Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

METH

GER reliquus Eblanorum olim regnum fuit, et quinta HIberniae portio, quam patrio vocabulo Miih dicunt, Angli Methe, Giraldus Midiam et Mediam, forsitan quod sit in ipso insulae medio. Umbilicum enim Hiberniae Killair in hac parte castrum, quod videtur esse Ptolemaei Laberus, perhibent, ipsumque nomen non aliud innuit. Lair enim lingua Hibernica medium significat. Haec ab Hibernico mare ad Sineum usque flumen protensa iacet, quoad glebam (ut inquit Bartholomaeus Anglicus) fertilis in frumento, pascuis, armentis, abundans in piscibus, carnibus, et aliis victualibus butryi, et casei, atque lactis. Flumnibus est irrigua. Aspectum habet delectabilem, aerem salubrem. Quoad sylvas et paludes in eius extremitatibus habet aditum valde fortem, et ideo propter populi multitudinem, castrorum et opidorum fortitudinem, camera vocatur Hiberniae vulgariter propter pacem. Patrum memoria cum regio amplior esset quam ut ab uno vicecomite administrari posset, et ut iustitia facilius exerceretur, in duas partes, scilicet comitatum Midae et comitatum Occentalis Midae publico ordinum regni conventu anno XXXVIII Henrici Octavi fuit disperitata.

COMITATUS METH

OMITATUM Meth a meridie Kildariensi ager, ab ortu Dublinensis et mare, a septentrione Louthensis, et ab occasu comitatus West Meth circumcingunt. Totusque est in XVIII baronias divisus, scilicet Dueleke, Scrine, Slane, Margallen, Navan, Kenles, medietatem baroniae de Fower iuxta Kenles, Killalou, Demore, Clove, Moylagh, Logherne, Oldcastle, Luyn, Moyfeuraraghe, Deese, Tathtout, et Dunboyn.
2. Boyn flumen, Ptolemaeo Buvinda, Giraldo Boandus, fluvius nobilis e septentrionali latere comitatus Regii fontes aperiens hunc interfluit. In citeriori parte cis Boyn memoratu digna sunt Galtrim, ubi familia Huseiorum iam diu habitavit; castrum Killin, quod Hugo Lacy custos Hiberniae sub Henrico Secundo construxit; et Dunsany, quae suos habent barones parlamentarios antiqua nobilitate claros e familia Plonkettorum, quai alii e Dania deducunt, sed eadem plane insignia variatis coloribus gestant quae Alanus Plonket de Kilpeck in Anglia, qui baronis etiam dignitate sub Edwardo Primo floruit. Haec autem Plonkettorum familia in Hibernia maxime eluxit ex quo Christopherus Plunket vir fortus et prudens, qui deputatus erat (ut vocant) Richardo duci Eboracensi proregi tempore Henrici Sexti, evectus fuerat ad dignitatem baronis Killin, quod per uxorem e stirpe Cusakia haeredem ipsi obvenerat, eiusque filius secundogenitus titulum baronis Dunsany sua virtute consequutus erat.
3. Trans Boyn sunt Trimletstoun, quae suum habet baronem e familia de Barnwell: Ioannem enim Barnwell rex Edwardus Quartus ad honorem baronis parlamentarii extulit; Gormanston, quae suos habet vicecomites honorarios bene de republica meritos e prosapia Prestonorum, ut creditur, in comitatu Lancastrensi; et Slane, quae itidem suos ostendit barones e familia Flemingorum sive Flandrensium, et inter illos est Aboy frequens mercatus. Ad Boyne flumen cum praeterlapsus fuerit Glan Iores, id est Terra Filiorum Georgii (e Birminghamorum fuit ille stemmate, cuius haeres amplum patrimonium cum castro Carbray in Prestoniorum familiam conugio intulit), Trim subluit melioris notae emporiolum, ubi Guilielmus Pepard castrum posuit. Antiqua haec fuit Laciorum baronia, quae titiulis ducum Eboraci accrevit, qui dominos de Trim se scripserunt. Navan inde praeterfluit quae habet baronem sive baronetum, sed non parlamentarium, et episcopo diocesios plerumque praebet domum, qui nullam habet iam cathedralem ecclesiam, sed omnia agit assensu Clari Midensis. Ad Cluanard, quod et Clunart, ubi Hugo Lacy olim castrum posuit, sedisse videtur, nam in apostolicis literis legitur episcopus Midensis sive Cluanardensis, et corrupte, ut videtur, in provinciali Romano Elnamirand. Boyn iam pleniore alveo properantibus quasi undis celer aliquod permensus milliaria in mare prope Droghedam effunditur. A celeri cursu hunc Boyn sic nominatum quid si existimem? Boan enim tam Hibernice quam Britannice velocem denotat, Nechamusque noster de hoc cecinit:

Ecce Boan qui Trim celer influit, istus undas
Subdere se salsis Drogheda cernit aquis.

Maximo honore et nomine in hoc comitatu, praeter eos quos iam memini Plonkettos, Flemings, Barnwellos, Hussaeos, habentur Darcii, Cusaki, Dilloni, Birminghami, De la Hide, Netervilli, Garvii, Cadelli, et alii quos mihi non sit fraudi reticere, vel hos vel alios alibi non suo pro dignitate, ordine recensere.

COMITATUS WEST METH

OMITATUS West Meth, i. e. Occidentalis Midia, ratione alterius quam dixi, cui ad occasum coniungitur, nomen sortitus ad Shanon flumen pertingit inter Regium comitatum ab austro et Longford comtatum ab arcto interpositus. Quibus nec soli fertilitate, nec insolarum multitudine, nec alia re quavis, nisi forsan vitae cultu, lubens concedit. Authoritate parlamentaria Molingar, quod quasi in medio iacet, caput et primarium comitatus opidum constitutum fuit, et tota regio in XII centurias sive baronias distincta, scilicet Fertulogh, ubi Tirelli; Ferbille, ubi Darcii incolunt; Delvin, quae clarissimam Nogentorum ex Anglia familiam baronis parlamentarii titulo exornat, qui a Gilberto Nogent enati, quem Hugo Lacy Midiae expugnator hisce et Fourrariae latefundiis ob operam Hibernico bello animose navatam muneravit (ut prodidit eruditissimus ille nobilis Richardus Stanihurstius); Fourria illa, ut etiam Corkery ubi Nogenti agunt; Moyassell, ubi Tuti et Nogenti; Maghertiernan, ubi Petiti et Tuti plurimi; Moygoisy, ubi Tuti et Nangli; Rathcomire, ubi Daltoni, Magirquirke, ubi Dilloni, omnes Anglica stirpe; Cloulolan, ubi O Malaghlini e regum Midiae stirpe; Moicassell, ubi Magohigans meri Hibernici rerum potiuntur, aliique quorum nomina barbarum quiddam strepunt, quae tamen, ut Martialis cum barbara quaedam Hispanica locorum nomina recensuisset ipse Hispanus dixit se illa tamen malle quam Britannica, ita haec malunt Hibernici quam Anglica, adeo ut e magnatibus quidam dixerit se nullo modo Anglicam linguam velle ediscere, ne Anglice loquendo os sibi distorqueretur. Ita sua cuique etiam cum aliorum contemptu perpulchra videntur et nimio plus perplacent.
2. Midia suos quondam habuit reges sive potius regulos, Slaniusque Hiberniae monarcha, ut proditum est, ad mensam regiam instruendam eius proventus assignari iussit. Cum autem Angli pedem in Hiberni fixissent, Hugo Lacy maximam eius partem subiugavit, illique in feodum concessit rex Henricus Secundus, dominumque de Midia dixit, qui dum Derwarthae castrum conderet, et inclinato capite Hibernico fabro quid agendum praescriberet, ab eo securi in collum impacta obtruncatus erat. Ille duos filios suscepit Hugonem comitem Ultoniae, de quo postea, et Walterum dominum de Trim, qui Gilbertum superstite patre defunctum genuit. Per Gilberti autem filias Margaretam et Matildem altera pars per Genevillos, quos ex familia Lotharingica fuisse produnt, et Mortuomarios ad duces Eboracenses, et inde in domanium regium devenit. Petrus enim de Genevill ex illa Matilde natus Ioannam Rogero de Mortuomari comiti Marchiae enuptam genuit. Altera vero pars per Margaretam uxorem Ioannis Verdon et eius posteros, qui Hiberniae erant constabularii, ad varias in Anglia familias tandem est devoluta.


COMITATUS LONGFORD

IDIAE Occidentali ad septentriones iungitur comitatus Longford, in hunc numerum providentia Henrici Sidney proregis paucos ante annos redactus, Anale prius dictus, et a numerosa gente O Pharoll colitur, e qua duo sunt dynastae, alter ad astrum, dictus O Pharoll Boy, id est Flavus, alter ad septentriones O Pharoll Ban, id est Candidus, imperitat. Angli autem inter eos admodum pauci et illi iampridem ingressi.
2. Hunc comitatum praeterlabitur Sineus flumen totius Hiberniae noblissimum, quod inter Mediam et Conacthiam interlabi diximus, Ptolemaeo Senus, Orosio Sena, et nonnullis exemplaribus Sacana, Giraldo Flumen Senense, accolis vero Shannon dicitur, id est, ut aliqui interpretantur, Flumen Antiquum. E Therne montibus in comitatu Letrim effunditur, continuoque secans in meridem agros modo se in stagna refundit, modoque in angustias se resorbet, cumque unum et alterum lacum diffuderit, intra margines se colligens, Macolicum, nunc (ut eruditissimus geographus Georgius Mercator observavit) Male, cuius meminit Ptolemaeus, invisit, statimque ab altero spatioso lacu excipitur (Lough Regith appellant), cuius nomen et situs Rioiam urbem quam Ptolemaeus eo loci statuit non procul abfuisse quodammodo subinnuit. Ubi vero lacum hunc praetervectus angustiori alveo intra ripas se colligit, Athlon oppidum illi insidet, de quo suo loco. Inde vero Sineus superata ad Killoloe cataracta, de qua mox dicendum, maximarum navium capax diducto alveo Limiricum urbem amplectitur, de quo iam diximus. Hinc per sexaginta plus minus milliaria Senus rectus, grandis, et insulosus in occasum properat, et ubicunque reciprocante aestu sit vadosus, praesidiaria castellula ad cohibendos praedonum transitus maiorum cura disposita fuere. Demumque in oceanum occidentalem vasto ostio ultra Knoc Patric, i. e. Patricii Collis, evolvitur. Sic enim Nechamus locum illum vocat in his de Sineo versiculis:

Fluminibus magnis laetatur Hibernia, Sineus
Inter Connatiam Momoniamque fluit.
Transit per muros Limirici, Knoc Patric illum
Oceani clausum sub ditione videt.

CONNACTHIA

ARS quarta Hiberniae quae occasum respicit Sineo flumine emissario ex Erne lacu (qui aliis Trovis, aliis Bana), et oceano occidentali inclusa, Giraldo Cambrensi Conachtia et Conacia, Anglis Conaght, Hibernis Conaghty dicitur. Hanc antiquitus, ut apud Ptolemaeum videre est, Gangani, qui iidem Concni, Auteri, et Nagnatae insederunt, Concani illi sive Gangani, ut Luceni ipsis proximi a Lucensiis Hispaniae, ex nominis affinitate et locorum vicinitate a Concanis Hispaniae deducti veantur, qui etiam Straboni variante lectione Coniaci et Conisci, quos origine Scythas sanguinemque equinum potasse (quod non insolens iampridem sylvestribus Hibernicus) testatur Silius:

Et qui Massagetem monstrans feritate parentem,
Cornipedis fusa satiaris Concane vena.

Et praeter eum Horatius:

Et laetum equino sanguine Concanum.

Nisi quis hoc Hibernicum nomen Conaghty a Concanis et Nagnatis conflatum suspicetur. Caeterum regio, ut alicubi laeta et ferax, ita subuvidis quibusdam locis, herbidis tamen, quos a mollitie boghes appellitant, ut reliqua passim insula periculosa et sylvis opacioribus et crebrioribus condensa. Ora autem maritima multis sinubus et navigabilibus alveis pervia accolas ad navigationes quodammodo invitat et provocat, sed innatae desidiae dulcedo ita detinet ut ostiatim malint victum quaerere quam honestis laboribus paupertatem repellere. Hodie distribuitur in hos comitatus: Twomond sive Clare, Gallway, Maio, et Slego, Letrim, et Roscoman.
2. Concani quos dixi australiorem huius Connachtiae partem olim occuparunt, ubi nunc sunt Twomondia sive Claria, comitus Gallway, Clan Richardi regio, et baronia de Atterith.

TWOMOND sive COMITATUS CLARE

WOMON sive Twomond, Giraldo Thuetmonia, Hibernicis Towoun, id est Septentrionalis Momonia (quae quamvis ultra Sineum flumen iaceat Momoniae tamen olim pars habita, donec Henricus Sidneius prorex Conachtiae adiunxisset) grandiori promontorio et sensim tenuato in mare proiicitur. Ab ortu uti ab austro flexuoso Sinei fluminis quod magis magisque grandescit meatu, ab occasu oceano aperto ita conclusa, et a septentrione Gallovidiae comitatus attingens confinia, ut nullus terrestri itinere nisi per regionem Clan Ricard pateat accessus. Regio inqua nec a salo nec a solo quicquam desideres, si modo incolarum accederet industria quam olim excitavit Robertus de Muscegros nobilis Anglus, Richardus Clare et Thomas Clare iuniores filii e comitum Golcestriae stirpe, quibus rex Edwardus Primus hunc agrum concesserat, opida et arces extruendo et in civilis vitae societatem advocando, a quorum nomine opidum primarium Clare, quod nunc habitatio comitis Twomondiae, et inde totus tractus Clariae comitatus denominatus. Celebrioris notae et nominis loca sunt Kilfennerag et Lillaloe sive Laonensis, sedes episcopalis. Haec in provinciali Romano Ladenis dicta, ubi rupes in medio Sinei fluminis alveo, de qua aquae magno cum strepitu deiecta ruunt, suoque obiectu impedit quo minus ulterius navigia deferat, quae si exscinderetur vel canalis circumduceretur, multo longius navigiis in magnum accolarum usum subvehendis par esset. Haud procul a Sinei ripa sedet Bunraty, cui Robertus Muscegros ius mercatus et nundinarum ab Henrico Tertio impetravit, cumque castro munivisset, tandem regi Edwardo donavit, qui hoc et totam regionem Richardo Clare, quem dixi, concessit, et ad septimum inde milliare Clare primarium conspicitur opidum ad recessum e Sineo insulis frequentem, quae do solo sunt hic emporiola. Anglorum plurimi qui huc olim in colonias deducti vel excisi sunt vel degenerarunt, rerum vero hodie potiuntur ex Hibernica origine Mac Nemors, Mac Mahon, O Loghton, et longe potentissimi O Brieni, qui a veteribus Conachtiae regulis vel, ut ipsi ferunt, ab Hiberniae monarchis prognati. Ex his Murchardus sive Morogh O Brien primus aerat Twomondiae comes ab Henrico Octavo ad vitam creatus sibi et nepoti donato sive Donough, ut illi vocant, qui eodem tempore factus baro Ibarcan, in comatu successit, et a fratre Donello erat occisus. Connogherus O Brien Donati filius tertius erat comes et pater Donati iam comitis quarti, qui fidem et fortitudinem principi et patriae egregie probavit.

COMITATUS GALLWAY

ALLOWAY comitatus ab austro Clariae est confinis, ab occasu oceano, a septentrione Maio comitatui, et ab ortu Sineo sive Shanon flumini. Terra colono gnavo admodum grata, nec minus pastori. Occiduum littus aestuariolis lancinatum insulis virentibus et asperibus rupibus serie quadam dispositis praetexitur, inter quas insulae quatuor Arran dictae baroniam constituunt et fabellis quasi insulae viventium famigerantur, Inis Ceath Colmanni viri sancti monasterio Scotis et Anglis posito olim nota, et Inis Bouind, quod e lingua Scotita Albae vitulae insulam interpretatur Beda, cum purum sit Britannicum. Sed monasterium cito ab Anglis derelictum cum illi et Scoti male inter se convenirent. Interius lacus Corbes, ubo Ausoba flumen a Ptolemaeo statuitur XX plus minus millia passuum longitudine, III vel IIII latitdudine fusus, navigabilis, et tercentum insulis graminosis et piniferis distinctus, qui proxime mare in angustias arctatus Gallway subluit, Hibernice Gallive, nescio an <a> Gallaecis Hispaniae nominatam. Hec urbs est huius provinciae facile prima, et quae tertiis in Hibernia vix acquiescit: elegans sane et solido saxo forma fere orbiculari constructa et quasi turrita, sedeque episcopali clara, quaeque portus et stationis subiectae quam dixi beneficio mercatoribus frequens diversas opes terrae marisque facili et quaestuoso permiscet commercio. Vix quatuor hinc milliaribus abest Knoc Toe, id est Collis Securtum, sub quo maximam quam ante Hibernia viderat rebellium colluviem a Guilielmo de Burgo, O Brien, Mac Nemare, et O Carrall contractam magna aedita strage fudit et dissipavit Giraldus ille Kildariae comes, qui annos XXXIII per intervalla Hiberniae praefuit. Ad ortum haud multum hinc abest Aterith (in quo Auterorum nominis supersunt vestigia), vulgo Athenry, magno moenium ambitu circumdata, sed raris habitatoribus: bellicosum baronem suum Ioannem de Bermingham Anglum in suam laudem rapit, e qua familia comes de Louth erat prognatus. Sed Berminghami hi Aterithienses quasi degeneres in Hibernicam iam barbariem prolapsi se Anglos vix agnoscunt. Insigniores Hibernicorum tribus sunt O Kelleis, O Maidin, O Flairtes, Mac Dervis &c.
2. Clan Ricard, id est Filii vel Tribus Richardi, sive Terra Filiorum Richardi, his est contermina et huic comitatui accensetur, nomen Hibernico more a Richardo quodam sumpsit ex Anglica familia de Burgo dicta, quae postea maximi nominis et potentiae in hoc tractu fuit, et e qua Vlickum de Burgo Henricus Octavus comitem Clan Ricard creavit, cuius filius primogenitus titulo baronis Inis Kellin laetatur. Illi natus Richardus comes secundus, cuius liberi, quos ex variis genuit uxoribus, funestas turbas et patri et patriae et sibi ipsis concitarunt. Ricardo qui grandaevus obiit successit filius Vlickus comes tertius, pater Richardi comitis quarti, cuius fides firma et singularis fortitudo rebus Anglorum in Hibernia maxime inclinatis magna cum laude eluxit. In hac regione est archiepiscopalis sedes Toamensis, vulgo Toam, cui plures olim paruerunt episcopi, sed Enactduensis, Duaensis et Maiensis huic hodie colligantur. Episcopatus etiam Kilmacough, qui in antiquo provinciali, nisi nomen sit corruptum, non memoratur, necnon Clonfertensis hac in parte collocantur, ut accepi, Toamensi cathedrae coniunguntur.

COMITATUS MAIO

AIO comitatus occiduo oceano pulsatus, comitatibus Gallway a meridie, Roscoman ab ortu, et Slego ab aquilone circumscriptus iacet. Regio fertilis et amoena, pecore, damis, accipitribus, et copia mellis abunde dives, nomine a Maio urbecula episcopali, quae Mageo in provinciali Romano dicta, facto, sed sedes illa episcopalis metropoli Toamensi iam adnectitur, et vicini respiciunt episcopum de Killaley in baronia Tir-auley.
2. In Maio, nisi me fallo. Colmanus Hiberniae episcopus, qui ut habet Beda, viris circiter triginta de gente Anglorum monachicae conversationis studiis imbutis quos in Hiberniam abduxit, monasterium construxit. Sed audi Bedam: Colmanus invenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scotorum Magio nominatur. Emitque partem eius non grandem ad construendum ibi monasterium a comite ad cuius possessionem pertinebat, ea conditione addita, ut pro ipso etiam qui eis locum commodaret consistentes ibi monachi domino preces offerrent. Et constructo statim monasterio, iuvante etiam comite et vicinis omnibus, Anglos ibidem collocavit, relicitis in insula Bouind Scotis. Quod videlicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis: ipsum namque est quod nunc grande de modico effectum In Mago consuete vocatur. Et, conversis iamdudum ad meliora instituta omnbus, egregium examen continet monachorum, qui de provincia Anglorum ibidem collecti ad exemplum venerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia eet synceritate proprio labore manuum vivunt. Circa annum MCXV hoc denuo restauratum erat monasterium, regisque Ioannis temporibus floruit, qui diplomata suo praedia plura illi confirmavit. Nec alius sane qui memoria dignus occurrit locus, nisi Logh Mesk lacus satis amplus et piscosus, in cuius insululis duabus sunt propugnacula tuta, quae ad famliam de Burgo sive Burk spectarunt. Incolis autem quam opidis est celebrior, qui aut Hibernicae sunt originis, ut O Maillis, Ioies, Mac Vadus, aut Scoticae ex Hebridibus insulis et e tribu Donelli, unde Clan Donelles vocitantur omnes Galloglassii, et quasi triarii mercenarii qui securibus utrinque acutis depugnant, loricis anulatis armati, olim a seditiosis huc evocati et agris donati, aut Anglicae ut Burki illi sive de Burgo, Iordani a Iordano de Excestira orti, Nangli de Castlough, Prendergest de Clan Moris. Sed longe potentissimi sunt illi de Burgo, qui Guilielmo fratri iuniori Walteri de Burgo comitis Ultoniae quodammodo originem et gloriam debent. Ille gloria militari affluens in Scotiam captivus abductus et, uxore obside relicta, suis restitutus Conachtiam, e qua (ipso absente) Angli omnes a Phelim O Conor erant expulsi, fortitudine sua recuperavit, Phelimo O Conor, Mac Dermond, Tego O Kelly in praelio caesis, et ipse tandem a Cormaco Mac Dermond in vindictam occisus. Eius e filio Edmundo cognomine Albanach (quia in Scotia natus) nepos Thomas, cum locupletissimam familiae suae haereditatem per foemellam ad Leonellum Clarentiae ducem translatam videret, aegerrime tulit, contractisque perditorum copiis (qui nunquam in Hibernia, ut etiam alibi, defuturi) patrimonium comitum Ultoniae in hoc comitatu vi et iniuria occupavit, et ex avi illius nomine, cuius gloria et gratia tunc recens, se Mac William, id est Filium Guilielmi, dixit. Posteri vero sub eo nomine tyrannidem hac in parte invaserunt, in se mutuis subinde cladibus et misellum populum rapinis et expilationibus longo tempore saevientes, adeo ut vix ullam villam non eversam atque extersam reliquerint. Hanc violentam potentiam Richardus Bingham Conachtiae praefectus, vir acer et feroci provincia dignus minime perferendam censuit. Viderat enim ille pro prudentia inter primarias esse rebellionum barbariae et foedae paupertatis in Hibernia caussas, et populum a principis obsequio ita abstrahere ut non alium principem quam suos dynastas agnoscant. Itaque ut regiam potestatem quantum poterat confirmaret et grassantem hanc tyrannidem istius Mac Williams et aliorum labefactaret, omnes animi et ingenii nervos sedulo intendit, et quanquam multis subinde criminationibus et apud reginam et proregem impetitus, propositum urgebat. Contra qui e familia de Burgo et eorum clientela sistere se iuri recursarunt, arma sumpserunt, allectis in eorum societatem tribubus Clan Donellorum, Ioiorum, et aliis qui sibi et suae potentiae timuerunt, quos Bingham facile dissipavit et, castellis expugnatis, in sylvas et latibula coniecit, donec prorex supplicantes miseratus missis literis ut in pacem reciperentur iusserit. At illi qui pacem bello turbarunt, bellum pacis dulcedine deponere nescii, quamprimum relevati et a morte quasi revocati arma resumpserunt, praedas passim egerunt, et omnia tumultibus permiscuerunt, clamitantes se velle suum Mac William sibi erigere, vel ex Hispania accersere, se nolle vicecomitem admittere aut legibus subiici, insulanosque Scotos ex Hebridibus, latefundiis promissis, in subsidium clam evocarunt. Quam exultantem eorum insolentiam ut praefectus coerceret prorex imperavit. Illeque statim cum omnes aequas conditiones oblatas respuerent, contractis copiis per saltus et sylvas adeo acriter exagitavit ut post 6 vel 7 septimanas fame gravissime afflicti se demississime submiserint. Quo ipso tempore auxiliares illi Scoti advenerunt, et per avia et invia aditum in comitatum Maio latenter indagentes, sed continuis itineribus praefectus noctu et interdiu insistens ita observavit ut demum ad Ardnary interceperit, eosque aggressus fortiter profligavit, caesis et flumine Moin haustis tribus plus minus millibus. Clara haec victoria in praesens et futurum usui, rebellione cum titulo Mac William extincta, Donello Gormy et Alexandro Carrogh filiis Iacobi Mac Conell et insulanis illis qui Hiberniam maxime infestaverant interfectis. Haec ego, aliena licet ab instituto, summatim, quae pro rei magnitudine ab historico fusius sunt explicanda.

COMITATUS SLEGO

UPERIUS comitatus Slego adiacet benigna pascendis pecoribus foecunditate, totus etiam mari obversus, quam ad boream Trobis fluvius, Ptolemaeo Ravius, ex Erno lacu emissus ab Ultonia, a vicinis comitatibus Letrim et Roscoman Curlew montes difficiles separant Succusque amnis interdividit. Nagnatam urbem hic alicubi statuit Ptolemaeus, sed quaenam illa fuerit eruere ingenii non est nostri. Libnium etiam flumen in hoc tractu locavit ille, quem librariorum incuria exulantem ad suam Dubliniam modo reduximus, sed locus quem designat Ptolemaeus nunc The Bay of Slego vocatur, portuosa statio sub Slego praecipuo huius comitatu loco, ubi castrum quod nunc sedes familiae O Connor, qui hinc de Slego denominati, et genus, ut ipsi ferunt, a Rotherico illo O Conor Dun trahunt, qui cum viribus maxime valeret se ut Hiberniae monarcham gessit quo tempore Angli primum Hiberniam sunt ingressi, et aegre se Henrico Secundo Angliae submisit, verbis licet submissionem professus, saepiusque tumultus excitans (ut author eius aevi anonymus prodit) haec Adriani papae verba in diplomate Angliae regi facto sibi fraudi fuisse clamitavit: Insulam illam ingrediaris, et quae ad honorem Dei et salutem illius terrae spectaverint exequaris, atque illius terrae populus te recipiat et sicut dominum veneretur, donec Alexander Tertius pontifex novo suo diplomate ius itidem regibus Angliae in Hiberniam confirmasset. Tunc enim ille mitior ad aequiores descendit conditiones, ut mox dicemus. Post O Coneros, O Don, O Haris, O Ghar, Mac Donagh in hoc agro sunt nominatissimi.

COMITATUS LETRIM

OMITATUM Slego ad orientem solem claudit Breany, possessio antiquae familiae O Rorck, quae genus retulit ad Rothericum Hiberniae monarcham (Rorck illi sua qua gaudent contractione vocant), donec Brienus O Rorck dominus Breany et Minterolise a Sixto Quinti pontifice at Hispano spe lactatus inani fidem in Elizabtham reginam perfide abiecisset armaquae induisset, statimquein Scotiam fugatus et in Angliam remissus inconsideratae temeritatis poenas suspendio dedit, eiusque latifundiis coronae adiudicatis, haec a Ioanne Perrott prorege comitatus fuit constitutus et Letrim a primario opido nuncupatus, qui totus montibus assurgit, luxuriose graminosis, non adeo tamen ut illud Solini de Hibernia omnino sit verum: Hiberniam ita pabulosam esse ut pecuaria nisi interdum a pastibus arceantur in periculum agat satietas. Totque pascit pecora ut angusto illo quo circumscribitur spatio uno tempore supra centum viginti millia pecorum capita numerarit. In hoc Anchonry est episcopatus qui sedi Elphensi iam adunatus, et Sineus sive Shanon princeps fluviorum Hiberniae hinc originem ducit, qui nunc angustior, nunc diffusior variis flexibus multas regiones (ut diximus) interluit. Primariae familiae sunt O Rorck, O Murreies, Mac Lochleims, Mac Glanchies, et Mac Granelles, omnes puri puti Hibernici. Ioannem de Burgo filium Richardi comitis Clan Ricard, quem Elizabetha regina baronem Letrim creavit et mox aemuli occiderunt, non ex hoc Letrim sed alio quopiam loco titulum accepisse sunt qui affirmant, nec mihi certo compertum.

COMITATUS ROSCOMAN

UB comitatu Letrim ad meridiem subiacet Roscomon comitatus ab Henrico Sidney prorege institutus, angustiori sed longiori spatio inter Succum flumen ab occasu et Sineum flumen ab ortu interclusus, et a septentrione Curlew montibus conclusus. Terra est in planitiem plerumque porrecta, fertilis, et quae numerosa pascit armenta, adhibitaque mediocri cultura fruges benigne profundit. Qua septentriones spectat Curlew montes praerupti eminent et impervii donec via Georgii Binghami cura difficili labore fuit excisa. Quique non iam pridem Conieri Clifford Conachtiae praefecti et eius incuria fortissimorum veteranorum infoelici caede signati. In hoc comitatu quatuor censentur baroniae, sub Curlew montibus ad Sineum fluvium baronia Boile primum occurrit, ubi olim celebre monasterium fundatum anno MCLII una cum monasterio de Beatudine, et Mac Dermot quasi rerum potitur. Deinde ad Succum baronia Balin- Tober ubi O Conor Dun plurimum potest, cui adiacet Elphen sedes episcopalis. Inferius Roscoman O Conori Roo, id est Rufi, baronia, in quo est opidum totius comitatus primarium castro a Roberto Ufford Hiberniae iustitiario olim munitum, sed aedificiis culmeis tectis, et magis ad austrum O Kelliorum baronia Athlone a praecipuo opido denominata, quod suum habet castrum et praesidium, et pontem e vivo saxo pulcherrimum, quem magno seditiosorum terrori Elizabetha regina Henrico Sydneio Hiberniae prorege curante nostra memoria construxit cum cogitaret eo loco utique totius Hiberniae ad seditiones cohibendas opportunissimo proregis sedem constituere.

CONACHTIAE DOMINI

N Hibernicis proditum est historiis Turloghum O Mor O Conor huic regioni cum imperio olim praefuisse, totamque inter duos filios Cahelum et Briennum divisisse. Advenientibus vero in Hiberniam Anglis, Rothericus praefuit, qui Hiberniae monarcham se dixit, sed ille mole Anglici belli imminentis territus se in Henrici Secundi fidem non tentata Martis alea contulit. Cum autem statim a fide deficeret, Milo Cogan primus Anglorum Conachtiam, sed irrito incepto, aggressus est. Eo tamen rex ille Connachtiae adactus erat, ut se ligium hominem regis Angliae agnosceret, ut ei fideliter serviret sicut homo suus, et redderet singulis annis de singulis decem animalibus unum corium placabile mercatoribus, &c. Rex autem Ioannes concessit ut illi tertia Conachtiae pars remaneret tenenda haeredibus per C marcas. Verum Guilielmus filius Adelmi, cuius posteri de Burgo Latine et Burk vel Bourk Hibernice vocantur, Robertus Muscegros, Gilbertus de Clare comes Glocestrensis, et Guilielmus de Bermingham primi Anglorum hanc regionem perdomuerunt et ad humanitatem imbuerunt. Williemus Bourkus vero sive de Burgo et eius posteri totius Conachtiae domini appellati hanc provinciam cum Ultonia diu summa tranquillitate administrarunt et optimos reditus collegerunt donec unica Guilielmi de Burgo filia Conachtiae et Ultoniae ex asse haeres elocata fuerat Leonello Clarentiae duci regis Edwardi Tertii filio. Cum autem ille in Anglia ut plurimum haereret, et qui illi successerunt Mortuomarii patrimonium in Hibernia negligentius haberent, Bourki affines, quos illi suis terris praefecerunt, dominorum absentia et turbulentis in Anglia temporibus freti, contempta legum authoritate, inita cum Hibernicis societate et contractis nuptiis, universam fere Conachtiam sibi occuparunt et paulatim degenerantes, Anglico cultu deposito, Hibernicos mores induerunt. Quorum alii qui a Richardo de Burgo genus repetierunt dicti sunt Clan Ricard, alii Mac William Oughter, i. e. Superior, alii Mac William Eughter, i.e. Inferior, ut illi qui in comitatu Maio rerum maxime potiti sunt, simpliciter Mac William dici gestierunt, ut nomine pleno honoris, gloriae et authoritatis, eo quod a Guilielmo de Burgo, de quo modo memini, descenderunt.

ULTONIA sive ULSTER

UICQUID terrarum ultra Boyni fluminis ostium, Midiam, comitatum Longford, et Ravii fluminis ostium ad septentriones protenditur, pars quinta Hiberniae censetur, et Latine Ultonia atque Ulidia, Anglis Ulster, Hibernicis Cui Guilly, id est provincia Guilly, et Cambro-Britanis Ultw. Quam universam Ptolemaei aetate incoluerunt Voltunii, Darni, Robogdii, et Erdni. Regio ampla, multis et immensis stagnis interfusa, immanibus sylvis umbrosa, alicubi ferax, alicubi macra, viriditate tamen ad aspectum ubique iucunda et pecoribus passim oppleta. Sed ut regio sine subactione inhorrescit, ita incolarum ingenia sine humaniori cultura maxime efferantur. Ut tamen in officio continerentur, qui omnia iuris, pudoris, et officii repagula perfringere solebant, pars eius citerior in tres comitatus, Louth scilicet, Down et Antrimme olim divisa erat, et nunc reliqua in septem comitatus novos dividitur, videlicet Cavon, Fermanagh, Monaghan, Armagh, Colran, Tir-Oen, et Donegall sive Tir-Conell provida cura Ioannis Perotti proregis, qui vir sane magnus, clarus, et animorum provinciae gnarus, cum nihil consultius ad Hiberniae tumultus sedandos prospiceret quam has Ultoniae partes in ordinem redigere, eo profectus dubio et difficili tempore cum Hispanus Hiberniae et Angliae immineret, gravitate et authoritate, dum prohibendo iniurias bellorum caussas exscinderet, omnes Ultoniae dynastas eo perduxit ut libenter ditiones suas in comitatus dividi, et vicecomites qui praeessent admitti perpessi fuerint. Sed illum paulo post revocatum et ad honores altius ascendentem quorundam invidia cui impar erat et suae linguae procacitas (maiestatem quam vel dico vel cognitatione nefas, imprudentior impetierat) ad exitium necopinatum praecipitarunt.

COMITATUS LOUTH

OMITATUS Louth in antiquis libris Luva et Luda, Hibernice Iriel sive Uriel (si illa non sit potius pars huius agri) ultra Midiam et Boine fluminis ostium mari Hibernico obversus satis flexuoso littore in septentriones procurrit, solo pabuloso et adeo feraci ut agricolarum impendiis facile respondeat. Iuxta Boini ostium sedet Drogheda, Droghda, et Anglis Tredah, elegans frequensque opidum a ponte appellatum et Boino interfluo divisum. Cum ius meracatus et nundinas in gratiam Theobaldi Verdon concessit rex Edwardus Secundus, multas magnasque libertates reges confirmarunt, et inter alia officinam monetariam. Huic vicinum Mellifons monasterum a Donaldo rege Uriel fundatum, et a S. Bernardo celebratum, quod Edwardo Moro equiti aurato ex Cantio oriundo bene domi bellique merito regina Elizabetha, cum religiosi iam antea essent exturbati, donavit. Ardeeth ad 7 hinc milliaria satis notum est opidum mediterraneum, et supra Dundalk portu commodo et moenibus olim validum, quid ab Edwardi Brus regis Scotorum frate, qui se regem Hiberniae declaraverat, incensum, sed in proximo ille mox cum 8200 e suis caesus. Nostra vero memoria Shanus O Neale obsedit, sed cum ignominia obsidionem solvere statim coactus. Octavo hinc milliari abest Carlingford portus etiam satis celebris, nec alii, quod sciam, loci hoc in comitatu sunt memorandi.
2. Comitem suum Loutha habuit Ioannem Birmingham Anglum, quem in bellicae fortutudinis praemium, cum Edwardum illum Brus momentaneum Hiberniae regem qui per Hiberniam caede et sanguine grassatus aliquandiu erat profligasset, et signis collatis occidisset, ad honorem comitis Louth evexit rex Edwardus Secundus tenendum sibi et haeredibus masculis, et ad dignitatem baronis de Ahenry sibi et haeredibus. Sec hic honor ut in ipso incepit, ita desiit, qui enim hostium in bello victor a suis mox populari tumultu hoc in agro victus et occisus, sobole nulla superstite, cum sui cognominis pluribus aliis. Patrum vero memoria Henricus Octavus Oliverum Plonket titulo baronis de Louth honoravit. Supersunt in hoc agro Verdoni, Tati, Clintoni, Bellew sive de Bella Aqua, Dowdalli, Gernoni, Hadsori, Wottoni, Brandoni, Mori, Warreni, Chamberlani, et alii ex Anglico genere quamplurimi, ex Hibernico Mac Machoni, &c.

COMITATUS CAVON

N occasum proxime adiacet Cavon comitatus, olim dictus Braenny Orientalis, habitatio gentis O Reiley quae se ex Anglica Ridleiorum venditat origine, cum vitae instituto mere sit Hibernica. Haec gens inprimis non ita pridem equitatu valuit, sed quo minus valeat prudentia Henrici Sidney eorum ager in septem divisus est baronias, quorum domini ex illa familia immediate iure clientelari a corona Angliae tenerent. Castellulis non oppidis sparsim habitant, episcopatumque suum habent, et illum quidem tenuem, cuius sedes ad Kilmore, sed tamen non perinde ille tenuis ac episcopi illi Hibernici qui non alios habuerunt reditus praeter tres vaccas lactantes, quas in defectu lactis parochiani per alias innovabant, ut ipsorum relatione cum ex Italia per Germaniam redirent, accepit et literis prodidit Adam Bremensis.

COMITATUS FERMANAGH

OST Cavon ad occasum et septentriones Fermanagh se offert regio, ubi olim Erdini habitarunt, nemerosa et admodum palustris. In cuius medio celeberrimus et maximus ille Hiberniae lacus Erne XL millia passuum extensus, sylvis opacis coronatus, et insulis habitatis confertissimus, quarum nonnullae centum, ducenta, et trecenta iugera continent, luciis, trutis, salmonibus, et aliis piscobus tam copiosus ut piscatores nimiam frequentius piscium copiam retiumque rupturas potius quam defectus conquerantur. Diffunditur hic lacus non ab ortu in occasum quemadmodum in tabulis describitur, sed, ut ab illis qui diu multumque perlustrarunt accepi, primum ad Baltarbet, qui maxime borealis comitatus Cavan viculus ab austro septentrionales versus expanditur logitundine XIIII latitudine IIII milli passuum. Mox in arctum coit instar iusti amnis per VI milliaria, in cuius alveo Inis Killin praecipuum hoc tractu propugnaculum, quod anno CIƆDXCIII a rebellibus propugnatum et a Dowdallo fortissimo militum ductore expugnatum. Inde in occasum conversus maxime expatiatur, longus XX et latus X ad Belek usque, iuxta quod cataracta et nobilissimus quem vocant salmonum saltus. Fama est inter accolas hunc olim agrum fuisse cultissimum et incolis frequentissimum, sed subito propter eorum infandam cum bestiis venerem superfusis aquis in lacum redactum. Terram, inquit Giraldus, tam turpium contra naturam facinorum consciam, non tantum primis, sed cunctis in posterum habitatoribus indignam author natura iudicavit. Quod tamen scelus Hibernicorum annales in Hebridianos quosdam qui patria profugi ibi latitarunt transferunt. Mac Swir inter dynastas hoc in tractu nobilis et potens, quique sunt ex illa tribu utrinque accolunt, ita ut qui sunt trans lacum Ultoniae, qui citra Conachtiae accenseantur.

COMITATUS MONAGHAN

RNO cui ad orientalem plagam praetenditur comitatus Monaghan collibus aeditus, sylvis vestitus, sed nullo notus opido (nisi Monaghan, quod nomen universo agro impertiit), in baronias quinque dividitur, continetque Iriel, Dartre, Ferney, Loghty, quae parlamentaria authoritate ob rebellione abiudicatae fuerunt a Mac Mahonis, cum regiuncula Donemain, quam Elizabetha regina Waltelro D’Evereux Essexiae comiti donavit. Mac Mahoni illi, id est (si ex Hibernica lingua interpretemur) Filii Ursi, diu hic dominatum tenuerunt, genusque a Waltero Fitz-Urse, qui S. Thomae Cantuariensis archiepiscopi caede se cruentavit, repetunt. Ex his qui plurimum viribus valuit, dominatum pro gentis more sibi arripuit, et ob excellentiam Mac Mahon dictus. De quo cum inter cognatos nuper verbis, armis, fraudibus, imo et corruptelis acerrima ambitione concertaretur, Guilielmus Fitz-Williams prorex huc accesit, et Hugonem Koc Mac Mahon, quem in hoc dominatu sua authoritate constituerat, in iudicium vocavit et perduellionis damnatum suspendio affecit, utque nomen et dominatum Mac Mahon in perpetuum supprimeret, regionem inter gentiles Hugonis illius et Anglos nonnullos divisit, quam Anglico successionis iure sibi et suis tenerent.

COMITATUS ARMAGH

URSUS ad latus orientale comitatus Armagh praetenditur, ita ut ab oriente Neury flumine, ab austro Louth comitatu, ab arcto Aqua Nigra quasi circundetur. Regio totius Hiberniae, ut a prorege Devoniae comitus subinde audivi, solo laetissimo et maxime luxurianti, adeo ut si quid ad foecundandum iniiciatur, quasi dedignatum sterilescat. Fewes regiuncula Turloghi Mac Henry et familia O Neal prima occurrit, sylvis obsita et paludibus invia. Inde Orry sylvis indiga, ubi habitat O Hanlon, et propugnaculum Mont Norris a Carolo barone Montioy prorege positum, atque in honorem Ioannis Norris, sub quo tyro militaverat, nominatum.
Ad octavum hinc milliare prope Kalin flumen Armacha cernitur, sedes archiepiscopalis et totius insulae metropolis. Ab Armacha regina hanc dictam fabulantur Hibernici, sed mihi eadem esse videtur quam Dearmach vocat Beda, et Roborum Campum ex lingua Scotica sive Hibernica interpretatur. Loco Drumsailich nomen erat priusquam S. Patricius ibidem civitatem egregiam situ, forma, quantitate, ambitu, angelicis (ut ai ille) designatam indiciis extruxisset. Patricius, inquam, ille qui natione Britannus, S. Martini e sorore nepos in baptismo dictus Sucat, venundatus in Hiberniam ubi pastor regi Miluc, postea a S. Germano, cuius discipulus erat, Magonius, a Coelestino papa Patricius, i. e. Pater Civium vocatus, et ab eo transmissus ad Hiberniam fide Christiana imbuendam. Quam tamen antea a nonnullis ibidem fuisse receptam e vetusto synodali colligitur, in quo ipsius Patricii urgetur testimonium contra abrasionem sive tonsuram sacerdotalem quae tunc temporis in Hibernia in usu erat, scilicet qua anteriore tantum capitis parte tondebantur et non in coronam. Cuius tonsurae subulcum quendam regis Lagerii filii Nelli authorem fuisse contemptim innuit, et eius aevi authores Simonis Magi, non B. Petri tonsuram fuisse clamitarunt. Hoc loco circa annum salutis DCX monasterium extruxit celeberrimum Columbanus, ex quo plurima postea monasteria per discipulos eius et in Britannia et in Hibernia propagata sunt. De hac S. Bernardus: In honorem S. Patricii Hiberniae apostoli, qui hic vivens praefuit et mortuus requievit, totius insulae sedes est archiepiscopalis et metropolis, et in tanto olim veneratione ut non modo episcopi et sacerdotes, sed etiam regum et et principum universitas subiecta fuit metropolitano in omni obedientia et unus ipse omnibus praefuit. Verum mos inoleverat pessimus quorundam diabolica ambitione potentum sedem hanc sanctam haereditaria successione iri, nec patiebantur episcopari nisi qui essent de tribu et familia sua. Nec parum processerat execranda haec successio decursis in hac malitia quasi generationibus quindecim.
2. Laxata ita temporum decursu ecclesiastica in hac insula disciplina, cum in villis et civitatibus plures pro metropolitani arbitrio mutarentur et multiplicarentur episcopi, ad rem restuendam Ioannes Papirio cardinalis huc ab Eugenio Quarto pontifice Romano transmissus erat, ut qui tum vixit anonymus scripsit hisce verbis: Anno Domini MCXLII Ioannes Papyrio cardinalis ab Eugenio IIII pontifice Romano missus cum Christiano episcopo Lismoriense totius Hiberniae legato in Hiberniam venit. Idem Christianus in Mell consilium celebravit, cui interfuerunt episcopi, abbates, reges, duces, et maiores natu omnes Hiberniae, quorum consensu archepiscopatus constituti sunt quatuor Armachanus, Dublinensis, Cassiliensis, Toamensis. Quibus praefuerunt eo tempore Gelasius, Gregorius, Donatus, et Edanus, Ioannes cardinalis benedicens clero Romam reversus est. Antea enim Hiberniae episcopi a Cantuariensibus archiepiscopis consecrari soliti ratione primatus quem in Hibernia habuerunt. Hoc agnoverunt cives Dublinenses cum Gregorium episcopum Dublinensem electum ad Radulphum archiepiscopum Cantuariensem consecrandum mitterent his verbis: Antecessorum vestrorum magisterio semper nostros libenter subdimus, a quo recordamur nostros accepisse dignitatem ecclesiasticam, &c. Quod certo constat ex antiquioribus etiam literis Murchertachi regis Hiberniae ad Anselmum Cantuariensem pro episcopis Dubliniae et Waterfordiae ordinandis, et regis Gothrici ad Lanfrancum eius praedecessorem pro Patricio quodam episcopi, Lanfrancique ad Therdeluacum Hiberniae itidem regem, apud quem conqueritur Hibernicos pro arbitrio suo copulatas uxores nulla canonica caussa interveniente relinquere, et alias quaslibet vel sibi vel relictae uxori consanguinitate propinquam, sive quam alius simili improbitate deseruit maritali seu fornicaria lege punienda sibi temeritate coniungere. Quibus vitiis si haec gens etiam ad haec nostra usque tempora non laborasset, et certius apud eos ius fuisset successionis, et tam proceres quam plebeii non tanto scelere ob patrimonio cognato sanguine effuso se contaminasset, nec tanta infamia apud exteras gentes ob haec flagrassent. Sed haec extra curriculum.
3. Archiepiscopalis illa dignitas non diu constituta fuit cum Vivianus legatus pontificis eandem denuo confirmavit, ut minuenda eorum videatur opinio qui Armachanum archiepiscopum priorem et potiorem quam Cantuariensem habere in oecumenicis conciliis locum antiquitatis ratione asserunt, cum institutione sit multis seculis posterior. Nec pro locorum antiquitate sedes in conciliis assignatur, sed praelati omnes cuiuscunque sunt gradus sedent inter collegas suos secundum ordinationem sive promotionem suam.
Quo tempore Vivianus ille erat in Hibernia, Armacha a Ioanne Curcy in Anglorum potestatem fuit subacta. Qui tamen nihil damni intulit, sed viris ecclesiasticis qui ibi Deo vacarunt perbenignum fuisse, ecclesiamque restaurasse perhibetur, quae nostro tempore a Ioanne O Neal una cum urbe incendio deformata pristinam dignitatem amisit, et pauculae tantum casulae viminibus intextae hodie supersunt cum laceris parietibus monasterii prioriatus et palatii primatis. Inter huius loci archiepiscopos maxime celebrantur Sanctus Malachias, qui primus sacerdotibus in Hibernia uxores interdixit, vir suo seculo doctus et pius, qui de natali barbarie nihil minus traxit quam de sale marino piscis maris, ut inquit qui eius vitam fuse descripsit S. Bernardus, et Richardus Fitz-Raulf, vulgo Armachanus dictus, qui contra fratres mendicantes spontaneam in Christianis mendicitatem exosus acriter calamo circa annum MCCCLV digladiatus. Iuxta Armacham in colle intumescenti supersunt reliquiae antiqui castri (Owen Maugh vocant) quod antiquam regum Ultoniae habitationem fuisse ferunt. Magis in occasum Aqua Nigra, vulgo Blackwater, Hibernice More , i. e. Magna, serpit, quae limes inter hunc comitatum et Tir-Oen, de quo suo loco dicendum. Hac regione et in vicinia Mac Genis, O Hanlon, O Gagan, et ex stirpe O Neal quamplures, agnominibus variis assumptis, rerum quodammodo potiuntur.

COMITATUS DOWN

EQUITUR ad ortum comitatus Down, amplus ille quidem et solo foecundo ab Hibernicum usque mare protensus, a plaga boreali lacum Eaugh, novo nomine Logh Sidney, et ab australi Louth comitatum attingens, a quo Newry flumine dividitur. Ad hoc in ipso primo huius comitatus limine nostra memoria opidum eiusdem cognominis posuit et communivit Nicholaus Bagnall Hiberniae marescallus, qui suo ductu res praeclaras hic gessit et regionem industria cultiorem reddidit. Iuxta fluvius Ban Minord dictus e solitudine montium de Mourne effusus per Eaugh fertur regionem, quae ad familiam Mac Gynnis spectat, cui cum O Nealis Ultoniae tyrannis olim controviersia an ipsorum militibus cibaria &c. (bonoghty hoc servitutus genus vocant) exhiberet, suamque habet episcopalem sedem ad Dromore, supra quam ad Lacus Eaugh marginem Kilwlto et Wilwarny sylvis et paludibus tractus sunt impeditiores. Haec interius. Sed ad oram maritimam mare se ita insinuat et variis recessibus terram excavat, lacus se dilatat iuxta Dyffrin vallem nemerosam, olim Mandevillorum, postea Whitorum haeredium, ut duos faciat chersonesos, Lecal ad merdiem at Ardes ad aquilonem. Lecal ager opimus, totius Hiberniae longssime in ortum prominet, extremumque eius promontorium, quod nunc nautis S. Johns Foreland, Ptolemaeo Isanium vocatur, forsitan a Britannico isa quod infimum sonat. In ipsius isthmo Dunum floruit, cuius meminit etiam sed non suo loco Ptolemaeus, nunc Down, vetustae sane memoriae opidum, sedes episcopalis et Patricii, Brigidae, Columbae tumulo insigne, cui hoc distichon rhythmicum fuit inscriptum:

Hi tres in Duno tumulo tumulantur in uno,
Brigida, Patricius, atque Columba pius.

2. Quorum monumentum Leonardum Grey proregem sub Henrico Octavo demolitum fuisse fama obtinet, certumque est cum ille provinciae male habitae ageretur et capitis damnaretur, inter alia obiectum fuisse hoc Patricii templum profanasse. De S. Patricii autem sepultura, ut olim Graeciae urbes de Homeri patria religiose concertarunt. Hi Dunenses sibi vendicant, idque authoritate versiculi quem dixi; Armachani repetunt ex verbis illis S. Bernardi quae modo protuli; Glasconienses in Anglia e vetustis coenobii sui monumentis sibi assuerunt; et Scoto nonnulli, ut apud ipsos ortum prope Glascow, ita et sepultum affirmarunt.
3. In hoc Duno Ioannes Curcy bellicosus ille Anglus et supra militem in Deum devotus cum sui iuris hanc regionem fecisset, Benedictinos monachos primus induxit, monasteriumque de Carick, quod in Erinaich prope fontem S. Finini Mac Nell, Mac Eulef rex Ultoniae extruxerat, in insulam ab ipso Ynis Curcy dictam transtulit, praediisque assignatis locupletavit. Antea enim monachi Hibernici, ut veteres illi in Aegypto, quorum institutum vir pius Congellus, i. e., ut interpretantur, Pulchrum Pignus, in Hiberniam traduxit, orationibus assidui manuum labore victum sibi et egenis pararunt. Sed monastica haec instituta ut humana non diu perstiterunt, cum mores in peiore devergerent et opes pietatem quae illos ut mater peperit sensim contaminarent. Priscam autem illam disciplinam Robertus abbas Molismi in Burgudia obnixe olim revocare studuit, discipulisque persuasit ut labore manuum viverent, decimas et oblationes clericis qui doecesi deservirent relinquerent, femoralibus, staminiis, pelliciisque abstinerent. At illi contra nitentes a consuetudinibus quae in occiduis orbis monasteriis observabantur, quas constat institutas esse a Beato Mauro discipulo S. Benedicti, et a Beato Columbano, recedere abnuerunt. Sed nimis diverti, iam redibo. Ad mare sunt Aglas, ubi S. Patricium ecclesiam fundasse ferunt, et Strangford, quod olim Strandford, portus tutus, ubi flumen Coyn magno aquarum insultu in mare prorumpit, iuxta quod in hac chersoneso latifundia comiti Kildariae Maria regina pro sua in nobiles munificentia est elargita. Russelli, Audlei, Whiti, et qui postremo adverunt Bagnalli ex genere Anglico inter feros et feroces Hibernicos a maioribus hac in parte quaesita non sine periculo strenue propugnant.
4. Ardes altera chersonesus e regione iacet tenui alveo e lacu Coin, qui ab occidua pare claudit, ut ab ortu mari, et a septentrione sinu Knoc Fergus divisa, brachio inflexo assimiles, quae satis angusta isthmo ut brachium armo caeterae insulae adiungitur. Solum est ubique perbenignum, nisi ubi in medio per duodecim plus minus passus longitudine protenditur subuvida et voraginosa planities. Littus viculis satis consitum, olimque habuit monasterium ad sinum de Knoc Fergus longe celeberrimum eodem vitae instituto et nomine quo fuit antiquissimum et nominatissimum Angliae monasterium prope cestriam, scilicet Ranchor. Ex utro horum Palagius haeresiarcha ille prodiit incertum, dum alii hinc, alii ex illo Britaniae prodiisse nulla subnixa authoritate contendunt. Certum vero est e Britannia prodiisse, tum ex aliis, tum ex hoc in Prosperi Aquitani in eius impietatem disticho:

I procul, insana impietas, artesque malignas
Aufer, et authorem comitare exclusa Britannum.

5. Sed de hoc loco audi S. Bernardum: Vir dives et potens locum Banchor Malachiae tradidit ut aedificaret ibi monasterum, vel potius reaedificaret. Nempe nobilissimum extiterat ante sub primo patre Congello multa millia monachorum generans, multorum monasteriorum caput. Locus vere sanctus, foecundusque sanctorum, copiosissime fructificans Deo, ita ut unus ex filiis sanctae illius congregationis nomine Luanus centum solus monasteriorum fundator exisse feratur. Quod idcirco dixerim ut ex hoc uno coniiciat lector quam ingens fuerit reliqua multitudo. Denique ita Hiberniam Scotiamque repleverunt germina eius. E quibus ad has nostras Gallicanas partes Sanctus Columbanus ascendens Luxoniense construxit monasterium, factus ibi in gentem magnam. Aiunt tam magnum fuisse ut succedentibus sibi vicissim choris continuarentur sollenia divinorum, ita ut ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus. Haec de antiqua dicta sint Banchorensis monasterii gloria. Hoc olim destructum a piratis, ob insigne dignitatis antiquae Malachiae veluti quandam replantaturus paradisum amplexus est, et quia multa corpora Sanctorum ibi dormierent. Nam, ut taceam illa quae in pace sepulta sunt, ferunt nongentos simul una die a piratis occisos. Erat quidem ingens loci illius possessio, sed Malachias, solo contentus loco sancto, totas possessiones et terras alteri cessit, siquidem a tempore quo destructum est monasterium non defuit qui illud teneret cum possessionibus suis. Nam et constituebantur per electionem etiam et abbates appellabantur, servantes nomine (etsi non re) quod olim extiterat. Cumque suaderent multi non alienare possessiones sed totum simul retinere sibi, non acquievit paupertatis amator, sed fecit eligi iuxta morem qui eas tenerent, loco, ut praediximus, retento sibi et suis. Porro oratorium intra paucos dies consummatum est de lignis quidem levigatis, sed apte firmiterque contextum, opus Scoticum, pulchrum satis. Postea visum est Malachiae debere construi in Banchor oratorium lapideum, instar illorum quae aliis regionibus extructa conspexerat. Et cum coepisset iacere fundamenta, indigenae quidem mirati sunt quod in terra illa necdum eiusmodi artificia invenirentur. Unde quidam exclamavit, “O bone vir, quid tibi visum est nostris hanc inducere regionibus novitatem? Scoti sumus, non Galli. Quaenam levitas haec? Quid opus erat opere tam superfluo, tam superbo?”
6. Interius ad lacum est episcopalis sedes Conerensis, cui praefuit ille S. Malachias episcopus, sed qualis tam sancto pastori ibi grex fuerit audi Bernardum: Tricesimo ferme aetatis suae anno Malachias consecratus episcopus introducitur Conereth, hoc enim nomen civitatis. Cum autem coepisset pro officio agere, tunc intellexit homo Dei non ad homines se sed ad bestias destinatum. Nusquam adhuc tales expertus fuerat in quantacunque barbarie, nusquam repererat sic protervos ad mores, sic ferales ad ritus, sic ad fidem impios, ad leges barbaros, cervicosos ad disciplinam, spurcos ad vitam. Christiani erant nomine, re pagani. Non decimas, non primitias dare, non legitima inire coniugia, non facere confessiones, poenitentias nec qui peteret nec qui daret penitus inveniri. Ministri altaris pauci admodum erant. Sed enim quid opus pluribus ubi ipsa paucitas inter laicos propemodum otiosa vacaret? Non erat quod de suis fructificarent officiis in populo nequam. Nec enim in ecclesiis aut praedicantis vox aut cantantis audiebatur. Quid faceret athleta Domini? Aut cedendem turpiter, aut pericuilose certandum: sed qui se pastorem et non mercenarium agnoscebat eligit stare potius quam fugere, paratus animam suam dare pro ovibus, si oportuerit. Et quanquam omnes lupi et oves nullae, stetit in medio luporum pastor interpidus, omnimodis argumentosus quomodo faceret oves de lupis. Haec S. Bernardus, et paulo mitioria qui hodie praeest episcopus de suis (ut audio) est prolaturus.
7. Hanc Ardes Savagii Anglica familia olim occupavit, e quibus ille celebratur qui non minus fortiter quam facete se dixit nolle castro saxeo, sed potius osseo (scilicet suo ipsius corpore) confidere. Postea O Neals illis extorserunt, quibus maiestatis laesae damnatis permissu Elizabethae reginae Thomas Smith eques auratus et reginae a secretis praeclaro ausu sed infesto fato coloniam non ita pridem duxit. Nam post magnas expensas filium naturalem, quem praefecerat, ex insidiis interceptum canibus obiecerunt Hibernici, cuius immanitatis poenas perditissimi illi postea gravissimas persoverunt, interfecti et lupis in praedam dati. Supra Ardes ad occasum australior Claneboy, i. e. Gens Flava, vel Tribus Hugonis Flavi, ut ipsi interpretantur, satis sylvestris expanditur usque ad finum Knock Fergus a tribu Nigellorum sive Neale occupata, et extrema habetur comitatus Down regiuncula.

COMITATUS ANTRIM

ROXIMUS comitatus Louth septentriones versus Antrim comitatus succedit, denominatus ab Antrim opidulo omnino ignobili nisi nomen regione impertiisset universae, quae inter sinum Knoc Fergus, Lacum Eaugh, et Ban flumen intersidet. Sinus ille Knoc Fergus, qui Ptolemaeo Vinderius, nomen ab imposito oppido tulit, opidumque quod Angli Knoc Fergus, Hibernici Carig Fergus, id est Scopulus Fergusii vocant, a Fergusio illo nominatissimo qui Scotos ex Hibernia in Britanniam primus duxit ibi submerso. Celebre vero prae caeteris in hac ora est ex portus opportunitate, cuius munimentis licet imperfectis, castello rupe aeditae infixo, praesidiaria cohorte quae regionem in officio continent, et palatio antiquo quod in armamentarium iam conversum. Iuxta iacet Claneboy inferior, quae O Nealorum etiam habitatio, nequissimi rebellis Shani sive Ioannis O Neal fato insignis, qui post varias direptiones una et altera pugna Henrici Sidnei proregis auspiciis fractus, eo adactus ut cum capistro collo iniecto crimen deprecaturus proregem adire cogitaverit, sed persuasus a scriba ut prius a Scotis quibusdam insulani qui hic praedabundi castra posuerant sub Alexandro Oge opem peteret, ad eos accessit, a quibus amice acceptus et statim cum suis caesus in vindictam cognatorum quos ille interfecerat. Cuius morte sopito bello, et ipso cum omnibus qui eius signa sequuti procripto, hanc Claneboy regina Elizabetha donavit Gualtero D’Evereux comiti Essexiae, qui huc transmisit, nescio an aulicis artibus specie honoris (gubernator enim Ultoniae et marescallus Hiberniae designatus erat) in regionem semper rebellem et indomitam ablegatus. Dum autem, magna vi pecuniarum profusa, hanc in ordinem redigere conatus, multis domique bellique conflictatus difficultatibus, immaturo fato praereptus incredibile sui desiderium bonis, et hanc regionem O Nealis et Briano Carrogh e Mac Conellorum stirpe reliquit, qui de principatu mutuis caedibus inter se iam inde desaevierunt. Iuxta Knoc Fergus peninsula tenui cervice continenti adnectitur, quae tamen insula Magie dicitur et quatuor millia passuum longitudine, latitudine unum colligit, crediturque a nonnullis in hac floruisse monasterium illud Magio a Beda laudatum, de quo superius in comitu Maio meminimus.
2. Glinnes deinde, id est Convalles, ad malefidam stationem Olderfleet incipiunt, et longo tractu mari obiectae procurrunt. Spectavit haec regio quondam ad Bissettos e Scotia nobiles qui cum Patricium Atholiae comitem ob privatas simultates sustulissent, huc exulatum venerunt et terras beneficio Henrici Tertii regis Angliae hic acceperunt. Ioannes enim Bisset qui diem obiit primis Edwardi Prii annis amplas hic habuit possessiones, et sub Edwardo Secundo Hugo Bisset ob rebellionem nonnullis excidit. Patrum vero temporibus Scoto-Hiberni abactores e Cantira et Hebridibus invaserunt duce Iacobo Mac Conell domino Cantiriae in Scotia, qui repetito a Bessittes iure vendicavit. Verum illos duce occiso facile profligavit Shanus O Nealus. Reversi tamen denuo sunt et hoc in tractu latrocinia immaniter exercuerunt seditionesque foverunt, donec nuperrime Hiberniae prorex Ioannes Perrot primum Donel Goran, qui occisus a Richardo Binghamo cum fratre Alexandro in Conachtia, et postea Agnum Mac-Conell filios Iacobi Mac Conell eo adegit ut se in reginae Angliae fidem permiserint, et beneficiario iure agrum hunc ab illa tenendum precario sub quibusdam conditionbus acceperint, scilicet ne cui alteri quam regibus Angliae in Hibernia militarent, certum boum et accipitrum numerum quotannis redderent &c.
3. Supra haec usque ad Bannan flumen Rowte tractus dicitur sedes Mac Guilliorum, non obscurae apud suos familiae, quam tamen insulanorum Scotorum violentia et continua depraedatio in angustum angulum protrusit. Surley enim Boy, id est Carolus Flavus, frater Iacobi Mac-Connell qui Glinnes occupavit, hanc etiam sui quodammodo iuris fecit, donec Ioannes Perrot prorex quem dixi, expugnato castro Donluse, firmissimo munimento rupi infixi quae mari imminiet et a terra fossa profunda abiuncto, eum cum suis expulerit. Quod tamen ille anno insequenti proditione, Cario praefecto qui se strenue defendit, occiso, recuperavit. Prorex autem, misso in illum Merimano ductore militum spectato qui duos Iacobi Mac Conell filios et Alexandrum huius filium occidit, ita exagitavit et armenta quae illi solae divitiae (quinquaginta enim vaccarum millia in peculio numeravit) abegit, ut Surley Boy Donluse redderet, Dubliniam adiret, et in cathedrali ecclesia se publice submitteret, libellum supplicem misericordiam implorans exhiberet, deinde in proregis cameram admissus, ubi primum Elizabethae reginae effigiem in tabula depectam videt, semel atque iterum gladio abiecto ad pedes se advoluit, eiusque maiestati se devovit. Unde in gratiam et inter Hiberniae subditos receptus omne obsequium erga reges quoscunque exteros pro tribunalibus in cancellaria et banco regio abiuravit, accepitque reginae Elizabethae munificentia quatuor territoria (toughes vocant), scilicet a Boys flumine ad Ban, Donseverig, Loghill, et Mallamonyn, cum praefectura castri Donluse sibi et haeredibus masculis de corpore de regibus Angliae his legibus tenenda, ut nec ipse nec sui nec posteri externo alicui principi sine licentia militarent, ut suos a depredationibus continerent, ut XII equites et XL pedites ad quadraginta dies tempore belli suis expensis instruerent, certum numerum boum et accipitrum singulis annis Angliae regibus exhiberent, &c.

COMITATUS COLRAN

LTRA Glinnes ad occasum sita est Erine, quam nunc comitatum Colran a praecipuo opido vocant, inter Bann flumen et Lough Foile interposita et ab austro comitatui Tir-Oen contermina. Bann ille eximiae (ut inquit Giraldus) pulchritudinis flumen, qud et nomen testatur, e montibus de Mourne in comitatu Downe exortus in Eaugh sive Lough Sidney lacum amplum se nomenque suum effundit, quod tamen post XXX plus minus milliaria, tantae enim longtitudinis lacus ille censetur, exiens tandem ad Tome castrum recipit, et sylvis coronatus superbo alveo per Glancolkein, ubi sylvis densis et imperviis paludibus tutissimum est Scotis insulanis et rebellibus perfugium (quod senserunt Angli qui Surleium Boy hic latitantem persequuti fuerunt), oceanum petit, salmonibus totius Europae longe foecundissimus, eo quod (ut aliqui existimant) sit omnum fluviorum limpidissimus, cuiusmodi aquis salmones unice delectantur. In hac parte maxima authoritate valet familia Cahanorum, cuius princeps O Cahan, et inter beneficiariios magnates O Neali qui Ultoniae tyrannus, U Raights illi vocant, primus censetur, utique qui in barbara O Neali electione quae barbaris ceremoniis in aedito colle sub dio celebratur, honorario fungitur munere, calceamentum scilicet supra caput electi O Neali proiicendi. Minori tamen ille est potentia quam ut insulanos Scotos cohibere possit, qui ut rei suae domi parcant quotannis aestivo tempore e ieiuniis illis et infoecundis insulis, ubi nil nisi foeda paupertas, huc confluunt ut victum parent, intenti in omnes occasiones rebelliones fovendi, adeo ut sub poena laesae maiestates lege cautum fuerit ne quis eos in Hiberniam advocet aut hospitio excipiat.

COMITATUS TIR-OEN

UB Colran subiacet ad meridiem comitatus Tir-Oen, id est, ut interpreteris, Terra Eugenii, totus mediterraneus. In solis occasum Liffer flumine a Tir-Conell, in ortum Eaugh lacu a comitatu Antrim, in meridiem Aqua Nigra sive Blackwater, qui Hibernice More, id est Aqua Magna, a comitatu Armagh disterminata. Regio licet salebrosa, ferax tamen et sane ampla, quae saxaginta milliaria longitudine et triginta latitudine colligit, divisa montibus quos Sliew Hallen vocant, in superiorem ad septentriones et inferiorem ad austum. In hac sunt Cloghar episcopatus satis exilis, Dunganon praecipua comitum habitatio, quae Henrici Octavi gratia titulum baronis Matthaeo filio primi comitis Tir-Oen fecit. Aedes sane elegantiores quam pro regionis more, sed quae saepius ab ipso domino ne ab hoste succenderentur incendio deformatae. Ublogahell, ubi O-Neal qui Ultoniam superbissimo premit dominatu inaugurati, patrio et barbaro illo quidem ritu inaugurari solet, et munimentum ad Blackwater sive More flumen, quod varias Martis vices subiit, cum non alius in hunc agrum rebellium perfugium aditus pateret, nunc autem neglectum ex quo aliud inferius repertum sit vadum ad quod utraque in ripa munimenta nova posuit Carolus Montioy prorex cum rebelles hac in plaga bello acriter persequeretur. Qui itidem eodem tempore aliud propugnaculum praesidiarium suo nomine Montioy excitavit ad lacum Eaugh (Logh Sidney in honorem Henrici Sidney milites hodie vocant), quem occiduum huius agri latus claudit, et a Bann flumine effici, aut multum adaugeri dixi. Lacus sane ille pulcher, egregie piscosus, et peramplus, XXX scilicet millia passuum plus minus extentus, ut inquit ille,

Dulci mentitur Nerea fluctu.

Variaque riparum facie, nemoribus opacis, pratis perpetuo virentibus, arvis si colantur frugiferis, collibus devexis, rivulis influentibus ad amoenitatem et utilitatem ab ipsa natura efformatus, quae accolis quasi indignari videatur quod per inertiam omnia barbarie inhorrescere patiantur. In Tir-Oen superiori est Strahan castrum notum quod nostro tempore incoluit Turloghus Leinigh e familia O Neall, qui dignitatem O Neali post Shani mortem (ut mox dicam) populari electione consequutus est, et nonnulla alia minoris notae castella, quae, ut alibi in hac insula, sunt tantum turres aeditae, angustis foraminibus potius quam fenestris, quibus aulae cespititiae adiunguntur culmeis tectis, suasque habent areas amplas fossis et dumetis ad armenta a praedonibus defendenda circumseptas. Sed si qua fama sit aut gloria huic comitatui, tota a dominis est qui regnum seu potius tyrannidem occuparunt, e quibus duo fuerunt comites Tir-Oen, videlicet Conus O Neale et Hugo eius e filio nepos. Sed <de> his cum de Ultoniae comitibus et dominis agendum plenius statim meminero.

COMITATUS DONEGALL sive TIR-CONELL

UICQUID iam superest in Ultonia ad septentriones et occasum Robogdii et Vennicnii olim tenuerunt, hodie vero comitatus Donegall sive Tir-Conell appellatur, id est, ut alii interpretantur, Terra Cornelii, ut alii Terra Conalli, Mariano sane plane Conallea nominatur. Regio fere tota campestris et portuosa, mari scilicet a borea et occasu pulsata, ab ortu Liffer flumine, et a Conachtia Erno lacu disclusa. Liffer prope fontes dilatis aquis in lacum expatiatur, in quo insula eminet, et in ea ad monasteriolum crypta angustior observantium nescio quorum spectorum terrore et horrendis visis, aut potius religioso horrore decantatus, quem aliqui Ulyssem effodisse ridicule somniant, cum inferos affaretur. Incolis hodie Ellan u’ Frugadory, id est Insula Purgatorii et Patricii purgatorium nominatur. Patricium enim Hibernorum apostolum, vel alium eiusdem nominis abbatem a Deo ardentissimis precibus impetrasse qui pie creduli affirmant, ut poenae et cruciatus qui impios post hanc vitam manent ob oculos hic proponerentur, et insita suis Hibernicis peccata et gentilium errores facilius extirparet. Caeterum cum Reglis hic locus in Patricii vita nominatur, Regiam alteram fuisse quam Ptolemaeus memorat iudicarim, et suffragatur ipse apud geographum situs. Praeter hoc Patricii, etiam aliud in hac insula Brendani purgatorium fuit, sed cum locum non invenerim, accipe quod solum inveni, Nechami de illo tetrastichon:

Asserit esse locum solennis fama dicatum
Brendano, quo lux ludica saepe micat.
Purgandas animas datur hic transire per ignes,
Ut digna facie indicis esse queant.

2. Ubi hic fluvius Liffer aliis advenis aquis adauctum mare propius accedit, iterum in lacum diffunditur quem Ptolemaeus Logiam, nunc Logh Foyle et Logh Der vocitant. Unde:

Lough Der aquis dives lacus est, Ultonia novit:
Commodis indigenis utilitate placet.

Ad hunc olim Derry monasterium et sedes episcopalis floruit, ubi anno MDLXVI Edwardus Randolphus veteranae militiae nomine clarus vitam patriae summa cum gloria profudit, <et Shanum O Neal ita profligavit,> ut iam inde vires nunquam recollegerit. Nuper autem praesidium ad comitis Tir-Oen insolentiam fraenandam huc deduxit, et postea coloniam Henricus Docwra ex ordine equestri qui in bellis Hibernicis singularem fortitudinem et scientiam militarem magna cum laude approbavit, adeoque bonis institutis stabilivit ut sit et subsidio adversus rebelles et barbaros ad officia imbuat. Robogdii supra Dogiam locati omne septentrionale illud Hiberniae littus tenuerunt, ubi O Dogherty obscurioris notae regulus multum valet. Inter hos Robog viculus episcopalis antiqui Robogdiorum nominis expressa retinet vestigia, sed quodnam sit Robogdinum promontorium nisi sit Faire Foreland plane nescio. Ab hoc scopuloso tractu extrema reflectuntur littora per Swilly lacus ostium, qui Ptolemaeo Argita dici videtur.
3. Ulterius magis ad occasum Vennicnii egerunt, ubi Mac Rwyny Faid, Mac Swyny Netheoth, the Mac Swin Bannigh plurima possident. Viduam fluvius, quod nunc Crodagh, et Vennicnium promontorium, quod nunc Rames Head, et Borabum promonorium, quod nunc S. Helens head, inter hos statuit Ptolemaeus.
Reducto hinc littore Calebeg portum et stationem commodam navigantibus praebet, inde rudera castelli Sligah apparent, quod Mauritius Fitz-Girald iustitiarius Hiberniae circa annum CIƆCCXLII construxit, cum hanc regionem sui iuris fecisset. Sed hoc castro et magno in hoc tractu patrimonio, nec non grandi pecunia mulctatus erat Ioannes Fitz-Gerald primus Kildariae comes, quod bellum intestinum et exitiable contra Ultoniae comitem suscitaverat.
Inferius haud procul ab ostio lacus Earne conspicitur Donegall monasterium et opidum, unde cum comitatus haec regio institueretur nomen assumpsit. Praefuerunt huic territorio multis iam seculis qui e familia O Donell, et illi ex eadem qua O Neali stirpe, nec alio usi sunt titulo quam O Donell et domini de Tir-Conell. Ad quem consequendum, utque suis ceremoniis electione quadam populari ad saxum iuxta Kilmacrenan inaugurarentur, ferialibus dissidiis et mutuis cladibus grassati sunt, donec rex Iacobus honorem, titulum, et stilum comitis Tir Conell non ita pridem Roderico O Donell, fratri Hugonis illius rebellis qui patria profugus in Hispania obiit, honorariis tabulis contulisset.
4. Antiqui huius Ultoniae incolae, ut et reliqui totius Hiberniae, uno nomine Scoti olim appellati erant, et hinc Scotorum nomen in borealem Britanniae plagam transvexerunt. Sex enim (ut author est Giraldus) sex Muredi regis Ultoniae filii boreales Britanniae partes circa annum salutis CCCC occuparunt, unde Scotia specificato vocabulo appellata. Quod tamen longo ante tempore factum e Scoticorum annalium fide constat. Fergusius enim Secundus qui Scotorum in Britannia regnum restauravit hinc advenit, cui Patricius hac divinatione vaticinatus est: Licet hodie videaris humilis et despectus in conspectu fratrum tuorum, eris in brevi princeps et dominus omnium illorum. Utque fidem et authoritatem huic asserat scriptor ille subiungit: Elapso non magno temporis spatio, Fergusius iuxta vaticinium sancti viri principatum in tota terra illa obtinuit, semenque illius per multas generationes regnavit. Ex eius stirpe processit strenuissimus rex Edanus filius Gabrain qui Scotiam quae dicitur Albania subegit, cuius in ea regnat adhuc successiva posteritas.
5. Ioannes Curcy primus Anglorum hanc regionem regnante Henrico Secundo aggressus est et, Duno Armachaque expugnatis, universam aut bello aut deditione complexus est, primusque Ultoniae comes est dictus, cui cum res prospere gestae ita invidiam conflassent ut ex suis virtutibus aliorumque vitiis in exilium ageretur, Hugo de Lacy filius Hugonis Lacy domini Midiae iunior, qui illum bello prosequi iussus, datus erat a rege Ioanne successor, factus comes Ultoniae per gladium. Quo tamen honore ob tumultuantem insolentiam ab eodem rege erat postea exutus, et demum in gratiam receptus. Sed iuvet ad fidem solidiorem haec verbatim e regiis Hiberniae tabulariis excribere. Hugo de Lacy quondam comes Ultoniae tenuit totam Ultoniam exemptam et separatam a quolibet comitatu de regibus Angliae in capite per servitium trium militum quoties regale servitium fuit proclamatam, et placitavit in curia sua omnia placita quae ad iustitiarium et vicecomitem pertinent, et tenuit propriam cancellarium, &c. Et postea tota Ultonia devenit ad manus domini Ioannis regis per forisfacturam praedicti Hugonis, cui postea rex Henricus Tertius eam dimisit ad terminum vitae ipsius Hugonia. Et defuncto ipso Hugone, Walterus de Burgo fecit tantum erga dominum Edwardum filium regis Henrici tunc dominum Hiberniae antequam fuit rex. Idemque dominus Edwardus rex feofavit praedictum Walterum de praedicta terra Ultonia habenda et tendenda eidem Waltero et haeredibus suis per servitium praedictum adeo libere et integre sicunt praedictus Hugo de Lacy eam tenuit, exceptis advocationibus ecclesiarum cathedralium et dominio earundem, et placitis de corona, scilicet raptu, foristallo, incendio, et thesauro invento, quae dominus Edwardus rex sibi et haeredibus suis retinuit. Walterus ille de Burgo, qui Connachtiae dominus et comes Ultoniae, ex unica filia Hugonis de Lacy genuit Richardum comitem Ultoniae, qui multis exagitatus difficultatibus obiit anno MCCCXXVI. Richardo natus erat Ioannes de Burgo, qui patre superstite fatis concessit cum ex Elizabetha Clare una haeredum Gilberti Clare comitis Glocestriae fratris sui Guilielmum, qui avo successit, genuisset. Hic Guilielmus a suis iuvenis interfectus Elizabetham unicam filiolam reliquit, quae Leonello Clarentiae duci enupta peperit unam itidem filiam uxorem Edmundi de Mortuomari comitis Marchiae, per quam comitatus Ultoniae cum Conachtia ad Mortuomarios devenit, et ab illis una cum regno Angliae ad familiam Eboracensem, quo tempore Edwardus Quartus rex Angliae sacro promontorio sive Domanio, ut vocant, regio adiunxit. Cumque eadem tempestate Anglia in partes discederet, intestino exardescente bello, et Angli qui hic egerunt ex Ultonia reversi partes in Anglia sequerentur, O Neal et alii Hibernicae originis has regiones occuparunt et ita barbarie efferarunt ut nihil supra. Adeoque ut haec provincia, quae suis comitibus olim magnam vim pecuniae dependit, vix pauxillulum nummorum iam inde Angliae regibus reddiderit.
6. Nec sane in re quavis alia magis desideratur (modo loqui liceat) regum Angliae pietas et prudentia quam quod hanc provinciam, imo totam Hiberniam, in religione propaganda, republica constituenda, et incolarum vita ad humanitatem excolenda tot iam seculis negligentius habuerint, an per supinam socordiam, parsimoniam, aut providentiam damnosam non dixero. Ne diutius autem negligatur ipsa suo iure efflagitare videtur, quae insula est tanta, tam vicina, tam ubere gleba, tam pascuis supra fidem laeta, tot sylvis obsita, tot metallorum venis, modo quis scrutaretur, dives, tot fluminibus irrigua, tot portubus circumcincta ad navigationes in opulentissimas regiones tam opportuna, et inde vectigalibus quastuosa futura, hominumque altrix tam foecunda, qui sive animos sive corpora spectemus, ad omnia pacis bellique munia usui esse potuerunt singulari.

Perge ad O-Nealos