Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
ONSULTISSIMUM nunc videtur, priusquam reliquas Angliae partes aggrediamur, ad Walliam sive Cambriam antiquorum Britannorum etiamnum sedem paulisper digredi, nec hoc erit in mea opinione digredi, sed naturae ordinem recta sequi. Cornaviis enim proxima obtenditur, et quasi suo iure postulare videtur ut suo loco et ordine dicatur, maxime cum Britanni sive Walli eius incolae eodem sint nobiscum et nostrae
reipublicae nobiscum iam diu fuerint quasi insiti.
2. Walliam igitur, cuius nomen universam quondam trans-Sabrinam regionem complectebatur, nunc vero minus late patet. Tres olim populi insederunt, Silures, Dimetae et Ordovices. Hi enim non solum duodecim quas vocant Walliae comitatus, sed duos etiam illos trans-Sabrinos Herefordshire et Monmouthshire, qui Angliae comitatibus annumerantur, tenuerunt. Et ut a primis primum exordiar, Silures eas regiones ex Ptolemaei descriptione incoluerunt quae Wallis sua lingua uno nomine Deheubarth, id est Pars Australis, et novis hodie nominibus Herefordshire, Radnorshire, Brecknockshire, Monmouthshire, et Glamorganshire appellantur, in quibus et nominis Silurum nonnullae supersunt reliquae. Quod tamen ad nominis notionem attinet, nihil habeo quod cum gentis natura consonat. Quod ad originem vero spectat, ex coloratis vultibus, crinibus tortis, et positis contra Hispaniam, origine Iberos fuisse coniectavit Tacitus,
affirmat vero Florianus del Campo Hispanus, qui mirum in modum se torquet ut Siluras in Hispania inveniat, et nescio quid de Soloria et Siloria in Asturibus nobis obtrudit. Caeterum gens haec magno fuit (e Plinio enim et Tacito omnem South-Walliam occupasse videntur), aspera, valida, pugnax, servitutis impatiens, audaciae promptae, pervicacem vocant Romani, nec atrocitate nec clementia mutabilis, in quibus singulis nec adhuc degenerarunt posteri. Cum Romani imperitandi libidine eos adorerentur, Carataci regis virtute viribusque confisi, et Claudii Caesaris voce proritati, qui hos ita extinguendos dixerat ut olim Sugambri excisi fuerant, adeo difficili bello Romanos divexarunt, cohortibus auxiliaribus interceptis, legione cui Marius Valens praeerat fusa, et vastatis sociorum agris, ut P. Ostorius Britanniae propraetor his aerumnis fessus et confectus diem obierit, Veranius etiam qui sub Nerone praefuit hos frustra aggressus non quod habet Tacitus
illum modicis excursibus sylvas populatum esse, lege Siluras cum nostro eruditissimo Lipsio et verissime leges. Nec tamen consopitum fuit hoc bellum usque ad Vespasiani tempora. Tunc enim Iulius Frontinus eos subegit, et legionario milite cohibuit. Quod
vero quiddam e nostratibus illum in Crispinum Iuvenalis versiculum ad nostros Silures detorserit:
magna qui voce solebat
vendere municipes fracta de merce Siluros,
quasi nostri Silures capti vaenum Romae fuerint expositi; mea fide Germanum poetae sensum non expiscatus est. De piscibus illum, non de hominibus loqui, qui pensiculatius legerit facillime videbit.
EREFORDIENSIS comitatus sive Herefordshire, Britannis Ereinne, forma quasi circulari ab ortus Wigorniensibus et Glocestrensibus, a meridie Monumethensibus, ab occasu Radnoria et Brechinia, a septentrione Salopia definita, regio est, praeter amoenitatem, aut pascendis pecoribus aut alendis frugibus nusquam non mitissima et ab omnibus ad vitam necessariis instructissima, adeo ut secunda fertilitatis laude inter Angliae provincias acquiescere haud facile sit contenta. Ad quas etiam commoditates flumina accedunt eximia, Vaga sive Wye, Lugus, et Munow, quae cum floridissima prata et laetissima arva placide irrigaverint, demum confluunt et uno alveo Sabrinae aestuarium adeunt.
2. Munow vero ex Hatterell montibus, qui satis consurgentes instar cathedrae ad libonotum hunc agrum obvallant descendens, primum in austrum per eorum radices eluctatur ad Blestium, opidum ab Antonino eo situ et distantia locatum ut non possit non esse illud quod huic flumini appositum Britannis Castle Hean, i. e. Castrum Vetus, nobis The Old Towne vocitatur, viculus tenuis, sed cuius vetustati novum hoc nomen patrocinatur, utraque enim in lingua opidum sive castrum vetustum sonat. Proxime hoc Alterynnis aquis quasi insula amnica circumfunditur, quae antiqua sedes veteris et equestris familiae Sitsiltorum sive Ceciliorum, unde honoratissimus mihi patronus, omnibus virtutis, prudentiae, et noblitatis ornamentis instructissimus dominus Guilielmus Cecilius baro Burghlaeus et summus Angliae thesaurarius stemma duxit.
3. Ab hoc Munow in ortum conversus aliquandiu hanc regionem a Monumethensibus dirimit, et apud Mapharald sive Harold Ewias castrum Doro flumine augetur. Hoc castrum de Ewias dictum, ut ex regis Guilielmi Primi commentariis loquar, Aluredus de Marleberg refirmavit. Postea Haraldi fuit viri nobilis qui in argenteo clypeo areolam rubram inter res stellulas nigras interpositam gestavit, a quo Harold Ewias dici coepit, sed Sibylla eius proneptis et altera haeres coniugio ad dominos Tregor transtulit, a quibus demum ad dominos de Grandisono e Burgundia natos devenit, de quibus alibi.
4. Dorus autem illie qui a septentrione defluens per Snothill castrum et baroniam olim Roberti Chandos, ubi nobile marmor exciditur, convallem mediam secat, quam a flumine Diffrin Dore vocant Britanni. Angli vero, ut vim verbi exprimere viderentur, The Gilden Vale, id est Vallem Auream sive Auratam nominarunt, quo nomine ab auream, opulentam hubertatem neutiquam indigna censeatur. Colles enim quibus includitur utrinque sunt sylvis amicti, sylvis subsunt utrinque arva, arvis floridissima prata, et in medio fluvius limpidissimus interlabitur, cui monasterium elegans a Roberto domino de Ewias impositum, quod nobilium huius agri quasi commune fuit sepulchrum.
5. Ab hac valle per huius agri quae ad ortum divergit Irchenfeld in censuali Guilielmi Primi libro Archenfeld dicitur, quam a Danis anno DCCXV ferro flammaque vastatam capto Calmaco episcopo Britanno produnt nostri historici. In hac Kilpec castrum floruit, sedesque fuit noblis familiae Kilpecorum, quos primis Normannorum temporibus honorarios fuisse regum Angliae milites perhibent nonnulli. Quibus etiam ego facle credam. Edwardo Primo regnante hic habitavit Robertus Wallerond, cuius nepos Alanus Plugenet baronis dignitate claruit. In hac etiam Arcenfeld (ut in libro censuali legimus) quidam proventus uni et alteri presbytero veteri instituto assignati erant, ea lege ut pro Angliae regibus legationes in Wallia obirent, atque ut ex eodem libro loquar, Viri de Archenfeld, cum exercitus in hostem pergit, per consuetudinem faciunt Avantward, et in reversione Rereward.
6. Ut Munow inferiorem huius agri partem perstringit, sic mediam Vaga sive Wy cursu admodum arcuato intersecat, ad quem in ipso limite occiduo Clivus Fortis, vulgo Clifford castrum adsidet, quod Guilielmus Fitz-Osborne Herefordiae comes in Wasta sua (ex Guilielmi Normanni censuali libro loquor) aedificavit, sed Radulphus de Totenaio tenuit. Postea ad Walterum filium Richardi Puntii Normanni devenisse existimatur, ille enim de Cliffordia cognominatus erat, et ad eum illustrissima Cliffordorum Cumbriae comitum familiae ortum suum vere retulit. Edwardi vero Primi temporibus
Ioannes Giffard tenuit, qui Walteri Cliffordi duxit haeredem. Inde Vaga tortuosus volvitur per Whitney, quae suo nomine familiam claram insignivit, et Bradwardin castrum, unde ortum et nomen Thomas ille Bradwardinus archiepiscopus Cantuariensis habuit, qui ob multiplicem et abstrusam eruditionem eo aevo Doctor Profundus appellatus, demumque Herefordiam huius comitatus caput accedit.
7. Quousque pertigerit illa regiuncula Arcenfeld nescio, verum affinitas inter haec nomina Ereinuc, Arcenfeld, Ariconium opidum, cuius hoc tractu meminit Antoninus, et Haereford sive Hereford, quae nunc urbs est comitatus prima, in eam me sententiam paulatim perduxerunt ut existimem haec singula ab Ariconio deducta. Nec tamen unum idemque Ariconium et Herefordiam existimo, sed uti Basilea Germaniae Augustae Rauracorum, et Baldach Assyria Babyloniae nomen sibi vindicavit, quod haec ex Babyloniae, illa ex Augustrae ruderibus originem duxit, sic Hariford nostra (ita enim vulgus appellat) et nomen et ortum a vicino Ariconio, ut mea fert opinio, repetit, quae nullam hodie integram opidi faciem habet, terrae moto, ut ferunt, conquassata. Nominis tantum umbram retinet, Kenchester nuncupata, et moenium minas aliquas ostendit quas Kenchester Walles dicunt, ad quae lapides tessellati, lateres Britannici, Romanorum numismata &c. saepe eruuntur. Herefordia vero proles, quae expressius eius nomen gerit, ad ortum vix tribus milliaribus Italicis abest, pratis gratissimis et arvis uberrimis intersita, fluminibus fere incincta, ad septentrionem et occasum anonymo, ab austro Vaga, qui e Wallia huc accelerat. Adulta Saxonum heptarchia primum emicuisse creditur ab Edwardo Seniore, ut scribunt aliqui, constructa, nec sane antiquor de ea facta est mentio. Britanni etenim priusquam Herefordiae nomen innotuit, locum Trefawitha fagis et Henford a via antiqua, ipsique Saxones Fernleg a filicibus dixerunt. Incrementa, ni fallor, maxima religione et Ethelberti Orientalium Anglorum regis martyro accepta ferat. Qui cum nuptia filiae Offae regis Merciorum ambiret,
a Quendreda Offae uxore, quae potius Orientalium Anglorum imperium quam honestam filiae conditionem captavit, ex insidiis nefarie sublatus, martyrumque catalogo insertus, templum hic sibi habuit a Milfrido regulo extructum, quod episcopali statim condecoratum dignitate in summam crevit opulentia, munificientia primum Merciorum, inde Westsaxonum regum. Hos enim demum hac urbe potitos e Malmesburiensi colligitur,
ubi scribit Athelstanum Visisaxonem Walliae regulus hac in urbe eo adegisse ut sibi vectigalis nomine (praeter canes venaticos et accipiteres) singulis annis XX libras auri, CCC argenti pensitarent. Integra, quod legi, semper usa est haec fortuna, praeterquam anno domini MLV quo Guffinus South-Waliae princeps et Algarus Anglus seditionem in Edwardum Sanctum sive Confessorem concitantes, cum Radulphum comitem fugassent, urbem diripuerunt, templum deleverunt, et Leofgarum episcopum captivum abstraxerunt. Sed Haraldus statim, compressa eorum audacia, Vallo, ut habet Floriacensis,
lato et alto munivit. Hinc in Pontificibus scripsit Malmesburiensis, Herefordia non grandis civitas, quae tamen fossatorum praeruptorum minus ostendit se aliquid magnum fuisse, et ut in censuali regis Guilielmi Primi libro habetur, erant tantum CIII homines intra et extra murum. Normanni postea ad orientalem templi partem secundum Vagam castrum erexerunt maximum et munitissimum, opus, ut ferunt nonnulli, comitis Milonis, quod nunc vetustate victum ruinam agit. Moenibus deinceps urbem obsepserunt. Reinelmus episcopus, regnante Henrico Primo, speciosum hoc, quod nunc cernitur, templum posuit, successoresque adauxerunt, adiuncto collegio nitido et pulchris praebendariorum aedibus. Nam praeter episcopum qui CCCII ecclesiis praeest, sunt in hac ecclesia decanus, archidiaconi duo, praecentor, cancellarius, thesaurarius, et praebendarii XXVIII. In templo praeter episcoporum nulla fere monumenta vidimus, Thomam vero Cantelupum episcopum nobili loco natum mausolaeum habuisse accepimus, qui ob sanctitatem inter divos relatus parum abfuit quin pietatis opinione regio martyri Ethelberto praluxerit. Huius situm longitudine XX gradibus XXIIII scrupulis, latitudine XII gradibus VI scrupulis dimetiuntur geographi.
8. Vix tertium hinc milliare confecit Vaga quum Lugi fluminis aquas intercipit, qui e Radnoriae montibus praecipitatus hanc regionem ob occasu solstitiali ad ortum brumalem silens interlabitur. In primo ingressu longius aspicit Brampton Brian castrum quod familia insignis hinc dicta de Brampton, in qua usitatissimum erat praenomen Brianus, perpetua successione ad Edwardi Primi tempora tenuit, tunc vero per haeredes foemellas as Richardum Harlaium devenit. Propius vero Wigmore videt,
Saxonice Wyngingamere, olim ad Edwardo Seniore restauratum, postea a Guilielmo comite Herefordiae castro munitum in Vasta terra (sic legitur in censuali Angliae libro) quae vocabatur Marestun, quod Ranulphus de Mortimer tenuit, a quo illi de Mortimer qui postea comites marchiae progerminarunt, de quibus plura in Radnorshire. Ad tertium milliare alterum vicinum est castrum Richards Castle dictum, primum Sayorum, inde Mortumariorum, et postea Talbottorum possessio. Per Ioannis Talbotti filias tandem divisa est haereditas inter Guarinum Archdecun et Matthaeum Gurnay. Sub hoc natura, quae nusquam magis quam in aqua miraculis ludit, fonticulum eduxit pisciculorum (vel ut alii putant ranularum), ossiculis semper scatentem, quamvis subinde exhauriantur, unde Bone Well vocitatur. Nec procul Croft Castle locatur clarae et perantiquae equestris stripis Croftorum possessio. Inde Vaga Lemster adit, quod etiam Leonminster et Leonis monasterium dictum a leone per quietem viso somniarunt nonnulli, Britanni autem Lhanlieni vocant, quod cum monialium fanum denotet, et monialibus hic templum Merewalcum regem Mercium posuisse constet (quod postea cella monasterii Readingi), aliam originem indagare quid aliud esset quam ventos venari? Nec desunt tamen qui a lino deducunt, quod hic nascitur laudatissimum, sed praecipua hodie gloria est a lana in circumvicinis agris (Lemster Ore vocant), cui (excepta Apula et Tarentina) palmam deferunt Europaei omnes. Frumento item adeo est foelix, et pano e purissimo polline, ut huius panis et weableia potus (opidum hoc familiae nobilissimae D’ Eureux) in proverbium. Has Lemsteri dotes, et inde forum frequentissimum Herefordia et Wigornia nimis intuendo eo invidiae processerunt ut, regia authoritate intercedente, statum mercatus diem mutare coegerunt, suam infrequentiam ex huius frequentia subinde causantes. Nec de Lemster aliud iam memoriae occurrit, nisi quod Guilielmus Breosa Berchinae dominus cum a Ioanne rege defecisset, iniecto igne deformaverit. Webleia vero illa interius situm habet, et baronia fuit Verdonorum, quorum primus Angliam cum Normannis ingressus est Bertramus de Verdon, cuius posteri ex nuptiis cum altera harede Lacyorum de Trim in Hibernia, constabularii Hiberniae aliquandium fuerunt haereditarii, possessiones autem per filias devolutae sunt tandem ad Furnivallos Burghersh, Fererarios de Groby, Crophull, et a Crophullis per Ferrarios de Chardly ad D’ Eureux comites Essexiae. Webleiae magis ad occasum vicina sunt Huntingon castrum Bohunorum Herfordiae et Essexiae comitum, Kinnersley antiquae familiae De la Bare, et Erdsley, ubi diu habitavit clara et vetusta familia Baskervillorum, clarorum virorum et equitum auratorum olim admodum foecunda, qui e nepti Gunorae celeberrimae illius heroinae Normannicae genus repetunt, et olim in hoc comitatu et vicino Salopiensi floruerunt, tenueruntque, ut obiter adnotem, hamelettum de Laton in capite, ut de honore de Monte Gomeri per servitium dandi regi unam sagittam barbatam quoties rex venerit in partes illas ad fugandam in Chacce de Cornedon.
9. Lugus iam ad Vagam primum per Hampton, ubi aedes posuit perpulchras (quas nunc Coningesbeii clari in hoc tractu nominis iam aliquandiu incoluerunt) Roulandus ille Lenthall qui regi Henrico Quarto a synthesi vestiaria, unam haeredum Thomas comitis Arundelliae duxerat. Inde per Marden et Southton sive Sutton properat, quorum hoc tenues reliquias palatii Offae ostendit, quod Ethelberti caede infame fuit, istud Etheldberti tumuli qui diu inglorius hic iacuerat priusquam Herefordiam transferetur celebre habetur. Prope autem confluentes lugi et Vagae ad ortum collis quem Marcley hill vocant, anno salutis septuagesimo quinto supera millesimum quingentesimum, quasi somno solutus consurrexit, et triduum se immanissimam molem propellens horrendo reboans mugitu, et oboia quaeque prosternens in superiorem locum magna cum admiratione se promovit, eo terraemotus genere, ut iudico, quod physici brasmatiam vocant. Nec ab hoc longe distat etiam ad ortum sub Malvernicis collibus, qui orientalem agri partem hoc in loco terminant, Ledbury notum opidum Leddeno flumini adpositum, quod Edwinus Saxo vir potens ecclesiae Herefordensi donavit, eo quod S. Ethelberti precibus se paralysi liberatum sibi persuaserit. De vallo militari in colle proximo non est cur loquar, cum in hoc tractu, qui limitaneus erat et belli area primum inter Romanos et Britannos, postea inter eosdem et Anglos, eiusmodi plurimis in locis occurrant. Sed Vaga, Lugo iam recepto, plenus obliquior devolvitur primum per Holme Lacy habitationem antiquae et celebris familiae de Scudamore, cui multum dignitatis accessit per nuptias cum haerede e prosapia de Ewias in hoc agro, et Huntercombe &c. alibi. Hinc decurrit Vaga inter Rosse fabros ferraris notum, et Wilton e regione, castrum antiquissimum famliae Greiorum, unde eius cognominis tot heroes originem traxerunt. Conditum hoc fuisse ferunt ab Hugone de Longo Campo sive Longchamp. Sed Ioannem regem Wilton cum castello Henrico de Longocampo dedisse e tabulis publicis constat, et per nuptias Guilielmo Fitz Hugh et itidem non longo post tempore Reginaldo Greio (regis Edwardi Primi temporibus) obvenisse. Iam cum paulo inferius Goderici castrum a Ioanne rege Guilielmo comiti marescallo donatum, postea Talbottorum sedem primariam Vaga salutarit, Monumethenses petit et Herefordensibus valedicit.
10. Elanguente iam Anglorum imperio praefuit huic agro comitatus officialis titulo Radulphus Gualteri Medantini filius ex Goda Edwardi Confessoris sorore, quem Normanni hoc honore exuerunt, cui suffecerunt Guilielmum filium Osberni de Crepon sive, ut Normanni vocarunt, Fitz-Osbern, Normanniae ducibus arctissima propinquitate coniunctum. Huic in bello Flandrico perempto successit Rogerus eius filius de Britolio dictus, qui sine prole legitima proscriptus obiit. Stephanusque rex Roberto le Bossu comiti Lecestriae ex Emma haerede Britolii nato reddidit haereditarie (ex ipso autographo loquor) burgum Hereford, et castellum et totum comitatum de Herefordshire, verum frustra. Matilidis enim Augusta sive imperatrix quae cum Stephano de hoc regno contendit Milonem Gualteri constabulari Glocestriae filium eo honore auxit, Angliaeque constabularium fecit. Illum tamen acceptis his honoribus postea exuit Stephanus. Huic Miloni quinque nati sunt filii, Rogerus scilicet, Walterus, Henricus, Guilielmus, et Mahal, viri egregii, qui intempestiva morte singuli extincti, cum praeter Guilielmum inter alia dedit Motum de Hereford cum toto castello et tertium denarium reditus placitorum totius comitatus Hereford, unde fecit eum comitem. Verum Rogero defuncto, si fides Roberto de Monte adhibeatur, rex idem comitatum Herefordiae sibi retinuit. Harum sororem natu maximam Margaretam Humfredus Bohun tertius eius nominis in uxorem accepit,
eiusque posteri Angliae fuerunt constabularii, scilicet Humfredus de Bohun quartus, Henricus eius filius, cui Ioannes rex concessit viginti libras de tertio denario comitatus Hereford annuatim percipiendas, unde eum fecit comitem. Hic duxit sororem et haeredem Guilielmi de Magnavilla comitis Essexiae, obiitque anno quarto regis Henrici Tertii. Humfredus quintus eius filius, qui etiam comes Essexiae, cui natus Humfredus sextus, qui ante patrem obiit, cum prius tamen genuisset Humfredum septimum ex filia et una haeredum Guilielmi Breos domini Brechiniae, Humfredus octavus eius filius occisus fuit ad Burrobrig, cum uxor eius Elizabetha filia regis Edwardi Primi, vidua comitis Hollandiae, illi peperisset prolem numerosam, Ioannem scilicet Bohun, Humfredum nonum utrumque comitem Herefordiae et Essexiae sine prole defunctum, et Guilielmum comitem Northantoniae, cui Elizabetha soror et una haeredum Aegidii domini Badlesmer peperit Humfredum Bohun decimum et Bohunorum ultimum comitem Herefordiae, Essexiae, Northantoniae, et Angliae constabularium, qui duas filias reliquit Aeleonoram coniugem Thomae Woodstochii ducis Glocestriae et Mariam nuptam Henrico Lancastrio comiti Derbiae, qui Herefordiae dux creatus, et postea rex Angliae inauguratus. Deinde vero comitis Herefordiae titulo usi sunt Staffordi Bucchinghamiae duces, qui nati ex Thomae Woodstochiae, quae postea renupta domino Bourchier dicto comiti de Ew. Nostra vero memoria Edwardus Sextus Gualterum D’ Eureux, qui a Bohunis per Bourgchieros
ortus, vicecomitis Herefordiae titulo insignivit, eiusque e filio nepotem, postea etiam Essexiae comitem serenissima regina Elizabetha creavit.
Continentur in hoc comitatu paroeciae 176.
![]()
EREFORDENSIBUS annectitur ad occasum aestivalem Radnorshire, Britannice Sire Maiseveth, forma triquetra, quanto magis in occasum protenditur, in angustum magis magisque contracta. Ad austrum vaga fluvius Brechnochienses discludit, ad septentrionem adiacent Montgomorienses. Pars eius orientalis et australis cultior, reliqua montibus asperior vix ullo culto mitescat, sylvis tamen satis vestita, profluentibus irrigua, et stagnis alicubi aspersa.
2. Illustrant orientale latus, praeter alia limitaneorum ducum castra suis iam ruinis vere involuta, Castle Paine a Pagano Normanno extructum denominatumque, et Castle Colwen quod, nisi me fallo, olim Castrum Matildis in Colewent dictum. Illud enim admodum celebre, iurisque Roberti de Todeneio viri praenobilis regnante Edwardo Secundo. Creditur ante ad Breosos Brechiniae dominos spectasse, et a Matilde de S. Valerico foemina procacissima uxore Guilielmi Breosi qui rebellem animum in regem Ioannem induit nomen sumpsisse.
Quod a Wallis dirutum, rex Henricus Tertius de lapide et caemento eleganter anno CIƆCCXXXI reaedificavit. Sed praecipui nominis est Radnor praecipium totius pagi opidum, Britannice Maiseveth, pro regionis more culmeis tectis satis elegans. Moenibus autem et castro quondam tutum fuit, sed postquam Oeneus ille Glendowerdwy seditiosus succendisset, sensim extenuatum elanguit, eodem fato quo mater sua Old Radnor, id est Vetus Radnor, Britannice Maiseveth Hean, et ab aedito situ Pencrag, quam regnante Ioanne Rhesus Gruffini filius igni dederat. Si hanc Maiseveth fuisse Magos urbem dixero, quam Antoninus Magnos vocare videtur, ubi (ut est in Notitiarum Libro) praefectus militum Pacensium sub Britanniarum duce Theodosii iunioris temporibus egit, a veritate, opinione certe mea, fortasse etiam aliorum, non descivero. Huius enim tractus incolas Magesetas vocatus, comitesque Masegetenses et Magesetenses apud mediae aetatis scriptores legimus, distantiaeque ratio cum a Gobannio sivi Abergevenny, tum a Brangonio sive Vigornia vix tantillum ab Antonini dimensione discrepat. Vix tribus hinc ad ortum milliaribus Prestaine, Britannice Lhan Andre, id est Andreae Fanum, cernitur, quod e minimo viculo avorum memoria, opera Martini episcopi Menevensis in forum adeo celebratum et in eam elegantiam emicuit ut Radnoriam hodie quodammodo obscuret. A quo etiam vix quatuor millia passuum abest Knighton Praestaniae aemulum, Britannis, ut accepi, Tebuclo pro Trefyclaudh, a fossa subiecta quam mirando opere ad disiungendos Britannos a suis Anglis Offa Mercius per hanc a Devae ostio usque ad Vagae per LXXXX plus minus mille passus duxit. Unde Claudh Offa, id est Offae Fossa, Britannice vocatur. De qua in Polycratico suo Ioannes Sarisburiensis,
Haraldus legem statuit ut quicunque Wallorum citra terminum, quem eis praescripsit, fossam scilicet Offae, cum telo inveniretur, ei ab officialibus regiis manus dextra praecideretur.
3. Post
hoc quicquid ad occasum e sepentrionalem limitem adiacet, magna ex parte effoetum et ieiunum, incolis Melienith vocatur, eo quod montes flavescant. Castrorum tamen plurima vestigia ostendit, praecipue vero Kevenles et Tinbod, quod acuminato colli affixum Leolinus Walliae princeps anno MCCLX evertit. Haec Melienith ad Vagam usque pertingit, qui occiduum agri angulum transversum secat, et occurrentibus saxis fractus, subito solo destitutus praeciptatur. Unde loco Raihader Gowy nomen, id est, Vagae Catarractae, et nescio an inde hoc nomen Radnor primum universo agro, deinde primario opido excuderint Angli. Castrum erat ad has catarractas quod Rhesum Suthwalliae principem sub Richardo Primo restaurasse legimus. Iuxta vasta est quodammodo solitudo itinerum anfractibus et montium horrore pene formidolosa, in quam, utpote tutissimum perfugium se subduxit pestis ille patriae Vortigernus, cuius damnatam Britanni velint memoriam, cum, invocatis in hanc insulam Anglo-Saxonibus et sua ipsius filis horrendo incestu sibi in uxorem accepta, nefariorum scelerum magnitudinem sera aestimatione perspexisset. Sed numinis telo volante, vindice igne coelitus demisso cum urbe sua Caer Gourtigern quam in praesidium sibi construxerat, deflagravit. Nec procul hinc quasi hoc fati fuisset, non solum iste Vortigernus ultimus e Britannico sanguine Britanniae monarcha, sed etiam ultimus e Britannico genere Walliae princeps Leolinus ex insidiis interceptus anno reparatae salutis MCCLXXXII fatum complevit. Caeterum a Vortigerno regiuncula illa Guortigermaur Ninno dicitur, necdum nomen intercidit. Urbis vero ne memoria quidem nisi ex scriptoribus superest. Sunt qui existimant Guthrenion castrum ex eius ruderibus extitisse, quod anno MCCI Walli in invidiam Rogeri de Motuormari solo complanarunt. Guarthenion etiam haec regionis pars olim vocabatur, ut author est Ninnius, qui scripsit Vorgiternum illum cum aperte et acriter a Germano illo Sancto admoneretur, non modo animum ad Dei cultum a vitae pravitate non convertisse, sed etiam calumnias in sancitissimum virum contersisse. Quapropter Vorgimerus Vortigerni filius (ut inquit Ninnus)
pro illata a patre suo S. Germano calumnia terram ipsam in qua episcopus opprobrium tale sustinuit in aeterum suam fieri sanxit, unde et in memoriam S. Germani Guarthenian nomen accepit, quod Latine sonat calumnia iusta retorta.
4. Mortuomarii sive de Mortuomari, qui Anglis Mortimers dicti,
a nepti Gonorae uxoris Richardi primi ducis Normanniae oriundi, primi Normannorum magnam huius regiunculae partem fuso Edrico Sylvatico Saxone sibi devicerunt. Cumque longo iam tempore inter omnes in hac regione emicuissent, tandem rex Edwardus Tertius circa annum salutis MCCCXXVIII Rogerum de Mortuomari dominum de Wignor huius limitis Wallici vel (ut vulgo loquuntur) marchiae comitem creavit, qui statem morte mulctatus, sententiam in eum lata quod in rempublicam insultaverat, Scotis in Anglici regni fraudem faverat, apud regis matrem familiarius egerat, et Edwardo Secundo regis patri exitium comparaverat. Huic natus erat e Ioanne de Ienevill,
quae opimos reditus attulit cum in Hibernia tum Angla, Edmundus qui paterni sceleris poenas luit et patrimonio et comitis titulo exutus. Rogerus tamen eius filius in integrum erat restitutus, titulum comitis marchiae recepit, et ordinis Garterii in prima institutione socius electus. Hic ex Philippa de Monteacuto Edmundum marchiae comitem progenuit, ille vero Philippam Leonelli ducis Clarentiae regis Edwardi Tertii filii tertiogeniti unicam filiam in uxorem duxit, unde Ultoniae in Hibernia comitatus et dominium de Clare accessit. Huic in Hibernia, cui magna cum laude praefuit, defuncto successit filius Rogerus marchiae et Ultoniae comes, quem rex Richardus Secundus regni successorem designavit, utique materno iure haeredem proximum. Verum ille rege Richardo superstite morte sublatus, Edmundum et Annam liberos reliquit. Edmundus, cuius potentia et regii sanguinis claritas suspectior erat Henrico Quarto, qui regnum occuparat, ab eo periculis obiectus captusque ab Oweno Glendour rebelle, animi aegritudine confectus expiravit, Anna sorore haerede relicta. Annam vero matrimonio Richardus Plantagenet Cantabrigiae comes sibi iunxit, cuius iure eius posteri marchiae fuere comites regnumque vendicarunt, quod tandem etiam consecuti sunt (ut alibi dicemus), Edwardusque Quartus filium suum primogenitum Walliae principem et Cornwalliae cum &c., etiam comitem Marchiae in honoris accessionem creavit. Radnoriae autem titulum nullus, quod sciam, seorsim gessit.
Paroeciae in hac sunt 52.
ADNORIAE subiungitur ad austrum Brechinia, Britannice Brechineauc, Anglice Brechnockshire, a Brechanio principe sic dicta, ut existimant Walli, quem numerosam et sanctam prolem, viginti quatuor scilicet filias omnes sanctas, suscepisse ferunt. Haec multo est Radnoria amplior, sed in montes densius consurgit, convallibus tamen passim foecundis. Ab ortu Herefordia, ab austro Monumuthia et Glamorgania, ab occasu Caermardinia terminatur. Verumenimvero cum ad hanc provinciolam describendam nihil inveniri potest quod non diligentia Girardi Cambrensis, qui hic ante quadringentos annos archidiaconum egit praerupuerit, mihi aliquantisper tacere et illum cum suo stilo in partem vocare operaepretium videatur.
2. Brechiniauc (inquit ille in Cambriae Itinerario)
terra est satis abundans grano, et si quis est defectus ex Anglicanae vicinitatis copia affatim suppletur, pascuis et sylvis feris et armentis terra foecunda, fluvialibus quoque piscibus abundat quos hinc Osca, inde Vaga ministrat, salmonibus enim et trutis utraque, sed plus egregiis, quos umbras vocant, Vaga foecundus est. Montibus excelsis praeterquam a borea undique concluditur, a Zephyro montana de Canterbochan, ab austro montes habens meridionales, quorum principalis Cadier Arthur dictus, id est Cathedra Arthur, propter gemina promontorii cacumina (est enim δικέρατος) cathedrae modum prae se ferentia. Et cum in alto cathedra et in arduo sita est, summo et maximo Britonum regi Arthuro vulgari nuncupatione est assignata. In excelso huius montis vertice fontis ebullit scaturigo. Est autem fons in putei
modum altus, sed quadratus, nullum ex se rivulum faciens, in quo tamen truta inveniuntur. His igitur obstaculis ad meridiem oppositis, a Phoebeio patriam fervore frigidior aura defendit, et insita quadam aeris salubritate temperatissimam reddidit. Ab euro vero Talgar et Ewias montana praetendit.
3. A boreali autem parte, ut dixit ille, apertior est et planior, qua a Ragnoria Vaga flumine discluditur, cui duo incumbunt opida sua antiquitate nota, Buelth scilicet et Hay, Buelth sylvis et situ amoenum, castro etiam munitum, sed recentiori a Breosis scilicet et Mortuomariis, cum vetustius deiecisset Rhesus Gruffini filius. Nunc fori frequentia, olim sua dignitate celebre fuisse videtur, quod eius situm e coelestibus observavit Ptolemaeus, cui eodem nomine Bulleum Silurum dicitur. Ab hoc regio circumvicina aspera et montana, Buelth dicitur, in qua cum Saxones iam insulam persultarent et Vortigernus in has partes secederet, Pascentius eius filius rerum potitus est, permittente Aurelio Ambriosio, ut author est Ninnius,
qui in Mirabilibus suis nescio quid hic admiratione suspiciendum prodit de cumulo lapidum in quo vestigium canis Arthuri extaret. Hay autem, Britannice Trekethle, id est Opidum in Coryleto, ipsa agri extremitate proxime Herefordiam Vagae assidet, Romanis, ut videtur, nota, quorum numismata saepius effodit, montiumque ruinas ostendit. Nunc vero quasi confecta profligatissimi rebellis Oeni Glendowerdwy furores conqueritur, qui cum per has regiones grassaretur scelerate succendit.
4. Ut iste Vaga borealem agri partem alluit, ita Isca sive Osca eximius item fluvius meridiem percurrit, qui e Nigro monte proruens presso in solum alveo praeterit Breknock primarium agri opidum in eius fere umbilico positum, quod Britanni Aber Hodney vocant, quia Hodneius et Isca eo loci aquas commisceant. Hoc Romano seculo fuisse habitatum e Romanorum Caesarum nummis subinde erutis apparet. Bernardus de Newmarch, qui hanc regiunculam devicit, castrum amplum posuit quod Breosi et Bohuni instaurarunt, patrumque memoria rex Henricus Octavus collegiatam ecclesiam XIIII praebendariorum (in Dominicanorum coenobio) constituit, quam ab Aberguilly in Maredunensi agro huc transtulit.
5. Duobus hinc ad ortum milliaribus lacus diffunditur, quem Britanni Linsanethan et Linsavathen, id est Lacus Stagnans, Giraldus Clamosum vocat quod horrendo strepitu tonitrua ementitur quoties in eo glacies resolvitur, Angli Bracknockmere appellant, duobus millibus passuum longitudine, nec minus latitudine patet, lutris, perchiis, tincis et anguillis, quas naviculis vitilibus piscantes capiunt feracissimus. Levenus fluviolus hunc invectus inconfusus faciem suam servat, et quasi odio mixturam refugiens, quod colore ostendit, hospitales suas aquas non largiores quam intulerit evehere creditur. Fama inter accolas longo iam tempore obtinuit, ubi nunc lacus et urbem olim fuisse, quae terrae motu absorpta locum aquis fecerit. Et in argumentum, praeter alia, vocant quod omnes publicae huius agri viae ad hunc undiquaque ducant. Quod si verum sit, quam aliam urbem ad Leveney flumen existimes quam Loventium, quam hoc tractu collocat Ptolomaeus et nusquam nunc mihi sedulo indaganti vel e nomine vel situ vel ruderibus comparare potest?
Bricenaumere (quod mihi fere exciderat) hunc lacum Marianus vocare videtur, qui prodit Edelfledam Merciam anno 913 Britonum terram intrasse ad expugnandum arcem apud Bricanaumere, ibique uxorem regis Britonum cepisse. An haec arx fuerit ipsa Brecknocke aut castrum Dinas quod huic impendet in rupe, quae quo magis excelsa surgit exilior evadit, non liquido constat. Blean Leveney vero castrum vicinum caput baroniae fuisse quam tenuit Petrus filius Herberti filii Herberti domini de Deane Forrest ex Lucia filia Milonis comitis Herefordiae ex archivis regiis in confesso est.
6. Regnante Guilielmo Rufo, Bernardus de Novo mercatu sive Newmarch Normannus, vir animi consiliique plenus, conscripta non parva Anglorum et Normannorum manu primus hunc agrum aggressus difficili bello a Cambris extorsit, munimenta construxit, commilitonibus, inter quos praecipui erant Aubraei, Gunteri, Haverdi, Waldebeosi, et Prichardi, agros et praedia assignavit, utque grado certo et confirmato inter infensos Cambros consisteret, Nestam Gruffini principis filiam in uxorem accepit. Quae mulier proiectae et vindicis audaciae tam se existimatione quam filium patrimonio spoliavit. Cum enim Mahel filius Bernardi unicus nobilem adolescentulum, quocum illa stupri consuetudinem haberet, duriuscule exagitaret, illa, ut inquit poeta,
iram atque animos a crimine sumens, iureiurando conceptis verbis coram rege Henrico Secundo contestata est Mahelem filium ab ipsa ex adultero susceptum et non a Bernardo natum, unde, Mahele excluso, Sibylla eius soror patrimonium illud lautissimum adiit, virumque suum Milonem Herefordiae comitem eodem locupletavit Postquam autem quinque Milonis filii improles obiissent, haec Brechinia Bertae eius filiae in hareditate partienda cessit, quae ex Philippo de Breos suscepit Guilielmum de Breos dominum Brechinia, cui seditiosum ingenium et procax uxoris lingua miserarium molem attraxit. Cum illa intemperantior linguae froena in contumelium regis Ioannis laxasset, rex a Guilielmo marito, qui sibi in aere erat maximo, acerbius aes illud exegit. Ille autem non solvendo, saepius praevaricatus, tandum tria castra, Haiam scilicet, Brecknock et Radnor, regi in pignora tradidit. Quae mox tumultuaria conscripta manu ex improviso invasit et caesis praesidiariis extorsit, Lemster opidum incendit, caede, sanguine, et agrorum depredationibus grassatus, nihil non facit qod rebelles assolent. Sed regiis insequentibus se cum suis in Hiberniam subduxit, cum regis hostibus consilia sociavit, simulate tamen quasi se submissurus fide data regem profecturum in Hiberniam accessit, multaque pollicitus, novas denuo turbas in Wallia dedit, sed solum vertere tandem coactus in Gallia exul obiit, uxor vero capta fame malorum extrema in carcere confecta gravissimos procacis linguae poenas persolvit. Aegidius huius filius episcopus Herefordensis annuente rege Ioanne paternam haereditatem (nepote recto haerede neglecto) consequutus, fratri Reginaldo reliquit, cuius filium Guilielmum in adulterio cum uxore sua deprehensum Leolinus princeps Walliae suspendio sustulit. Per Guilielmi autem filias Mortuomari, Cantelupi, et Bohuni comites Herefordiae amplam crevereunt hereditatem. Haec vero Brechinia Bohunis obtigit, et tandem per illos Staffordis, Edwardoque Stafford Buckinghamie duce proscripto, ad regem reditus in hoc agro amplissimi devenerunt.
Numerat paroecias 61.
![]()
RECHINIAE et Herefordiae ad meridianam plagam subiacet comitatus Monumethensis, vulgo Monmouthshire Anglis, olim Wentset et Wentsland, Britannisque Guent, ab urbe antiqua appellatus. Includitur a septentrione Munow fluvio,
qui Herefordienses, ab ortu Vaga sive Wye, qui Glocestrenses, ab occasu Remneio, qui Glamorganses seiungit, et ab austro Sabriniano aestuario, in quod illa flumina una cum Isca, que mediam intersecat regionem, evolvuntur. Rebus ad victum necessariis non solum sibi sufficit, sed etiam vicinis affatim suppeditat. Pars orientalis herbida et nemorosa, occidentalis nonnihil montana et lapidosa, non tamen colono ingrata. Gens (ut inquit Giraldus de sua aetate loquens)
Martiis conflictibus usitatissima, strenuitatis opera laudatissima, et arte sagittifera prae caeteris Walliae finibus instructissima.
2. In extremo ad circium angulo qui Ewas dicitur, non procul a Munow fluvio
inter Hatterell montes quos, quod instar cathedrae consurgunt, Munith Cader dicunt, Lanthony sedit vetus coenobiolum, quod Walterus Lacy, cui latifundia hic dedit Guilielmus comes Herefordiae fundavit, et a quo Lacii illi qui inter primos Hiberniae expugnatores clarissimi profluxerunt. Coenobioli eius situm pro me describat qui plenius novit Giraldus Cambrensis.
Stat (inquit) in valle de Ewias profundissima, quantum est iactus sagittae arcu transmissae, montibus aetheriis orbiculariter undique conclusa, ecclesia S. Ioannis Baptistae, plumbeis laminis operta, lapideoque tabulatu pro loci natura non indecenter extructa, in loco videlicet ubi paupercula prius S. Davidis archiepiscopi capella steterat musco sylvestri solum et hederae nexibus adornata. Verae religioni locus idoneus et disciplinae canonicae prae cunctis insulae Britannicae coenobiis competentissimus, a duobus heremitis in honorem heremitae primo fundatus, ab omni populari strepitu in solitudine quadam longe remotus, super flumen Hodney, per vallis ima labentis situs, unde et ab Hodney Lanthodeny dictus. Lhan enim locus ecclesiasticus sonat. Exquisitius tamen dici potest quod propria loci illius nuncupatio Cambrice est Nanthodeny, usque hodie enim ab accolis Lhan deni Nanthodeny vocatur, hoc est, Ecclesia David super rivum Hodney. Pluviae vero quas montana creant hic creberrimae, venti praevalidi, nebulae sub bruma fere continuae. Et tamen aeris quanto obtusioris, tanto benignioris et clementioris salubri temperantia, morbi rarissimi. Hic claustrales in claustro sedentes cum respirandi gratia forte suspiciunt ad quaslibet partes trans alta tectorum culmina montium vertices quasi coelum tangentes ipsasque plerumque feras, quarum hic copia, in summo pascentes, tanquam in ultimo visus horizonte prospiciunt. Hora vero diei quasi inter primam et tertiam supra montium cacumina vix emergens etiam sereno tempore, corpus hic solare primo conspicitur. Et paulo post. Rogerum Salisburiensem episcopum, principalem regni tunc sub rege rectorem, huc fama attraxit, qui cum aliquandiu loci naturam, heremeticam solitudinem, fratrem ibidem Deo servientium sine querela statum, et sine murmure conservationem in singulis admirans considerasset, reversus ad regem, relatisque quae ibi repererat relatione dignis, cum maximam diei partem in loci praescripti titulos expendisset, tandem in hoc verbo laudis praeconia consummavit. “Quid,” inquit, “plura? Totus tam regis quam regni thesaurus soli claustro erigendo non sufficeret.” Cum itaque tam regis quam curiae totius animum in huius verbi stuporem diutius suspendisset, tandem de montium claustris quibus undique vallatur aenigma sermonis exposuit. Sed de hoc satis superque.
3. Ad Munow flumen visuntur Grossemont et Skinffrith, olim Breosorum ex concessone regis Ioannis, postea Huberti de Burgo castra, qui ut aulicam invidiae tempestatem in tranquillum conferret, haec et alia duo castella, Blancum scilicet castrum et Hansfeldiam, regi Henri Tertio, ut habetur in minori Matthaei Parisiensis historia, pro bona pace et pristina charitate reformanda in manum resignavit.
In altero ad aquilonem angulo Munow et Vaga sive Wye confluentes primarium regionis opidum fere circumfluunt et nomen imponunt. Mongwy enim Britannis dicitur, et nobis Monmouth. Ad septentriones, qua fluminibus defenditur, muro et fossa praecinctum erat, in medio proxime forum castellum praetendit, quod Guilielmi Conquestoris tempore floruit, ut in tabulis regiis videre est. Ioannem tamen baronem de Monmouth excitasse creditur, quo ad Lancastrensem familiam devenit cum illum patrimonio exuisset rex Henricus Tertius, eo quod a baronibus pertinaciter et contra ipsum stetisset, vel potius, ut in regis praerogativis legimus, quod haeredes illius fidem comiti Britanniae Aremoricae praestitissent. Iam inde suis immunitatibus, quas Lancastrenses concesserunt, opidum celebre floruit. Sed nulla re aeque insigne habetur quam quod Henricum Quintum Galliae triumphatorem et alterum Lancastrensis stemmatis decus Anglis in lucem eduxerit. Illum inquam Henricum qui Galliam Gallis militari virtuti extorsit, et Carolum VI Galliae regem eo adegit ut regno quodammodo renuntiaret. Ob cuius secundos in bellis cursus Ioannes Sewardus non infimi subsellii illis temporibus poeta in exultante versu Anglos affatur:
Ite per extremum Tanain pigrosque Trirones,
Ite per arentem Lybiam, superate calores
Solis, et arcanos Nili deprendite fontes,
Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas.
Anglis iuris erit quicquid complectitur orbis.
Anglis rubra dabunt pretiosas aequora conchas,
Indus ebor, ramos Panchaia, vellera Seres,
Dum viget Henricus, dum noster vivit Achilles.
Es etenim laudes longe transgressus avitas.
Galfridum etiam Arthurium episcopum Britannicae historiae consarcinatorem
alumnum suum iactat Monmuthia, virum sane antiquitatis bene peritum, sed fide, ut videtur, non antiqua, tot Milesias nugas passim ex suo ingenio interseruit, adeo ut iam inter prohibitos ab ecclesia Romana scriptores
habeatur.
4. Hinc flexuoso volumine descendit in austrum Vaga, in quo copiosa est salmonum piscatura a Septembri ad Aprilem. Limes hodie inter Glocestrenses et Monumethenses, olim inter Wallos et Anglos, iuxta illum Nechami versiculum:
Inde vagos Vaga Cambrenses, hinc respicit Anglos.
Qui cum iam ad ostium fere devenerit, Chepstow praeterfluit, id est, si e Saxonico interpreteris, Forum vel Negotiationis Locus, Britannis Castle Went. Opidum hoc est celebre, clivo a flumine surgenti impositum, moenibus circumvallatur magno ambitu quae agros et hortos in se includunt. Castrum habet satis spatiosum flumini impendens, et e regione stetit prioratus, cuius parte meliori demolita, quod reliquum est in ecclesiam parochialem convertitur. Pons vero quo Vaga iungitur sublicius est et admodum celsus, quia accedente aestu in magnam altitudinem fluvius exsurgit. Huius domini fuerunt e Clarensium familiae Penbrochiae comites, qui a Strighull castro vicino quod incoluerunt Strughuliae et Penbrochiae comites vulgo dicti, quorum ultimus Richardus, vir infracto animo et proiectissimis brachiis, Strongbow cognominatus, quod arcu intentissimo uteretur et nihil levi brachio ageret, Hiberniam Anglis primus sua virtute aperuit. Per huius filiam descendit ad Bigottos &c., nunc vero ad comites Wigorniae spectat. Caeterum non admodum prisca est huius vetustas, asseverant enim plurimi, nec sine ratione, e Venta vetustissima urbe non ante multa saecula exortum fuisse, quae quatuor hinc ad occasum milliaribus Antonini aetate floruit, cui Venta Silurum, quasi eorum urbs praecipua, appellatur, quod nomen nec furor hostilis nec dies adhuc interpolavit. Caer Went enim hodie dicitur, id est Urbs Venta. Urbem autem ipsam vel haec vel illa ita abstulit, ut tantum iam e semirutis moenibus, tessellatis pavimentis, Romanorumque nummis extitisse appareat. Ambitu mille plus minus passus collegit, ab australi parte magna pars moenium superest, et trium propugnaculorum plusquam rudera. Quanti tamen fuerit olim nominis vel hinc colligatur, quod ante Monmuthiae nomen auditum, universa haec regio ab illa Guent, Wentset, et Wentsland dicta fuerit. Ad haec, ut in vita Tathai Britannici Sancti legimus, academia fit, locus scilicet bonarum literarum studiis dicatus, cui Tathaius ille a Caradoco rege Inirii filio e solitudine evocatus magna cum laude praefuit et ecclesiam fundavit.
5. Ad quintum hinc milliare in occidentem Strigulia castrum ad montium radices sedet, nos hodie Strugle, Normanni Estrighill vocarunt, quod (ut est in Guilielmi Primi libro censuali) Guilielmus Fitz-Osbern Herefordiae comes construxit, posteaque comitum Penbrochiae et Clarensium familia sedes. Unde ille usitate Stuguliae comites appellati fuerunt. Sub haec ad aestuarium iuxta Vagae ostium Portskeweth adsidet, Mariano Portscith, qui prodidit Haraldum anno salutis MXXV munitionem eo loci contra Wallos obiecisse, quam illi statim, duce Carodoco, everterunt. Deinde Theogoy fluviolus prope Caldecot Sabrinae aestuarium subit, ubi castri moenia vidimus quod ad Angliae constabularios spectavit, tenebaturque per servitium constabulieritatis Angliae.
Iuxta cernuntur Wondy et Penhow, olim sedes clarae familiae de Sancto Mauro, nunc corrupte Seimor. Ad Wondye enim a Wallis extorquendum Guilielmus Marescallus comes Penbrochaiae circa annum MCCXL tenebatur opem ferre Guilielmo de Sancto Mauro. A quo descendit Rogerus de Sancto Mauro miles qui alteram haeredem Ioannis de Bello Campo de Hach baronis nobilissimi in uxorem habuit, qui genus deduxit a Sibilla cohaerede Guilielmi illius Marescalli potentisssimi Penbrochiae comitis, Guilielmo de Ferrriis comite Derbiae, Hugone de Vivonia, Guilielmo Mallet, viris olim clarissimis. Quorum omnium et aliorum nobilitas (ut certo ostendi potest) confluxit in honoratissimo Edwardo de Sancto Mauro sive Seimor, nunc comite Herefordiae, virtutis et bonarum literarum fautore singulari, et eo nomine merito dignus qui celebretur.
6. Regio palustris per plura milliaria infra extenditur, The Moore vocamus, quae (dum haec recognoscimus)
luctuosam cladem magno cum damno pertulit. Mare enim Sabrinianum cum accederet in interluno et assuduo libonoto per tres ante dies retractum fuisset, vehementiori altano irritatum tanto aestu incanduit ut humiliori huic tractui et in agro Somersettensi e regione glomeratis fluctibus incubuerit, aedes subruerit, et numerosa animalium capita nec non homines oppresserit. Qua palustris hic tractus sensim prominendo procurrit in ipsa prominentia Gold cliffe extollitur, id est, ut inquit Giraldus,
Rupis aurea, eo quod aurei coloris saxa sole repercussa miro fulgore sunt rutulantia, nec mihi de facili, ait ille, persuasio fieri posset quod frustratum dederit natura nitorem saxis, quodque suo fuerit flos hic sine fructu, si foret qui venas ibidem et penitima terrae viscera arte praevia transpenetraret. Quo in loco supersunt reliquiae prioratus qui illos de Chandos patronos agnovit.
7. Post hanc per palustrem regionem ad Iscale ostium pervenimus, quem Britanni Usk et Wiisk, alii Oscam nominant. Hic medium agrum, ut dixi, intermeans tribus primae vetustatis urbeculis affunditur. Prima in ipso agri limite ad circium Angonino Gobannium dicitur, ad Iscae et Geveny confuentes, unde nomen inditum, hodie vero integra antiqua appellatione Aber Gevenny et contracte Abergenny vocatum, quod Gevenni sive Gobannii Confluentes significat. Muris et castro munitur, quod, ut inquit Giraldus,
proditionis infamia ex omnibus Walliae castris frequentius maculatum fuit: primum a Guilielmo comitis Milonis filio, postea a Guilielmo Breoso, quorum uterque nonnullos Walliae proceres fide publica huc advocatos per amicitiae simulationem nefarie obtruncavit. sed non sine divina vindicta. Hic enim omnibus bonis exutus, coniuge et filio fame enectis, profugus obiit, ille saxo in caput impacto dum Breulais castrum deflagraret, scelerum tandem poenas dependit meritas. Abergevenii sive Gobanii primus, quod sciam, dominus erat Hamelinus quidam Balun, qui Brienum Wallengfordensem sive Brientium de Insula, filium comitis dictum, haeredem scripsit. Ille itidem duobus suis liberis qui leprosi erant, constructo hic nosocomio, Gualterum filium Milonis Herefordiae comitis in partem haereditatis suae longe maximam vocavit. Illi successit Henricus frater a Wallis interfectus qui in eius terras involarunt, quas praefecti regis non sine magnis periculis defenderunt. Per Henrici vero sororem ad Breosos, et ab illis connubii iure per Cantelupos et Hastingos ad Reginaldum Grey Ruthiniensem descendit. Guilielmus tamen de Bellocampo a Greio virtute cuiusdam transcriptionis et conventione recuperavit, et ille itidem, si proles eius mascula deficeret, transcripsit in Thomam fratrem Warwici comitem et eius haeredes masculos.
Guilielmo de Bello Campo domino Abergevennae natus erat Richardus, qui ob virtutem militarem Wigorniae comes creatus, et Gallico bello occisus unicam reliquit filiam quam Edwardus Nevill in uxorem accepit.
Iam inde titulo baronum Abergevennae claruerunt Nevilli (castrum tamen diu ex illa quam dixi transcriptione detentum erat). Horum quartus nostra memoria defunctus unicam tantum reliquit filiam Mariam Thomae Fane equiti aurato enuptam, inter quam et Edwardum Nevill equitem
auratum haeredem proximum masculum, cui ex testamento, eoque authoritate parlamentaria constabilito, castrum Abergevennae et pars haereditatis longe maxima obtigerat, de titulo baroniae Abergevennae in comitiis parlamentariis anno Iacobi regis secundo septem seorsim diebus ab utriusque partis advocatis coram regni proceribus acerrime et doctissime disceptatum erat. Cum tamen iuris quaestio non satis esset explicata, sed honorario titulo uterque dignissimus pro familiae splendore singulis videretur, et certissimis constaret indiciis cum titulum baronis Abergevennae tum baronis Le Despenser ad hanc stirpem haereditario spectare, efflagitarunt a rege proceres ut utrique baronis dignitas restitueretur, qui libenter adnuit. Hinc propositum erat a cancellario proceribus primum an haeres masculus titulum Abergevennae haberet vel haeres foemella. Plurimis placuit ut masculo titulus baroniae Abergevennae restitueretur. Cumque iterum propositum esset an foemellae et suis haeredibus titulus baroniae Le Despenser restitueretur, consenserunt universi. Quod cum regi declaratum, hoc suo assensu regio confirmavit. Edwardusque Nevill regis rescripto statim ad parlamentum nomine baronis Abergevennae evocatus, atque in trabea parlamentaria inter duos barones, ut moris est, introductus et sede supra baronem de Audeley locatus. Eademque tempore coram regni proceribus perlectae literae patentes quibus rex Mariam Fane ad statum, gradum, titulum, stilum, nomen, honorem et dignitatem baronissae Le Despenser restituit, erexit, praefecit, &c., habendum et tenendum praedictum statum &c. praefatae Mariae et haeredibus, quoque eius haeredes sint successive barones Le Despenser &c. Nova autem suborta quaestione cui prior locus deberetur, an baroniae Abeergevennae vel Le Despenser. Proceres hoc ad designatos pro officio comitis marescallis Angliae examinandum retulerunt, qui re mature propensa pro barona Le Despenser sententiam suis chyrographis et sigillis consignarunt, quae lecta coram proceribus et in diarium parlamentarium eorum iussu relata, ex quo haec compendio descripsi. Hoc castrum (nec est cur tacitus praeterirem) tenuit Ioannes Hastinges per homagium, wardam et maritagium cum acciderit (ut in inquisitione legitur), et si guerra fuerit inter regem Angliae et principem Walliae deberet custodire patriam de Overwent sumptibus propriis meliori modo quo poterit pro commodo suo et utilitate regis et defensione regni Angliae.
![]()
8. Secunda urbecula quam Burrium Antoninus dixit, et ad duodecimum a Gobennio milliare ponit, sedet ubi Birthin profluens Iscae commiscetur, Britannis hodie transpositis literis Brunebegie pro Burenbegie et Caer Uske, Giraldo
Castrum Oscae, et Anglis Vike, nunc solum castri ampli et muniti ruinas ostendit, quod amoenissime intersidet inter Iscam flumen et Ollwy rivulum, qui per Ragland elegantes comitis Wigorniae aedes instar castelli cursum ab oriente sub hoc agit.
9. Urbs tertia Antonino Isca, Legio II dicta, ad Iscae alteram ripam duodecim exacte milliaribus Italicis a Burrio, ut ille notavit, distans, Britannis Caer Leon et Caer Leon ar Usk appellatur, id est Urbs Legionis ad Iscam Flumen, a legione Secunda Augusta, quae etiam Britannica Secunda nominatur. Haec legio ab Augusto instituta, a Claudio e Germania in Britanniam sub Vespasiani auspiciis translata, cui imperium affectanti praesto fuit, Britannicasque legiones sibi adiunxit, hic demum a Iulio Frontino, ut videtur, in praesidio contra Siluras locata. Quanta haec Isca tunc temporis fuerit, audi Giraldum nostrum e suo Cambriae Itinerario. Erat haec urbs antiqua et autentica, a Romanis olim coctilibus muris egregie constructa. Videas hic multa pristina noblitatis vestigia, palatia immensa aureis olim tectorum fastigiis Romanos fastus imitantia, eo quod a Romanis principibus primo constructa et aedificiis egregiis illustrata fuisset. Turrim giganteam, thermas insignes, templorum reliquias, et loca theatralia muris egregiis, partim adhuc extantibus, omnia clausa. Reperias ubique, tam intra murorum
ambitum quam extra, aedificia subterranea, aquarum ductus, hypogaeosque meatus, et quod inter alia notabile censeas, stuphas undique videas artificio miro constructas, lateralibus quibusdam et proangustis spiraculis occulte calorem exhalantibus. Iacent hic duo nobiles, et post Albanum et Amphibalum, praecipui Britanniae protomartyres, et ibidem martyrio coronati, Iulius scilicet et Aaron, quorum uterque ecclesiam in urbe insignem habebat. Tres enim egregiae in hac urbe antiquis temporibus fuerant ecclesiae. Una Iulii martyris virginum Deo dicatarum choro venustata, altera vero B. Aaron socii eiusdem nomine fundata et canonicorum ordine praeclaro nobilitata. Amphibalus etiam B. Albani doctor et fidelis ad fidem informator hic oriundus erat. Situs urbis egregius super Oske flumen navigio mari influente idoneum, sylvis et pratis urbs illustrata. Hic magni illius Arthuri famosam curiam legati adiere Romani. Ubi et Dubritius archiepiscopus Davidi Menevensi cessit honorem, abhinc Meneviam metropolitana sede translata. Haec Giraldus.
10. Sed ad huius antiquitatem asserendam antiquas inscriptiones quas hic nuper effossas reverendissimus pater Francisus Godwinus episcopus Lanadavensis venerandae antiquitatis et optimarum literarum cultor eximius mihi pro sua humanitate impertivit subiugendas curavi. Anno MDCII in prato adiuncto reperta a fossoribus fuit effigies succincta et pharetrata, capite, manibus et pedibus truncata super pavimentum tessellatum, et fragmentum arae cum hac inscriptione literis triuncialibus ab Hateriano legato Augusti et propraetore provinciae Ciliciae posita:
Anno insequenti iuxta haec etiam eruta, quae dictam effigiem Dianae fuisse templumque a Tito Flavio Postumio Varo veterano fortasse cohortis legionis secundae restitutum fuisse comprobat:
T. FL. POSTVMIVS VARVS V. C. LEG. TEMPL. DIANAE RESTITVIT |
Et hoc etiam votiva ara, haec Getae
Caesaris nomen erasum tunc videatur cum ille a fratre Antonino Bassiano sublatus et hostis declaratus, ita tamen ut ex literarum ductu quodammodo appareat.
PRO SALVUTE AUGG. N. N. SEVERI ET ANTON- INI ET GETAE CAES. P. SALTIENVS P. F. MAE- CIA THALAMVS HADRI. PRAEF. LEG. II AVG. C. VAMPEIANO, ET LVCILIAN |
Haec etiam mutilata ibidem reperta ara pulcherrima, quam sic supplendam existimo:
![]()
11. Hic etiam sub ingressum Saxonum fuit gymnasium ducentorum philosoporum, qui astronomia caeterisque artibus eruditi cursus stellarum diligenter observabant, ut scripsit Alexander Elsebiensis author rarus, e quo mihi plurima descripsit Thomas Iames Oxoniensis
vir eruditus et vere φιλόβιβλος, qui se totum literis et libris involvit, et iam publici boni studio in Angliae bibliothecis excutiendis (Deus opus secundet) id molitur quod reipublicae literarie imprimis erit usui. Regnante Henrico Secundo, quo tempore scripsit Giraldus, hanc satis validam fuisse videtur. Yrwith enim de Caerleon animosus Britannus diu eam contra Anglos tutatus erat, donec a rege devictus eius possessione exturbaretur. Nunc vero, ut documento sit urbium non minus quam hominum fata volui, in exiguum opidulum decrevit quae tantae olim amplitudinis erat, et ita utraque ripa porrecta, ut S. Iuliani aedes clarissimi equitis aurati Guilielmi Herbert, qui non minus ingenii iudiciique dotibus quam generis claritate fuit celebris, in ipsa urbe fuisse, et Iulii martyris ecclesiam eo loci extitisse ferant, quae mille plus minus passus iam ab opido abest. Ex eius etiam ruinis paulo inferius ad Iscae ostium accrevit Novus Portus, Giraldo Novus Burgus, nobis Newport recentius opidum castro et portus opportunitate non ignotum, quo loci olim aliqua via militaris erat, cuius his versibus meminit Nechamus:
Intrat et auget aquas Sabrini fluminis Oska
Praeceps, testis erat Iulia strata mihi.
Hanc Iuliam stratam viam fuisse non est cur dubitemus, et si rem ad coniecturam revocare licet, a Iulio
Frontino Silurum debellatore ductam fuisse non omnino absurdum videatur. Serpit, inquit Giraldus,
in huius Novi Burgi finibus rivulus cui nomen Nantpencarn, non tam aquarum profunditate quam alvei concavitate, palustrique limositaque non nisi per certa vada transmeabilis, habuerat antiquitus vadum, cui nomen Rydpencarn, id est, vadum sub rupis capite. Quod cum iam fere incognitum Henricus Secundus Angliae rex forte fortuna transmeasset, Walli (qui se nimis credulos vaticiniis praebent) quasi conclamatum esset omnem meliorem spem abiecerunt, eo quod Merlinus Sylvester Wallorum Apollo vacinatus fuisset nunc Wallorum vires fore proterendas cum fortis et lentiginosus princeps (cuiusmodi Henricus ille erat) vadum illud transiret.
12. Saxonica heptarchia paruit haec regio Wallis montanis, quos illi Dunsettan vocarunt, qui tamen, ut in legibus antiquis videre est, sub Occiduorum Saxonum imperio erant. Normannorum vero primis temporibus limitanei duces gravissime afflixerunt, praecipue Hamelinus Balun quem dixi, Hugo Lacy, Gualterus et Hilbertus de Clare dicti, et Brienus Wallingfordensis, quibus cum donasset reges quicquid hoc tractu, devictis Wallis, occupare potuissent, alii superiorem agri partem, quam Overwent, alii inferiorem, quam Netherwent dixerunt, in suam paulatim potestatem redegerunt.
Continet ecclesias parochiales 127.