerum venalium foro est celebre. Hinc digressus Avena hospitio suo excipit Stour flumen a Durotrigibus descendentem, ubi ad confluentes intersidet emporiolum frequens, hodie ab aede Christo sacra Christchurch, olim quod inter amnes interpositum Tunambrune eodem plane sensu quo Italiae Interamna. Castello quondam firmatum, et antiqua praebendariorum ecclesia ornatum, quae Saxonico saeculo constructo, a Radulpho Flammard episcopo Dunelmensi (qui ibi decanum egerat) regnante Guilielmo Rufo restaurata, et a Richardo de Ripariis Devoniae comite, cui rex Henricus Primus hunc locum in feodum contulit, magnis redditibus locupletata, ad regis Henrici VIII tempora et summam illam monasteriorum horam fuit celeberrima. Sub hoc Stourus et Avena uno coniunci otsio in mare effunduntur, quod Ptolemaeus Alauni fluminis ostium dixit, et recte quidem.. Nam Avenam proprium fuisse huic nomen minime e mihi imperare possum ut credam, cum sit commune et Britanni ea dictione omnia flumina designent. Alaun autem olim dictum existimarim, quod eius nominis superstites sint reliquiae in viculis assidentibus, utpote in Allinton, Allingham, &c.
3. Ad huius ripam orientalem Guilielmus Normannus oppidis, villis, et sacris aedibus longe lateque excisis, miserisque incolis eiectis, omnia per triginta plus minus in ambitu milliaria in ferarum lustra et saltum redegit, quem nos Newforest, Angli illo seculo Ytene dixerunt. De quo Gualterus Mapaeus, qui illi aevo proximus, Conquestor terram Deo et hominibus abstulit, ut eam dicaret feris et canum lusibus, a qua triginta sex matrices ecclesias extirpavit et populum earum dedit exterminio. Hoc autem fecit vel ad tutiorem accessum in Angliam Normannis suis praestandum (Normanniae enim obiacet) si eum quasi bello perfunctum gravior in hac insula tempestas exciperet, vel ad voluptatem quam ex venatione caperet, vel ad pecuniam sibi undiquaque corradendam. Ille enim feris quam hominibus aequior, pecuniarum mulctam eamque gravissimam et supplicia alia graviora constituit, si quis suas feras venaretur. Sed huic regis importuno facto divina vindicata non diu defuit. Richardus enim filius eius secundogenitus, et Gulielmus Rufus rex Angliae alter etiam filius in hoc saltu perierunt: hic sagitta a Gualtero Tirell fortuito transfixus, ille pestilenti aura afflictus. Henricus item a Roberto filio natu maximo nepos, dum hoc hoc feras contentius insectaretur, ramusculis appensus animam efflavit, ut etiam nepotes parentum delicta luere doceamur. De haec foresta circumferuntur Ioannis Whiti episcopi Wintoniensis versiculi, quos, quamvis falso Rufum regem instituisse innuant, cum multis tamen placeant, mihi etiam hoc in loco subiungere non displiceat:
Templa adimit divis, fora civibus, arva colonis
Rufus, et instituit Beaulensi in rure forestam.
Rex cervum insequitur, regem vindicta, Tirellus
Non bene provisum transfixit acumine ferri.
Beaulense rus vocat, eo quod in proximo Ioannes rex monasteriolum posuit, a bello situ Beaulieu dictum, quod ad patrum usque memoriam celeberrimum: asylum utique intemeratum, et tutus perfugis receptus, unde homicidas quantumvis sceleratos vel laesae maiestatis reos abripere nefas et piaculum nostri quondam existimarunt. Adeo ut maiores nostri, cum eiusmodi asyla, sive templa (ut vocant) misericordiae, passim per Angliam instituerint, Romulum sibi potius in exemplum proposuisse videantur quam Mosem, qui consulti homicidii reos ab altari avelli iussit ut moriantur, illisque tantum asylum collocavit qui fortuitum homicidium perpetrassent.
4. Verum ne tantum ad mare terrarum tractus quantus hic saltus est praesidio nudus et hosti expositus iaceret, Henricus VIII munitionibus armare coepit. In lingula enim longius prominente, unde brevisssimus in Vectam insulam traiectus, Hurst castellum extruxit, quod mari circumquaque minantur. Magisque ad ortum alterum etiam propugnaculum excitavit, Calshot pro Caldshore vocant, ut Southantoniensis portus ingressum tueretur. Hic enim retractis magno recessu littoribus, et Vectae insulae obiectu portus sit egregius, quem Ptolemaeus Trisantonis fluminis ostium vocat, ut mea quidem fert opinio, pro Traith Anton, id est, aestuarium Anton. Eodem enim fere nomine Ninnio antiquo authori Trahannoni ostium appellatur. Flumen autem influens, quod hodie Test, superiori aetate, ut est in sanctorum vitis, Terstan, atque olim Aut vel Anton, dictum fuisse Antport, Andover, et Hanton opida quae incumbunt quodammodo loquuntur. Tantum abest ut ab Hammone Romano ibi interfecto dictum credam, quod tamen fabulatur Monumethensis, et poeta eius assecla, qui de Hammone sic ludit:
Ruit huc illucque ruentem
Occupat Arviragus, eiusque in margine ripae
Amputat ense caput, nomen tenet inde perempti
Hammonis portus, longumque tenebit in aevum.
5. Caeterum huic portui imponitur South-hanton urbecula, in cuius proximo ad ortum aestivum alia eodem nomine olim floruit, quae Clausentum Antonini tam ex distantia hinc a Regno quam inde a Venta videatur, utque Trisanton Antoni aestuarium, sic Clausentum Portum Entum Britannice significat, clauth enim Britannis idem denotare accepi quod χυτὸς λειμών Graecis, id est, portus effossa terra extructus. Hanton aute et Henton hunc locum dictum fuisse non est cur quisquam dubitet, cum in libro quo Angliae lustrum condidit Guilielmus Primus totus ager expresse Hantscyre et Hentscyre alibi dicatur, et ipsum opidum ab australi situ South-anton. Cuiusmodi fueriti non facile quis dixerit, sedem habuit eo loci ubi campus est quem S. Mariae
vocant, ad portum usque pertigit et alteram fluminis ripam occupasse videatur, nam paulo superius ex opposito ad Bittern Franciscus Mills, vir optimus qui illic habitat, mihi ostendit rudera, parientinas, et fossas antiqui castri quod in ambitu quingentos passus colligit, et accidente aestu tribus ex partibus aquis late circumfunditur. Vetustatem vero ita probant antiqui Romanorum imperatorum nummi subinde effossi, ut si non fuerit castrum veteris Clausenti, facile iudices ex illis munimentis fuisse quae Romani in littore oceani ad merdianam plagam (ut habet Gildas) ad reprimendas pyraticas Saxonum de praedationes collocarunt. Cum omnia Danicis bellis fracta et debilitata, eorum etiam direptioni Hantona vetus anno domini DCCCLXXX relicta fuit, et Guilielmi illius Primi temporibus, ut ex eius libro loquar, habuit rex in eo tantum octoginta homines in dominio. Sed ante ducentissimum annum, cum Edwardus Tertius rex Angliae et Philippus Valesius de summa imperii Gallici decertarent, a Gallis incensa deflagravit. E cuius statim cineribus loco commodiore emicuit quae nunc cernitur urbecula duobus fluminibus interposita, aedificiorum frequentia et elegantia celebris, civium fortunis et mercatorum concursu opulenta, duplici fossa, moenibus validis, crebris interpositis propugnaculis circumsepta, et ad portus tutelam castellum e quadrato saxo firmissimum aggesta in magnam altitudinem mole exurgit a Richardo Secundo constructam. Memorable est illud potentissimi Canuti regis Angliae et Daniae factum, quo assentatorem, qui omna ad regis vultum et nutum converti asserebat, hoc in loco repressit. Sedile suum, inquit Huntingdonensis,
in littore maris cum ascenderet statui iussit. Dixit autem mari ascendenti, “Tu mea ditione es, et terra in qua sedio mea est, nec fuit qui impune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi ne in terram meam ascendas, nec vestes nec membra dominatoris tui madefacias.” Mare vero de mora conscendens pedes regis sine reverentia madefecit. Ille igitur resiliens ait, “Sciant omnes habitantes orbem, vanam et frivolam regum esse potentiam, nec regis quempiam nomine digna praeter eum cuius nutui coelum, terra, et mare legibus obediunt aeternis,” nec unquam postea coronam sibi imposuit, &c.
6. Fluminum illorum quibus haec urbecula interponitur occidentale nunc Test, olim, ut opinamur, Antoni, e Chute saltu exoriens primum Andover adit, Saxonice Andeafaran, id est, Andi traiectus, ubi anno salutis CCLXXXXIII Aethelredus rex Angliae, cum Dani eius regnum undique raptarent, ut fessas regiones tuta et tranquilla pace tandem refoveret, Aulafum Danum in suam familiam adoptione, quae tamen statim irrita, inseruit; nec enim tantus honor barbari animum a rapinis avocare poterat. Inde haud procul a Whorwelk defluit ubi Aelfritha regina monasteriam construxit, ut expiaret gravissimum illud scelus quo tollendo Edwardum regnum privignum nefarie se astrinxit, et etiam caedem mariti sui prioris Athelwoldi comitis nobilissimi elueret, quem Edgarus rex huc venandi gratia evocatum transfixit, quod sibi in amatoriis consiliis illusisset et hanc ipsam Aelfritham forma ante omnes eo saeculo venustissima malis artibus sibi praeripuisset. Postea admisso amniculo a Wallop vel rectius Well-hop, i. e., si ex avita nostra lingua interpretemur, Fonticulus in latere collis, unde insigni illi equestri familiae de Wallop qui iuxta habitat nomen indutum, Brige vel Brage, vetustum item opidum ab Antonino ad IX a Sorbioduno lapidem collocatum Testus quaerit, ad quam distantiam inter Sarisburiam et Wintoniam Broughton viculum rusticum haud procul a sua ripa invenit, qui si Brage non fuerit, tunc eradicatum credimus, cum omnia hoc in loco complanaret Guilielmus Normannus, ut saltem quem dixi conficeret. Rumsey deinde, Saxonice Rumseg, ab Eadgaro rege velatis virginibus, quarum templum adhuc superest, consecratum invisit hic fluvius, et mox in portum Antonensem fertur ad Arundinis vadum, quod Beda dixit, et Redford interpretatus est; nunc autem a ponte ubi vadum fuit pro Redford, Redbridge dicitur, ad quod enascente Anglo-Saxonica ecclesia monasterium floruit, cuius abbas Cymbrth Arvandi Vectae reguli duos fratres puerelos salutari, ut authori est Beda, baptismatis aqua perfudit carnificis manum iam iam subituros. Hi enim cum Cedwalla Saxo Vectam insulam oppugnaret, fuga sibi consulentes ad lapidem opidulum delituerunt, donec proditi Cedwallae iussu interficerentur. Quod fuerit hoc opidulum ad lapidem, si forte rogites, Stoneham dixero, proximum scilicet a Redbridge viculum, quod pro me ipsa nominis significatio facillime probet. Alterum flumen quod ad orientem Southantonis partem effluit Alre dictum videatur, Alresford enim, i. e. Alrei vadum, mercatorium opidum dicitur, ad eius ripam non ita procul a lacu e quo profluit. Hoc (ut Wintoniensi regesti antiqui verbis utar) religiosus rex Kinelwac a Birino pontifice fidei sacramentis imbutus in Christianae religionis exordio (hoc in tractu) Wentanae Dei ecclesiae magna animi largitus est devotione. Anno salutis MCXX
Godfredus Lucy episcopus Wintoniensis forum hic innotavit, appellavitque Novum Forum, fortasse ratione veteris Alresford quod adiacet. Hoc tamen novum nomen apud populum (penes quem vis est loquendi longe maxima) non diu invaluit. Huic Tichborn finitimum est, nec silendum quod claram et vetustam familiam suo nomen insigniverit.
7. Huius fluminis ripae occidentali imponitur clarissima Britannicorum Belgarum civitas, Ptolemaeo et Antonino Venta Belgarum, Britannis etiamnum Caer Gwent, Saxonibus olim Wintancester, vulgo Latinorum Wintonia, nobis hodie Wintchester. Non desunt tamen quo hanc Simenorum Ventam asserunt, Bristoliamque Ventae Belgarum nomine honestant; sed nullos fuisse in hac insula Simenos, cum ad Icenos devenero, docebo. Interea vero si opida Ventae apud Antoninum adiacentia, vel ut formicae semitas alibi quaerant quo coniecturam suam confirment, nihil quicquam invenient,
Ventae huius etymum alii a vento, alii a vino, alii a Wina episcopo petunt, qui omnes bonae menti litarent. Potior mihi videtur Lelandi nostri opinio, qui a guin sive guen Britannorum, i. e. albo deduxit, ita ut Caer Guin Albam Urbem significet. Et qui non, cum ab albedine prisci Latini Albam Longam et Albam Regiam civites denominarint, Graeci itidem Leucam, Leucada, et alia ab albedine loca nominata habuerint? Haec etenim Venta, uti et aliae duae eiusdem cognominis, Venta Silurum et Venta Icenorum, in solo ex creta et argilla albicanti collocantur.
8. Urbs proculdubio Romanis seculis insignis, utpote in qua textrina sua sacra imperatores Romani habuisse videntur, cum inter Britanniae Ventas facile fuerit primaria et Italiae proxima. In Notitarum enim libro procurator cynegii in Britannis Ventensis sive Bentensis memoratur, ubi iurisconsultorum flos unicus Iacobus Cuiacius gynaecii legit, et sacrum textrinum in suos ad Codices Paratitlis interpretatur. Iuxtaque sentit Guidus Pancirolus, scribitque illa gynaecia constituta fuisse texendis principis militumque vestibus, navium velis, stagulis linteis, et aliis ad instruendas mansiones necessariis. Procuratorem tamen illum canes imperatoribus hic curasse existimavit Wolphgangus Lazius. Et canes sane nostri primas inter Europaeos omnes ferunt, usque adeo ut, Strabone teste,
nostri canes milites essent, priscique Galli etiam in bello uterentur et amphitheatralibus illis aliisque Romanorum venationibus expeterentur. Erant enim (authore Strabone) εὐφυεῖς πρὸς τὰς κυνηγήσιας, id est, ad venationem naturali praestantes facultate. Unde Nemesianus:
divisa Britannia mittit
Veloces, nostrique orbis vanatibus aptos.
Gratius etiam de illorum pretio, et praestantia.
Quod freta si Morinum dubio restuentia ponto
Veneris, atque ipsos libeat penetrare Britannos,
O quanta est merces, et quantum impendia supra!
![]()
Ipsum quoque agasaeum nostrum, quem etiamnum a gase hound vocamus, norunt et in precio habuerunt antiqui illi Graeci. Quod Oppianus in primo Cynegeticorum tibi dicet:
῎Εστι δέ τι σκυλάκων γένος ἄλκιμον ἰχνευτήρων,
βαιόν, ἀτὰρ μεγάλης ἀντάξιον ἔμμεν’ ἀοιδῆς·
τοὺς τράφεν ἄγρια φῦλα Βρετανῶν αἰολονώτων·
αὐτὰρ ἐπικλήδην σφὰς ᾿Αγασαίους ὀνόμηναν.
τῶν ἤτοι μέγεθος μὲν ὁμοίιον οὐτιδανοῖσι
λίχνοις οἰκιδίοισι τραπεζήεσσι κύνεσσι.
Quae sic Latine convertit Bodinus:
Est etiam catuli species indagine clara,
Corpus huic breve, magnifico sed corpore digna,
Picta Britannorum gens illos effera bello
Nutrit, agasaosque vocat, vilissima forma
Corporis, ut credas parasitos esse latrantes.
Claudianus etiam de canibus villaticis:
Magnaque taurorum fracturi colla Britanni
Sed haec parerga sunto.
9. In hac urbe, ut historici nostri produnt, Romanis temporibus Constans ille monachus fuit quem primo Caesarum et postea Augustum designavit pater Constantinus, qui contra Honorium spe nominis purpuram induerat. Iampridem enim, ut habet Zosimus de illo tempore loquens,
tam urbibus quam vicis populosa collegia habuerunt monachi, qui prius lucifugi sparsim per montes sylvas et saltus solitarii egerunt, unde et nominati. Huius autem collegii parietinae illae antiquae quae tanta crassitie et firmitie ad portam occiduam cathedralis ecclesiae cernuntur reliquiae esse videantur. Verum Caesareus iste monachus hinc eductus paternae ambitionis et spretae religionis cito poenas morte dependit. Saxonica heptarchia, licet semel atque iterum cladibus afflicta, revixit tamen, Occidentaliumque Saxonumque regia fuit, magnificis templis episcopalique sede exculta, et sex officinis monetariis ab Aethelstano rege instructa. Normannicis etiam temporibus inclaruit, archiviumque sive publicorum monumentorum receptaculum hic constitutum. Diuque floruit, nisi quod uno et altero incendio fortuito deformata, et militari insolentia, intestino bello inter Stephanum et Matildem de imperio Anglico direpta. Unde Nechamus noster, qui illa aetate floruit:
Guintoniam titulis claram gazisque repletam
Noverunt veterum tempora prisca patrum.
Sed iam sacra fames auri, iam caecus habendi
Urbibus egregiis parcere nescit amor.
Hoc tamen solatus est damna Edwardus III cum pannorum et lanarum emporium, quod vulgo the staple vocamus, in hac constituerit. Quae urbis fuerit his superioribus annis facies non facile quis dixerit, quam, ut ille habet Nechamus,
Flammis toties gens aliena dedit.
Hinc facies urbis toties mutata dolorem
Praetendit, casus nuntia vera sui.
10. Nostra aetate satis est frequens, fluminis divortiis irrigua, ab ortu in occasionem porrectior, mille quingentos plus minus passus ambitu intra moenia colligit, quae sex portis patent, longioribus ad unamquamque procurrentibus suburbiis. Ad occiduae portae australem partem castrum eminet vetustum, saepius obsidione cinctum, sed tum gravissime cum Maltidis Augusta contra Stephanum regem propugnaret et demum, divulgato se diem obiise, loculo, quasi mortua, elata hostes eluderet. De mensa illa circulari sive orbiculari muro hic appensa, quam vulgus hominum tanquam Arthurianam mensam suspicit, nihil est quod dicam, nisi recentioris esse aetatis, ut intuenti facile appareat. Superioribus enim saeculis, cum virtutis bellicae exercendae gratia militares decursiones (tornamenta vocant) frequenter haberentur, huiusmodi mensis usi erant ne quod discrimen inter nobiles ex ambitione existeret, et veteri sane, ut videtur, instituto. Gallos enim antiquos circularibus mensis circumsedisse, armigerosque eorum scuta ferentes a tergo adstitisse, memorat Athenaeus.
In media fere urbe, sed magis ad austrum, Kenelwalchius Occidentalium Saxonum rex, post dirutum illud monarchorum Romano saeculo collegium, primum, ut inquit Malmesburiensis,
Deo templum posuit, per id temporis pulcherrimum, quo loco posteritas in sede episcopali fundanda, etsi augustiori primo, per eadem tamen cucurrit vestigia. Huic sedi iam inde a Wina, quem Kenelwalchius ille primum instituit episcopum, praefuerunt episcopi non minus opulentia et honore quam sanctimonia clari, archiepiscopi scilicet Cantuariensis peculiari quadam praerogativa cancellarii et Georgianis equitibus iam diu a sacris, qui subinde magnis impensis hoc templum instaurarunt, scilicet Edington et Walkelin, sed praecipue Wickhamus, qui occiduam ecclesiae partem a choro novo et eleganti sane opere immenso sumptu extruxit, in cuius medio ipsius inter duas columnas cernitur sepulchrum. Novisque subinde patronis praesules consecrarunt, Amphibalo, Petro, Suithino, et demum S. Trinitati, quo nomine nunc innotescit. Saxonibus etiam, quibus summo in honore erat ob quorundam regum sepulturam, quorum ossa collegit Richardus Fox episcopus et cistulis inauratis in summitate parietis qui superiorem chori partem praecingit, cum suis inscriptionibus deposuit. Ealden mynsder, id est vetus monasterium, hoc olim dictum erat, ratione alterius recentioris newan mynsder, id est, novum monasterium. Quod Aelfredus fundavit, et ad construendum eiusdem officinas mercatus ab episcopo terrae spatium, ad unum quemque pedem marcam pondere publico pensitavit.
Hoc vero uti illud vetustius coniugatis presbyteris positum erat, qui postea miraculo crucis loquentis, et eorum institutum improbantis, a Dunstano archiepiscopo Cantuariensi exturbati, et in eorum locum monachi substituti. Haec monasteria contiguis parietibus ita vicina erat ut voces canentium in altero aliis obstreperent, unde cum simultates monachi invicem exercerent, quae postea in inimicitias proruperunt, et aquarum magna vis collecta ab occidentali porta per devexos vicos defluens ad novum hoc monasterium stagnaret, aeremque insalubrem exhalaret post ducentesimum ab ipso conditum annum, templum in septentrionale urbis suburbium, quod Hide dicunt, translatum erat. Ubi Henrico Primo permittente monasterium amplissimum et pulcherrimum construxerunt monachi, quod paucis interiectis annis dolo Henrici Blesensis episcopi Wintoniensis (ut privata loci huius historiola testatur) misere deflagravit. Quo incendio crux, Danici Canuti donarium, in quod (ut schidae habent antiquae) totius Angliae annuum reditum contulerat, absumpta fuit, monasterium nihilominus rescuscitatum in miram amplitudinem, ut ipsae ruinae iam loquuntur, ad funestam usque monachorum periodum sensim excrevit. Tunc enim hoc demolitum, et in illud alterum S. Trinitatis, quod cathedralis est ecclesia, exturbatis monachis, decanus et praebendarii duodecim sunt inducti. Ad ecclesiae cathedralis orientalem partem episcoporum palatium amplissimum, Wolvesey dictum, crebris turribus incinctum, ruvuloque fere circumfusum, ad moenia pertingit, et in australi suburbio collegium elegans e regione prospectat, quod Guilielmus Wickham huius sedis episcopus, maximus inter Anglos bonarum literarum pater et patronus, cuius laus omni seculorum memoria literarum monumentis inveterascet, in scholam construxit et dicavit, e qua foelicissimus est doctissimorum in republicam et ecclesiam proventus. In hoc enim guardianus, socii X, scholarchi duo, et scolastici 70 aliique nonnulli honestissime aluntur. Alia enim eximia erant in hac urbe aedificia (fuerunt enim plurima religioni consecrata), quae cum tempus expugnarit, memorae non libet, parthenonem tamen illam sive virginum monasterium quod Aelfwida Aelfredi regis uxor posuit praeterire nolo, cum longe celeberrimum fuerit, ut reliquiae iam ostendunt, et ex hoc Marildem Malcolmi Scotorum regis filiam sibi in uxorem acceperit Henricus Primus, per quam veterum Anglorum stirps regia Normannicae coaluit, et ille a populo Anglo plurimum gratiae inivit. Illa enim regis Edmundi Ferrei lateris ex filo Edwardo Exule proneptis: mulier cum caeteris virtutibus, quae quidem dignae regina essent, ornata omnibus, tum verae pietatis incredibili studio flagrans. Unde in eius laudem vetus est tetrastichon:
Prospera non laetam fecere, nec aspera tristem,
Asper risus ei, prospera terror erant.
Non decor effecit fragilem, non sceptra superbam:
Sola potens humilis, sola pudica decens.
De Guidone Warwicensi fabellis decantato, qui singulari certamine Colbrandum illum Danicum Typhoeum hic devicit, de Waltheoso Huntingdoniae comite hic capite truncato, ubi postea capella fuit S. Egidii et egregio illo Sanctae Crucis hospitali adiuncto, ab Henrico Blesensi regis Stephani fratre, huius urbis episcopo fundato, et Henrico de Beaufort cardinale adaucto, non est cur aliquid dicam, cum ex historiis sint omnibus pervulgatissima.
![]()
11. Quod ad Wintoniae comites spectat, ut taceam Clitonem Saxonem a Normannis avito honore exturbatum, Ioannes rex Saerum Quincy Wintoniae comitem dixit, qui usus est pro insignibus baltheo militari, fesse vocant, cum lemnisco septemplici, ut in sigillo vidimus. Illi successit Rogerus filius qui septem rhombos aureos rubro in scuto gestavit. Sed in illo honor evanuit cum sine liberis masculis diem obiisset. Duxit enim filiam natu maximam Alani domini Gallivodiae in Scotia ex uxore priore, et alteram haeredum, cuius iure fuit constabularius Scotiae. Sed ex illa tres tantum filiae natae: prima Guilielmo de Ferrariis comiti Derbiae, altera Alano de La Zouch, tertia Cominio Buchaniae in Scotia comiti enupta. Longo inde tempore interlabente, Hugo Le Despencer eo titulo a rege Edwardo Secundo tantum ad vitam donatus, et ab eo unice dilectus, sero cum filio sensit quali sint praemia regiae gratiae: uterque enim a populo furente morte atrocissima mulctatus. Satis longo deinde intervallo Edwardi IIII beneficentia Ludovicus Brugensis Belga baro de Gruthuse et princeps Steinhusii, qui eum patria patria profugum in Belgio foverat, hunc titulum cum insignibus Rogeri Quineii non dissimiibus, accepit, quem, defuncto Edwardo, Henrico VII in manus reddidit. Nostra vero memoria Guilielmum Powlett, Angliae thesararium novo marchionis
Wintoniae titulo honoravit Edwardus Sextus, quo etiam eius posteri nunc fruuntur. Ventae huius longitudinem partibus XXII latitudinem 51 gradibus esse superioris aetatis observationes docuerunt.
12. A Venta magis ad ortum Hamble fluvius vasto ore in oceanum profunditur, Homelea Bedae dicitur, qui, ut habet ille, per terras Iutarum Solente intrat, sic enim illi vocatur fretum quod Vectam insulam et Britanniam interluit, in quo statis horis aestus reciprocatio untrinque in oceano magna violentia irrumpens et occursans tantum admirationem antiquis illis fecit ut in miraculorum Britanniae numerum retulerint. De quo en tibi ipsa Bedae verba:
Bini aestus oceani qui circa Britanniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt sibimet invicem quotidie compugnantes occurrunt, ultra ostium fluminis Homeleae, finitoque conflictu in oceanum refusi unde venerant redeunt. In hoc fretum etiam evolvitur fluviolus qui prope Warnford ortus transit inter Forrestas de Waltham, ubi aedes sunt amplae episcopi Wintoniensis, et de Bere, per Tichfeld quondam monasteriolum a Petro de Rupibus episcopo Wintoniensi positum, nunc primariam sedem Writheosleorum Southantoniae comitum. Inde flexuoso anfractu statim retrahitur littus, sinumque insula quae Portsey dicitur efficit, in cuius interiori recessu floruit olim Port-Peris, ad quem Vespasianum appulisse produnt, maiores nostri novo nomine Portchester dixerunt, non a porta Saxone, sed a portu. Ptolemaeo enim Μέγας Λειμών, i. e. Portus Magnus, vocatur a spacio, uti etiam ille Portus Magnus in Africa, teste Plinio.
Castrumque sane amplum superest quod in subiectum portum longe lateque prospectat. Cum autem portus commoditatem oceanus recedendo paulatim subtraheret, hinc demigatum est in Portsey insulam adiunctam. Quae 14 plus minus millaria ambitu colligit, salsis aquis intumescente aestu circumflua, ex quibus salem coquunt et ponte qui suum propugnaculum adiunctum habuit continenti coniuncta. Hanc Athelfleda Eadgari regis uxor novo monasterio Wintoniae dederat, et in ea ad ingredientis sinus fauces sive ostium opidum maiores posuerunt, indeque Portsmouth dixerunt, id est, Portus Ostium Inardescente bello frequens est, alias infrequens, Martique potius et Neptuno quam Mercurio studet. Ecclesiam habet opere satis vetusto, et hospitale (Dei Domum vocant) a Petro de Rupibus Wintoniensi episcopo fundatum. Muro ex trabibus multo aggere vestitis, mole quondam ad ortum aestivum prope portam et duobus ad portus ingressum e vivo saxo propugnaculis communitum, quae ab Edwardo Quarto inchoata, Henricum Septimum perfecisse praesidioque opidum firmasse referunt incolae. Sed nostra memoria Elizabetha regina magnis sumptibus novis operibus ita quasi armavit ut iam nihil desit quod in loco munitissimo requiras. Et ex praesidiariis alii nocte dieque ad portas, alii in turre sacra stationes agunt qui pulsu campanae quot equites et pedites accedunt, et ex qua parte ostenso vexillo significant.
13. Hinc a Portesbridge circumacto littore vidimus Havant mercatorium opidulum, et in proximo Warbington speciosas aedes olim Sarisburiae comitum, nunc equestris familiae Cottonorum. Quibus praeiacent duae insulae, altera maior Haling dicta, altera minor Thorney, aspinis, et utraque suam habet ecclesiam parochialem. Pluribus per hoc littus locis, ex marinis aquis affusis sal conficitur subpallido et viridi quem certo artificio in candidissimum excoquunt. Ed de hoc marino sale non de nostro fontano intelligendus est S. Ambrosius.
Spectemus ea quae sunt usitata multis et plena gratiae, quomodo aqua in salis vertatur soliditatem ut ferro saepe caedatur. Quod de Britannicis salibus nihil mirum, qui in speciem marmoris validi eiusdem metalli niveo candore resplendunt salubres corpori &c.
Interius a mari Meanvari incolunt, quorum agrum cum Vecta insula Edilwalchius Australium Saxonum rex ab Wolphero
Merciorum rege qui illum e sacro baptismatis fonte sucepit, in signum adoptionis acccepit.
Horum sedes nomine vix immutato hodie in tres centurias divisa, Meansborow, Eastmean, Weastmean, inter quas collis aeditus attollitur, amplo vallo in summitate circumductus, Old Winchester dictus, ad quem urbem antiquitus fuisse perhibetur, sed nec vola nec vestigium, ut aiunt, iam superest ut tantum castra aestiva fuisse facile diiudices. Sub hoc Warnford subsidet, ubi Adam de Portu, vir magnarum in hoc tractu opum Guilielmo Primo regnante, ecclesiam renovavit, ut incultum distichon parieti infixum docet.
14. His finitimi in interioribus Segontiaci illi, qui se Caesari dederunt, ad septentrionalem huius agri limitem in centuria de Holeshot consederunt, in qua cernuntur Aultun Forum, quod Aelfredus rex custodi de Leodre testamento legavit, et Basingstoke, forum non infrequens quod sacellum perpulchrum ostendit Spiritui Sancto sacratum a Guilielmo primo barone Sandes, qui ibidem sepultus. In cuius laquearibus historia sacra cum prophetarum, apostolorum, et discipulorum Christi iconibus praecellenti artificio depicta spectatur. Sub hoc Basing ad ortum adiacet dominis sui cognomine S. Iohn, Poinings, et Powlettis notissima. Cum enim Adam de Portu dominus de Basing filiam et haeredem Rogeri de Aurrevall, cuius uxor filia itidem et haeres fuit familiae praenobilis de S. Ioanne, sibi iunxisset, Guilielmus eius filius honoris causa nomen S. Ioannis assumpsit, quique illi recta serie successerunt retinuerunt. Verum cum Edmundus de S. Ioanne sine prole tempore Edwardi Tertii diem clausisset, Margareta eius soror maritum suum Ioannem de Sancto Philiberto possessionibus domini S. Ioannis locuplatavit. Illa autem sine sobole defuncta, Isabella altera soror Lucae Ponings uxor Thomam dominum de Basing peperit, cuius e filio Hugone neptis Constantia, cui pro haereditaria portione hoc obtigit, enupta fuit in familiam Powlettorum, proaviaque fuit Guilielmi illius Powlet qui baro Sainct Iohn de Basin ab Henrico Octavo, comes Wiltoniae, marchioque Wintoniae ab Edwardo Sexto creatus, Angliaeque summus thesaurarius constitutus,
maximis turbulento tempore decursis honoribus, naturam satietate vivendi, rara inter aulicos foelicitate, explevit, cum aedes hic tum amplitudine tum elegantia ad miraculum magnificentissimas extruxisset, quae ita mole laborarunt sua ut posteri partem nonnullam demoliti fuerint.
15. Prope has The Vine visitur, baronum de Sandes mansio nitidissima, a vitibus denominata quas in Britannia ex Probi imperatoris tempore umbraculi magis quam fructus gratia habuimus. Britannis enim et aliis permisit ille ut vites haberent. Horum baronum primus erat Guilielmus Sandes, quem rex Henricus VIII eo dignitatis evexit cum sibi esset camerarius et rem nuptiis cum Margeria Bray filia et haere de Ioannis Bray, cognata Reginaldi Bray ordinis Georgiani banerettique clarissimi, adauxisset, ex quo natus est Thomas dominus Sandes, avus Guilielmi qui nunc superstes. Huic in ortum brumalem vicina est Odiam regiis nunc aedibus superba et Davidis II Scotorum regis carcere nota, quondam episcopi Wintoniensis municipium,
cuius propugnaculum, regnante Ioanne, tredecim Angli quindecim diebus fortissime contra Ludovicum Francum, qui circumfuso exercitu acriter invasit, defenderunt.
16. Superius inter hos Segontiacos ad septentrionalem agri limitem locum habuit olim Segontiacorum civitas Vindonum, quae suo nomine exuto, gentis induit, ut Lutetia Parisiorum suorum nomen sibi assumpsit. Caer Segone enim a Britannis vocabatur, id est, Segontiacorum Civitas, sic enim Ninnius in urbium catalogo dixit, nos hode Silcester vocamus, Higdenus Britannis Britenden nominare videtur. Vindonum, ut hanc appellem, distantiae Vindoni a Gallena sive Guallenford et a Venta apud Antoninum persuaserunt, eoque magis quod inter hanc Vindonum et Ventam via militaris etiamnum visitur. Hanc a Constantio Constantini Maximi filio extructam memorat Ninnius, et Murimintum aliquando dictam, fortasse pro Muri-vindum, id est Vidoni Muri. Mure enim ex lingua provinciali Britanni retinuerunt, et V consonans saepe illis cum M in orationis contextu commutatur. Eiusque pavimento (Ninnii verbis loquor) tria semina seminavit Constantius, ne ullus pauper in ea maneret unquam. Quemadmodum Dinocrates, cum Alexandria Aegypti conderetur, omnes, ut habet Marcellinus,
ambitus lineales farina respersit, quod urbem illam alimentorum uberi copia abundaturam fortuito monstravit indicio. Constantium etiam hic diem obiisse refert ille, et sepulchrum eius ad portam, uti inscriptio docuit, monstrari. In his suam fidem liberet Ninnius, qui libellum illum mendaciunculis refersit plurimis. Hoc autem assevare ausim, eo tempore summo in honore floruisse, et ego ipse in plurimos ibidem Constantini iunioris Maximi illius filii nummos incidi, qui in aversa parte aedificium cum epigraphe PROVIDENTIAE CAESS. habent. Constantium autem quem urbis huius conditorem facit, Mopsuestiae in Cilicia et maiorum sepulchro Constantinopoli illatum in confesso est. Coenotaphium vero sive tumulum honorarium illi hic excitatum non denegaverim: multis huiusmodi tumuli positi fuerunt, circa quos milites quotannis solemni ritu in defuncti honorem decurrere solebant.
17. Cum res Romana iam in occasum divergeret, et barbarae gentes undique provincias diriperent, Britannici exercitus veriti ne vicini incendii flamma eos etiam involveret, Augustos sibi levarunt, primo Marcum, deinde Gratianum, quos statim peremerunt, et postremo anno a Christo nato 407 Constantinum quendam spe nominis in hac civitate Caer Segont (ut Ninnius et Gervasius Dorebornensis testantur)
velit nolit purpura induerunt. Hic e Britania solvens Bononiam Galliae appulit, omnesque Romanorum exercitus ad Alpes usque in belli societatem pellexit. Valentiam Galliae strenue contra Honorii Augusti copias propugnavit, Rhenum iampridem neglectum praesidio munivit. Ad Alpes qua via patuit munimenta construxit. In Hispania auspiciis Constantis filii, quem ex monacho Augustum declararat, res foeliciter gessit, literisque postea ad Honorium datis culpam deprecatus, quod sibi purpuram vi a militibus iniici passus fuerit, ab eo imperatoriam vestem dono accepit. Unde elatior, Alpibus superatis, Romam cogitat, sed accepta Alarichi Gothi morte, qui suis partibus studuerat, Arelatem recessit, ubi imperii sedem fixit, Constantinamque Urbem vocari, et in ea septem provinciarum conventus agi iussit. Interim Gerontius milites in dominum concitavit, cumque Constantem filium Viennae Galliae perfide sustulisset, Constantinum ipsum Arelati obsidione incinxit, ad quem oppugnandum, cum Constantius quidam ab Honorio missus infesto agmine properaret, Gerontius sibi vim attulit. Constantinus gravissima obsidione pressus, et infoelici suorum pugna animum despondens, deposita purpura et fortunae suae mole, ecclesiam ingressus presbytyri suscepit dignitatem, statimque Arelate dedita in Italiam ductus capite plectitur cum Iuliano filio quem Nobilissimum dixit, et Sebastiano fratre. Haec quae antea fusius, summatim ex Zosimo, Zosomeno, Nicephoro, Orosio, Olympiodoro, ut veritas contra illorum vanitatem triumphet qui hanc historiam mendaciis suo ingenio adsperserunt ridiculis et vanissimis.
18. Hac etiam urbe Arthurum nostrum bellicosum inauguratum produnt historici nostri, nec multo post diruta concidit, vel Saxonum bellis vel cum Adelwolfus infenso in Edwardum regem fratrem animo praedatoriis Danorum globis adiutus hanc regionem ad Basingstoke usque depopularetur. Nihil iam superest praeter moenia, quae pinnis et loricis nudata magnae altitudinis fuisse videntur. Ita enim ex ruderibus accrevit terra ut per angiportum, quem Onions Hole vocant, vix me prono corpore transmitterem. Moenia haec quodammodo integra permanent, nisi illis locis perrupta ubi portae fuerunt et ex ipsis moenibus enatae sunt tantae magnitudinis quercus, et quasi saxis congenitae, tam vasto radicum complexu et tam diffusa ramorum dispersione ut intuentibus vel admirationem commoveant. Ambitu collligunt duo plus minus Italica
millaria, unde ex magnitudine Selcester Saxones forsitan dixerunt quasi urbem magnam. Sel enim magnum illis sonuisse videatur, cum Asserius Saxonicam dictionem Selwood sylvam magnam sit interpretatus, praeiaceteque moenibus ad occasum qua planities, longo tractu agger in munimen educutus. Includit LXXX quasi terrae iugera, quae subactum et purum solum in arva sunt divisa, cum nemusculo ad occasum, ad ortum vero iuxta portam praedium est, et ecclesiola recentior, in qua dum antiquas inscriptiones perscrutarer, nihil offendi nisi in fenestris quaedam insignia, videlicet in scuto nigro fusos septem in benda argenteos, in parma item nigra duos chevernos (quos vocant) aureos cum areola item aurea interposita, et in clypeo aureo rubri coloris aquilam bicipitem expansam. Hanc Blewettorum esse accepi, quibus post Guilielmi Magni tempora haec terra obvenit, istam vero nobilis familiae Bainard de Leckham, illam autem primam Cusantiorum, per quos a Blewettis ad Bainardos haereditario descendit. Sed Guilielmo Primo regnante fuit possessio Guilielmi de Ow Normanni, qui in crimen laesae maiestatis vocatus, dum duello innocentiam tueri velit, victus oculis erutis et testiculis exsectis, rege Guilielmo Rufo iubente, fuit mulctatus. Hoc diuturna observatione esse exploratum retulerunt mihi huius loci incolae, etsi solum satis fertile et foecundum sit, quibusdam tamen locis quasi areolis, quae se intersecant, non perinde laete fruges provenire, sed multo quam alibi rarius, per quas urbis olim plateas duxisse opinantur illi. Eruuntur hic quotidie lateres quos Britannicos vocamus, et Romanorum numismatum vis ingens, onions penies appellitant, id est, onioni denarii, quem gigantum fuisse et hanc urbem incoluisse somniant. Inscriptiones etiam saepius effodiuntur, quas tamen nobis invidet rusticorum imperitia. Una tanum Londinum hinc translata in hortis Cecilianis honoratissimi domini Guilielmi Cecilii baronis de Burghley et summi Angliae quaestoris extitit, videlicet:
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Quod hic tumulus positus sit Victorinae, qui Mater Castrorum dicta fuit, quaeque contra Gallienum Augustum Victorinus filium et nepotem, Posthumum, Lollianum, Marium et Tetricum Caesares in Gallia et Britannia excitavit, ego cum aliis non dixerim. Duos autem Victores in Britannia nostra aliquo loco fuisse legi, eosque uno eodemque tempore: alterum Maximi Augusti filium, alter vero eiusdem Maxime praetorio praefectum, cuius divus Ambrosius in epistolis meminit, sed neutrum horum hoc monumentum uxori posuisse affirmare ausim.
19. Ut via militaris Romanorum hinc ad austrum Wintoniam recta duxit, ita altera in occasum per Pamber saltum arboris satis condensum, et per loca iam avia iuxta Litchfield, i. e. Cadaverum Campus, ad Forrestam de Chute umbrosa opacitate et copiosa venatione gratam procurrit, in qua conspicuum eius aggerem, sed subinde interruptum, lapidibus constratum demirantur venatores et ipsi forrestarii.
Magis ad septentriones in ipso fere huius comitatus limite vidimus Kings Cleare, mercatum nunc satis frequentem, olim Saxonicorum regum sedem, Sidmanton equestris familiae Kingsmillorum habitationem, et Burgh Cleare colli aedito subiectum in cuius summitate vallum militare
(cuiusmodi nostri burgh vocitarunt) fossa magno ambitu circumducitur, unde cum in subiectas regiones longe hinc inde pareat prospectus, specula constituitur ut accenso igne hostium adventus circumvicinis indicetur. Huius generis speculas nostro sermone beacons ab antiquo verbo beachnian, i. e. signo indicare, vocamus, multisque iam seculis in creberrimo usu fuerunt apud nos, alibi strue lignorum, alibi doliosis pice repletis et malo affixis in locis aeditissimis, ad quas noctu aliqui semper excubant, olimque equites plurimis locis dispositi erant quos
hobelers maiores dixerunt, qui interdiu hostium accessum significarent.
20. Hic ager, uti etiam caeteri quos hactenus percurrimus, ad Occidentalium Saxonum reges spectavit, cumque Sigebertum ob tyrannidem et provinciam male habitam regno exuissent, illi, ut author est Marianus, ne omino privatus videretur, assignatus erat. Quem tamen postea ob admissa scelera itidem expulerunt, tantumque abfuit hanc afflictam regis fortunam quenquam ad misericordiam allexisse, ut subulcus tandem in sylva Anderida latitantem interfecerit.
Comites admodum pauculos numerat praeter eos Wintoniae quos memoravi. Primis Normannorum temporibus Bogo sive Beauosius Anglus hoc titulo usus est, qui in praelio ad Cardiff in Wallia contra Normannos pugnavit, vir bellica laude florentissimus, quem dum monachi fabellis fictis et commentitiis celebrare sudarunt, fortissima eius facta crassis occultarunt et circumfuderunt tenebris. Iam inde ad Henricum usque Octavum Sothantoniensis comes nullus legitur. Ille enim Guilielmum Fitz-Williams iam grandaevum, marchonis Montisacuti filia oriundum, et Southantonensem comitem et Angliae thalassiarcham designavit. Qou statim sine prole mortuo, Edwardud Sexus eundem honorem anno sui regno primo Thomae Wriotheosley Angliae cancellario detulit, cuius e filio Henrico nepos Henricus eodem hodie laetatur, qui in primo aetatis flore praesidio bonarum literarum et rei militaris scientia nobilitatem communivit, ut uberiores fructus maturiori aetate patriae et principi profundat.
Habentur in hoc agro paroeciae 253 et opida mercatoria 18.
D hunc Sounthantonensem comitatum spectat insula quae ad austrum longe porrecta obiactet, Romanis olim Vecta, Vectis, Victesis, Ptolemaeo Oὐικτήσις,
Brittanis Guith, Αnglo-Saxonibus Wuitland et Wicth-Ea (insulam enim ea vocarunt), nobis hodie The Isle of Wight et Whight. Tam modico autem interfluente euripo Solent olim dicto a contintinente Britanniae avulsa est ut cohaesisse videatur, unde Britannicum illud nomen Guith, quod divortium denotat (ut Ninnus habet) factum videtur; quemadmodum etiam Sicilia, quum ab Italia abrupta et secta fuerit, a Latino vocabulo secando, ut eruditissimo Iulio Scaligero placet, nomen invenit. Unde (salvo semper criticorum iudicio) apud Senecam
in VI Quaestionum Naturalium ab Italia Sicilia resecta reponerem ubi vulgo reiecta habetur. Ex hac situs vicinitate et nominis affinitate Vectam hanc Ictam esse opinari licet, quae (ut habet Diodorus Siculus) maris fluxu insula videbatur, at cum refluxisset, exsiccato interiecto littore, Britanni prisci curribus eo stannum devehere solebant, quod in Galliam exportaretur. Mictim tamen esse Plinii, quae arcta item cognatione Vectam attingit, non iudicarum cum in ea candidum plumbum proveniret, et in hac nulla sit, quod sciam, metalli vena.
2. Haec inter ortum et occasum lenticulari sive ovali figura viginti millia passuum longitudine exporrigitur, latitudine vero in media qua maxime patet XII millia passuum expanditur, altero latere ad boream altero ad austrum converso. Terra (ut mare piscosissimum taceam) est uberi gleba et colono admodum grata adeo etiam ut fruges exportet, cuniculorum, leporum, perdicum et phasianorum passim ferax; saltum etiam et vivaria duo habet, damis ad venationis voluptatem referta. Per medium longo tractu procurrunt colles qui ovibus pabula affatim profundunt. Quarum lanae post vellus Lemsterianum et Cotteswoldianum optimae habentur et inprimis pannariis expetuntur, unde maximum surgit incolis lucrum et commodum. Pars septentrionalis pratis, pascuis, et sylvis viret, australis frumentariis quasi tota iacet campis, ubique fossis et sepibus interclusa. In extrema utrinque parte mare a boreali plaga ita se insinuat et penetrat ut duas fere efficiat insulas, et insulae sane incolis vocantur, sciicet quae ad occassum prospicit Freshwater Isle, quae ad ortum Binbridg Ysle. Bedae aetate mille ducentarum familiarum censebantur, nunc triginta sex opida, vicos, et castella numerat, quae quod ad ecclesiasticam iurisdictionem spectat episcopum Wintoniensem, quod ad civilem comitatum Hantonensem respiciunt. Incolae facete gloriari solebant quasi reliquis beatiores essent quod culcullatos monachos, causidicos, et vulpes non habuerint.
3. Loca vero celebriora sunt Neuport, primarium insulae emporium, olim Medena et Novus Burgus de Meden, unde tota regio in Eastmeden et Westmeden dividitur, ut hinc vel ortum vel occasum respicit. Caeresbrok vetus castrum truncato nomine pro Whitgaresburg in ipso insulae umbilico a Whitgaro Saxone, de quo postea, dictum, et nuper capitanei opera magnifice instauratum, ad quod plurima feoda militaria spectarunt et antiquitatis gloriam praeter caetera habet. Brading alterum opidum mercatorium, Newton et Yarmouth, quae suos habent maiores et burgenses ad comitia parlamentaria mittunt. Yarmouth haec et Sharpnore castella habent, quae cum Worsleys propugnaculo littus ad occasum aestivum defendunt. Quibus ex opposito vix duorum milliarum interstitio obiacet Hurst lingulae impositum, Hantonensis comitatus munimentum, Quarre, ubi virginibus velatis monasteriolum anno MCXXXII positum, Godshil, ubi ad ingenia excolenda scholam instituit Ioannes Worsley, West Cowe et East Cowe iam ruinosum, quae in faucibus Neoportus Henricus Octavus construxit, de quibus Lelandus:
Covae fulminea duae coruscant.
Haec casum colit, ille solis ortum,
Vectam qua Neoportus intrat altam.
Et ad ortum aestivum Sandham castrum tormentis maioribus, ut caetera, instructa. Nec naturae defendentis munimenta desunt, rupibus enim abruptis continua quasi serie praecingitur, subsuntque occulta saxa, et praeiacent ubique scopuli navigantibus infesti, sed longe infestissimi sunt The Needles, scopuli aucti unde nomen, et The Shingles, quo occiduo angulo, uti etiam The Owers et Mixon, qui orientali praetenduntur. Ad haec The Brambles, quae sunt brevia et navigantibus insidiosa ad aquilonem. Si quis vero locus ad exsensionem faciendam patere videtur, adactis palis veteri instituto praecluditur.
4. Verumenimvero nec his rupibus nec illis propugnaculis ita armatur ut suis incolis, qui natura bellicosissimi et promptae audaciae, qui opera et cura insulae capitanei ita ad robur et virtutem militarem assidua exercitatione
confirmantur ut quaecunque in bello evenire possunt accurate praenoscant, scilicet certo ictu in destinata sclopetis effulminare, ordines servare, composite incedere, agmen prout res fert conglobare vel laxare, laborare, decurrere, solem pulveremque ferre, et quicquid ratio militaris exigit plene praestare. Huiusmodi militum ipsa insula quatuor millia sub signis educere potest, et in omnia momenta tria millia exercitatissimorum ex comitatu Hantonensi, et duo millia ex Wiltoniensi, qui semper sint praesto, ad insulam defendendam sunt assignati. Utque hostilis impetus foelicius propulsetur, universa regio in undecim partes dividitur, quarum unaquaeque suum habent centoner quasi centurionem, vintons quasi vicenarios, tormenta maiora, excubitores qui ad speculas in aeditioribus locis positas excubant, suosque veredarios sive cursores quos obsoleto verbo hoblers vocant, qui insulae praefecto statim omnia significent.
5. In Romanorum potestatem primus redegit Vespasianus dum privatus sub Claudio meruit. Scribit enim de illo Suetonius,
Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missus est, inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Duas validissimas gentes superque XX opida et insulam Vecten Britanniae proximam in deditionem redegit, partim Auli Plautii consularis legati, partim Claudii ipsius ductu. Quare triumphalia ornamenta et in spatio brevi duplex sacerdotium accepit. Ad hanc etiam insulam Alecti classis cum purpuram in Britannia usurpasset, in speculis et insidiis collocata Romanorum adventum praestolabatur, qui tamen nebulae beneficio hostes praetervecti littore potiti sunt, et navibus suis ignes iniecerunt ut nullae fugae praesidium reservaretur. Saxonum primus Cerdicius iuris sui fecit, concessitque Stuffae et Whitgaro, qui Britannicos incolas (pauci enim superfuerant) ad internecionem sustulerunt in Whitgaraburg ab eo sic dicto, nunc Caresbrock contracte vocatur, inde Wolpherus Merciorum rex Vectam in suam potestatem redegit, et Edelwalcho Australium Saxonum regi cum Menuarorum provincia attribuit, cum pro illo se sponsione in baptismo obligaverit. Postea Caedwalla Occidentalium Saxonum rex, Edelwalcho illo occiso et Aruando insulae regulo sublato, suo imperio adiunxit, et tragica caede indigenas omnes occidione fere occidit, quartamque partem, terram scilicet trecentarum familiarum, Wilfredo episcopo attribuit, qui incolas Christi sacramentis primus imbuit. Sed haec suis verbis dicet Beda.
6. Postquam ergo Caedualla regno potitus est Gevissorum, cepit et insulam Vectam, quae eatenus erat tota idololatriae dedita, ac tragica caede omnes indigenas exterminare ac suae provinciae homines pro his substituere contendit, voto se obligans, quamvis nondum regeneratus (ut fertur) in Christo, quod si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret. Quod ita solvit, ut hanc Wilfrido episcopo, tui tunc forte de gente sua superveniens adrat, utendam pro Domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae iuxta aestimationem Anglorum mille ducentarum familiarum. Unde data est episcopo possessio terrae trecentarum familiarum. At ipse partem quam accepit commendavit cuidam de clericis suis cui nomen Berwini, et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hildila, qui omnibus qui salvari
vellent verbum ac lavacrum vitae ministraret. Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum qui de eadem insula credendo salvati sunt, duo regii pueri, fratres videlicet Aruandi regis insulae speciali sunt Dei gratia coronati. Siquidem imminentibus insulae hostibus fuga lapsi sunt de insula et in proximam provinciam translati. Ubi cum delati in locum qui vocatur Ad Lapidem occultandos se a facie regis victoris credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi. Quod cum audisset abbas quidem et presbyter vocabulo Cynbreth, habens non longe ab inde monasterium in loco qui vocatur Reodford, id est Vadum Arundinis, venit ad regem qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a vulneribus quae ei inflicta fuerant praelianti in insula Vecta, postulavitque ab eo ut, si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui. Concessit rex, et ipse instructos eos verbo veritatis ac fonte salvatoris
ablutos de ingressu regni aeterni certos reddidit. Moxque illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem per quam se ad vitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros. Hoc ergo ordine postquam omnes Britannarum provinciae fidem Christi susceperant, sucepit et insula Vecta, in qua tamen ob aerumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danielem, qui nunc Occidentalium Saxonum et Gavissorum est episcopus, accepit.
7. Diuturnum iam inde de Vecta apud authores silentium ad annum MLXVI quo Tostius regis Haraldi frater cum piraticis e Flandria navigiis in odium fratris invasit, et postquam insulanos sibi tributum solvere coegerat, discessit. Paucis post annis, ut in vetusto libro prioratus Caersbroke quem dominus Robertus Gloverus Somerset, qui antiquitatis genealogicae quasi solem in manibus gestavit, mihi ostendit, legitur, Quemadmodum Guilielmus Bastardus conquisivit Angliam, ita Guilielmus filius Osberni (qui eius marescallus et comes Herefordiae) Vectam insulam conquisivit primusque Vectae dominus erat. Longo deinde intereiecto tempore Galli anno MCCCLXXVII ex improviso delati invaserunt et diripuerunt, iidemque anno MCCCCIII frustra sunt adorti et a littore fortiter repulsi, ut patrum memoria regnante Henrico Octavo cum triremes
Gallicae unum et alterum tuguriolum incenderent.
8. Quod ad dominos attinet, postquam Guilielmus Fitz-Osbern statim bello Flandrico occisus filiusque Rogerus proscriptus et in exilium eiectus esset, in regiam potestatem devenit, Henricusque Primus rex Angliae Richardo de Ridvers (qui Redvers etiam et De Ripariis) Devoniae comiti hanc insulam donavit, et simul feodum villae Ecclesiae Christi. Ubi, uti apud Caresbrooke, castella Richardus ille construxit, verum filius eius Baldwinus turbulentis regis Stephani temporibus, cum tot erant in Anglia tyranni quot castellorum domini, qui singuli sibi ius pecuniae signandae et alia maiestatis iura sibi vendicarunt, hinc a Stephano erat exturbatus. Posteri eius tamen avitium ius recuperarunt, quorum seriem genealogicam iam ante perteximus ubi de Devoniae comitibus plene egimus. Tandem vero Isabello vidua Guilielmi de Fortibus comitis Abelmarlae et Holdernensiae, soror et haeres Baldwini ultimi Devoniae comitis ex hac familia, aegre exorata omne ius suum in regem Edwardum Primum per chartam transcripsit. Iam inde insulam tenuerunt reges Angliae atque Henricus de Bello-Campo comes Warwicensis, a rege Henrico, cui charissimus erat, coronatus est in regem de Wight, et postea nominatus primus comes totus Angliae. Sed cum illo novus hic et insolitus titulus omnino evanuit. Postea Richardus Widevile comes de Rivers ab Edwardo Quarto dominus insulae Vectae salutatus et Reginaldus Bray ab Henrico Septimo, cui in deliciis erat, in firmam (sic iurisconsulti loquuntur) pro trecentis marcis annuatim persolvendis accepit. Nobilemque praeter hos dominos habuit familiam que De Insulae sive Lisle denominata, ex qua regnante Edwardo Secundo quidam evocatus erat ad parlamentaria comitia nomine Ioannis de Insula Vecta.