Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
OST Brigantes statuuntur apud Ptolemaeum, qui pro exemplarium variante lectione Ottalini, Ottadeni et Ottadini nominantur, pro quibus omnibus ego, si auderem, Ottatini facili admodum mutatione substituerem, ut significaret trans vel supra Tinam flumen. Sic sane incolarum nomen cum regionis positione undique conveniret. Ultra Tinam enim hi consederunt et regionem in Wallia trans Conovium fluvium Vch Conewy, ultra montes Ulch Mynyth, ultra sylvam Uch Coed, ultra Girway flumen Uch Gwyrway vocant hodie Britanni. Nec certe omnino absurdum esse possit, si eadem ratione hanc regionem ultra Tinam Uch Tin dixerunt, unde hoc nomen Ottadini paululum luxata dictione sed gratiori sono Romani efformasse videantur. Cum autem (ut e Dione Nicaeo habet Xiphilinus)
Britanni omnes qui iuxta murum, quem modo diximus, habitarent Μαιάται sive Maeatae dicerentur, Ottadinos nostros ad murum incolentes inter hos Maeatas fuisse aequum est ut credamus, qui memorabili illa Britannorum defectione, advocatis in belli societatem Caledoniis, arma sumpserunt. Quo tempore Severus imperator militibus ut Britannos omnes occiderent his Homeri versibus praecipit:
μή τις ὑπεκφύγοι αἰπὺν ὄλεθρον
χεῖράς θ’ ἡμετέρας, μηδ’ ὅν τινα γαστέρι μήτηρ
κοῦρον ἐόντα φέροι.![]()
Nemo manus fugiat vestras caedemque cruentam,
Non foetus, gravida mater quem gestat in alvo,
Horrendam effugiat caedem.Sed huius defectionis tempestas Severi morte, qui in ipso belli apparatu Eboraci obiit, sedata fuit. Longo post tempore haec regio Valentiae pars fuisse videtur. Sic enim in Valentiniani imperatoris honorem Theodosius nuncupavit, cum barbaros contudisset et amissam hanc provinciam recuperasset. Verum Saxonico bello antiqua haec nomina exoleverant et regiones omnes quae trans Humbrum aestuarium ad septentriones iacent Saxonico nomine Northanhumbraric, id est Nordanhumborum regnum vocari coeperunt. Quod tamen nomen in reliquis agris nunc obliteratum, in una Northumbria, quam iam adibimus, quasi superstes remanet.
![]()
ORTHUMBRIA, Saxonice Northanhumberlond et vulgo Northumberland, trianguli sed non aequilateri figura quodammodo inclusa iacet. Meridionale latus Derwent in Tinam influens, et ipse Tina claudit qua Dunelmenses spectat. Orientale latus mari Germanico pulsatur. Occidentale vero quod ab occasu brumali in ortum aestivum, primum concatenatis montibus, inde Tweda flumen protrahitur, Scotiae obvertitur, limesque erat regnorum, cui in hoc comitatu duo praeerant praefecti quorum alter medii limitis, alter occcidui praefectus vocabatur. Terra ipsa, magna ex parte aspera est cultu dura, cultorumque corpore durasse videtur, quos ferociores faciunt vicini Scoti, nunc bello exercentes, nunc pace suos ritus miscentes, unde bellicosissimi sunt et velites optimi. Cumque omnino Marti se quasi consecrarint, non est inter eos quispiam melioris notae qui suam turriculam aut munimentum non habeat, et in quam plurimas baronias divisa fuit, quarum domini olim ante Edwardi Primi temporis barones vulgo dicti, etsi tenuioris fortunae ex illis nonnulli, sed hoc prudenter factum a moribus ut virtutem militarem vel honore et titulo inter eos in regni limite foverent et conservarent. Sed evanuit hic inter illos titulus cum sub Edwardo Primo baronum nomine illi solummodo gaudere inceperunt quos ad parlamentaria comitia reges evocaverint. Ad mare et Tinam adhibita mediocri cultura colono perquam grata est, alibi vero multo ingratior et quasi horridior. Plurimisque in locis lapides illi linthanthraces
quos sea coales vocamus magna copia, magno cum incolarum commodo, effodiuntur.
2. Pars citerior quae ad occasum brumalem vergit Hexamshire dicta, archiepiscopum Eboracensem diu dominum agnovit, et comitatus palatini iura nescio an iure sibi arrogavit. Sed nuper cum sacro sive regio patrimono coaluisset ex commutatione cum Roberto archiepiscopo facta, parlamentaria authoritate Northumbriae comitatui connexa fuit, ut eodem esset iure et Northumbriae vicecomitem in causis spectaret.
Tina australis (qui sic dictus si Britannis credamus quod in arctum coentibus ripis constringitur, hoc enim tin Britannica lingua significare affirmant nonnulli), ex Cumbria aeditus prope Astenmore, ubi antiqua est fodina aeraria; per Lambley quondam virginum sacrarum coenobium a Luciis conditum, nunc eluvione magna ex parte subrutum, et Fetherstonhaugh, quae veteris et generosae familiae de Fetherston sedes delatus, cum ad Bellister castellum pervenerit, in ortum conversus recta cum muro procurrit, qui nusquam tribus millibus passuum ab eo distat.
3. Murus enim, Cumbria relicta et Irthingo rivulo superato, Poltross rapidum rivulum arcuato opere transivit, ubi magnas moles intra murum tanquam ad speculandam regionem aggestas vidimus. Proximum huic Thirlwale est castrum quod non quidem magnum, antiquae et clarae familiae quae prius Wade dicta, ut sedem ita cognomen fecit, ubi aditum in provinciam Scoti sibi reserarunt inter Irthingum et Tinam, et provide sane eo loci, ubi liber aditus, nullo interiecto flumine, in interiores Angliae partes patet. Sed hoc et loci nomen melius intelliges ex Ioanne Fordono Scotorum historico,
cuius verba, quia non ubique prostat liber, subtexere operaepretium videtur. Obtinentes (inquit) Scoti quae cis citraque murum sunt regiones inhabitare coeperunt victores, a citato repente rurali vulgo cum suis sarpis, quilibus (id est ligonibus), rastris, tridentibus, et fossoriis, patulas in eo rimas foraminaque crebra perfodiunt, quibus utique promptum habeant aditum et recessum. Ab illis ergo foraminibus haec deinde maceria hoc in loco nomen hodiernum cepit, Anglica enim lingua locus dicitur Thirwall, Latine Murus Perforatus. Hinc Blekensop, quod familiae celebri nomen dedit, uti etiam sedem, parsque olim fuit baroniae Nicholai de Bolteby regione non inamoena ad austrum prospeximus.
4. A Thirwall murus insanienti flumini Tippall se patefacit, ubi in collis descensu paulo intra murum pedamentum castri Romanorum forma quadrata cernitur, cuius unumquodque latus passus XCL colligit. Ipsaque aedificiorum fundamenta et viarum tractus adhuc intuentibus planissime apparent. Ferunt limitanei equites viam militarem silice et saxo constratam per aedita loca ad Maiden Castle in Stanmore hinc duxisse, certe ad Kirkby Thor de quo dixi recta duxit. Anicula vero quae casulam proximam incoluit arulam votivam antiquam nobis ostendit sic deo indigeti Vitirineo inscriptam:
![]()
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Caer Vorran iam loco nomen est, quodnam olim fuerit erure ingenii non est mei, cum inter stationes per lineam valli memoratas nulla nomine adludat, et ex inscriptionibus lux nulla affulgeat. Quodcunque fuit, murus iuxta longe erat firmissimus et altissimus. Vix uno enim et altero hinc stadio in colle satis excelso superest XV pedes altus et IX latus, utrinque quadrato lapide extructus, etsi Beda XII tantum pedes in altitudinem surrexisse prodat.
![]()
5. Hinc obliquior progreditur murus per Iverton, Forsten, et Chester in the Wall, prope Busy Gapp praedationibus infamem ubi castella fuisse accepimus (per praedones vero limitaneos perlustrare tuto non licuit). Chester autem illud valde magnum fuisse retulerunt, adeo ut stationem illam II Dalmatarum existimemus quae Magna in Notitia dicitur, ubi haec legitur inscriptio:
![]()
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Hanc etiam mutilatam aram inde allatam ad Melkrig viculum legimus:
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Quod si legere possem, sic libenter legam et literarum ductus favet: Deae Suriae, sub Celphurnio Agricola legato Augusti. Propraetore Licinius Clemens Praefectus. Calphurnium vero Agricolam cum bellum Britannicum immineret adversus Britannos misit M. Antoninus philosophus circa annum Christi CLXX.
Quo tempore cohors aliqua sub eo hanc aram posuit Suriae Deae, quam leones gestarunt capite turritam, cum tympano in manu, ut prolixe in narratione De Dea Syria ostendit Lucianus. Quamque Nero licet usquequaque religionum contemptor unice aliquandiu coluit, et mox ita sprevit ut urina contaminaret.
6. Hinc Willymoteswicke clarae familiae Ridleiorum sedem vidimus, iuxtaque Alon fluvium magno aquarum insultu in Tinam influentem, cum uterque Alon undas consociarint suas. Ad East Alon vicus nunc Ould Towne, i. e. Vetus Oppidum, cernitur. Sed ad murum. Proxima in muro statio post Busye Gap Seavenshale dicitur, cuius nomen si mecum a Saviniana vel potius Sabiniana ala profluxisse quis credat, ego confidentius dicam illud Hunnum fuisse, ubi Sabinianam alam excubasse meminit Provinciarum Notitia. Inde post Carraw et Walton est Walsicke, Gallanam Antonini aliqui esse volunt, in quibus omnibus veterum munitionum sunt manifesta vestigia.
Hic Tina Borealis murum interlabitur, qui e limitaneis iam Angliae et Scotiae montibus effusus primum orientem solem petens Tindale a se denominatum irrigat, demumque Rheadum flumen in sinum admittit suum, qui e Readsquire monte praerupto scatens ubi saepe est Trueplace, id est Conferendi Locus, pro orientalibus limitibus (praefecti enim limitis orientalis utiusque regni caussas hic inter limitaneos cognoscere soliti), vallem ob depraedationes incolis nimis vacuam suo nomini adoptat.
7. Utraque vallis laudatissimorum velitum altrix, utraque suos habet montes in summitate adeo uliginosos ut equitibus sint omnino imperviae. In quibus quod mireris, plures sunt lapidum strues admodum magnae, Lawes vocant, quas in memoriam occisorum olim aggestas credunt vicini. In utraque etiam plures sunt veterum castrorum ruinae. In Tindale sunt Whitchester, Delaley, Tarset, olim Comminiorum. In altera Rheadesdale sunt Rochester, Greenchester, Rutchester, et alia nonnulla quorum antiqua nomina longi temporis iniuria absorpta latent. Verum cum ad Rochester, qui propius Readi fontes in cautis eminentia, quae substratam regionem longe despectat (unde et novum hoc nomen desumptum videatur), ara antiqua inter rudera vetusti castri hac inscriptione fuerit reperta:
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Nonne hinc coniectemus Bremenium tanta indagine tam diu investigatum hic fuisse, cuius Ptolemeus in hoc situ meminit, et a quo Antoninus primum Britanniarum iter tanquam a limite exorditur? Limites autem imperii erant
maria, montes, terrae desertae et imperviae quales hoc in tractu; fossae etiam, muri, concedes, et inprimis castra suspectioribus locis constructa, quorum hic fere continua extant vestigia. Sane cum muro Antonini Pii in Scotia perrupto barbari late vastarent, murusque Hadriani neglectus iaceret ad Severi tempora, hic Romani imperii limitem constitutum existimare liceat, et hinc Itinerarium
vetus quod Antonini nomine circumfertur exordium duxisse, utique a limite. Quod autem adiicitur, i. e. a vallo, a librariis est glossema, cum Bremenium e XIIII millia passuum absit a vallo ad septentriones, nisi ex agrariis videatur fusse stationibus quas modo dixi positas esse in solo barbarico ultra vallum.s
Ab antiquo Bremenio vix quinque abest ad meridiem milliaribus Otterburn, ubi inter Scotos et Anglos fortissime pugnatum victoria huc illuc ter quaterve alternante et postemo ad Scotos. Henricus enim Percy ob praecipitatum iuvenilis ardoris impetum cognomine Whotspur, qui Anglos duxit captivus erat abductus,
mille quingentis e suis occisis, et Guilielmus Douglas dux Scotorum cum suorum plurimis desideratus, ut nusquam maior utriusque gentis bellica virtus emicuerit.
8. Aliud antiquae etiam memoriae opidum inferius alluit, imo fere iam eluit Readus, Risingham hodie focant, i. e. antiqua Anglorum et Germanorum lingua Gigantum Habitatio, ut Risingberg in Germania Mons Gigantum. Magna et multa ibi vetustatis indicia, ferunt incolae contra Soldanum quendam, i. e. paganum principem deum Magon hic diu propugnasse, nec omnino vane. Eiusmodi enim deum hic cultum fuisse comprobant hae duae ibidem e flumine nuper extractae arae sic inscriptae:
![]()
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Ex harum priore quodammodo colligatur Habitancum loco fuisse nomen, et illum qui posuit beneficiarium fuisse consulis, locique primatem. Praecipuos urbium, vicorum, et castellorum magistratus primates fuisse dictos e Theodosii Codice satis superque constat. An deus iste fuerit genius topicus Gadenorum quos Ottadiis proxime viconos statuit Ptolemaeus nondum persipicio, viderint alii. Repertae etiam hic fuere hae inscriptiones, quae, ut alias, clarissimo viro Roberto Cottono de Conington equiti aurato debemus qui nuperrime vidit et descripsit:
D. M. |
![]() ![]() ![]() ![]() |
![]() ![]() ![]() |
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
HERCV |
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
![]()
9. Quaque reliquas operis elegantia longe praecellit, tabula longa hac forma affabre insculpta a cohorte quarta equitum Gallorum Augustorum numinibus posita:
Sed his omissis, Rheadus paulo inferius suas pluresque torrentes quas accepit aquas in Tinam invehit, et eousque Rhedesdale pertingit. Quam, ut est in regii scaccarii libro, Unfranvilli tenuerunt de antiquo feofamento per regalem potestatem et servitium, ut custodirent vallem a latronibus.
10. Hic circumquaque in vastis quas vocant terris, ut etiam in Gilleslandia quasi nomadas antiquos videas, militare genus hominum qui a mense Aprili usque ad Augustum in tuguriolis hinc inde dispersis, Sheales et Shealing vocant, passim cum suis pecoribus excubant. Tina eille borealis deinde per Chipches turriculum olim Unfravillorum, postea Heronorum, defertur (nec procul a Swinborn castellulo, quod clarae familiae nomen dedit et olim fit pars baroniae Guilielmi Heron, postea sedes Woderingtonorum) murum accedit et intersecat sub Collerford, ubi ponte fornicato coniunctus erat, et ubi iam Wallwick ampli castri visuntur ruinae. Quod si Cilurnum non fuit in quo ala secunda Asturum sua stativa habuit, in proximo fuit ad Silicester in muro, ubi postquam Sigga patricius Edwaldum Nordanhumbrorum regem perfide trucidasset, ecclesia a fidelibus extructa fuit in honorem Cuthberti et Oswaldi, cuius nomen ita caeteris offecit ut pristino nomine obliterato S. Oswaldes nunc dicatur. Oswaldus hic Nordanhumbrorum rex signa moturus in Cedwallam Britanniam (sic Beda vocat quem ipsi Britanni Caswallon dixerunt) Cumbriae, ut videtur, regem, crucem erexit et flexibus genibus Christum supplex precatus est ut suis cultoribus coelesti succurreret auxilio, statimque elata in altum voce ad exercitum proclamavit Flectamus omnes genua et Deum omnipotentem vivum et verum deprecemur ut ab hoste superbo et feroce nos sua miseratione defendat. Quia,
inquit Beda,
nullum, ut comperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota gente erectum est priusquam hoc sacrae crucis vexillum novus militiae eductor dictante fidei devotione contra hostem immanissimum pugnaturus statueret. Cum enim opem Christi quam implorarat hoc in praelio praesentem sensisset Oswaldus, protinus Christo nomen dedit, Aidanum Scotum ad suos Christiana religione imbuendos evocavit, et ipsum victoriae locum Haefenfield, id est Campus Coelestis, vocarunt posteri, quo hodie eodem sensu (ut aliqui volunt) Haledon appellatur. De quo ecce tibi qualescunque ex Oswaldi vita versiculos:
Tunc primum scivit causam cur nomen haberet
Heafenfeld, hoc est Coelestis Campus, et illi
Nomen ab antiquo dedit appellatio gentis
Praeritae, tanquam belli praesaga futuri:
Nominis et caussam mox assignavit ibidem
Coelitus expugnans coelestis turba scelestam.
Neve senectutis ignavia possit honorem
Tam celebris delere loci tantique triumphi,
Ecclesiae fratres Hangustaldensis adesse
Devoti, Christumque solent celebrare quotannis.
Quoque loci persistat honos in honore beati
Oswaldi regis, ibi construxere capellam.Alterque in eius laudem indocto seculo non indocte scripsit,
Quis fuit Alcides? Quis Caesar Iulius? Aut quis
Magnus Alexander? Alcides se superasse
Fertur, Alexander mundum, sed Iulius hostem.
Se simul Oswaldus et mundum vicit et hostem.
11. Infra S. Oswaldes uterque Tina confluit, cum australis Tinae (qui gradum quasi cum muro unius et alterius milliaris intervallo confert) Langley castrum praeterierit, ubi olim sub rege Ioanne Adam de Tindale suam habuit baroniam, quae postea devenit ad Nicholaum de Bolteby, nuperque fuit Perceiorum, et ad Aidon pontem ligneum nunc male firmum et nutantem subierit. Iam Tina auctus subindeque auctior uno alveo urget ad oceanum iter per Hexham, Bedae Hangustald, Saxonice Hextoldesham, quod Romano saeculo Axelodunum fuisse, ubi cohors prima Hispanorum stationem habuit, nomen persuadet et situs aeditior in colle (collem enim dunum dixerunt Britanni). Verum de hoc audi qui ante quingentos annos floruit Richardum priorem huius loci: Haud procul a flumine Tina ad austrum sita est villa nunc quidem modica et raro cultore habitata, sed, ut antiquitatis vestigia testantur, quondam ampla et magnifica. Haec ex rivulo decurrente et quandoque ad modum torrentis exuberante Hextold nomine, Hextoldesham nominatur. Quam Etheldreda Egfridi regis uxor dedit S. Wilfrido anno DCLXXV, ut episcopali cathedra sublimaret, qui ibi construxit ecclesiam quae artificiosa compositione et eximia pulchritudine inter omnia Angliae monasteriae praecellebat. Habe etiam quae scripsit Malmesburiensis:
Haec fisco regio famulabatur quum Wilfridus episcopus ab Etheldreda regina pro aliis possessionibus commutarit. Ibi aedificia minaci altitudine murorum erecta et diversis anfractibus per cochleas mirabile quantum expolivit cementariorum opera, quos Roma spes munificentiae attraxerat, adeo ut ambitionem Romanam prae se ferrent diuque vetustate luctata consisterent. Quo tempore episcopalem sedem hac in urbecula constituit rex Egfridus. Sed dignitas illa post octavum episcopum, intonantibus Danicis bellis, tota evanuit. Deinceps vero tantum archiepiscoporum Eboracensium villa habebatur ante commutationem cum Henrico Octavo factam, qua suo iure cesserunt, celebraturque praelio illo funesto quo Ioannes Nevill dominus Montisacuti Lancastrenses duces magno animo aggressus, maiori successu fudit, et ideo ab Edwardo Quarto comitis Northumbriae titulo decoratus. Nunc vero tota eius gloria est in monasterio illo antiquo, cuius pars in pulchras Ioannis Fosteri militis aedes est conversa. Ecclesia vero occidentali parte tantum demolita stat integra, et magnifica sane est structura, in cuius choro cernitur tumulus antiquus nobilis ex familia illa bellicosa Umfranvillorum, ut ex clypeo apparet, tibiis in crucem decussatis. Quo forma eo seculo tantum sepulti erant illi (ut obiter notem) qui crucem susceperunt, et cruce signati fuerunt in bellum sacrum ad terram sanctam a Mahometanis recuperandam. Ad orientalem etiam ecclesiae partem in collis supercilio duo eriguntur e saxo solido et quadrato firmissima propugnacula, quae ad archiepiscopum Eboracensem, ut accepi, spectant.
12. Hinc ad orientem solem Dilston sedem Ratclifforum pervenimus, Divelston in antiquis libris dicitur, a rivulo Tinam influente quem Beda
Devilsburnam dixit, ubi (ut scribit ille) Oswaldus fide Christi munitus Cedwallam Britannum infandum tyrannum, qui iam duos Nordhanhumbrorum reges occidisset regionemque effuse vastasset, iusto praelio peremit. Ad alteram Tinae ripam Curia Ottadinorum
iacet, cuius meminit Ptolemaeus, Corstopitum Antonio ex distantiae ratione videatur, hodie a ponte Corbridge, Hovedeno Corobrige, Huntingdonensi Cure. Ecclesiam nunc tantum ostendit et iuxta turriculam ab ecclesiae vicariis constructam et habitatam. Antiqui tamen operis supersunt reliquiae non paucae, inter quas defossum antiquorum thesaurum quesivit rex Ioannes, sed illusit illi fortuna per sui ipsius vanitatem, non minus quam olim Neroni illuserat cum abditas Didonis opes Carthagini investigaret. Praeter lapides etenim aere, ferro et plumbo signatos nihil invenit. Rudetum vero quod adiacet et Colecester dicitur, Romanorum militum fuisse praesidium qui viderit facile dixerit. Eadem deinde ripa Biwell castrum elegans vidimus, quae fuit regnante Ioanne baronia Hugonis Balliol, pro qua debuit ad wardam Novi Castelli super Tinam milies triginta. Sub hoc moles est pulcherrima ad salmonum capturam, et duae ex saxo firmissimo solidae sublicae positae, quae pontem olim supportarunt, in flumine medio eminent. Hinc Prudhow castrum quod antiquis etiam libris Prodhow scribitur, collis dorso amoeno situ impositum Tina subterlabens suspicit. Hanc Protolitiam (quae et Procolitia) cohortis primae Batavorum stationem fuisse tantisper suspicabor donec dies certiora doceat. Celebre vero est quod Henrici Secundi tempore Guilielmi Scotorum regis obsidionem fortiter elusit, cum casso et suis noxio labore (ut habet Nubrigensis) sudasset. Postea ad Umfranvillos magni nominis viros spectavit, e quibus Gilbertus regnante Edwardo Primo militari laude florens titulum comitis Angusiae in Scotia uxorio lure consequutus. Haeres vero de sanguine (ut loquuntur iuridici nostri) tandem in familia de Taleboys elocata fuit, posteaque ad Bedfordiae ducem principis munificentia hoc castrum devenit.
13. Sed ut ad murum pedem referamus, a S. Oswaldes, duarum munitionum quas castlesteedes appellant, fundamenta in muro cernuntur, deinde locus Portgate dictus, ubi portam fuisse in muro vis verbi in utraque lingua ostendit. Sub hoc interius est Halton Hall, ubi floret et vetustatis et virtutis militaris gloria Carnabiorum familia, et iuxta sedet Aidon Castle, quae fuit pars baroniae Hugonis illius Balliol quem dixi. Cur vero hoc nomine Aidon plura loca ad murum insigniantur, eodemque ala militaris sive equitum ordo Britannice significetur, cuiusmodi plures per muri longitudinem sua (ut ex Notitiarum libro constat) olim habuerunt stativa. Perpendat lector si non inde hoc nomen locis istis fuerit impositum perinde ac Leon oppidis ubi legiones sua castra tenuerunt. Caeterum iuxta effossum fuit fragmentum antiqui lapidis in quo exprimitur effigies decumbentis in lecto, sinistrae innixi, dextera dexterum genu tangente, et haec leguntur:
|
|
14. Exterius Pont fluvius scatens et defluens iuxta Fenwick Hall habitationem clarae et militaris Fenwicorum familiae per aliquot milliaria muro praetenditur, et in suis ripis pro praesidio habuit cohortem primam Cornaviorum ad Pontem Aelii, ab Aelio Hadriano extructum, nunc Ponteland dictum, ad quem Henricus Tertius et rex Scotorum anno CIƆCCXLIIII pacem sunt pacti, et iuxta hunc cohors prima Tungrorum ad Borwick egit, qui in Notitia Provinciarum Borcovicus dicitur. A Portgate procurrit murus ad Waltowne, quam cum nomini significatio consonet, et ad XII millia passuum ab orientali oceano absit, eandem credimus esse villam regiam quam Ad Murum vocat Beda,
in qua Segbertus orientalium Saxonum rex baptismo in Christi ecclesiam a Paulino insitus. Huic vicinum est propugnaculum Vetus Winchester nominatum, Vindolanam libenter credo, quam cohortis IIII Gallorum olim limitaneam fuisse stationem docet Liber ille Notitiarum. Et inde Rouchester, ubi praesidiarii castri quod muro adiunctum fuit expressa quadrata forma vestigia planissime conspeximus. Iuxta Headon cernitur quae fuit pars baroniae Hugonis de Bolebec, qui maternum genus a baronibus clarissimis de Montefixo deduxit, filiasque solummodo procreavit, quae cum Radulpho domino Greistocke, Ioanne Lovello, Huntercombo, et Corbetto matrimonia contraxerunt.
15. Iam ubi murus et Tina fere coeunt, Newcastle urbium in hac plaga ocellus praelucet, portu nobilis, quem Tina efficit sua profunditate naves valde magnas admittens, et ita defendens ut nec tempestatibus facile iactari, nec vadis afflictari possint. Situ acclivi et admodum inaequali sedet ad borealem ripam fluminis quod pulcherrimo ponte coniungitur, cui ingredienti ad sinistram impendet castrum, postea clivus praeceps, ad dextram forum, et aedificiis pars urbis potior, unde haud facile ascenditur in partem superiorem, quae multo est amplior, ecclesiis quatuor ornatur, moenibus armatur firmissimis, quae septem portis patent, crebris turribus interiectis. Quodnam olim fuerit in comperto non est. Gabrosentum facile iudicarim, cum eius quasi suburbium Gateshead illud Britannicum nomen a capris deductum sua significatione exprimit, ut ante dictum. Gabrosentum etiam et in eo cohortem secundam Thracum statuit Notitia Provinciarum ad lineam valli. Vallum autem et murum per hanc urbem duxisse certo est certius, et ad Pandon portam superest una, ut creditur, e turriculis illius muri, certe et opere et forma ab aliis diversa magnam prae se fert vetustatem, nomenque Monkchester praesidiarum fuisse castrum mihi persuadet. Sic enim a monachis vocabatur, cum Normannicum imperium inciperet, statimque a Novo Castro, quod Robertus Guilielmi Normanni filius extruxit, hoc novum nomen Newcastle induit, magnaque paulatim incrementa cum maritimis Germanis contrahendo, et fossiles carbones, quibus regio abundat, in alias Angliae partes subvehendo cepit. Edwardo Primo rerum potiente, civis quidam opulentissimus e media urbe a Scotis captivus abreptus, cum se magna pecuniae vi redemisset, urbem primo quoque tempore praemunire coepit. Reliqui vero cives eius exemplo commoti opus peregerunt, et moenibus munitissimis undique obsepserunt. Ex quo tempore adeo secure et hostium et praedonum, quibus vicinia scatebat, minas elusit et mercaturum exercuit, ut commerciorum frequentia et opibus sit iam florentissimum, quo nomine in comitatum per se incorporatum Henricus Sextus instituit. Distat a primo meridiano XXI partibus XXX scrupulius, ab aequatore arcticum versus LIIII gradibus LVII scrupulis. De suburbio Gateshead, quod ponte coniungitur, et ad Dunelmsensem pertinet episcopum, superius diximus. Hanc ob situm et carbonum fossilium copiam quorum magnus et usus, et quibus luculentos focos magna pars Angliae et Belgii debet, ita in suis Britanniae Urbibus dilaudit Ionstonus:
NOVUM CASTRUM
Rupe sedens celsa, rerum aut miracula spectat
Naturae, aut solers distrahit illa aliis.
Sedibus aethereis quid frustra quaeritis ignem?
Hunc alit, hunc terra suscitat ista sinu.
Non illum torvo terras qui turbine terret,
Sed qui animam terris, detque animos animis.
Eliquat hic ferrum, aes, hic aurum ductile fundit.
Quos non auri illex conciet umbra animos?
Quin (aiunt) auro permutat bruta metalla,
Alchimus hunc igitur praedicat esse deum.
Si deus est ceu tu dictas, divine magister,
Haec quot alit? Quot alit Scotia nostra deos?
16. Vix tribus hinc milliaribus abest (Gosseford enim quae baronia fuit olim Richardi Sur-Teis, id est, Super Teisam, qui magno honore sub Henrico Primo effloruit praetermitto) viculus Wallsend nominatus, id est Finis Muri. Hunc significatio ipsa stationem fuisse cohortis secundae Thracum docet, quae Notitiarum Libro Vindobala, Antonino Vinomora appellatur: hoc enim Finem Muri, illud Finem Valli in provinciali Britannorum lingua significasse videatur, cum murum mur et vallum gual iam olim dixerint.
17. Nec credibile est vallum vel murum ulterius perductum fuisse, cum nulla ulterius sint eius indicia, et Tina iam proximus Oceano alveo suo altissimo pro munimento est firmissimo. Sunt tamen qui ad ipxum Tinae ostium, quod Tinmouth nuncupatur, vallum non murum pertigisse volunt, illudque Penballcrag, id est Caput valli in rupe, dictum contendunt, quibus nec ego refragabor. Sed hoc Romanorum saeculo Tunnocellum fuisse fere asservabo, cum Tunnocellum Promontorium Tunnae vel Tinae sonat, ubi cohors prima Aelia classica (ab Aelio Hadriano vel ex nomine probabile est instituta) navalibus operis meruit. Naves enim lusorias dictas in fluminibus limitaneis habuerunt Romani, tam ut vicinorum excursus cohiberent quam incursus vicissim facerent, ut videre est in codicis Theodosiani libris sub titulo De lusoriis Danubii. Saxonica heptarchia Tunnacester vocabatur, non a Tunna abbate, ut Beda tradit, sed a flumine, monasteriolumque a Danis saepe direptum habuit. Nunc autem Tinmouth Castle appellatur, castroque magnfico et munito superbit, Quod, ut vetustus scriptor inquit, ab orientis plaga et septentrionis altissima supra oceanum rupe se inaccessibile praebet, alibi vero situ altiori facili defensione indiget. Unde Robertus Mowbray Northumbriae comes sibi in belli sedem delegit cum res novas contra regem Guilielmum Rufum moliretur. Sed res, ut assolet, parum foeliciter rebelli cecidat, qui statim acriter obsessus in monasterium adiunctum se subduxit, quod asyli iure sacrosanctum habebatur, sed inde extractus diuturno carceris squalore proditionis poenas sero persolvit.
18. Nunc littus mihi legendum est. A tergo promontorii cui Tunnocellum insidet, proxime Seton, quae sub Henrico Tertio pars fuit baroniae De la Vall, Seghill cernitur, olim Segedunum, cohortis tertii Lergorum statio ad vallum, et certe Britannis Segedunum idem quod Seghill Anglis denotat. Hinc littus post paucula milliaria Blitho flumen viam in mare aperit, qui Belsey quondam Midletoniorum et Ogle castrum baronum de Ogle alluens hic cum Ponto fluvio exoneratur. Hi baronum dignitate a primis regis Edwardi Quarti annis floruerunt, locupletati nuptiis cum haeredibus Bertrami de Bothall, Alani Heton, et Alexandri Kirkby. Stirps mascula baronum nuper defecit in Cuthberto barone septimo, qui duas progenuit filias Ioannam enuptam Edwardo Talbott filio iuniori Georgii comitis Salopiae, et Catharinam Carolo Cavendish ex ordine equestri.
19. Paulo superius Wentsbeck flumen ab oceano absorbetur, qui praeterlabitur Mitfordiam quam succendit rex Ioannes et eius Rutarii cum has regiones gravissime persultaret. Rutarios vocavit haec aetas externos illos et praedatorios milites quos e Belgio et aliunde in subsidium regis Ioannis Falcasius de Brent et Walterus Buc adduxerunt, Brent homo efferatus tandem regno eiectus, Buc vero sedatior cum strenuam operam regi navasset, possessiones in agro Eboracensi et Northantonensi a rege accepit, eiusque posteri ibidem floruit usque ad Ioannem Buc proscriptum sub Henrico Septimo. Cuius pronepos est Georgius Buc vir literate doctus eques auratus et a regiis spectaculis, qui (iuvat enim profiteri per quos profeci) multa in historiis observavit et candide impertiit. Baronia haec quondam fuit Guilielmi Berthrami, cuius stirps statim defecit in Rogero e filio nepote, haeredesque tres datae fuerunt in matrimonium Normanno Darcy, Thomae Penbury, et Guilielmo de Elmesley.
20. Deinde Wentsbeck interlabitur Morpit celebratum opidulum. Ad borealem enim fluminis ripam opidum sedet, ad australem templum, castrumque umbroso in colle adsidet quod una cum opido a Rogero de Morlaco sive Merley, cuius baronia erat, ad dominos de Greistock, et inde ad barones de Dacre de Gillesland devenit. Nihil ex antiqua memoria de hoc habeo nisi quod anno Christi MCCXV ab ipsis incolis in invidiam Ioannis regis succensum fuerit. Hinc Wentsbeck flumen allabitur Bothall castrum et baroniam olim Richardi Berthram, a cuius posteris ad barones de Ogle devoluta est. Ad cuius ripam iam diu existimavi, ex veritate an opinione nescio, Glanoventam olim extitisse, quae praesidio cohortis primae Morinorum ad limites defendendos a Romanis firmata erat. Quod ipsa situs ratio mihi quasi persuadet, iubetque nomen fluminis et ipsa nominis significatio. Ad lineam enim valli vel muri sedet, ubi statuit Liber Notitiarum, flumen Wentsbeck dicitur, et Glanoventa Britannis Luttis vel Ripam Ventae significat. Unde littoralis Galliae urbs Glanon, cuius Mela meminit,
nomen traxisse videatur.
21. Non procul, ut minoris famae turriculas omittam, Withrington sive Wodrington, Saxonibus olim Widringtun, antiquum castrum prope littus cernitur, quod nomen fecit nobili et equestri familiae de Withrington, cuus virtus in Scotico bello subinde emicuit. Coqueda sive Coquet fluvius inde mari immiscetur, qui inter montis Cheviotae aspreta emanans haud procul a fontibus Billesdun habet, unde clara familia Selbeiorum, et inferius ad austrum Harbottle, Saxonice Herbottle, id est, Exercitus Statio, unde Harbottellorum familia superiori aetate floruit. Castrum olim habuit, sed quod a Scottis anno salutis MCCCXIIII subversum. Huic contiguum est Halyston, id est Saxum Sacrum, ubi in primitiva Anglorum ecclesia Paulinum multa millia hominum baptisasse fama obtinet. Ad ipsum vero Coquedae ostium Warworth, castrum Perciorum non inelegans, locum habet et littus tuetur, ubi miro opere sacellum e rupe excavata sine trabibus et lignis efformatum. Hoc rex Edwardus III Henrico Percy cum Manerio de Rochbury donavit.
Prius baronia erat Rogerii filli Richardi ex dono Henrici II regis Angliae, qui etiam Clavering in Essexia illius filio dedit, unde iubente rege Edwardo Primo Clavering nomen subi assumpserunt, relicto veteri illo more desumendi nomina ex praenomine sive Christiano nomine patris, antea enim secundum paternum nomen Robert Fitz-Roger, Rogerus Fitz-Iohn &c. nominabantur. Partem haereditatis per finem et conventionem adierunt Nevelli qui postea comites Westmorlandiae, partem Eva filia nupta Thomae Ufford, a cuius posteris ad Fienos barones Dacres haereditario devenit. A iunioribus autem filiis barones de Evers, Everi de Axholme, Claveringi de Kalaly in hoc comitatu, et alii genus deducunt. Morwic etiam huic adiacet quae suos etiam dominos iactet, quorum stirps mascula sirca annum MCCLVIII desiit. Haereditas per filias ad Lumleios, de S. Mauro, Bulmeros, et Roscellos transivit.
22. Littus deinde Alauno flumine se patefacit, qui necdum illo nomine viduatus quo Ptolemaeo innotuit, Alnde contracte dicitur, ad cuius ripam prarter Twifford, id est Duplex Vadum, ubi synodus sub Egfrido rege celebrata fuit, et Eslington habitatio Collingwoodorum, qui laude militari claruerunt, etiam Alanwick, Saxonice Ealnwic, vulgo Anwick cernitur, victoria Anglorum nobilitatum opidum, qua maiorum virtus Guilielmum Scotorum regem Henrico Secundo captivum tradidit,
et castro firmatum egregio. Quod cum Malcolmus Tertius rex Scotorum obsidione eo adegisset ut iam dederetur, occisus erat a milite qui castri claves lanceae cuspidi appensas traditurum se simulavit, lancea in eum adacta. Simulque Edwardus filius patris mortem ulturus dum incautius in hostem irruit, accepto vulnere brevi periit. Baronia haec quondam fuit Vesciorum,
Eustachio enim filio Ioannis, patri Guilielmi Vesci Henricus Secundus dedit tenendum per servitium XII militum. Ioannes autem Vescy e bello sacro rediens Carmelitas secum primus in Angliam adduxit, illisque hic in Holne solitudine non dissimili Carmelo monti in Syria conventum extruxit. Vesciorum ultimus Guilielmus, cum Antonium Bec episcopum Dunelmensem haeredem fiduciarum instituisset, ut hoc castrum cum latifundiis filio notho quem solum reliquerat traderet, haereditatem dolo malo intervertit episcopus,
et Guilielmo Percio praesenti pecunia divendit, ex quo ad Percios iam inde spectavit.
23. In diversos hinc angulos littus se cuneans tendit per Dunstaburge patrimonii Lancastrensis castrum, quod Bebbam aliqui falso suspicati sunt, quae superius sedet et pro Bebbanburg nunc Bamborrow vocatur. Beda
noster ubi hoc castrum a Penda Mercio obsessum et incensum fuisse memorat, Bebbam reginam sic cognominasse scribit. Florilegus vero Idam primum Nordanhumbrorum regem construxisse refert, quod prius ligneis palis, postea muro firmavit. Sed huius descriptionem ex Rogero Hovedono habe: Bebba, inquit, est civitas munitissima, non admodum magna, sed quae duorum vel trium agrorum spatium complectitur, habens unum introitum cavatum et gradibus miro modo exaltatum, inque summitate montis ecclesiam perpulchre factam, et in occidente in summitate ipsius fons est miro ornatus opere, dulcis ad potandum, et purissimus ad videndum. Nostro vero aetate castrum potius quam civitas habetur, sed adeo amplum ut civitatis sit aemulum. Nec aliud quam castrum habebatur cum rex Guilielmus Rufus excitata e regione turre Malevicina dicta Moubraium rebellantem et in illo delitiscentem continenti labore oppugnaret, qui furtiva fuga se tandem subduxit. Decoris maximam partem longo post tempore intestino bello amisit, cum Bressius Normannus vir militaris qui Lancastriensi familiae studuit inclementius in illud saeviret. Iam inde vero cum tempore et ventis conflictatum est, qui incrediblem vim sabuli ex oceano in eius munitiones per fenestras patents converrunt. Huic adiunctum est Emildon, quae olim baronia Ioannis Le Vicont, sed Rametta haeres familiae possessiones divendidit Simoni de Montforti comiti Leicestriae. In hac natus est Ioannes Duns, Scotus dictus quia e Scoto genere, qui in Mertonensi collegio Oxoniae educatus, in dialectica et spinosa illa theologia ad miraculum doctissimus, dubitabundus tamen sacrarum rerum fidem caligine circumfudit et tam profunda et admiranda subtilitate, licet obscuro incultoque dicendi genere, plurima scripsit, ut Doctoris Subtilis nomen promeruerit, et novam Scotistarum sectam nomine suo condiderit. Misere autem periit,
apoplexia correptus et nimis festinato funere pro mortuo tumulatus, quum rediunte vita, sero morbi impetum natura discuteret, frustra ad petendam opem miserabili mugitu pulsatoque diu sepulchri lapide, eliso tandem capite animam ediderit. Unde in illum Italus quidam:
Quaecunque humani fuerant, iurisque sacrati,
In dubium veniunt cuncta vocante Scoto.
Quid? Quod et in dubium illius sit vita vocata,
Morte illum simili ludificante stropha.
Quum non ante virum vita iugularit adempta,
Quam vivus tumulo conditus ille foret.
Quod vero hic in Anglia natus fuerit ex manuscriptis eius operibus in bibliotheca Mertonensi Oxoniae, eorumque fide dico, quae sic terminantur: Explicit lectura subtilis in universitate Pariensi doctoris Ioannis Duns nati in quadam villula parochia de Emildon vocata Dunston in comitatu Northumbriae pertinente domui scholarium de Merton Hall in Oxonia.
24. Hoc littore deinceps nihil memoratu dignum occurrit praeter Insulam Sacram, de qua suo loco, donec ad Twedae ostium ventum sit qui Angiam a Scotia longo spatio discludit, limesque orientalis dicitur. Unde Nechamus noster:
Anglos a Pictis seiungit limite certo
Flumen quod Tuedam pristina lingua vocat.
Hic fluvius copiosa scaturigine e Scotiae montibus erumpens inter limitaneos equites et abactores, ne gravius quid dicam, quibus, ut ait ille, ius sibi vendicat ensis, diu tortuosus errat. Ubi vero proxime Carram vicum accesserit, multis aquis convalescens regnorum collimitia discriminare incipit. Cumque Werke, olim Rossorum, nunc Greiorum, qui militari laude diu floruerunt, castrum alluerit, in quod Scoti non raro detonuerunt, Tilli fluvii binominis aqua augescit. Ad fontes enim qui sunt in parte huius regionis interiori Bramish appellatur, viculusque Bramton admodum obscurus et nullius fere numeri illi incumbit, unde septentrionem petit per Bengely, quae cum ipsa Brampton, Bromdun, Rodam, quae stirpi hoc tractu insigni nomen fecit, Edelingham &c, baronia fuit Patricii comitis de Dunbar regnante Henrico Tertio, Qui etiam, ut est in libro inquisitionum in archivis regulis erat inborow et outborow inter Angliam et Scotiam, i. e., si ego intelligo, ut praestaret et observaret hac in parte ingressum et egressum commeantium inter utrunque regnum. Veteres enim Angli ingressum et atrium sua lingua inborou dixerunt. Superius flumni apponitur Chevelingham, nunc Chillingham, quod, ut Horton non multum hinc distans, ambo castra Greiorum ex quo duae illae Greiorum familiae coniugio coaluerunt.
25. Wallover baronia inde prope iacet, quam rex Henricus Primus dedit Roberto de Muscocapo sive Muschamp, qui in parma caerulea tres gessit albos papilliones, e cuius posteris Robertus potentissimus borealis huius plagae baro regnante Henrico Tertio censebatur. Haereditas vero statim inter foeminas dissipata, quarum una comiti Stratherniae in Scotia, altera Guilielmo de Huntercombe, tertia Odonello de Ford fuit enupta.
Gleni flumen inde ab occasu Tillum suis aquis infusis adauget, et Glendal vallem quam intermeat denominat. De hoc fluviolo Beda:
Paulinus veniens cum rege et regina in villam regiam quae vocatur Ad Gebrin (hodie Teverin) triginta sex diebus ibidem cum eis catechizandi et baptizandi officio deditus morabatur, quibus diebus cunctis a mane usque ad vesperam nihil aliud agebat quam confluentem eo de cunctis viculis ac locis plebem Christi verbo salutis instruere, atque instructam in fluvio Gleni, qui proximus erat, lavacro remissionis abluere. Haec villa tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est facta in loco qui vocatur Melmin, hodie vero Melfeld.
26. Hic prope Brumridg ad Brumeford Athelstanus rex collatis signis cum Aulafo Dano, Constantino Scotorum, Eugenio Cumbrorum regulo adeo foeliciter dimicavit ut praelium hoc fuit celeberrimum et grandiloquis verbis et versibus ab historicis et poetis eius seculi decantatissimum. Hic Bramish in Tilli nomen abit, et primum Ford castrum bellicosae familiae Heronorum quondam, nunc Carrorum; inde Etall, ubi Manerii qui Manours et de Maneriis dicti habitarunt equestri splendore olim clari, et quorum posteri Rutlandiae comites nunc sunt honoratissimi. Multa castella in hoc tractu sciens omitto, infinitum enim esset sigillatim enumerando persequi, cum certum sit regis Henrici Secundi temporibus castella MCXV in Anglia extitisse.
27. Ex adverso huius Fordi ad occasum mons surgit praealtus, Floddon dicunt, Iacobi Quarti regis Scotorum caede et suorum strage signatus, qui dum Henricus Octavus Tomacum in Gallia obsideret, magno animo et maiore spe (nostras enim urbes in antecessum diviserant) signa in Angliam intulerunt.
Sed Thomas Howard Surriae comes instructus agminibus hoc in loco animose excepit, pugnatumque acriter est utrinque donec nox incertis qua data victoria esset intervenit. Lux autem insequens victorem victumque ostendit, et ipse Scotorum rex non paucis vulneribus confectus inter confertas cadaverum strues repertus. Unde nova accessio facta Howardorum insignibus.
28. Tweda, Tillo iam recepto, plenior decurrit per Norham sive Northam, quondam Ubbenford, Dunelmensium episcoporum opidum. Egfridus enim episcopus construxit, et Ranulphus successor castrum in excelso praeruptae rupis posuit et fossa communivit, in cuius exteriori muro, qui maioris est ambitus, variae interiiciuntur turriculae in angulo ad flumen, nterius ambitus est alter multo munitior, in cuius medio arx surgit aeditor, sed secura pax nostri seculi, haec licet in limite, iam diu neglexit. Opidum subiacet in planitie ad occidentem, templumque habet in quo conditus erat Ceolwulphus rex Northumbrorum, cui venerabilis Beda libros ecclesiasticae historiae Anglorum inscripsit, qui postea
abrenuntians seculo in Lindsfernensi ecclesia monachus effectus caelesti regno militavit, corpus postea delatum in ecclesiam Northam. Cum etiam Dani Insulam Sacram, ubi Cuthbertus ille sanctus (quem Beda tantopere celebrat) et sedit episcopus et fuit sepultus, depopularentur, atque nonnulli religioso furto eius corpus transvehere abirent, reflantibus ventis cum honore debito sacrum corpus ad Ubbanford, incertum an episcopatus sedem, desposuere, iuxta amnem Twedam, iacuitque ibi multis annis usque ad adventum Ethelredi regis. Haec et alia me docuit (nec enim reticebo per quem profecerim) Georgius Carletonus hinc oriundus filius utique castellani huius loci, quem cum propter singularem in theologia quam profitetur et amoenioribus literis eruditionem amaverim, at ab ipso redamor, amore plane indignus essem si non agnoscam. Sub Norham ad Killey viculum vicinum, avorum memoria ornamenta balthei militaris et ensis manubrium e solido auro reperta fusse a grandaevis accepimus, quam Thomae Ruthallo episcopo Dunelmensi donata erant.
29. Paulo inferius Twedae ostium cernitur, cui in ulteriori ripa impendete ultimum Angliae et munitissimum totius Britanniae opidum Berwick. Quod nomen a Berengario duce, quem somniarunt, deducunt aliqui. Lelandus ab aber, quod ostium Britannis sonat, ut Aberwic Vicum ad Ostium significaret. Sed qui novit quid berwicus sonet in regum nostrorum chartis, in quibus nihil frequentius quam dono opida C. et D. opida cum suis berwicis, nae ille
viderit veram huius Berwici etymologiam. Ego quid velit coniicere non possum nisi vicum quasi appendicem loco cuipiam celebriori annexam denotet. Donationibus enim Edwardi Confessor Totthill berwicus Westmonasterii et Wandlesworth berwicus Patricseiae dicuntur, et id genus sexcenta. At quorsum haec? Operam sane ludimus si (ut aliqui volunt) Beoernicawic Saxonice olim dixerint, id est Berniciorum Vicus. Berniciae autem nomine has regiones insignitas fuisse notius est quam dici possit, et iam antea diximus. Undecunque vero nomen habet situ longius in mare porrigitur, ita ut mari et Tueda fere circumvalletur. Et inter duo potentissima regna posita, quod de Palmyra Syria Plinius dixit,
prima semper in discordia utrique genti fuit cura, adeo ut ab eo tempore quo Edwardus Primus Scotis primum extorserit,
saepius a Scotis occupatam Anglius recuperaverit. Sed eius historiam summatim hic si placet contexamus. De Berwico hoc nihil antiquius legi quam quod Guilielmus Scotorum rex ab Anglis bello captus Henrico nostro Secundo, ut se carcere liberaret, ea lege tradiderit ut in perpetuum Angliae ditonis esset, nisi ad certum diem redemptionis pretium persolveret, protinusque, ut est in Polychronico Dunelmensi, Henricus castro munivit. Verum numerata pecunia Richardus Primus Scoto restituit. Postea Ioannes rex (ut est in historia Melrossensi) et villam et castellum de Berwick cepit cum Werk, Roxburgh, Mutford et Morph incendit, Northumbriamque totam pervastavit cum suis rutariis, quia barones Northumbriae homagium Alexandro Scotorum regi apud Feltun praestitissent. Multis post annis cum Ioannes Balliolus rex Scotorum iurisiurandum violasset, Edwardus Primus Berwicum anno humanae salutis CIƆCCXCVII in suam potestatem redegit, brevi tamen cum Mars Scotis arridere coepit, desertum occuparunt illi statimque per deditionem nostri receperunt. Postea in soluto illo Edwardi Secundi regno Roberto Brus Scotorum regi acriter oppugnanti Petrus Spalding tradidit, nostrique frustra obsederunt donec Hector ille noster Edwardus Tertius anno Christi CIƆCCCXXXIII fortiter adortus foeliciter potitus sit. Regnante tamen Richardo Secundo abactores quidam Scotici ex improviso castellum ceperunt, sed ante novem dies Henricus Percius Northumbriae comes recuperavt. Vix septimus agebatur annus cum Scoti iterum non viribus sed pecunia expugnarent, qua de caussa Henricus ille Percius, qui loci praefectus erat, in laesae maiestatis crimen vocatus, verum ille Scotorum fidem et fortitudinem itidem pecunia labefactavit statimque recepit. Satis longo post tempore cum intestino bello Anglia plusquam intabesceret, Henricus Sextus iam in Scotia profugus Scoto, ut sibi securitatem in Scotia praestaret, in manus tradidit. Sed post annum vicesimum secundum Thomas Stanleius non sine suorum caede in Edwardi Quarti potestatem reduxit. Ex quo tempore Angliae reges operibus subinde firmarunt et communierunt, maxime vero regina Elizabetha, quae nuper hostium terrori civiumque praesidio astrictiore ambitu intra vetera moenia, excelso muro firmissimo lapidum connexu compacto, circumclusit, quem rursum fossa profunda, continuo aggere, aggestitiis molibus et hyperthraeis ita praemunivit ut oppugnantibus omnem spem muntionum forma vel firmitas facile praecidat. Ut interim praesidiarii militis virtutem et bellicum apparatum omnium opinione maiorem praetermittam. Qui huic opido cum authoritate praefuit (ut hoc etiam adnotem) semper aliquis erat ex prudentissimis et spectatissimis Angliae proceribus, simulque orientali huic ad Scotiam limiti praefectus. Longitudine partibus XXL scrupulis XLIII, latitudine LV gradibus LXVIII scrupulis definitur, uti observarunt mathematici. Unde hac coeli inclinatione dies longissimus sit horarum XVI, scrupulis XXIII. et nox tantum VI horarum, scrupulis XXXVIII, ut non falso ille Servius Honoratus scripserit
Britannia lucis dives vix quoddam spatium concedit noctibus, nec mirum si milites nullo adhibito lumine tota nocte alea hic ludant, si noctium παραυγασμόν consideres, et Iuvenalis dixerit minima contentos nocte Britannos.
30. De Berwico in corollarium habe iam I. Ionstoni versus:
Scotorum extremo sub limite, meta furoris
Saxonidum, gentis par utriusque labor.
Mille vices rerum, quae mille est passa ruinas,
Mirum qui potuit tot superesse malis!
Quin superest quin, extremis exhausti ruinis,
Funere sic crevit firmior usque suo,
Oppida ut exaequet iam munitissima. Civis
Militis et censum et munia Martis obit.
Postquam servitio durisque est functa periclis,
Effert laetitiae signa serena suae.
Et nunc antiquo felix se iactat honore,
Cum reddit domino debita iura suo.
Cuius ab auspiciis unita Britannia tandem
Excelsum tollit libera in astra caput.
31. Quod de limitaneis qui circumhabitant quondam prodidit in vita sua a se descripta et alterius nomine aedita Aeneas Sylvius sive pontifex Pius Secundus,
qui privatus in Scotiam legatus erat circa annum CIƆCCCCXLVIII iuvat apponere cum necdum degeneraverint. Fluvius est qui ex alto monte diffusus utramque terram disterminat. Hunc cum navigio transmeasset Aeneas atque in villam magnam circa solis occasum declinasset, in domum rusticanum descendit atque ibi coenum cum sacerdote loci et hospite fecit. Multa ibi pulmentaria et gallinae et anseres afferebantur in esum, sed neque vini neque panis quiquam aderat, et omnes tum foeminae virique villae, quasi ad rem novam accurrerant, atque ut nostri vel Aethiopes vel Indos mirari solent, sic Aeneam stupentes intuebantur, quaerentes ex sacerdote cuias esset, quidnam facturus venisset, Christianamne fidem saperet. Edoctus autem Aeneas itineris defectum apud monasterium quoddam panes aliquot et vini rubri metretam receperat, quibus expositis maior admiratio illos tenuit, qui neque vinum neque panem album viderant. Appropinquebant
autem mensae praegnantes faeminae, earumque viri attrectantes panem et vinum odorantes portionem petebant, inter quos totum erogare necesse fuit. Cumque in secundam noctis horam coena protraheretur, sacerdos et hospes cum liberis virisque omnibus Aenea dimisso abiere festinantes, dixerunt se ad turrim quandam longo spatio remotam metu Scotorum fugere, qui fluvio maris refluxu decrescente noctu transire praedarique soleant, neque secum Aeneam multis orantem precibus quoquo pacto addicere voluerunt, neque foeminarum quampiam, quamvis adolescentulae et matronae formosae complures essent. Nihil enim his malifacturos hostes credunt, qui stuprum inter mala non ducunt. Mansit ergo illis solus Aeneas cum duobus famulis et uno itineris duce inter centum foeminas, quae corona facta medium claudentes ignem cannabumque mundantes, noctem insomnem ducebant, plurima cum interprete fabulabantur. Postquam autem multum noctis transierat, latrantibus canibus et anseribus strepentibus, ingens clamor factus est, tumque omnes foeminae in diversum prolapsae, dux quoque intineris diffugit, et quasi hostes adessent omnia tumultu completa. At Aeneae potior sententia visa est in cubiculo (id enim stabulum fuit) rei eventum expectare, nec si foras curreret ignarus itineris cui primum obviasset ei se praedam daret, nec mora reversae mulieres cum interprete nihl mali esse nuntiant, atque amicos non hostes venisse.
32. Fuerunt in hac regione popelli quidam Seovenburgenses et Fifburgenses dicti, quorum locum designare in obscuritate tanta iudicii non est mei, nec definire an Dani vel Angli fuerint. Scribit vero Florentius Wigorniensis
aeditus opera honoratissimi domini Guilielmi Howardi, cum comitia Oxenfordiae haberentur digniores et potentiores ministros ex Seovenburgensibus Sigeferthum et Morcarum clanculum sublatos fuisse ab Edrico Streona, Edmundumque Clitonem contra volutantem patris Alfritham Sigefrithi uxorem duxisse, et profectum ad Fisburgingos terram Sigeferthi invasse, et illorum populum sibi subiugasse. Sed alii haec disquirant.
33. Haec provincia ab Osca Hengisti fratre et filio eius Iebusa in Saxonum potestatem redacta primum suos duces clientelari iure Cantii regibus obstrictos habuit. Inde cum regnum Berniciorum, quos Britanni Guir a Brinaich, id est quasi Montantos, dicunt, constitutum esset, quod a Tesi ad Scoticum fretum pertigit, pars eius optima fuit paruitque Nordanhumbrorum regibus, qui cum suam periodum confecissent, quicquid ultra Tuedam erat in Scoticum nomen cessit. Hunc autem agrum Egbertus Orientalium Saxonum rex suo imperio per deditionem adiecit. Alfredus postea Danis permisit, quos Athelstanus pauculos post annos exturbavit. Eiricum tamen Danum populus postea in regem extulit, quem Ealdredus rex statim expulit. Deinceps vero regium nomen in hac provincia desiit, comitesque vocabantur qui praefuerunt. E quibus hi ordine in historiis nostris memorantur: Osulfus, Oslacus, Edulphus, Waldeosus senior, Uchtredus, Adulphus, Alredus, Siwardus, Tostius, Edwinus, Morcarus, Osculphus, Siwardus ille vir fortissimus qui, ut in armis vixit, armatus etiam mori voluit. Comitatus autem eius Eboracae Tostio fratri comitis Haroldi datus est. Northamtoniae vero ac Huntingdon comitatus cum caeteris terris suis inclyto comiti Waldeofo filio et haeredi suo sunt donati. Haec Ingulphi verba subieci,
quod sunt qui negant hunc Huntingdoniae comitem fuisse. Nunc subtexam quod in antiqua membrana hac de re in bibliotheca Ioannis Stowaei honestissimi civis et seduli civitatis Londnensis antiquarii legi. Copsi factus Northumbriae comes dono Guilielmi Conquestoris expulit Osculphum, a quo tamen paucos post dies interfectus erat. Osculphus deinde lancea a latrone traiectus diem obiit. Tum Gospatricus emit comitatum a Conquestore, a quo non multo post eo honore deturbatus successorem habuit Waldeofum Siwardi filium. Huic capite truncato subrogatus est Walchrus episcopus Dunelmensis, qui uti Robertus Comin successor, populari tumultu occubuit. Robertus Mowbray postea eundem titulum consequutus est, quem sua ipsius scelerata perfidia statim perdidit. Deinde Stephanus rex Henricum filium Davidis regis Scotiae, ut in Dunelmensi Polychronico legitur, Northumbriae comitem instituit, cuius filius etiam Guilielmus, qui postea rex Scotorum, se scripsit Guilielmum de Warrena comitem Northumbriae. Eius enim mater e familia fuit comitum Warrennae, ut constat ex libro monasterii de Brinkburn. Post paucos annos Richardus Primus hunc comitatum Hugoni de Puteaco episcopi Dunelmensi dum viveret pretio addixit. Sed cum rex ille ab imperatore in reditu e terra sancta incarceraretur et Hugo ad eius liberationem tantum 2000 libras argenti contulisset, quas rex minus gratanter accepit, eo quod censeretur modicum praestitisse quem sub obtentu liberationis eius immanes copias didicerat adunasse, ille officio comitatus privatus est.
![]()
34. Hodie vero Perciorum familia illo honore gaudet, qua a Brabantiae comitibus oriunda Percii cognomen cum Percii possessionibus accepit, ex quo Ioscelinus filius iunior Godfredi ducis Brabantiae vera proles Caroli Magni per Gerbergam filiam Caroli fratris minoris Lotharii regis Francorum postremi ex stirpe Carolea, Agnetem Guilielmi Percy filiam et ex asse haeredem in uxorem duxerat, cuius Guilielmi proavus Guilielmus Percy Angliam cum Guilielmo victore ingressus dono ab illo accepit latifundia in Tatcaster, Linton, Normanby, et aliis locis. Convenit vero inter hanc Agnetam et Ioscelinum ut ille Perciorum nomen assumeret, et sibi sua Brabantiae antiqua insignia retineret, videlicet leonem caeruleum (quem Brabanti postea mutarunt) in clypeo aureo. Primus ex hac familia Northumbriae comes fuit Henricus Percy ex Maria filia Henrici comitis Lancastriae natus, qui antiqua nobilitate et bellica gloria clarus ab Edwardo Tertio amplis praediis in Scotia muneratus, ab uxore secunda Matilde Lucy, licet ex ea nullam prolem susceperit, stipulatione facta ut insignia Luciorum gestaret, admodum locupletatus, a Richardo Secundo comitis Northumbriae fuit honore exornatus. Cui tamen optime merito malam reposuit gratiam, rebus enim afflictis deseruit et Henrico Quarto viam ad regnum praemunivit ab eo Insula Mania donatus, contra quem mox tacito conscientiae
exulceratus ob Richardum iniuste sua opera abdicatum, et exacerbatus ob certum et
verum regni haeredem Edmundum de Mortuomari comitem Marchiae sibi affinem in carcere neglectum, hostilem induit animum, primum fratre Thoma comite Wigorniae et animoso filio Henrico cognomine Whotspurre, cum copiis in ipsum clam submissis, qui ambo in praelio ad Salopiam periere. Unde proscriptus, verum brevi a rege, cui terror erat, quadam conniventia in gratiam receptus, et bonis restitutus omnibus nisi insula Mannia, quam rex sibi retraxit. Paulo tamen post in novas cupiditates popularis et praeceps ipse, adscitis in belli sociatatem Scotis, signa in regem quasi usurpatorem sustulit, et ex improviso apud Barham Moore a Thoma Rokesby vicecomite Eboracensi, qui se obiecit, tumultuaria pugna anno MCCCVIII fusus et occisus. Post annum undecimum Henricus Percy huius ex filio Henrico Whotspurre nepos (cui mater Elizabetha filia Edmundi de Mortuomari senioris comitis Marchiae ex Philippa filia Leonelli ducis Clarentiae) avitum honorem parlamentaria authoritate ab Henrico Quarto recepit, qui dum Henrici Sexti partes contra Eboracenses obfirmate tueretur, in praelio apud S. Albani fanum cecidit, uti filius eius Henricus tertius Northumbriae comes, qui duxit Aeleonoram filiam Richardi baronis Poynings, Brian, et Fitz-Paine eadem caussa in praelio ad Towton anno CIƆCCCCLXI. Iam Lancastrensi familia quasi depressa, et Perciorum nomine simul conculcato, rex Edwardus Quartus Ioannem Nevill dominum Montisacuti comitem Northumbriae constituit, sed ille post breve tempus hunc titulum regi in manus reddidit et marchionis Montisacuti accepit. Postea Henricus Percy Henrici illius quem modo dixi filius gratia Edwardi Quarti paternum adeptus est honorem, qui, Henrico Septimo regnante, a rusticis de pecunia ordinum decreto imperata contra exactores tumultuantibus occisus. Huic successit Henricus Percy comes quintus, cui e filia et cohaerede Roberti Spenser et Aeleonorae filiae et cohaeredis itidem Edmundi de Beaufort ducis Somersetti Henricus comes sextus natus, qui cum liberos haberet nullos, et Thomas frater eius morte esset mulctatus quod contra regem Henricum Octavum in primo religionis discidio arma moverat, quasi iam de familia actum esset, magnam partem lautissimi patrimonii largitionibus et regem et alios effudit. Paucis elapsis annis Ioannes Dudley comes Warwici titulum ducis Northumbriae occupavit, cum in tenella Edwardi Sexti aetate pro partium studiis honorum titulos partium duces inter se sortirentur. Hic ille dux erat Northumbriae qui aliquandiu patriae turbo pacem publicam interturbavit, dum Mariam atque Elizabetham Henrici Octavi filias legitimo successionis iure excludere, Ianaeque Grey, cui filium nuptiis coniunxerat, regnum aucupari prono iudicorum in rerum potitos favore machinaretur. Unde laesae maiestatis reus peractus capitis poenam subiit, ad funestam securim pontificiam religionem, quam in rem suam diu antea serio vel simulate proiecerat, amplexus et publice professus. Eo sublato, Thomam Percy Henrici comitis sexti e fratre Thoma nepotem Maria regina natalibus restituit, primumque baronem de Percy et mox comitem Northumbriae sibi et haeredibus masculis de corpore et pro defectu Henrico fratri et haeredibus eius masculis novo diplomate creavit.
Verum hic Thomas comes septimus sua in principem et patriam perfidia restaurandae Romanae religionis velo obtecta vitam cum dignitate anno MDLXXII amisit. Singulari tamen reginae Elizabethae benignitate ex illo Mariae diplomate Henricus eius frater comes octavus successit, qui in carcere anno MDLXXXV vitam terminavit, filiumque Henricum e Katherina filia primogenita et una haeredum Ioannis Nevill baronis Latimer natum nonum ex hac stirpe Northumbriae comitem successorem habuit.
![]()