Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
ERAGRATIS iam ordine Coritanorum regionibus, qui proxime ad occiduam solis plagam fuerunt, Cornabii sive Cornavii sunt perlustrandi, quorum ἔτυμον excutiant alii. Vim verbi in aliud atque aliud ducere possum, sed cum ex illis nullum loci naturae, populique ingenio respondeat, furcillis malim eiicere quam his nostris commentariolis intexere. Quod igitur instituti est, provincias quas Cornavii ex Ptolemai descriptione tenuisse videntur seorsim percurram, videlicet Warwickshire, Worcestershire, Staffordshire, Shropshire et Cheshire. In quibus nullum Cornaviorum nominis vestigium hodie superest, licet hoc nomen ad inclinatum usque Romanorum imperium permansisse videatur. Sub posterioribus enim imperatoribus Cornaviorum numeri et turmae meruerunt, ut videre est in Libro Notitiarum.
ARWICENSIS pagus, qui Anglo-Saxonibus, uti nobis, Warwickshire, ab ortivo cardine Northantonensibus, Leicestrensibus, et via militari quam dixi, ab australi Oxoniensibus et Glocestrensibus, ab occiduo maxima ea parte Wigorniensibus, et a septentrione Staffordiensibus finitus, in duas distinguitur partes, in Feldon scilicet et Woodland, id est in regionem campestrum et sylvestrem. Quas Avona flumen oblique per mediam regionem ab ortu aestivo in occasum brumalem defluens quodammodo seiungit.
2. Feldon cis Avonam ad austrum campestri iacet planitie, frugibusque et virenti gramine laeta prospectum amoenitate plenissimum despectantibus e colle quam Edghill vocant praebet, Qua vero hic collis iuxta Warmington desinit vallum militare rotundum satis magnum vidimus, quod ut ad genus alia opinemur in usum non longi temporis, ingruentibus olim hostibus, factum fuisse. Ex rubente autem hic terra Rodway, Rodley, et pars magna vallis ipsius The Valle of Red-horse nuncupatur, a forma equi in colle ruffescente iuxta Pillerton a rusticis excisa. In hac parte memoranda sunt Shipston et Kinton, alterum ovium, alterum vaccarum forum iam olim, unde et nomina invenerunt, Compton in the Hole ita appellatum quod sub collibus in convalle lateat, suas tamen habet amoenitates, et unde inclyta familia nomen traxit, e qua Henricum Comptum ad baronis dignitatem anno reparatae salutis CIↃDLXXII augustissima regina Elizabetha provexit. Wormleighton ovium pastura nobilis, sed nobilior Robertum
ex quo clarissimum virum Ioannem Spencer de quo iam diximus baronem Spencer de Wormeleighton rex Iacobus creaverit. Shugbury ubi astroites lapides reperiuntur, quos loci domini de Shugbury dicti in suum digma gentilitium transtulerunt. Southam mercatus haud ignotus et frequens, nec non Leamington a Leamo fluviolo qui hanc partem pererrat sic dictum, ubi fons salsus
ebullit. Vehindon, nunc Long Ichingdon, et Harbury. Nec alio sane nomine haec duo memoranda sunt quam quod inter ea Fremundus Offae regis filius ex insidiis nefarie olim occisus fuerit, vir magni nominis et singularis in Deum pietatis, cui nihil aliud invidiam conflavit quam quod infoelici tempore foelicibus auspiciis hostium audaciam contudisset. Quod tamen eius fatum in maiorem illi gloriam cessit. Nam sepultus ad Offae patris palatium (Off Church nunc dicitur) posteritati adhuc superstes est, utpote qui inter indigites relatus divinos honores apud multitudinem meruit, vitaque eius carmine satis eleganti ab antiquo scriptore descripta, e qua non sit piaculum hos pauculos versus subiungere de homicida qui regnandi libidine percitus illum sustulit:
Non sperans, vivo Fremundo, regis honore
Optato se posse frui, molitur in eius
Immeritam tacito mortem, gladioque profanus
Irruit exerto servus, dominique iacentis
Tale nihil veritum saevo caput amputat ictu.
Talis apud Wydford Fremundum palma coronat,
Dum simulet sontes occidet et occidit insons.
3. Haec in Feldon sive campestri parte, quam (nec omittere decet) via illa antiqua Fosse transverse intersecat, cuius agger in pascuis iam deviis cernitur prope Chesterton habitationem pervetustae familiae Peitorum, et qua fuit Guilielmus ille Peito Franciscani ordinis quem cardinalem et Angliae legatum in invidiam cardinalis Poli Paulus Quartus pontifex Romanus (tantae inerant animis coelestibus irae)
frustra creavit, cum Polum Romam accersisset tanquam depravatae religionis reum. Verum Maria regina, quanquam Romanae ecclesiae devotissima, ita se interposuit, imo opposuit, ut Peito Angliam ingredi prohiberetur et legatina authoritas integra Polo relinqueretur. Nescio an hic memorare intersit quod regnante Edwardo Quarto quidam scriptis libris conquesti sint Avaritiam in hoc tractu ovium gregibus tanquam copiis contractis villas frequentes obsedisse, agricolis abactis expugnasse, et tanta cum clade excidisse ut ex illis vir eo aevo doctus cum poeta exclamaret:
Quid facerent hostes capta crudelius urbe?
4. Ad Avonem vero flumen ubi adhuc exilis hunc comitatum subintrat Rugby se primo offert laniis forum frequentissimum, deinde Newenham Regis ad alteram fluminis ripam, ubi tres fontes alumine, ut videtur, percolati erumpunt, quorum aqua lacteo colore et sapore calculo mederi perhibetur: urinam certe copiose ciet, vulnera statim consolidat et sanat, cumque sale hausta laxat, cum saccharo astringit. Tunc Bagginton quod suum castrum habuit, et ad Bagottos nobilem inprimis familiam quondam spectavit. A quo parvo abest intervallo Stoneley, ubi monasteriolum fundavit rex Henricus Secundus, et ex opposito castellum olim fuit ad Avonam, Stonely-holme dictum, in Holmehull constructum, quod diritum dum Danica bellorum flamma Angliam sub Canuto involveret.
5. Praecipuum deinde totius comitatus opidum allabitur Avona, quod nos Warwicke vocamus, Saxones Warryngwic, Ninnius
et Britanni Caer Cuaruic, et Caer Leon. Quae omnia nomina, cuum a guarth Britannica dictione, quae praesidium significat, vel a legionibus quae locorum defensioni imponebantur, profluxisse videantur, quodammodo persuaserunt (quamvis ego potius scepticus quam criticus in etymologiis esse malim) hoc illud opidum esse quod Praesidium Romanis in Britannia dicebatur, ubi, ut est in Provinciarum Notitia, praefectus equitum Dalmatarum sub dispositione ducis Britanniarum egit. Haec cohors ex Dalmatia scripta fuit et, ut obiter notem, ea erat provida Romanorum prudentia ut in provinciis externos milites per praesidia disponerent, quibus cum indigenis ob morum et linguae diversitatem nulla potuit esse conspiratio. Nam (ut scribit ille)
gentes servitutis fraenis non assuetae facile alias ab imposito iugo resiliunt. Hinc militarunt in Britannia ex Africa Mauri, ex Hispania Astures et Vettones, e Germania Batavi, Nervii, Tungri, Turnacenses, e Gallia Lingones, Morini, et aliunde Dalmatae, Thraces, Alani, &c. ut suis locis dicemus. Sed ad rem. Ne quis existimet Britannos guarth illud a Francis hausisse, cum origine Hebraica sit (si Lazio credatur),
et in ea plurimae nationes consenserint. Sed hoc praesidium fuisset et annalium nostrorum authoritas docet, qui Romanas legiones hic consedisse memorant, et ipse etiam situs in provinciae pene umbilico innuit. Aequali enim spatio hinc ab orientali Norfolciae, illinc ab occidentali Cambriae littore disiungitur, cuiusmodi situm Praesidium Corsicae opidum in ipsa media insula positum obtinuit. Nec mirum se praesidium et militum stationem hic Romani habuerint, cum Avonae flumini rupe satis praerupta emineat, et omnis aditus ex ipso saxo sint effossi. Moenibus et fossis munitum fuisse apparet, castrum vero et natura et opera firmissimum Warwicensium comitum olim sedem ad africum praetendit, opidumque ipsum aedificis speciosis est exornatum, plurimumque debet Ethelfledae Mericorum dominae, quae labefactatum anno Christi DCCCCXI restauravit. Sub Normannorum etiam ingressum statu erat satis florenti, pluresque (ut vocant) burgenses habuit, e quibus duodecim Angliae reges in bellum comitari (sic in regis Guilielmi Primi libro scribitur) tenebantur. Qui monitus non ibat, centum solidis regi emendabat, si vero per mare ibat rex contra hostes, vel quatuor botesuenas vel quatuor libras denariarum mittebant. In hoc burgo rex habet in dominio suo CXIII, burgenses et barones regis habent CXII. Rogerus secundus Normannico sanguine Warwici comes pulcherrimum Beatae Mariae templum in ipso opidi sinu postea contruxit, quod Beauchampi sive de Bellocampo qui successerunt suis sepulchris condecorarunt, praecipue vero Bellocamporum ultimus comes Warwicensis Richardus et Normanniae praefectus, qui Rothomagi CIↃCCCCXXXIX fatis concessit, et magnifico funere elatus in hoc conditur.
6. Iuxta Warwicum ad aquilonem Blacklow collis cernitur, in quo Petrus de Gaveston quem rex Edwardus Secundus ex humili loco in Cornubiae comitem evexerat a regni proceribus capite obtruncatus fuit. Principis enim gratia et fortunae indulgentia tantam sibi licentiam usurpavit ut cum regis animum corrupisset, optimum quemque contemneret, et in omnium fortunas insolenter involaret, et homo vafer et veterator principis et procerum animos dissociaret.
7. Sub hoc ad Avonem flumen Guycliffe alias Gibcliffe sedet, nunc Thomae dew Bellofogo sive Beaufot ex veteri Normannica prosapia habitatio, et quae ipsa sedes est amoenitatis. Nemusculum ibi est opacum, fontes limpidi et gemmei, antra muscosa, prata semper verna, rivi levis et susurrans per saxa discursus, nec non solitudo et quies Musis amicissima. Hic Guidonem Warwicensem decantatum illum heroem post multos exantlatos labores sacellum construxisse, hermeticam vitam duxisse, et tandem sepultum fuisse ferunt. Prudentiores tamen locum illum a Guidone de Bellocampo memoria multo recentiori nomen adsumpsisse existimant, et certum est Richardum de Bellocampo Warwicensem comitem sacellum S. Margaretae hic instaurasse, statuamque giganteam Guidonis illius erexisse.
8. Plenior hinc Avona defertur per Charlcott nobilis et equestris familiae Luciorum habitationem, quae a Charlcottis iam olim ad illos haereditario quasi transmigravit, qui ad pauperes et peregrinos suscipiendos domum religiosam pio instituto ad Thellisford posuerunt, Thelley enim fluviolus dictus erat per Comptom Murdac olim Mordacorum, nunc equestris familiae Vernaiorum, et hanc Tellisford Avonam petit, qui Stratford mox allabitur emporiolum non elegans, quod duobus suis alumnis omnem dignitatem debet, Ioanni de Stratford archiepiscopo Cantuariensi, qui templum posuit, et Hugoni Clopton praetori Londinensi, qui Avona pontem saxeum quatuordecim fornicibus subnixum non sine maximis impensis induxit. Hic frater natu minor erat ex antiqua familia quae a Clopton manerio adiacenti hoc cognomen mutuata, ex quo Walterus de Coksfeld, dictus marescallus miles, ad Clopton sibi et suis certam sedem defixerat. Horum haereditas nostro tempore ad duas sorores cohaeredes descendit, quarum altera enupta Georgio Carew equiti clarissimo serenissimae reginae Annae procamerario, quem titulo baronis Carew de Clopton rex Iacobus ornavit, et ergo vel hoc nomine memoro, quod venerandae antiquitatis sit summus admirator. Nec aliud ad suas ripas praeter Bitford, mercatum, et rusticanos viculos videt Avonia iamiam Wigorniensis aditurus.
9. Sylvestrem regionem nunc perlustremus, quae trans Avonam flumen ad septentriones expanditur spatio multo maiori, maximam partem nemoribus insessa, nec tamen sine pascuis, arvis, et variis ferri venis. Haec ut hodie Woodland, id est Regio Sylvestris, ita etiam Arden antiquiori nomine olim dicebatur, verum eadem plane, ut ego existimo, significatione. Arden enim priscis Britannis et Gallis sylvam significasse videtur, cum in Gallia sylvam maximam Arden, opidum in Flandria iuxta alteram sylvam Ardenburg, et celebratam illam Angliae sylvam truncato vocabulo den nominari videamus. ut Dianam illam taceam quae in antiquis Galliae inscriptionibus Arduvena et Ardoina, id est, si quid ego video, sylvestris et eadem fuit quae Italiae inscriptionibus Nemorensis nominata. Ex hac Turkillus de Arden, qui hic floruit, mago honore sub Henrici Primo nomen assumpsit, et propago eius admodum clara longe per Angliam succedentibus annis est diffusa. Occiduum huius latus Arrow fluvius ut se socium Avonae coniungat per Studly, castrum quondam Ioannis filii Corbutionis properat. An vero a velocitate sic dictus fuerit, ut Tigris Mesopotamiae (arrow enim nobis sagittam, ut tigris Persis denotat), vel contra a lento cursu quod ara priscis Gallis et Britannis significavit, viderint alii. Huic adsidet Coughton, Throckmortonorum equestris familiae praecipua sedes, quae numerosa, admodum clara et splendidis ingenis foecunda in hoc tractu praecipue floruit, ex quo nuptias cum haerede de Speney contraxit. Haud multum hinc abest Ousley, quae suis etiam dominis quondam insignis, Butleris scilicet, baronibus de Wem, a quibus haereditario ad Fererarios de Ousley dictos est devoluta. Quorum haereditas brevi inter Ioannem dominum de Greistocke et Radulphum Nevill dispertita fuit. Inferius ad Arrow posita est Beauchampscourt a barone de Bellecampo de Powik denominatum, a quo per filiam unicam Edwardi Willoughbey filii Roberti Willoughbey baronis Broke ad Fulconem Grevill virum et equestri dignitate et naturae facilitate clarissimum devenit, cuius unicus filius eodem itidem nomine, ita verae virtuti et germanae nobilitati se consecravit, ut animi noblitate gens longe exuperet, cuiusque in me maximus meritis etsi dignas gratias nec animus meus aperire nec illustrare possit, loquens tacensque tamen gratias et agam et habebo.
10. Sub hoc in Arrow influit Alne sive Alenus, qui inter sylvas cursum agens Hemby mercatorium opidulum subluit, cui castrum adiunctum habuit familia de Monteforti, qui magni nominis nobiles, quod ab amoeno in mediis sylvis situ Belldesert Gallico nomine dixerunt, sed hoc nunc suis ruderibus inhumatum disparuit. Genus his erat non ab Almaria Montefortiorum familia, sed a Turstano de Bastanberg Normanno, haereditas vero tandem per filias demigravit ad Barones de Sudley et Frevillos. Ad Arrowi vero et Aleni huius confluentes vidimus Aulcester, Matthaeo Pariensi Allencester, et rectius, quod celebratissimum et antiquissimum esse contendunt incolae, unde Ouldcester dictum volunt. Hic (ut in veteri inquisitione legitur) erat burgus francus domini Henrici Primi, et idem rex dedit illum burgum Roberto Corbet pro servitio suo, et cum idem Robertus obiit, descendit per descensum domino Wilielmo de Botereux et domini Petro filio Herberti, et cum Willielmus de Botereux obiit, descendit illa medietas villatae in manum domini Reginaldi de Botereux per descensum sicut haeredi qui nunc tenet, et cum Petrus filius Herberti obiit, descendit illa medietas in manum Herberti filii Petri. Qui <Herbertus>
dedit Roberto de Chaundoys. Nunc autem e maximo opido in exiguum rerum venalium mercatum decrevit, sed frumentariis nundinis celebratissimum. Superius inter nemora, quae iam rarescunt, sunt Wroxhall, ubi monasteriolum sive prioratum posuit Hugo de Hatton, Badesley olim Clintoniorum, nunc Ferrariorum, et Balshall quondam Templariorum praeceptoria, quam illis Rogerus de Mobray donavit, cuius tanta fuit in Templariorum ordinem munificentia ut communi consilio decreverunt quod ipse cuicunque fratrum si quid in ordinis instituta peccasset et coram ipso crimen agnosceret, remitteret et condonaret. Militesque ordinis S. Ioannis Hierosolymitani, quibus Templariorum possessiones in Anglia fuerunt assignatae (Deo enim sacrata prophanare maiores nostri tunc temporis piaculum existimarunt) concesserunt gratudinis ergo Ioanni Mowbray de Axeholme successori illius Rogeri, ut ipse et successores sui in singulis ipsorum conventibus honore a regibus secundo semper exciperetur.
11. Magis ad ortum aestivum, ubi rivuli coeuntes lacum inter vivaria diffundunt, qui statim ripis coercitus canalem agit, Kenelworth, olim Kenelworda vulgo sed corrupte Killingworth, apponitur, et inde denominatur castrum amplissimum, pulcherrimum, munitissimum, vivariis circumseptum, quod nec Kenulphus nec Kenelmus nec Kineglisus construxit, ut somniant nonnulli, sed Galfridus Clinton Henrico Primo a cubiculis et eius filius (ut prolatis tabellis ostendi possit), cum ecclesiam canonicis regularibus ibi prius fundasset. Verum huius pronepos Henricus cum prole careret, Henrico Tertio regi divendidit, qui cum Aeleonora sorore Simoni de Monteforti Leicestriae comiti in dotem assignavit. Statimque inter eos facta animorum alienatione et disiunctione, Simone comite in bello baronico post funestissimas turbas sublato, sex mensium obsidionem pertulit, demumque se in deditione Henrico Tertio commisit, qui hoc castrum in haereditatem familiae Lancastrensis adscripsit. Qua tempestate promulgatum hinc edictum quod nostri iurisperiti Dictum de Kenelworth vocitant, quo sancitum fuit ut singuli qui contra regem arma tulissent, solverent quantum terrae eorum valuerint per quinque annos &c.,
salutari severitate sine sanguine contra seditiosos qui in publicum exitiosi nihil spei nisi per discordias tunc temporis habuerunt. Nuper vero ex regina Elizabethae munificentia sedes erat Roberti Dudlaei comitis Leicestrensis, qui ad allud instaurandum et ornandum nihil non fecit, adeo ut sive aedificiorum splendorem sive vivariorum amplitudinem spectes, inter Angliae castra in tertiis consistere quasi dedignetur.
12. Hunc ut ordinem quo iter ipse habui persequar, Solyhill vidi, sed in eo praeter ecclesiam nihil visu dignum, deinde Bremicham, incolis infertum et incudibus resonans, sunt enim plurimi fabri ferrarii. Pars eius inferior aquis permadet, superior pulchris aedificiis surgit, in cuius non ultima laude posuerim quod nobilis et bellicosa Bremichamorum in Hibernia familia hinc suam originem et nomen dixerit. Inde in extremo huius agri ad boream margine Sutton Colfeild loco saltuoso et ingrato Ioannem Vois episcopum Exoniensem alumnum suum praedicat, qui opidulum iam diu intermortuum (regnante Henrico III) aedificiis, privilegiis, et ludo literario excitavit. Hinc descendendo in austrum veni ad Coleshull, olim Clintonorum, et huic vicinum Maxstock castrum, quod Limseios qui domini de Wolverely Odingsellos e Flandria oriundos, et Clintonos, qui clarissimi fuerunt in hoc agro, perpetua quasi serie haereditariae successionis dominos agnovit.
13. Inferius in medio sylvestris huius regionis Coventrey sedet, a conventu dicta, ut credimus, cum eiusmodi conventum nos nostra lingua covent et covenn appellemus, et saepius in historia nostris et pontificum decretis Conventria dicatur, ut in illo,
Vel non est compos sui episcopus Covenetrensis, vel nimis videtur a se scientiam repulisse. Sunt tamen qui a fluviolo illo interfluente et hodie Shirburn dicto, et in antiqua prioratus charta Cuentford concipitur nomen desumptum volunt. Undecunque appellatio sit facta, superiori seculo laneis et pileis conficiendis ditata, unicum fuit harum regionum emporium et plusquam mediterranea frequens, utpote urbs percommodo situ, ampla, nitida, moenibus munita firmis, et aedificiis exculta pulcherrimis, inter quae duo rari operis contigua et quasi aemula exsurgunt templa, alterum sanctae Trinitati, alterum Michaeli sacrum. Ex intima tamen antiquitate nihil habet, omnium vero antiquissimum videtur fuisse monasterium sive prioratus, cuius parietinas iuxta illa templa vidimus quod sanctimonialibus Canutus rex fundavit, quibus paulo post eiectis anno CIƆXL ampliavit et quasi de novo construxit Leofricus Merciorum comes tanto auri et argenti spectaculo (Malmesburiensis verbis utor)
ut angusti viderentur ipsi parietes ecclesiae thesaurorum receptaculis, miraculo porro visentium oculis, ex una enim trabe 50 argenti marca fuerunt erasae. Tantoque ditavit patrimonio ut Robertus de Limseio Lichfeldensis et Cestrensis episcopus huc sedem quasi ad Lydiam arenam transferret, ut (sic enim scribit Malmesburiensis ille) ex ipsis ecclesiae gazis surriperet, unde regis manum imperet, unde papae occupationes falleret, unde Romanorum aviditati arriperet. Verum sedes haec post paucos annos Lichfeldiam remigravit, ita tamen ut unus idemque episcopus Coventrensis et Lichfeldensis diceretur. Primus huius urbis dominus (quod novimus) fuit Leofricus ise qui in cives commotior gravissimis illos tributi oppressit, quae nulla alia lege laxari voluit, Godiva uxore obnixe intercedente,
nisi ipsa nuda frequentissimam urbis partem obequitaret, quod promisissimis suis capillis obtecta, a nemine, si fides sit vulgo, visa praestitit, et Coventrenses suos multis pensitationibus in perpetuum exsolvit. A Leofrico per Luciam eius ex Algaro filio neptem in Cestrensium comitum possessionem pervenit, nupserat enim illa Ranulpho eius nominis primi et tertio ex hac stirpe comiti Cestriae, qui easdem quas habuit Lincolnia libertates Coventriae indulsit, magnamque urbis partem monachis donavit, reliquam et Cichmore, quod praedium est dominicum sub urbe, sibi et suis reservavit. Quibus defunctis, cum nulla mascula prole superstite, haereditas inter sorores in partes diduceretur, Coventria ad Rogerum de Mon-alto sive Monthault mediate per Arundeliae comites descendit. Cuius e filio nepos Robertus omne ius suum concessit pro defectu masculorum de corpore, Isabellae reginae matri regis (Edwardi scilicet Tertii) tenenda tota vita ipsius reginae, et post eius decessum remanere Ioanni de Eltham fratri regis et haeredibus de corpore suo procreatus, pro defectu remamnere Edwardo regi Angliae &c,. Sic enim habetur in fine anno secundo Edwardi Tertii, Ioannes autem de Eltham postea Cornubiae comes creatus, et hic locus Cornubiae comitatuis adiunctus. Iam inde inprimis floruit, reges varias immunitates dederunt, praecipue Edwardus Tertius qui praetorem duosque ballivos eligere permisit, et Henricus Sextus qui, aliquot vicinis oppidulis adiunctis, concessit ut Integer comitatus per se corporatus (ipsius chartae verbis loquor) in re et nomine esset, distinctusque a comitatu de Warwick. Quo tempore pro ballivis duos instituit vicecomites, firmissimisque moenibus cives urbem obvallare coeperunt, in quibus sunt portae pulcherrimae, et ad illam qua Gofford dicta, ingenios
spatulare apri immanis spectatur, quem vel Guidonem Warwicensem vel Dianam Nemorensem inter venerandum peremisse putes, cum puteum illum sive stagnum eruncasset quod hodie Swinsewell Polle, sed olim Swineswell appellatum fuisse antiquarum chartarum probat authoritas. Quod ad longitudinem attinet, XV partibus, LII scrupulis, quod ad latitudinem LII gradibus XXV scrupulis definitur. Hactenus de Coventriae, quae tamen non a me (ut libens agnoscam per quem profeci), sed ab Henrico Ferrario de Baddesley viro cum generis splendore tum antiquitatis cognitione laudatissimo, et vere amicissimo, qui mihi hic et alibi erranti semper viam comiter monstravit, et quasi lumen de suo lumine accendit.
14. Iuxta Coventriam ad boream Ausley castrum quondam Hastringorum, qui domini Abergevennae fuerunt, et Brand olim Verdoniorum locantur, ad ortum Caloughdon, vulgo Caledon, locum habet, antiqua sedes baronum Segrave, a quibus ad barones de Berkley per alteram filiam Thomae Mowbraii Norfolciae ducis descendit. Segravii hi, ex quo Stephanus iustitiarius Angliae fuit, baronum honore claruerunt, Chaucumborum haereditatem adierunt, quorum etiam insignia iam inde usurparunt, leonem scilicet argenteum
insurgentem et auro coronatum in clypeo nigro. Ultimus vero Ioannes Margaretam ducissam Norfolciae Thomae de Brotherton filiam duxit, filiamque progenuit Elizabetham, quae marescelli Angliae dignitatem et ducis Norfolciae titulum in Mowbraiorum familiam intulit. Brinklo etiam non multum hic abest, ubi castrum erat antiquum Mowbraiorum, ad quod multa circumvicina praedia spectarunt, sed huius etiam rudera temporis vetustas prorsus erasit, ut etiam monasterii Combe quod Camvilli et Mowbraii possessionibus dotarunt, et e cuius cineribus pulchrae Harringtoniorum aedes hoc in loco surrexerunt. In ortum tendenti statim se Cester Over, Grevilliorum de quo ante obiter egi, iuxta quam via militaris Romanorum Watlingstreeet in septentriones hunc comitatum a Leicestrensi interdividens procurrit per Highcrosse, de qua iam diximus, prope Nonn Eaton,
quae olim Eaton dicebatur, sed cum Amicia Roberti Bossu Leicestrensis comitis uxor, ut scribit Henricus Knighton, sanctimonialium monasterium fundasset, in qua ipsa facta sanctimonialis, a sanctimonialibus Noun Eaton appellari coepit. Magnaque erat superioribus seculis celebritate ob sanctimoniam sacrarum virginum, quae ibi precibus assiduae bene vivendi exemplum praebuerunt. Sub hoc Asteley castrum quondam floruit familiae de Asteley sedes primaria, cuius tandem haeres fuit data in uxorem secundam Reginaldo Grey domino de Ruthin, e quam prognati sunt Greii Dorsettiae marchiones, quorum nonnulli in nitidissimo collegio hic inhumati fuerunt.
15. Paulo supra ad Watlingstreet, sic militarem Romanorum viam cum vulgo vocamus, ubi ponte saxeo Anker fluvius iniungitur Manduessedum oppidum longe vetustissimum ab Antonino memoratum locum habuit, quod suo nomine non omnino viduatum, nunc Mancester dicitur, Ninnii catologo Caer Mancegued. Quod nomen cum lapidicina adiacet, e qua structiles lapides effodiuntur, a lapidibus effossis et excisis impositum suspicari liceat. E Britannicae enim linguae glossariis main lapidis et fosswad provinciali lingua effodiendi significationem habere docemur, que coniuncta
antiquum illud nomen Manduessedum satis expresse referre videantur. Quantum autem et qualecunque olim fuerit, viculus hodie perexiguus vix quatuordecim aediculas numerat, et nihil antiquum praeter molem antiquam ostendit, quam Oldbury, i. e. Antiquus Burgus, dicunt. Hinc enim Atherstone mercatus frequens, ubi fraterculorum aedes in capellam conversae, quae tamen ecclesiam de Mancester, ut matrem agnoscit, illinc Nonn Eaton sua vicinitate exhauserunt. Atherstoniae contiguum Merivall, i. e. Vallis Hilaris, ubi Deo et Beatae Virgini monasterium erexit Robertus de Ferrariis, in quo ipse corio bubalino iniectus sepulturae traditus. Ultra haec ad boream est Pollesworth, ubi sacris virginibus Modwena virgo Hibernica insigni sanctitatis opinione coenobium construxit, quod Richardus Mormion vir nobilis instauravit, qui suum habuit castrum in vicinia ad Stippershull. Iuxta etiam Saxonico seculo floruit, quod nunc vere evanuit. Secandunum, hodie Seckington, ubi Aethelbaldus Merciorum rex intestino bello anno salutis DCCLXIX a Bearedo transfossus occubuit, et mox Bearedus ab Offa peremptus, eo scelere quo regnum invasit subito amisit.
16. Warwickenses comites iam sunt recensendi. Ut enim omittam Guarum, Morindum, Guidonem Angliae tympanum et eius notae alios quos foecunda ingenua uno partu nobis enixa sunt, Henricus Rogeri de Bellomonte filius, Roberti comitis Mellenti frater, primus fuit e Normannico genere comes, qui Margaretam filiam Aernulfi de Hesdin comitis Perticensis potentissimi viri sibi in uxorem iunxerat. Ex hac familia hunc honorem gesserunt Rogerus filius Henrici, Guilielmus filius Rogeri, qui obiit tricesimo regis Henrici Secundi. Walleranus frater eius, Henricus filius Wallerani, Thomas filius eius, qui vicesimo sexto regis Henrici III mortuus sine sobole, Margeria sorore superstitite, quae Warwici comitissa obiit sterilis, cuius tamen duo mariti primum Ioannes Marescallus, deinde Ioannes de Placetis uxorio iure et principis gratia in comitum Warwicensium honorem ascenderunt.
His autem sine prole ex illa Margeria defunctis, Wallerandus Margeriae patruus surrogatus est. Illo sine sobole mortuo, soror eius Alicia haereditatem adit. Postea Guilielmus eius filius, Maledoctus, Malduit, et Manduit dictus de Haslap, qui sine liberis e vita decessit. Isabella autem Guilelmi Maledocti soror Guilielmo de Bellocampo sive Beauchamp baroni de Elmesley collocata Warwicensem titulum in Beauchamporum familiam intulit. Qui (si me non fallo) quod ex Ursi d’ Abtot filia fuerunt prognati, ursum pro symbolo usuparunt et posteris reliquerunt. Ex hac stirpe sex floruerunt comites et dux unus, Guilielmus Isabellae filius, Ioannes, Guido, Thomas Thomas iunior, Richardus et Henricus, cui novo exemplo concessit rex Henricus Sextus
ut primus et praecipuus esset Angliae comes, et hoc titulo uteretur, Henricus praecomes totius Angliae et comes Warwici, Vectae insulae regulum dixit, posteaque in ducem Warwici creavit, et expressis diplomatis verbis concessit, ut haberet sedem in parlamentis et alibi proximam duci Norfolciae et ante ducem Bucchinghamiae. Huic nata est unica filia Anna quae in inquisitionibus Warwici comitissa dicitur, et teneris annis obiit. Successoremque habuit Richardum Nevill (qui sororem ducis illius Warwici duxerat), virum invicto animo sed fluitante fide, fortunae quodammodo pilam. Qui non rex regibus fuit superior, utique qui Henricum Sextum benignissimum sibi principem regno spoliavit, Edwardum Quartum in solio regio collocavit, deinde deturbavit, Henricum Sextum ad arbitria rerum denuo revocavit, Angliamque luctuosissimo civilis belli incendio involvit, quod ipse suo sanguine tandem vix restinxit. Edwardus huius e filia altera et Georgio duce Clarentiae nepos successit, quem puerulum et insontem in suam et suorum securitatem capite plexit Henricus Septimus. Iacuit deinde ille titulus qui Henrico Octavo formidulosus fuit ob turbas quas Richardus ille Nevill regum flagellum dederat, donec Edwardus Sextus Ioanni Dudleio genus a Beauchampis repetenti detulerit, qui (ut iam dictus Richardus) vertere sceptra molitus sub Maria regina profundam ambitionem capite luit. Filii autem eius primum Ioannes, cum iam pater esset dux Northumbriae, recepta consuetudine hoc titulo paulisper est usus, et postea Ambrosius bellica virtute et naturae facilitate ornatissimus reginae Elizabethae benignitate illam patris dignitatem nostra memoria recepit, cum magna laude gessit, et sine liberis diem obiit.
In hoc comitatu sunt ecclesiae parochiales 158.
![]()
ORNAVIORUM regio altera mutato nunc nomine, Wigorniensis comitatus Latine, Wireceasterscyre Anglo-Saxonice a primario opido, Worchestershire vulgo dicitur, cuius incolae cum circumvicinis Baedae aetate priusquam Anglia in comitatus describeretur Wiccii vocabantur. Quod nomen si a sinuoso flumine quod accolunt non sit inditum (fluminis enim sinus wic, ut iam diximus, vocarunt Saxones), a salinis factum videatur, quas wiches prisci Angli sua lingua nominarunt. Salinae enim hic sunt nobilissimae, pluresque salsi fontes saepius reperti, qui tamen obstructi eo quod cautum (ut antiquis schydis legitur) uno solummodo loco salem excoqui, ut sylvis sit prospectum. Nec mirum utique sit a salinis loca denominari, cum plurima passim in singulis regionibus occurrant, et maiores nostri Germani, ut author est Tacitus, huiusmodi loca proxime propinquare coelo, preces mortalium a diis nusquam propius exaudiri religiosi crediderint.
2. Haec regio cui collimitant ab ortu Warwicenses, a meridie Glocestrenses, ob occasu Herefordenses et Salopienses, atque ab aquilone Staffordienses, ut uno verbo dicam, coelum et solum adeo propitium habet ut salubritate et ubertate vicinis non concedat: pyrorumque si qua alia inprimis ferax quae, licet delicatulis minus sunt grata et fugaciora, ex eorum tamen vinoso succo fictitium vinum pyrry dictum conficiunt, quo plurimum utuntur, quamvis sit, ut id genus alia, et frigidum et flatulentum. Nec ab aqua sane minus est foelix, gratissima enim ubique sunt flumina, quae pisces delicatiores affatim suppeditant. Ut enim quae obscurioris sunt notae omittam, per mediam regionem a septentrione in meridiem foecundantem alveum intendit Sabrina flumen nobilissimum, et partem australem perfundit Avona, qui a Warwicensibus descendit ut Sabrinam adeat.
3. Sabrina primum in ipso ingressu inter Kidderminster et Beawdley interlabitur. Hoc a bello situ merito sic dictum, amoenissime in declivi colle flumini ad occasum impendet, nuper suspicienda arborum proceritate in Wyre saltu adiuncto, quae iam fere evanuerunt, notum. Unde poeta noster antiquarius Lelandus:
Delitium rerum Bellus Locus undique floret,
Fronde coronatus Virianae tempora sylvae.
Nunc vero sua tantum amoenitate et elegantia, nec non regiis aedibus Tikenhall, quas in Arthuri principis secessum construxit Henricus Septimus celebratum opidulum. Illud autem Kidderminster e regione ad ortum, sed a ripa remotius, quod etiam Kidleminster dictum, opidum sane nitidum et rerum venalium forum inprimis frequens, Stoure fluviolo interfuso divisum, cui nunc maximo sunt ornamento ecclesia perpulchra in qua ex insigni Cockseiorum stirpe nonnulli inhumati, et speciosae aedes clarae equestris familiae Blountorum ex illis de Kinlett propagatae, olim vero notissimus hic locus dominis suis Bissetis, viris suo saeculo longe amplisssimis, quorum haeredia opima demum inter sorores distracta partim ad barones de Abergevenny devenerunt, partim ad leprosarum domum in agro Wiltoniensi, quam ex sororibus altera elephantiasi ipsa affecta elephantiacis construxit et suo patrimonio locupletavit. Postea baronem suum habuit Ioannem de Beauchamp, qui a Richardo Secundo, cui seneschallus erat hospiti, diplomate baro Beauchamp de Kidderminster erat creatus, et mox a tumultuantibus cum plebe baronibus qui regi charissimos ad reipublicae male administratae rationem reddendam proculcata regis authoritate vocarunt, in regis invidiam cum alis viris clarissimis damnatus et capite fuit obtruncatus.
4. Obliquior inde Sabrina Hertlebury Wigorniensium episcoporum castrum non procul dissitum salutans ad Holt, a sylva densiori sic dictum, quondam Abtotorum, postea Beauchamporum castrum se confert, qui a Guilielmo Beauchamp cognomine Barone Caeco propagati in honoratissimam succreverunt familiam, cuius haereditas per femellas ad Gyse et Peniston tandem devenit. Hinc defluit Sabrina tot fluviatiles murenas alens ut vivarium hoc in loco illis fecisse videatur natura, cuiusmodi olim crescente luxu excogitarunt Romani. Lampreyes a Latinorum lampetra, quasi a lambendis petris vocamus, quae anguillis similes sunt lubricae et nigricantes, prona tamen parte nonnihil caerulei, utroque gutturis latere septenis paribus foraminibus acceptam aequam admittunt, cum branchiis omnino careant. Verno tempore maxime probantur utique suavissimae, aestate namque indurescit nervus interio qui illis pro spina. Delicatiores vero faciunt Itali condimento peculiari: vino enim Cretico necant, nuce myristica os claudunt, foramina totidem gariophillis adimplent, convolutamque in spiras additis avellanis tritis, medulla panis, oleo, vino Cretici, aromatoribusque ad temperatiores prunas certis momentis in tegano sedulo excoquunt. Sed quid mihi cum re coquinaria et Apicio?
![]()
5. Infra Holt orientalem ripam Salwarpo amni adventanti Sabrina patefacit, qui e septentrionali regionis parte promanans per Bromesgrave non ultimae sortis mercatum defluit, haud procul a Grafton inclytae familiae Talbottorum sede, quam rex Henricus Septimus Gilberto Talbott, Ioannis secundi Salopiae comitis filio minori donavit, quem etiam ob bellicam virtutem et eximia prudentiam in Georgiani ordinis societatem cooptavit et Caleto in Gallia praefecit. Hinc Salwarpus ad Droitwich delabur (Durtwich aliqui vocant a salinis et subhumido situ, uti Hyetus Boetiae a lutoso situ dictus), ubi tres fontes gignendo sale foecundi, fluviolo salsedinis experte interfluenti divisi, peculiari naturae dote scaturiunt, e quibus sal purissimus et candidissimus sex quotannis mensibus ab aestivo solstitio ad brumale fornacibus
multis circumpositis excoquitur. Quo opere quanta lignorum vis absumitur, Fekenham Forest densissimus quondam saltus et circumvicinae sylvae, si homines taceant, sua raritate magis magisque indies eloquentur. Si vero Richardum De la Wich episcopum Cicesterenem, qui hunc oriendus, hos fontes suis precibus eduxisse scriberem, vereor ne quibusdam in divinam providentiam iniquior et ad aniles
fabulas propensior viderer. Eo usque tamen provecta est maiorum pia credulitas ut hoc non solum firmiter crediderint, literisque prodiderunt, verum etiam illi divinos quodammodo honores eo nomine detulerint, cum illum ob iuris pontificii scientiam et vitae integritatem in divorum numerum Urbanus IIII solennis apotheosi retulisset. Verum ante hunc Richardum natum de his fontibus sic scripsit Gervasius Tilburiensis, licet non omnino vere: In episcopatu Wigorniensi est villa suburbana Wicham nomine, in qua sub monticuli cuiusdam redice aqua profluit dulcissima. In huius ripa putei numero pauci cernuntur, quorum profunditas modica et aqua salsissima. Cum in cacabis aqua bullitur, densescit in salem albissimum, ferturque ab universa provincia, quod a nativitate Domini usque ad nativitatem Sancti Ioannis Baptistae, salsissima scaturit aqua. Per alteram anni partem subdulcis prorumpit et ad salem inutilis, et, quod mirabilius arbitror, cum ad usum salis †aqua prorumpit oportuni partem,†
vix superexcrescit, et cum tempus advenit salsuginis nulla vicinitate frangitur aquae fluvialis, nec in aliqua propinquitate maris invenitur. Quinetiam in ipsis regiis tabulis quas Domesday dicimus, In Wich sunt octo salinae regis et comitis quae in ipsa hebdomada qua bulliebant et exercebant, in die Veneris reddebant 16 bulliones &c.
6. Non quatuor hinc milliaria delatus est Sabrina quin praecipuam provinciae urbem Worcester sibi appositam lentior quasi demirans praeterfluit, et admiratione sane non indigna est, sive vetustatem sive venustatem spectes. Eius utique meminerint Antoninus sub Branonii nomine, et Ptolemaeus (apud quem librarium incuria suo loco exulat) sub Branogenii, quo nomine etiamnum Caer Wrangon Britannis vocatur, Ninnii catalogo Caer Guorangon et Caer Guorcon, Saxonibus postea Weogareceaster, Wegeornacaester, et Wirecaester, nescio an a Wire nemoroso saltu adiuncto, Latinis Wigornia, quo nomine inter primos, ni male memini, usus est Iosephus Exonensis elegantissimus illius aevi poeta (qui Cornelii Nepotis nomine circumfertur) in his ad Baldwinum Cantuariensem archipraesulem versibus:
In numerum iam crescit honor, te tertia poscit
Infula, iam meminit Wigornia, Cantia discit,
Romanus meditatur apex, et naufraga Petri,
Ductorem in mediis expectat cymba procellis.
7. A Romanis, ut probabile est, condita fuit, cum ad trans-Sabrinos Britannos cohibendos secundum orientalem Sabrinae ripam, uti ad Rheni meridionalem, urbes per intervalla disponerent. Posita est in loco modice acclivi ad flumen, quod turrigero ponte coniungitur, olim Romanorum, ut habet antiqua membranula, superba moenibus, nunc etiam muro satis firmo munita. Sed decus est ab incolis, qui sunt numerosi, humani, et lanificio opulenti, ab aedificiorum nitore, a templorum numero, et maxime a sede episcopali quam Sexuulfus Merciorum episcopus anno Christi DCLXXX constituit, constructa ad australem urbis partem ecclesia cahedrali, quae saepius reparata et ab episcopis et monachis paulatim producta ad occasum, fere usque ad Sabrina ripam. Speciosum sane et magnificum est aedificium, monumentis Ioannis regis, Arthuri principis Walliae, et quorundam Beauchamporum nobile, doctissimisque viris (praebendarios vocant) collegium non minus inclytum quam olim fuit monachorum monasterium aut presbyterorum coenobium. In hoc enim statim a fundatione collocati erant, ut in reliquis Angliae coenobiis, presbyteri coniugati, diuque magna cum sanctitatis opinione ecclesiis praefuerunt, donec Dunstanus archiepiscopus Cantuaariensis in synodo decrevisset ut deinceps religiosi in Anglia coelibem vitam traducerent. Tunc enim Oswaldus huius urbis episcopus, quo nemo unquam rem monasticam magis enixe promovit, presbytereos submovit monachosque induxit. Quod rex Eadgarus his verbis testatur:
Monasteria tam monachorum quam virginum destructa et penitus neglecta in tota Anglia erant, quae ego ad Dei laudem pro remedio animae meae reparare et servorum et ancillarum Dei numerum multiplicare decrevi, et iam quadraginta et septem monasteria cum monachis et sanctimonialibus constitui, et si Christus mihi concesserit vitam tandiu usque ad quinquagesimum remissionis numerum, meae devotae Deo munificientiae oblatione procedere decrevi. Unde nunc in praesenti monasterium quod reverendus episcopus Oswaldus in sede Episcopalis Wirecaester in honorem sancti Dei genetricis Mariae amplificavit et, eliminatis clericorum naeniis &c., religiosis Dei servis monachis meo assensu et favore suffultus locavi.
Ego ipsis monastice religiosis viris regali authoritate confirmo et consilio et astipulatione principum et optimatum meorum corroboro et consigno &c. Satisque longo post tempore, cum Danorum incursionibus et intestinis dissidiis res ecclesiastica proclinata ita succubuisset ut pro numero religiosorum grege quem hic Oswaldus hic instituerat vix duodecim superfuissent, sublevavit et ad numerum quinquaginta adauxit, novamque ecclesiam aedificavit Wulfstanus qui huic ecclesiae praesidebat episcopus circa annum mundi redempti CIƆLXXXX, vir, ut eas ferebant tempora, minus literatus, sed tam simplici sine fuco synceritate, et tam severa vitae austeritate, ut pravis terrori bonisque amori fuerit, et post mortem in sanctorum numerum ecclesia retulerit. Sed hos monachos, cum in omni rerum affluentia amplius quingentos annos quasi rerum potiti fuissent, Henricus Octavus eiecit et pro illis decanum et praebendarios substituit, ludumque literarium ad erudiendam iuventutem erexit. Proxime hanc ecclesiam nudum castelli nomen et area manet, quod (ut in Guilielmo Malmesburiensi in libro De Pontificibus legitur),
Ursus vicecomes Wignorniae a Guilielmo Primo constitutus in ipsis pene faucibus monachorum construxit, adeo ut fossatum coemeterii partem decideret. Verum hoc castellum temporis iniquitate et fortuito incendio plurimos ante annos concidit. Urbs etiam non semel conflagravit, anno Christi CIƆXLI ab Hardi-Canuto succensa, qui civibus infensissimus quod huscarlos suos (sic domesticos Danici tributi exactores vocarunt) peremissent, non modo ignem iniecit, sed cives omnes occidione occidit, nisi qui in Benerleg insula amnica suae saluti consuluerant. Nihilominus, ut in Guilielmi Primi libro legimus, Edwardi Confessoris tempore, burgenses plures habuit, et pro XV hidis se defendit. Quando moneta vertebatur, quisque monetaruis dabat viginti solidos ad Londinum pro cuneis monetae accipiendis. Anno CIƆCXIII fortuitum incendium quod castrum absumpsit etiam summum templum suis flammis involvit. Stephano item regnante, intestinis bellis semel atque iterum deflagravit, gravissime autem cum Stephanus rex, qui hanc urbem Wallerano comiti Mellenti malo suo dederat, occupasset, quo tamen tempore castellum expugnare non poterat. Nihilominus e favillis semper se pulchriori forma resuscitavit, politiaque floruit optima, quam duo ballivi e viginti quatuor civibus electi, duo seniores sive aldermanni, duoque camerarii administrant, cum communi consilio quod ex quadraginto octo civibus constat. Quod ad geographicam rationem attinet, ab occidua linea XXI temporibus LII scrupulis distat, polus vero arcticus LII gradibus, XII scrupulis attolitur.
8. A Wigornia flumen in austrum proruens Powicke praeterfluit, sedem olim Ioannis Beauchamp, quam ad baronis dignitatem extulit rex Henricus Sextus, brevique foemellae ad Willoughbaeos de Broke, Reados, et Lygonos hareditatem detulerunt. Inde Hanley quondam castrum comitum Glocestriae, et Upton mercatissimum notissimum, ubi Romanorum numismata saepenumero eruuntur, inter laetissima et redolentia prata praeterlabitur. Non procul hinc a dextra ripa Malverne Hils suspicit Sabrina, colles sane sive potius montes magnos et aeditos, qui per septem plus minus millia passuum ut gradus subinde consurgunt, hunc agrum ab Herefordensibus dirimentes. Quorum supercilio Gilbertus de Clare comes Glocestriae fossam olim duxit ad disterminandas suas et eclcesiae Wigorniensis possessiones, quae etiamnum non sine admiratione cernitur. Ex opposito fere eadem distantia ab altera ripa Bredon Hils, colles multo minores, quasi aemuli tamen se attolunt, inter quos emicat Elmesly castrum quondam Ursi sive Ursonis d’ Abtot, per cuius filiam et haeredem Emelinam ad Beauchampos haereditario devenit. Ad eorum radices Bredon villa subsidet, de cuius monasterio Offa rex Merciorum, Ego Offa rex Merciorum dabo terram septies quinos tributariorum iugera continentem ad monasterium quod nominatur Breodun in provincia Wicciorum, et ad ecclesiam Beati Petri principis apostolorum quae ibidem in loco sita est, quam Eanwulfus
avus meus erexit ad laudem et gloriam Dei viventis in secula.
9. Sub his Bredoniis collibus ad austrum Washborn viculus unus et alter cernitur (unde cognomen familiae in hoc tractu pervetustae et insigni) in particula huius provinciae a reliquo corpore quasi divulsa, cuiusmodi aliae circumcirca particulae disperguntur. Sed quaenam fuerit caussa non dixerim, nisi forte qui olim praefecti fuerunt sua patrimonia vicina regioni cui praefuerant adiunxerint. Avona flumen supra Sabinam petens delabitur, qui in hoc agro Eovesham irrigat, quod ab Eoves subulco Egwini episcopi Wigorniensis sic dictum scribunt monachi, cum prius Eathhome et Heathfield nomen esset. Opidum satis elegans surgenti a flumine colli impositum, in cuius quasi suburbio Bengeworth castrum olim erat, ad caput pontis quod Guilelmus de Audevilla abbas contra Guilielmum de Bellocampo obtinuit, funditus destruxit, et in coemiterium consecrari fecit.
Notum est ex hoc monasterio quod Egwinus ille ope regis Kenredi fili Wolpheri regis Merciorum circa annum salutis DCC construxit, notum item valle subiecta The Vale of Eusham inde denominata, quae sua foecunditate harum regionum cella penuaria dici meruit, ea terrae benignitas in optimis frugibus uberrime profundendis. Sed quondam notissimum clade baronum et Catilinae nostri Simons de Monteforti comitis Leicestriae. Iste enim vir pravo ingenio et profunda perfidia illud nos docuit, quod alter vere dixit, beneficia eo usque grata esse dum compensari possint. Cum enim in illum omnia quae potuisset beneficia plena manu conseruisset, et sororem in uxorem dedisset rex Henricus Tertius, non alium fructum quam acerrimum odium messuit. Difficillimum enim bellum concitavit, magnam Angliae partem effuse vastavit sub praetextu reipublicae restituendae et libertatis asserendae, ut regem in ordinem redigeret, reipublicae statum immutaret, et ex monarchia oligarchiam efficeret nihil non fecit. Sed demum cum rebus secundioribus aliquandiu usus fuisset, Edwardi principis virtute hoc in loco cum multis aliis iusto praelio cecidit, statimque quasi malorum sentina e republica exhausta, laeta pax, quam ille excluserat, undique affulsit. Ad eundem fluvium Charleton iuxta sedet, olim clarae equestris famiiae Hansacre, nunc autem Dinleiorum sive Dingleiorum, qui ex antiqua Dinleorum in agro Lancastrensi stirpe oriundi hanc haereditario adiereunt. Inferius in primitiva Anglorum ecclesia alius etiam locus fuit religiosis cultus, tunc Fleodanbyrig, nunc Flatbury, et huic vicina Pershor, Saxonice Periscoran, a pyris nomine facto, quod, ut apud historicum illum optimum Guilielmum Malmesburiensem legitur,
Fundavit et perfecit tempore regis Eadgari Egelwardus dux Dorsettensis minime parcus animo, sed effuso in largitatem studio. Verum illud quanto succubuit detrimento! Partem divitum occupavit ambitio, partem sepelivit oblivio, maiusculam portionem reges Edwardus et Guilielmus contulere Westmonasterio. Inde Avona placide delatus per Strensham equestris et antiquae prosapiae Russellorum habitationem in Sabrinam demum aquas infundit suas.
10. Iuxta haec ad partem hanc australem centuria est Oswaldslaw, ab Oswaldo Wigorniensi episcopo qui ab Edgaro rege sibi impetravit sic dicta, cuius immunitas, dum Angliae lustrum <conderet>
Gulielmus Conquestor, his verbis in acta publica est relata: Ecclesia S. Mariae de Wircester habet hudredam qua vocatur Oswaldslaw, in qua iacent 300 hidae, de quibus episcopus ipsius ecclesiae a constitutione antiquorum temporum habet omnes redditiones socharum et omnes consuetudines inibi pertinentes ad dominicum victum et regis servitium et suum, ita ut nullus vicecomes ullam ibi habere possit querelam, nec in aliquo placito, nec in alia qualibet caussa. Hoc attestatur totus comitatus. Locus est sed incertae positionis circa hunc agrum quem Augustynesace, i. e. Augustini Quercus, dicitur, ad quam Augustinus Anglorum apostolus et Britanni episcopi convenerunt et de Paschate celebrando, verbo Dei Anglis annuntiando, et baptismo secundum ritum Romanum celebrando rationibus aliquandiu digladiati, discordibus utrinque animis tandem discesserunt.
11. Haec provincia a Normannicis temporibus primum vicecomitem habuit Ursum sive Ursonem de Abtot, cui et haeredibus latifundia cum illa dignitate rex Guilielmus Primus donavit. Illique successit Rogerus filius (qui, ut habet Guilielmus historicus Malmesburiensis)
paternarum possessionum compos gravi regis Henrici Primi indignatione pulsus est, quod quendam ex ministris regiis praecipite furore iussisset interimi. Verum haec vicecomitum dignitas per Emelinam Rogeri huius sororem in familiam Bellocamporum haereditario translata fuit. Illa enim enupta fuit Waltero de Bellocampo, quem constabularium Angliae, Milone de Glocestria abdicato, rex Stephanus constituit. Paucis interiectis annis Stephanus rex Walleranum Mellenti comitem, fratrem Roberti Bossu comitis Leicestrensis, primum Wignorniae instituit comitem, urbem Wigorniam illi elargitus, qui postea monachus factus Pratellis in Normannia obiit CIƆCLXVI. Eius filius Robertus, qui Reginaldi comitis Cornwalliae filiam duxerat et signum seditionis contra Henricum II sustulit, Roberti filius Petrus anno CIƆCCIII rebellis ad Gallum defecit, usique sunt tantum titulo comitis Mellenti, non Wigorniae, quod hactenus legi. Non enim facile permisit rex Henricus Secundus Stephani successor ut quisquam sub eo honoribus ab hoste acceptis frueretur. Deposuit enim ille (ut habetur in annalibus monasterii Waverley) imaginarios et pseudocomites, quibus rex Stephanus omnia ad fiscum pertinentia minus caute distribuerat. Nec usque ad regis Richardi II tempora quisquam quod sciam Wigorniae comitatus titulum gessit. Ille enim Thomae Percy contulit, quem cum bello intestino Henricus IIII interemisset, Richardus de Bellocampo ab Abtotis oriundus hunc honorem a rege Henrico Quinto postea accepit. Post illum sine prole mascula defunctum, Ioannem Tiptoft Hiberniae proregem Wignorniae comitem creavit Henricus Sextus. Verum cum ille statim Edwardi Quarti partes sequutus praepostero obsequio ad Edwardi IIII principis voluntatem in suppliciis quasi carnifex se accommodasset, ipse capite truncatus sub Henrico Sexto iam restituto carnificinam subiit. Filium tamen eius Edwardum in integrum restituit rex Edwardus cum ipse denuo regnum recepisset. Illo autem sine prole mortuo et haereditate inter sorores Ioannis illius Tiptoft comitis Wigorniae divisa,
quae maritos habuerunt baronem de Roos, baronem Dudley, et Edmundum Ingoldesthorp, Carolus Somersettensis, Henrici ducis Somersettensis filius naturalis ab Henrico Octavo hoc titulo ornatus erat, cui recta serie successerunt Henricus, Guilielmus, et Edwardus, qui iam floret atque inter caeteras virtutis et nobilitatis laudes bonarum literarum studiis impense favet.
Hic ager paroecias 152 numerat.
ERTIA Cornaviorum regio nunc Staffordshire, Saxonice Stetfordscyre, cuius incolae Bedae, quia Angliam mediam inhabitarunt, Angli mediterranei vocantur, ab ortiva plaga Warwicensibus et Derbiensibus, a meridiana Wigorniensibus, ab occidua Salopiensibus praecincta, quasi rhombi forma ab austro in Septentriones procedit, medio latior, et extremis se angustantibus. Pars septentrionalibus montana et minus laeta, media Trenta flumine perfusa laetior, sylvis amicta, arvis et pratis variata, uti in meridionalis, quae etiam carbones fossiles habet et ferri venas, suo vero commodo an incommodo norint incolae et ipsi dixerint.
2. In hac australi parte Dudley castrum Wigorniensibus proximum primum caput exerit, a Dudone sive Dodone Anglo-Saxone circa annum salutis DCC positum et denominatum. Guilielmi Primi tempore, ut in ipsius censuali libro habetur, Guilielmus filius Ausculphi possedit, postea illis de Somery obvenit, quod tamen Richardus Sutton eques auratus cum uxore Somertorum haerede accepit, cuius posteri iam inde barones de Dudley dicti in honoratissimam familiam succreverunt. Post hoc memoratu digna in hoc tractu occurrunt Chellington perpulchrae aedes et manerium antiquae et celebris familiae Giffardorum, quod regnante Henrico Secundo Petrus Corbuchin dedit Petro Giffard, cui etiam Richardus Strongbow ille Hiberniae expugnator Tachmelin et alia in Hibernia donavit. Vulfruneshampton a Vulfruna pientissima foemina quae opidum Hampton prius dictum monasterio auxit, unde pro Vulfruneshampton corrupte Wolnerhampton dicitur; cuius maxima celebritas est ex collegio adnexo custodi sive decano et praebendariis Windesorae. Theotenhall, id est si interpreteris Gentium sive Paganorum Aedes, hodie Tetnall, Danico cruore anno DCCCCXI ab Edwardo Seniore intinctum. Weadesburg, hodie Weddsborrow, ab Aethelfleda Merciorum domina olim firmatum, et Woalshall, non infimae sortis mercatus. Iuxta quem Tama flumen aquas agit suas, qui haud procul exortus per aliquot milliaria orientalem huius agri partem Trentam quaerens penetrat prope Draiton Basset, sedem Bassettorum, qui a Torstino quodam huius loci domino, regnante Henrico Primo, efflorescentes in numerosam et insignem familiam sunt propagati. Hinc enim Bassetti de Welleden, de Wiccomb, de Sapcott, de Chedle et alii tanquam a stirpe provenerunt. Horum autem de Draiton Radulphus erat postremus, qui baro celeberrimus sororem Ioannes Montisfortensis ducis Britanniae duxerat et sine sobole, regnante Richardo Secundo, diem obiit.
3. Inde Tama pontem ad Falkesley (per quam antiqua Romanorum via transiit) penetrans Tamworth, Anglo-Saxonice Tamaword, subluit. Tamadorinam Marianus vocat, ita agorum confinio locatum ut pars altera quae olim ad Marmiones Warwicensis, altera quae ad Hastingos spectavit, huius agri censeatur. Nomen vero factum est a Tama praeterfluente, et Saxonica dictione Weorth, quae cortim et praedium significat, et etiam insulam amnicam vel locum aquis circumfusum denotet, cum Keyserswert et Bomelsweort in Germania Caesaris Insulam et Bomeli Insulam. Merciorum florente regno, villa haec erat regia et, ut est in libro Wigorniensi, locus celeberrimus. Postea Danicis bellis collapsam in integrum restituit Aethelfleda Mercia et Editha Edgari regis filia, quae nuptias aversata castitatis opinione in sanctarum catalogum inscripta aediculam virginibus velatis hic constituit, quam post paucos annos Marmioni Normanni, quibus hoc opidum largitus est Guilielmus Primus, ad Pollesworth transtulerunt, cum collegiatam hic erigerent ecclesiam in qua nonnulla eorum cernuntur sepulchra, et castra elegans construerent, quod ab illis per Frevillos ad Ferrariorum familiam devenit, quae a iuniori fratre baronum Ferrariorum de Groby descenderunt. Marmioni illi, ut scribitur, honorarii milites haereditario regibus Angliae erant. Quoties enim novus Angliae rex inauguratur, familiae huius haeres tenebatur cataphractus eques aulam regiam intrare, et conceptis verbis ad bellum provocare, si quis regis iuri se opponere ausit. Et certe Alexandrum Frevill ab Edwardo Tertio per huiusmodi servitium, ut vocant, hoc castrum tenuisse ex actis publicis constat.
Hoc tamen honore in coronatione Richardi Secundi exciderunt Frevilli, et per nuptias Dimicorum familia in agro Lincolniensi eundem accepit.
4. Ad Falkesley pontem quem dixi, ut pedem referam, via illa militaris Romanorum saepius iam dicenda hunc comitatum subintrat, et recta quodammodo linea intersecans in occasum ad Salopienses tendit. Quam curioso quidem oculo perlustravi, ut Etocetum quod Antoninus proximam ponit a Manvessedo stationem invenirem, et bonis certe avibus iam inveni, meque antea tota via aberrasse ingenue fateor. Ad eam enim distantiam quam inter Manvessisum et Etocetum interponit Antoninus, in cadaver vetustae urbeculae incidi iuxta viam vix mille passus ad austrum a Lichfeldia episcopali sede notissima. Loci nomen hodie vulgari lingua Wall a moenium reliquiis quae ibidem supersunt, et duo plus minus iugera includunt, quae Castlecroft appellant, quasi Castri Campum. Cui antiquam urbeculam ad alteram viae partem adiunctam fuisse, et ante Guilielmi Conquestoris tempora deletam ex fama a maioribus tradita referunt incolae, locumque ubi templum positum e magnis fundamentis coniicientes ostendunt, simulque certissimos vetustatis testes Romanorum Caesarum numismata producunt. Sed quod inprimis praestat probationem, hinc ducit miliaris via pulchro, conspicuo, et continuo fere aggere donec Penck flumine interrumpitur, et saxeo ponte intercapedine. Quod nec nomen adhuc deposuit, pro Pennocrucio enim Penckridg vocatur. Sed nunc tantum viculus equorum nundinis celebris quas loci dominis Hugo Blunt sive Flavus a rege Edwardo Secundo obtinuit. Hinc nihil in hoc comitatu dignum memoratu via illa habet, nisi prope Weston lacum limpidum satis diffusum, sed recto tramite ad Okenyate in agro Salopiensi perducit. Nunc ad mediam partem quam Trenta perfundit accedendum, in qua describenda fluminis ductum et fluxus a fontibus persequi constituo.
5. Trenta, qui suo quasi iure tertium sibi locum inter Angliae flumina vendicat, in superiori huius comitatus parte, qua occasum spectat, e duobus vicinis fontibus effluit. Quidam imperiti et male feriati homines a Gallica dictione trente dictum somniarunt, unde etiam finxerunt triginta fluvios in illum influere, totidemque piscium genera in ea natare, quorum nomina rythmo Anglico decantant accolae, nec dubitant huic ascribere quod Tibisco suo tribuunt Hungari, duas scilicet partes aquam esse, tertiam pisces. A fontibus in meridiem primum multis ambagibus descendit non procul a Novo Castro subter Lymam, respectu antiquioris quod iuxta ad Chesterton subter Lymam olim floruit, cognominatum, ubi antiqui castri plusquam semiruta moenia vidimus, quod primum ex dono regis Ioannis fuit Ranulphi comitis Cestrensis, postea beneficio Henrici Tertii familiae Lancastrensis. Inde per Trentham, quondam Tricingham, sanctae illius et regiae virginis Werburgae coenobiolum, ad Stone mercatorium opidum properat, quod Saxonico saeculo enatum, nomen a saxis invenit quae solenni ritu maiores congesserant ad designandum locum ubi Wolpherus rex Merciorum paganissimus filios Vulfaldum et Rufinum, quod Christo nomina dedissent, immani scelere trucidavit. Quo loci cum posteritas in eorum memoriam ecclesiolam sacrasset, opidum statim succrevit, cui ab illis saxis Stone nomen inditum fuisse memorat historia Petroburgensis. Post Stone defertur placide Trenta per Sandon, quae quondam sedes Staffordorum equitum clarissimorum, nuper vero haereditario Sampsonis Erdeswick viri clarissimi qui venerandae antiquitatis cultor maximus, et hoc nomine non minus memorandus quam quod ab Hugone de Verone barone de Shibproc, variato pro habitationis ratione nomine primum in Holgrave, et postea in Erdeswick recta linea mascula descenderit.
6. Ad hoc in ortum Trenta cursu deflectit, et ab austro Canoc sylvam, vulgo Cankwod, longe lateque diffusam habet, demumque Sow flumen sinistra ripa suscipit, qui emergit iuxta Healy castrum a baronibus de Aldeleg sive Awdley extructum, quibus Hervaeus de Stafford locum donavit, ut Theobaldus de Verdon ipsum Adelegh, et a quibus familia Stanleiorum comitum Derbiae, sed haereditas et nomen ad Touchettos descendit, in quorum sobole et nomine illa dignitas adhuc elucet. Nec silentio hic praetereundae sunt aedes Gerards Bromley dictae tum ob magnificentiam, tum quod sit sedes praecipua Thomae Gerard quem baronem Gerard de Gerards Bromly primo regni sui anno rex Iacobus creavit.
7. Sow iste Trentae quasi parallelus aequali distantia fluit per Chebsey, quae suos olim dominos Hastingos habuit, nec procul ab Eccleshall habitatione episcopi Lichfeldensis et Ellenhall, quae olim Noelorum clarae familiae sedes erat, qui monasterium hic ad Raunton posuerunt, et a quibus haereditario ad Harcourtos devenit, qui ex veteri Normannica nobilitate diu magna dignitate floruerunt. E Noelorum tamen masculis Andreas Noel de Dalby miles clarissimus et Noeli de Wellesborow in comitatu Leicestrensi, aliique adhuc supersunt. Sow inde Stafford subluit, olim Statford et prius Betheney, ubi Bertelinus magna sanctitatis opinione heremeticam vitam quondam egit. Et Edwardus Senior ad septentrionalem fluminis ripam anno Christi DCCCXIIII arcem extruxit. Cum Angliae lustrum conderet Guilielmus Primus (ut in eius libro legitur), rex in hac habuit tantum XVIII burgenses in dominio suo et XX mansiones de honore comitis, reddebat de omnibus consuetudinibus novem libras denariorum. Et in eodem libro, rex praecepit fieri castellum, quod modo destructum est. Tunc autem, uti etiamnunc, totius agri caput erat, cui maximum tamen decus a Stafford castro adiuncto, quod barones de Stafford sibi in sedem construxerunt. Sub quo Penkus fluviolus Sowo illi commiscetur, qui Penuocrucio vetusto opido de quo diximus nomen fecit. Prope autem Towi et Trentae confluentes intersidet Tickshall habitatio familiae Astonorum, quae sua antiquitate et cognatioine hoc tractu inprimis celebris.
8. His susceptis aquis Trenta medium iam agrum in ortum placide secat, Chartley castrum duorum milliarium diverticulo a sinistra ripa seiunctum prospiciens, quod a Ranulpho Cestriae comite qui extruxerat ad Ferrarios per Agnetem euis sororem, quam Guilielmus de Ferrariis comes Derbiae sibi in matromoniam coniuxerat, devenit, e cuius prosapia domini Fererarii de Chartley floruerunt, et Anna ultimi filia hunc honorem quasi dotale patrimonium Gualtero D’Eureux marito suo attulit, a quo genus Robeto D’Evereux comiti Essexiae et domino Ferrers de Chartley. A dextra ripa eadem fere distantia inter sylvas amoenissime sedet Beaudesert, quondam Lichfeldensium episcoporum, postea baronum Pagettorum aedes. Guilielmus enim Paget, qui ob magnam rerum prudentiam domi forisque spectatam, magnam apud Henricum Octavum et Edwardum Sextum collegit gratiam, et amplissimas possessiones consequutus ab Edwardo VI baro Paget de Beaudesert creatus erat. Eiusque nepos Guilielmus
quartus baro iam floret, qui sua virtute et artium optimarum studiis familiae est ornamento, et ipse hoc nomine verborum honore merito exornandus.
9. Lichfeldia inde visitur vix quatuor millia passuum ab haec dextra Trenta ripa semota, Licidfeld Beda vocat, quod Rossus Warwicensis Cadaverum Campus interpretatur, et plurimos Christianos martyrio ibi sub Dioclesiano affectos refert. Urbs est humili situ, satis ampla et nitida, in duas partes palude sive aqua lympida minus profunda divisa, quae tamen duobus aggeribus quibus subsunt sua emissaria coniunguntur. Australis pars sive citerior multo maior est, et in varias descripta plateas scholam ostendit et hospitale S. Ioanni satis amplum pauperibus sublevandis positum. Ulterior minor est, templo autem spectatissimo insignis, quod pulcherrimo moenium ambitu instar castelli, et elegantissimis praebendariorum aedibus episcopi palatio redimitum, praecellenti specie tribus e saxo pyramidibus in excelsum surgit, multisque retro ante saeculis episcoporum sedes fuit. Anno enim mundi redempti sexcentesimo sexto Oswuis Nordanhumbrorum rex, paganis Merciis devictis, ad veram Christi religionem propagandam hoc in loco templum condidit, et Duinam primum episcopum ordinavit, cuius successores eam gratiam a principibus inierunt ut non modo primas tulerint inter omnes Merciorum episcopos amplissimasque possessiones in suos usus acceperint, Cankwood sive Canoc sylva maxima, uberrimisque praedis donatis, verum etiam archiepiscopum habuit Eadulphum, cui Adrianus pontifex pallium donarat, omnesque Merciorum et Orientalium Anglorum episcopos subiecerat, aureis rationibus ab Offa Merciorum rege permotus in invidium Ieamberti sive Lamberti Cantuariensis archiepioscopi qui suam operam Carolo Magno detulit si Angliam invaderet.
Sed cum Offa et Eadulpho evanuit haec dignitas archiepiscopalis. Inter episcopos autem celeberrimus fuit Ceada ob sanctitatem divis adscriptus, qui, ut inquit Beda,
cum nondum luxus episcoporum animos pervasisset, Fecerat sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem, in qua secretus cum paucis, id est, septem sive octo fratribus, quoties a labore et ministerio verbi vacabat, orare ac legere solebat. Eo seculo Lichfield villa erat exigua, longe a frequentia urbium. Nemorosa circa regio, rivulus prope fluit. Ecclesia angusto situ erat, antiquorum mediocritatem et abstinentiam prae se ferens. Cum synodo CIƆLXXV prohiberetur episcopales sedes in villis obscuris delitescere, Petrus episcopus Licedfeldensis Cestriam suam sedem transtulit. Robertus vero de Limseio eius successor eandem ad Coventriam removit. Paulo post Rogerus Clinton Lichfeldiam reduxit, et elegantissimum templum anno Christi CIƆCXLVIII in B. Mariae et S. Ceadae honorem inchoavit, castrumque quod iam funditus deletum non apparet restauravit. Opidum vero patrum memoria a rege Edwardo VI nomine ballivorum et burgensium primum fuit incorporatum. Polum borealem LII gradibus XLII scrupulis sublimem videt, et ab ultimo occidente XXI gradibius XX scrupulis numerat.
10. Palus ista Lichfeldensis intra ripas statim coercita, iterumque diffusior, sed se in alveum rursus colligens cito in Trentam immergitur, qui in ortum cursum continuat donec Tamae flumini ab austro obviat, cum quo Trenta consociatus per loco alabastrite foecunda cursum in septentriones deflectit, ut citius Dovum excipiat, et Burton alabastrinis operibus, Ferrariorum castro, antiquo monasterio ab Ulfrico Spot comite Merciorum fundato, et Modwenae Hibernicae mulieris secessu quondam insigne opidum fere circumlambit. De quo monasterio liber Abindonensis: Quidam minister Aethelredi regis dictus Ulfricus Spot construxit abbatiam de Burton,
deditque ei omnem haereditatem paternam appreciatam 700 libris, et ut haec donatio rata haberetur, dedit Aethelredo regi 300 mancas auri pro eius confirmatione et unicuique episcopo quindue mancas, insuper Alfrico archiepiscopo Cantuariae villam Dumbletonam. Ut vel hinc intelligamus aurea tunc fuisse secula aurumque etiam in rebus sacris valuisse. In hoc monasterio Modwena, cuius sanctitas hoc tractu celeberrima, sepulta, tumuloque hi inscripti fuerunt pro epitaphio versiculi:
Ortum Modwennae dat Hibernia, Scotia finem,
Anglia dat tumulum, dat Deus astra poli.
Prima dedit vitam, sed mortem terra secunda,
Et terram terrae tertia terra dedit.
Auffert Lanfortin quam terna Conallea profert,
Foelix Burtonium virginis ossa tenet.
Iuxta hoc inter flumina Dovum, Trentam et Blithum (qui Blithfield speciosas aedes antiquae et clarae familiae Bagottorum irrigat et denominat), Needwood sylva spatiosa vivariisque repleta diffunditur, in qua circumvicina nobilitas hilares venandi labores gnaviter assidueque exercet. Haec in parte huius agri media.
11. Pars septentrionalis montibus non magnis leviter intumescit, qui hinc exorsi, ut per Italiam Apenninus, per Angliam mediam perpetuum dorsum perpetuis iugis magis magis elatum ad Scotiam usque, nomine saepe mutato, agunt. Hic enim Mooreland, inde Peake, deinde Blackston Edge, postea Craven, deinceps Stanmore, et demum in cornua scissi Cheviot vocantur. Haec Moreland, sic dicta quod in montes et colles celsior surgat et sit infrugifera, cuiusmodi loca moores nostra lingua vocamus, regiuncula sane adeo aspera, squallida, et frigida est ut nives diu tueatur, et de rusticano hic viculo nomine Wotton colli Wevero subiecto circumferatur apud viculos hic versiculus, quas Deus locum illum numquam inviserat:
Wotton under Wever,
Where God came never.
Observant hic incolae Zephirum ab occasu spirantem semper esse pluviosum, Eurum vero et austrum, qui pluviarum alibi pincerna serenare, nisi ab occasu converrat se ventus in austrum, et hoc ad maris Hibernici vicinitatem referunt. Ex his montibus plura in hoc agro emanant flumina, praecipua vero sunt Dune, Hanse, Charnet, Teyn, Blith, et qui singula capit et ad mare defert Trenta. Dovus sive Dove, cuius ripae extructae sunt e solida calce, qua adusta ad stercorandos agros utuntur, orientalem huius partem magna ex parte citus perstringit, et a Derbiensibus separat argilloso alveo sine ullo coenoso pulvino cursum per solum quod e calce illa (quam limestone vocant), unde eam fertilitatem exsugit ut vel media hyeme prata ex utraqu ripa laetissime vireant, et si ripas excedat et pratis supernatet mense Aprili, ita quasi alter Nilus foecundat, ut vulgo accolae laetanter dicant:
In April Doves flood
Is worth a Kings good.
12. Hic fluvius spatio duodecim horarum ita intumescit ut oves et armenta secum rapiat et ferat cum magno accolarum tererore, sed spatio rursus eodem detumescit et se in suas revocat; cum Trenta semel exurgens et ripas superans agris totos quatuor vel quique dies incumbit. Sed ad flumina influentia. Primus est Hans, qui terra absorptus ad tertium milliare erumpit. Inde Churnestum flumen socium admittit, qui aquas agit per De la Cres monasterium a Ranulphio eius nominis tertio Cestriae comite constructum, Leike mercatu notum, et Aulton baronum de Verdon olim castrum, a quibus per Furnivallos ad Talbottos Salopiae comites descendit. Tein amniculus paulo inferius in Dovum allabitur, qui haud procul a Cheddle exortus antiqua Bassetorum sede, qui a Bassetis de Draiton stemma deducunt, meatu adeo tortuoso serpit ut intra mille passus quater transmisserim. Prope hunc in coemiterio de Checkley tria saxa instar pyramidum sunt erecta, quorum duo imagunculis insculpuntur, medium vero alitissimum. Incolae tradunt praelium ibi iitum inter duos exercitus, quorum alter armatus, alter inermis, et in eo tres cecidisse episcopos, in quorum haec fuerunt posita. Quae historica veritas sub hoc involvitur nondum video.
13. Iam Dovus ponte e saxo solidissimo constratus Utcester, Saxonice Uttokcester, colle molliter acclivi, pratis floridis et re pecuaria magis dives quam structura elegans subterfluit, quod frustra nomine coniecturae adblandiendi Etocetum priusquam viderim opinatus sum. Sed iam dies certiora edocuit. Postea cum iam Trentam propius Dovus accidit, Tutbury castrum olim peramplum, quod et Stutesbury dicitur, ex alabastrino colle subiectae regioni quasi minitans invisit, ab Henrico de Ferrariis Normanno nobili una cum monasteriolo constructum, cui latifundia amplissima in hoc agro donaverat Guilielmus Primus, quibus omnibus tandem excidit Robertus de Ferariis comes Derbiae, cum iterum ab Henrico Tertio defecisset. Ille enim cum post multas quas baronico bello turbas concitasset in gratiam cum rege rediisset et fidem conceptissimis verbis in officio se permansurum obstrinxisset, brevi tamen homo ingenio irrequieto, ut fortunam quam flectere non potuit plane frangeret,
arma in principem induit, demum captus, ut ex actis publicis loquar, secundum formam obligationis suae hanc fortunarum et dignitarum iacturam longe maximam fecit. Lacus est alicubi in hac regione (si nos non fallit Nechamus) in quam nulla fera ullo modo intravit, sed cum locus sit incertus et res incertior, solum ipsius Nechami versiculos adiungam, quibus pro titulo praefigitur De Lacu in Staffordia:
Rugitu lacus est eventus praeco futuri,
Cuius aquis fera se credere nulla solet.
Instet odora canum virtus, mors instet acerba,
Non tamen intrabit exagitata lacum.
De alio etiam lacu hac in regione sic scribit Gervasius Tilburiensis in Otiis Imperialibus ad Othonem Quartum: In episcopatu Conventrensi et comitatu de Stafford ad radicem montis cui Mahull nomen indiginae indiderunt, est aqua in modum paludis ample diffusa, in territorio villa quam Magdaleam dicunt. In hoc palude aqua est limpidissima, et sylva infinita continua, quae tantum habet in refovendis corporibus efficaciam quod, quoties venatores cervos aliasque feras insecuti fuerint usque ad equorum lassitudinem, si in extremo aestuantis solis ardore aquam gustaverint ac equis exposuerint hauriendam, amissas currendi vires reparant, ut non cucurrisse arbitreris.
14. Caeterum Staffordiensis titulus a Roberto de Stafford, quem Guiliemus Normannus magnis possessionibus accumulavit, ad nostra usque tempora in eius progenie permanet. Familia si qua alia clara et antiqua, sed alternantis fortunae vices subinde experta: primum enim barones erant de Stafford, inde comites, postea duces Buckinghamiae et comites Staffordiae. Nunc vero suo fato ad pristinum baronum titulum reciderunt, et amplissimae haereditates quas honoratissimis coniugiis adierant quasi diffugerunt, laetior successit securitas, quae cum fortuna in potentium aedibus cohabitare nescit.
Habentur in hoc comitatu paroeciae 130.