Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

HIBERNIA
ET
INSULAE MINORES
IN OCEANO

BRITANNICO

OCEANUS BRITANNICUS

RITANNIAM universam, florissima scilicet illa duo regna Angliam et Scotiam iam percurri potius quam perlustravi. Cum vero ut Hiberniam et reliquas insulas adeam, necessario mare sit traiiciendum, si de mare Britannico paucula praeponam, cursum, ut spero, non multum obliquabo.
2. Vastissimo et apertissimo oceano Britannia fere undique nisi a meridie circumfunditur, qui tantis aestibus concitus accedit et recedit ut octogenis cubitis supra Britanniam intumescere Pytheas Massiliensis prodiderit, B. Basilius mare magnum et navigantibus horrendum dixerit, et B. Ambrosius scripserit, Illud magnum et inausum navigantibus atque intentatum nautis est mare, quod Britannias frementi includit aequore, atque in ulterior et ipsis fabulis inaccessa secreta se porrigit. Certe hoc mare modo campos vicinos inundat, modo refugit et nudat, et, ut cum Plinio loquar, in magnitudine hac aperta lunae vim laxe grassantis efficacius sentit, tantaque vi semper immittitur ut non solum flumina retroagat, sed aut terrestria deprehendat animalia aut marina destituat. Tot enim et tanta marina monstra in littore nostro derelicta singula quaequae aetas vidit et obstupuit, ut non temere cecinerit Horatius:

Belluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis.

Et Iuvenalis:

Quanto delphino balaena Britannica maior.

Tantumque erat vel hoc nostrum mare navigare, ut Libanius Graecus sophista in panegyrico ad Constantinum Chlorum exclamarit οὐ χείρονα τροπαίου τοῦ μεγίστου φανεῖσθαι τὸν πλοῦν, i. e. navigationem in Britanniam triumphi maximi instar videri. Et Iulius Firmicus, non ille astrologus, sed alter Christianus, in libello De Errore Profanarum Religionum ad Constantem et Constantium imperatores exclamavit, Hyeme (quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes et saevientes undas calcastis oceani Britannici, sub remis vestris. Incogniti nam nobis pene maris unda contremuit, et insperatam imperatoris faciem Britannus expavit. Quod amplius vultis? Virtutibus vestris victa elementa cesserunt.
3. Caurum ventum e Britannico hoc mari spirare vult in poeticis magnus ille in literis Iulius Scaliger contra Lucanum, qui scripsit,

Primus ab oceano caput exeris Atlantaeo,
Caure, movens aestus.

Certe in Hibernia tyrannidem gravissimam exercet, et magnam anni partem in hoc tractu spirare scribit Caesar.
Quod vero in hoc nostro mari naves primum repertas scribunt nonnulli, mihi non credere libet. Utiles autem naves coriis intectas, quas corraghs hodie appellant, Britannis in usu fuisse cum Plinio etiam testatur Lucanus, qui canit:

Primum cana salix madefacto vimina parvam
Texitur in puppim, caesoque induta iuvenco,
Vectoris patiens tumidum super emicat amnem.
Sic Venetus stagnante Pado, fusoque Britannus
Navigat oceano.

Solinus Polyhistor item, in mari inter Britanniam et Hiberniam navigant vimineis alveis quos circundant ambitione tergorum bubalorum. Quantocunque tempore cursus tenebit, navigantes escis abstinent.
4. De commoditatibus quas hoc mare praestat, de tepore quo terras recreat, de vaporibus quibus aerem nutrit et agros irrorat, de piscibus varii generis, salmonibus (quos iscios Beda vocat et Plinius esox), passeribus, paguris, asellis, halecibus, congris, mugilibus, rhombis, phocis, cuculis, soleis, sardis, raiis, ostreis, locustis, cancris et caeteris innumeris quorum infinita examina nobis alit, nihil attinet dicere. Margaritae tamen non sunt silentio praetereundae, quas rotunda specie mari Britannico gregatim natare ducem sectantes, more apum, Iubas memorat. Et Marcellinus cum de Persicis et Indicis egisset, Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique, licet dignitate dispari, non ignoramus. Quas quanquam parvas et decolores vocat Plinius, harum tamen spe Caesarem Britanniam petisse author est Suetonius, easque tanta magnitudine fuisse ut in nonnullis manu pondus exegerit, thoracemque ex illis Veneri Genetrici dicaverit, quod et subscriptione testatus est. Origines etiam de his margaritis: Maritimae autem siquae sunt insignes, apud eosdem Indos inveniri, quae etiam optimae in mari Rubro nascuntur. Proximum autem in margaritis locum habent quae ex oceano Britannico capiuntur. Tertii autem ordinis inferiores sunt, non solum primis illis, verum etiam secundis, quae in Bosphoro iuxta Scythiam inveniuntur. Et statim, Caeterum quod apud Britanniam aiunt inveniri, summo quidem colore accedit ad auri speciem, caeterum nebulosum ac turbidum, luceque obtusius. Praeterea noster venerabilis Beda de huius maris conchilibus: In quibus (inquit) sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est et purpurei et hyacintini et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cochleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur. Cuius rubor pulcherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum iniuria pallescere, sed quo vetustior, eo solet esse venustior. Tertullianus autem diffluentem sui temporis luxuriam sugillans: Si quid, ait, de mari Britannico aut Indico ambitio pascatur, conchae genus est, non dico conchylio aut austreo, sed nec peloride gratius sapore.
5. Hoc mare quod in universum Britannicum et oceanus Caledonius nominatur varias pro locorum varietate sortitur appellationes. Ad ortum qua Germaniam oppositam habet Germanicum vocatur, ad septentriones Hyperboreum, quod prisci minus vere perhibuerunt esse pigrum et grave remigantibus, nec ventis quidem proinde attolli, et credidit Tacitus eo quod rariores terrae montes caussa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris, tardius impellitur. Ad occasum oceanus Deucaledonius et Vergivius, quaque Britanniam et Hiberniam interfluit Hibernicum, nautis hodie canalis S. Georgii appellatur, quod undosum et irrequietum esse toto anno nec nisi aestivis pauculis diebus navigabile veteres prodiderunt. Qua vero ad austrum Galliam pulsat Britannicum proprie dicitur, hodie nautis Belgis canale, Anglis The Sleeve, et eodem sensu Gallis Le Manche, quia instar manicae paulatim contrahitur. Britannici autem maris nomen ad Hispanias usque pertigisse auctor est Pomponius Mela, et ipse Hispanus, ubi prodit Pyrenaeum montem in Britannicum procurrere oceanum.
6. Insulae autem nonnullae quasi quodam naturae spectaculo per haec maria sparguntur, ad ortum et austrum rarius, ad occasum et septentriones confertius. Mare enim ibi suo interventu quodammodo distinguunt, et quasi suis coloribus amoenissimo depingunt. Sed cum inter omnes longe praecellat Hibernia, ut de illa primum agam et amplitudine et celebritate suo quasi iure postulat.

IRELAND

N Vergivio mari, quod non a vergendo, ut aliqui opinantur, deducitur, sed a Mor Weridh, hoc enim nomine Britannis dicitur, vel a Farigi quo mari illo utuntur Hibernici, Britanniae latus occiduum claudit celeberrima insula Hibernia. Quae inter omnes orbis terrarum insulas tertium sibi locum olim vendicavit. Sic enim de insulis scribit antiquus geographus: τῶν νήσων πρωτεύει ἡ ᾿Ινδικὴ Ταπροβάνη μεγέθει καὶ δόξῃ, μεθ’ ἣν ἡ Βρεττανικὴ, τρίτη ἑτέρα Βρεττανῶν ἡ ᾿Ιουερνία, id est, Inter insulas magnitudine et celebritate primas fert Taprobane Indica, post eam Britannia, tertia est altera Britannorum insula Hibernia, inde Ptolemaeo Britannia Parva dicta. Haec Orphaeo, Aristoteli et Claudiano Ierna, Iuvenali et Melae Iuverna, Diodoro Siculo Iris, Martiano Heracleotae Ἰουερνία, Eustathio Oternia, et Bernia, incolis Erin, Britannis Yverdon, et Anglis Ireland.
2. Unde haec profluxerunt nomina variae, ut in re obscura subinde, enatae sunt opiniones. Hiberniam alii ab hiberno tempore, alii ab Hibero homine Hispato, ab Ibero flumine alii, Eulogii author ab Irnalpho duce, Postellus dum Pomponium Melam Lutetiae praelegeret, ut altum sapere videretur, ab Hebraeis repetit ut sit Irin quasi Iurin, id est, Hebraeorum terra, Haebraei (inquit si diis placet) cum essent magi peritissimi, scirentque imperium universi futurum in angulo fortissimo qui est ad Caurum, illas partes et Hiberniam quam primum occuparunt, Syrique et Tyrii illas regiones ut basim futuri imperii ponerent, incolere sategerunt. Ignosco si his suffragari non ausim, ne receptissimae quidem isti de hiberno tempore opinione, quamvis legerim in hac insula ex omni vento aerem brumescere. Hibernia, Iuvernia, et Oternia proculdubio ab Orphaei et Aristotelis Ierna demanarunt; Ierna autem illa, Iris, Iverdhon et Ireland ab incolarum Erin. Ab erin ergo gentis vocabulo originatio petenda. Hic ego cum magnis illis philosophis ἐπέχω, nec quod opinione augurari possim habeo, nisi forsitan sit ab hiere Hibernica dictione quae illis occasum sive plagam occidentalem sonet, unde Erin quasi Occidentalis Regio deducta videatur. Hoc ego coniectura blandiente iampridem putavi, tum quod totius Europiae regio sit ad occasum remotissima, utpote quae XII tantum partibus ab ultimo occidente absit, tum quod occidentalissimum huius insulae flumen Ptolemaeo Iernus, et occidentalissimum Hispaniae promontorium, unde nostri Hibernini devenerunt, Ierne Strabone, proximusque huic fluvius, qui etiam Hispaniae maxime occiduus, Ierna Melae nominetur. Ab occiduo etiam hoc situ Hipsania dicta est Hesperia, occidentale illud Africae promontorium Hesperium Cornu, et in ipsa Germania Westrich, Westphalen &c. regiones ab eo situ denominatae sunt, ut non mirum sit ab occiduo situ nomen factum fuisse. Praeter haec Hiberniae nomina, quae dixi, Hibernici bardi Tiruolac, Totidanan, et Banno ut longe vetustissima huius insulae nomina in suis cantilenis celebrant. Unde vero me latet, ni Banno Bannomanna illa sit quam ex Timaeo memorat Plinius, dum extrema Europae et littus Oceani septentrionalis in laeva a Scythia ad Gades usque legit. Quae enim illa Bannomanna fuerit geographis nondum constat. Caeterum biaun sacrum Hibernice sonat, et certe hanc Sacram Insulam Festus Avienus vocat in libro qui titulus est Orae Maritimae, quem ex vetustissimis geographis Hecateo Milesio, Hellanico Lesbio, Philaea Atheniensi, Caryandro, Pausymacho Samio, Damasto, Euctemone et aliis consarcinavit. Sed ascribam carmina. Cum de Ostrymidibus insulis loquutus sit, sic canit:

Ast hinc duobus in Sacram, sic insulam
Dixere prisci, solibus cursus rati est.
Haec inter undas multum cespitem iacit,
Eamque late gens Hibernorum colit.
Propinqua rursus insula Albionum patet.

3. Si Ogygia illa quam ad Britanniae nostrae occasum statuit Plutarchus non ὄναρ sed ὕπαρ fuerit, Hiberniam illo nomine designare videatur, licet quae de illa fabulatur figmenta plane sunt poetica et nugae Milesiae. Nec quis facile dixerit cur Ogygiam nominarint, nisi forsitan ab antiquitate, nihil enim nisi quod perantiquum Ogygyiam dixerunt Graeci. Toto autem coelo errasse videatur Robertus Constantinus cum Cernem apud Lycophron nostram fuisse Hiberniam asserat. Lycophron enim ipse et commentator eius Tzetzes Cernem ad auroram statuunt, et doctissimi quique Madagascar esse existimant, quae alio quasi orbe sub tropico Capricorni Aethiopiae obtenditur. Haec de Hiberniae nominibus, ut tamen interea meminerimus posteriori tempore Scotiam etiam dictam fuisse Isidoro et Bedae a Scotis incolis, et inde Scotiae nomen cum Scotis in Britanniam nostram commigrasse. Sed hoc iam antea nobis dictum, nec hic repetendum.
4. Protenditur haec insula ab austro in aquilonem, non latior quam longior, ut Strabo prodidit, sed forma lenticulari sivi ovali, nec viginti dierum navigationem, ut Philaemon apud Ptolemaeum tradidit, sed secundum recentiores longitudine CCC tantum millia passum, latitudine vix CXX implet. Ab ortu Angliam turbido mari disiunctam habet, quod Hibernicum vocant; ab occasu immenso oceano occidentali, a septentrione Deucaledonio, ab austro Vergivio alluitur.
5. Regio (ut Giraldum audias) inaequalis est, montuosa, mollis, aquosa, sylvestris, ventis exposita, et adeo paludosa ut supra montes aquas stagnare videas. Coelum (ut inquit Mela) ad maturanda semina iniquum, verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus ut si exigua diei parte pecora se impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Unde pecorum infinita multitudo, utique quae primae et praecipuae incolarum opes, ovium etiam greges plurimi, quas quotannis bis tondent et e rudi lana laenas sive villosa saga et stragula conficiunt, quae ad exteras gentes deferuntur. Equi item optimi (hobies vocamus), quibus non idem qui in caeteris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio. Accipitres etiam sunt non illaudati, sed haec ut reliqua animantia omnia (praeter homines et canes illos venaticos quos greyhounds vocamus) minora hic sunt quam in Anglia. Coeli etiam et soli humor est nimius, unde ventris profluvio et catarrhis plurimi, praecipue vero advenae vexantur, ad quae tamen sistenda aquam vitae optimam habent, quae multo minus quam nostra inflammat et magis exsiccat. Quod Giraldus ille scribit hic natos non ulla trium generum specie febricitare, salsum quotie deprehenditur. Terra autem (ut Giraldum illum in partem mihi advocem) terrarum temperatissima, nec Cancri calor exaestuans compellit ad umbras. Non ad focos Capricorni rigor invitat. Aeris amoenitate temperieque tempora fere cuncta tepescunt. Apum tanta multitudo ut non solum in alveariis sed etiam arborum truncis et terrae cavernis reperiantur. Vites etiam habet, sed umbrae magis quam fructus gratia. Solem namque e Leone egressum frigidiusculae aurae in hoc nostro climate excipiunt, et pomeridiani in autumno calores dilutiores sunt et breviores hic et in Britannia nostra quam ut perfectam uvis maturitatem afferre possint. Praeterea nullus hic anguis nec venenatum quicquam, lupis tamen ubique infestatur, utque uno verbo dicam, sive terrae foecunditatem, sive maris et portuum opportunitatem, sive incolas respicias, qui bellicosi sunt, ingeniosi, corporum lineamentis conspicui, mirifica carnis mollitie, et propter musculorum teneritudinem agilitate incredibili, a multis dotibus ita foelix est insula ut non male dixerit Giraldus naturam hoc zephyri regnum benigniori oculo respexisse. Quod vero male nonnunquam audit, ab incolis est, qui alicubi sunt incultiores, qui mira naturae diversitate et inertiam amant et quietem oderunt, quique in praeproperam Venerum sunt effusiores. Virgines enim inter agrestiores illos cum decimum vel duodecimum aetatis annum attigerint viris quasi maturas tradunt, nec ullo modo annorum maturitatem, quae aliis regionibus observatur, praestolari volunt.
6. Sed de Hibernicorum moribus in calce huius libri plenius dicemus. Nunc si placet Hiberniam literatissimi Hadriani Iunii versibus de se et suis commodis loquentem audi:

Illa ego sum Graiis olim glacialis Ierne
Dicta, et Iasoniae puppis bene cognita nautis,
Quae Tarthessiaco propior se tingere soles
Flumine conspicio, Cauro subiecta procaci:
Cui Deus et melior rerum nascentium origo
Ius commune dedit cum Creta altrice tonantis,
Noxia ne nostris diffundant sibila in oris
Terrificae creti tabo Phorcynidos angues.
Et forte illati compressis faucibus atris
Viroso pariter vitam cum sanguine ponant.
En ego cum regni sceptro, Mavortia bello
Pectora, et horriferas hominum, nil fingo, figuras,
Qui cursu alipedes norint praevertere cervos,
Dedico, piscososque lacus, volucrumque paludes
Omnigenum lustris foetas, stannique fodinas,
Et puri argenti venas, quas terra refossis
Visceribus manes imos visura recludit.

7. Si verum sit quod Hibernici tradunt historici, non immerito haec insula Ogygia, id est Perantiqua Plutarcho dicta fuit. A profundissima enim antiquitatis memoria historias suas auspiciantur, adeo ut prae illis omnis omnium gentium antiquitas sit novitas et quodammodo infantia. Caesaream quandam Noachi neptim ante diluvium hanc incoluisse scribunt, inde Bartholanum Scytham tricentesimo a diluvii anno advenisse et maxima cum Gigantibus bella gessisse. Longo post tempore Nemetham Scytham appulisse, illumque statim a Gigantibus eiectum. Postea a Delam cum Graecis quibusdam insulam occupasse, mox Gaothelum cum Scota uxore, Pharaonis Aegyptii filia huc delatum et ex uxore insulam Scotiam, et ex suo nomine linguam Gaothelam denominasse, idque eo tempore quo Israelitae ex Aegypto demigrarunt. Paucis vero post seculis Hiberum et Hermionem (Ever et Erimon Hibernici vocant) Milesiii Hispaniae regis filios, Gurguntii regis Britannorum permissu in hanc regionem pestilentia exhaustam colonias deduxisse prodit historia Britannica. Haec nec affirmare nec refellere in animo est, in his detur sua antiquitati venia.
8. Certe ut hanc insulam antiquitus habitum fuisse, cum peruniversum orbem genus humanum proseminaretur, non dubitaverim, ita ex Britannia nostra primos incolas commigrasse in aperto est. Nunc ut taceam infinitam vim Britannicarum dictionum in lingua Hibernica, antiqua nomina quae Britannicam sapiunt originem, ingenia cultusque hominum (ut inquit Tacitus) non multum a Britania differentia; ab antiquis omnibus insula Britannica dicitur, Diodorus Siculus Irin Britanniae partem dixit, atque Ptolemaeum Britanniam Parvam, ut videre est si eius Geographica cum libro Magnae Constructionis conferre lubet; Strabonisque epitome incolas diserte Britannos et vetus geographus Britannorum insulam vocat. Festus etiam Avienus ex Dionysio hoc docet cum de Britannicis insulis agit:

Eminus hic aliae gelidi prope flabra Aquilonis
Exuperant undas, et vasta cacumina tollunt,
Hae numero geminae, pingues sola, cespites ampli,
Conditur occidui qua Rheni gurgitis undi,
Dira Britannorum sustentant agmina terris.

9. Nec alia est regio e qua ratione vicinitatis commodius in Hiberniam demigrari potuit quam e nostra Britannia, e qua pari spatio transmissus est atque e Gallia in Britanniam. Postea vero cum suum Romani imperium undique propagassent, multi proculdubio ex Hispania, Gallia, et Britannica huc se receperunt ut iniquissimo Romanorum iugo colla subducerent, nec aliter illa Taciti verba capio, Hibernia, medio inter Hispaniam et Britanniam sita, et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis invicem usibus miscuerit, aditus portusque melius quam Britannia per commercia et negotiatores cogniti. Quamvis etiam Iulius Agricola regulum Hibernicum seditione expulsum in occasionem invadendae insulae retinuerit, quam legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique posse existimabat, idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur. Nihil tamen Romanos in hac tentasse legimus. Tentasse nihilominus credunt nonnulli, et aegre colligunt ex illo Iuvenalis:

Arma quid ultra
Littora Iuvernae promovimus, et modo captas
Orcadas, et minima contentos nocte Britannos?

Panegyricus tamen Constantino Augusto dictus sub eius nutu Hiberniam fuisse innuit. Britannia, inquit, ita recuperata est ut illae quoque nationes terminis eiusdem insulae cohaerentes vestris nutibus obsequantur. In recentiorum etiam chronicis Hiberniam cum Britannia et Thule Constantino Constantini Maximi filio in imperii divisione obvenisse scribitur. Ea quoque de Caesarea Noachi nepte fabella Caesarum nomen ita prae se fert ut alicuius Caesaris in Hiberniam adventus in ea latitare videatur. Veruntamen animum vix inducere possum ut hanc regionem in Romanorum potestatem ullo tempore concessisse credam. Faustum sane foelixque Hiberniae fuisset si concessisset, vere barbariem exuisset. Ubicunque enim Romani victores victos humanitate excoluerunt, nec sane alibi per Europam humanitiatis, literarum, et elegantiae cultus nisi ubi illi imperarunt. Inconsulto etiam hanc insulam illi neglexisse videantur. Hinc etenim ad Britanniae pestem direptionemque hostes gravissimi eruperunt, quod Augustus praevidisse videtur cum Britanniam neglexerit ob periculum quod a circumiacentibus nationibus impendere praesatiit. Caeterum, inclinante iam Romano imperio, Scotorum sive Scytharum natio (Caelto-Scythiae, ut habet Strabo, omnes olim ad occasum populi dicti) in Hibernia invaluit et celebrari coepit. Sub Honorio autem et Arcadio Augustibus a Scotorum gentibus habitatum fuisse scripsit Orosius. Unde eiusdem aevi Claudianus:

Scotorum cumulos flevit glacialis Ierne.

Et alibi:

Totam cum Scotus Hibernem
Movit.

10. Hinc etenim suas in Britanniam irruptiones fecerunt Scoti, et in hanc magnis subinde cladibus repulsi. Unde venerint in Hiberniam docebit suis verbis author satis vetustus Ninnius Eduodugi discipulus, qui vixit, ut ipse testatur, anno DCCCXXXX sub Anaraugh Moniae et Venodotiae rege. Sic enim ille cum Britannos et Britanniam tertia aetate mundi, et in quarta Scythas sive Scotos in Hiberniam pervenisse diserat: Novissime venerunt Scoti a partibus Hispaniae ad Hiberniam. Primus autem venit Partiolanus cum mille hominibus de viris et mulieribus, et creverunt usque ad quatuor millia hominum, et venit mortalitas super eos, et in una septimana omnes perierunt et non remansit ex eis etiam unus. Secundus venit ad Hiberniam Nemeth filius quidam Aguominis qui fertur navigasse super mare annum et dimidium, et postea tenuit portum in Hibernia fractis navibus suis, et ad Hispaniam reversus est, et postea venerunt tres filii militis Hispani cum triginti ciulis apud illos et XXX coniugibus in unaquaque ciula, et manserunt ibi per spatium unius anni. Novissime venit Elamhoctor, et ibi habitavit cum omni genere suo usque hodie. Huic astipulatur Henricus Huntingdonius. Britones, inquit, in tertia mundi aetate in Britanniam, Scoti in quarta venerunt in Hiberniam. Hac cum non certissima sint, hoc tamen certum est, quod ab Hispania in Hiberniam venerunt, et inde pars eorum egressa tertiam in Britannia Britonibus et Pictibus gentem addiderunt. Utrique suffragatur recepta Hibernicorum opinio, qui se Hispanorum sobolem libentissime agnoscunt. Nec mirum sane sit plures in Hiberniam e septentronali Hispaniae parte demigrasse, quae, ut habet Strabo, infoelicissima et in qua pessime degitur. Ex illis Ninnii verbis videas illas Bartholani et Nimethi immigrationes ex profunda illa antiquitate quam fabulantur in recentoria tempora retrahandas. Nec opus est ut denuo adnotem regionem hanc a Scotis Scotiam dictam fuisse.
11. Haud multis post annis hi Scoti in Hibernia Christo nomen dederunt (quamvis illam de conversione Hiberorum in Asia historia ex Rufio ad se rapiant), Palladiumque episcopum ad eos misit Coelestinus pontifex Romanus. Unde contra Collatorem Prosper Aquitanus: Coelistinus Pelagiano morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiae solum suae originis occupantes etiam ab illo secreto seclusit oceani, et, ordinato Scotis episcopo, dum Romanam insulam studet servare catholicam, fecit etiam barbaram Christianam. Palladium tamen morte in Britannia praereptum nihil praestitisse author est Ninnius, qui ex Hibernicis scriptoribus Christianam religionem a Patrico per Hiberniam disseminatam scribit. Hic enim natione Britannus, in Clydsdalia natus et Martino Turonensi affinitate coniunctus, et S. Germani discipulus, Palladio defuncto a Coelestino subrogatus tanto successu Christianam religionem per Hiberniam propagavit ut longe maximam insulae partem ad Christum converterit et Hibernorum apostoli nomen meruerit. De quo vetus author Henricus Antisioderensis in libro de S. Germani miraculis, Quoniam gloria patris in suorum clarescit moderamine filiorum, e multis quos in Christo filios, in religione creditur habuisse discipulos, unius tantum eiusdemque famosissimi castigata brevitate sufficiet insereri mentionem. Patricius, ut gestorum illius series prodit, Hibernicae peculiaris apostolus regionis, sanctissimo euis disciplinatui XVIII addictus annis, non mediocrem e tanti vena fontis inscripturis coelestibus hausit eruditionem. Quemque in religione magnanimum, in virtutibus excellentem, in doctrina strenuum, divinissimus considerans pontifex, ineptumque ducens robustissimum agricolam in dominicae segetis torpere cultura, ad sanctum Celestinum urbis Romae papam per Segetium presbyterum suum eum direxit; qui viro praestantissimo probitatis ecclesiasticae testimonium apud sedem ferret apostolicam. Cuius iudicio approbatus, authoritate fultus, benedictione denique roboratus Hiberniae partes expetiit, gentique illius datus proprie apostolus, tum quidem ex doctrina et miraculis, nunc quoque et in perpetuum mirificis apostolatus sui illustrat privilegiis. Patricii discipuli tantos progressus in re Christiana fecerunt ut subsequenti aetate Hibernia sanctorum patria diceretur, et Scoticis in Hibernia et Britannia monachis nihil sanctius, nihil eruditius fuerit, et in universam Europam sanctissimorum virorum examina emiserint quibus Luxovium Burgundiae, Bobiense Italiae, Herbipolis Franconiae, S. Gallus Helvetiae, Malmseburia, Lindisfarna, et quamplurima alia in Britannia monasteria originem debent suam. Ex Hibernia cum fuerunt Coelius Sedulius Presbyter, Columba, Columbanus, Colmannus, Aidanus, Gallus, Kilianus, Maidulphus, Brendanus, et alii plures vitae sanctitate inclyti. De his monachis hic intelligendus Henricus ille Antisiodorensis cum ad Carolum Calvum scribit, Quid Hiberniam memorem contempto pelagi discrimine pene totam cum grege philosophorum ad littora nostra migrantem? Quorum quisquis peritior est, ultro sibi indicit exilium, ut Salomoni sapientissimo famuletur ad votum.
12. Longe tum alia monachismi quanquam recentis et nuper instituti facies erat. Re ipsa cupiebant esse quod dicebantur, nihil fucatum illis, nihil personatum placebat, simplicitatis erat, non malitiae, longe minus obstinaciae siqua in re errabant. Opum autem et rerum saeculi tantus illis contemptus ut eas non solum non ambirent, sed oblatas etiam et haereditarias respuerent. Praeclare enim Columbanus et ipse ex Hiberniae monachus, qui, ut abbas Walafridus scribit, a Sigeberto Francorum rege magnifica pollicitatione, ne regno suo decederet, invitatus, hoc ipsum respondit, quod et de Thaddeo Eusebius retulit, non decere videlicet ut alienas divitias amplecterentur, qui Christi nomine suas dereliquissent. Episcopique Britanni non minus divitias sprevisse videntur cum tum pauperes essent ut nihil proprium haberent. Tres enim (ut habet Sulpitius Severus) Britanni episcopi in Ariminensi concilio inopia proprii publico usi sunt. Anglo-Saxones etiam nostri illa aetate in Hiberniam tanquam ad bonarum literarum mercaturam undique confluxerunt, unde de viris sanctis saepissime in nostris scriptoribus legitur amandatus est ad disciplinam in Hiberniam, et in Sulgeni vita, qui ante sexcentos annos floruit,

Exemplo patrum commotus amore legendi,
Ivit ad Hibernos, sophia mirabile claros.

Indeque prisci Angli maiores nostri rationem formandi literas accepisse videantur, quum eodem plane charactere usi fuerint qui hodie Hibernicis est in usu.
13. Hiberniam autem, quae iam maximam partem rudis, semibarbara, et politioris literaturae ignara, tam sanctis, piis, et splendidis ingeniis abundasse eo seculo quo bonarum literarum cultura per orbem Christianum neglecta et semisepulta iacuit, non est cur miremur, cum optimi maximi rectoris providentia sanctitatis et bonarum artium semina nunc per has gentes, nunc per illas, quasi per areolas et pulvillos alia atque alia aetate spargit floresque producit, qui hinc inde translati novo auctu ad ipsius gloriam et humani generis bonum foeliciter succrescant et conserventur.
14. Haec autem sanctitatis et humaniorum literarum studia paulatim restinxit bellorum rabies. Anno enim sexcentisimo quadragesimo quarto a Christo nato, Egfridus Nordanhumbrorum rex caedibus et incendiis Hiberniam Anglis amicissimam confudit, quo nomine a Beda gravissimis verbis subaccusatur. Inde Norwegi Turgesio duce regionem per triginta annos indignissimis populationibus devastaverunt sed, illo demum ex insidiis sublato, in Norwego caede adeo atroci grassati sunt incolae ut vix nuntius tantae cladis superfuerit. Norwegi hi proculdubio Normanni illi fuerunt, qui (ut inquit Rhegino) Caroli Magni temporibus Hiberniam Scotorum insulam aggressi, a Scotis in fugam conversi erant. Postea Oustmanni, id est viri orientales, e maritima Germania in Hiberniam venerunt, qui cum magnae et copiosae mercaturae specie quasdam urbes occupassent, difficilimum bellum brevi concitarunt. Eodem fere tempore Eadgarus rex Anglorum potentissimus magnam Hiberniae partem devicit. Sic enim in eius quodam diplomate legitur: Cui concessit cum Anglorum imperio propitia divinitas omnia regna insularum oceani sum suis ferocissimis regibus usque Norwegiam maximamque partem Hiberniae cum sua nobilissimia civitate Dublina Anglorum imperio subiugare.
15. Has externorum bellorum procellas gravior intestinae seditionis tempestas excepit, quae Anglo ad debellandam Hiberniam viam patefecit. Ex regulorum Hiberniae simultatibus et pravis aemulationibus Henricus Secundus rex Angliae occasione arrepta serio agitavit anno salutis CIƆCLV cum proceribus Angliae de Hibernia expugnanda in usum fratris sui Guilielmi Andegavensis, sed ex consilio matris eius Matildis imperatricis res in aliud tempus dilata. Nec multis interiectis annis Dermicius Murchardi filius (Dermot Mac Morrog illi vocant), qui orientali Hiberniae parti (quam Latine Lageniam, vulgo Leinster, dicunt) cum imperio praefuit, ob tyrannidem et libidinem regno exturbatus (O Roricii enim Midiae reguli uxorem rapuerat), ab Anglorum rege Henrico Secundo ut auxiliaribus armis in regnum restitueretur impetravit. Pactusque est cum Richardo comite Penbrochiae cognomento Strongbowe ex Clarensium familia oriundo ut ad eum restituendum auxilium ferret, et ille comiti cum Eva filia regni successionem confirmaret. Comes vero statim, conscripta ex Wallis et Anglis lectissima militum manu, et adscitis in belli societateim Giraldidis sive Fitz-Geralds, Stephanide sive Fitz-Stephens, et aliis ex Anglia nobilibus, Dermicium socerum in avitum regnum restituit, et paucis annis tantam Hiberniae partem victoria complexus est ut eius potentia Anglorum rege iam suspecta fuerit, qui promulgato edicto cum gravi comminatione comitem et commilitiones ex Hibernia revocavit, et nisi nulla interposita mora parerent, publicatis bonis proscripsit. Unde comes quicquid vel uxorio iure crevit vel bello acquisivit regi pacto et tabulis concessit, et ab eo comitatus Weisfordiae, Ossoriae, Carterloghiae, et Kildariae cum quibusdam castris tanquam beneficiarius cliens recepit. Coactis ergo copiis, transmisit in Hiberniam Henricus Secundus anno Christi MCLXXII et insulae principatum obtinuit. Omne enim imperium suum et potestatem in illum transtulerunt Hiberniae ordines, Rothericus Dun, id est Fuscus, Hiberniae monarcha, Darmot Mac Carty rex Corcagii, Donald O Bren rex Limerici, O Carel rex Urielae, Mac Shaglin rex Ophaliae, O Rork rex Midiae, O Neal rex Ultoniae, proceresque reliqui et populus ipsorum, chartis subsignatis, traditis, et Romam transmissis. Accessit etiam Hadriani pontificis diploma, et in investiturae signum annulus nec non synodorum quarundam provincialium authoritas. Illa postea Ioanni filio Hiberniae dominum in manus tradidit. Quod Urbanus papa bulla confirmavit, et in confirmationis argumentum coronam de pavonis pennis auro contextam misit. Quem cum iam rex esset, scriptitant Hiberniam una cum Anglia Romanae ecclesiae tanquam feudalem diplomate concessisse, et ab ea tanquam secundarum et feudatarium recepisse, successoresque obligasse ut trecentas marcas pontifici Romano solverent: sed hoc in veritate falsum esse asserit qui pontificias partes ad mortem propugnavit, clarissimus vir Thomas Morus. Romanos enim eiusmodo concessionem non posse exhibere, illam pecunam nunquam exegisse, et reges Angliae nunquam hoc agnovisse scribit. Verum pace tanti viri res aliter se habuit, ut ex parlamentariis rotulis omni exceptione maioribus liquido constat. In conventu enim ordinum regni, Edwardo Tertio regnante, cancellarius Angliae retulit pontificem Romanum regem Angliae Romam in ius vocaturum tam de homagio quam de tributo pro Anglia et Hibernia praestando, quibus Ioannes rex olim se et successores obstrinxerat, et hac de re sententiam rogavit. Episcopi seorsim diem ad deliberandam postularunt, itidem proceres et plebs sive communitas. Postridie convenerunt et uno omnium consensu sciverunt et sanxerunt, quandoquidem nec rex Ioannes nec rex alius quispiam possit eiusmodi servitutem regno imponere nisi communi parlamenti consensu et assensu, quod minime factum, et quicquid illi fecerat fuisse contra iusiurandum in sua auguratione conceptis verbis coram Deo religiose ab eo firmatum; ideoque si papa hoc urgeret ipsi sese viribus quantum poterant maximis, animis praesentibus, oppositis corporibus et facultatibus ad resistendum esse paratissimos. Clamitantque qui legum apices excutiunt diploma illud regis Ioannis cassum cadere ex illa quae in fine adiicitur reservatione, Salvis nobis et haeredibus nostris iustitiis, libertatibus et regalibus nostris. Sed haec extra callem.
16. Iam inde a Ioanne Anglorum reges Hiberniae domini dicti fuerunt, donec Henricus Octavus patrum memoria in Hibernicis comitiis Hiberniae rex ab insulae ordinibus declaratus fuit, quod quibusdam seditiosis domini nomen non perinde ac regis sanctum et verendum videretur. Hoc autem regni Hiberniae nomen et titulus pontificia authoritate confirmata fuerunt (cum Maria regina CIƆDLV regni Angliae nomine obedientiam per legatos Romano pontifice Paulo Quarto detulisset) hisce verbis: Ad Dei omnipotentis laudem et gloriam ac gloriosissimae eius genetricis virginis Mariae totiusque curiae caelestis honorem et fidei Catholicae exaltationem, Philippo rege et Mariae reginae nobis super hoc humiliter supplicantibus, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae potestatis plenitudine apostolica authoritate regnum Hiberniae perpetuo erigimus, ac titulo, dignitate, honore, facultatibus, iuribus, insigniis, praerogativis, antelationibus, praeeminentiis regiis, ac quibus alia Christi fidelium regna utuntur, potiuntur, et gaudent, ac uti, potiri, et gaudere poterunt in futurum insignimus et decoramus.
17. Cum autem in illorum nobilium nomina inciderimus qui primi Anglorum Hiberniam aggressi sunt et fortissime sub imperium Anglicum subiunxerunt, ne illis et eorum posteris hanc gloriam invidisse videamur, ex Hiberniae (ut prae se fert titutuls) cancellaria apponam.

QUI VENERUNT CUM DERMICIO MURCHARDI FILIO IN HIBERNIAM

Richardus Strongbow comes Penbrochiae, qui ex Eva Murchardi reguli Hibernici filia unicam progenuit filiam, quae Guilielmo Marescello Penbrochiae comitatus titulum cum latifundiis in Hibernia attulit, et numerosam prolem, quinque scilicet filios qui sibi serie quadam successerunt sine prole omnes, totidemque filias quae Hugonem Bigod comitem Norfolciae, Guarinum de Montecanisio, Gilbertum de Clare comitem Glocestriae, Guilielmum de Ferrariis comitem Derbiae, Guilielmum Breose maritos liberis, honoribus et possessionibus locupletarunt.

Robertus Stephanides
Haerveus de Monte-Marisco
Mauritius Prendergest
Robertus Barrensis
Meilerius Meilerinus
Mauritius filius Giraldi
Redmundus nepos Stephani
Guilielmus Fererandus
Milo de Cogan
Richardus de Cogan
Gualterus de Rodemsford
Gualterus, Alexander filii Mauritii Giraldi
Guilielmus Notte
Robertus Bernardi filius
Hugo de Lacio
Guilielmus filius Aldelmi
Guielmus Macarellus
Humfredus Bohun
Hugo de Gundevilla
Philippus de Hasting
Hugo Tirellus
David Gualensis
Robertus Poerius
Osbertus de Herlotera
Guilielmus de Bendenges
Adam de Gernez
Philippus de Breos
Griffinus Stephani nepos
Radulphus Stephani filius
Gualterus Barrensis
Philippus Guallensis
Adam Herefordenis

Quibus ex Giraldo Cambrensi adiungi possint,

Ioannes de Curcy
Hugo Contilonensis
Redmundus Cantimorensis
Redmundus Hugonides
Milo Menevensis, et alii.

REGNI HIBERNIAE ADMINISTRATIO

X quo Hibernia Anglici iuris facta fuerit, reges Angliae eo proreges ad rempublicm gerendam transmiserunt, quos primum custodes Hiberniae, deinde pro arbitrio Hiberniae iustitiarios, locum tenentes, et deputatos vocarunt in codicillis sive literis patentibus quibus eis authoritas et iurisdictio mandatur. Quae sane ampla et regia, videlicet bella gerendi, pacem componendi, magistratus et munia omnia praeter paucula conferendi, crimina praeter quaedam laesae maiestatis remittendi, equites aureos creandi, &c. Hae literae patentes cum magistratum quis init publice praeleguntur, et iuramento coram regni cancellario concepta verborum formula praestito, gladius qui praeferatur in manus traditur, in solio locatur adstandibus regni cancellario, qui sunt a sacro consilio regnique proceribus, cum rege armorum, serviente ad arma, et aliis honorariis administris. Nec alius sane est in orbe Christiano prorex qui propius ad regem maiestatem, sive iurisdictionem sive authoritatem, comitatum, et apparatum spectes accedat. Illi in consilio adsunt regni cancellarius, regni thesaurarius, et alii ex comitibus, episcopis, baronibus, et iudicibus qui sunt a sanctiori consilio. Nam eosdem plane ordines habet Hibernia quos Anglia, scilicet barones, equites auratos, armigeros &c.

FORA SIVE TRIBUNALIA HIBERNIAE

UMMUM regni Hiberniae forum est parlamentum, quod pro regis Angliae arbitrio a prorege indicitur et dissolvitur, etsi regnante Edwardo Secundo sancitum erat ut singulis annis parlamenta in Hibernia tenerentur. Iuridici etiam conventus quatuor ut in Anglia quotannis habentur, et quinque sunt tribunalia, videlicet camera stellata, cancellaria, bancus regius, bancus communium placitorum, scaccarium sive fiscus regius. Sunt etiam iustitiarii asisarum, nisi prius, ad audiendum et determinandum, prout in Anglia, et irenarchae in singulis comitatibus ad pacem conservandam. Rex etiam habet suum ad legem servientem, procuratorem sive attornatum generalem, et sollicitatorem.
Sunt etiam in provinciis remotioribus ad ius dicendum gubernatores, ut qui in Conachtia primarius commissionarius, in Momonia praeses dicitur, qui suos habent adsessores e nobilibus et iurisperitis, qui tamen singuli proregis nutum respiciunt.
2. Legibus vero iisdem communibus sive municipalibus quibus utitur Anglia administratur Hibernia. Legimus enim in sacris regni scriniis, Rex Henricus Tertius anno regni XII mandavit iustitiario suo Hiberniae ut, convocatis archiepiscopis, episcopis, baronibus, et militibus, ibidem coram eis legi faciat chartam regis Ioannis, quam legi fecit et iuraria magnatibus Hiberniae de legibus et consuetudinibus Angliae observandis, et quod leges illas teneant et observent. Parlamentariae etiam sive statutorum, ut vocant, Angliae leges usque ad Henrici VII tempora in usu erant. Anno enim regni eius X illae stabilitae et confirmatae erant authoritate parlamentaria in Hibernia. Sed iam inde sua habuerunt statuta parlamentaria.
3. Praeter civiles hos magistratus, militarem etiam habet unum, scilicet marescallum, qui admodum hic usui est tam ad militum quam ad rebellium qui subinde negotium facessunt insolentiam coercendam. Hoc munus barones Morley ex Angliae olim, ut ex actis publicis constat, haereditario gesserunt. Rex enim Ioannes hoc munus haereditario iure tenendum his ipsissimis verbis dedit: Ioanni marescallo dedimus et concessimus pro homagio et servitio suo mareschalsiam nostram totius Hiberniae cum omnibus pertinentiis. Dedimus et ei pro homagio et servitio suo Cantredum in quo sita est villa Kilbunny, habenda sibi et haeredibus suis de nobis et haeredibus nostris. A quo ad barones de Morley recta serie descendit. Marescallus autem suum sub se habet submarescallum (provost marescall vocant), et aliquando plures pro rerum et temporum difficultate qui suam circumscriptam sub magno Hiberniae sigillo cum instructionibus exercent authoritatem. Sed haec et huiusmodi curiosae aliorum diligentiae relinquam. De ratione ius administrandi inter agrestiores et sylvestres illos suo loco, cum de illorum moribus egero, paucula subtexam.

HIBERNIAE DIVISIO

IBERNIA ex incolarum moribus in duas dispertitur partes, qui enim legibus teneri recusant et incultius vivunt Irishrie, et vulgo Wilde Irish, id est Sylvestres Hibernici, vocantur; qui vero cultiores legum potestatem sanctam habent et iudiciis se sistant, Anglo-Hibernici dicuntur, et eorum regio The English Pale, quoniam primi qui advenerunt Anglo quosdam sibi limites in orientali et foecundissima insulae parte circumscripserunt, intra quos et hodie sunt qui incultius vivunt minusque legibus parent, ut extra alii, in quibus nihil ad humanitatis cultum desideres. Sed ut antiquiora spectemus, ex situ, seu potus rectorum quondam numero, quinque continet portiones (pentarchia enim olim erat), Momoniam videlicet ad austrum, Lageniam ad ortum, Connactiam ad occasum, Ultoniam ad septentriones, et Mediam in ipso fere medio. Quae ad civilem administrationem ita in comitatus dividuntur.
2. In Momonia sunt comitatus:

Kerry
Desmond
Cork
Waterford
Limirick
Tiperary cum comitatu
S. Crucis Tiperary

In Lagenia comitatus sunt:

Kilkenny
Caterlough
Queenes County
Kings County
Kildare
Weishford
Dublin

In Midia comitatus:

East Meath
West Meath
Longford

In Connactia comitatus:

Twomund
Galloway
Maio
Slego
Letrim
Roscoman

In Ultonia comitatus:

Louth
Cavon
Fermanagh
Monaghan
Armagh
Doun
Antrim
Colran
Tir-Oen
Tyr-Conell sive Donegall

3. Res ecclesiastia Hiberniae ab episcopis olim administrata fuit quos vel archiepiscopus Cantuariensis vel ipsi se invicem consecrarunt. Anno autem CIƆCLII, ut apud Philippum Flatesbury legitur, Christianus episcopus Lismoriensis totius Hiberniae legatus concilium celeberrimum apud Mell celebravit, cui interfuerunt episcopi, abbates, reges, duces, et maiores natu Hiberniae. In quo auctoritate apostolica et concilio cardinalium, consensu episcoporum, abbatum, et aliorum ibidem consistentium, quatuor archiepiscopatus in Hibernia constituit, videlicet Armachanum, Dubliniensem, Cassiliensem, et Tuomensem.
Episcopatus qui his suberant, cum iam alii avara temporum iniquitate sunt deleti, alii confusi et coniuncti, alii alio translati, lubet e vetusto Romano provinciali ut se olim habuerunt ex exemplaris fide subiungere. Archiepiscopo Armachano totius Hiberniae primati subsunt:

Midensis vel Elnamirand
Dunensis, alias Dundalethglas
Clochorensis, alias Lugundunensis
Connerensis
Ardachadensis
Rathbotensis
Rathlucensis
Daln-liguirensis
Dearrihensis

Archiepiscopo Dublinensi parent:

Glendelacensis
Fernensis
Osseriensis, alias De Canic
Lechlinensis
Kil-darensis, alias Darensis

Archiepiscopo Cassiliensi subsunt:

Laoniensis de Kendalnan
Limricensis
De insula Gathay
De Cellumabrath
Melicensis, vel de Emileth
Rossiensis, alias Roscreensis
Waterfordiensis, alias De Baltifordian
Lismorensis
Clonensis, alias De Cluanania
Corcagiensis
De Rosalither
Ardefertensis

Archiepiscopo Tuamensi subiiciuntur:

Duacensus, alias Killmacduoc
De Mageo
Enachdunensis
De Cellaiaro
De Rosconmon
Clonfertensis
Achadensis
Ladensis, alias Killaleth
De Conany
De Killmunduach
Elphinensis

MOMONIA, sive MUNSTER

OMONIA, Hibernice Mown, in orationis contextu Wown, Anglice Mounster Vergivio mari ad austrum exposita iacet, a Connachta, nunc Sineo sive Shanon a Lagenia Neoro flumine alicubi discreta, olim multifariam divisa, scilicet in Towoun, id est Boralis Momonia, Deswoun, i. e. Australis Momonia, Hierwoun, i. e. Occidua Momonia, Meanwoun, i. e. Media Momonia, et Urwoun, i. e. Frons Momoniae, hodie autem bifariam in Momoniam Occidentalem et Australem. Occidentalem antiquitus habitarunt Luceni, Velabri, et Uterini, Australem Oudiae sive Vodiae et Coriondi. Nunc autem in septem comitatus describitur, Kerry, Desmonia, Corcagiensem, Limiricensem, Tiperrariensem, S. Crucis. et Waterfordiensem.
2. Qua Hibernia maxime in occasum proiecta et Cantabrico oceano intenta Gallitiam Hispaniae ad Africum spatioso intervallo procul spectat, Velabri et Luceni, ut author est Orosius, priscis seculis incoluerunt. Luceni (qui a Lucensii Gallitiae in opposita Hispaniae ora et nomen et originem traxisse videantur, et quorum nominis reliquiae quaedam supersunt in baronia de Lyxnaw) in comitatu Kerry et in Conoglogh vicina ad Sinei fluminis fuisse sedem, ut opinor, habuerunt.

COMITATUS KERRY

ERRY comitatus iuxta Sinei ostium in mare ut lingula procurrit, fluctibus utrinque allatrantibus, regio aviis et sylvestribus montibus aedita, quibus crebrae intersunt valles cavae arvis distinctae, alibi etiam nemoribus condensae. Comitatus hic habetur palatinus, comitisque palatini dignitatem et iura Desmoniae comites in hoc habuere munificentia regis Edwardi Tertii, qui omnes regales libertates, exceptis quatuor placitis, viz. de incendio, raptu, forstall, et thesauro invento cum proficuo de croccis (regibus Angliae reservatis) illis concessit. Sed hominum iniquitate, qui libertate uti et noluerunt et nescierunt, in malam sentinam et seditiosorum perfugium iampridem est conversus. In limine huius regionis territorium est Clan Morys, a Mauritio quodam e stirpe Raimundi Crassi, cuius posteri barones de Lixnaw appellati. Medium fluviolus nunc anonymus Traily opidulum quodammodo desolatum (ubi Desmoniae comites aedes habuerunt) praeterfluens intersecat, quem Dur esse Ptolemaei situs quodammodo dicit. Iuxta Ardart est, ubi sedet episcopus, dictus Ardefartensis, et ille quidem indigus. In extremo fere promontorio hinc Dingle portus commodus, inde Smerwic statio (sic contracte pro S. Marywic) cernitur, ad quam nuper cum Giraldus Desmoniae comes, vir profunda in principem et patriam perfidia, scelerate assiduis agrorum vastationibus Momoniam atterreret, appulsa est tumultuaria Italorum et Hispanorum manus a Gregorio Duodecimo pontifice Romano et Hispano in eius auxilium submissa, qui loco hic stativis munito, quem Fort del Ore vocarunt, minis coelum terrebant. Sed illustrissimi et bellicosi baronis domini Arthuri Grey proregis adventus et primus impetus rem decrevit. Protinus enim se dediderunt, et maximam partem e medio sublati, quod rebus huius regni sic ferentibus, et seditiosis undique imminentibus, consultissimum et tutissimum videbatur. Ipseque Desmonius tandem trepida fuga in vicinas sylvas coniectus, mox in tuguriolo ab uno et altero milite irruente primum sauciatus, postea agnitus capite truncatus perfidiae et vastatae patriae poenas dependit.
2. Gravitatem in me forsitan quis desideret, si vel commemorarem quod plurium sylvestrium Hibernicorum animos ridicula opinio pervasit, et etiam persuasit, illum qui in militare illo barritu sive clamore quo in congressu magna vocis contentione utuntur, reliquorum clamori non respondeat, subito a terra arripi et quasi volantem in has desertas vallas deferri ex quacunque Hiberniae regione, ibi gramine vesci, aquam lambere, nec male nec bene esse sibi sentire, rationis non orationis usum tenere, a venantibus demum ministerio canum capi, et domos suas deduci.

DESMONIA, DESMOND

UCENIS illis antiquis subiecta est longe lateque ad austrum Desmonia, HiIbernis Deswown, Anglis Desmond, a duobus illis populis olim insessa, Vellabris et Ibernis, qui Uterini in nonnullis exemplaribus concipiuntur. Velabri ab aber, id est aestuariis, ita videantur nominati, eo quod ad aestuaria sederunt, intercursantibus crebris et insignibus aestuariis divisi, unde etiam Artabris et Cantabris Hispania facta appellatio. Inter haec aestuaria praeter Kerry iam dictam tria in Africum evagantur anfractuosis littoribus promontoria quae Hierwoun incolis, i. e. Occidua Momonia, olim nuncupata. Primum inter sinum Dingle et Mair flumen Clan Car dicitur, habetque castrum Carewis Anglis ad Dukeran conditum. In hoc habitavit Donell Mac Carty More ex Hibernica origine regulis qui anno CIƆDLXVI possessiones et latifundia sua reginae Elizabethae in manus tradidit et ab ea recepit ut Anglico more, clientelari iure, fiduciae nomine teneret. Eodemque tempore baro Valkeniae (ea insula est quae adiacet) comesque de Clan Car creatus est. Vir in hoc tractu magni nominis et potentiae, Giraldidis olim infensissimus, qui maiores suos, ut ille contendit, Desmoniae reges his avitis sedibus exuerunt. Sed hoc honore ille non diu usus filiam quam habuit unicam legitime natam Florentio Mac Carty matrimonio iunxit et senex e vita migravit.
Secundum promontoium inter Maire et Bantre sinus continetur Beare nomine, ieiunia plerumque glarea et lapidosa macie, in quo agit O Swillivant Beare et O Sillivant Bantre ex eadem stirpe, et apud suos inprimis nobiles.
2. Tertium Eraugh dictum inter Bantre et Balatimore vel Baltimore qui copiosa helecum captura sinus notissimus, quo numerosa Hispanorum et Lusitanorum classis ad piscandos asellos ipso brumali solstitio quotannis confluit. In hoc O Mahoni ampla praedia beneficentia Matthaeus Carew acceperunt. Hoc Notium, ie australe promontorium vocat Ptolemaus, hodie Missen Head, ad quod, ut apud ilum videre est, Iernus flumen ab oceano ebibitur. Verum quo ille iam gaudet nomine in tanta obscuritate vix ariolari ausim, nisi sit qui iam Maire et Drunkeran quod dixi subluit. Nec habeo quod coniectem de populo quos ad haec promontoria collocat Ptolemaeus, cum pro exemplarium varietate Iberni, Outerni, Ibewri, Iverni nominantur, nisi forte perinde ac vicini Luceni et Concani ex Hispaniae Iberis commigrarint. Caeterum Desmoniae nomen longe superioribus seculis hoc in tractu patuit, a mari usque ad Shanon flumen, quae etiam Australis Momonia vocata. Giraldidae sive Fitz-Giraldes ex Kildariensi familia oriundi, devictis Hibernicis, amplissima hic sibi latifundia acquisiverunt, et ex illis Mauritius Fitz-Thomas (in quem Thomas Carew, qui haeres erat dominii Desmoniae prius Desmoniam transcripserat) primus Desmoniae comes anno tertio Edwardi III creatus erat. Inter cuius posteros multi erant quorum virtutes et opes magnae, gratiaque late patuit, sed male audivit et adhuc audit Iacobus qui, nepote excluso, haereditatem vi occupavit et tributa illa gravissima Coyne, Livery, Cocherings, Bonaghty &c. ad alendos triarios et praedabundos milites subditis imperavit. Quae cum Thomas filius a misello popello exigeret et sui et paterni sceleris poenas iussu Ioannis Tiptoft proregis anno CIƆCCCCLXVII capite dependit. Eius tamen liberis restitutis, in ipsorum sobole ad Giraldum illum rebellem quem modo memoravi honor haereditario iure descendit. Qui parlamentaria authoritate proscripto, adiudicata erat regio patrimonio Desmonia et in ordinem comitatuum redacta, vicecomesque qui annuo magistratu praesit institutus. Qui plurimum hic authoritate et opibus valent e stirpe sunt Fitz-Giraldorum, licet varia illa cognomina variis de caussis sibi assumpserint.

VODIAE et CORIONDI

OST Iberos Οὔδιαι, qui Vodiae et Udiae longe habitarunt, cuius nominis vestigium expressiori indicio se patefacit in Idou et Idouth regiunculis, uti Coriondorum in comitatu Corke, illis vicιno. Incoluerunt hi comitatum Corcagiensem, Tipariensem, Limericensem, et Waterfordensem

COMITATUS CORCAGIENSIS
vulgo
COUNTY OF CORCK

OMITATUS Corcagiensis, qui olim regnum et omnem tractum maritimum a Lismoria usque ad S. Brend comprehendit, qua Desmoniam ad occasum spectat, habet in mediterraneis Muskeray sylvestrem regionem in qua Cormaci Mac Teg nomen celebre, et ad oram maritimam Carbray, in qua Macarti plurimum valuerunt. Ad mare primum occurrit Ross statio et portus olim frequens, iam obiecto pulvino arenario infrequens. Inde angusta cervice procurrit peninsula dicta The Old Head of Kinsale, iuxta quod familia Ccurciorum olim opulentia clara floruit, a fratre Ioannis Curcy Angli qui Ultoniam debellavit, propagata, et e qua etiamnum hic superest Curcy baro Ringromiae, sed, ut res ferunt humanae, hodie fortunae imbecillioris. Postea ad Bany fluminis ostium in solo fertili et satis nemoroso est Kinsale, portus percommodus et vetustis moenibus munitum opidum, sub quo anno CIƆDCI regni Hiberniae iacta erat quasi alea, et in medium discrimen et certamen deventum an iuris esset Anglici an Hispanici, cum et externis et domesticis hostibus laboraret insula, et VIII millia veteranorum Hispanorum ductore Ioanne D’Aquila ex improviso hoc occupassent, censuris pontificum Romanorum Pii V, Gregorii XIII, et Clementis VIII in Elizabetham effulminatis freti, et rebellium auxiliis qui eos evocavereunt praefidentes, spetioso religionis restaurandae velo quod hoc aevo et religionis discidio nefarios consiliis ubique obtenditur. Sed Carolus Blunt baro Montioy prorex lassato licet milite et brumali die obsidione statim terra marique incinxit, simulque contra rebellium colluviem quam Tiroenius comes, O Donell, Mac Gwyre, Mac Mahound eo contraxerant se obiecit, eorumque ferocitatem ita virtute et fortitudine foelicissime contudit ut una victoria et opidum cum Hispanis deditione receperit et de universae Hiberniae iam desciscentis (qui enim deliberant, desciverunt), manibus ferrum et flammam victor extorserit. Ad alteram a Kinsalia ripam iacet Kerrywherry, territoriolum nuper comitum Desmoniae, iuxta quod fluvius qui Daurona Ptolemaeo praefluit, Giraldo Cambrensi una immutata literula Sauranus et Sauerenus, qui e Muskereiae montibus profusus primariam comitatus urbem illam episcopali dignitate (cui Clonensis cathedra adiuncta) insignem praefluit, quae Corcagia Giraldo, Corke Anglis, et Korcach indigenis, moenium ambitu quasi ovali conclusa, flumine circumfusa atque interdivisa, nec nisi per pontes pervia, et una quasi directa platea quae ponte iuncta protensa, emporiolum tamen frequens et celebre, sed ita seditiosis vicinis circumsessa ut perpetuas exubias agitent quasi perpetua obsidione essent incincti, et in agrum filias elocare non audeant, unde contractis inter se nuptiis cives omnes aliquo affinitatis gradu se invicem contingunt. Briocum illum virum sancatissimum qui foecundo illo Sanctorum seculo apud Gallos floruit, et a quo Sanbriochiana in Britannia Armorica dioecis, vulgo S. Brieu, nomen assumpsit, hinc oriundum esse perhibent.
2. Sub Corcagia flumen dispertitum amplam et perquam amoenam amplectitur insulam e regione habitationis praecipue familiae vetustissimae et admodum inclutae Barrorum sive Barrensium, quae hinc Barry Court dicta. Illa enim a Roberto Barrensi Anglo deducta, viro sane spectabili, qui tamen inter primos praecipuus esse magis volebat quam videri primus qui in Hibernia expugnanda ictum suscepit et laesionem, primusque qui in Hibernia nisum mansuescit. Eius autem posteri fide et bellica virtute primum titulum baronis Barry, postea vicecomitis Butiphant ab Angliae regibus accipere meruerunt, et ob latifundia et opes cognomen Barrymore, id est Magni, apud populum reportarunt. Pauloque inferius Sauerentus iuxta Imokelly amplam possessionem iampridem comitis Desmoniae oceano se ostio portuoso commiscet.
3. Utque Sauerenus inferiorem huius regionis partem irrigat, sic Broodwater, olim Avenmore, i. e. Flumen Magnum superiorem perfundit, cuius accola est nobilis familia de Rupe sive Roche ex Anglia translata quae foeliciter hic succrevit et titulo vicecomitis Fermoy gaudet. Baronis parlamentarii honore Edwardo II regnante gavisos esse certum, cum Georgius de Rupe ducentis Marcis mulctatus fuerit, quod ad parlamentum Dubliniae habitum evocatus non acccesserit. Qua Broodwater, qui aliquandiu limes hunc comitatum et Waterfordensem interfluit, in mare conditur portumque efficit, Yogahall sedet, non magna illa quidem sed undique cincta muris, forma oblonga, bifariamque divisa, pars superior et maior in septentriones porrecta habet ecclesiam, et extra moenia monasteriolum quod Septentrionale, i. e. North Abbay, vocant, inferior ad austrum The Base Towne dicta, suum etiam habuit adiunctum monasterium Australe dictum. Portusque commoditas quae suum habet cothonem munitum et regionis vicinae foecunditas mercatores ita invitat ut satis sit frequens et maiorem pro summo magistratu habeat. Huc usque hodie pertingit comitatus Corcagiensis, qui olim, ut modo dixi, regnum censebatur latiusque pertigit, scilicet Desmoniam etiam complexu. Quod Henricus Secundus donavit et concessit Roberto filio Stephani et Miloni de Cogan his verbis: Sciatis me concessisse totum regnum de Corck, excepta civitate et Oustmanorum cantredo, tenendum ipsis et haeredibus de me et Ioanne filio meo per servitium sexaginta militum. Et ab illius Filii-Stephani haerede genus recta serie ducit Georgius Carew nunc baro Carew de Clopton, qui non ita pridem Momoniae praeses, et mihi, quod agnosco, in nonnullis Hibernicis lubens praeluxit.

COMITATUS WATERFORD

D plagam orientalem inter flumina Broodwater ab occasu, Suirum ab ortu, oceanum ab austro, et comitatum Tiperariensem ad septentrionem panditur comitatus Waterfordiensis, sua amoenitate et foecunditate regio sane laeta. Ad Broodwater ubi primum Corcagienses reliquerit, Lismor cernitur episcopali sede nota, cui olim praefuit Christianus episcopus et Hiberniae legatus circa annum CIƆCXLVIII de ecclesia Hibernica optime meritus, in iisdem claustris cum S., Bernardo et Eugenio papa Clarevalii iuvenis educatus. Nunc vero ex quo possessiones pleraeque omnes abalienatae, Waterforsensi episcopatui adunatur. Prope vero ostium Ardmor est viculus, de quo et hoc flumine olim Nechamus:

Urbem Lissimor pertransit flumen Avenmor,
Ardmor cernit ubi concitus aequor adit.

Dessee territoriolum adiunctum dicitur, cuius dominus e familia Desmoniae vicecomitis Dessee titulum honorarium nostra memoria accepit, sed cum prolem non progenuerit masculum, una cum illo brevi intercidit. Haud procul Dungaruan castro satais munitum et statione satis commodum mari apponitur, quod cum eiusdem baronia Ioanni Talbot comiti Salopiae rex Henricus Sextus munifice concessit, sed postea cum opportune situm ad illam Momoniae partem in ordinem redigendam videretur, imperiali coronae regum Angliae in perpetuum parlamentaria authoritate fuit adnexum. Poerii antiquae nobilitatis ab ipsa Hibernia per Anglos debellata iuxta floruerunt titulo barnonis de Curraghmore honorati. Verum ad Suiri ripam Waterfordiae prima et praecipua huius comitatus civitas conspicitur. De qua Nechamus:

Suirius insignem gaudet ditare Waterford,
Aequoreis undis associatur ibi.

2. Haec urbs Porthlargy Hibernis et Britannis, Waterford Anglis appellata, a Norwegis piratis constructa, quamvis coelo sit crassiusculo, solo minus laeto, et angustioribus coarctata vicis, ea tamen portus est opportunitas ut opulentia et frequentia secundas in Hibernia ferat, fide et obsequio in imperium Anglicum semper singulari. Ex quo enim Richardus comes Penbrochiae expugnavit, Anglis Hiberniam subigentibus tutam fide sua et quiete, securamque a tergo pacem semper praestitit. Unde reges Angliae plurimas et maximas immunitates concesserunt, quas Henricus Septimus auxit et confirmavit, eo quod contra ementitum illum principem Perkinum Warbeck, qui ultimae sortis iuvenis plenis impudentiae velis ad summum regiae dignitatis gradum enitebatur, dum personam Richardi ducis Eboracensis filii Edwardi Quarti natu minoris indueret, cives fortissime prudentissimeque se gessissent.
3. Hunc comitatum Waterfordiae una cum civitate dedit rex Henricus Sextus Ioanni Talbott comiti Salopiae, quem modo dixi, his verbis, quae cum viri illius bellicosissimi virtutem testentur, ut virtuti suus constet honos, ex regiis archivis apponere operaepretium mihi videtur (fortasse etiam et cuipiam alteri videatur): Nos igitur (inquit rex post alia, scribarum eius aevi eloquentia cum Latinitas laboraret) strenuam probitatem charissimi et fidelis consanguinei nostri Ioannis comitis Salopiae et Weysford ac domini de Talbot de Furnivall et Le Strange usque ad sui senium in guerris praedicitis in corpore non minus sudoroso quam etiam multotiens sanguinis effusione rubricato satis expertam debita consideratione pensantes, intendentesque qualiter comitatus et civitas nostri Waterford in terra nostra Hiberniae, castrum, dominium, honor, terra, et baronia de Dungarvan ac omnia dominia, terrae, honores, et baroniae cum pertinentiis infra eundem comitatum quae per rebellium forisfacturam, reversionem, seu decessum alicuius personae sive aliquarum personarum, escaetam, aut aliquem aliam iuris titulum ad manus nostras seu progenitorum nostrorum devenire, seu in eisdem esse debent, per hostiles inimicorum et rebellium nostrorum invasiones in partibus illis adeo sunt desolata et guerrarum spoliis in tantum subiacent, quasi totaliter devastata, quod nobis non ad proficuum sed ad perditum redundarunt saepius et redundant, pro eo quoque quod per eundem consanguineum nostrum praedicta terra nostra Hiberniae in partibus illis contra huiusmodi inimicorum et rebellium nostrorum insultus potentius defendatur, ipsum in comitem Waterford uno cum stilo et titulo et nomine et honore eidem debitis ordinamus, praefecimus, et creamus. Et quia crescente status celsitudine necessario crescunt et omnia, de gratia nostra speciali et certa scientia et mero motu nostris, et pro statu ipsius comitis consanguinei nostri modo decentius manutenendo dedimus, concessimus, et his literis nostris confirmavimus eidem comiti comitatum praedicum una cum praedictis stilo, titulo, nomine et honore comitis Waterford, ac praedictam civitatem cum feodi firma eiusdem castra, dominia, honores, terras, et baronias cum pertinentiis infra comitatum illum, nec non omnia et omnimoda manieria, hundreda, wapentagia, &c. per totam maris costeram a villa Yoghall usque praedictam civitatem Waterford habenda et tenenda, praedictum comitatum Waterford, stilum, titulum, nomen et honorem comitis Waterford, ac praedictam civitatem Waterford, castrum, dominium, honorem, terram et baroniam de Dungarvam, ac omnia alia dominia, honores, terras, et baronias infra eundem comitatum, nec non omnia et singula praedicta maneria, hundreda, &c. praefato comiti et haeredibus masculis de corpore suo exeuntibus de nobis et haeredibus nostris, per homagium, fidelitatem, et servitium essendi, et quod sit senecallus noster, et haeredes sui sunt senescalli nostri, et haeredum nostrorum Hibrniae, in tota nostra Hibrniae, ad faciendum et faciat, in eodem officio suo facere debet ipse, quod et praedecessores sui Angliae senescalli in officio illo hactenus facere consueverunt in perpetuum. In cuius rei testimonium &c.
4. Cum tamen Angliae regibus et proceribus quibus amplae in Hibernia possessiones prima bellicis Gallicis, postea internis diu distentis, Hibernia esset quasi posthabita, res Anglorum ibidem dilapsa fere iam defluxisset, et Hibernicorum ex ipsorum absentia supra modum invaluisset, a regni ordinibus ad damna resarcienda et Hibernicorum vires infirmandas scitum et sancitum erat ut comes Salopiae hoc comitatu, dux Norfolciae, baro Barkley, haeredes femellae comitis Ormondiae, et omnes Angliae abbates, priores &c quibus praedia erant in Hibernia, ob absentiam et incuriam in suis tutandis regi et suis successoribus omnibus cederent in perpetuum possessionibus.

COMITATUS LIMERICK

ARITIMOS Momoniae comitatus hactenus obivimus, duo sunt mediterranei Limiricensis et Tipperariensis, quos iam adeamus. Limericensis comitatus ab tergo Corcagiensis ad septentrionem inter Kerry, Shanon flumen et Tipperariensem agrum obiacet, fertilis et frequens regio, sed quae paucula ostendit melioris notae loca. Pars occidentalior Conilagh dicitur, in quo inter colles Knoc Patric, i. e. Patricii collis, surgit celsissimus, et amoeno in mare prospectu Sineum sive Shanon flumen oceano Vergivio vasto ostio illabentem e longinquo prospectat, sub quo colle diu honore vixerunt Fitz-Giraldi donec Thomas dictus Eques de Vallibus sive de Glin cum filius impius incendiarius fuisset extremo supplicio affectus (villas enim et aedes incendere crimen est laesae maiestatis iuxta Hiberniae leges) quod ipse filio scelerum author fuerit, amplis possesssionibus authoritate parlamentaria fuit mulctatus. Limiricum huius comitatus urbs est primarium, quam diviso alveo Sineus sive Shanon fluvius nobilissimus circumfundit, Hibernicis Leumcagh, Anglis Limirick. Sedes haec est episcopalis et emporium Momoniae admodum celebre, a Reimundo Crasso Anglo Guilielmi Giraldi filio primum expugnatum, postea a Duvenaldo Hibernico Thuetmoniae regulo incensum, deinceps Philippo Breoso Anglo in feodum datum, et a Ioanne rege castello munitum. Hodie duplex est: superius quod vocant, in quo cathedralis ecclesia et castrum, duabus patet portis quae suos habet a saxo pulchros pontes cum propugnaculis et ponticulis versatilibus, quorum alter in occasum ducit, alterum in ortum, cui inferius annectitur opidum moenibus obvallatum cum suo etiam castro et propylaeo. Magis ad ortum est Clan William, hoc nomen tribus Willielmi e familia de Burgo (Bourk Hibernici vocant) quae incolit nomen vecit, et e qua Guilielmum, qui Iacobum Fitz-Moris patriae turbinem occidit, honore baronis de Castell Conell (ubi Richardus Rufus Ultoniae comes castrum firmaverat) qum annua pensione in virtutis praemium et solatium pro liberis in eo praelio caesis regina Elizabetha donavit. In australi huius comitatus parte est Kill Mallo secundum a Limirico copia et frequentia, moeniumque ambitu inclusum, et Adare munitum olim opidulum ad eundum fluvium qui statim in Sineum exoneratur, cui adiacet Glan Gibbon, cuius dominus Ioannes Fitz-Gerald dictus, Ioannes Oge Fitz-John, Fitz-Gibbon, et ob canescentes capillos The White Knight, parlamentario decreto ob scelera fuit proscriptus, sed filius reginae Elizabethae clementia in integrum restitutus. Clarioris notae et nominis in hoc tractu sunt, praeter Bourkos illis et Giraldidas sive Fitz-Giralds, Lacei, Browni, Hurlaei, Chacaei, Sapelli, Pourcelli, qui omnes generis Anglici, et Mac Shees, Mac Brian, et O Brian &c. Hibernici.

COMITATUS TIPPERARY

IPPARARIENSIS comitatus qua sol occidit agro Limiricensi et Shanon flumine, qua oritur Kilkeniensi, ad meridiem Corcagiensi et Waterfordiensi, ad boream territorio familiae O Caroll circumscribitur. Pars australis agri fertilitate eximia et annonae copiae luxuriat, satis consita aedificiis. Occiduam partem longo cursu Glason flumen perfundit, a cuius ripa parum abest Emely sive Awn sedes episcopalis quam olim frequentissimum fuisse urbem perhibent. Mediam intersecat Sewerus, qui etiam Swrirus, flumen nobile qui e Bladina monte profusus er Osseriam inferiorem, quae Butleris comitis Osseriae titulum beneficio regis Henrici Octavi, et Thurles, qui illis vicecomitis honorem praebet, primum Sanctae Crucis celeberrimum Tipperariensis vulgo dicitur), suiusque gaudet immunitatibus in honorem particulae crucis dominicae ibi asservatae olim concessis. Ligno (inquit s. Cyrillus) crucis universus terrarum orbis per partes repletus, et tamen iugi miraculo, ut habet S. Paulinus, detrimenta non sensit. Hoc enim credidit Christiana antiquitas. Et incredibile quot perpetuo religionis ergo huc tanquam ad locum sanctum etiamnum confluunt, ea est huius gentis in avita religione perseverantia, quam supina praesulum oscitantia et ignorantia supra modum adauxit, cum non sint qui doceant.
2. Cassiliam inde Swirius praetermeat aerchiepiscopali dignitate ab Eugenio Tertio pontifice Romano exornatum, cui plures quondam subfuerunt episcopi. Delfuit inde flumen insulas subinde spargens, et circumfluit Chair castrum, quod habet e Butlerorum familia baronem ab Elizabetha reginae evectum, sed eius filius violatae fidei labe se aspersit et luit, castro ab Essexiae comite anno CIƆDXCIX capto et ipso in carcerem coniecto. Hinc per Clomell mercatum satis frequentem, munitione tutum, et Carick Mac Griffin rupi affixam unde nomen inditum, comitum Ormondiae habitationem prolabens (quam cum honore comitis Caricki Edmundo Boteler sive Butler rex Edwardus Secundus concessit) Tipparienses relinquit et inter Waterfordiensem et Kilkensiensem comitatum limitis vice fungitur.
3. Haec in australi huius comitatus parte, quae vero ad boream macra et sterilior excelsis montium cacuminibus assurgit, et duodecim prae caeteris quasi quadam congerie Phelem ge Modona vocitant. Haec Latine Ormondia dicitur, Hibernicis Orwown, id est frons Momoniae, Anglis Ormond, et plurimis corruptissime Wormewood, cuius tota celebritas est e comitatibus quos plures nominat a Iacobo Butler, cui et haeredibus Edwardus Tertius hunc honoris titulum ad vitam, et regalitatem aliasque libertates cum feodis militum in comitatu Tiperariensi contulit, quibus illius posteri gratia regum Angliae adhuc gaudent, unde hic comitatus palatinus censetur et ille a nonnullis comes Tipperariae fuit appellatus. Iacobi huius maiores iam olim honorarii erant Hiberniae pincernae, et inde illis hoc cognomen Le Boteler sive Butler impositum, arctissimaque affinitate S. Thomam Beckettum archiepiscopum Cantuariensem attigisse certum est, ex eius utique sorore genus existimavit se facti invidia deoneratum, si Thomae affines proventibus et honoribus adaugeret.
4. Primus huius familiae Ormondiae comes Iacobus filius Edmundi comitis Caricki duxit filiam Humfredi Bohun comitis Herefordiae e filia regis Edwardi I, unde primus ipsi ad hunc honorem gradus. Filius eius Iacobus ex hoc matrimonio natus hinc Comitis Nobilis agnomen apud populum reportavit. Iacobus quintus ex his comes (ne singulos persequar) accepit ab Henrico Sexto titulum et honorem comitis Wiltoniae sibi et haredibus de corpore, qui Hiberniae prorex, ut alii nonnulli ex hac stirpe, et Angliae thesaurarius, ab Edwardo Quarto proscriptus statim captus et obtruncatus, fratresque eius proscripti latuerunt. Ioannes Hierosolymis obiit sine prole, Thomas gratia Henrici VII natalibus tandem erat restitutus, qui obiit CIƆDXV duabus relicitis filiabus Anna, quae enupta Iacobo de S. Leodegario sive S. Leger, et Margareta Guilielmo Bollein, cui haec peperit Thomam Bullein quem Henricus VIII primum vicecomitem Rochfort, postea Wiltoniae et Ormondiae comitem creavit, cum filiam eius Annam Bollein duxisset, quae Angliae peperit Elizabetham reginam grata memoria ab Anglis aeternum prosequendam. Thoma Bollein demortuo, Petrus sive Pierce Butler, vir magnae in Hibernia potentiae e comitum stirpe, quem Henricus Octavus prius Osseriae comitem creaverat, Ormondiae etiam titulum consequutus est, filioque Iacobo reliquit, cui e filia et haerede Iacobi comitis Desmoniae natus Thomas comes Ormondiae iam superstes in multis rebus dubiis fide spectatissima, qui unicam filiam Theobaldo Butler fratris filio, quem rex Iacobus vicecomitem Tullo nuper creavit, matrimonio coniunxit.
5. Quod vero nonnulli Hibernici, et qui fide digni videri volunt, homines quosdam in hoc tractu quotannis in lupos converti affirmant, fabulosum sane existimo, nisi forta illa exuberantis atrae bilis malitia, λυκανθρωπία medicis dicta, corripiantur, quae eiusmodi phantasmata ciet ut sese in lupos transformatos imaginentur. Nec ego aliud de Lycaonibus illis in Livonia transmutatis, de quibus multi multa produnt, affirmare ausim.
Hactenus de provincia Momonia, ad quam gubernandam Elizabetha regina cum de bonis commodisque Hiberniae prudentissime rationem iniret, praesidem qui esset vindex temeritatis et moderator officii cum adsessore, duobus iurisconsultis, et scriba constituit, primumque praesidem Warhamum S. Leger, virum equestri dignitate et plurimo in rebus Hibernicis usu, anno CIƆDLXV praefecit.

LAGENIA sive LEINSTER

LTERA Hiberniae pars incolis Leighnigh, Britannis Lein, Anglis Leinster, scriptoribus Latinis Lagenia, et inantiquis Sanctorum vitis Lagen, tota maritima ad ortum iacet, a Momonia Neoro fluvio, quem multis tamen in locis transcendit, a Connachtia aliquandiu Sineo, a Midia suis limitibus terminata. Fertilis et frugifera est terra, mitissimo coelo, et incolae ad humanitatem et cultum vicinae Angliae, e qua magna ex parte orti, quam proxime accedunt. Ptolemaei aetate sedes erat Brigantibus, Menapiis, Caucis, et Blanis, et ab his Blanis fortasse deducta et contracta illa recentior nomina Lein, Leinigh, et Leinster. Nunc autem distinguitur in comitatus Kilkenny, Caterlogh, Queens County, Kings Country, Kildar, Weisford, et Dublin, ut Wicklo et Fernes, qui iam sunt addiditi aut addendi taceam.

BRIGANTES sive BIRGANTES

RIGANTES sedisse videntur inter Suiri ostium confluentesque Neori et Barrow, qui Brigus Ptolemaeo dicitur. Quia vero Brigantium urbs fuerit antiqua in Hispania Brigantia dicta, omnem movet lapidem Florianus del Campo ut hos Brigantes ex sua deducat Hispania. Si vero huiusmodi coniecturae sit locus, alii aeque probabiliter a nostris Brigantibus, quae gens vicina et numerosissima, deduxerint. Sin autem verum sit quod quaedam exemplaria habent, hos Birgantes dictos fuisse, cornicis oculos et ille et alii confixerunt. A Birgo enim flumine quod circumcolunt nominatos fuisse ipsum nomen fere persuadeat. Hi autem sive Brigantes sive mavis Birgantes incoluerunt, comitatum Kilkeniensem, Osseriam, et Caterlogh, quo omnes Birgo flumen irrigatur.

COMITATUS KILKENNY

ILKENIENSIS comitatus ab occasu Tiperariensi, ab orti Weisfordensi et Caterlogensi, ab austro Waterfordensi, a septentrionale Reginae comitatu, et a circio Osseria superiori definitur. Ager opidis et castris undique spectatissimus, omniumque rerum copia praecellens. Iuxta Osseriam vasti montes Sleiew Bloemu, Bladinae montes vocat Girtaldus, convexis iurgis immensum se attollunt, et quorum visceribus quasi maternis Suirus quem dixi, Neorus et Birgus aeduntur, et divisis alveis decurrentes priusquam oceanum adeunt concordibus se consociant aquis, unte Tres Sorores ab antiquis dictae.
2. Neorus, vulgo Neure, comitatum Kilkenny quasi medium perstringit, cumque prono cursu per Superiorem Osseriam, quae suum primum habuit baronem Barnabam Fitz-Patric ab Edwardo Sexto eo honoris evectum, delatus, multis utrinque propugnaculis fuerit affusus, Kilkenny praefluit, id est Cella sive Fanum Canici, qui antiquitus ob vitae solitariae sanctitatem hac regione maxime inclaruit. Municipium est niditum, elegans, copiosum, et inter mediterranea huius insulae facile primum. dividitur opidum in Hibernicum et Anglicum: Hibernicum quasi suburbium est, et templum illud Canici habet, quod et nomen dedit et episcopo Osseriensi sedem praebet. Anglicum vero opidum multo est recentius, a Ranulpho tertio Cestriae comite, ut legi, constructum, moenibusque ab occasu a Roberto Talbotto viro nobili, et castro a Butleris firmatum. Certum autem est in divisione terrarum inter filias Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae filiae tertiae obtigisse, quam duxit Gilbertus de Clare comes Glocestriae. Inferius ad eundem Neorum sedet opidulum munitum, Anglice Thomas Towne, Hibernice Bala mac- ndan, id est Opidum filii Anthonii, utrumque nomen ab extructore Thoma Fitz-Anthonie Anglo, qui floruit sub Henrico Tertio, inditum est, cuius haeredes etiamnum huius domini agnoscuntur. Sub hoc Callan fluvius in Neorum suas undas evolvit, ad quem euisdem nominis est tertium huius comitatus municipium, sic quae vulgus incorporata opida dicunt appellare lubet, ut Inis Teog quartum.
3. Butlerorum familia per hunc comitatum longe lateque ramos diffudit, qui summo honore effloruerunt et ob virtutes illustrati fuerunt titulus comitum Ormondiae, Wiltoniae in Anglia, et Osseriae, ut iam dictum, hodieque supersunt praeter Ormondiae comitem vicecomitem Thurles et ordinis Georgiani socium, ex hac stirpe vicecomes Mont Garret, vicecomes Tullo, barones de Dunboyn et Cahyr, et numerosa nobilium progenies. Reliqui huius tractus nobiliores sunt etiam Anglicae originis, utique Graces, Walsoes, Lovels, Foresters, Shortels, Blanchfelds sive Blanchevelstons, Drilands, Comerfords, &c.

COMITATUS CATERLOGH

ATERLOGH comitatus, contracte Carlogh, ad orientem solem Kilkenniae comitatui adnectitur, totus fere inter Birgum sive Barrow et Slane flumina intersitus, gleba fertilis et sylvis satis opacus. Duo habet clarioris notae opida, utrumque ad occiduam Brigi fluminis ripam, Caterlogy, quod moenibus armare coepit Leonellus dux Clarentiae ,et Bellinghamus ille laudatissimus prorex castello communivit, et Leightin, Latine Lechlinia, ubi cathedra fuit episcopalis Fernensi sedi iam adunata. Utrumque suum habet praesidium, et suos qui praesunt constabularios. Cumque huius comitatus pars maxima iure haereditario ab Howardos Norfolciae duces spectaverit (qui a filia Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae natu maxima per Warrenniae comites genus traxerunt), Henricus Octavus et ipsis et aliis Angliae nobilibus et monasteriis Angliae ex ordinum regni consensu omnia eorum praedia et possessiones in Hibernia sibi arripuit, eo quod domini eorum absentes privata per incuriam negligendo, etiam publica in periculum devocaverint.
Hinc Barrow baroniam Ydron intermeat, quae ad Carewos Devonios iure spectavit, ex quo Nicolas de Carew miles Anglicus Digonis Hibernici baronis filiam in uxorem duxerat, quamque diu a malae fidei possessoribus occupatam Petrus Carew postliminii iure nostra memoria recuperavit.
2. Ad Slainam flumen Tullo cernitur, memorandum hoc nomine quod Theobaldum Butler comitis Ormondiae e fratre neptem titulo vicecomitis Tullo honore nuper adornavit rex Iacobus. Cavanaghi hic circumquaque agunt, quia Duvenaldo Dermicii ultimi Lageniae regis iuniore sive notho (ut aliqui tradunt) filio oriundi in numerosam familiam propagati, viri bellicosi reique equestris gloria insignes, et qui antiquam adhuc in summa paupertate spirant nobilitatem. Sed ob nescio quae invicem homicidia ante multos annos admissa capitali odio dissidentes, per mutuas iniurias et clades se quotidie conficiunt. Ex his autem cum Angli quosdam suis in Hibernia possessionibus praefecissent, circa Edwardi Secundi tempora regionem sibi usurparunt, et O More nomen assumpserunt, consociatisque sibi Tolis et Brenis Anglos paulatim e regione inter Carterlogh et mare Hibernicum submoverunt. Inter hos Neorus et Birgus aquas commiscent, et pauca hinc milliaria uno alveo emensi Suiro sorori maximae et nomen et aquas offerunt suas, qui statim in oceanum scopuloso ostio immergitur, ubi a sinistra angusta cervice excurrit promontoriolum quod aeditam turriculam navigantibus praetendit, a Rossensibus mercatoribus cum floruerunt positam, quo tutius ostia subirent.

REGINAE COMITATUS sive QUEENES COUNTIE

UPER Caterlogh ad circium expanditur regiuncula sylvestris et uliginosa Lease Hibernice, Queenes County Anglice, id est Reginae comitatus, a Maria regina in comitatum institutus curante Thoma Ratcliff Sussexiae comite tunc prorege, qui in ordinem redegit. Unde primarium opidum Maryburgh dictus, ubi cum suo seneschallo praesidiarii agunt qui se aegre defendunt contra O Moores, qui se ut antiquos huius dominos gerunt, Mac Gilpatric, O Dempsios et alios, malefica et tumultuosa hominum genera, qui ad Anglos disturbandos et legum iugum excutiendum nihil non quotidie moliuntur. Ad asperam hanc et hostilem partem domandam Meilerius cum Angli primum advenerint missus erat, cui Hugo Lacy qui Hiberniae praefuit castrum apud Tahmelio, ut alterum apud Oboy, tertium ad Barrow flumen, et quartum apud Norrach erexit. Inter caetera autem praemunivit Donemaws castrum antiquum in agro uberrimo positum, quod ad Breosos dominos de Brecknocke per Evam filiam Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae natu minimam haereditario accessit, et qua Barrow, qui ex Slew Blomey montibus ad occasum exortus solitarius inter sylvas pererrat, antiquam illam urbem Rhebam videt, quae nomine etiamnum sarto tecto Rheban dicitur, sed pro urbe plane est, ut inquit ille, πόλις ἄπολις, pauculae scilicet casulae cum propugnaculo, nobilem tamen virum Nicolaum de S. Michaele baroneti titulo ornat, qui vulgo The Baronet of Rheban nuncupatur.

REGIS COMITATUS, KINGS COUNTIE

T quem dixi comitatus Reginae in Mariage reginae honorem fuit dictus, ita regiuncula quae proxime contermina ad boream Birgo interlabente divisa et quondam Offalia dicta, in honorem Philippi regis Hispaniarum eius mariti Regis comitatus appellatur et primarium opidum Philips Towne, ubi seneschallus cum praesidio locatus, et Anglici generis nobiles Warrenni, Herberti, Colbeii, Mori, Leicestrii inter Hibernicos O Conor, ad quos olim magna pars huius spectavit, Mac Coghlan, O Maily, Fox, et alios agros a maioribus partos strenue conservant. Conqueruntur autem hi Hibernici indiginae patrimonia sibi adempta, nec alios sibi agros sibi assignatos ubi viverent, unde, qualibet tumultuandi occasione arrepta, plurimum negotii Anglis incolis subinde facessunt et in rebelliones vindicibus animis hostili odio imbutis saepenumero furenter prorumpunt.

COMITATUS KILDAR

IS ad solem orientem longo tractu praetenditur Kildariensis comitatus, ager laetissimus, de cuius pascuis Giraldus Cambrensis illos Virgilii versus usurpat:

Et quantum longis carpunt armenta diebus,
Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.

Kildaria primum et praecipuum est opidum, cui honori erat inprimis ecclesiae Hibernicae incunabulis Brigida virgo sancitate et virginitate venerabilis (non illa quae Brigidiensium sororum ordien ante annos plus minus CCXL instituit, ut uno monasterio et monachi et virgines parietibus et aspectu separati agerent), sed multo antiquior, ante annos scilicet mille S. Patricii discipula per Hiberniam, Angliam, et Scotiam nominatissima. Cuius miracula et ignem inextinctum tanquam in Vestae adytis penetralibus a virginibus sacris asservatum cinere nunquam excrescente scriptores commemorarunt. Haec Kildaria cathedra ornata est episcopali quae papalibus literis olim Darensis dicta. Haec Richardi comitis Penbrochiae fuit habitatio, postea Guilielmi Marescalli comitis itidem Penbrochiae eius generi, per cuius filiam quartam Sibillam ad Guilielmum de Ferrariis comitem Derbiae, et per eius itidem ex ea filiam ad Guilielmum Vescy, cuius filius Guilielmus Vescy iustitiarius Hiberniae cum regis Edwardi Primi gratia excidisset ob simultates inter ipsum et Ioannem filliem Thomae Giraldi, filioque legitimo orbatus esst, concessit Kildariam et alias in Hibernia terras regi, ut filium nothum de Kildare cognominatum de aliis in Anglia terris suis feoffaret. Pauloque post Ioannes ille filius Thomae Giraldi, cuius maiores (quibus genus a Giraldo de Windesora castellano Penbrochiae) in expundanda hac insula summa cum virtute desudaverant, ab Edwardo Secundo rege Angliae castro et villa Kildariae donatus erat cum honore at nomine comitis Kildariae. Familia haec Fitz--Giraldorum, vel ut nunc vocant Gerardinorum, sane splendida et rebus gestis est clarissima, per quam, ut inquit ille, et maritima Walliae Anglis retenta, et Hiberniae moenia sunt expugnata. Et diu sane illaeso honore et fama integra haec Kildariensis (utique quae nunquam in principem arma tulit) effloruit donec Thomas Fitz-Girald filius Giraldi Fitz-Gerald comitis Kildariae et Hiberniae proregis sub Henrico Octavo, audito patrem qui in Angliam vocatus et Hiberniae male administratae postulatus, supplicio affectum ex levi et falso rumore, inconsultate temeritatis iuvenili fervore abreptus arma in patriam et principem sumpserit, Carolum Quintum imperatorem ad Hiberniam capessendam advocaverit, regionem ferro, flamma late vastaverit, Dubliniam obsederit, eiusque archiepiscopum e medio sustulerit. Ob quae paulo post cum quinque eius patruis suspendio periit, patre moerore iam antea confecto. Familiae tamen splendorem Maria regina in integrum restituit cum Giraldum fratrem Thomae illius in Kildariae comitem et baronem Offaliae denuo erigeret, cui cum duo filii Henricus et Guilielmus sine prole mascula defuncti successissent, titulus comitis ad Giraldum Fitz-Girald eorum patruelem devenit.
2. Sunt etiam in hoc comitatu melioris notae Naas opidum mercatorium, Athie ad Birgum flumen, Mainoth castrum comitum Kildariae, opidum cui mercatum et nundinas in gratiam Giraldi filii Mauritii rex Edwardus Primus concessit. Castle Martin primaria sedes familiae Fitz-Eustace, quae a Poeriis in comitatu Waterfordiae exorta ob virtutem honorem baronis parlamentarii Roulando Fitz-Eustace ab Edwardo Quarto cum manero de Portlester collatum, titulumque vicecomitis Baltinglas ab Henrico Octavo accepit. Quae Roulandus Fitz-Eustace ob perfidiam patriae extorris sub regina Elizabetha amisit. Clariores quae hic supersunt familiae praeter Fitz-Giraldos sive Giraldinos ex Anglia etiam stemma deducunt, scilicet Ougani, De la Hide, Ailmeri, Walshi, Boiseles, Whiti, Suttoni, &c. Gigantum vero choream quam ex hoc agro Merlinum arte magica in planitiem Sarisburiensem transtulisse fabulantur, ut praelium quod futurum inter Anglos et Hibernicos cruentissimum ad Molleaghmast credulis fabulosae antiquitatis et vanis vaticiniorum admiratoribus libenter relinquo. Non enim ego fabellis indulgere decrevi. Hi mediterannei sunt Lageniae comitatus, nunc maritimi sunt adeundi.

COMITATUS WEISFORD

UB eo ostio quo Birgus, Neorus et Suirus sororii amnes se amplexi in oceanum consociatis aquis conduntur, se exhibet ad ortum in promontorio quo littus circumagitur Weisford sive Wexford comitatus, Hibernice County Reogh, ubi olim Menapii a Ptolemaeo collocati. A Menapiis maritima inter Belgas gente hos Menapios advenisse nomen quodammodo innuit. Verum an ex his vel illis Carausius ille fuerit qui assumpta purpura Britanniam contra Dioclesianum occupavit dixerint alii. Illum enim Menapiae civem vocat Aurelius Victor, et Manapia urbs non in Belgica sed in Hibernia a geographis statitur. In hoc ad Birgum flumen Ross urbs ampla olim floruit, mercimoniis et habitatoribus frequens, ab Isabella comitis Richardi Strongbow filia moenibus magno ambitu armata, quae solummodo nunc ostendit. Discordia enim inter cives et religiosos flagrante iam pridem in nihilum fere recidit.
2. Magis ad ortum Duncanon praesidiarum castrum flumini ita impendet ut naves ne ad Waterford vel Ross adeant omnino imperat, unde hunc locum cum Hispani Hiberniae anno CIƆIƆLXXXVIII imminerent communire visum erat. Inde ad ipsum fluminis ostium cervix excurrit angusta quae aeditam turriculam navigantibus praetendit, a Rossensibus cum floruerunt positam quo tutius ostia subirent. Parum hinc abest sinuoso in littora Tintern, ubi celebre monasterium posuit Guilielmus Marescallus comes Penbrochiae et De Voto nuncupavit, quod gravissima tempestate conflictatus se positurum voti sponsione Dio obstrinxit, et hunc in locum naufragio eiectus ex voto praestitit.
Hoc ipsum promontorium Hieron, i. e. Sacrum, vocat Ptolemaeus, et eadem significatione ab incolis etiam vocatum fuisse non dubitarum. Huius enim extremum opidum ad quod Angli primam excensionem in hanc insulam fecerunt Banna, quod Sacrum sonat, lingua patria vocarunt.
3. Ab hoc Sacro Promotorio littus in ortum obversum ad septentrionem longo tractu procurrit, cui vadosa obiacent in mari loca navigantibus insidiosa, quae nautae The Grounds vocant. Hic Modonam flumen et ad eius ostium Menapiam urbem statuit Ptolemaeus, quae ita suis nominibus exciderunt ut aliquid lucis in tantis tenebris elicere plane diffidam. Verumenimvero cum unum solummodo flumen hoc loco se effundit, quod comitatum quasi medium intersecat et nunc Slane dicitur, et ad eius ostium ubi stagnat urbs sit Germanico nomine Weisford, totius comitatus caput, et Slane Modonam et Weisford Menapiam fuisse confidentius coniectarim, eoque magis quod hoc nomen sit recentius, nimirum Germanicum, et ab illis Germanicis impositum qui Oustmanni Hibernis appellantur. Caeterum non primae magnitudinis urbs est, sed cum primis memoranda quod primum totius Hiberniae in Anglorum fidem, Stephanide duce fortissimo oppugnante, se contulerit, Anglorumque facta fuerit colonia, unde totus ager Anglis est refertissimus qui Anglorum antiquo vestitu ete idiomate etiamnum utuntur, ita tamen ut Anglo-Hibernice plane loquantur. Dermicius qui Anglos in Hiberniam vocavit hanc urbem et viciniam Stephanidi in perpetuum concessit, qui municipium iuxta incepit ad Carricke locumque natura munitum arte iuvit. Sed cum ille ius suum regi Henrico Secundo in manus tradidisset, in Richardum Penbrochiae comitem ille transtulit ut clientelari iure a se et regibus Anglis teneret, unde per comites Marescellos, Valentios e stirpe Gallica Lusigniana, et Hastingos ad Greios dominos de Ruthlin descendit, qui passim in antiquis chartis Weisfordiae domini nominantur, licet regnante Henrico Sexto Ioannes Talbot Salopiae et Weisfordiae comes semel in actis publicis nominetur. De hoc flumine habe hunc quanemcunque Nechami versiculum:

Ditat Eniscortum flumen quod Slana vocatur,
Hunc cernit Weisford se sociari sibi.

4. Eniscort enim municipium huic imponitur, et interius ad eundem Fernes dignitate episcopali solummodo clara, quam Giraldidae castro olim communierunt. Iuxta ultra Slanam agitant Cavenaghi, Donelli, Montaghi, O Moori Hibernici, ingenio turbuleni et inter eos Sinotti, Roches, Peppardi Angli. Cis Slanam nominatissimi sunt vicecomites Mont Garret, quorum primus fuit Edmundus Butler e iunioribus filiis Petri comitis Ormondiae, ab Edwardo Secundo eo titulo exornatus, eiusdemque cognominis alii plures, Devereux, Staffordi, Chevers, Whites, Forlongi, Fitz-Harris, Browni, Hores, Haies, Coddes, Mayleri angli seminis et sanguinis, ut ex plebe plerique.

CAUCI

AUCI, quae item gens erat maritima Germaniae proxime Manapios habitarunt, non eo intervallo quo in Germania dissiti. Horum fuit maritima illa regio quam O Toli et Birni Hibernicae familiae incolunt, homines scelere et sanguine pasti, quietis impatientes, et qui locorum praesidio freti, animo erga leges pervicaci, erga Anglos implacabili. Ad quorum audaciam comprimendam et legum authoritatem constabiliendam, ut hae regiunculae in comitatus formam redigerentur, sero per viros prudentissimos agitatum fuit anno MDLXXVIII, et in sex baronias limitibus constitutis descriptae, quae comitatum de Wicklo vel Arcklo constituerunt. Praecipui enim nominis hic locus est, castrumque comitis Ormondiae, qui se dominos de Arcklo inter titulos honorarios scribunt, sub quo fluvius ille qui Ovoca Ptolemaeo mare illabitur, et, ut habet Giraldus Cambrensis, non minus influentibus sinumque replentibus quam elapsis omnino marinis aquis, innatae dulcedinis saporem retinens, illibatum usque in ipsum mare impermixtas salsedine undas conservat

COMITATUS DUBLINENSIS,
THE COUNTIE OF DIVELIN

LTRA Caucos egerunt Eblani, ubi nunc comitatus Dublinensis, qui ab ortu mari Hibernico totus alluitur, ab occasu comitatu Kildariae definitur, ab austro regiunculis O Toolorum et Birnorum, et quas glinnes dicunt coniungitur, a septentrione comitatu Midiae et Nannu rivulo terminatur, gleaba ad fruges fertili, et quae laetissima profundit pabula, omnium animantium genere quae venatu et aucupio ad cibum capiuntur abundans, sylvis plerunque ita nuda ut cespite bituminoso vel fossili ex Anglia carbone plerunque utatur. In australi parte, quae incultior, et dorso satis nemoroso hinc inde exsurgit, cui valles glynnes appallatae subsident cavae et arboribus opacae, omnia infestant perniciosae duae tribus O Tooles et O Birnes. Glandilaugh episcopatus inter has valles cernitur, sed desolatus ex quo archiepiscopatui Dublinensi fuerit adiunctus. Caetera huius comitatus incolis et opidis sunt refertissima, provinciisque Hiberniae reliquis diviti cultu ac quodam peculiari nitore praecellit, et in quinque distincta baronias, scilicet Rathdown, Newcastle, Castle Knoc, Cowloc, et Balrody, quas tamen, quod velim, sigillatim percurrere non possum, cum earum metae sint mihi minime notae. Oram igitur tantum maritimam primum legam et deinde, ut fluminum decursus me ducunt, interiora invisam, nec enim ulla huius pars XX millibus passuum littore abest. Primo se exhibet hac in ora, ut a meridie incipiam, Wicklo, ubi portui angusto impendet rupes firmis moenibus inclusa pro castro, cui, ut nonnullis aliis huius regni castris, authoritate parlamentaria nemo nisi natione Anglus praefici possit constabularius, quia reipublicae malo Hibernici qui praefuerunt et male defenderant et incarceratos evadere quadam conniventia permiserant. De hoc portu audi Giraldum qui Winchiligillo vocat: Est portus apud Winchiligillo eo latere Hiberniae quo proximius Wallias respicit, qui in generali maris refluxu undas recepit influentes, in reversione vero fluctuum quas recoepit emittit, quumque iam sinum elapsis undis refluum mare deserit, per omnem tamen anfractum continua salsidine fluvius influens amaricatur.
2. New Castle, i. e. Novum Castrum, inde e colle mare prospicit, viditque pulvinos arenarios, The Grounds vocant, longo tractu praetentos, inter quos tamen et littus aqua septem orgiis alta perhibetur. Qua Bray fluviolus paulo superius mare subit, Old Court cernitur, possessio Wallensium sive Walshes de Caryckmain, quorum ut nobilitas antiqua, ita familia hoc tractu numerosa. Proximum huic est Powres Court, olim, ut ex nomine videre est, Poeriorum, amplum sane castellum donec Tederlachus sive Tirlaugh O Toole cum defecisset subrueret. A Braii ostio littus ut sinum admittit se inflectit, et ad ipsum cubiti flexum insulula S. Benedicti, quae ad archiepiscopum Dubliniensem spectat, obiacet. Hic sinus Dublin Haven dicitur, in quem Liffius aquas suas invehit nobilissimus huius comitatus fluvius, qui licet XV ab ostio millia passuum fonte suo effusus anfractuosis tamen ita se flexibus circunducit ut primum in meridiem per S. Patricii terram, inde in occasum, postea in septentriones comitatum Kildariensem perfundens, demumque in ortum conversus per Castle Knoc barioniam olim Terillorum, quorum haereditas per foemellas ad alios circa annum MCCCLXX devoluta, et per Kilmainam, quod olim fuit militum S. Ioannis Hierosolymis, nunc in secessum proregum conversum. Liffius hic proculdubio a Ptolemaeo memoratur, verum librariorum incuria suo loco exulat. Libnius enim fluvius eadem plane latitudine ad alteram insulae partem, ubi nullus eiusmodi fluvius, in Ptolemaei exemplaribus statuitur, sed de exilio, si placeat, ad suam Eblanam, iam postlimino redeat, et habeas, si placet, hosce Nechami de isto flumine versiculos:

Viscera Castle Knoc non dedignatur Avenliff,
Istum Dublini suscipit unda maris.

3. Ad septimum enim ab ostio milliare sedet quoam pro cunctis Hiberniae urbibus fama loquatur, urbs illa quam Ptolemaeus Eblanam dixit, nos Develin, Latini Dublinium et Dubliniam, Cambro-Britanni Dinas Dulin, Saxones olim Duflin, et Hibernici Belacleigh, id est Opidum super Crates, subiectis enim in palustri loco cratibus conditum affirmant, uti Hispalis Hispaniae, quam sic nominatam tradit Isidorus quod in palustri solo suffixis profundo palis locaretur. De vetustate vero Dubliniae quod dicam nihil certi occurrit, vetustissimam tamen esse Ptolemaei authoritas persuadet. Saxo Grammaticus Danicis bellis misere convulsam fuisse tradit, postea in Eadgari Anglorum regis potestatem devenit, quod diploma iam dictum confirmat. Deinde occuparunt Norwegi, unde in vita Gryffithi ap Cynan principis Walliae legitur Haraldum Norwegum cum maximam Hiberniae partem subiugasset Dubliniam condidisse. Hic Haraldus ille Harfager, id est Pulchricomus, primus Norwegiae rex videatur, cuius stemma sic deducitur in vita Gryffithi: Haraldo natus erat Auloedus, Auloedo alter Auloedus, illi Sitricus rex Dubliniae, Sitrico Auloedus, cuius filia Racwella mater erat Gryffith filii Conani qui Dubliniae in lucem aeditus regnante in Hibernia Therdelaco. Verum haec obiter. Dublinia demum in primo Anglorum adventu eorum virtuti concessit, et ab illis fortiter defensa est cum Ausculphus Dubliniensium princeps, et postea Gottredus rex insularum iam acriter undique adorirentur. Paulo post deducta huc ex Bristoliensibus colonia quibus hanc urbem (forte tunc incolis exhaustam) incolendam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas homines de Bristolia habet rex Henricus Secundus his ipsis quae protuli verbis concessit. Iam inde magis magisque effloruit, multisque trepidis rebus et angustiis praeclara suae fidei in Anglorum reges documenta dedit.
4. Regia haec Hiberniae urbs est, emporium nobilissimum et primae iustitiae forum, moenibus validum, aedificiis splendidum, civibus frequens. Urbem vocat antiquus scriptor nobilem populo, situ amoenimissimam, concurrentibus mari et flumine piscibus opulentam, commerciis famosam, planitie viridisnte affectuosam, glandiferis nemoribus consitam, ferarum lustris circumvallatam. Et de ea Guilielmus Neubrigensis: Divelina urbs maritima totius Hiberniae metropolis, portuque celeberrimo, commerciis et commeatibus nostrarum aemula Londiniarum. Situm habet amoenum inprimis et salubrem: ad austrum enim surgunt montes, ab occidente patent campi, ad ortum mare propinquum cernitur, Liffius fluvius ad boream defluens navibus stationem praebet securam. Ad flumen positi sunt kaii (quos nostri vocant), hoc est cancelli sive crepidines, quarum obiectu aquarum impetus cohiberi possit. Caiare enim apud veteres erat cohibere, coercre, compescere, quemadmodum a doctissimo Scaligero notatum est. Moenia hinc firmissima e lapide structili protenduntur (aggeribus etiam ad austrum munita) quae sex portis patent, longioribus inde procurrentibus suburbiis. Ad ortum porta est Dammensis, et iuxta castrum eminet regium, fossis, turribus, armamentario munitissimum, ab Henrico Loundres archiepiscopo circa annum MCCXX extructum. In orientali suburbio iuxta ecclesiam S. Andreae apostoli Henricus II Anglorum rex (ut refert Hovedenus) palatium sibi regium curavit erigendum miro artificio de virgis levigatis ad modum patriae huius constructum, in quo ipse cum regibus et principibus Hiberniae festum solemne die natalis domini tenuit.
5. Collegium hinc pulcherrimum e regione spectatur (quo loco olim Omnium Sanctorum monasterium visebatur) sanctae et individuae Trinitatis nomini consecratum, quod ad ingenia melioribus literis excolenda a foelicissimae memoriae Elizabetha regina academicis donatum privilegiis, insignique nuper instructum bibliothecam spem ostendit non exiguam ad Hiberniam (quo veluti ad mercaturam bonarum artium confluxerunt aliquando exteri) et religionem et politiores omnes disciplinas tanquam ad avitum hospitium postliminio reversuras. Quas Edwardo Secundo regnante Alexander Bicknor archiepiscopus Dublinensis, impetratis a pontifice Romano universitatis, ut vocant, privilegiis et institutis publicis praelectionibus revocare coepit, sed turbulenta quae subsequuta sunt tempora tam laudabile boni viri inceptum interruperunt.
6. Borealis porta ad pontem aperitur, opere arcuato e vivo saxo a rege Ioanne constructum, quae Oustmantowne, id est Oustmannorum Opidum cum urbe conungit. Hic enim Oustmannos, quos de Norwegia et insularum borealium partibus advenisse author est Giraldus circa annum salutis CIƆL sedes posuisse produnt annales. In hoc suburbio celebris fuit ecclesia S. Maria de Oustmanby (sic enim in charta regis Ioannis apellatur), domus etiam fratribus praedicatoribus fundata (Blackfriers ab illis dicata) ad quam fora regni iudicaria nuper translata sunt. Ad occidentalem urbis plagam sitae sunt duae portae, Ormondsgate et Neugate seu Nova Porta (quod publicum est ergastulum), quae ad longssimum suburbium ducunt, quod S. Thomae dicitur, euisdemque nominis magnificum coenobium (Thomas Court dictum) amplissimis olim reditibus a rege Henrico Secundo (ut caedam Thomae Cantuariensis archiepiscopi expiaret) fundatum et locupletatatum. Ad austrum porta patet Paulina, et quae a S. Nicolao nomen habet, ad Patricianum suburbum praebens aditum, in quo situm Dubliniensis archiepiscopi palatium Sancti Sepulchri nomine notum, templumque amplissimum S. Patricio sacrum, opere intestino, pavimentis lithostrotis, testudine e saxo concamerata, turrique praecelsa conspicuum. Quo primum tempore condita fuerint haec ecclesia incertum plane est. Gregorium Scotorum regem circa annum DCCCXC ad eam accessisse Scotica refert historia. Eandem postea a Ioanne Anglorum rege plurimum amplificatam, praebendariam primum instituit Ioannes Comynus Dubliniensis archiepiscopus (anno CIƆCXVI, confirmante illud Caelestino Tertio Romano pontifice), Henricus deinde Loundres eiusdem in Dubliniensi episcopatu successor personatuum dignitatibus (liceat enim hic fundatoris verba usurpare) auxit, et ad Sarisburiensis ecclesia immunitates, instituta et consuetudines approbatas conformavit. Nostris vero temporibus decanum, precentorem, cancellarium, thesaurarium, archidiaconos duos et praebendarios XXII sustentat. Unica quodammodo (ut amplissimum testimonium quod publica regni comitia illi perhibent non dissimulem) pia omnis et ecclesiasticae disciplinae atque ordinis in Hibernis lucerna ac lampas. Est et altera cathedralis ecclesia in urbis meditullio posita, quae S. Trinitati consecrata templum Christi communiter dicitur. De eius constructione in ecclesiae archivis ita legimus: Sitric rex Dublin filius Ableb comitis Dublin dedit S. Trintati et Donato primo episcopo Dublin locum ad aedificandam ecclesiam Sancti Trinitati, nec non aurum et argentum sufficienter ad aedificandam ecclesiam cum tota curia contulit. Factum hoc circa annum salutis CIƆXII, quo Sitricum Abloici filium (sic enim appellat) claruisse confirmat Lancarvanensis. Opus a Donato inceptum Laurentius Dubliniensis archiepiscopus, Richardus Strongbow comes Penbrochiae, vulgo Striguliae comes dictus (cuius monumentum ab Henrico Sidney prorege restauratum hic cernitur), Robertus Stephanides et Reimundus Giraldus perfecerunt. Ad australem ecclesiae partem praetorium e saxo quadrato consurgit, Tolestale dictum, ubi causae a praetore urbano cognoscuntur, frequentesque civium aguntur conventus. Immunitatibus etiam gaudet multis. Olim pro summo magistratu praepositum habuit, sed anno reparatae salutis MCCCCIX, ut maior et duo ballivi quotannis eligerentur concessit Henricus Quartus, utque gladius deauratus maiori in perpetuum praeferatur. Ballivos autem postea in vicecomites Edwardus Sextus commutavit. Nec quicquam deest quod in florentissima urbe desideres, nisi quod portui ita officit arenosus cumulus reciproco maris meatu in Liffii ostium aggestus ut navigiis maioribus nisi aestu accedente impar sit subvehendis. Haec de Dublinia, quorum plurima diligentiae et doctrinae Iacobi Usheri cancellarii ecclesiae S. Patricii, qui annos varia doctrina et iudicio longe superat, me debere agnosco.
7. De Roberto Vere Oxoniae comite quem rex Richardus Secundus in titulis honorariis elargendis profusus marchionem Dubliniae et postea Hiberniae ducem constituit, iam antea dixi, nec est cur hic repetam.
Ubi Liffius flumen in mare se condit, Houth mari fere circumfunditur, a qua nobiles de S. Laurence cognominati qui ibi habitant barones de Houth nominantur; rara felicitate quod tam longa serie (ab Henrici enim Secundi tempore genus repetunt) nullus, ut ferunt, fuerit laesae maiestatis reus, nullus in pupillari aetate relictus. Parumque hinc abest Malehid dominis suis Talbottis ex Anglia oriundis nobilitata.
Interius Dubliniensibus adiacet ad aquilonem Fingall, id est, si ex Hibernica lingua interpreteris, gens exterorum (Anglos enim Gall quasi exteros et Saissones quasi Saxones appellitant) cultissima regiuncula et quasi huius regni horreum, tantam frumenti vim quotannis suppeditat. Certatque quodammodo tellus cum agricolarum laboribus, quae alibi per hanc insulam neglecta et inculta de ignava incolarum desidia gravissime conqueri videtur. Disseminatae sunt passum per hunc comitatum clarissimae ex Anglica stirpe deductae familiae, scilicet praeter eas quas memini, Plunketti, Barnwelli, Russelli, Talbotti, Dilloni, Nettervilli, Holywoods, Lutterelli, Burnelli, Fitz-Williams, Gouldingi, Usheri, Cadlei, Finglasi, Sarfeldo, Blacknei, Crucei, Bathi, &c.
8. Haec summatim de Lagenia, quae non ulterius olim pertigit. Nescio an risu vel memoratu dignum sit quod Thomas Stuckeley cum famae, fidei, et fortunarum naufragium in Anglia et Hibernia fecisset, e laqueis legum elapsus eam gratiam apud Gregorium XIII pontificem Romanum multa pollicendo et magno venditando inierit ut ab ipso titulum marchionis Lageniae, comitis Weisfordiae et Caterlogh, vicecomitis Murrough, baronis Rossiae et Ydronae acceperit. Quibus titulus tumidus dum Hiberniam cogitaret in Africam digressus cum tribus regibus qui uno praelio occubuerunt vitae fabulam honesta catastrophe peregit.

Perge ad Meth