Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
INSULAE MINORES IN OCEANO BRITANNICO
RAM iam tandem ex Hibernia solvam, et in altum provectus insulas per Britanniam sparsas perlustrabo. Si mihi confiderem, aut qua in me esset facultas, adirem singulas, verum cum antiquitatem eruere nostri sit instituti, quae obscurius sunt notae perstringam, quae antiquioris sunt nominis invisam, et tantisper illis immorabor, ut nunc bonis auspiciis in suam asserantur antiquitatem.
2. Ut vero ordine et recta quasi nave haec instituatur navigatio, primum ex Hibernia in Sabrinianum fretum vela faciam, et per Hibernicum mare, extremum Scotiae partem circumvectus, in oceanum Germanicum descendam, inde per mare Britannicum, quod ad Hispaniam usque pertinuit, cursum quam possum secundissime tenebo. Male tamen metuo ne haec antiquitatis navis, cum me parum perito utatur naviculatore, vel ad errorum scopulos allidatur, vel ignorantiae fluctibus opprimantur. Sed audendum est. Τόλμα, inquit Antiphilus,
νεῶν ἄρχηγος, et qui secundo naviget fortasse multo foelicius cursum conficiat.
3. Primum autem, cum a re minime alienum videatur, proponam quod Plutarchus
ex fabulosa Demetrii relatione, qui in Hadriani temporibus vixisse videtur, refert generatim de insulis Britanniae adiacentibus. Demetrius narravit earum insularum, quae sunt prope Britanniam, plerasque desertas esse et sparsas, quarum nonnullas daemonibus et heroibus esse dicatas: sese autem cognoscendi visendi causa, imperatore mittente, navigasse ad unam desertis proximam, paucis habitatam cultoribus, quos Britannis sacrosanctos et inviolatos omnes esse accepit. Non multo autem postquam eo venisset foedam caeli perturbationem et prodigiosam tempestatem eo coortam, procellas in abruptum lapsas cecidisse, ardentium fulminum iactus fuisse, quibus sedatis insulanos dixisse aliquem e praestantoribus interiisse. Et paulo post, Iam vero illic insulam quandam esse dixit in qua Saturnus carcere clausus a Briareo custodiatur sopitus, somnum illi pro vinculo esse, multos autem ei daemonas ese circum pedes atque servos adstare. Sic libuit olim, ut etiam hodie, de locis remotissimis miranda et fabulsa quadam metiendi securitate audacter confingere.
4. In Sabriniano freto primum eminent duae insulae quarum nobis altera, quod plana sit et proiecta, Flatholme ea signifitione qua Planaria Italiae; alera Stepholme, quod acclivis, Britannice Recoric, ambae Britannico saeculo Echni, ut nostro Holmes appellatae. Sic enim planities herbidas aqua circumfusas vocarunt Anglo-Saxones, nec alia re olim celebres fuerint quam Danorum stationibus et Gualchi eximiae pietatis Britanni sepultura, cuius discipulus Barruchus Barry insulae in Wallia nomen reliquit (ut Landavensis ecclesiae antiquum testatur monumenta), quae itidem Barrorum familiae nobili in Hibernia nomen fecit. Adiacentem habet Silly insulam exiguam in littore Silurum quorum nominis plusquam umbram retinere videtur, ut opidulum e regione in agro Glamorgan, Siluram tamen vel Silurum insulam, cuius meminit Solinus,
non ausim affirmare, cuius eiusdem nominis sint aliae, sed a Siluribus longius dissitae insulae.
5. Inde Calde est, Britannice Inis Pir, littori satis vicina, et huic e regione magis in alto Londey ad Devoniensem agrum spectans, a cuius promontorio Hertness XIIII abest milliaribus. Haec amplior habetur, nec tamen multo plus duobus mille passum longa et mille passus lata perhibetur, cautibus ita praecincta ut non sit nisi unus et alter aditus. Munimentum habuit cuius ruinae, ut eiam sacelli S. Helenae sacri, etiamnum conspiciuntur. Quod olim aratro proscissa fuerit fulci loquuntur, nunc totus fructus est e volatilibus marinis quibus abundat. Arbores habet nullas praeter sambucos male olentes quas sturni tanti multitudine frequentant ut vix prae eorum fimo ad eas pateat accessus. Sed quid ego haec? Cum sic olim descripserit Thomas De la Mere
ex ordine equestri, dum ennarrat quomodo misellus rex Edwardus II cum importuna uxor et tumultuantes proceres minas iactarent et terrores denuntiarent, huc se tanquam in perfugium subducere cogitarit. Londay (inquit ille) est insula in Sabrinae ostio duobus milliaribus undique longa, abundans pascuis amoenis, cuniculos producit copiose, columbas et struconas (quos vocat Alexander Nechamus Ganimedis aves) in dies habet praegnantes, aquas insuper recentes de fontibus scaturientes incolis ministrat, ipsa licet undique mari sit circumcincta, unum duntaxat aditum habet quo vix duo viri poterint coniuncti pedes incedere: ex omni alia parte rupis horrenda alta proeminentia prohibens ingressum. Vix autem apud historicos nostros memoratur nisi quod Guilielmus de Marisco pirata perditissimus has oras regnante Henrico Tertio hinc olim infestas reddiderit, et regnante Edwardo Tertio pars erat haereditatis Luterellorum.
6. Inde in Penbrochiensis agri flexu Gresholme, Stockholme, et Scalmey occurrunt satis graminosae et thymo agresti admodum laetae. Scalmey Plinii fuisse Silimnum olim existimavimus, sed hanc nobis veritas iam immutavit sententiam. Silimnum enim illum Plinii Limini Ptolemaei ex verbi cognatione verisimile est: hanc esse Britannorum Lymen ipsum pro me vocabulum edocet, cui Anglus hodie novum nomen, Ramsey scilicet, inscripsit. Haec S. Davidis episcopali sedi obiacet, ad quam spectat, et Iustiniani cuiusdam viri sanctissimo fato superiori saeculo inprimis celebris erat, qui cum ex Britannia Aremorica in feracissimo sanctorum saeculo huc se recepisset et totus Deo defixus diu solitarius vixisset, tandem a servulo peremptus in martyrum catalogum fuit relatus. In cuius vita haec Lemeneia Insula saepius vocaur. Quae quidem appellatio cum Britannico nomine Limen, quo hic locus ipsis Britannis innotescit, eius oscitantiam notat, qui proxime superiorem insulam Limnom Prolemaei facit, quam Britanni nunc Enhly, Angli Berdsey nominant, id est Insula Avium. Hanc auem esse quae Ptolemaeo Edri et Plinio Andros et Adros alibi legitur, audacius ex vi verbi coniectare possim. Ader enim avem Britannis significat, et eodem sensu Anglis Berdsey postea appellata est. Enhly enim recentius est nomen, et a viro quodam sancto enatum, qui hic heremeticam vitam egit. Insulam enim hanc (quae ad orientem eminenti est promontorio ad oceanum plana et fertili gleba) tot sancti viri olim coluerunt ut praeter Dubricium et Merlinum Caledonium, 20000 sanctos hic conditos antiquae referant historiae. Proxima huic Mona, Britannis etiam Mon, Tir-Mon et Ynis Dowyll, id est, Insula Opaca, Saxonibus Monege, de qua iam ante egi.
7. Monae sive Angleseiae tres insulae minores adiacent, Moyl Rhoniad, id est Insula Procarum ad Circium, quam ab episcopis Bangorensibus, ad quos spectavit, ab iniustis occupatoribus retentam Henricus Deneus episcopus Bangorensis, ut in Cantuariensi historia legimus, classe et militibus Henrici VII tempore recuperavit. Ad ortum est Ynis Ligod, i. e. Insula Murium, inferius Prestholme, i. e. Insula Sacerdotum, nihilque in ea vidimus nisi sacram turrim sacelli S. Cyriaci quae longe se spectantibus exhibet. Fidem superat quod vicini de infinita multitudine marinarum avium quae hic pariunt referunt, quodque etiam perhibent de aggere qui per mare hinc duxit ad radicem vastae illius montis Pen Maen Maur, in usum eorum qui religionis ergo hunc olim prisca religione sacrum inviserunt. Lambey exiguam insulam huic oppositam ad Hiberniae littus omitto, licet metallici alumen ibi nuper magnis impendiis quaesiverint.
8. Magis ad arctum Mona illa lacet, cuius meminit Caesar,
in medio, ut inquit ille, inter Britanniam et Hiberniam cursu. Monoeda Ptolomaeo quasi Moneitha, i. e. (si coniectare fas sit) Mona Remotior, ad alterius Monae differentiam. Monabia Plinio, Menavia Orosio, et Bedae Menavia Secunda, ubi Monam sive Anglesey Menaviam Priorem vocat, et utramque Britannorum insulas; apud quos tamen Menavia perperam legitur, Eubonia et Manaw Ninio, qui et Gildae nomine circumfertur,
Menaw Britannis, incolis Maning, nobis Anglis The Yle of Man. Medio libramine (ut inquit Giraldus Cambrensis)
inter boreales Hiberniae et Britanniae partes porrecta, de qua utri terrarum applicari de iure debuerat, ab antiquis non mediocriter ambigebatur. Demum in hunc modum lis ista quievit. Quoniam advectos periculi caussa venenosos haec terra vermes admisit, eam Britannis applicandam censura communis dictavit. Incolae tamen et lingua et moribus ad Hibernicos proxime accedunt, ita autem ut Norwagicum quiddam admisceatur.
9. A septentrione in meridiem XXX plus minus Italica milliaria proiecta, latitudinem vero qua maxime patet, vix ultra XV milliaria qua minime VIII extendit. Bedae aetate trecentas familias, ut Mona nongentas et sexagenta habuit: nunc autem XVII
curias sive parochiales ecclesias numerat. Linum et cannabim abunde profert, pascua et arva habet satis laeta. Hordei, tritici, sed praecipue avena ferax est, unde avenaceo pane maxime vescitur, pecorum ubique multitudo et numerosi ovium greges, sed cum oves tum pecora minora, uti etiam in vicina Hibernia sunt, quam in Anglia, nec eadem frontis dignitas. Cum autem sylvis sit indiga, bituminoso cespite ad ignem utuntur, quem dum effodiunt saepenumero in suffossas arbores incidunt. In medio montibus densius attolitur, et quibus aeditissimis Sceafell, unde sudo coelo Scotia, Anglia, et Hibernia prospici possit. Inter opida praecipuum censetur Russin, ad australe latus situm, quod a castro ubi praesidium habetur vulgo Castletowne appellatur, ubi in insulula sedes episcopalis a Gregorio Quarto pontifice Romano fuit instituta, cuius episcopus Sodorensis dictus ab hac ipsa insula (ut creditur) iurisdictionem in omnes Hebridas insulas olim habuit, nunc tantum in ipsam insulam exercet, et archiepiscopo Eboracensi subest. Locum tamen et suffragium in ordinum Angliae conventu parlamentario non habet. Opidum autem frequentissimum est Duglas, quod portus sit optimus, aditusque facilimus, ad quem Galli et alii exteri cum sale suo marino commeant, coria, lanam rudem et carnem bubulam salitam ab insulanis emercantes. In occiduo autem insulae latere sunt Bla Curi, ubi episcopus plerumque agit, et The Pyle munimento exigua in insula positum, ubi etiam non pauci sunt milites praesidiarii. Ipso vero australi promontorio modica etiam insula (The Calfe of Man vocant) praetenditur, marinis avibus, quae puffins, et anatibus illis e ligno putefacto, ut ferunt, enatis, quas Angli bernacles, Scoti clakes, et Soland geese vocant, abundantissima.
10. Quod reliquum est, subiungem ex epistola quam doctissimus et in Christo reverendus Iohannes Meryk huius insulae ad me scripsit. Pecore, piscibus, frumento etiam, sed magis industria hominum quam terrae bonitate haec insula et sibi sufficit, et quotannis plurimum transmittit. Administratione tamen foelicior erat illustrissimi comitis Derebiensis sumptibus, in quos maximam anni proventus partem impendit, praesente paratoque milite a vicinis hostibus defensa. Controversias omnes iudices, quos e suis eligunt et deemsters vocant, sine scriptis et impensis dirimunt. Lapidem enim tollit magistratus, signatumque quaerenti tradit, illo adversarium et testes citat. Si quid ambiguum et maioris momenti, ad duodecum quos Claves Insulae appellant refertur. Coronatores quos vocant annos quos vicecomitum officio funguntur habet. Ita iudex ecclesiasticus citat, definit, infra octo dies parent aut carceri intruduntur. Ut linguam propiam, ita et leges et nummum etiam habuisse accepi, quae peculiaris domini signa sunt. Ecclesiasticae ab hoc canonico ad civile plurimum accedunt. Iudici et formulariis nunquam hic ne denarius a populo impenditur. Quod de maleficiis referunt scriptores Anglici falsum est. Qui ditiores sunt et ampliora praeda possident, victu splendidiore et morum probitate ad Lancastrenses sese accommodant. Mulieres quocunque se ex aedibus conferunt mortalis conditionis memores, linteo quo mortuae involvendae sunt se circumcingunt. Quae vero mortis sententiam ex lege subierunt, culeo insutae in mare e rupe proiiciuntur. Omnes a furandi et mendicandi ostiatim consuetudine sunt alienissimi, mire religiosi, et ad ecclesiae Anglicanae formam ad unum usque paratissimi accedunt. Gentium vicinarum tam civilem quam ecclesiasticam ataxiam detestantur, et cum in duas australem et borealem partes insula sit divisa, haec sermone communi ad Scotos, illa ad Hibernos accedit.
11. Operaepretium videtur is huius insulae historiolam, quam veritas suo iure quasi postulat, hic intextam, ut res gestas, si non sepultas, tamen senescentes ab oblivione hominum et silentio vindicem. Britannos vero hanc insulam uti Britanniam tenuisse in confesso est, sed cum a septentrione gentes tanqum infusi nimbi has australes plagas inundarint, in Scotorum potestatem devenit. Sub Honorio etenim et Arcadio Augustis a Scotorum gentibus (ut est apud Orosium)
aeque ac Hibernia ipsa culta fuit et Binle Scotum quendam hanc tenuisse scripsit Ninnius.
Sed Scotos, ut idem prodit, ex omnibus regionibus Britannicis et insulis expulit Cuneda avus Maglocuni, quo quod in his insulis grassaretur Insularis Draco Gildae appellatur. Postea Edwinus Nordanhumbrorum rex hanc insulam (ut praedicam Monam) Anglorum imperio subiugavit, si utramque Menaviarum nomine (ut volunt scriptores) intelligamus, quo tempore Britannorum insula habita fuit. Verum cum secundo suos foetus emisisset aquilo, Normannos, Danos, et Norwegos dico: Norwegi, quorum latrociniis frequentioribus mare septentrionale infestissimum fuit, in hanc insulam et Hebridas involaverunt et regulos constituerunt, quorum historiolam ex antiquo manuscripto libro, ne omnino intercidat, ad verbum subiungam. Cronicon vero Manniae inscribitur, et a monachis monasterii de Russin, quod praecipuum in hac insula erat, conscriptum videtur.
Hos annales monasticos a Camdeno in lucem, uti videtur, primum editos sed a ipso non scriptos, hic praetermitto . — D. F. S.
12. Sequentis historiae seriem nunc ex aliis attexam. Cum Alexander Tertius rex Scotorum occiduis insulis partim victoria, partim pecunia Norwegorum regi numerata potitus esse, Manniam etiam quasi ex earum numero aggressus est, virtuteque Alexandri Seward sub suam redegit dictionem, regulumque imposuit ea lege ut sibi navali bello cum decem navibus quandoque iuberet praesto adesset. Maria tamen filia Reginaldi regis Manniae (qui devenerat ligius homo Ioannis regis Angliae) litem de insula intendit coram rege Angliae, sed responsum tulit ut a Scoto peteret, quod ille tunc temporis insulam tenuerit. Eius autem ex filio nepos Ioannes Waldebeof (nupta enim fuit Maria in familiam de Waldebeof) ius avitum persequutus est in parlamento anno Edwardo Primi tricesimo tertio coram Angliae rege tanquam superiore domino regni Scotiae. Nihil aliud tamen responsi tulit quam (ut ex ipsis sacris scrinis loquar) sequatur coram iustitiariis de banco regis, audiatur, et fiat iustitia. Sed quod ille iure non potuit, Guilielmus de Monteacuto affinis eius (erat enim e Mannensium regum familia oriundus) armis obtinuit. Tumultuaria enim Anglorum manu Scotos omnes insula exturbavit, sed cum ille ad hoc bellum magnum aes alienum conflasset, nec nudo nomine dissolveret haberet, Anthonio Bec episcopo Dunelmensi et patriarchae Hierosolymitano in septem annos oppignoravit et usumfructum legavit, eidemque Antonio mox rex ad vitam concessit. Postea deliciis suis Petro de Gaveston concessit rex Edwardus Secundus, quo tempore illum Cornubiae comitem creavit, illoque extincto dedit Henrico de Bellomonte cum omni dominio et iustitia regali. Scoti autem mox sub Roberto Brus recuperarunt, et Thomas Randolphus bellicosus ille Scotus, ut longo post tempore Alexander dux Albaniae, se Manniae dominos scriptitarunt, et recentioribus regum insularum insignibus usi sunt, videlicet tribus humanis tibiis armatis, coniunctis, et poplitibus inflexis, cuiusmodi Sicilia nuda
ad tria designanda promontoria olim numismatibus exhibuit. Ante tamen (ut e sigillis ipsorum regum vidimus) navis velo complicato illis in usu erat, cum titulo rex Manniae et insularum. Scotis circa annum MCCXL Guilielmus de Monteacuto iunior comes Sarisburiae armata manu extorsit, qui Manniam cum corona anno domini MCCCXCIII (ut habet Walsinghamus)
Guilielmo Scrop grandi pecunia vendidit. Quo ob laesam maiestatem capite multato et bonis publicatis, in Henrici Quarti regis Angliae ius devenit, qui hanc insulam Henrico Percio Northumbriae comiti concessit (quasi victor triumphato Guilielmo Scrop, quem ipse privatus interceperat et securi percusserat cum regnum affectaret) ea lege ut ipse posterique cum reges Angliae inaugurarentur praeferent ensem quo Henricus ille cinctus esset cum Angliam redux adiret, vulgo Lancaster Sword. Sed ipsius a regis verbis e regiis archivis hoc proponere lubet.
De nostra gratia speciali dedimus et concessimus Henrico comiti Northumbriae insulam, castrum, pelam et dominium de Man ac omnia, insulas et dominia eidem insulas, et dominia eidem insulae pertinentiae, quae fuerunt Guilielmi Le Scrop chevalier defuncti quem in vita sua conquestati simus, et ipsum sic conquestatum decrevimus, et quae ratione conquestus illius tanquam conquaestata cepimus in manum nostram. Quae quidem conquaestum et decretum in praesenti parlamento nostro de assensu dominorum temporalium in eodem parlamento existentium, quoad personam praefati Guilielmi, ac omnia, terras, tenementa, bona et catalla sua tam infra regnum nostrum quam extra ad supplicationem communitatis regni nostri affirmata existunt, &c., habenda et tenenda eidem comiti et haeredibus suis &c. per servitium portandi diebus coronationis nostrae et haeredum nostrorum ad sinistrum humerum nostrum, et sinistros humeros haeredum nostrorum, per seipsum aut sufficientem et honorificum deputatum suum, illum gladium nudum quo cincti eramus quando in parte de Holderness applicuimus, vocatum Lancaster Sword &. Quarto autem post anno
Henricus ille Percy proscriptus et, mox licet natalibus restitutus, Mannia tamen mulctatus erat, quae collata fuit primo Guilielmo Stanley, postea Ioanni Stanley una cum patronatu episcopatus &c., cuius posteri comitatus Derbiae titulo insigniti et Manniae reguli vulgo appellati fuerunt.
13. Hinc ad The Mulle of Gallaway sive Novantum promontorium nisi exigulae plane nullae occurrunt insulae, sed hoc superato in Glotta aestuaria sive Dunbritton Frith Glotta insula eminet, cuius meminit Antoninus, nunc Scotis Arran, unde comites Arraniae in Scotia, et huic vicina est quae olim Rothesia, nunc Buthe, a sacra cellulua quam Brendanus posuit (sic enim cellula Scotice dicitur). Inde Hellan, olim Hellan Lencow, id est, ut interpretatur Ioannes Fordonus,
Sanctorum Insula, et Hellan Tinoc, id est Insula Porcorum in eodem sinu conspiciuntur. Sed de his iam pridem dictum.
14. Extra sinum confertissimae iacent insulae quas ipsi Scoti qui incolunt Inch Gall, id est Insulae Gallecorum fortasse, Angli et caeteri Scoti The Westerne Iles, id est Occoduae Insulae, superioris aevi scriptores Hebrides, sed Ethicus antiquus Beteoricas, et Giraldus alibi Inchades et Leucades, Plinius, Solinus, et Ptolmaeus Ebudas, Hebudas et Ἔβυδας appellant. Nominis rationem elicere non possum, nisi ita dictas existimem quod fruges hic non provenerint. Prodit enim Solinus
harum incolas fruges nescire, et pisce tantum lacteque vivere, et eb eid Britannice sine frugibus sonat. Incolae (ut inquit ille Solinus) nesciunt fruges, piscibus tantum et lacte vivunt. Rex unus est universis, nam quotquot sunt, omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum habet, omnia universorum ad aequitatem certis legibus stringuntur, ac ne avaritia divertat a vero, discit paupertate iustitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris, verum alitur e publicio. Nulla illi datur foemina propria, sed per vicissitudines in quemcunque commotus fuerit usurariam sumit, unde ei nec votum nec spes conceditur liberorum.
15. Harum XLIIII vulgus esse affirmat, cum multo sane sunt plures. Triginta esse Plinius scripsit, sed quinque percenset Ptolemaeus. Prima Ricina est, Plinio Ricnea, Antonino Riduna, nunc Racline, et Riclina et Antonino legendum puto, cl in d coniuncto temone facile transit. Insula haec parva est obiecta Hiberniae, antiquis nota, quod ipso freto inter Hiberniam et Scotiam interponatur, nullo nomine hodie celebris quam Scoto-Hibernicorum strage, qui subinde occuparunt et ab Angli exturbati fuerunt. Proxima Epidium est, quae ex nomine Epidiorum promontorio et littori adicuisse coniicerem cum optimo geographo Gerardo Mercatore. Cumque in eo situ Ila insula satis ampla, et campestri planitie ferax, conspicitur, hanc fuisse Epidium aut Epidiorum Insulam dicam, nam Ἐπιδίων alicubi legitur. Longa haec XXIIII milliaria, XVI lata, pecore, frumento et cervorum gregibus adeo laeta ut regi insularum altera post Manniniam sedes fuerit, ut hodie Mac Connellorum qui in hac ad Dunyweg suum habent castrum.
16. Inter Ilam et Scotiam Iona interiacet, Bedae Hy et Hu, a Pictis Scotorum monachis donata ob propagatum inter eos evangelium, ubi monasterium, regum Scotiae sepultura, et sanctorum virorum frequentia celebre, inter quos Columba Pictorum apostolus primae notae fuit, a cuius cella insula etiam Columb Kill appellatur, uti et vir ipse composito nomine Columbkill dictus fuit, testante Beda. Hic demum, ut aliqui volunt, episcopalis sedes constituta erat in Sodore viculo, unde omnes Sodorenses etiam appellatae fuerunt quod in eius dioecesi censetur. Inde Maleos et Ptolemaei, nunc Mula, cuius Plinius videtur meminisse cum inquit
reliquarum Mella XXV millia passuums amplior proditur. Sic enim antiquissima Plinii aeditio Venetiis concipit, ubi vulgatis legitur reliquarum nulla. Hebuda Orientalior, nunc Skie, deinde Scotiae littori longe obtenditur, et Hebuda Occidentalior magis in occasum divergens, nunc Lewes, cui praeest Mac-Cloyd, et in antiquo Manniae libro Lodhus dicitur, monticulis praerupta, saxosa, et raro cultore, sed omnium amplissima, a qua exiguo euripo Eust disiungitur. Caeterae praeter Hyrtham ignobiles sunt, aut saxis asperae aut cautibus inviae, et vix virenti cespite vestitae. Has tamen omnes velut imperii
sui firmamentum numerata pecunia a Norwegis (ut diximus) coemerunt Scoti, etsi minimum inde fructum percipiant, cum incolae, antiqui scilicet Scoti sive Hibernici, homines erectis animis et proiecta audacia, legum severitate et iudiciorum metu se illigari non patiantur. quod vero ad mores, cultu, et linguam spectat, a sylvestribus illis Hibernicis de quibus egimus ne tantillum discrepant, ut facile unam eademque esse gentem cognoscamus. Rerum in his potiuntur familiae Mac Conel, Mac Alen, aliis Maclen, Mac Cloyd de Lewis, et Mac Cloyd de Harich. Longe autem potentissima est illa Mac Conellorum quae genus iactat a Donaldo, qui regnante Iacobo Tertio se regem insularum dixit, et in Scotiam nullo non crudelitatis genere effere grasssatur, quam tamen Iohannes filius proscriptus luit, coactus omnia sua regis voluntati subdere, a quo praedia in Cantir accepit. Superiori seculo ex his floruit Donel Gormy Mac Conell, id est Caeruleus, fore a veste cognominatus, cui natus Agnus Mac Conell et Alexander, qui relicta sterili et ieiuna Cantira, Glinnes in Hibernia invasit. Agnus Mac Conell pater fuit Iacobi Mac Conell a Shano O Neal occisi, et Surlei Boy qui terras in Rowt in Hibernia beneficentia reginae Elizabethae accepit.
Iacobo Mac Conell natus erat Agnus Mac Conell, de quo iam antea loquuti sumus, inter quem et Mac Clen odium immane tam penitus fuit insitum ut nec vis communis sanguinis restinguere potuerit quin cognato sanguine nefarie se contaminaverint.
17. Ab Haebudibus ad ortum aestivum, si littora legas, Orcades demum videas, nunc Orkney, XXX plus minus insulas interfuso oceano discretas, quas ita appellat antiqua quaedam membrana, quasi Argat, id est, ut ibi interpretatur, Supra Getas. Malim supra Cat, obiacet enim Cath regioni Scoticae, quam ob promontiorum Cathnesse nunc appellitant, cuius incolae
Carini pro Catini perperam Ptolemaeo nominari videntur. Solini aetate
homine vacarunt, et iunceis herbis
inhorruerunt, nunc vero cultae sunt, sed sine sylvis, hordei satis feraces, tritici et arborum omnino indigae. Ex his Pomonia, episcopali cathedra celebris, primaria est, a Solino Pomona diutina ob diei prolixitatem vocata, hodie Mainland incolis, quasi continens esset, sede episcopali in Kirkwale oppidulo et duobus castris ornata, stannique et plumbi ferax. Ocetis etiam inter has a Ptolemaeo recensetur, quam Hethy nunc dici coniectamus. An vero Hey, quae inter has numeratur Plinii Dumnam dicam, nondum statui. Certe si non sit, malim Faire Ile, id est Insula Pulchra, cuius opidum quod habet unicum Dumo dicitur, Dumnam existimare, quam cum Becano
Wardhuys in Lappelandia censere. Iulius Agricola classe primus Britanniam circumvectus Orcadas ad id tempus incognitas invenit domuitque, tantem abest ut Claudius devicerit (quod Hieronymi Chronicis asseritur) ut Hadriani tempore Iuvenalis cecinit:
![]()
Arma quid ultra
Littora Iuvernae promovimus, et modo captas
Orcades, et minima contentos nocte Britannos?Deinde verum cum Romanorum concideret in Britannia imperium, Pictorum sedes fuerunt, et Claudianus poetice lusit:
Maduerunt Saxone fuso Orcades.
18. Ninnius etiam prodit
Octham et Ebissum Saxones, qui Britannis meruerunt, cum VL cyulis, id est myoparonibus, circa Pictos navigasse et Orcades devastasse. Postea in Norwegorum potestatem devenerunt (unde et Gothice loquuntur incolae) cessione Donaldi Ban, qui post obitum fratris Malcolmi Can Mor regis Scotorum, exclusis nepotibus, regnum invaserat, ut eorum ope in concepto scelere sublevaretur, tenueruntque Norwegi ad annum salutis MCCLXVI. Tunc enim Magnus eius nominis quartus rex Norwegiae bellis a Scoto attritus Alexandro III regi Scotorum ex pactis reddidit, easdemque regi Roberto Brus anno MCCCXII confirmavit Haquinus rex Norwegorum. Demumque anno MCCCCLXVIII omni iure suo pro se et successoribus Christianus Primus rex Norwegiae et Daniae, cum filiam in uxorem daret Iacobo Tertio regi Scotorum, renunciavit, iusque suum omne in generum atque successores transtulit, ad solidius etiam firmamentum pontificis Romani accessit confirmatio.
19. Comites Orcadum antiquiores ut taceam, qui etiam iure haereditario Cathnesiae et Stratherniae comitatus consequuti sunt, tandem per haeredem foemellam titulus Orcadum ad Guilielmum de Sancto Claro sive Sentcler devenit, et Guilielmus quartus ex hac stirpe comes dictus Prodigus, qui patrimonium effudit, ex hac stirpe fuit comes postremus. Posteri tamen honore baronum Sencler ad haec usque tempora floruerunt. Cathnesiae autem titulus in posteris fratris eius etiamnum permanet. Nostra autem memoria delatus erat honorarius hic titulus comitis Orcadum et domini Shetlandiae Roberto filio naturali regis Iacobi Quinti, eodemque filius eius Patricius Steward hodie laetatur.
20. Ultra Orcades et supra Britanniam antiquus ille in Horatium commentator
insulas locat ubi nullos nisi pios et iustos habitare scripserunt, suisque carminibus loci amoenitatem et fertilitatem celebrant Graeci, Elisios campos appellantes. Sed de his Fortunatis Insulis aliud fabulosi Graeculi Isacii Tzetzis ex suis ad Lycophrontem notis (si placet) accipe.
In oceano est Britannica
insula inter occidentalem Britanniam et Thulem ortum spectantem. Illuc aiunt mortuorum animas transportari. Nam in littore oceani, in quo est Britannia insula, piscatores habitant subditi quidem Francis, tributum vero illis non pendentes eo quod transmittant mortuorum animas, ut aiunt. Illi enim discedentes domi circa vesperum dormiunt, pulsantes vero paulo post, quosdam in ianua sentiunt et vocum audiunt illos ad opus vocantem. Surgentes porro ad littus accedunt, ignorantes quae illos ducat necessitas, videntque naves praeparatas, sed non suas et vacuas hominibus, quas ingressi remos movent et pondus navium sentiunt ac si hominibus oneratae essent, sed neminem vident. Impetu deinde uno in Britanniam insulam perveniunt, quam vix alias suis navibus usi, unius noctis et diei navigatione illuc perveniant. Quum vero in insulam pervenerint, rursus neminem vident, sed vocem audiunt recipientium illos qui in navibus sunt, illosque numerantium ex genre patris ac matris, praeterea secundum dignitatem, artem et nomen singulos vocantium. Caeterum illi exonerata nave rursus uno impetu domum revertuntur. Hinc multi existimant ibi esse Beatorum insulas. Eiusdem etiam famae videatur poeticus ille geographus cuius Muretus in Variis Lectionibus meminit,
qui prodidit C. Iulium Caesarem eo aliquando una triremi cum centum hominibus delatum, cumque incredibili loci amoenitate captus sedes ibi capere vellet, ab illis ἀειδέσιν, id est invisibilibus incolis, invitum et reluctantem eiectum esse.
21. Quinque dierum et noctium navigatione ab Orcadibus Thule a Solino statuitur,
insula si qua alia poetis celebratissima, cum disiunctissimum aliquid innuerent quasi totius orbis remotissima. Hinc Virgilius tibi serviat ultima Thule, Seneca terrarum ultima Thule, Iuvenalis de conducendo loquitur iam rhetore Thule, Claudianus Thulem procul axe remotum, et alibi ratibus impervia Thule, Statius ignotam vincere Thulem, et Ammianus Marcellinus quasi adagii loco usurpat, etiam si apud Thulem moraretur, ut caetera omittam. Hoc tamen adnotasse liceat Thulen pro Britannia a Statio illo istis in versibus usurpari:
Caerulus haud aliter cum dimicat incola Thules,
Agmine falcifero circumvenit acta covino.Et in in illo Sylvarum, ut videtur:
refluo circumsona gurgite Thule.
Nomen traxisse scribit Suidas a Thule rege Aegyptio, Isodorus a sole, Reynerus Reneccius a Saxonica dictione tell, i. e. limes, quasi septentrionis et occidentis limes fuerit. Verumenimvero an Thule aliqua fuerit dubitat Sinesius, et nusquam comparere scribit Giraldus noster,
ancipitique de ea sententia distrahuntur doctiores. Plerique Islandiam coelo rigenti et perpetua hyeme damnatam Thulen olim vocatam asseruerunt. His tamen Saxo Grammaticus, Crantzius, Milius, Iovius, Peucerus refragantur. Nec me latet vastissimam illam regionem Scandiam sub Thules nomine a Procopio describi.
At si verum sit quod doctissimus Gaspar Peucerus libro De Terrae Dimensione retulit,
Schetlandiam nautis Thilensell vocari (nec eius fidem imminuere ausim), sane Thule inventa et res iam tandem confecta. Haec enim Schetlandia est insula aliis exiguis coronata sub imperio Scotorum, frigore obrigens, et undique procellis exposita, cuius incolis, perinde ut Islandiae, piscis exsiccatus et contusus pro farre est. Et quanquam huic polus arcticus non ita attollitur, ut diem perpetuum sex menses habeat, quod de Thule Pithaeas Massiliensis a Strabone iuste notatus finxit,
nec enim hoc Islandiae ipsi contingit, ubi perpetua quasi hyems et fere rigor intolerabilis sedet. Ut Schetlandiam tamen Thulem fuisse quis existimet, facit primum situs apud Ptolemaeum: LXIII enim gradibus ab aeqinoctiali definita est, ut apud illum Thule, tum quod inter Norwegiam et Scotiam interiacet, ubi Saxo Grammatus Thulen ponit, inde quod bidui navigatione a Calidoniae promontorio sive Cathnes abest, qua distantia Thulen ponit Solinus, et Tacitus dicit
Thulen dispectam fuisse Romanis Britannam per Orcadas circumnavigantibus. Postremo quod Bergarum Norwegiae littori apposita sit, quo loci Thulem posuit Mela, apud quem Belgarum littori corrupte legitur pro Bergarum. Bergae enim urbs Norwegiae Schetlandiae obiacet, et Plinius Bergos hoc tractu nominat, quam non dubito esse regiunculam illam in qua Bergae florent, ut Norway Plinii esse Nerigon nemo inficias ibit. Sed de hac Thule satis, quam nix et hyems antiquis (ut ait ille) abididit, et sane nobis, nec quis eorum certo dixerut quamnam septentrionalium insularium innuerint, cum Thulen ita celebrarint. De dierum longitudine in ignota illa insula cum de Britannia egeret, hos e Dionysio versus transtulit Festus Avienus:
![]()
Longa dehinc celeri si quis rate marmore currat,
Inveniet vasto surgentem gurgite Thulen,
Hic cum plaustra poli tangit Phoebeius ignis,
Nocte sub inlustri rota solis fomite flagrat
Continuo, clarumque diem nox aemula ducit.Quod Pomponius Mela etiam annotavit.
Thule Belgarum littori opposita est, Graiis et nostris celebrata carminibus, in ea quod sol longe occasurus exurgit, breves utique noctes sunt, sed per hyemem ut alibi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus tam se altius evehens, quanquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima illustrat. Per solstitium vero nullae, quod tum manifestior, non fulgorem modo, sed si quoque partem maximam ostendat.
22. Supra has insulas mare pigrum, concretum et glaciale dicitur, quod asperum sit ob glaciei conglomerationes, et vix ratibus pervium. Cronium etiam antiquis appellatur a Saturno, quod in insula hic quapiam Britannica, ut refert Plutarchus,
fabulantur Saturnum in profundo pumicis aurei antro dormientem teneri, illi etiam arctissimum esse somnum a Iove pro vinculo immissum, aves ambrosiam afferre, cuius odore totus locus fragrat, daemonas famulos ei multos additos esse, a quibus observatur a quibus ei ministratur et servitur. Qua fabella, ni fallor, metallorum venas quibus Saturnus praeest his insulis latere subindicatur, quae tamen exercendis fornacibus lignorum inopia damnatae sunt.
23. Infra vero Thulen ad austrum, Germanicum mare diffunditur, in quo septem Acmodas, Mela Haemodes vocat, spargi Plinius asserit, sed cum has Daniae constet esse insulas in sinu Codano, Lelkat, Fuynin, Laglant, Muen, Falstor, Leyland, et Femerem, non est cur illis immorer, uti nec in Glessaria sive Electrida, sic dicta ob electum ibi e mari eiectum, quod Sotacus credidit ex arboribus in Britannia effluere. Cum autem Germani antiqui electra glesse vocarint, Lesse insulam ad Scagen Daniae promontorium Glessariam olim dictam fuisse cum eruditissimo viro Erasmo Michaele Laeto lubens existimo.
24. In ipso autem mari Germanico, qua Britanniam alluit, admodum rarae comparent insulae, nisi quae sunt in freto Edenburensi, May scilicet, Basse, Keth et Inche Colme, i. e. Columbae Insula. In Northumbriae littore Lindi fluvio una obiecta est Lindisfarne, Britannis Inis Medicante, quae, ut Bedam audias,
accedente et recedente reumate, id est aestu, bis quotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littore contigua terrae redditur. Unde ille semiinsulam apposite vocavit. Pars occidua angustior et cuniculis relicta, isthmo admodum tenui orientali connectitur, quae, multo latior qua meridiem spectat, opidulum habet cum ecclesia, et in eo castrum ubi olim sedes fuerat episcopalis quam Aidanus Scotus evocatus ad fidem Christianam Nordanhumbris
annunciandam instituit, loci solitudine et recessu delectatus, sederuntque ibi undecim episcopi. Postea autem irruentibus Danis sedes Dunelmum translata fuit. Sub opido portus subest non incommodus, quem propugnaculum in colle ad euroaustrum positum tuetur.
25. Haec ob sanctorum monachorum habitationem Holy Iland Anglis vocatur. De qua Alcuinus in epistola ad Egeldredum Northumbriae regem,
Locus omnibus in Britannia venerabilior paganis gentibus datur ad depraedandum, et ubi primum post discessum S. Paulini ab Eboraco Christiana religio in nostra gente sumpsit exordium, ibi miseriae et calamitatis sumpsit initium. Ad septimum hinc milliare euroaustrum versus Farn insula conspicitur, a Banborrow castro duobus fere miliaribus dissita, altissimo inclusa oceano, et cautium corona incincta, quae suum habet fere in medio munimentum. Eo loci (ut perhibent) ubi episcopus Lindisfarnensis Cuthbertis ille Divus tutelaris borealium Anglorum, ut Deo vacaret, condidit (ut inquit in eius vita Beda)
civitatem suo aptam imperio et domos in hac civitate congruas erexit. Erat enim aedificum situ pene rotundum, a muro usque ad murum mensura quatuor vel quinque perticarum distentum. Murus ipse deforis altior longitudine stantis hominis. Nam intrinsecus immanem caedendo rupem multo illum fecit altiorem, quatenus ad cohibendam oculorum sive cogitationum lasciviam sufficeret, ad erigendam in superna desideria totam mentis intentionem pius incola nihil de sua mansione praeter coelum posset intuerit. Quem videlicet murum non de secto lapide, vel latere, vel cemento, sed impolitis prorsus lapidibus et cespite, quem de medio loci fodiendo tulerat, composit. E quibus quidam tantae erant graditatis ut vix a quatuor viris videantur potuisse levari. Duas in mansione habebat domus, oratorium scilicet et aliud ad communes usus habitaculum. Quorum parietes de naturali terra multum intus forisque circumfodiendo sive cadendo confecit. Culmina vero de lignis informibus et foeno superposuit. Porro ad portum insulae maior erat domus, in qua visitantes eum fratres suscipi et quiescere possent, nec longe ab ea fons eorundum usibus accomodatus. Huic adiunguntur minores aliae ad septentriones insulae, Widopens, Staple Iland, quas duobus abest milliaribus, Bronsman, et his minores duae quas Wambes nominant.
Post has Coquedi insula, vulgo Coquet, Coquedi fluminis ostio praeiacet carbone fossili satis foecunda. Nec plures hoc tractu eminent insulae, sed e regione Saxonum insulae, nunc Heilichlant, id est Insula Sacra, et multa perpetua quasi serie Frisiae orientali et occidentali praetexuntur, inter quas Romanis armis notissima erat, quae Straboni Birchamnis, Plinio Birchana, et Fabaria Romanis a frugis similitudine provenientis, quam (ut obiter restituam, quamvis ad institutum non spectet) Borkun esse Amisiae ostio obiectam, nomen ipsum loquitur.
26. Inferius ad Hollandiae littus qua Rhenus se olim exoneravit, fluctibus obteguntur armamentarii antiquissimi fundamenta, quae rarius oceani inundatione nudata admirandum venerandae antiquitatis spectaculum et nobilissimam substructionis formam exhibent, quam elegantissimis typis Abraham Ortelius veteris geographiae instautator
et amicus mihi coniunctissimus ex ipso oceano vindicavit. Huius libentius meminerim quod Hollandi Huis te Britten, id est Domum Britannicam indigitant, ut saltem nomine sit Britannica. Ut enim in confesso est Caium Caligulam cum Britanniam cogitaret in ludicra illa expeditione pro pharo construxisse, ita Septimium Severum vetustate collapsam restituisse antiqua inscriptio ibi effossa testatur. Unde tamen Britten dicta fuerit, in coniectura positum. A Britannis ut nomen sortiatur, probabile est, Brettam enim Philippus Melanchthonis patriam a Britannis denominari ipse credidit, et montes in Hannonia bretten a Britannis dictos fuisse alibi legimus. Veruntamen, ut cum Plinio loquar
cum ille Britannicae herbae, quae Bataviae peculiaris, nomen miretur, nisi forte confines oceano Britanniae propinquae dicaverint, sic ego cur haec arx Britannica diceretur demiror, nisi nostrae Britanniae oppositae Batavi consecrarint. Locum in Morinis portum Morinorum Britannicum vocat Plinius, vel quod inde in Britanniam traiicerent, vel quod ex adverso prospiceret. Quid igitur impedit quo minus haec arx eadem ratione Britannica appellaretur? Huc enim Britannos saepe appulisse, et hinc e Germania in Britanniam traiectum fuisse nemo diffiteri possit, cum Zosimus
oceanum inter Britanniam et hoc Rheni ostium interfusum DCCCC stadiis tanquam usitatum traiectum dimensus fuerit, scripseritque annonam e Britannia ad hunc locum subvehi solere, et inde fluvialibus navigiis adverso Rheno ad Romanorum castra distrahi, cum Iulianus Augustus horrea extrueret, ut inquit Marcellinus,
ubi condi possit annona Britannis sueta transferri. Quo tempore hoc armamentarium in horreum conversum, et ex Britannica annona Britannicum appellatum videatur, eoque magis quod in Hollandiae monimentis Britenburg concipitur. Illa enim aetas castra opportuna et annonae copia referta burgos, ut est in Burgundionum historia vocavit. Quid (ut hac in re, quae tam multus incertat, coniecturam ex coniectura contexam) si Britanni hoc occupaverint et suo nomini adoptaverint, quum Magnum Maximum, quem alii Clementem Maximum nominant, purpura contra Gratianum induerint? Ille enim ad hoc Rheni ostium adpulit. Si nec dum hoc Britannicum nomen acceperit, quid si Saxones Huis de Britten vocarint, quod in Britanniam hinc solverint, cum nostra littora suis ciulis (sic myoparones vocarunt) infestarent. Saxones enim Bataviam, Saliis Francis expulsis, insedisse docet Zosimus, et inde in Britanniam se infudisse satis clare constat. Quod etiam, ut antea dixi, dominus Ianus Dousa
vir vere nobilis et doctissime eruditus in sua Ode Lugdunensi annuit. Audi tamen, ne in Britannicam gloriam effusior videar, cum doctissimus Bataviae alumnus Hadrianus Iunius britannicam herbam ad britten suae gentis vocabulum revocarit, quod copiose proveniat in cespitibus quos illi britten dicunt, et e quibus contra Oceanum aggeres extruunt, neutiquam absurdum erit si quis hanc Huis te Britten ad eandem originem referat, scilicet ita nuncupatam fuisse quod contra incursantes undas oppositis aggeribus e cespite sive britten munita fuerit, quas cum oceani violentia interscidisset, etiam aedificium depressisse videatur. Sed haec viderint illi qui vim verbi et loci situm penitus perspiciunt, et mihi ignoscant si in alienam messem hic falcem immiserim.
27. In ea ora Zelandiae etiam insulae Scaldi, Mosa et oceano circumfusae sunt, de quibus hoc solum attexam, quod Valachriae nomen (ea inter has prima est) a Wallis nostris enatum coniicit Lemnius Levinus.
E regione Zelandiae Tamisis nobilissimus Britanniae flumen in oceanum illabitur, quo loci duas insulas Toliapin et Caunam sive Convennon locat Ptolemaeus. De altera Toliapi, quam Shepey suspicor, vide in Cantio.
Magis ad ortum extra Tamisis ostium Tantato insulae locus vadosus, arenosus, et navigantibus insidiosus longe praeiacet, quem Goodwine Sands vocant, ubi insulam anno MXCVII absorptam, quae comitis Goodwini patrimonium erat, produnt annales. De quo sic Ioannes Twinus: Fuit haec terra valde fertilis et pascuis abundans, paulo humilior quam Tanatos, ex qua transitus per naviculam tria aut quatuor millia passuum longus erat. Haec insula, insolita tempestate ventorum, imbrium furore turbulento, et inaudita maris rabie immergitur et eructata arena incredibiliter obducitur et irrecuperabiliter in dubiam terrae et maris naturam converitur. Intelligo enim quid loquor, quia inertum tota fluitat, interdum vero patitur gradientes decedente mari. Forsan haec Toliapis, ni malis pro Toliapis Thanatis legere, et nonnullis exemplaribus Toliatis legitur, de qua in Cantio egimus.
28. Hoc in loco immensa aquarum vastitas ita coarctatur ut oceani fauces inter Eurpoae continentem et Britanniam non amplius XXX millia passuum pateant, quae angustiae Fretum aliis Britannicum, aliis Gallicum dicitur, et maris et Britannici, limes quod sensim littora, quae quasi coierant, semovet, et terris vasta aequa portione cedentibus, Britanniam et Gallias ab ortus ad occasum interluit. Ab hoc Britannicum mare incipit, in quo primum occurit insula seu potius peninsula Selsy, Saxonice Seolsea, id est iuxta Bedam Insula Vitulorum Marinorum sive Phocarum, quas nostra lingua seales vocamus. Sed de hac iam antea dixi.
Superius Vecta insula iacet, Guith Britannis, Wuitland et Wicthea Saxonibus (Insulam enim ea vocarunt), nobis The Ile of Wight et Whight. De qua iam prius dictum.
De Portlandia, qua nunc non insula sed continenti annectitur, iam antea in Durotrigibus egimus.
29. Hinc ad oppositum Galliae littus traiiciam, ubi a Beerfleet Normanniae ad medium usque canalem mare scopulis et cautibus quasi constratum esse affirmant nautae, inter quas Guilielmi Henrici Primi filius Angliae et Normanniae haeres dum e Normannia in Angliam transmitteret anno salutis CIƆCXX luctuoso naufrago cum sorore, fratre notho et aliis e flore nobilitatis submersus erat. Unde eius seculi poeta:
Abstulit hunc terrae matri maris unda noverca,
Proh dolor. Occubuit sol Anglicus, Anglia plora.
Quaeque prius fueras gemino radiata nitore,
Extincto nato vivas contenta parente.Funus plangendum, privat lapis aequoris unus,
Et ratis una suo principe regna duo.
Aliusque eodem tempore haec carmina de illo naufragio procudit:
Dum Normannigenae, Gallis claris superatis,
Anglica regna petunt, obstitit ipse Deus.
Aspera nam fragili dum sulcant aequora cymba,
Intulit excito nubila densa mari.
Dumqu vagi caeco rapiuntur tramite nautae,
Ruperunt imas abdita saxa rates.
Sic mare dum superans tabulata per ultima serpit
Mersit rege satos, occidit orbis honos.
30. Magis ad occasum nonnullae insulae Galliae praetentae, Anglici tamen iuris in alto apparent, primumque Normanniae sive Lexobiorum littori quos Britanni nostri Lettaw quasi Littorales vocant. Alderney adiacet, quae in regiis archivis Aurney et Aureney et Aurigney dicta, ut Arica illa videatur quae apud Antonium in regis Hispaniarum exemplari inter Britannici maris insulas habetur. Ebodiam sive Euodiam illam esse, cuius solus meminit Paulus Diaconus
huius plagae parum gnarus, alii opinantur, quam ad trigesimum a Sequanico littore milliaria statuit et aquarum garrulitatem in Charibdim vergentium longe exaudiri narrat. Caeterum haec Alderney, quae vix septem a promontorio Normanniae Le Hague ab est milliaribus, octo plus minus mille passus ambitu colligit, solo uberi, pascuis et arvis laeta. Ecclesiam habet et aedes octoginta numerat. Nescio an memorem molarem gigantis dentem tantae magnitudinis in haec insula fuisse inventum, ut pugnum aequaret, cum Beatus Augustinus
se tam ingentem vidisse scribat, ut si in nostrorum dentium modulos minuatim concideretur, centum videretur facere potuisse. Hinc in occasum scopulos cautium eminentia procurrit, nautis metuenda, quibus Quasquettes appellantur.
31. His subest ad meridem Caesarea ab Antonino memorata, vix duodecim mille passus dissita, quam Galli nunc ita contraxerunt, ut Caesaris Burgum in Normannia et Hispani Caesaraugustum in Hispania, Gearzey enim illi indigitant, ut Cherburgh pro Caesaris burgo, Saragosam pro Caesaraugusta dicunt. Gregorius Turonensis
vocat insulam maris quod Constantiae civitati adiacet, ubi narrat quomodo Praetextatus episcopus Rothomagensis huc relegatus erat, ut Papirius Massonius
insulam littoris Constantini vocat, quod Constantiae antiquae urbi obiacet, quae Ammiano Castra Constantia dici videatur, et superioribus saeculis Moritonium. Scribit enim Robertus Montensis comes Moritonii, id est Constantiarum, si illud non sit a librario. Moritonium enim, quod nunc Mortaigne, longius a mare abest.
32. Insula haec triginta plus minus millia passuum ambitu colligit, cautibus et brevibus (quae vadosa sunt loca navigantibus insidiosa) defensa. Terra satis fertilis, variis frugibus et gregibus abundat, oves habet multa, et ex iis plurimas quatuor cornibus conspicuas. Coelo admodum salubri, nec aliis morbis quam febribus mense Septembri (quas quidem Settembers vocant) obnoxio, adeo ut medicis hic nullus locus. Cum autem exiguum ignis alimentum ferat, pro lignis alga marina (vraic vocant) utuntur). Que fucus marinus Plinii esse iudicatur, atque scopulosis circumquaque insulis et rupibus copiosissime provenit. Haec sole siccata pro igne est, et cuius cinere tanquam marga, et terrae adipe agros vervactaque laetificant uberrimaque faciunt. Nec licet hanc nisi tempore verno et aestivo colligere, idque diebus a magistratu indictis. Quo tempore festiva quadam laetitia ad littora undique cum suis carris confluunt, et ad rupes vicinas suis lembis certatim confluunt. Sed quod huius generis a mari eiicitur, pauperculis in suum usum colligere licet. Interiora insulae leviter collibus intumescit, sub quibus amoenae valles rivulis rigatae substernuntur, fructiferis arboribus et pyris e quibus potum conficiunt consitae. Villis frequens est, paroeciis duodecim distincta, et commodis undique stationibus sinuata, inter quas securissima est in Australi insulae parte inter opidula S. Hilarii et S. Albani, quae suam habet insululam praesidio munitam omni aditu circumcisam, in qua S. Hilarium Pictavensem episcopum huc relegatum sepulturae traditum ferunt. Opidum enim eius nomini sacrum e regione huius insulae primarium censetur opidum, tum ratione emporii, tum fori iudiciarii quod ibi statuitur. Ad orientale latus qua Constantiam urbem ex adverso prospectat, praeruptae rupi castrum affigitur munitissimum elato nomine Nont Orgueil, quod plurimum Henrico V instauratori debet, cui cum presidio praeest qui universae insulae praeficitur, qui olim custos insulae dictus, et regnante Henrico III CCC libras singulis annis accepit. Ab austro sed longiori intervallo cernitur S. Malo, a Maclovio viro summae sanctitatis novo nomine assumpto, cum prius civitas Diablintum diceretur, et in Notitia antiqua Aletum, in manuscripto enim Isidori Mercatoris expresse legitur civitas Diablintum quae alio nomine Aletum. Incolae piscationi, sed inprimis agriculturae strenue incumbunt, mulierculae autem tibialibus texendis quae Iaarsey stockes vocamus magnum sane quaestum faciunt.
Quod ad politiam spectat, gubernator a rege Angliae missus summus est magistratus, ille ballivum constituit, qui cum duodecim iuratis assessoribus e singulis duodecim paroeciis, parochianorum suffragiis selectis, in civilibus ius dicit, in criminalibus cum septem ex iuratis, in caussis ex aequo et bono cum tribus.
33. Viginti hinc milliaribus ad occasum aestivum altera abest insula quae Antonino Sarnia, nobis hodie Garnsey appellata, cytharae quasi forma ab ortu in occasum proiecta, Caesareae quam dixi nec magnitudine nec foecunditate adaequanda, paroecias enim tantum decem habet. In hoc tamen praeferenda, quod nihil venenosum, ut illa, alat. Naturae munimentis tutior, utique praerupta cautium corona redimita, inter quas smyris lapis durissimus et asperrimus reperitur (nos emeril vocamus), quo gemmarii lapides expurgant scinduntque, et vitrarii vitrum diffindunt. Portus etiam commoditate, mercatorumque commeatu multo est celebrior. In extrema enim fere ad ortum parte sed australi latere, lunato sinu portus admittitur magnarum navium capax, cui adsidet opidulum Sancti Petri longa platea et angusta productum, bellico apparatu plenum, et mercatoribus cum bellum ingruit frequentissimum. Veteri etenim regum Angliae privilegio perpetuae hic sunt quasi induciae et Gallis aliisque quamvis bellum exardescat, ultro citroque huc sine periculo venire et commercia secure exercere licet. Portus aditus, qui satis scopulosus, utrique castris munitur, ad sinistram vetus est castellum, ad dextram alterum (Cornet vocant) e regione eminet in rupe satis aedita, et accedente aestu mari circumflua. Quod regnante Maria Leonardus Chamberlan eques auratus et insulae praefectus, nuperque Thomas Leighton successor, novis operibus firmari curarunt. In hoc enim plerumque agit insulae praefectus et milites praesidiarii qui Gallos et foeminas nullo modo ingredi patiuntur. Ad aquilonem peninsula adnectitur La Val, quae suum habuit religiosorum conventum sive prioratum. In occidua parte iuxta mare lacus est qui ambitu mille quingentos passus colligit, piscium foecundus, sed inprimis carporum, qui sua magnitudine et delicato sapore admodum laudati. Incolae non adeo gnavi ut illi Iarseiae in solo colendo, verum navigando et mercaturam exercendi incertiori lucto desudant. Terram autem suam ita quilibet seorsim colere gaudet, ut tota insula in portiunculas septis dividatur, quod illi non solum emolumento sed etiam firmamento contra hostes habent.
34. Utraque insula multiplici hortorum viriditate et pomariis ridet, unde vino e pyris factitio (siseram aliqui vocant, nos sydre) plerumque utuntur. Incolae utrobique sunt origine vel Normannici vel Britones, Galliceque locuntur, Gallos tamen haberi aut nominari dedignantur, et se Anglos dici lubenter audiunt. Utrobique vraic illa pro ignis est fomento, vel fossiles ex Anglia carbones, piscium utrobique maxima multitudo, et eadem utrobique politia.
Spectarunt olim hae insulae cum aliis circumvicinis ad Normanniam, sed cum Henricus Primus rex Angliae Robertum fratrem anno Christi CIƆCVIII debellasset, Normanniam et has insulas Angliae regno adiunxit, ex quo tempore Angliae firma fide adhaeserunt, etiam cum Ioannes rex Angliae rex peractus de nepotis caede sententia lata omni Normanniae iure excidisest, quam ut beneficiarius regis Gallorum tenuit, universaque provincia ab illo defecisset, nec non cum Henricus Tertius rex Angliae suo in Normannia iure pacta pecuniae summa postea cessisset. Iamque inde fidem Anglis datam summa constantiae laude tenuerunt, solaeque supersunt regibus Angliae ex avita haereditate Guilielmi Conquestoris et ducatus Normanniae, licet Galli subinde adorti sint qui e vicino Galliae littore has non Gallici sed Anglici iuris esse aegris oculis diu despectarunt. Garnseiam sane, ut ex archivis regni videre est, regnante Edwardo Quarto occuparunt, sed fortitudine Richardi Harleston valecti de Corona (ut eo tempore vocarunt) brevi exturbati fuerunt, et rex ipsi in fortudinis praemium insulae et castri praefecturam detulit.
Annoque CIƆCIXLIX cum Anglia intestinis malis sub rege puerulo laboraret, Leo Stozzi triremium Gallicarum praefectus invasit, sed multis suorum desideratis repulsus incepto destitit.
35. Quod ad rem ecclesiasticam pertinet, episcopo Constantiensi in Normannia paruerunt donec ille nostra memoria pontificis Romani in Anglia authoritatem (quod episcopi nostri faciunt) abiurare recusarit. Iam inde a dioecesi Constantiensi a regina Elizabetha fuerunt separatae, et in perpetuum diocesi Wintoniensi adnexae, ut episcopus Wintoniensis et successores singula quae ad episcopalem iurisdictionem spectant exequantur. Ad Genevensis tamen ecclesiae disciplinam, quam Galli ministri induxerunt, res ecclesiastica administratur.
Quod ad civiles harum insularum consuetudines, quasdam e regiis tabulariis adnotare iam possim, scilicet ut Ioannes rex instituit duodecim coronatores iuratos ad placita et iura ad coronam spectantia custodienda, et concessit pro securitate insularium quod balivus de caetero per visum coronatorum poterat placitare absque brevi de nova desseisina facta infra annum, de morte antecessorum infra annum, de dote similiter infra annum, &c. Quod iuratores illi non protrahant iuducia sua ultra unius anni spatium. Quod in custumis et aliis rebus tanquam indigenae, non aliegenae tractentur.
Sed haec aliis qui singularia curiosius indagent reliquenda censeo. In universum consuetudines Normanniae in plerisque hic locum habent.
36. De Serke insula modica quae illis interiacet, rupium praecipitiis circumvallata, in quam reginae Elizabethae auspiciis et suo, ut ferunt, commodo coloniam, cum prius inculta iaceret, deduxit Ioannes de S. Owen de Iarsey, cui generis antiquitatem ultra S. Oweni tempora quidam, nescio qua fide, asserunt. De Iethow, quae in usum praefecti Garnseiae ad pascenda pecora et damas, cuniculos atque phasianos alendos est instar vivarii, necnon de Arme
quae, illa amplior, Franciscanis fratribus sedes erat solitaria, cum scrptoribus antiquis non memorentur, non est cur ego pluribus loquar.
37. Eodem inde littore Liga Antonini eminet, quae superstite nomine etiamnum nunc Ligon dicitur. Tum septem insulae sternuntur Siadae Antonino a numero, siath enim septem Britanica lingua sonat, Gallis hodie Leset Isles. Has Saiades enim existimo Hiadatas corrupte apud Strabonem appellare, ab his enim enim, ut inquit ille, minor est quam diurnus in Britanniam insulam cursus. A Siades ad Barsam, cuius etiam meminit Antonius, VII intersunt stadia, Gallis Iles de Bas, Anglis Basepole. Bas enim, quod minus profundum, Britanni vocant, et ex bolide demissa in minorem altitudinem mare hoc loci subsidere nautae deprehendunt. Vix enim septem vel octo cubitis depressum est, cum per reliquum littus XII, XVIII, XX cubitis mare altum sit, ut in chartis hydograpahicis videre est. Inter has tamen insulas et Foy Cornwalliae mare hoc nostrum Britannicum in maximam deprimi altitudinem observarunt nautae, quam XCVI plus minus ulnis in canali commensurant. Hinc ad Britanniae nostrae oras iam transmittam, et oram legens Idleston, Moushole, Longshippes scopulos potius infames quam insulas praetervectus ad extremum Cornwallie promontoriam Lisiam Antonini conspicio, nunc Lethhowsow vicinas, aliis vero The Gulfe, id est, si interpreteris, Vorago, quae tantum recedente aestu nudata apparet. Hanc Lissiam antiquorum existimo, quod lis idem significat, ut accepi, apud nostros Britannos. Liso enim vasto cum murmure sonum edere, cuiusmodi in vorticosis locis audiuntur, et eo loci oceani fluxus et in boream et orientem magno cum fremitu eluctatur inter Cornwalliam et insulas coarctatus, quas Sigdeles Antoninus, Sillinas Sulpitius, Siluras Solinus, Silly Angli, Sorlings nautae Belgici, Hesperidas et Cassiterides antiqui Graeci vocarunt. Hespiridas enim dixit Dionysius Alexandrinus a situ occidentali his versibus:
![]()
αὐτὰρ ὑπ’ ἄκρην
῾Ιρήν, ἣν ἐνέπουσι κάρην ἔμεν Εὐρωπείης,
νήσους ῾Εσπερίδας, τόθι κασσιτέροιο γενέθλη,
ἀφνειοὶ ναίουσιν ἀγαυῶν παῖδες ᾿Ιβήρων.Quos ita convertit Priscianus:
Sed summam contra Sacram, cognomine dicunt
Quam Caput Europae, sunt stanni pondere plenae
Hesperides, populus tenuit quas fortis Iberi.
38. Has etiam Ostrymnides dixit Festus Avienus in Oris Maritimis,
de quibus haec carmina intexit, ut in Parisiensi habentur aeditione, et notis ad eosdem:
In quo insulae sese exerunt Oestrymides,
Laxe iacentes, et metallo divites
Stanni atque plumbi. Multa vis hic gentis est,
Superbus animus, efficas solertia,
Negotiandi cura iugis omnibus
Nolusque cumbis turbidam late fretum
Et belluosi gurgitem oceani secant.
Non hi carinas quippe pinu texere
Facere morem non abiete, ut usus est,
Curvant phasello, sed rei ad miraculum
Navigia iunctis semper aptant pellibus,
Corioque vastum saepe percurrunt salum.Cuiusmodi etiam in usu erant hoc in pelago anno salutis DCCCCXIIII. Legimus enim quosdam viros pios ex Hibernia in carbaso (alibi caruca) qui ex duobus tantum coriis et dimidio factus erat in Cornwalliam fuisse delatos. Postea etiam de iisdem insulis idem Avienus:
Tartesiisque in terminus Oestrymnidum
Negotiando mos erat, Carthaginis
Etiam colonis.
39. Has vero Cassiteridas caeteri Graeci a stanno dixerunt, ut et apud Drangos Asiae, a stanno locum quendam Cassiteron vocat Strabo, et insulam in mari Indico Cassiteram etiam a stanno dictam fuisse e Dionysio memorat in Urbibus Stephanus.
Mictin autem illam quam sex dierum navigatione introrsum a Britannia abesse, et candidum plumbum proferre e Timaeo scribit Plinius, inter has fuisse vix ausim affirmare. Non me tamen latet eruditissimum Hermolaum Barbarum
pro Mictim Mitterim in manuscriptis codicibus legisse, et pro Mitterim Cartiterim legere. Quod autem has esse Cassiteridas toties quaesitas dixerim facit antiquorum authoritas, ipsarumque situs, et stanni venae. Atabris (inquit Strabo)
quibus Britanniae occidentales partes e regione adiacent ad aquilonem opponuntur insulae quas Cassiteridas appellant, quodammodo in Britannico climate constituta. Et alibi, Amplius est mare inter Hispaniam et Cassiteridas quam a Cassiteridis ad Britanniam interiectum. Adversus Celtiberiae latus spectant Cassiterides, inquit Solinus. Diodorus Siculus: In insulis oceano Ibero proximis, quae a stanno Cassiterides nominantur. Eustathius: Cassiterides insulae decem sunt contiguae ad arctum. Cum vero hae Sillinae Artabris, id est Gallitiae in Hispania oppositae sint, cum ab illis in aquilonem ad amussim vergant, cum in Britannico climate constituantur, cum Celtiberiae latus spectent, cum longe ampliori mari ab Hispania quam a Britannia disiungantur, cum sint oceano Ibero proximae, cum contiguae sint ad arctum et melioris notae tantummodo decem numerentur, scilicet Sanctae Mariae, Annoth, Agnes, Sampson, Silly, Brefar, Rusco sive Trescaw, S. Helenae, S. Martini, Arthur, et, quod caput est, cum stanni venas habeant ut nulla aliae hoc tractu insulae, et a fodinis duae minores Minanwithem et Minuisisand nomen duxisse videantur, malim ego has Cassiteridas existimare quam vel Asores, quae nimis in oceanum provectae sunt, aut Cisargam Hispaniae proxime quasi contiguam cum Olivario, aut ipsam nostram Britanniam cum Ortelio, cum Cassiterides plures erant, et Dionysius Alexandrinus postquam de Cassiteridibus egerit de Britannia seorsim agat.
40. Si quis e numero has esse Cassiteridas inficiatur cum plures sunt quam decem, idem etiam Haebudas et Oracadas numeret, et si, rationibus subductis, nec plures nec pauciores quam quinque Hebudas et triginta Orcadas cum Ptolemaeo invenerit, alio loco quam quo nunc extant indaget, et indagando e numerorum ratione certo scio, haud facile invenerit. Verum priscis scriptoribus de his eo aevo seiunctissimis orbis terrarum partibus et insulis, ut hodie de Freti Magellanici insulis et Novae Guineae tractu, nihil nobis explorate est cognitum.
41. Quod vero Herodotus has non noverit neutiquam mirandum est. Fatetur enim ipse se pro comperto nihil habere quod de Europae extremis referat. Primum tamen plumbum in Graeciam hinc delatum erat. Plumbum (inquit Plinius libro VIII capite de rerum inventoribus)
e Cassiteride insula primus apportavit Midacritus. Sed de his audi Strabonem libro Geographiae III sub finem. Cassiterides insulae decem sunt numero, vicinae invicem, ab Artabrorum portu versus septentrionem in alto sitae mari. Una earum deserta est, reliquae ab hominibus incoluntur atras vestes gerentibus, tunicas indutis ad talos usque demissas, cinctis circum pectus, cum baculis ambulantibus, tragicis qui similis furiis. Vivunt ii ex pecore, vagantes fere incertis sedibus. Metalla habent stanni et plumbi, quorum et pellium loco fictilia, salem et aerea opera a mercatoribus recipiunt. Primis temporibus soli Phoenices a Gadibus eo negotiatum iverunt, celantes alios istam navigationem. Cum autem Romani quendam navis magistrum sequerentur ut et ipsi emporia ista addiscerent, is invidia ductus dedita opera navem suam in vadum compulit, in eandemque perniciem iis qui insequebatur coniectis, ipse e naufragio servatus ex aerario publico pretium amissarum mercium recepit. Tamen Romani re saepius tenta navigationem addidicerunt. Deinde Publius Crassus cum eo navigasset videretque metalla non alte effodi, hominesque eos pacis studiosos otio abundante, mari quoque navigando studere, id volentibus commonstravit, quanquam amplius mare navigandum esset eo quod inde ad Britanniam pertinet. Sed ad Silly. Insulae vero hoc nomine insigniuntur plus minus centum quadraginta quinque, gramine vestitae aut musco subviridi tectae praeter horrentes rupes et saxa eminentia innumera, in orbem quasi sitae octo leucis ab extremo Cornwalliae promontorio. Frumento nonnullae satis feraces, caeterum omnes cuniculis, gruibus, cygnis, ardeis, et marinis avibus abundant. Omnium maxima est quae a S. Maria nomen coepit, castrum habet et praesidium militare. Hae sunt insulae illae quas fretum turbidum duarum aut trium horarum navigatione distinguit a Danmoniorum ora, et quarum incolae custodiunt morem vetustum. Nundinas et nummum refutant, dant res et accipiunt, mutationibus potius quam pretiis necessaria parant, deos percolunt, scientiam futurorum pariter viri ac foeminae ostentant, ut habet Solinus Polyhistor.
Melanchlanos vocat incolas Eustathius ex Strabone, quod nigris vestibus ad talos usque demissis induerentur. Vitaque cedunt (ut credidit Sardus) plerumque vita satiati. E rupe enim se proiiciunt in mare foelicioris vitae spe, quod proculdubio Britannicorum Druidum fuit persuasio. Huc etiam damnatos ad metalla relegare solebant Romani imperatores. Maximus enim Augustus cum Priscillanum ob haereticam pravitatem capitis damnasset, sectarios eius Iustantium Hispanum episcopum et Tiberianum publicatis bonis in Syllinas insulas deportari iusset. Eumque qui in motu Cassiano vaticinatus erat et multa quasi instinctu deorum dixerat in hanc insulam (ut credunt quidam) relegavit Marcus imperator,
qui pro Syria insula Siliam insulam libenter legunt, cum Syria insula nondum sit geographis nota. Relegatio sive deportatio in insulas eo aevo exilii genus erat, provinciaeque praesides ita relegare poterant si sub se insulas haberent; sin minus, imperatori scribebant ut ipse insulam reo assignaret, nec eius corpus qui in insulam relegatus abieret non licebat principe inconsulto alibi transferre et sepelire.
42. In medii temporis scriptoribus harum Silinarum insularum ne nomen quidem usquam occurrit, nisi quod rex Athelstanus subiugaverit, et reversus ecclesiam S. Berianae vel Burienae extruxerit in ultimo Britanniae ad occidentem promontorio, ubi terram conscendit.
Contra has ad Gallicum littus Osissimis sive Britanniae Armoricae praeiacet Axantos Plinii, quae nomine integro etianum Ushant vocatur, Antonino Uxantissena, qua una dictione duo coaluerunt, Uxantis scilicet et Sena. Haec enim insula inferius est nunc Sayn, quae Brestae obiecta Siambis nonnullis exemplaribus et Sounos corrupte Plinio dicitur, circa quam ab ortu in occasum plus minus septem milliaria procurrunt confertissimi scopuli potius quam insulae. De hac accipe quod Pomponius Mela refert.
Sena in Britannico mari Osissimis adversa littoribus Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua virginitate sanctae numero novem esse traduntur, Galli Zenas vel Lenas vocant (sic potius cum Turnebo lego quam Gallicenas), putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare carminibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicere, &c. Huic aliae subtenduntur insulae, Iles aux Mottons iuxta Penmarc, i. e. Caput Equi, Gleran e regione antiquae Blaviae (quae hodie Blavet), Grois et Bellisle, quas Veneticas vocat Plinius. Venetis enim Britanniae Minoris adversae sunt, qui nescio an ita nominati quasi piscatores. Venna enim prisca Gallorum lingua hoc significare videtur. Hos Venetis Italiae authores fuisse existimat Strabo,
qui etiam prodit navali pugna eos cum Caesare congressuros fuisse cum Britanniam cogitaret. Veneticas has insulas Nesiadas ex Dionysio Afro nonnulli vocant, cum tamen Graeco codice Νησσιάδων πόρος, i. e. Insularum tractus legitur. De quibus ex illo Priscianus:
Nec spatio distant Nessidum littora longe,
In quibus uxores Amnitum Bacchica sacra
Concelebrant hederae foliis, tectaeque corymbis.
Non sic Bistonides Absynthi ad flumina Thraces
Exertis celebrant clamoribus Εἰραφιώτην.Quod etiam Festus Avienus sic expressit:
Hinc spumosus item ponti liquor explicat aestum,
Et brevis e pelago vortex subit. Hic chorus ingens
Foeminei coetus pulchri colit orgia Bacchi,
Producit noctem ludus sacer. Aera pulsant
Vocibus, et crebris late sola calcibus urgent.
Non sic Absynthi prope flumina Thraces, et almae
Bistonides, non qua celeri ruit agmine Ganges,
Indorum populi stata curant festa Lyaeo.
43. Bellisle vero inter has praedictas Nessiadas esse Strabonis ex aliorum fide authoritas convincit. Ligeris enim ostio praeiacet, et in opposita Galliae regione Samnitas posuit Ptolemaeus. Sic enim Strabo:
In oceano autem insulam esse aiunt parvam, non plane in alto sitam, obiectam ostio Ligeris. In ea habitare Samnitarum mulieres, Bacchico instinctu correptas, quae Bacchum ceremoniis et sacrificiis demereantur. Nullum eo virum venire, sed ipsas navigiis avectas cum viris suis coire, atque inde in insulam reverti. Moris quoque esse ut templi tectum quotannis auferatur, eademque rursum die ante solis occasum integatur, una qualibet mulierum onus apportante: cui onus excidat, eam ab aliis discerpi, et eas frustra inter eundem ad templum congerentes non ante finem facere quam furore solvuntur, Semper autem usu venire, ut una de iis onere elapso ita lanietur. Sic priscos scriptores de orbis terrarum extremis mendatiuncula et fabellas contexere iuvit. Quae autem de Cerere et Proserpina magis sunt, inquit ille, probabilia. Perhibent enim insulam esse Britanniae propinquam in qua deabus his sacrificetur eodem ritu quo in Samothrace.
44. Cum autem Britannicum mare usque ad Hispaniae littus et excursum Pyrenaei protendi scribat Mela,
qui ipse natione Hispanus, possem et hic memorare Normonstier, Lisle de Dieu, Lisle de Rey salis marini proventu insulas notissimas, verum cum antiquis geographis ne nominentur quidem, mihi satis sit nominasse. Proxima autem insula, quae hodie Oleron, a Plinio Uliari nomine celebratur, quae in sinu, ut inquit ille,
Aquitannico ad ostium Charontonis fluminis, nunc Charente, multas habuit immunitates a regibus Angliae, tunc ducibus Aquitaniae concessas. Quo tempore navali disciplina et gloria adeo floruit ut haec maria legibus in hac insula latis anno CIƆCCLXVI non minus ac olim mare Mediteranneum legibus Rhodiis regerentur.
45. Nihil aliud nunc restat, cum e tot caecis oceani vadis et asperis antiquitatis cautibus eluctata tandem enavigarit oratio, quam ut nautae olim Neptuno vela lacera aut tabulam votivam, sic ego aliquod DEO OPTIMO MAXIMO ET VENERANDAE ANTIQUITATI anathema consecrarem, quod libens merito nunc voveo, et suo tempore Deo volente vota solvam. Interea meminerit lector me cum invido et edaci illo hoste tempore hoc in opere colluctatum fuisse, de quo Graecus optime cecinit:
᾿Αργαλέως φέρεται πολιὸς χρόνος, ἀλλὰ παρέρπων
καὶ φωνὰς κλέπτει φθεγγομένων μερόπων,
καὶ μὴ φαινόμενος τοὺς φαινομένους ἀφανίζει
καὶ μὴ φαινομένους εἰς φανερὸν προφέρει.
Ego vero illo Mimnermi disticho, quod verissimum esse novi, me identidem affari et consolari soleo:
σὴν αὐτοῦ φρένα τέρπε· δυσηλεγέων δὲ πολιτῶν
ἄλλός τίς σε κακῶς, ἄλλος ἄμεινον ἐρεῖ.
Oblectes animum. Plebs est morosa legendo,
Ille bene de te dicet, at ille male.
Finis
SOLI DEO GLORIA
![]()