Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
ROMANI IN BRITANNIA UM virtus et fortuna ita convenissent, aut potius divinum statuisset consilium, ut Roma iugum omnibus terris imponeret, Caius Iulius Caesar Gallias iam victoriis emensus, ut quas natura diremerat victoriis committeret, terra marique captis, Oceanum respexit, quasi orbis Romanus non sufficeret, annoque ante Christum natum quinquagesimo quarto in Britanniam proficisci contendit, vel quod in omnibus Gallicis bellis inde auxilia susbministrata fuissent, vel quod Bellovacos profugos suscepissent Britanni, vel, ut Suetonius scribit, margaritarum Britannicarum spe illectus, quarum magnitudinem et pondus manu exigere solebat, vel potius gloriae cupiditate flagrans, quod facillime credamus, cum reiecerit legatos Britanorum qui cognito eius consilio eum adierunt, obsidesque dare et populi Romani imperio obtemperare promiserunt.
2. Sed ipsius ingressum suis ipsius verbis compendio proponam. Cum Britanniae loca, portus, aditus Caesari minus essent cognita, C. Volusenum cum navi longa praemittit, qui exploratis omnibus quae quinque diebus poterat, revertitur. Britanni perlato per mercatores Caesaris consilio, plures civitates ad eum legatos in Galliam mittunt qui polliciti et se obsides daturos et imperio populi Romani obtemperaturos. Hos hortatus ut in sententia permanerent, domum remittit una cum Como Atrebatensi, cuius authoritas his regionibus magna erat (Atrebates enim iam antea e Gallis profecti hic sedes posuerant), ut civitatibus fidem populi Romani sequi persuaderet. Verum illum e navi egressum in vincula coniecerunt Britanni. Contractis interim navibus circiter LXXX onerariis ad duas legiones transportandas, aliisque XVIII quas equitibus distribuit, e Morinis tertia vigilia solvit, et hora circiter diei quarta Britanniam attigit, loco ad egrediendum minus idoneo: montibus enim angustis ita mare continebatur ut e superioribus locus telum in littus adigi posset. Ventum itaque et aestum uno tempore nactus, sublatis anchoris circiter millia passuum VIII progressus aperto ac plano littore naves constituit. At Britanni, consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis eos navibus egredi prohibebant. Hic summa erat Romanis difficultas, nam magnitudo navium mari minus alto constitui non poterat, et milites ignotis locis onere pressi de altis illis navibus necessario desilierent, simulque in fluctibus constiterent et cum hostibus pugnarent. Contra Britanni notissimis locis, omnibus membris expediti ex arido aut paululum in aquam progressi pugnarent. Hinc Romani perterriti non eadam qua antea utebantur alacritate. Verum cum Caesar longas naves ab onerariis removeri, remis incitari, et ad apertum Britannorum latus constitui iussisset, et inde fundis, tormentis, sagittis emissis, Britanni et navium figura, et remorum motu, et inusitato tormentorum genere permoti pedem retulerunt. Tunc decimae legionis aquilifer contestatus deos ut ea res foeliciter legioni evenerit, “Desilite,” inquit, “commilitiones, nisi vultis aquilam hostibus prodere. Ego certe meum reipublicae atque imperatori officium praestitero,” et protinus se ex navi proiecit et in hostes aquilam ferre coepit, illumque universi sunt subsequti (sed, si Iuliano credimus, ipse Caesar primus e navi descendit). Pugnatum ab utrisque acriter, sed Romani armis impediti, undis iactati, parum firmiter consistentes, et confusi magnopere perturbabantur, donec Caesar speculatoria navigia scaphasque militibus complesset, et laborantibus subsidia submisisset. Simul atque in arido consisterunt Romani, in Britannos impetum fecerunt, in fugam dederunt; prosequi autem non potuerunt, quod equites nondum ad insulam appulissent. Britanni praelio victi statim legatos de pace, et cum illis Comium Atrebatensem quem in vinculis detinuerant, mittunt, culpam in multitudinem et imprudentiam coniiciunt. Caesar facile ignovit, obsidesque impetravit, quorum partem dederunt, partem se daturos dixerunt. Haec pax post diem quartam quam in Britanniam ventum est firmata erat.
3. Eodem tempore naves illae XVIII quae equites ferebant, cum iam in conspectu essent, tempestate in occasum abreptae aegre continentem Galliae recuperarunt. Eademque nocte, luna iam plena, longas naves in aridum subductas aestus complebat, et onerarias ad anchoras tempestas ita afflictabat ut ad navigandum omnino inutiles essent. Hinc Britanniae principes cum iam equites, naves, frumentum Romanis deesse intelligerent, rebellione facta eos frumento prohibere statuunt. Caesar suspicatus id quod accidit, frumentum ex agris in castra quotidie conferebat, et naves ex materia duodecim illarum quae gravissime afflictae reficiebat. Dum haec geruntur, legionem septimam frumentatum missam, in metendo occupatam, Britanni subito adorti equitatu et essedis simul circumdederant. Genus hoc ex essedis pugnae, uti paulo supra dictum, primo per omnes partes perequitant et tela coniiciunt, atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerunque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuavrint, ex essedis desiliunt et pedites praeliantur. Aurigae interim paulatim e praelio excedunt, atque ita currus collocant ut si illi multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in praeliis praestant: ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, ut in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et in iugo insistere, et inde se in currus citissime recipere consueverint. Sed Caesare peropportune adveniente Romani ex timore se receperunt, Britannique constiterunt, qui se liberandi in perpetuum spe concepta ex paucitate militum Romanorum et frumenti inter eos inopia, magnam multitudinem coegerunt, et ad castra venerunt. Sed pro castris praelio Caesar excepit, in fugam coniecit, compures occidit, atque aedificia longe lateque incendit. Eodem die legati Britannorum ad Caesarem de pace veniunt et impetrant, obsidum numero duplicato, quos in Galliam adduci iubet. Statimque proxima iam aequinoctii die ex Britannia naves solvit, quae incolumes in continentem pervenerunt. Quo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His gestis ex literis Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est, quanquam nihil sibi neque Romae, praeter gloriam susceptae expeditionis, adeptus fuerit.
4. Anno insequente comparata magna classe, cum annotinis enim privatisque quas quisque sui commodi causi fecerat, amplius octingentae erant naves, et in illis quinque legiones et equitum millia duo ex Itio portu solvit, exercitumque ea insulae parte qua superiore aestate exposuit. Neque hostis eo loci visus, quamvis enim magnae Britannorum manus eo ante convenerant, multitudine navium perterritae se in superiora loca subduxerant. Castra hic loco idoneo posuit, inque iis cohortes decem et equites trecentos navibus praesidio reliquit. Ipse noctu millia XII profectus Britannos conspexit, qui ad flumen progressi praelium committere coeperunt, sed repulsi ab equitatu in sylvas se abdiderunt, locum nacti natura et opere munitum. At Romani, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt, et eos ex sylvis expulerunt, nec longius prosequuti sunt quod ibidem castra erant munienda.
5. Postridie suos ad Britannos persequendos tripartito misit Caesar, statimque revocavit quod ex nuntiis cognoverat naves nocte superiori tempestate afflictas, collisas, et in littus eiectas esse. Ipse ad naves reversus decem dierum labore omnes naves subduxit, et cum castris una munitione coniunxit atque unde redierat, proficiscitur. Quo etiam maiores Britannorum copiae convenerant sub Cassivellauno seu Cassibelino, cui summa imperii bellique administrandi communi Britannorum consilio permissa, quorum equites et essedarii cum Romanis in itinere conflixerunt, compluribus utrinque interfectis. Ad Britanni intermisso Romanis castrorum munitione occupatis, in eos qui erant pro castris in statione acriter impetum faciunt, quibus cum duas cohortes cum primis duarum legionum subsidio misisset Caesar, per medios audacissime perruperunt, seque inde incolumes receperunt. Postero die rari se ex collibus ostenderunt Britanni, meridie autem in tres legiones omnemque equitatu ad pabulandum missos advolaverunt. Sed repulsi sunt magno eorum numero interfecto. Iam quae convenerant auxilia descessrunt, nec summis postea copiis cum Romanis contenderunt. Caesar ad flumen Tamisim in fines Cassivellauni exercitum ducit, cuius altera ripa, et sub aquis acutas sudes defixerant Britanni, et magnas copias instruxerant. Sed eo impetu Romani cum capite solo ex aqua extarent, transvadarunt, ut illi ripas dimitterent, et sibi fuga consulerunt, non terrore turrigeri elephantis, ut habet Poliaenus.
6. Cassivellaunus iam spe contentionis deposita quatuor millibus essedariorum retentis itinera Romanorum servabat, et quoties eorum equitatus se liberius praedandi caussa in agros effunderet, essedarios emittebat, latiusque vagari prohibebat. Interim Trinobantes sese Caesari dedunt, petuntque ut Mandubratium (Androgorium ex amissis Suetonii Eutropius et Beda, Androgeum Britanni nostri vocant) ab iniuria Cassivellauni defendat, et ad eos, ut praesit, mittat. His Caesar imperat obsides quadraginta, frumentum exercitui Mandubratiumque mittit. Trinobantum exemplo Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassii se Caesari dedunt, a quibus cognoscit Cassivellauni opidum non longe abesse sylvis paludibusque munitum, quod cum duabus ex partibus oppugnaret, Britanni ex alia parte se eiecerunt, multique in fuga comprehensi atque interfecti.
7. Interea ex Cassivellauni mandato quatuor reguli qui Cantio praeerant, Cingetorix, Caruilius, Taximagulus, Segonax castra navalia Romanorum adorti, eruptione facta repelluntur, Cingetorige regulo capto. Cassivellaunus tot detrimentis acceptis, maxime permotu defectione civitatum, legatos per Comium Atebatem de deditione ad Caesarem mittit. Ille cum in continente hyemare statuisset, obsides imperat, quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit, Cassivellauno imperat ne Mandubatio neu Trinobantibus noceat, et cum magno captivorum numero duobus commeatibus exercitum reportat. Haec Caesar de suo in Britannia bello. Audit ex amissis Suetonii monumentis Eutropius, Scaeva miles Caesaris cum quatuor commilitionibus navicula ante transvectus est ad scopulum insulae propinquum, atque interea recessu Oceani destitutus est. Complures Britanni in paucos Romanos impetum faciunt: caeteri tamen qui perrari comites ipsius fuerant navigio rediunt. Scaevi imperterritus manet, undique telis obrutus: ac primo pilo restitit, postremo gladio rem gerit solus in plures. Cumque fessus vulneratus esset, et galeam ac scutum icitubus perdidisset, cum duabus loricis natavit ad castra Caesar, et poposcit ab imperatore veniam pro temeritate, quem Caesar centurionatus honore subvexit.
8. Cum hanc insulam adiret Caesar, ut Cotas, qui tunc secundum in castris obtinebat locum, in commentario suo Graeco de Romana republica prodidit, ea fuit temperantia, et a nostri seculi pompa adeo alienus, ut tres solummodo domesticos in famulatu haberet. Cum Britanniam peragraret, inquit Seneca, nec Oceano foelicitatem suam continere posset, audivit decepisse filiam publica secum fata ducentem: sed tam cito dolorem vicit quam omnia solebat. E Britannia victor reversus, thoracem ex Britannicis margaritis factu, Veneri Genetrici in eius templo dicavit, captivosque nonnullos Britannicos ad officia theatralia, aulaeaque etiam in quibus suas victorias Britannicas depinxerat, destinavit. Quae cum Britanni, qui in ipsis picti erant, tollere solebant, cecinit Virgilius,Purpureaque intexti tollant aulaea Britanni.
Nec ad theatralia tantum officia destinati Britanni, sed etiam (obiter adnoto) ad lecticam imperatoris, ut constat ex inscriptione antiqua huius aevi, in qua decurio lecticarorum Britannicorum memoratur. De hac Caesar victoria antiquus cecinit poeta:
Vis invicta viri reparata classe Britannos
Vicit, et hostiles Rheni compescuit undas.Huc etiam referri potest illud Claudiani de virtute Romana:
Nec stetit Oceano, remisque ingressa profundum,
Vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.Cicero praeterea in poemate amisso quod Quadrigas inscripsit, Caesarem ob res Britannicas per medias laudes poeticis quadrigis vexit, ut nobis persuadet Ferrerius Pedemontanus: scribit enim ipse. Pingam Britanniam coloribus tuis, penicillo autem meo. Veruntamen aliorum iudicio Britannos tantum prospera pugna terruit ille, ut vel Lucanus cecinit, qui Caesarum familiae iniquior,
Territa quaesitis ostendit terga Britannis.
Gravissimusque scriptor Tacitus scribit illum Britanniam tantum ostendisse, non tradidisse Romanis. Horatius haud tetigisse innuit cum Augusto adblandiens Britannum dicit intactum:
Intactus aut Britannus ut descenderet
Sacra catenatus via.Te manet invictus Romano Marte Britannus.
Tantum abest ut verum sit illud quod aulicus ille historicus Velleius Paterculus scripserit. Bis penetrata Britannia a Caesare, cum vix ab illo intrata fuerit. Annos enim plures ab hoc Caesaris ingressu hac insula suis regibus concessa, et suis legibus est usa.
9. Augustus consulto Britanniam neglexisse videtur, cum concilium id vocaret, ut inquit Tacitus, fortasse quia consultissimum videbatur imperium Romanum intra terminos coerceri, Oceanum scilicet, Istrum et Euphratem limites a natura datos, ut adamantinum esset imperium (sic enim ipse Augustus apud Iulianum loquitur) ne ut navigium quod modum excedit, regi non posset, sed mole laborans sua statim subsideret et corrueret, quod magnis accidere solet, vel, ut Straboni placet, sprevit cum videret neque ullum metum a Britannis esse, neque multum utilitatis, nec parum incommodi videbatur ab aliis insulam circumiacentibus oblatum iri. Quacunque vero causa fuit, certe post Iulium et versa in ipsam rempublicam Romanorum arma, longa erat Britanniae oblivio, etiam in pace. Tandem tamen ab urbe profectus est Augustus ut in Britanniam bellum transferret. Quo tempore ad Fortunam Antianam Horatius,Serves iterum Caesarem in ultimos
Orbis BritannosVerum postquam in Galliam venit, Britanni ad eum pacem petitium miserunt, et reguli quidem Britannici legationibus et officiis amicitiam eius consecuti donaria in Capitolio dedicarunt, Familiaremque Romanis totam pene insulam redegerunt ut vectigalia tolerent iam non difficilia e rebus quae e Gallia et Britannia ultro citroque vehuntur: sunt autem eburnea, fraena, et torques, et electrina atque vitrea vasa, aliaeque id genus viles at promiscuae merces. Itaque nullo ad eam insulam opus est praesidio. Requireretur enim ad minimum una legio et aliquid equitatus, si tributa inde essent auferenda, atque tributum aequarent sumptus in praesidium faciendi; necessario enim vectigalia imposito tributo minuerentur et, vi facta, aliquid impenderet periculorum. Anno itidem sequente alteram in hanc insulam expeditionem animo agitavit Augustus, quia de pacto non convenit, sed Cantabri aliique in Hispania nova molientes impedierunt. Nec est cur quispiam Landino, aut Servio, aut Philargyro credat, qui Augustum de Britannis triumphasse ex his Maronis carminibus prodiderunt:
Et duo rapta manu diverso ex hoste trophaea,
Bisque triumphatas utroque a littore gentes.Ob deditionem sane illam cecinit Horatius,
Caelo tonantem credidimus Iovem
Regnare: praesens divus habebitur
Augustus, adiectis Britannis
Imperio, gravibusque Persis.10. Tiberius immoderata dominandi cupiditate minime abreptus Augusti consilio acquievisse videtur. Librum enim protulit ipsius Augusti manu perscriptum, in quo opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa, aut vectigalia, additumque consilium coercendi intra terminos imperii, quod ipsi praecipue (ut habuit Tacitus) adeo placuit ut nihil in Britannia tentaverit, nec aliquid praesidii habuerit. Ubi enim Tacitus percenset numerum legionum et qua oras hoc tempore tutarentur, Britanniae nullam omnino facit mentionem. Romanorum tamen amicitiam Britanni coluisse videntur, cum enim hoc tempore Germanicus Oceanum navigasset, quidam in hanc insulam vi tempestatis rapti a regulis fuerunt remissi.
11. Agitasse Caium Caesarem de hac insula intranda satis constat, ni velox ingenio et mobilis poenitentia, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuisset. Ut enim Britanniam et Germaniam quibus imminebat alicuius immensi operis fama territaret, Baiarum medium intervallum et Puteolanas moles trium millium et sexcentorum passuum ponte coniunxit. Nihil autem amplius praestitit quam Admino Cinobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem recepto, quasi universa tradita insula, magnificas Romam literas misit, monitis saepe latoribus ut vehiculo ad forum usque et curiam pertenderent, nec nisi in aede Martis frequente senatu consulibus traderent. Postea ad Oceanum profectus, tanquam in Britanniam bellum translaturus, in acie omnes milites suos propter littus collocavit, ipse triremi conscensa paululum a terra avectus rediit, ac deinde alto in suggesto considens signum pugnae militibus dedit, classicum canere iussit, ac subito mandavit ut conchylia legerent. His partis spoliis (nimirum exuviis hostium ad trophaeum indigens) animum sustulit, quasi ipsum Oceanum subegisset, donatisque militibus conchylia haec Romam attulit, ut ibi quoque praedam suam ostentaret. Et in indicium victoriae altissimam turrem excitavit, ex qua, ut ex Pharo, noctibus ad regendos navium cursus ignes emicarent. Cuius ruinae conspiciuntur aliquando recedente aestu in Hollandiae littore, et Britenhuis accolis nominatur, qui inscriptos lapides saepe repierunt, ex quibus unus habuit has literas C. C. P. F., quas interpretantur nescio quam vere CAIVS CALIGVLA PHARVM FECIT. Sed nos de hac fusius in insulis Britannicis.
12. Iam inde interior Britannia magis civilibus bellis et partium studiis, quam Romanorum viribus attrita, post varias clades ultro citroque illatis, in Romanorum potestatem paulatim concessit. Dum enim singuli pugnabant, universi sunt victi, sic in mutuam pernitiem ruentes, ut non nisi oppressis senserint omnibus perire quod singuli amiserunt. Eo usque plures falsos fieri subegit ambitio ut nonnulli transfugerint, Romanorum fidem sequuti, et omnibus modis Romanis securibus patriam subiicere machinati. Inter hos praecipuus Bericus, qui author fuit Claudio ut Britanniam nulli post Iulium Caesarem tentatam et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas aggrederetur. Ille autem Aulum Plautium tunc praetorem exercitum in Britanniam ducere iussit, qui difficulter exercitum a Gallia abduxit, indigne ferentem quod extra orbem terrarum bellum esset gerendum, multumque temporis cunctando extrahentem. Ast ubi Narcissus a Claudio missus tribunal Plautii ascendere et exercitum alloqui instituit, tum maiori indignatione milites accensi conclamavere confestim tritum illud io Saturnalia (most enim est Saturnalibus ut id festum habitu dominorum servi celebrent), statimque volentes Plautium secuti sunt. Copiis in tres partes distractis, ne uno loco appellentes prohiberi littore possent, retro acti a vento in transmissione nonnihil molestiae senserunt: animo tamen recepto quia fax ab ortu solis ad occidentem, qua navigabant, discurrisset, insulam advecti sunt, nemine prohibente. Britanni enim cum ob ea quae narravi eos non adventuros credidissent, non convenerant: ideoque non congressi in paludes se ac sylvas abdiderunt, spe Romanos mora extrahendi ut re infecta discedere cogerentur, sicut Iulio Caesari acciderat. Proinde Plautius iis indagandis multum laboris exhausit, postquam invenit (erant auten non liberi, sed regibus diversis subiecti) primo Caratacum, post Togodumnum Cynobelleni filios vicit, patre autem mortuo. Fugentibus his, partem Bodunnorum in fidem accepit, qui Catuellanis parebant: praesidioque ibi relicto, ad fluvium quendam progressus est, quem quia sine ponte non posse a Romanis transiri barbari credebant, socordius in altera eius parte castra habebant. Igitur Plautius Germanos misit, solitos etiam rapidissima flumina facile in armis tranare. Hi hostem inopinatum invadentes neminem virum sauciarunt, equis tantum qui currus traherent vulneratis, quibus turbatis ne sessores quidem constare valebant. Tum Flavium Vespasianum (qui summo post imperio potitus est) huiusque fratrem Sabinum legatum misit, qui ipsi etiam traiecto amne permultos barbaros improviso interfecerunt. Neque vero reliqui fugae se dederunt, sed postero die praelium incerta victoria conseruerunt, donec C. Sidius Geta cum prope in hostium potestatem venisset, ita eos vicit ut ei propterea honores triumphales, quanquam consul non fuisset, dati sint. Inde se barbari ad fluvium Tamisin, qua is in Oceanum se exonerat, eoque affluente stagnat, receperunt, eumque facile transierunt, locorum quae firma et pervia essent gnari: eos Romani insequentes periclitati sunt, mox cum Germani iterum tranavissent ac superiori loco per pontem quidam transgressi essent, undique barbaris circumfusi magnum stragem ediderunt, reliquos vero inconsultius consectantes in paludes invias inciderunt, multosque suorum amiserunt. His de causis, et quia Togodumni interitu non modo nihil remiserant Britanni, sed acrius ad vindicandam euius cladem bellum parabant, veritus Plautius ultra non processit, sed custodia eorum quae tenuisset posita, Claudium accersit, iussus id facere, si quid violentius eveniret. Ad quam expeditionem cum multa parata erant, tum elephanti contracti. Claudius accepto nuncio res urbanas ac milites etiam Vitellio collegae suo (cui consulatum itidem uti sibi ad sex menses dederat) mandavit, ipse ab urbe Ostiam devectus navigio inde Massiliam, reliquoque itinere partim terra, partim mari facto, ad Oceanum venit transmisitque in Britanniam et ad copias ad Tamisin se expectantes perrexit. Quibus ad se receptis, transgressus fluvium cum barbaris, qui ad eius adventum convenerant, signis collatis dimicavit, victoriaque potitus est, et Camalodunum Cunobellini regiam capit, multosque inde vi, alios deditione in suam potestatem accepit. Ob haec aliquoties imperator dictus est, contra institutum Romanorum: neque enim saepius quam semel licet uno de bello id nomen accipere. Porro Britannis Claudius arma ademit, Plautioque eos regendos subigendosque reliquos mandavit, ipse Romam contendit, generis suis Pompeio et Silano cum nuntio victoriae praemissis. Sic Dio. Veruntamen Suetonius sine ullo praelio aut sanguine partem insulae in deditionem accepisse tradit. Sedecim plus minus diebus ipse in Britannia mansit. Quo tempore bonorum publicationem primoribus Britannorum remisit, pro quo beneficio eius tempum coluerunt, et ut deum orarunt. Sextoque quam profectus erat mense Romam rediit.
13. Tantum erat ut tantillam Britanniae partem debellasse, ut hinc Claudio annuos ludos, arcus triumphales et in urbe et Gessoriaci Galliae, splendidissimumque triumphum decreverit senatus, ad cuius spectaculum etiam provinciarum praesidibus et quibusdam exulibus in urbem commeare permissum, navalis corona fastigio Palatinae domus, quasi Britannici maris domiti insigne, fixa, coronas aureas contulerint provinciae, Gallia Comata unam IX pondo, Hispania citerior alteram VII pondo. Per gradus in Capitolium genibus ascendit, levantibus eum utrinque generis. Mare Adriaticum praegrandi domo verius quam nave triumphans intravit. Messalinae uxori primus in consessu locus, et ut carpento veheretur decreta fuerint a senatu. Deinde ludos triumphales edidit, accepta ad id consulis potestate. Hi ludi in duobus simul theatris exhibiti sunt, ac saepius ipso a spectaculis digresso, alii ea curarunt. Equorum certamina tot promisit quod dies illi admitterent, plura tamen quam decem non fuere, nam inter equorum cursum ursae caedebantur, athletae certabant, pueri ex Asia evocati pyrrhicam saltabant. Valerio etiam Asiatico, Iulio Silano, Sidio Getae et aliis ob hanc victoriam ornamenta triumphalia congessit. Licinio Crasso Frugi equo phalerato et veste palmata ipsum triumphantem sequi permisit, Posidio spadoni hastam puram, C. Gavio torques, armillas, phaleras, coronamque auream, ut in antiquo marmore Taurini videre est, donavit.
14. Interim belli reliquias tam secundis praeliis prosecutus est Aulus Plautus ut illi ovationem decreverit Claudius, ingressoque urbem obviam progressus, et in Capitolium eunti, et inde rursus revertenti latus texerit, i. e. laevus incesserit. Monstratus etiam fatis Vespasianus qui in partem huius Britannici belli a Claudio assumptus, partim ipsius Claudii, partim Plautii ductu tricies cum hoste conflixit, duas validissimas gentes, superque XX opida et insulam Vectem in deditionem redegit. Quare triumphalia ornamenta et in spatio brevi duplex sacerdotium praeterea consulatum, quem gessit per duos novissimos anni menses accepit. Titus etiam hic tribunus sub patre meruit, summae industrae et fortitudinis (patrem enim obsessum fortiter liberavit) nec minore modestiae fama, ut ex imaginum euis multitudine ac titulis per Germaniam et Britanniam apparuit. Caetera quae in Britannia deinceps acciderunt usque ad suprema Domitiani tempora suis verbis qui optime poterit ennarrabit Tacitus. In Britannia P. Ostorium propraetorem turbidae res excepere effusis in agrum sociorum hostibus, eo violentius quod novum ducem ignoto exercitu et caepta hieme iturum obviam non rebantur. Ille gnarus primis eventibus metum aut fiduciam gigni, citas cohortes rapit, et caesis qui restiterunt, disiectos consectatus ne rursus conglobarentur, infensaque et infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis, cinctosque castris Antonam et Sabrinam cohibere parat. Quod primi Icini abnuere, valida gens, nec praeliis concussa quia societatem nostram volentes accesserant. Hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae deligere septum agresti aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. Ea munimenta dux Romanus, quanquam sine robore legionem sociales copias ducebat, perrumpere aggreditur, et distributis cohortibus turmas quoque equitum ad munia accingit. Tunc dato signo perfringunt aggerem, suisque claustris impeditos turbant. Atque illi conscientia rebellionis et obseptis effugiis, multa et clara facinora fecere. Qua pugna filius legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
15. Caeterum clade Icineorum compositi qui bellum inter et pacem dubitant, et ductus in Cangos exercitus. Vastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen tentarent, punito dolo. Iam ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam aspectat, cum ortae apud Brigantes discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne nova moliretur nisi prioribus firmatis. Et Brigantes quidem paucis qui armis coeptabant interfectis, in reliquos data venia resedere, Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur quin bellum exerceret, castrisque legionis premenda foret. Id quo promptius veniret, colonia Camalodunum valida veteranorum manu deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebellis, et imbuendis sociis ad officia legum. Quaedam civitates Cogiduno regi donatae veteri populi Romani consuetudine ut haberent instrumenta servitutis et reges.
16. Itum inde in Siluras super propriam ferociam Caractaci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut caeteros Britannorum imperatores praemineret. Sed astu, tum locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad praelium loco, ut aditus, abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent. Tunc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit: et praefluebat amnis vado incerto, catervaeque armatorum pro munimentis constiterant. Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis: enimvero Caratacus huc illuc volitans illum diem, illam aciem testabatur aut reciperandae libertatis aut servitutis aeternae initium fore; vocabatque nomina maiorum, qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum virtute vacui a securibus et tributis intemerata coniugum et liberorum corpora retinerent. Haec atque talia dicenti adstrepere vulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non vulneribus cessuros. Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens terrebat. Sed miles proelium poscere, cuncta virtute expugnabilia clamitare; praefectique <et> tribuni paria disserentes ardorem exercitus intendebant. Tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud difficulter evadit. Ubi ventum ad aggerem, dum missilibus certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur: postquam facta testudine rudes et informes saxorum compages distractae parque comminus acies, decedere barbari in iuga montium. Sed eo quoque inrupere ferentarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve tegmina; et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur. Clara ea victoria fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti. Ipse, ut ferme intuta sunt adversa, cum fidem Cartimanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia coeptum. Unde fama eius evecta insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset. Ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat; et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam victo. Vocatus quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in armis praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. Tunc incedentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiverat traducta, mox fratres et coniunx et filia, postremo ipse ostentatus. ceterorum preces degeneres fuere ex metu: at non Caratacus aut vultu demisso aut verbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc modum locutus est.
17. “Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem foedere in pacem accipere. Praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est. Habui equos viros, arma opes: quid mirum si haec invitus amisi? Nam si vos omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem accipiant? Si statim deditus traderer, neque mea fortuna neque tua gloria inclaruisset; et supplicium mei oblivio sequeretur: at si incolumem servaveris, aeternum exemplar clementiae ero.”
18. Ad ea Caesar veniam ipsique et coniugi et fratribus tribuit. atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt. Novum sane et moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam ferebat. Vocati posthac patres multa et magnifica super captivitate Carataci disseruere, neque minus id clarum quam quod Siphacem P. Scipio, Persen L. Paulus, et si qui alii vinctos reges populo Romano ostendere. Censentur Ostorio triumphi insignia.
19. Has de Britannis victorias inter praeclarissima monumenta et testimonia Romanae virtutis habuerunt scriptores. Unde Seneca, Primus Claudius devicisse Britannos gloriari potuit, Iulius enim Caesar ostendit eos Romanis tantum. Et alibi de eodem,Ille Britannos
Ultra noti
Littora ponti,
Et caeruleos
Scuta Brigantes
Dare Romuleis
Colla cathenis
Iussit, et ipsum
Tremere Oceanum.Et in Octavia cecinit Seneca tragicus de Claudio:
Cuique Britanni
Terga dedere, ducibus nostris
Ante ignoti, iurisque sui.Et ibidem quod Tamisin transmiserat:
En qua orae Tamisis primus posuit iugum.
Ignota tantis classibus texit freta
Interque gentes barbaras tutus fuit,
Et saeva maria, coniugis scelere, occidit.20. Aegisippus item de Claudio, Testis est Britannia extra orbem posita, Romanorum virtute in orbem redacta, quos aetas superior ignoravit, didicit Romanorum victoria, serviunt et ipsi qui quid esset servitus ignorabant, soli sibi nati et semper sibi liberi, qui a superiorum potentia interfuso Oceano secreti metuere non poterant quos nesciebant. Plus itaque transisse ad Britannos quam triumphasse de Britannis. Et alibi: Britanniam quoque inter undas adhuc latentem Romano imperio armis acquisiverat, cuius triumpho opibus Roma ditior, Claudius consultior, Nero fortunatior aestimabantur. Alioque loco, qui dignissimus apponi: In Romanorum nomen elementa etiam transierunt, in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano imperio clauditur et definitur: denique a plerisque orbis Romanus appellatur. Nam si verum quaeramus, terra ipsa infra Romanorum imperium est, super quam progressa Romana virtus ultra Oceanum, alterum sibi orbem quesivit, et in Britannia remota a confinio terrarum novam sibi invenit possessionem. Denique quibus ius non solum civitatis Romane, sed etiam ipsius prope humanae conversationis negatur, illo diriguntur, ut illic habitent quasi mundi exules. Cessit Oceanus finibus suis, novit Romanus interiora eius petere secreta. Iosephus etiam in persona Titi ad Iudaeos, Quis maior Oceano murus atque obstaculum? Quo septi Britanni Romanorum tamen arma adorant.
21. Doctissimi praeterea sed incerti poetae hac de re carmina nobilissimus Iosephus Scaliger in suis Catalectis e situ vindicavit, quae cum non passim occurrant, subtexere non pigebit, sunt enim quantivis pretii. Diversi autem esse epigrammata, et ideo distinguenda eruditissimus adolescens Iohannes Obsopaeus Germanus ex antiquis membranis me nuperrime docuit.Ausoniis nunquam tellus violata triumphis,
Icta tuo, Caesar, fulmine procubuit.
Oceanusque tuas ultra se respicit aras,
Qui finis mundo est, non erit imperio.Victa prius nulli, iamiam spectata triumpho,
Illibata tuos gens iacet in titulos.
Fabula visa diu, medioque recondita ponto
Libera victori iam modo collo dedit.
Euphrates ortus, Rhenus incluserit arctos,
Oceanus medium venit in imperium.Libera non hostem, non passa Britannia regem,
Aeternum nostro quae procul orbe iacet.
Foelix adversis, et sorte oppressa secunda,
Communis nobis et tibi, Caesar, erit.Ultima cingebat Tibris tua, Romule, regna:
Hic tibi finis erat, religiose Numa.
Et tua, dive, tuum sacrata potentia coelo
Extremum citra constitit Oceanum.
At nunc Oceanus geminos interluit orbes.
Pars est imperii, terminus ante fuit.Mars pater, et nostrae gentis tutela Quirine,
Et magno positus Caesar uterque polo,
Cernitis ignotos Latia sub lege Britannos,
Sol citra nostrum flectitur imperium.
Ultima cesserunt adoperto claustra profundo,
Et iam Romano cingimur Oceano.Opponis frustra rapidum, Germania, Rhenum,
Euphrates prodest nil tibi, Parthe fugax.
Oceanus iam terga dedit, nec pervius ulli,
Caesareos fasces, imperiumque tulit.Illa procul nostro semota exclusaque caelo,
Alluitur nostra victa Britannis aqua,
Semota, et vasto disiuncta Britannia ponto,
Cinctaque inaccessis horrida littoribus:
Quam pater invictis Nereus vallaverit undis,
Quam fallax aestu circuit Oceanus.
Brumalem sortita plagam: qua frigida semper
Praefulget stellis Arctos inocciduis.
Conpectuque tuo devicta Britannia, Caesar,
Subdidit insueto colla premenda iugo.
Aspice, confundit populos impervia tellus,
Coniunctum est, quod adhuc orbis, et orbis erat.22. Iam pergat Tacitus. Ad hoc tempus prosperis Ostorii rebus mox ambiguis, sive quod amoto Carataco, quasi debellatum foret minus intenta apud Romanos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere. Praefectum castrorum et legionarias cohortes extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proximis subventum foret copiarum obsidio occidione obcubuissent: praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere. Nec multo post pabulantes nostros missasque ad subsidium turmas profligant. Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. Effugere hostes tenui damno, quia inclinabat dies. Crebra hinc proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. Ac praecipua Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. Igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incautius populantis intercepere; spoliaque et captivos largiendo ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hostibus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, at certe bellum absumpsisset.
23. At Caesar cognita morte legati, ne provincia sine rectore foret, A. Didium suffecit. Is propere vectus non tamen integras res invenit, adversa interim legionis pugna, cui Manlius Valens praeerat; auctaque et apud hostis eius rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, venia iustior tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur.
24. Circa haec tempora Claudius diem obiit, Neroque successit, qui nihil omnino in re militari ausus est, exercitumque e Britannia deducere cogitavit, nec nisi verecundia ne obtrectare Claudii gloriae videretur, destitit. Post captum Caratacum praecipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi, fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartimanduam reginam matrimonio teneret; mox orto discidio et statim bello etiam adversus nos hostilia induerat. Sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartimandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. Inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius invadunt. Quod nobis praevisum, et missae auxilio cohortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis laetior fuit. Neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat: nam Didius senectute gravis et multa copia honorum per ministros agere et arcere hostem satis habebat. Parta enim a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Haec, quamquam a duobus propraetoribus pluris per annos gesta, coniunxi ne divisa haud perinde ad memoriam sui valerent.
25. Didium Avitum Verranius exceipt qui modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus, quippe multa in Neronem adulatione addidit subiecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset.
26. Sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens. Igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum. Sic pedes: equites vado secuti aut altiores inter undas adnantes equis tramisere. Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisque, intercursantibus feminis; in modum Furiarum veste ferali, crinibus deiectis faces praeferebant; Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent. Dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt. praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri: nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant.
27. Haec agenti Suetonio repentina defectio provinciae nuntiatur. Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. Quod contra vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius Boodicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt: praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur. Qua contumelia et metu graviorum, quando in formam provinciae cesserant. Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere: nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur. Singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam. alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. in proelio fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus. Quantum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? Sic Germanias excussisse iugum: et flumine, non Oceano defendi. Sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. recessuros, ut divus Iulius recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. Neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse. Iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. Porro in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
28. His atque talibus invicem instincti, Boodicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio. Quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe eiusdem licentiae. Ad hoc templum divo Claudio constitutum quasi arx aeternae dominationis aspiciebatur, delectique sacerdotes specie religionis omnis fortunas effundebant. Nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum amoenitati prius quam usui consulitur. Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet hostibus. Et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos; consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae: iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur. Sed quia procul Suetonius aberat, petivere a Cato Deciano procuratore auxilium. Ille haud amplius quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica militum manus. Tutela templi freti et impedientibus qui occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et foeminis iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine barbarorum circumveniuntur. Et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt: templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque. Et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit: Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est. Qua clade et odiis provinciae quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
29. At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. Ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. Neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est quin daret profectionis signum et comitantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt. Eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant. Ad septuaginta milia civium et sociorum iis quae memoravi locis cecidisse constitit. Neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at praerepta interim ultione, festinabant.
30. Iam Suetonio quarta decima legio cum vexillariis vicesimanis et <e> proximis auxiliares, decem ferme milia armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi acie parat. Deligitque locum artis faucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse sine metu insidiarum. Igitur legionarius frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques adstitit. At Britannorum copiae passim per catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae secum traherent plaustrisque imponerent quae super extremum ambitum campi posuerant. Boodicca curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis foeminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. Eo provectas Romanorum cupidines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem impollutam relinquant. Adesse tamen deos iustae vindictae: cecidisse legionem quae proelium ausa sit; ceteros castris occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem et clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos: si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse. Id mulieri destinatum: viverent viri et servirent.
31. Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat: quamquam confideret virtuti, tamen exhortationes et preces miscebat ut spernerent sonores barbarorum et inanis minas: plus illic feminarum quam iuventutis aspici. Imbellis, inermis cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties fusi adgnovissent. Etiam in multis legionibus paucos qui proelia profligarent; gloriaeque eorum accessurum quod modica manus universi exercitus famam adipiscerentur. Conferti tantum et pilis emissis post umbonibus et gladiis stragem caedemque continuarent, praedae immemores: parta victoria cuncta ipsis cessura. Is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius daret pugnae signum. Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. Idem auxiliarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod obvium et validum erat. Ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus. Et miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant. Clara et antiquis victoriis par ea die laus parta: quippe sunt qui paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo amplius vulneratis. Boodicca vitam veneno finivit. Et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnueratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio transegit.
32. Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus habitus est ad reliqua belli perpetranda. Auxitque copias Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus, octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus; quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt, cohortes alaeque novis hibernaculis locatae quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat igni atque ferro vastatum. Sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros commeatus sibi destinant. Gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat disperseratque novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum. Simul in urbem mandabat, nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam referebat.
33. Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi. Nec defuit Polycletus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. Sed hostibus inrisui fuit apud quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat; mirabanturque quod dux et exercitus tanti belli confector servitiis oboedirent. Cuncta tamen ad imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur. Qui non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imponens, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit.
34. Ille autem segnior et nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Et ille per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque. Accendebat odium eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant. Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit. Quies provinciae quamquam remoto consulari mansit: rexere legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior.
35. Flagrante civili inter Galbam, Othonem et Vitellium bello, missus est a Vitellio in locum eius Vectius Bolanus, nec ille agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis. Et quanquam vitellius auxilia e Britannia accersivit, cunctabatur tamen Bolinus, nunquam satis quieta Britannia. Verum statim Britanniam in Vespasiana partes inclutus erga eum provincia favor traxit, eo quod illic secundae legioni a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites a Vitellio provecti expertum iam principem anxii mutabant. Et quartadecimai, Britanniae domitores dicti, hinc a Nerone exciti ad bella Caspia et pro Othone stantes victi, a Vitellio in Britanniam remissi a Mutiano per literas denuo sunt revocati.
36. Hoc civili motu in Britannico exercitu nihil irarum. Non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse. Ex illis tamen discordiis et crebris belli civlibus rumoribus, Britanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam ferociam et Romani nominis odium propriis in Carthisimanduam reginam stimulis accendebatur. Carthisimandua Brigantibus imperitabat, pollens nobilitate; et auxerat potentiam, postquam capto per dolum rege Carataco instruxisse triumphum Claudii Caesaris videbatur. Inde opes et rerum secundarum luxus: spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium regnumque accepit. Concussa statim flagitio domus: pro marito studia civitatis, pro adultero libido reginae et saevitia. Igitur Venutius accitis auxiliis, simul ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit. Tum petita a Romanis praesidia. Et cohortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen periculo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum.
37. Cum iam Mutianus pro Vespasiano urbem regeret, Iulium Agricolam in Vespasiani partes transgressum integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. Ita successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse. Et quanquam Vectius Bolanus Bitanniae tunc praefuit, placidius quam feroci provincia dignum est. Temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
38. Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, adgressus. Multa proelia, et aliquando non incruenta; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset: subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus. Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat, eoque initio erecta provincia. Et quibus bellum volentibus erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri.
39. Tum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem. Caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, <a> cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant: ratio et constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
40. Nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus primum domum suam coercuit, quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere: nihil per nihil per libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare. Omnia scire, non omnia exsequi. Parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus esse; officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent praeficere. Frumenti frumenti et tributorum auctionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur. Namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur. Divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret. Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur.
41. Hoc tempore obiit Vespasianus, quem ab has ducum victorias et suam ipsius sub Claudio virtutem sic praefatur Valerius Flaccus:Tuque, o pelagi qui maior aperti
Fama, Caledonius postquam tua carbasa vexit
Oceanus, Phrygios prius indignatus Iulos.Cum vero Titus ille orbis amor patri succederet, Agricola ubi aestas advenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare modestiam, disiectos coërcere; loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis ostentare. Quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars inlacessita transierit.
42. Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta. Namque ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis: ita honoris aemulatio pro necessitate erat. Iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostri honor et frequens toga; paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balinea et conviviorum elegantiam. Idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
43. Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus. Qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. Adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse. Nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum; nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. Ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur. Nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; <et> ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. Ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres: honestius putabat offendere quam odisse.
44. Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. Namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus. Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem usibus miscuerit. Spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas superat. Solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia differunt; melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. Saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur.
45. Sub hoc tempus moritur Titus, qui ob has res fortiter ab Agricola gestas imperator XV appellatus, quod Xiphilinus scribit et nummus antiquus contestatur. Sub Domitiano Agricola aestate, qua sextum officii annum inchohabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit; quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium clauderetur. Ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et cedendum potius quam pellerentur ignavi specie prudentium admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus agminibus inrupturos. Ac ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes exercitu incessit. Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere. Iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici clamorem; et propinqua luce fulsere signa. Ita ancipiti malo territi Britanni; et Riomanis rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant. Ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur. Quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret. Cuius constantia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae invium et penetrandam Caledoniam inveniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu fremebant. Atque illi modo cauti ac sapientes prompti post eventum ac magniloqui erant. Iniquissima haec bellorum condicio est: prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. At Britanni non virtute se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem civitatum sancirent. Atque ita inritatis utrimque animis discessum.
46. Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. Occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus ascendere; et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur. Mox hac atque illa rapti, e cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur. Atque ita circumvecti Britanniam amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. Ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus illustravit.
47. Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno ante natum filium amisit. Quem casum neque ut pleriquefortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit; et in luctu bellum inter remedia erat. Igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Grampium pervenit, quem iam hostis insederat. Nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant. Iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
48. “Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non oriens, non occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera et contumelias conteruntur. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. Ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur; neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. Birtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam laturi; primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit. An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace lasciviam adesse creditis? nostris illi dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis. Metus ac terror sunt infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, clausos quodammodo ac vinctos dii nobis tradiderunt. Ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium acie inveniemus nostras manus: adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt. Nec quicquam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia. Hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae servientium poenae, quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo est. Proinde ituri in aciem et maiores vestros et posteros cogitate.”
49. Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis. Iamque agmina et armorum fulgores audentissimi cuiusque procursu; simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum et vix munimentis coërcitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit:
50. “Octavus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam vicistis. Tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus: inventa Britannia et subacta. Equidem saepe in agmine, cum vos paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque voces audiebam: ’ quando dabitur hostis, quando acies?’ Veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa. Nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt; neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. Quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus neque ducis terga tuta esse. Proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse. Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Hi sunt, quos proximo anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites. Quo modo silvas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et metuentium. Quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis. Transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.”
51. Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum. Instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur. Legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur. Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum conexi velut insurgerent; media campi covinnarius eques strepitu ac discursu complebat. Tum Agricola superante hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes ante vexilla constitit.
52. Ac primo congressu eminus certabatur; simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus cetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus; nam Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant. Igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere: ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. Interim equitum turmae fugere, covinnarii, peditum se proelio miscuere. Et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant; minimeque aequa nostris iam pugnae facies erat, cum aegre clivo instantes simul equorum corporibus impellerentur; ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant. Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. Ita consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere. Tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare. Iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre. Passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam victis ira virtusque. Nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos sequentium incautos collecti et locorum gnari circumveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes: rari et vitabundi in vicem longinqua atque avia petiere. Finis sequendi nox et satietas fuit. Caesa hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili ardore et ferocia equi hostibus illatus. Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus: Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere; miscere in vicem consilia aliqua, dein separare; aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari. Satisque constabat saevisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur. Proximus dies faciem victoriae latius aperuit: vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius. Quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit. Ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit. Datae ad id vires, et praecesserat terror. Ipse peditem atque equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit. Et simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit et domuit. Quod falso Claudio adscribit Orosius et qui illum secuti.
53. Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius excepit. Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crinis in captivorum speciem formarentur: at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari. Id sibi maxime formidolosum, privati hominis nomen supra principem attolli: frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet; cetera utcumque facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam virtutem esse. Talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat. Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur; eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est. Tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque. Ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit; exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium inmixtus est.
54. Agricola successorem habuit, ut aliis placet, Cn. Trebellium, ut mihi videtur, Sallustium Lucullum, quem Domitianus statim quod lanceas nova forma Luculleas appellari passus sit, occidit. Qua etiam tempestate Arviragus in hac insula floruit, non Claudii tempore, ut fabulatur Galfridus Monumethensis. De Domitiano enim Iuvenalis ille versus intelligendus,“Omen habes,” inquit, “magni clarique triumphi,
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus.”Floruit etiam Romae Claudia Rufina foemina Britanna, eeruditissima iuxta ac formosissima, quam Martialis his versibus laudat:
Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
Edita, cur Latiae pectora plebis habet?
Quale decus formae! Romanam credere matres
Italides possunt, Atthides esse suam.Hanc illam fuisse cuius meminit divus Paulus in posteriori ad Timotheum epistola produnt Iohannes Balaeus et Matthaeus Parkerus archiepiscopus Cantuariensis, nec omnino refragatur temporis ratio, quamvis alii contra sentiunt.
55. Ita imperante Domitiano, ulteriori illa parte, ut aspera et infrugifera, barbaris relicta, haec citerior plane et plene in provinciam fuit redacta. Quae nec consularis nec proconsularis sed presidialis et Caesarum censebatur, utpote quae Romano imperio post divisionem provinciarum ab Augusto factam accessit et suos propraetores habuit. Postea cum novam reipublicae formam descripsisset Constantius Maximus, sub praefecto praetorio Galliarum vicarius praeficiebatur, et cum illo in rebus bellicis comes Britanniarum, comes litoris Saxonici per Britanniam, et dux Britaniarum praeter praesides, rationales&c. Tribus etiam legionibus e XXIX quas Romani per imperium constituerant coercebatur: legione Secunda Augusta, legione Sexta Victrice et Vicesima Victrice. Sed hoc de Severi tempore capiendum, antea enim et alias et plures fuisse ex authoribus discimus. Quamvis enim scribat Strabo ad Britanniam continendam non plus uno ordine militum opus fuisse, sub Claudio tamen locatae hic fuerunt legio II Augusta, legio IX Hispaniensis, et legio XIIII Gemina Martia Victrix, imo sub ipsa Vespasiana tempora quatuor legiones in hac insula militasse docet Iosephus: Britannia, inquit, curcundatur Oceano, et pene non minor quam non orbis est, habitantes Romani redegerunt in ditionem suam, quatuorque legiones tantae multitudinis insulam tuentur. Et proculdubio stationes et praetenturae legionum et Romanorum militum fuerunt saepenumero quasi geniturae urbium et oppidorum cum in aliis provinciis, tum in hac nostra Britannia. Sic Britannis iugum impositum primum praesidio militum qui semper cum terrore impenderant incolis, inde tributo et vectigali, eoque nomine publicanos habere cogebantur, id est harpyae et hirudines qui eorum sanguinem exugerunt, bona publicarunt, et mortuorum nomine tributa exegerunt, nec legibus suis patriis uti permissi sunt, sed magistratus a populo Romano, cum imperio et securibus missi, qui ius dicerent. Habebant enim provinciae propraetores, legatos, praesides, praetores, et proconsules, singulae etiam civitates habebant municipales magistratus. Praetor conventum singulis annis indicebat, et maiores lites dirimebat: excelso in suggestu superba iura reddebat stipatus lictoribus, virgae populi tergo, securis cervicibus intentabantur, et quotannis alium atque alium dominum sortiri cogebantur. Nec hoc satis, discordias inter eos alebant, et quosdam indulgentius fovebant, ut ipsos suae servitutis instrumenta haberent.
56. Hoc Romanorum iugum quamvis grave, tamen salutare fuit. Salutare enim Ihesu Christi lumen Britannis una affulsit, de quo postea, et clarissimi illius imperii lux barbariem a Britannorum perinde ac reliquorum quos devicerat animis fugavit. Roma enim, ut inquit Rutilius,legiferis mundum complexa triumphis
Foedere communi vivere cuncta facit.Et alibi ad eandem Romam elegantissime et verissime:
Fecisti patriam diversis gentibus unam.
Profuit iniustis te dominanti capi.
Dumque offers victis proprii consortia iuris,
Urbem fecisti quod prius orbis erat.Ut reliquias enim provincias taceam, Romani traductis huc coloniis et convocatis in civilis vitae societatem indigenis, artes liberales edocendo et ad iura Romanorum ediscenda in Galliam mittendo (unde Iuvenalis, Gallia causidicos docuit facunda Britannos), ita legibus temperarunt et moribus excoluerunt, ut victu cultuque caeteris provinciis non concederet: ita aedificiis et magnificis operibus instruxerunt, ut eorum reliquae et rudera maximam iam intuentibus admirationem commoveant, et vulgus nostrum opera Romanorum gigantum fuisse dicant, quos sua lingua in septentrionali plaga eatons pro heathens quasi ethnicos (ni fallor) vocitant. Summae certe sunt admirationis et magnificentiae, imprimo vero murus Picticus, de quo suo loco, et viae illae admirando opere per omnem regionem, alicubi desiccatis paludibus, alibi aggeratis vallibus munitae et constratae, ea latitudine ut occurentia sibi invicem vehicula libere exciperent. Cuiusmodi hae fuerunt te doceat Galenus: Vias Traianus refecit, quae quidem earum humidae ac lutosae erant partes lapidibus sternens, aut editis egestionibus exaltans; quae senticosae et asperae erant, eas expurgans, ac flumina quae transiri non poterant pontibus iungens; ubi longior quam opus via videbatur aliam breviorem excindens, sicubi vero propter arduum collem difficilis erat per mitiora loca deflectens: iam si obsessa feris vel deserta erat, ab illa transferens, ac per habitata ducens, tum aspera complanans. Verum hae nostrae nunc alicubi interscissae, rusticis inde glaream effodientibus, vix apparent, alibi per avia et pascua ducentes alto aggere sunt conspicuae.
57. His illi vias consulares, regias, praetorias, militares, publicas, cursus publicos, et actus vocarunt, ut videre est apud Ulpianum et Iulum Frontinum. Ammianus Marcellinus aggeres itinerarios et publicos, Sidonius Apollinaris aggeres, tellures inaggeratas, Beda et recentiores stratas dixerunt. Historici nostri, in hoc proculdubio falsi, quatuor tantum huiusmodi vias fuisse volunt, quarum prima Watlingstreat a Vitellianio nescio quo qui illas curavit (Vitellianum Guetalin sua lingua nominarunt Britanni), et Werlamstreat, quod per Verolamium duxerit, quae etiam alibi High dike, High ridge, Fortie foote way, et Ridgeway ab incolis nominatur. Alteram Ikenildstreat, quod ab Icinis initium habuerit, tertiam Fossae, quod fossa, ut putant, utrinque munita fuerit, et quartam Erminstreat Germanico vocabulo appellitant, a Mercurio (ut author est mihi vir eruditissimus Iohannes Obsopaeus), quem sub nomen Irmunsul, id est Mercurii columna, Germani maiores nostri coluerunt. Illum autem viis praefuisse Ἐνόδιος nomen apud Graecos satis innuat, eiusque statuae quadratae Hermae dictae olim, ubique per vias dispositae fuerunt. Creditum est Mulmutium, nescio quem, multis ante Christum natum saeculis, has fecisse, sed tantum abest ut ego fidem adhibeam, ut confidenter dixerim Romanos paulatim substruxisse. Dum Britanniae praeesset Agricola, inquit Tacitus, divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur ut civitates a proximis hibernis in remota et avia deferrent, et conquesti sunt Britanni, ut habet idem, quod Romani ipsorum corpora et manus sylvis ac paludibus emuniendis verbera inter et contumelias contriverint. In schidis etiam antiquis legimus diebus Honorii et Arcadii facti sunt in Britannia aliqui calles a mari ad mare, Romanorumque opus fuisse docet ipse Beda. Habitabant, inquit, Romani intra vallum (quod Severum trans insulam fecisse commemoravimus) ad plagam meridianam, quod civitates, fana, pontes, et strata ibidem factae usque hodie testantur. Huiusmodi viis struendis Romani soliti sunt milites et multitudinem exercere, ne otiosi novis rebus studerent. Stratas, scribit Isidorus, Romani per omnem pene orbem disposuerunt propter rectitudinem itinerum, et ne plebs esset otiosa, et ad huiusmodi viarum munitiones rei saepe damnati fuerunt, ut ex Suetono in Caio colligere licet. Videnturque in Hispania via Salamantica sive Argentea, et in Gallia viae quaedam militares a Romanis constratae, ut taceam viam Appiam, Pompeiam, Valeriam, et alias in Italia.
58. Per has Augustus primo iuvenes modicis intervallis, postea vehicula disposuit, ut celerius ac submanum annuntiaretur quid ubique gereretur. Ad has locatae fuerunt civitates, item mansiones quae manendi et quiescendi causa hospitia necessariis ad vitae usum instructa habuerunt, et mutationes. Sic enim vocavit illa aetas ubi veredos, iumenta aut vehicula mutarunt peregrinantes. Qui ad has igitur vias loca in Antonini Itinerario memorata non quaerit, a vero et a via proculdubio aderrabit.
59. Nec pigeat hic notare ad unum quodque milliare per has vias columellas ab imperatoribus fuisse erectas cum notis numerorum incisis ad milliaria denotanda. Unde Sidonius Apollinaris:Antiquus tibi nec teratur agger,
Cuius per spatium satis vetustis
Nomen Caesareum viret columnis.Iuxta has etiam sepulcra utrinque posita et clarorum virorum memoriae inscripta, ut praetereuntes admonerentur et se esse et illos fuisse mortales. Ad harum etiam reparationem leges (ut videre est in Codice Theodosiano de itintere muniendo) certatim studia cunctorum festinare conducibili devotione voluerunt. Et custodes aggerum publicorum constituti fuerunt. In legibus etiam nostris antiquis de pace quatuor cheminorum, i e. viarum, sub maiori indicio mentio habetur.
60. Sub Nerva, Britanniae mentionem intermiserunt scriptores. Sub Traiano, defecisse videantur Britanni, et subactos fuisse ex Spartiano constat. Imperante autem Adriano, Iulus Severus insulae praeerat, qui cum contra Iudaeos tunc tumultuantes evocatus esset, Britannio sub Romana ditione teneri non poterant nisi ipse Adrianus adiisset, qui cum tertium consul esset anno Christi 124 virtute exercitus hostes fudisse videtur. Vidimus enim in nummo eius imperatorem cum tribus militibus quos tres Britanniae legiones repraesentare iudico cum inscriptione EXER. BRITANNICVS, et alium inscriptum RESTITVTOR BRITANNIAE. Hic per insulam multa correxit, murumque per LXXX millia passuum primus inter barbaros Romanosque duxit stipatibus magnis in modum muralis sepis funditus iactis atque connexis. Ob quam expedition Florus poeta in illum sic lusit:Ego nolo Caesar esse,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.Cui Adrianus rescripsit,
Ego nolo Florus esse,
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.Hoc tempore M. F. CL. Priscus Licinus propraetor fuit Britanniae, qui fuit in expeditione Iudaica cum Hadriano, ut apparet ex hac inscriptione antiqua in mutilo marmore:
M. F. CL. PRISCO.
ICINIO. ITALICO. LEGATO. AVGVSTORVM.
PR. PR. PROV. CAPPADOCIAE
PR. PER. PROV. BRITANNIAE LEG. AVG.-------------------
-------------------
-------------------
LEG. IIII GALLICIAE PRAEF. COH. III. LINGONVM. VEXILLO. MIL.
ORNATO. A. DIVO. HADRIANO. IN EXPEDITIONE IVDAIC.Q. CASSIVS. DOMITIVS. PALVMBVS.
Sub Antonio Pio (cuius constitutione qui in orbe erant Romano cives Romani fuerunt effecti) hoc bellum denuo exarsit, quod per Lollium Urbicum legatum barbaris submotis alioque muro cespititio ducto ita restinxit ut Britannicus diceretur, laudemque meruit singularem quod Brigantes qui Genouniam provinciam vicinam sub fide Romanorum infestasset agri parte mulctaverat. Ex hoc tempore, ut ex Iaboleno colligimus, Seius Saturnius archigubernus erat ex classe Britannica. An vero fuerit classis praefectus vel primarius gubernator, aut nauarcha, dixerint iurisperiti.
61. Britanni bellum ex bello serentes res sub Antonino philosopho movere coeperunt, ad quas componendas missus est Calphurnius Agricola, et foelici exitu confecisse videtur: quam Fronto Romanae eloquentiae non secundum, sed alterum decus, belli huius confecti laudem Antonino principi dederit. Quamvis ille in ipso urbis palatio residens gerendi eius mandasset auspicium, attamen veluti longae navis gubernaculis praesidentem totius velificationis et cursus gloriam meruisse testatus est. Militavitque tunc in Britannia Helvius Pertinax huc ex bello Parthico translatus et retentus.
62. Commodo imperante omnium bellorum seditionumque per Britanniam plenissima erant, barbari enim Britanni murum transgressi multa vastarunt, Romanum ducem et milites obtruncarunt, ad quod reprimendos missus est Ulpius Marcellus, qui eorum audaciam adeo foeliciter contudit ut eius virtutem cum invidia laceraret et revocatus esset. Hic dum omnium vigilantissimus, cumque vellet caeteros qui cum ipso erant vigilantes esse, duodecim tabulas, quales ex tilia fieri solent, quotidie perscribebat vesperi, mandabatque uni ex suis ut alias aliis atque aliis horis perferret ad diversos milites, quo imperatorem suum vigilare semper rati, ipsi minus dormirent. De cuius etiam temperantia hoc adiungitur, Et quanquam somno alioqui resisteret natura, tamen quo magis id facere posset, inedia perfecerat. Nam ut ne pane repleretur, cum Roma ad se iubebat exportare ne paulo plus quam esset necesse propter vetustatem comedere posset. Verum illo revocato, petulantia in castra irrupit, et laxata militari disciplina, Commodi imperium Britannici exercitus recusarunt, quamvis Britannicus ab adulatoribus sit appellatus. Miserunt etiam qui in Britannia militabant mille quingentos sui ordinis in Italiam contra Perennem, qui non solum speciem sed etiam vim maximam in principis amicitia habuit, accusantes illum militibus equestris loci viros praefecisse amotis senatoribus, simulque imperatoris vitae insidiatum esse. Credidit Commodus, virumque illis tradidit, qui indigne caesus verberibus, obtrunctatus, et hostis patriae declaratus. Has tamen seditiones Helvius Pertinax compescit, nec sine ingenti periculo, ipse pene occisus, certe inter occisos relictus.
63. Pactam iam Britanniam accepit a Commodo Clodius Albinus, Caesaeumque nomen postea ob res in Britannia praeclare gestas; verum statim, quod Caesarum imperium liberius concione exagitasset, Iunius Severus datus est successor.
64. Hoc tempore densa superstitionum caligine discussa (non sub M. Aurelio et L. Vero imperatoribus, ut Beda scripsit, sed sub Commodo cum Eleutherus Romae sederet) divinus Christianae lucis fulgor huic insulae Lucii regis opera illuxit. Qui, ut in antiquis martyrologiis in ecclesia legi solitis habetur, Christianorum integritatem et sanctitatem admiratus petiit ab Eleuthero pontifice per Elvanum et Meduanum Britannos, ut ipse et subditi Christiana religione imbuerentur. Statimque ille huc misit viros sanctos Fugatium et Donatianum cum literis, quae adhuc extant fide quam plurimes minime suspecta, datis L. Aurelio Commodo II et Vespronio Cossique regem et alios Christianis mysteriis instituerunt. Unde de hoc rege Ninnius, Lucius rex agnomine Lever Maur dicitur, id est, magni splendoris, propter fidem quae in eius tempore venit. Qui haec de Lucio rege in quaestionem vocant (ut hodie plures), quasi nullus tunc temporis rex in Britannia, quam opinantur iam antea plene in provinciam cessisse, in memoriam revocent velim Romanos in provinciis reges ut servitutis instrumenta veteri instituto habuisse, Britannos tunc temporis recusasse parere Commodo, ipsosque insulae partes ultra murum libere tenuisse, ibidem suos reges habuisse, et ante paucos annos Antoninum Pium confecto bello regna regibus, provincias comitibus suis regendas permisisse, ut nihil prohibeat quin Lucius hac in parte qua Romana arma nunquam pertigerant rex esse potuisset. Illa certa Tertulliani, qui sub hoc tempus scripsit ad hanc Britannorum ad Christum conversionem apposite, si verba et tempus perpendamus, referantur: Britannorum inaccessa Romanis loca Christo sunt subdita. Et inferius, Britanniae intra Oceani ambitum conclusae sunt, Maurorum gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis dicam qui legionum suarum praesidiis imperium muniunt? Nec trans ipsas gentes porrigere regni sui vires possunt. Christi autem regnum et nomen porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supera memoratis colitur, &c.
65. Sed ante haec tempora Britanniam in ipso primo ecclesiae diluculo Christianam religionem imbibisse, ex antiquae fidei authoribus ecclesiastici nostri scriptores, qui ad hanc rem considerandum et tempus et diligentiam adhibuerunt, docere satagunt: scilicet Iosephem ab Arimathaea nobilem decurionem e Gallia in Britanniam navigasse, et Claudiam Rufinam Auli Pudentis uxorem, quam, ut creditur, divus Paulus in posteriori ad Timotheum memorat, et Martialis poeta tantopere laudat, fuisse natione Britannam. Dorotheum, qui episcopi Tyri nomine circumfertur, testem etiam producunt, qui in sua synopsi Simonem Zelotem, Mauritania peragrata, in Britannia tandem occisum et sepultum, nec non Aristobulum, cuius meminit Paulus in epistola ad Romanos, Britanniae episcopum factum fuisse prodidit (cui Nicephorus adstipulatur), cum tamen ille de Britania non de Britannia loquitur. Ex fide etiam Symeonis Metaphrastae et Graecorum Menologio referunt quod Petrus huc penetraverit, et divini verbi lumen diffuderit, necnon e Sophronio et Theodoreto, quod Paulus post secundam Romae incarcerationem hanc nostram regionem adierit. Unde de illo fide poetica, nisi de doctrina loquatur, Venantius Fortunatus,Transiit Oceanum, et qua facit insula portum,
Quaque Britannus habet terra, quasque ultima Thule.Sed huc imprimis facit quod e Tertulliano modo protuli, quodque prodit Origines, Britannos in fidem consensisse, et ad Deum per Druidas viam sibi munivisse, qui unum esse Deum semper inculcarunt. Magnique sane apud me momenti est quod Gildas, cum de Boudiceae rebellione innuisset, et de eadem vindicata egisset. Interea, inquit, glaciali frigore rigent. Insulae, et velut longiore terrarum secessu soli visibili non proximae verus ille non de firmamento sol temporali, sed de summa etiam coelorum arce tempora cuncta excedente, universo orbi praefulgidum sui coruscum ostendens tempore (ut scimus) summo Tiberii Caesaris, radios primum indulget, id est, sua praecepta Christus. Chrysostomos item de Christiana in hic insula religione, ut obiter adnotem, Britannicae insulae extra hoc mare sitae, et quae in ipso Oceano sunt, virtutem verba senserunt (sunt enim etiam illic fundatae ecclesiae et erecta altaria), illius inquam verbi, quod in omnium animabus, nunc omnium labiis plantatur. Idemque, Quoties in Britannia humanis vescebatur carnibus? Nunc ieiuniis reficiunt animam. Beatus etiam Hieronymus, Diversus ab orbe nostro Britannus si in religione processerit, occiduo sole demisso quaerit Hierosolymas, fama sibi tantam et relatione scripturaram notas. Sed iam ab ecclesia ad imperium.
66. Commodo interfecto, Pertinax in imperium assumitur, qui protinus in Britanniam Alibinum remisit. Sed, Pertinace post diem octingentesimum secundum sublato, Didius Iulianus, quo mox itidem occisus, Romae, Pescennius Niger in Syria, Clodius Albinus in Britannia, et Septimius Severus in Pannonia imperium simul semelque arripiunt. Severus, qui Italiae proximus Romam promus advolat consensuque militum et senatus imperator appellatus, statim ne post tergum hostem relinqueret, Albinium, qui Britanniae et Galliae exercitibus praeerat, Caesarem subdole creat, pecuniaque eius imagine percussa, statuis erectis, consularique honore collato, hominem provide demulcet. Deinde in orientem contra Nigrum movet, quem conserta pugna vicit et interfecit, Byzantium trienalli obsidione expugnavit, Adiabenos, Arabas, et alios in potestatem redegit. Rebus iam secundis elatus, consortis impatiens in Albinum percussores submisit, verum cum insidiae non procederent, hostem publice declarat, et quanta poterat celeritate in Galliam contra eum contendit, ubi Albinus prope Lugdunum cum delecto Britannici exercitus robore se obiecit. Pugnatum est ab Albinianis acerrime, adeo ut ipse Severus proiecta purpura cum suis fugam capesseret. At cum Britannici in fugatos hostes laxatis ordinibus, quasi iam victoria in manibus, irruerent, Letus ex Severi ducibus, qui cum suis turmis recentibus et integris hactenus exitum belli praestolatis (audito Severum cecidisse), de imperio iam sibi capessendo animo agitans, eos adortus in fugam vertit. Severusque iam suis revocatis resumpta purpura pertinacius eos insequutus, occiso cum plurimis Albino, praelium fecit secundissimum. Summum hinc orbis terrarum fastigium Severus solus consequutus ad Britanniam obtinendam primum Heraclianum, deinde Vitium Lupum propraetorem et legatum Britanniae (praeses ab Ulpiano iurisconsulto nominatur) misit, qui plurima castra, ut suo loco dicemus, restauravit. Coactus tamen tandem fuit a Maeatis magna vi pecuniarum pacem redimere, pauculis receptis captivis, cum Caledonii promissis non starent, qui Maeatas cohibere polliciti erant. Cumque ille repentinos hostium insultus post plurimas illatas calamitates reprimere minime potuisset, necessario ipsum Severum accersit. Qui arrepta gratanter occasione ut filios luxu diffluentes ab urbis deliciis abstraheret, ac Britannici agnomine suos titulos adaugeret, Britanniam licet sexagenario maior et podagricus cum filiis Bassiano, quem Antoninum et Augustum appellarat, Geta Caesare, et legionibus cogitat. Legatos Britanni statim de pace mittunt, quos consulto satis diu detentos, dumque bello usui essent parasset, re infecta demisit, filioque Geta, quem Augustum cum in Britannia appulisset creavit, in citeriori insulae parte quae Romanis parebat relicto, ut iuri-dicundo rebusque administrandis praeesset, ipse cum Antonino in ulteriores partes profectus sylvis caedendis et pontibus faciendis, paludibus exsiccandis occupatus nullum praelium gessit, nihilominus quinquaginta millia ex insidiis et vi morbi amisit. Sic Dio. Herodianus tamen levioribus quibusdam velitationibus ipsum victorem prodidit, cum barbari palustri et densissimas silvas in quas se receperunt haberent, et ex quibus tutius Romanos lacesserent. Eos tamen ad foedus faciendum ea conditione tandem adegit ut non parva regionis parte cederent. Quodque maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrinque ad Oceanum communivit. Ob has victorias nummus cum VICTORIA BRITANNICA signavit, Britannici Maximi agnomen assumpsit, filiusque Geta Britannicus dictus tulit, ut ex eius nummis apparet. Novas tamen postea res Britanni violato foedere moliri coeperunt, in quos ita erupit stomachus ut pro concione militibus omnes ad unum occidere his Homericis versibus mandaret:Nemo manus fugiat vestras caedemque cruentam,
Non foetus gravida mater quem gestat in alvo
Horrendam effugiat caedem.Hos rebelles cum utcunque per suos compescuisset, non tam corporis morbo quam animi moerore ex perditis Antonini filli moribus, qui sua manu semel atque iterum eum occidere tentavit, Eboraci expiravit in haec verba, turbatam republicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo. Corpus eius hic militari more a militibus elatum, impositumque in rogum honestatum militum et filiorum ipsius decursione. Vanitatis fortasse arguar si prodigia quae mortem eius praecesserunt hic memorem, scilicet de furvis hostiis, de corona e funera cupresso quam scurra dicax illi cum his verbis obtulit, omnia fuisti, nunc deus esto. Quomodo tamen deus sit factus non piget adscribere, cum et lectorem iuvet cognoscere.
67. Mos est Romanis consecrare imperatores, qui superstitibus filiis vel successoribus moriuntur. Quique eo sunt honore effecti, relati dicuntur inter divos. Est autem tota urbe quasi luctus quidem festae celebritati promiscuus, quippe functum vita corpus, ritu hominum, sumptuoso funere sepeliunt. Sed certam imaginem defuncto quam simillimam fingunt, eamque in regio vestibulo proponunt supra eburneum lectum maximum atque sublimem, vestibus instratum aureis. Et quidem imago illa ad aegroti speciem pallida recumbit. Circa lectum vero utrinque magnam partem diei sedent, a laeva quidem senatus omnis vestibus atris amictus; a dextera vero matrone, quas virorum aut parentum dignitas honestat. Harumque nulla vel aurum gestans, vel ornata monilibus conspicitur, sed vestibus albis exilibus indutae moerentium speciem praebent. Haec ita per septem dies continuos faciant, medicis ad lectum quotidie accedentibus, inspectumque velut aegrum deterius se habere subinde pronunciantibus. Dein ubi iam visus obiisse diem, lectum humeris attollunt equestris senatoriique ordinis nobilissimi ac lectissimi iuvenes, perque viam sacram in vetus forum deferunt, ubi magistratus Romani deponere imperium consueverunt. Utrinque autem gradus quidam sunt ad scalarum similitudinem extructi, in quibus altera ex parte puerorum chorus est a nobilissimis atque patriciis; altera foeminarum illustrium, hymnos in defunctum paeanasque canentium verendo ac lamentabile carmine emodulatos. Quibus peractis, tollunt iterum lectum atque extra urbem perferunt in Campum Martium, ubi qua latissime campus patet suggestus quidam specie quadrangula lateribus aequis assurgit, nulla praeterquam lignorum ingentium materia compactus in tabernaculi formam. Id quidem interius totum est aridis fomitibus oppletum; extra autem intextis auro stragulis atque eboreis signis, variisque picturis exornatum. Infra vero alterum minusculum quidem positum est, sed forma et ornatu persimile, portis ianuisque patentibus. tertiumque item et quartum semper superiore contractius ac deinceps alia, donec ad extremum, quod est omnium brevissimum, perveniatur. Possis eius aedificii formam comparare turribus his quae portibus imminentes, noctu igne praelato, naves in tutas stationes dirigunt, Pharos vulgo appellant. Igitur lecto in secundum tabernaculum sublato, aromata et suffimenta omnis generis, fructus, herbas, succosque omnes odoratos conquirunt, atque acervatim effundunt, quippe neque gens est neque civitas, neque qui honore ullo aut dignitate praecellat quin certatim pro se quisque suprema illa munera principis honori deferat. Ubi vero ingens aromatum acervus aggestus est, ac locus omnis expletus, tum circa aedificium illud adequitant, universis equestris ordinis certa quadam lege ac motu Pyrrhichio, numero in orbem decurrentibus. Currus item circumaguntur insessi purpuratis rectoribus qiu personas ferant ducum omnium Romanorum principumque illustrium. Quae ubi celebrata sunt, facem capit imperii successor, eamque tabernaculo admovit. Tum caeteri omnes undique ignem subiiciunt, cuncta illico fomitibus illis aridis odoramentisque referta igni valido corripiuntur. Mox ab extremo minimoque tabernaculo, tanquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni aquila dimittitur, quae in caelum creditur ipsam principis animam deferre. Ac iam ex illo una cum caeteris numinibus imperator colitur. Haec extra callem, nunc redeamus.
68. Severi filius Antoninus Carcalla belli reliquias per duces aliquantisper in Britannia est persequutus, sed statim pacem fecit, agris castellisque hosti cessit. Britannici tamen, imo Britannici Maximi nomen sibi ambitiosus arrogavit, fraterque eius Geta Britannici etiam titulo usus est. Vidimus enim eius nummos inscriptos IMP. CAES. P. SEPT. GETA PIVS. AVG. BRIT. PONTIF. TRI. P. III COS. II PP. Iam inde res Britannicas longo silentio praetervecti sunt scriptores, nec enim Alexander Severus in Sicilia Britanniae vico, ut aliqui volunt, sed in Gallia erat occisus. Tantum ex antiquo saxo constat Nonium Philippum sub Gordiano iuniore hic fuisse propraetorem.
69. Gallieno in omnem luxum diffluente, sive incuria rerum sive inclinatione quadam fatorum, omnibus fere membris truncata iacuit res Romana, tristeque fuit huius provinciae a Romano duce discidium. Triginta enim tyranni imperium sibi diversis in locis arripuerunt, e quibus Lollianus, Victorinus, Posthumus, Tetrici, Mariusque in hac insula rerum (ut opinior) potiti sunt; eorum enim nummi quotidie hic magna copia eruuntur. Sub Aureliano, Bonosus ille bibacissimus, origine Britannicus, imperium cum Proculo invasit, omnesque Britannias, Hispaniam et Braccatam Galliam (quibus Florianus duos menses praefuerat) sibi vindicavit, sed longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit. Iocus extitit, amphoram, non hominem pendere.
70. Probum tamen novae in Britannia turbae exceperunt. Quidam enim defectionem meditatus erat, quem ipse Probus Victorini Mauri familiaris sui commendatione adductus ad magistratum evexerat, unde cum Victorino expostulavit; qui impetrata ad illum abeundi potestate se imperatorem fugere simulans amanter a tyranno susceptus noctu illum occidit, ad Probum rediit, simulque provincia ex hac turba emersit. Quis hic tyranno fuit nemo dixit, videatur autem ille Cl. Corn. Laelianus, cuius nummi in hac insula et non alibi reperiuntur. Probus etiam Burgundos Vandalosque quos in potestatem redegerat huc misit et sedes concessit, quotiesque deinde seditionem aliquis moliretur, utiles Romanis fuerunt. Quod vero Vopiscus scribit Probum permisisse Britannis ut vites haberent, veretur vir doctissimus ne incogitanter hoc scripserit, quasi haec terra ad vineta parum sit apta, cum tamen vites habeat et plurimas habuisse constet. Ob emergentes hoc tempore in hac provincia tot tyrannos exclamavit Porphyrius qui hoc saeculo vixit, Britannia fertilis provincia tyrannorum.
71. Carus Augustus deinde Carino filio hanc regionem cum Galliis, Hispaniis et Illyrico decrevit. Illum bella hic gessisse quidam ex his Nemesiani versibus, exiliter sane, nescio quam vere colligunt.Nec taceam quae nuper bella sub Arcto.
Foelici, Carine, manu confeceris, ipso
Pene prior genitore deo.Sub Dioclesiano Carausius e Menapia civitate, genere infimus, consilo et manu promptus, ob virtutem in navalibus bellis famam egregiam consequutus propulsandis Saxonibus et Francis mare infestantibus apud Bononiam Galliae praefectus erat. Qui cum primum multos barbaros subinde cepisset, nec praedam omnem in imperatorum aerarium referret, nec provincialibus restitueret, postea cum parum multos opprimerit, suspitio vehemens exorta est consulto ab eo admitti barbaros ut transeuntes cum praeda exciperet, seque hac occasione ditaret; unde iussit Maximianus Augustus ut occideretur. Quod cum certo compererat, Britanniam assumptis imperatoriis insignibus occupavit, classem quae Gallias tuebatur abduxit, naves plurimas in Romanum modum aedificavit, legionem Romanam sibi adtraxit, Bononiam praesidio firmavit, Britanniae et Bataviae redditus intervertit; non mediocres barbarorum copias per spolia provinciarum in societatem illexit, Francos praecipue quos ad munia nautica erudivit, et omnia circumquaque littora infesta habuit. Ad hunc debellandum cum numeroso exercitu, e quibus nonnulli in ipsa expeditione gloriosam pro Christo mortem subierunt, movit Maximianus, sed cum ad oram maritimam pervenisset, classiariorum inopia et oceani Britannici inclementia deterritus substitit, paceque simulata cum Carausio inita, ipsi insulae imperium remisit cum iussu et munimento incolarum contra gentes bellicosas opportunior sit habitus. Hinc est quod in Caurasii nummis argenteis vidimus duos imperatores manus iungentes cum circumscriptione CONCORDIA AVG. Maximianus vero copias convertit in Francos qui tum Bataviam insederunt, opemque Carausio subministraverant, quos adventu inopino eo adegit ut se submitterent. Interim integra authoritate et summa pace Britanniam adminstravit Carausius, contra barbaros murum inter Cludae et Caruni ostia reaedificavit, ut scribit Ninnius Eluodugi discipulus, et septem castellis munivit, domumque rotundam politus lapidibus super ripam fluminis Carun, qui a suo nomine nomen accept, fornicem triumphalem in victoriae memoriam erigens construxit. Quem tamen Termini fuisse templum credidit Buchananus, ut in Scotia dicemus.
Perge at partem alteram huius disceptationis