Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

GLAMORGANSHIRE

LTIMAM Silurum regionem eam fuisse existimo quae nunc nobis Glamorganshire, Britannis Morganuc, Glathmorgan, et Glad Vorganuc, id est Regio Morganuc vocatur, a Morgano principe, ut plurimi suspicantur, a Morgan coenobio, ut alii. Si vero ego a mor, quod Britannis mare significat, deducerem, nescio sane an veritate illuderem. Martimum tamen Amoricae opidum quod nunc Morlais, Ptolemaeo et priscis Gallis Vorganium sive Morganium (M enim et V consonantes saepius hac in lingua transmutantur) dici observavi, et unde quaeso nisi a mari? Et haec etiam nostra Morganuc tota est maritima, minus enim latitudine quam recta regione porrecta, Sabriniano mari a meridie pulsatur. Qua terram spectat ab ortu Monumethenses, a borea Brechnochienses, ab occasu Maridunenses adiacent. Pars septentrionalis montibus est aspera, qui in austrum descendentes paulatim mitescunt, quorum ad radices planities in meridianum solem extenditur ea positione quam optimam iudicavit Cato et ob quam Italiam tantopere commendat Plinius. Haec enim pars gratissima foecunditate et crebris opidis undiquaque nitet.
2. Iustinus huius regulus, regnante Guilielmo Rufo, cum a Rheso principe defecisset viribusque minime par fuisset, praecipitato consilio, quod sera poenitentia subsequuta est, Robertum Fitz-Haimon Normannum filium Haimonis Dentati comitis Corbulensis ex Anglia per Ivonem nobilem, cui filiam desponderat, in auxilium accersivit. Qui, habito statim delectu adscitisque in belli societatem duodecim equestris dignitatis viris, primum infesto agmine Rhesum interfecit, deinde vero fertilitate regionis inescatus, quam certa spe iam ante devoraverat, in Iustinum ipsum conversus, quod Ivoni fidem non liberasset, illum avita possessione facile exuit, regionemque inter suos partitus est. Montium inculta Ivoni concessit, uberiores agros sibi et duodecim illis quos pares vocavit ea lege divisit ut clientelari iure a se quasi domino tenerent, sociis et auxiliaribus armis se invicem tuerentur, stationem quisque suam in castro eius de Caerdiff defenderent, et sibi cum ius diceretur praesto adessent. Illorum nomina attexere non pigebit ex libello quem hac de re nescio an an Edwardus Mannsell, qui ambo equites aurati, veteris prosapiae et antiquitatis peritissimi (utriusque enim nomine circumfertur) scripsit.

Guilielmus Londinensis sive de Londres
Richardus Granvill
Paganus Tubervill
Olivarius S. Iohn
Robertus de S. Quintino
Rogerus Bekeroul
Guilielmus Easterling, quod e Germania esset oriundus,
cuius posteri Stradlings nunc vocantur
Gilbertus Humfranvill
Richardus Siward
Ioannes Fleming
Petrus Soore
Reginaldus Sully green

3. Remnius fluvius e montibus demissus orientalis est limes quo haec provincia a Monumethensibus dividitur, et remni dividere Britannis significat. In huius vicinia ubi per invia agitur inter montes palustri loco nutantia moenia Caer Philli castri cernuntur, quod adeo vastae magnitudinis et admirandi operis fuit, ut Romanorum praesidium fuisse asserant fere omnes, nec ego inficias ibo, licet quo nomine illis cognitum fuerit nondum perspicio. Restauratum tamen videatur, cum sacellum habeat Christiano more constructum, (ut me docuit qui sedulo contemplatus est Ioannes Sanford, vir singulari doctrina et limato iudicio) iurisque fuit Clarorum Glocestiae comitum. Nec enim in nostris annalibus memoratur ante Edwardi Secundi tempora. Tunc enim cum Spenseri coniunctionem inter regem, reginam et proceres malis artibus dissuissent, Hugolinum Spenserum diu irrito conatu in hoc castro obsederunt. Ad huc etiam fluvium, sed loco incerto, Faustus Vortigerni, ut author est Ninnius, pessimi patris optimus filius magnum locum construxit ubi cum aliis sanctis viris assiduis precibus a Deo contendit ut ipse (quem pater sceleratissimo incoestu ex sua ipsius filia susceperat) parentis culpas non male lueret, ut pater tandem serio recipisceret, et patria a Saxonico bello respiraret.
4. Paulo inferius Ratostabii sive Ratostibii ostium posuit Ptolemaeus, mutilato vocabulo pro Traith Taff, id est Taffi fluminis sabulosum aestuarium. Taffus enim fluvius montibus deiectus ibi mare petit per Landaff, id est Fanum ad Taff, tenuem urbeculam humiliori situ, episcopali tamen dignitate, cui subsunt parochiae CLIIII cathedralique ecclesia Teleano eiusdem praesuli sacra insignem, quam Germanus et Lupus Gallici episcopi tunc instituerunt cum Pelagianam haeresim late per Britanniam grassantem compressissent, Dubriciumque virum sanctissimum primum episcopum praefecerunt, cui Meuricus regulus Britannicus universum agrum inter Taff et Elei flumina elargitus erat. Hinc Taff adit Caerdiff, Britannis Caerdid, nitidam, ut in hac regione, urbem portumque satis commodum, quam Fitz-Haimon ille sive Filius Haimonis victor in belli sedem iustitiaeque forum moenibus et castro communivit, in quo praeter delectam cohortem, duodecim illi milites suas stationes tueri tenebantur. Nihilominus paucis interiectis annis Yvor Bach Britannus montanus, erecto animo homunculus, silenti agmine castrum noctu occupavit, Guilielmumque Glocestriae comitem, Fitz Haimonis e filia nepotem cum uxore et filiolo captivum abduxit, secum retinuit quoad ei de iniuriis cumulate satisfieret. Quomodo vero Robertus Curthose Guilielmi Conquestoris filius natu maximus vir bellica virtute stolide ferox, spe Anglici imperii a minoribus fratribus excussus oculisque orbatus in hoc castro consenuerit, ex nostris, si placet, historicis quaeras, simulque discas ex regia familia nasci nec tranquillum nec tutum esse.
5. Vix tribus a Taffi ostio milliaribus in ipso littoris flexu insulae sternuntur duae exiguae sed amoenae, tenui freto tum a se tum a continente discretae, citerior Sully dicitur ex opido obiecto, cui Robertus de Sully (illi enim in divisione obtigerat) nomen fecisse creditur, si non illum inde denominatum mavis. Uletior Barry vocatur a Barucho viro sancto ibi sepulto qui, ut loco nomen, sic locus cognomen fecit suis postea dominis. Clara enim vicecomitum Barrorum familia in Hibernia inde originem duxit. In huius rupe marina, inquit Giraldus, apparet rima permodica, ad quam si aurem apponas, audies strepitum quasi operae fabrilis, nunc follium flatus, nunc martellorum ictus, nunc cotis et ferri sonora fricamina, stridentesque cavernis stricturas chalybdum et anhelum fornacibus ignem. Caeterum haud difficile crediderim ex aquis marinis occulte subintrantibus sonum huiusmodi provenire posse, nisi quod non minus refluis fluctibus, vacuato prorsus littore, continuatur quam repleto. Nec dissimilis erat locus ille cuius in Stromatum VII his verbis meminit Clemens Alexandrinus. Dicunt qui conscripserunt historias in Britanniae insula esse quandam speluncam monti subiectam, in fastigio autem hiatum, cum autem ventus incidit in speluncam et in eius sinu alliditur, audiri sonum cymbalorum quae numerose pulsantur. Reiectus enim spiritus sonat vehementius. Ab his insulis recta in occidentem solem littus agitur, fluminique uni se patefacit, cui interius superimponitur Cowbridge, Britannis a saxeo ponte Pontvan, mercatorium opidum, et ex tribus illis secundum quod victor Fitz-Haemo sibi retinuit. Quod autem hoc in tractu at ad hanc ab Isca distantiam Bovium, quod etiam corrupte Bomium concipitur, collocarit Antoninus, hoc Bovium fuisse blandiente coniectura opinatus sum, verum cum ad tertium hinc milliare sit Boverton, quod cum Bovio apposite consonet, ita me veritas amet, non alibi Bovium indagere ausim. Nec a bobus nomina locus accommodari novum esse loquuntur Bosphorus Thracius, Bovianum Samnitum et Bauli Italiae quasi Boalia, si Symmacho credas. Sed hoc sit instar omnium, quindecim milliari a Bovio Nidum opidum Latino etiam nomine posuit Antoninus, quod licet antiquarii nostri frustra iam diu venati sint, ad eandem tamen ipsam distantiam Neath notissimum opidum nomine vetusto quasi incolumi sese offert, et hic ad Lantwit, id est Fanum Iltuti, quod contiguum est, complurium aedificiorum fundamenta cernuntur, et vicos habuit antiquitus diversos. Parum hic distat in ipso fere littoris flexu Castrum S. Donati antiquae et clare Stradlingorum familiae habitatio, iuxta quod nuperrime effossi fuerunt nummi antiqui Romanorum, praecipue vero triginta tyrannorum et nonnulli Aemiliani et Marii qui rarius reperiuntur. Ogmor fluvius paulo superius viam sibi in mare aperit delapsus a montibus per Coitie quondam Tubevillorum, postea Gamageorum, nunc uxorio iure Roberti Sidney Vicecomitis Insulae, et Ogmor castrum quod a Londinensi familia ad Lancastrenses devenit. Fons abhinc abest paucis milliaribus ad Novam-Villam (ut ad me scribit vir doctissimus Ioannes Stradling) opidulum ab occidua ripa Ogmor fluvii a Sabriniano littore centum fere passus in planitie arenosa. Lympha nitidissima non est, sed satis pura et usui apta. Nunquam scaturit, sed descenditur in puteum nonnullis gradibus. In refluxu maris (aestivo tempore) vix disco aquam colligas, cum mox defluente freto eandem haustro capaci bene haurias. Instabilitas itidem hyeme manet, sed longe minus apparet propter adventitias desuper ab imbribus et aliunde aquarum venas. Haec mihi ex indigenis complures fide digni confidenter asseverant. At enim dum famam saepe garrullam male metuerem, ad sacras aquas semel atque iterum me contuli. Modo enim animum invaserat desiderium haec ad te scribendi. Ubi primum ventum est ad locum, omnia perlustrans tertiam horae partem commoratus (aestuante Sabrina, nec quoquam ad hauriendum accedene), aqua defecit tres pollices. Discedo. Non ita multo post reversus, crevisse uno pede altius deprehendo. Fontis autem orbis inferior intra parietes propemodum sex pedes latus est. De quo etiam hoc succinit nostra Musa:

Te, Nova-Villa fremens, odiosa murmure Nympha
Inclamat Sabrina, soloque inimica propinquo
Evomit infestas ructu violenter arenas.
Damna pari sentit vicinia sorte. Sed illa
Fonticulum causata tuum. Quem, virgo, legendo
Littus ad amplexus vocitat. Latet ille vocatus
Antro et luctatur contra. Namque aestus uterque est,
Continuo motu refluus, tamen ordine dispar.
Nympha fluit propius, fons defluit. Illa recedit,
Iste redit. Sic livor inest et pugna perennis.

6. Huiusmodi fontem in Gadibus refert Polybius, causamque hanc reddit, spiritum cum suis exitibus solitis privetur introrsum reverti, obstructisque fontis meatibus, quas intercludere, rursumque denudata aquis superficie venas fontis liberari obstructione, atque ita tum aquam copiose ebullire. Hinc littus legenti occurrunt Kinfeage ipsius Fitz-Haemonis olim castrum, et Margan ad mare quondam coenobium a Guilielmo comite Glocestriae fundatum, nunc sedes clarae et equestris familiae Maunsellorum. Prope hoc Margan in cacumine montis qui dictus Mynydd Margan ex saxo durissimo cyppus eritigur IIII pedes longus et unum pedem latus cum inscriptione quam quicunque legerit, paulo post moriturum imperitum vulgus circumvicinum credulo errore dictitat. Viderit ergo lector, si hoc audeat, nam certo sciat se moriturum.

Dictiones ilas posteriores AETERNALI IN DOMO lego, sepulchra enim eo seculo AETERNALES DOMVS dictae erant. Inter Margan autem et Kinfeage iuxta viam iacet saxum IIII pedes longum cum hac inscriptione:

Quam, ut mihi reverendissimus episcopus Landavensis, qui has mihi describendas curavit, Cambro-Britani addendo et immutando ita legunt et interpretantur. PIM BIS AN CAR ANTOPIVS, i. e. Quinque digiti amicorum vel proximorum vos interemerunt. Credunt esse sepulchrum Morgavi principis a quo regio sit denominata, qui occisus, ut volunt, anno octingentesimo ante Christum natum, sed has literarum formulas recentiores esse aevi norunt antiquarii.
7. A Margan procurrit littus in circium per Aberavenon tenuem mercatum ad Avonam fluminis unde nomen, ad Nidum flumen vivo sabulo infame, cui eiusdem nominis vetustaeque memoriae opidum Antonini Itinerario Nidum dictum adsidet. Quod cum Fitz-Haimo hanc regionem sui iuris ecit, in sortitione Richardo Granvillo obtigit, qui, conoebio sub ipso opido fundato, et Deo monachisque portione sua consecrata, ad suum ipsius in Anglia patrimonium, quod amplissimum habuit, reversus est.
Post Nidum fluvium quicquid ad Loghor flumen, qui ab occasu huius agri limes est, iacet, nobis Gower dicitur, Britannis et Ninnio Guhir, in qua, ut inquit ille, filii Keiani Scoti se dilataverunt, donec a Cuneda Britanno regulo fuerint exturbati. Regnante Henrico Primo Henricus comes Warwicensis hanc in suam potestatem redegit, sed transactione postea inter Thomam comitem Warwici et regem Henricum Secundum in regium patrimonium devenit. Rex autem Ioannes donavit Guilielmo de Breosper servitium unius militis pro omni servitio, eiusque posteri tenuerunt ad Edwardi Secundi tempora. Tunc enim Guilielmus de Breos cum multis hanc haereditatem addixisset, et demum caeteris illudens in regis gratiam Hugoni Spenser in manus tradidisset, in causa fuit (inter alia) cur proceres in Spenseros exitiali odio exarserint et regis authoritatem temere proiecerunt. Haec nunc in orientalem et occidentalem dividitur. In orientali Sweinsey praecellit opidum a porcis marinis ita Anglis dictum, Britannis Abertaw a Taw praefluente, quod Henricus ille Warwicensis comes munivit. Verum hoc multo vetustius est ad Loghor flumen quod Antoninus Leuvarum et nos integro nomine Loghor appellamus. Ubi sub mortem Henrici Primi Howell Ap Meredic ex improviso cum suis montanis Anglis superfusis melioris notae plures oppressit. Gower occidentalis huic subiacet, et insinuante utrinque freto fit chersonessus, frugibus magis quam opidis praedicanda, et Kinedo in divos relato quondam celebris, qui solitariam hic vitam egit, de quo si plura velis, Capgravium nostrum consulas, qui eius miracula pleno ore celebravit.
8. Ab ipsa huius provinciae expugnatione domini fuerunt a Fitz-Haimone recta linea descendentes Glocestriae comites, Clari et Spenseri, inde Bellocampi et Nevillus unus et alter, et per Nevilli filiam e Spenseris oriundam Richardus Tertius Angliae rex; quo interfecto, Henricus VII huis agri haereditatem crevit, Gasparique Bedfordiae duci patruo suo concessit, quo sine prole defuncto, ad se universum ius rex revocavit, et filio Henrico Octavo reliquit, cuius filius Edwardus Sextus maximam eius partem Guilielmo Herbert, quem Penbrochiae comitem et baronem de Caerdiff crearat, venundedit. Ex equitum autem XII sobole sollummodo supersunt in hoc agro Stradlingi multis imaginibus clari, Tubervilli, Flemingorumque nonnulli, quorum praecipuus habitat ad Flemingston, nunc corrupte Flemston, quod ab illis quasi Flemingorum opidum nomen accepit. In Anglia vero supsersunt baro S. Iohn de Bletso, Granvilli in agro Devoniensi, et Siwardi, ut audio, in agro Somersettensi. Reliquorum mascula proles iam olim defecit, haereditasque eorum varie per foeminas est distracta.
Paroeciae 118.

DIMETAE

ELIQUAM huius regionis partem, quae longius in occasum proiecta, Anglis West Wales dicitur, agrumque Maridunensem sive Caermardenshire, Penbrochiensem, et Cereticam sive Cardiganshire complectitur, Plinius Siluras etiam tenuisse existimavit, sed Ptolemaeus, qui exploratius Britanniam novit, alium hic populum constitutuit, quos Dimetas et Demetas dixit, Demetiaeque nomine pro hoc tractu usi sunt cum Gidas tum Ninnius, unde Difed Britanni incolae mutata pro linguae idiotismo M in F hodie vocitant. Si non sinistrae curiositatis videretur, hanc Demetarum appellationem a Deheu Meath dedicerem, id est planities ad austrum, uti omnem hanc Suthwalliam sive australem Walliam Deheubarth, id est Partem Australem, et sane qui aliam in Britannia campestrem regionem coluerunt meatas Britanni ipsi nominarunt. Nec ab hac certe significatione aliena est huius regionis positio, quae cum huc perveneris, molli devexitate considentibus iugis in planitiem paulatim expanditur.

CAERMARDENSHIRE

GER Maridunensis, qui Anglis Caermardenshire, frugibus satis fertilis, gregibus abundans, fossiliumque carbonum alicubi ferax, continetur ab ortu Glamorgania et Brechinia, ob occasu Penbrochiae, a septentrione Ceretica, intercurrente Tivio flumine, et a meridie oceano, qui sinu adeo magno hic terras excavat, ut haec regio interius quasi perterrita se subduxisse videatur.
2. Ad hunc sinum Kidwelly se primum offert, cuius territorium filii Keiani Scoti aliquandiu occuparunt, donec a Cuneda Britanno expellerentur. Nunc vero patrimonii Lancastrensis censetur per haeredes Mauritii Londinensis sive de Londres, qui a Glamorgania movens hoc difficili bello sui iuris fecit, opidumque Kidwelly vetus adiecto castro moenibus obsepsit, quod nunc vetustate quasi desertum fatiscit. Incolae enim Vendraeth Veham fluviolum transgressi novum Kidwelly substruxerunt, portus commoditate eo allecti, quae iam tamen teniis obiectis fere nulla est. Dum Mauritius haec loca invaderet, Guenliana Gruffini principis uxor, ultimae audaciae mulier, ut rem mariti proclinatam adiuvaret, in Mauritium infestis signis acriter irruit, sed cum filio Morgano et aliis nobilibus (ut author est Giraldus) in acie cecidit. Per Hawisiam vero filiam et haeredem Thomae Londinensis devinit peramplum hoc patrimonium cum titulo domini de Ogmor et Kidwelly ad Patricium de Cadurcis sive Chaworth, et per eius e filio Patricio neptim ad Henricum Lancastriae comitem. Haeredes autem Mauritii de London, ut vetusta docet inquisitio, Pro hac haereditate tenebantur, si dominus rex vel capitalis eius iusticiarius venerit in partibus de Kidwilly cum exercitu, deberent conducere praedictum exercitum cum vexillis suis et tota gente sua per mediam terram de Neth usque ad Loghar. Paucis infra Kidwelly milliaribus, Tovy fluvius, qui Ptolmaeo Tobius, oceano tandem excipitur, cum agrum hunc ab aquilone in austrum permensus fuerit, primum per Lanandiffry a fluviis confluentibus ita, ut opinantur, denominatum, quod Hoelus filius Rhesi iam olim in Anglorum invidiam prostravit. Inde per Dinevor principum Suthwalliae, dum illi florerent, castrum regium in montis vertice sublime elatum, demum per Caer Marden, quod ipsi Britanni Caer Firdhin, Ptolemaeus Maridunum, Antoninus Muridunum dixit, qui non ulterius sua itinera persequitur, et librariorum incuria hoc in loco male habitus. Duo enim itinera Galena Iscam, et a Mariduno Viriconium temere confuderunt. Urbs haec est totius conventus primaria, pratis et sylvis amoena, antiquitate suspicienda, coctilibus muris, ut inquit Girardus, partim adhuc extantibus egregie clausa supra nobilem Tovium fluvium, qui navigiolis subvehendis par est, licet arenarum pulvinus iam ostio obtendatur. In hac natus est Britannorum Tages, Merlinus scilicet noster, ut enim ille genii filius aruspicinam suis Hetruscis, ita hic incubi filius vaticinia, imo mera Orestis somnia nostris Britannis effinxit, unde in hac insula apud credulam et imperitam plebem vates celeberrimus audit. Statim a Normannorum in Walliam ingressu haec urbs in eorum potestatem, auspiciis vero nescio cuius, concessit, multisque diu conflictata est difficultatibus, saepius oppugnata, semel atque interum succensa, primum a Gruffino filio Rhesi, inde a Rheso eiusdem Gruffini fratre. Quo tempore Henricus Turbervill Anglus castro subvenit et pontem interscidit. Postea vero opera Gilberti de Clare, qui huius moenia et castra vicina firmavit, has miserias exuit, curisque laxata facilius bellorum tempestates deinceps pertulit. Walliae principes regum Angliae primogeniti hic suam pro australi Wallia caencellaram et scaccarium constituerunt.
3. Adiacet huic urbi ab ortu Cantred Bichan, id est Centuria Minor (cantredum enim vocant Britanni terrae portionem quae centum villas complectitur), in qua praeter ruinas castri Careg, quod praecipiti undique et abruptae rupi infixum, et suffossa plura sive specus spatiosissimas virenti cespite nunc obtectas, quibus furente Marte inbellem multitudinem habitasse creditur, etiam fons est, ut scribit Giraldus, qui naturali die bis undis deficiens et toties exuberans marinas imitatur instabilitates.
4. Ab aquilone autem longe patet Cantred Maur, id est Centuria Magna, tutissimum olim Britannis perfugium, utpote quae sylvis densa, confragosa, et collium flexibus viae implicatae. Ad austrum Talcharn et Lhan Stephan castra marinis scopulis inhaerent, quae bellicae virtutis cum in Anglis tum Britannis testes sunt locupletissimi. Sub Talcharn in mare effunditur Taf, ad cuius ripas olim celebris erat Twy Gwin ar Taf, id est Domus Alba ad Taf flumen, quod ex corilis albis pro aestivo domicilio constructa fuit, ubi anno reparatae salutis DCCCCXIIII Hoel cognomento Bonus Walliae princeps, frequentibus comitiis (convenerant enim praeter alios ecclesiastici ordinis centum quadriginta) antiquatis maiorum institutis, novas leges suo populo tulit, ut testatur ipsarum legum prooemium. In quo postea loco monasteriolum extructum quod White Land dixerunt. Unde parum distat Killmany Lhoyd, ubi nuper rustici inciderunt in vas figulinum quo latuit magna vis Romanorum numismatum ex argento minus puro. A Commodi scilicet tempore, qui argentum primus Romanorum imperatorum adulteravit, usque ad V tribunitiam potestatem Gordianii Tertii, quae coincidit cum anno Christi CCLXIII. Inter haec fuerunt Helvii Pertinacis, M. Opellii Antonini Diadumeniani, Iulii Veri Maximi filii Maximini, Caelii Balbini, Clodii Pupieni, Aquiliae Severae uxoris Elegabali, et Sall. Barbiae Orbianae, quae maximi pretii, utique rarissima, inter antiquarios. Superest iam ut memorem ad Tivy fluvium, qui hunc agrum a comitatu Cardigan disterminat, situm esse Novum Castrum, sic hodie vocant, quod Rhesus Ap Thomas vir bellicosus qui Henrico Septimo in regno adipiscendo praesto adfuit, et ab eodem merito in Georgiani ordinis societatem adscriptus renovavit, prius enim Elmelin dicebatur. Quod nomen si Angli ab ulmis fecerunt, non aspernanda est eorum coniectura qui illud Dimetarum Loventium, cuius meminit Ptolemaeus, volunt: ulmos enim llwiffen vocant Britanni. Quum vero qui Normannorum primi hanc regionem Wallonum principibus extorserunt ex historiis eruere non possim, ut ad Penbrochienses nunc me conferam ordo postulat.
Paroecias habet 87.

PENBROKSHIRE

AM in austrum mare se reflectens, et ingenti ambitu variisque recessibus littora incurvans, comitatum Penbrochiensem, vulgo Penbrokshire, qui in antiquis tabulis legalis comitatus Penbrochiae et nonnullis West Wales nominatur, undique urget, nisi ab ortu qua ager Marldunensis, et ab aquilone qua pars Cereticae obtenditur. Regio frugibus ferax, pecudibus inprimis repleta, et ad foecunditatem marga et id genus terrae adipe, ut etiam carbone fossili abundans. Terra haec, ut inquit Giraldus, triticea est, marinis piscibus vinoque venali copiosa referta, et quod omnibus praestat, ex Hiberniae confinio aeris salubritate temperata.
2. Primum in littore ad austrum descendente Tenby elegans opidum moenibus firmum e sitiente rupe mare despicit, navium statione et piscium copia admodum celebre, unde Britannice Tenby y Piscoid denominatur, et pro magistratu maiorem habet et ballivum. Inde in occasum reducto littore tenues apparent reliquiae castri Manober, quod Pyrrhi mansionem vocat Giraldus, cuius tempore, ut ipse prodit, turribus et propugnaculis erat eximium, ab occidente portum extensum, a circio et borea sub ipsis muralibus vivarium habens egregium tam sui venestutate quam aquarum profunditate conspicuum.
3. Continuum non multis hinc procurrit milliaribus littus, tandemque submovens utrinque terram longe invehitur mare et portum efficit quem Milford Haven Angli vocant, quo non alter est in Europa aut nobilior aut tutior, tot angulosis recessibus, tot portuosis stationibus distinguitur, quibus, ut fibris, ripae undique sunt incisae, et, ut poetae verbis utar,

Hic exarmatum terris cingentibus aequor
Clauditur, et placidam discit servare quietem.

Numerat enim (ut nauticis verbis et distinctionibus utar) crekas XVI, baias V et rodas XIII, suis seorsim nominibus cognitas. Nec hac securitate magis celebris hic portus quam quod foelicissimae memoriae Henricus Septimus in eodem appulsus Angliae iam intestinis malis elanguescenti signum ad bene sperandum hinc sustulerit. Ad interiorem orientalemque huius portus sinum, in agro totius Walliae amoenissimo, principale provinciae municipium, Dimetiaeque caput (Giraldum legis) in saxosa quadam et oblonga rupis eminentia situm, lingua marina de Milverdico portu prosiliens in capite bifurco complectitur, unde Britannis Penbro dicitur, quod Caput Marinum sonat, et nobis Penbroke. Primus hoc castrum Arnulphus de Montgomery frater Roberti comitis Salopiae sub Anglorum rege Henrico Primo ex virgis et cespite tenue satis et exile construxit, quod postmodo in Angliam revertens viro prudenti Giraldo de Windesora constabulario suo primipiloque cum paucis custodiendum exposuit, nec mora totius Walliae australis Cambrenses castrum obsidione cinxerunt. Sed ita animis magis quam viribus Giraldus cum suis resistebat, ut illi irrito incoepto regrederentur. Castrum postea ut etiam opidum munivit. Giraldus ille, unde circumvicinas regiones late persultabat, demumque ut res sua et suorum commodius his regionibus adolesceret, Nestam Gruffini principis sororem sibi in matrimonium adiunxit, ex qua egregiam suscepit prolem, per quam (ut inquit Giraldus ille ex eo oriundus) Anglis et australis Cambriae maritima sunt retenta, et Hiberniae moenia sunt expuganta. Omnes enim illae nobiles Giraldorum sive Giraldinorum quod Fitz-Gerald vocant in Hibernia familiae ab hoc Giraldo genus deducunt suum. Ratione tenuriae huius castri et villae, castri et villae Tinbigh, grangiae de Kingeswood, commoti de Croytarath et Manerii de Castle Martin et Tregoire Reginaldus Grey in coronatione Henrici Quarti petivit portare secundum gladium, sed frustra, cum eo tempore castra illa et praedia in regis esset manu, ut adhuc Penbrochia opidum est, quae incorporata suum habet maiorem et ballivos.
Ad alterum etiam huius portus sinum Carew Castle cernitur, quod et nomen et originem inclytae familiae de Carew dedit, qui se prius de Montgomery dictos asserant et ab Arnulpo illo de Montgomery quem modo dixi prognatus credunt.
4. Influunt hunc portum coniunctis fere ostis flumina duo, quae Gladawh Britanni vocant, id est, si interpreteris, gladii, unde Aberdugledhau, id est duoarum gladiorum portum ipsi appellitant. Ad quorum orientaliorem Slebach sedet praeceptoria quondam militum S. Ioannis Hierosolymis quam sacro illi ordino Wizo et Walterus eius filius ut Deo militarent ad terram sanctam recuperandam olim cum aliis praediis elargiti erant. Partem illam huius regionis quae ultra portum iacet et his solis fluminibus perfunditur Rossiam sive Ros dicunt Britanni, facto e re nomine, quod viridisnte procumbat planitie.
5. Flandri e Belgio hanc incolunt, qui Henrici Primi permissu huc commigrarunt cum Oceanus ruptis aggeribus magnam Belgii partem obruisset. Lingua et moribus etiamnum ad Belgicam linguam proxime accedunt, ut haec eorum regiuncula a Britannis Anglia Transwallina nuncupetur. Gens haec, ut inquit Giraldus, fortis et robusta, continuoque belli conflictu gens Cambrensibus inimicissima, gens lanificiis, gens mercimoniis usitatissima quocunque labore sive periculo terra marique lucrum quaerere. Gens pravalida vicissim loco et tempore, nunc ad aratra, nunc ad arma gens promptissima. Et ut hoc addam, gens Anglorum regibus devotissima, Anglisque fidissima, et quae Giraldi tempore extispiscinam ad miraculum usque calluit, eorumque opus, ut gens est gnaviter industria, hic conspicitur via Flandrica longo tractu perducta. Walli collatis saepe in unum omnibus viribus, dum hanc vetustae eorum ditionis regionem repeterent, in hos Flandrenses irruerunt, effusisque populationibus eorum fines peragrarunt, paratissimo tamen animo illi fortunas, nomen et salutem semper defenistarunt. Unde de his et Guilielmo Rufo Malmesburiensis historicus, Multoties regi Guilielmo Rufo parva in Wallenses fortuna fuit, quod cuivis mirum videatur, cum ei alias semper alea bellorum foelicissime arriserit. Sed ego intelligo pro solis inaequalitate et coeli inclementia, sicut rebellionem eorum adiutam, ita eius virtutem impeditam. Porro rex Henricus excellentis ingenii vir, qui modo regnat invenit, qua commenta illorum labefactaret arte, Flandricis in patria illorum collocatis, qui eis pro claustro sint eos perpetuo coerceant. Et libro quinto: Wallenses rex Henricus semper in rebellionem surgentes crebris expeditionibus in deditionem premebat, consilioque salubri nixus ut eorum tumorem extenuaret, Flandrenses omnes Angliae accolas eo tradixit. Plures enim qui illo tempore pro matris paterna cognatione confluxerunt ouccultabat Anglia, adeo ut ipsi regno pro multitudine onerosi viderentur. Quapropter omnes cum substantiis et necessitudinibus apud Ros provinciam Walliarum velut in sentinam congessit, ut et regnum defoeceret et hostium temeritatem retunderet.
6. Ad duorum gladiorum occidentaliorem situ admodum inaequali locum habet Harford West, Anglis olim Haverford, Britannis Hulphord sua elegantia et frequentia inprimis celebre, et quod per se comitatus habet maiorem, vicecomitem, et duos ballivos pro magistratibus. Clarenses comites munitione et moenibus ad septentriones vallasse fama tenet, et nos legimus Clarensem comitem Richardum Richardi Tancredi filum huic castro castellanum praefecisse.
7. Post Rossiam, spatiosum grandi fronte in oceanum vergivium longe procedit promontorium, Octopitarum Ptolemaeus dixit, Britanni Pebidiauc et Cantred Devi, nos S. Davids Land. Terra, ut author est Giraldus, saxosa, sterilis et infoecunda, nec sylvis vestita, nec fluminibus distincta, nec pratibus ornata, ventis solum et procellis semper exposita. Virorum tamen sanctissimorum secessus et altrix. Calphurnius enim presbyter Britannus (ut aliqui nescio an vere scripserunt) hic in valle Rosma ex Concha coniuge martini Turonensis sorore Patricium Hiberniae apostolum suscepit, et Devi episcopus religiosissimus archiepiscopalem sedem ab Isca Legionum in remotissimum huius anglum ad Menew sive Meneviam transtulit, quam deinde ab illo Britanni Tuy Dewy, i. e. Domus Devi, Saxones Davydminster, Angli hodie S. Davids vocant, diuque suos habuit archepiscopos. Sed cum pestis hac in regione atrociter grassaretur, pallio in Britanniam Armoricam Dolam translato, desiit haec dignitas. Superioribus tamen saeculis litem contra archiepiscopum Cantuariensem Angliae et Walliae metropolitanum hac de re intenderunt Wallenses, sed causa ceciderunt. Quae et qualis haec olim fuerit, cum toties a piratis excisa sit, non facile quis dixerit, nunc vero urbecula est pertenuis, solumque praetendit templum spetiosum SS. Andreae et Davidi sacrum, quod saepius eversum, ea qua nunc cernitur forma, Petrus, regnante Ioanne, episcopus et successores erexerunt in Valle, ut vocant, Rosina sub opido, et iuxta palatium est episcopi aedesque perpulchrae praecentorius (qui summus post episcopum, nam decanus hic nullus), cancelarii, thesaurarii, et quatuor archidiaconorum qui sunt e canonicis (quorum hic sunt XXI), quae firmo et pulchro moenium ambitu incinguntur.
8. Adeo vero in occasum hoc se immittit promontorium ut sudo coelo Hiberniam ostendat, et hinc brevissimus sit in Hiberniam traiectus, quem Plinius a Silurum gente (Silures enim huc pertigisse existimavit) XXX millia passuum falso mensuravit. Sed longius hanc terram procurrisse formamque promontorii fuisse immutatam ex his Giraldi verbis intelligi potest. Quo tempore in Hibernia egit Henricus Secundus ex nimia praeter solitum procellae vehementia sabulosis huius orae littoribus, solo tenus sabulo nudatis, longis operta retro saeculus terrae facies apparuit. Arborum quoque in ipso mari stantium stipites undique praecisarum, ictusque securium tanquam hesterni, terraque nigerrima, lignaque truncorum hebeno similima, ut non littus iam sed lucus esse videretur, mirandis rerum mutationibus, aut forte a diluvii tempore aut longe post, sed antiquitus tamen, tam praecisus quam maris violentia semper excrescentis et terram eluentis paulatim absumptus et absorptus. Nec magno divisas hic pelago terras Guilielmo Rufi verbum ostendit, qui cum Hiberniam ex huius rupibus prospiceret, dixit (ut habet Giraldus) se facile Angliae navibus pontem constraturum quo ex Anglia in Hiberniam pedes mare transiret.
9. Falcones egregii et generosi hic in scopulis nidificant, quibus Henricus noster Secundus, ut author est Giraldus ille, primas deferre solebat. Ex illo enim sunt genere, si accolae mihi non imponunt, quos peregrinos rei accipitrariae periti vocant, sunt etenim illis, ut non aliis verbis, quam longe nobilisssimi nostrae aetatis poetae Augusti Thuani Esmerii ex aureo illa Hieracosophiou libro versibus utar,

Depressus capitis vertex, oblongaque toto
Corpore pennarum series, pallentia crura,
Et graciles digiti, ac sparsi, naresque rotundae.

Caeterum ab hoc promontorio recedentes terras magno aquarum insultu Keimes regiunculam mare diverberat, quae baronia censetur. In hac primum Fisgard a piscium captura Anglis dictum, Britannis Abergwain, id est Ostium Fluminis Gwain asperae rupi affixum, ubi satis commoda navibus statio. Inde Novum Portus ad Nevern fluvium, Britannice Trefdraeth, id est Opidum ad Sabulum, quod Martinus de Turonibus construxit, eius posteri incorporarunt, privilegiis ornarunt, praefeceruntque portrevium et ballivum, et sibi castrum supra opidum staturunt, quod primaria fuit ipsorum sedes. Qui etiam monasterium S. Dogmaelis fundarunt ad Tivium flumen in valle collibus circumcincta, cui burgus adiacens (ut plura alia opida monasteriis) debet originem. Hanc baroniam Martinus de Turonibus primus a Cambris vi et armis extorsit, a cuius posteris, qui Martini dicti, per nuptias ad barones de Audley devenit, qui diu tenuerunt donec regnante Henrico Octavo Guilielmus Owen, qui genus deduxit e filia Nicholai Martin militis, ius suum longa liti persecutus tandem obtinuit, filioque Georgio reliquit, qui venerandae antiquitatis cultor eximius me docuit esse in hac baronia praeter tres burgos, Newport scilicet, Fishgard et S. Dogmaelis, feoda militaria XX et paroecias XXVI.


10. Ad Tivium quem dixi interius est Kilgarran, quod castri a Giraldo conditi monstrat reliquias, sed hodie in unam plateam redactum copiosissima salmonorum piscatura solummodo celebratur. Ibi enim celebris est Saltus Salmonum ubi fluvius ex alto praeceps defluit, et salmones interiora fluvii ex oceano petentes cum obstaculum hoc occurrit, caudam ad os replicant, interdum etiam ad maiorem saltus efficaciam caudam ipsam ore comprimunt dumque a circulo huiusmodi se resolvunt, cum impetu quodam tanquam virgae circulatae explicatione se ab imis ad alta cum intuentium admiratione transmittunt, ut scitissime scripserit Ausonius:

Nec te puniceo rutilantem viscere salmo
Transierim, lata cuius vaga verbera cauda
Gurgite de medio summas referuntur in umbras.

11. Penbrochiae comites e variis familiis varii fuerunt. Arnulphum Montgomeriensem, qui primus expugnavit, et postea proscriptus fuerat, euisque castellanum Giraldum, quem postea universae regioni praefecit Henricus Primus, comites fuisse vix ausim affirmare. Stephanus rex Gilberto Strongbow filio Gisleberti de Clare Penbrochiae comitis titulum primus contulit. Ille Richardo Strongbow filio Hiberniae domitori reliquit, qui, ut inquit Giraldus, e clara Clarensium familia oriundus. Huius unica filia Isabella Guilielmum dictum Marescallum (eo quod eius maiores fuissent hareditarii marescalli palatii regii) maritum eodem adauxit, virum belli pacisque artibus florentissimum. De quo extat in Rudburni annalibus hoc epitaphium:

Sum quem Saturnum sibi sensit Hibernia, solem
Anglia, Mercurium Normannia, Gallia Martem.

Filiique eius quinque sua serie Penbrochiae comites fuerunt, Guilielmus scilicet Iunior dictus, Richardus, qui cum a rege Henrico Tertio defecisset in Hiberniam se contulit, ubi in praelio occubuit. Gilbertus, qui in hastiludio ad Ware equo excussus periit, Gualterus, et Anselmus. Quibus omnibus sine prole intra breve tempus sublatis, comitatus huius gladio Henricus Tertius Guilielmum de Valentia e Lusigniana in Pictonibus familia fratrem sibi uterinum cinxit, qui uxorem habuit Ioannam filiam Guarini de Monte Canisio sive Mont-Chesney, ex Guilielmi Marescalli filia natam. Guilielmo de Valentia successit filius Audomarus, qui sub Edwardo Primo erat Scotiae gubernator, cuius altera soror et cohaeres Elizabetha Ioanni domini Hastings enupta in novam familiam hunc honorem intulit. Laurentius enim Hastings eius e filio nepos, qui Abergevennae dominus erat, Penbrochiae comes regis Edwardi Tertii rescripto fuit confirmatus, quod subiicere libet ut videamus quod ius fuerit per foeminas in titulis honorariis. Rex omnibus ad quos &c. salutem. Sciatis quod circumspectionis et elegantiae praesagiam, quod ex aptis consanguinei nostri charissimi Laurentii de Hastings iuventutus auspiciis concepimus, merito nos inducunt ut ipsum in his quae honoris sui debitam conservationem respiciunt, pronis favoribus prosequamur. Cum itaque haereditas bonae memoriae Audomari de Valentia comitis Penbrochiae (ut dicitur) iampridem sine haerede de corpore suo procreato decedentis ad sorores suas fuerit devoluta, inter ipsas et earum haeredes proportionabiliter dividenda, quia constat nobis quod praefatus Laurentius qui dicto Audomarus in partem haereditatis succedit, est ex ipsus Audomari sorore seniori descendens, et sic peritorum assertione, quos super hoc consulimus, sibi debeatur praerogativa nominis et honoris, iustum et debitum reputamus ut idem Laurentius ex seniori sorore caussam habent, assumat et habeat nomen comitis Penbrochiae, quod dictus Audomarus habuit dum vivebat. Quod quidem (quantum in nobis est) sibi confirmamus, ratificamus, et etiam approbamus, volentes et concedentes ut dictus Laurentuis praerogativam et honorem comitis Palatini in terris quas tenet de haereditate dicti Audomari adeo plene et eodem modo habeat et teneat sicut idem Audomarus illas habuit et tenuit tempore quo decessit. In cuius &c. Teste rege apud Montem Martini XIII die Octobris anno regni decimo tertio. Successit filius Ioannes, qui ab Hispanis praelio navali captus et demum redemptus in Gallia MCCCLXXV obiit. Hunc sequutus est Ioannes filius eius qui in hastiludio Woodstochiae anno MCCCXCI interfectus, observatum est nescio quo fato per quinque generationes in hac familia patrem nunquam filium vidisse. Cum illi defecisset proles, plurimi et opimi reditus in regis manus (ut iurisconsulti nostri loquuntur) devenerunt, castrumque Penbrochiae Francisco Att Court aulico gratioso fuit concessum, qui inde vulgo Penbrochiae dominus apellatus. Nec longo post tempore Ioannes dux Bedfordiae, et post illum Humfredus dux Glocestriae eius frater, regis Henrici Quarti fillii eundem titulum sunt consequunti. Deinde Guilielmus de la Pole factus est Penbrochiae marchio, eoque sublato Henricus Sextus fratrum suum uterinum Gasparem de Hatfield Penbrochiae Penbrochiae comitem creavit, cui omnibus honoribus exuto Edwardus Quartus successorem dedit Guilielmum Herbert, qui in praelio ad Banbury occubuit. Illi eodem nomine demum successit filius quem Edwardus Quartus cum denuo regnum recuperasset Huntingdoniae comitem creavit et Penbrochiae titulum filiolo suo primogenito Edwardo Walliae principi detulit. Satis longo post tempore Henricus Octavus Annam Bollenam suam sibi desponderat Penbrochiae marchionissiam dixit. Demum memoria nostra Edwardus Sextus Guilielmum Herbert dominum de Caerdiffe eodem honore ornavit. Illi successit Henricus eius filius, qui Walliae sub Elizabetha regina praeses fuit, et nunc Henrici filius Guilielmus egregiis corporis et animi dotibus ornatissimus eodem honore laetatur. Haec autem Herbertorum familia in his Walliae partibus longe est amplissima et antiqua sane. Originem enim repetit ab Henrico Filio-Herberti qui regis Henrici Primi fuit camerarius, et in uxorem accepit regis eius amasium, matrem Reginaldi comitis Cornwalliae, ut mihi author est Robertus Gloverus in studio genealogico longe perspacissimus, cuius immatura morte genealogica antiquitas iacturam fecit longe gravissimam.
Habentur in hoc comitatu paroeciae 145.

CARDIGANSHIRE

B Octopitaro sive S. Davidis promontorio retroacta oblique in ortum littora vasto et lunato sinu mare admittunt, cui tertia Dimetarum regio incumbit, quae Anglis Cardiganshire appellatur, Britannis Sire Abertivi, vetustis scriptoribus Ceretica a Carataco rege. Si quis existimet e suo sensu, non antiquorum authoritate, haec eius deprompta videatur coniectura, et tamen celeberrimum illum Caratacum hic rerum potitum fuisse legimus. Campestris est haec regio ad occasum qua mare prospicit, uti ad meridiem, qua Tivium flumen Maridunenses secludit, ab ortum autem et aquilone, qua Brechinienses et Montgomerienses spectat, continui montes pabulo foecundi perpetua latera trahunt, sub quibus passim diffunduntur lacus. Non urbibus sed tuguriolis hanc olim, ut reliqua Wallia, fuisse distinctam ex illo principis sui Carataci dicto colligatur, qui cum Romae splendorem et amplitudinem captivus perlustrasset, “Itane,” inquit, “cum haec et huiusmodi habeatis, nostra tuguriola concupiscitis?” Quae sunt tamen vetustoris notae paucis percurramus.
2. Tivius flumen, Ptolemaeo Tuerobius corrupte pro Dwr Tivius, id est Tivius flumen, e lacu Lin-Tivy sub montibus quos dixi primum saxis impeditus, et fremens sine alveo devolvitur, per lapidosum admodum tractum, iuxta quem ad Ross nundinae pecuariae montanorum frequentissimae celebrantur, donec Stratfleur coenobium iampridem Cluniacensium montibus circundatum accesserit. Inde alveo recepto per Tregaron et Landevibrevi in Davidis Menevensis episcopi memoriam constructum et nominatum defluit, ubi ille frequenti synodo Pelaganiam haeresim in Britannia renascentem et sacris scripturis et miraculo labefactavit, excrescente, ut ferunt, sub eo in tumulum terra qua ille concionatus. Huc usque et etiam ulterius in meridiem se agit Tivius ad Lan Beder mercatorium opidulum. Hinc converso in occasum cursu Tivius latior fertur, propeque Kilgarran lapsus ruit ex alto praeceps et Salmonis Saltum facit de quo modo dixi. Salmonibus enim est feracissimus olimque solus Britannicorum fluviorum, ut credidit Giraldus Cambrensis, castores habuit. Animal hoc est amphibium pedibus prioribus caninis, posterioribus anserinis, pelle cinerea subnigra, cauda oblonga, lta, et cartilaginea, qua fluitans gubernaculi vice utitur. De quorum solertia multa observavit Giraldus ille, sed hodie hic comparent plane nulli.
3. Vix duobus hinc milliaribus Cardigan abest, Britanni Aber-Tivy, id est Tivii Ostium nominant, praecipuum huius regionis opidum a Gilberto filio Richardi Clarensis munitionibus firmatum, quod postea proditione deditum diruit Rhesus filius Gruffini, capto castellano Roberto Fitz-Stephens, Stephanidem nonnulli vocant, qui (cum diu precario animam inter infensos Wallos traxisset, demum ea lege liberatus ut possessionibus in Wallia renunciaret), primus e Normannico genere Hiberniam auspicato cum exigua militum manu intravit et Anglis aditum sua virtute aperuit.
4. A Tivii ostio molliter recedit littus plurimis rivulis pervium, inter quos superiori agri parte memorandus est quem Ptolemaeus memorat, Stuccia, cuius nomen etiam hodie integrum in ore vulgi versatur, Y-stwith scilicet, qui ad fontes plumbi habet venas, et ad ostium Aber-y-stwith opidum totius conventus copiosissimum, quod Gilbertus etiam ille Clarensis muris armavit et Gualterus Bec Anglus diu contra Wallos tutatus fuit. Huic adiacet Lhan Badern Vaur, i. e. Fanum Paterni Magni, qui ex Armorica oriundus Cereticorum (ut habet eius vita) ecclesiam et pascendo rexit et regendo pavit. Cuius memoriae templum sedemque episcopalem hic consecravit posteritas. Verum episcopatus, ut scribit Rogerus Hoveden, quia parochiani pastorem suum interfecerant, olim obsolevit. Eodem quoque ostio in oceanum etiam se eiicit Ridol fluvius, e Plinlimon monte praerupte altissimo descendens, qui aquilonarem agri partem claudit et e suo gremio Sabrinam et vagam nobilissima quae dixi flumina effundit. Nec multum supra Stucciae ostium Devi fluvius, qui inter hanc et Merionith regionis limitis vice fungitur, in mare se condit.
5. Vix confirmassent suum in Britannia imperium Normanni, cum statim hanc oram classe tentarint, et foeliciter quidem res successit. Maritima enim paulatim, regnante Guilelmo Rufo, Wallis extorserunt, sed maximam eius partem concesserunt Cadugano filio Blethini Britanno prudentissimo, cuius gratia plurimum in universa Wallia poterat, et quo amicissimo utebantur Angli. Sed cum eius filius Oenus, iuvenis amentia praeceps, pacis odio Anglos et ad advenas Flandros assiduis excursionibus infestaret, infoelix pater patrimonio mulctatus filii commissa luit, qui et ipse solum vertere coactus in Hiberniam se subduxit. Cereticam vero rex Henricus Primus Gilberto Clarensi donavit qui praesidia disposuit et castella munivit. Sed Caduganus cum Oeno filio in gratiam postea ab Anglis receptus, quae sui erant patrimonii etiam recepit. Oenus vero ad ingenium reversus iterumque res novas molitus a Giraldo Penbrochiensi, cuius uxorem Nestam rapuerat, occiditur. Pater autem in Angliam abductus mitiores fortunae vices diu expectavit, tandemque suis senex redditus a Madoco nepote ex improviso transfoditur. Rogerus de Clare postea Cereticam Henrici II munificentia accepit, sed, Richardo comite de Clare eius, ni fallor, filio a Wallis dum terrestri itinere huc contendit interempto, Rhesus Suthwalliae princeps, Anglis magna strage profligatis, victore exercitu sui demum iuris fecit. Nihilominus in Anglorum potestate sine cruore sensim denuo recidit.
Ecclesiae parochiales in hoc sunt 64.

ORDEVICES

ILURUM et Dimetarum, quas hactenus peragravimus regiones, posteritas cum tribus principibus pareret Wallia, sua lingua Deheubarth, i. e. Dextram Partem, Angli South Wales (ut dictum est) vocaverunt. Reliquos duos principatus (quos illi Guineth at Powis, nos North Wales et Powisland dicimus) insederunt olim Ordovices, qui et Ordevices, Ordovicae, et alicubi, sed corruptissime, Ordolucae. Gens valida et animosa, utpote quae montibus inhaeret et solo animatur suo, quae diutissime cum Romani, tum Angli imperii immunis agitavit, nec ante Domitiani tempora a Romanis devicta. Tunc enim Iulius Agricola universam prope gentem debellavit, nec ante Edwardi Primi tempora ab Anglis in provinciam redacta. Libertate enim diu luxuriarunt, sua fortitudine locorumque difficultate freti, quae insidiis et protrahendo bello quodammodo nata videantur.
2. Horum fines determinare non adeo difficile, nominis autem veram rationem reddere quam difficillimum existimo. Opinion tamen concepi, cum supra duo flumina Devi, quae vicinis fontibus orta in diversa ferunt, consederint, et Oardevi superinde ac Arverni, quod supra Garumnam, Armorici quod super mare, Horesci quod supra Escam flumen habitarint fuerint denominati. Nec sine vestigiis intercidit Ordevicum in hoc tractu nomen, magna enim eius pars, quae mari adiacet, Ardudwy etiamnum incolis vocitatur, ex quo Ordovic et Odevices molliori sono conflasse videantur Romani. Sed uno universa regio recentiori nomini Latinis (praeter unam regiunculam ) Guinethia et Venedotia, Britannis Guineth nuncupatur, a Venetis Armoricae, qui, ut habet Caesar, in Britanniam creberrime navigare soliti, ut quidam suspicantur. Sin fas mihi sit unicam literulam immutare, arbitrarer hoc nomen Graecis et Pausaniae innotuisse, qui in Arcadicis prodit Antoninum Pium male mulctasse Brigantes nostros, eo quod Genouniam Romanorum in Britannia provinciam incursassent. Certe si Genouthiam pro Genounia legere fas fuerit, ita illa voce ad Guinethiam accedit, et Guinethia haec situ adeo Brigantibus contermina iacet, ut nisi hanc regionem intellexerit Pausanias, quaenam illa fuerit Sibylla ipsa viderit. Caeterum ad Ordovices spectarunt regiones illae quae nunc Anglice novibus nominibus Montgomeryshire, Merionethshire, Caerenavonshire, Denbighshire et Flintshire appellantur.

MONTGOMERYSHIRE

ONTGOMERYSHIRE, Britannice Sire Tre-Faldwin, a primario opido ad medium solem Ceretica et Radnoria, ad orientem Salopia, ad boream Denbighia, et ad occasum Merionithia circumscripta, licet montibus plurimum emineat, convallibus tamen grata foecunditate, cum pascuis tum arvis utique foelix est regio, laudatissimorum equorum foecunda olim genetrix, qui, ut habet Giraldus, nobilem picturae formam protrahente natura, tum membrosa sua maiestate quam incomparabili velocitate valde commendabiles fuereunt. In extremo huius agri ad occasum, ubi quasi in conum desinit, Machleneth sedet, forsitan Romanis Maglona, in qua sub duce Britanniarum praesidium egit Honorii Augusti tempore praefectus numeri Solensium ad montanos cohibendos, et ad secundum hinc milliare iuxta Penall ostenditur locus Keven Caer, id est Dorsum Urbis, dictus, ubi Romanorum numismata subinde effodiuntur, et orbecularis moenium forma non parvo ambitu cernitur.
2. Quinque hinc mllie passus Plinlimon mons quem dixi in eximiam exurgit altitudinem, et ea parte qua huius agri latus claudit Sabrinam secundum a Tamisi Britanniae flumen effundit. Haffren Britanni, Severne Angli indigitant. Quae nominis origo non legerim, fabellae affine videtur quod de Sabrina virgine in eo demersa commentus est Galfridus, et poeta nuperus qui illum sequutus cecinit:

In flumen praecipitatur Abren,
Nomen Abren fluvio de virgine, nomen eidem
Nomine corrupto, deinde Sabrina datur.

Hic statim a fonte ita crebris incurvus flexibus agitur ut saepe reverti credatur. Procurrit tamen, seu potius lentus pervagatur hunc agrum, Salopiensem, Wigorniensem, et postremo Glocestrensem, vitalemque humorem glebae ubique suppeditans in Sabrinianum fretum se tandem placide exonerat. Hoc vero agro sylvis obumbratus per Landilos, Trenewith sive Newtowne, et Caerfuse, quod et antiquum et antiquis privilegiis firmatum praedicant, in Boream eluctatur, et non procul ab orientali ripa relinquit Montgomery primarium conventus opidum, surgenti saxo, cui amoena planities subiacet, a Baldwino limitis Wallici praefecto, regnante Guilielmo Primo, constructum, unde Tre Faldwin, id est Baldwini Opidum Britannis vocatur. Sed Angli a Roger Montgomerico Salopiae comite, cuius patrimonii erat, Montgomery et Montem Gomericum dixerunt, qui, ut est in libro Angliae censuali, castrum construxit, veruntamen cum Henricus Tertius hoc e cineribus excitaret (subverterant enim Walli anno salutis CIƆXCV, interfectis praesidiariis, iacuitque permultos annos), illum a loci situ Montem Gomericum nominasse fabulatur Florilegus. Certum autem est Henricum autem Tertium per diploma concessisse ut burgus de Montgomery sit liber burgus cum aliis libertatibus.
3. Iuxta hoc Corndon collis in cacumen satis excelsum adsurgit, in cuius summitate saxa quaedam in coronam, unde nomen habet, in alicuius victoriae, ut videtur, memoriam collocantur. Superius Sabrina Trellin allabitur, id est Opidum ad Lacum, unde Welch Poole Anglis nuncupatur, castrum ab austro adiunctum habet a subrufo saxo quo construitur Castle Coh appellatum, quod uno moenium ambitu duo castella complectitur, alterum domini Powisiae erat, baronis Dudley alterum. Caduganus filius Bletini celebratissimus, quem dixi, dum huius constructioni intenderet, a nepote Madoco (ut est in Lancarbanensis epitome) fuit interfectus. Huic e regione altera fluminis riupa obiicitur Buttington Danorum Hybernis notum, e quo Adheredus Merciorum comes illos anno Christi DCCCXCIIII exturbasse auctor est Marianus. His relictis in ortum paulatim se flectit Sabrina, ut Tanet fluviolem citius excipiat, quo consociato Salopienses adit.
4. Hoc in agro Ordevicum Mediolanum fuisse, quod et Antonius et Ptolemaeus celebrant, est mihi persuassimum, quia verissimum videtur. Cuius vestigia sagaciter odoratus sum, sed indagine parum foelici, ita urbium etiam cadavera absumit aetas. E situ tamen, si coniecturae sit locus, cum compertissima sunt opida quae utrinque ponit Antoninus, scilicet hinc Bonium, nunc Bangor ad Devam, inde Rutunium, nunc Rowton Castle, ab hoc enim XII ab illo XX Italicis milliaribus separat, psoitionem, si ita dicere liceat, vel potius distantiae lineae se mutuo inter Matrafal et Lan Vethlin, quae vix tribus distant millibus passuum, intersecant, et quasi ἀποδεικτικῶς Mediolani nostri situm demonstrant. Haec enim ratio eliciendi tertii loci situm e duobus cognitis incerta esse non potest, cum neque montes interiaceant, nec itinerum flexus sit impeditus, Matrafal haec, quae quinis a Sabrina ad occasum abest milliaribus, et quod vetustati ex parte suffragetur, licet nunc nudum sit nomen, principum Powisiae regia sedes erat, et ea quidem a scriptoribus celebrata, qui memorant in ea, a principibus iam relicta, Robertum de Veteri Ponte sive Vipont Anglum castrum condidisse. Lanvethlin vero, id est Fanum Vethlin, opidum mercatorium, etsi a linearum intersectione sit paulo remotius, nominis tamen cognatione, cum Mediolano multo est coniunctius, Vethelin enim ex Methlin linguae Britannicae idiotismo factum est, ut Caer Verden ex Caer Merden, Arvon ex Armon. Nec Methlin magis a Mediolano abludit et dissonat quam vel Millano in Italia, Le Million in Xanctonibus, vel Methlen in Belgis, quae omnes urbes Mediolani nomine olim insignes fuisse nemo dubitat. Quae vero coniectura ad veritatem sit propensior tuum erit diiudicare, mihi satis est coniectare. Si hoc nostrum Mediolanum et illas eiusdem cognominis in Gallia urbes vel Medum ducem vel Olanum principem construxisse, aut dum construerentur suem mediatim lanatam effossam dixerim, nonne nubes et nugas captare viderer? Et haec singula tamen de suo Mediolano scriptitant Itali. Sed cum haec ab eiusdem linguae populis constructa sit certo certius (Gallis et Britannis communem linguam fuisse docuimus), eandem ob causam eandem habuisse denominationem satis probabile. In nullo tamen, quod sciam, Mediolanum nostrum cum illa Italiae convenit, nisi quod planitie inter rivulos intersideat utraque, Italusque non indoctus ex eo Medioliani sui nomen duxit, quod sit urbs media inter lanas, id est, inter fluvios, ut interpretatur ille.
5. Suo nomine, titulo, et honore hic ager comitem insignivit nullum, donec nuperrime anno CIƆDCV rex Iacobus Philippum Herbert filium natu minorem Henrici comitis Penbrochiae ex Maria Sidneia, pro singulari et propensa in illum voluntate et spe quam de illius virtutibus concepit maxima, uno eodemque tempore baronem Herbert de Shurland et Montis Gomerici comitem apud Greenwicum creavit. Powisiae autem principes a tertio filio Rotherici Magni prognati hunc agrum cum aliis (licet Rogerus et Hugo Montgomerienses partem nonnullam abrasissent) perpetua serie ad Edwardi Secundi tempora tenuerunt. Tunc enim Oenus filius Gruffini ap Guenwinwyn e Britannico sanguine ultimus Powisiae dominus (principis enim nomen iampridem exoleverat) Hawisiam unicam filiam reliquit, quam Ioannes Charleton Anglus regis valectus duxit et uxorio iure dominus Powisiae ab Edwardo II factus erat, qui (ut plurimis locis vidimus) leonem rubrum insurgentem aureo in clypeo gerebat. Huius posteri masculi quatuor hoc honore claruerunt, donec in Edwardo mascula successio abolita fuisset. Ille enim ex Aeleonora Thomae Holand comitis Cantii filia et una haeredum suscepit Ianam uxorem Ioannis Greii equitis, et Iocosam coniugem Ioannis domini Tiptoft, unde barones Dudley et alii genus duxerunt. Ioannes ille Grey militari virtute et beneficio regis Henrici Quinti comitatum Tanquervillae in Normannia accepit, habendum sibi et haeredibus masculis reddendo unum bassinet ad castrum Rothomagi in festo S. Georgii singulis annis. Huic natus erat Henricus dominus Powisiae, in cuius prosapia Powisiae titulus ad Edwardum Grey, qui nostro fere tempore sine sobole legitima diem obiit supremum, cum honore permansit.
Parochiales ecclesias ostendit 47.

MERIONETHSHIRE

Montgomerici comitatus tergo Merionethshire, Britannice Sir Verioneth, Latine Meruinia, Giraldo Terra filiorum Canani, ad sinum usque lunatum quem dixi et oceanum pertingit, quo ab occasu ita pulsatur ut nonnullam eius partem abripuisse credatur. Ad meridiem Dovy flumine a Ceretica per aliquot milliaria dirimitur, ad septentriones Caernavoniam et Denbighiam attingit. Ipsa vero inter montium conglomerationes omnium totius Walliae terrarum (ut inquit Giraldus) hispida magis et horribilis. Habet enim montes altissimos, arctos tamen et in modum acus acutissimos, nec raros quidem sed creberrimos, et tanta aequalitate consertos ut in summis eorum verticibus pastores confabulantes vel convitiantes, si concurrere forte statuerint, a mane ad vesperum vix convenirent. Numerosi ovium greges in his montibus errant, nec ullum est a lupis periculum, qui tunc per universam Angliam deleti creduntur, cun Eadgarus rex Ludvallo harum regionum principi tricenos lupos in singulos annos vectigalis nomine imperaret. Quando enim (ut Malmesburiensis habet) tribus annis hoc praestitisset, quarto destitit, nullum se ulterius invenire professus. Longo tamen post tempore nonnullos superfuisse ex testimoniis omni exceptione maioribus certo constat.
2. Incolae, qui rei pecuariae omnino sunt attenti et lacticiniis vescuntur, butryo videlicet, caseo &c. (quamvis Strabo Britannos nostros quasi casei conficiendi ignaros olim irriserit), statura, colore nitido, habitu visendo, et corporis lineaentis vix alteri in Britannia genti concedunt, sed ob praeproperam Venerem et otia male apud vicinos audiunt. Opida habet rara, ad ortum qua Dovy labitur, Mouthwy Commotus est notissimus, qui Willielmo alias Wilcock de Mouthwy, filio Gruffithi Ap Gwenwynwin domini Powisiae iuniori pro haereditaria portione obtigit, per eius autem e filio neptim ad Hugonem Burgh, et per eius itidem neptes ad claras familias de Newport, Leighton, Lingein et Mitton.
3. Qua Avon flumen magis ad occasum defluit, Dolegethle est viculus mercatorius, a valle in qua conditur sic dictus. Proxime mare in regiunciula Ardudy, Arlech olim Caer Colun, abruptissima rupe castrum in mare praetendit, quod ab Edwardo Primo (ut ferunt incolae) extructum, a situ nomen accepit. Arlech enim super saxum Britannis denotat. Sunt tamen qui Harlech vocant, et Pulchram rupem interpretantur. Cum domestico bello Anglia convulsa esset, David Ap Ienkin Ap Enion Britannus nobilis, qui a Lancastrensi familia statit, pertinaciter contra Edwardum Quartum defendit, donec Guilielmus Herbert Penbrochiae comes per medias Walliae Alpes difficilimo itinere perrumpens valido fragore in castra ita detonuerit ut deditione receperit. Incredibile fere est quantas viae impeditissimae difficultates ille eluctatus est, cum hic ascendendo repere, illic descendendo se cum suis quasi provolvere cogeretur. Unde Le Herbert via illa vicinis hodie vocatur. Superius in ipso agrorum confinio aestuaria inrepunt duo celeberrima, Traith maur et Traith bochan, id est Aestuarium maius et minus. Nec procul hinc iuxta Fastineog viculum via publica sive militaris, quae saxis constrata per montes hos praepeditos et quodammodo invios ducit. Quam cum Britanni Sarn Helen, id est Helenae Strata, nominant, Helenam Constantini matrem, cuius multa et egregia erant per Romanum imperium opera, constravisse par est ut existimemus. Nec procul abest Caer Gai, id est Castrum Caii a Caio Romano aliquo extructum, de quo magna et mira vulgus vicinum praedicat.
4. In orientali agri parte Deva flumen e duobus fontibus exortum (unde nomen gestare credunt, dwy enim illi vocant quo nomine et binarium numerum denotant, licet alii a divinitate, alii a nigro colore dictum contendant), et statim Lhin-tegid, Anglis Pimblemeare et Plenlinmeare lacum longe lateque diffusum integer transmeat, et exit tantus quantus venit. Nec enim guiniad peculiares lacui pisces in Deva videas, nec salmones in lacu, qui tamen in flumine passim capiuntur. Sed vide si placet lacum poetae antiquarii Leland versibus accurate depictum:

Hispidas qua tellus Meruinia respicit eurum,
Est locus antiquo Penlinum nomine dictus.
Hic lacus illimeis in valle Tegeius alta
Late expandit aquas, et vastum conficit orbem.
Excipiens gremio latices, qui fonte perenni
Vicinis recidunt de montibus, atque sonoris
Illecebris captas demulcent suaviter aures.
Illud habet certe lacus admirabile dictu,
Quantumvis magna pluvia non aestuat, atqui
Aere turbato, si ventus murmura tollat,
Excrescit subito rapidis violentior undis,
Et tumido superat contemptas flumine ripas.

Huius supercilio insidet Bala opidulum immunitatibus dotatum, sed raris incolis aedificiisque incultissimis, nihilominus praecipuum forum montanorum.
5. Hugo comes Cestrensis primus Normannorum hanc regionem dispositis praesidiis occupavit, cum Griffinum filium Conani captivum teneret, sed postea ille hanc cum reliquo principatu recuperavit posterisque reliquit donec, fatali periodo confecta, in Leolino desiit.
Ecclesias numerat 37.

CAERNARVONSHIRE

UPRA Merionithiam iacet quae Britannis Sir Caer-ar-von, Anglisque Caernarvonshire, ab opido praecipuo, et priusquam Wallia in comitatus discriberetur Snowden Forrest, historicis Latinis Snaundonia ab illo saltu, et Arvonia, quod Monam e regione oppositam habet. Latus septentrionale et occiduum mari obiacet, australe claudit Merionithia, et orientale Denbighiensis ager Conovio flumine interlabente. Qua mare prospicit, potissimum qua promontorio longius in occasum Hibernum evehitur, incurva littora contra Octopitarum sive S. Davids Land obtendit, gleba est satis fertili et opidulis redimita.
2. Interiora autam natura longe lateque montibus, quisi hic compages huius insulae visceribus terrae densaret, confertim extulit, receptaculumque Britannis tutissimum ingruente bello fecit, tot enim aspreta rupesque, tot convalles saltuosae stagnisque impeditae interiectae sunt, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem calles inveniant. Alpes, si placet, Britannicas merito hos montes appelles, nam praeterquam quod totius insulae maximi sunt, etiam incisis undique rupibus, non minus quam Alpes, praecipites, omnesque unum ambiunt, qui in medio vaste supereminens ita caput effert ut non coelo minari sed inserere iuga videatur, quae tamen nivibus sunt fida, toto enim anno nive sed potius nivium senio canescunt. Unde uno nomine omnes Britannis Craig Eriry, Anglis Snowdon, id est utraque lingua Niviferi Montes vocantur, uti etiam Niphates Armeniae et Imaus Scythiae a nivem nomen (testante Plinio) assumpserunt. Nihilominus adeo sunt pabulosi ut tritissimum sit inter Wallos, Eriry montes omnibus Walliae armentis in unum coactis sufficere posse. De duobus in horum verticibus lacubus, quorum altero enatat insula erratica, altero plurimi pisces, sed monoculi omnes reperiuntur nihil dicam ne fabulis indulgere videar, etsi Giraldi authoritate hoc nonnulli crediderint. Lacus vero et stagnantes aquas esse in summitate horum montium certium est, unde Gervasius Tilburiensis in Otiis Imperialibus: In terra Wallensium intra terminos Britanniae maioris montes excelsi fundamenta sua in saxis durissimis statuerunt, et in cacumine tanta aquositate terra crustatur, quod ubi vix pedem fixeris terram ad iactum lapidis moveri senties, unde supervenientibus hostibus Wallenses terram illam glutinosam sua transilientes agilitate impetus hostiles aut eludunt aut damno hostium constanter expectant. Horum incolas nivicollinos novo verbo vocavit Ioannes Sarisburiensis in Policratico, de quibus Henrici Secundi tempore sic scripsit: Nivicollini Britones irruunt et iam protendunt terminos suos egressi de cavernis latebrisque sylvarum plana occupant procerum nobilium; videntibus ipsis, impugnant et expugnant, et diruunt aut sibi retinent, eo quod iuventus nostra quae tecto et umbra gaudet nata fruges consumere in lucem dormit, &c.
3. Sed a montibus in campestria desendamus, quae cum sola sint secundum mare, satis sit si tantum littus legamus. Promontorium quod in occasum brumalem proiectum diximus, Ptolemaeo pro exemplarium varietate Canganum, Iamganum, Langanum dicitur, quod verissimum nescio, sed Langanum videatur, cum hodie incolis Lhein vocetur, quod angusto et aequali chersonesso procurrit, magis quam caetera regio patentibus campis et hordeo feracissimis. Duo tantum memoranda praetendit opidula, interius ad sinum Pullhely, id est Palus Salsa, exterius ad mare Hibernicum (quod alterum cheronessi partem diverberat) Nevin villam mercatoriam, in qua anno Christi MCCLXXXIIII Angli proceres de Wallis triumphantes militari decursione et festiva pompa (ut author est Florilegus) memoriam Arthuri magni celebrarunt. Si qua alia floruerunt hic opida, tunc deleta furint cum Hugo comes Cestriae, Robertus de Rudland, et Guarinus e Salopia primi Normannorum huc penetrantes hoc promontorium ita popularentur ut totum septennium desolatum iacuerit.
4. A Nevin, littus semel iterumque prominentiis distinctum in septentriones se agit. Deinde, obversa in circium fronte, coarctato in angustias freto (Menas vocant) Monam insulam a continente discindit. Huic freto Segontium urbs, cuius meminit Antoninus, superimposita erat, cuius murorum reliquias nonnulla vidimus iuxta ecclesiolam in S. Publicii honorem constructam. Nomen a praeterfluente fluvio sumpsit, qui etiamnum Seiont appellatur, et e Lin-Peris lacu profluit, in quo piscis est peculiaris non alibi visus, quem a rufescente ventre torcoch accolae vocitant. Cum autem Setantiorum Portum hoc in situ collocarit vetustus Ptolemaei codex, quam alia exemplaria longius removent, si ego Segontorum Portum legerim et ad huius ostium fuisse dixerim, veritatem fortasse limarem, sin minus coniecturae veniam ab aequo lectore impetrarem. Hanc urbem Ninnus Caer Custenith, et qui scripsit vitam Gruffini filii Conani prodit Hugonem Cestriae comitem castrum construxisse in Hean Caer Custenni, id est, si vertit Latinus interpres, in antiqua urbe Constantini imperatoris. Authorque est Matthaeus Westmonasteriensis (sed ipse fidem suam liberet) corpus Constantii patris Constantini Maximi hic inventum fuisse anno MCCLXXXIII et in ecclesia novae urbis honorifice locatum iussu Edwardi Primi, qui ex huius runis eo tempore Caernavon urbem paulo superius ita ad flumiis ostium eduxit, ut ab occidente et septentrione aquis alluatur. Quae ut ipsa nomen sumpsit, quod e regione Monae insulae obiicitur, hoc enim nomen denotat: ita universo agro suum nomen communicavit, hinc etenim Anglis Caernarvonshire dicitur. Angusto admodum et fere orbiculari moenium ambitu continetur haec urbecula, sed firmo, castrumque ostendit pulcherrimum quod totum occidentale latus occupat. Privatis aedificiis pro more regionis satis pulchra et civium humanitate praedicanda. Edwardum Primum conditorum et Edwardum Secundum eius filium hic natum, et de Caernavon cognominatum, qui primus erat ex Anglico sanguine Wallie princeps, summae sibi gloriae incolae existimant. Habueruntque in hac principes Walliae suam cancellariam, scaccarium, nec non iustitiarium pro Wallia boreali. Ad septimum hinc miliare ad idem fretum, ab austro monte satis aedito, a septentrione colle inclusum subsidet Bangor sive Bachor a Choro Pulchro, vel, ut aliis placet, quasi Locus Chori sic appellata. Quae sedes episcopalis paroeciis LXXXXVI praesidet. Danieli eiusdem olim praesuli sacrata est ecclesia, non illa admodum speciosa structura. Ab Oeno enim Glendouerduy perditissimo rebelle, qui Walliae urbes excidio destinarat, incendio deformata, postea Henrici Denaei episcopi opera, regnante Henrico Septimo, restaurata vix pristinam dignitatem recuperavit. Opidum est nunc exiguum, olim adeo amplum ut Banchor Vaur ob magnitudinem diceretur, castroque munivit Hugo comes Cestriae, cuius ne vestigia invenire sedulo percunctando potui, et ad ipsas freti fauces situm. Quas Edwardus Primus, ut in Monam sive Anglesey (de quam mox suo suo ordine dicendum) exercitum transmitteret, ponte obnixe sed frustra continere conabatur. Quo etiam loco Paulinus Suetonius Romanos milites ante in Monam transmisit, equites vado et pedites pandis naviculis, ut author est Tacitus.
5. Declivi hinc ascensu pergit littus per Penmaenmaur praecelsam et abruptam rupem, quae mari eminens angustum callem itinerantibus praebet, hinc impendentibus saxis quasi ruinam minarentur, illinc fremente Oceano in immensam profunditatem depresso. Sed hac una cum Penmaenbychan, id est Monte Saxeo Minori, superata, planities se pandit usque ad Conovium flumen, vulgo Conwey, qui ab oriente hunc agrum determinat. Hic fluvius apud Ptolemaeum compendiaria Graece scribendi ratione Toisovius pro Conovius concipitur. E palude eiusdem cognominis in meridiano provinciae limite emanans angustiori alveo usque ad ostium fere collisus properat, conchas alens quae coelesti rore gravidae margaritas partiuriunt, Cononioque opido, quod memorat Antoninus, nomen impertit. Quod licit nunc prostratum, nomenque illud eo loci extinctum, novo tamen nomine vetustatem suam subindicat. Tenuissimus enim inter eius rudera viculus Caer Bean, id est Urbs Antiqua, vocatur. E cuius spoliis novum opidum Edwardus Primus ad ipsum fluminis ostium excitavit, quod inde Aber Conwey vocant, id est Conovii Ostium, quem locum Hugo Cestrensis prius communierat. Ipsum vero Conovium recens munitum situ, munitumque opere et pereleganti ad flumen castro, urbeculae potius quam opidi nomen mereatur, nisi quod rarius habitetur.
6. Ex huis opposito cis flumen prominet inflectente cubito, quasi stationem moliretur natura, promontorium vastum quod huius etiam agri censetur, Gogarth dictum. In quo, Conovio mare subeunti Diganwy antiqua urbs impendebat, quae multa ante secula ictu fulminis deflagravit. Dictum autem urbem esse credimus, ubi sub posterioribus imperatoribus praepositus numeri Nerviorum Dictensium excubias egit. Quod autem Diganwy postea appellatum fuerit, quis non videt Ganwey illud ex Conwey profluxisse, et inde Anglicum nomen Ganoc? Sic enim nominatum erat castellum, quod postea eo loci Henricus Tertius construxit.
7. Praefuit huic regioni statim a Normannorum in hanc insulam ingressu Gruffinus filius Conani, qui cum influentes Anglorum in Walliam copias reprimere non potuisset, tempestati subinde cessit, demumque cum sua integritate regis Henrici Primo gratium redemissit, facile etiam ab Anglis sua recuperavit, posteritati reliquit ad Leolinum usque. Qui cum fratres iniuriis et vicinos Anglos incursionibus irritasset, eo adductus fuit ut hanc montanam regionem cum Mona sive Angleseia insula ab Edwardo Primo clientelari iure teneret, eoque nomine mille marcas quotannis persolveret. Quibus conditionibus cum postea non staret, sed suam perfidique fratris pertinaciam potius quam spem sequutus aleam belli denuo tentaret, interfectus et sibi et Britannorum in Wallia imperio finem attulit.
Ecclesias habet parochiales 68.

MONA INSULA SIVE ANGLESEY

UAM proxime percurri regionem Caernarvon, nomen a primario eius opido, opidumque illud a Mona insula quae e regione obiacet accepisse modo dixi. Nunc vero, ut eam in suum locum restituam quam antea, imprudens fateor, inter insulas relegaram, et suo ordine perlustrem quasi suo iure postulat, cum inter comitatus merito locum habeat. Haec quae Romanis Mona, Britannis Mon et Tirmon, id est Terra Mona, et Ynis Dowyll, id est Insula Opaca, Anglo-Saxonibus priscis Moneg, et tandum cum Angli iuris sui fecissent Englesea et Anglesey quasi Anglorum Insula dicta, tenui fretro Menai a Britanniae continente divisa, a reliquis partibus turbido illo Hibernico mari undique pulsata, forma iacet inaequali, qua longior ab ortu in occasum XX milliaribus, qua latior vix XVII porrecta. Licet autem, ut habet Giraldus, tellus arida et saxosa videatur, deformis aspectu et inamoena, terrae Pebidion quae Meneviae adiacet exteriore qualitate simillima, veruntamen interiori naturae dote longe dissimilis. Est enim prae cunctis Walliae finibus triticeo germine incomparabiliter foecunda, adeo ut proverbialiter lingua Cambrica dici soleat Mon mam Cymbry, quod Latine sonat Mon mater Cambriae. Quoniam aliis undique terris deficientibus, haec sola gleba praepingui uberique frugum proventu Cambriam totam sustentare consuevit. Re etiam pecuaria hodie admodum est opulenta, lapidesque habet molares, et alicubi terram aluminosam e qua alumen et calchanthum quidam non ita pridem conficere coeperunt. Verum cum res minus succederet spe deposita ab incoepto destiterunt.
2. Haec est Mona illa insula nobilissima, sedes Druidum antiqua, a Paulino Suetonio adorta et Iulio Agricola in imperium redacta. Imperante Nerone Paulinus ille Suetonius (ut scribit Tacitus) Monam insulam incolis validam et receptaculum perfugarum aggredi parat, navesque fabricatur plano alveo, adversus breve littus et incertum. Sic pedites, equites diversa acies, densa armis virisque intercursantibus foeminis in modum furiarum, veste ferali, crinibus deiectis, faces praeferebant. Druidaeque circum preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes novitate aspectus perculere militem, ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent. Denique cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios, et igni suo involvunt. Praesidium posthac impositum vicis, excisique luci saevis superstitionibus sacri. Nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant. Sed haec agentem repentina totius insulae defectio ab incoepto revocavit. Postea, ut scribit idem Tacitus, Iulius Agricola Monam insulam, cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed ut in dubiis consiliis naves deerant, ratio et constantia ducis transvexit: depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patria nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita insula, clarus ac magnus haberi Agricola.
3. Multis post saeculis ab Anglis devicta in eorum nomen concessit, Englesea olim Saxonice, nunc vero Anglesey quasi Anglorum insula dicta. Sed cum hanc insulam suo nomine et dignitati asseruerit Humfredus Lhuidus in doctissima ad eruditissimum Ortelium epistula, non est cur hic aliquis operam nostram desideret. Hoc tamen attexam: Romanorum in Britannia iam divergente imperio, quidam ex Hibernia in hanc etiam irrepserunt. Nam praeter tumulos fossa circundatos, quos Hibernicorum casulas vocant, etiam locus est Yn Hericy Gwidil ab Hibernicis denominatus, qui duce Sirigi Britannos eo loci fuderunt, ut Triadum Libro memoratur. Nec ab Anglis solum verum etiam a Norwegis graviter divexata fuit. Anno etiam reparatae salutis millesimo Aethelredi regis classis totam insulam circumvecta hostilem in modum devastavit. Postea Hugones duo Normannici, alter Cestraie, alter Salopiae comes gravissime afflixerunt, castrumque Aber-Llienioc ad coercendos incolas extruxerunt, verum Magnus Norwegus eo tempore ad hanc appulsus Hugonem illum Cestrensem sagitta transfixit et insulam depraedatus discessit. Deinceps etiam Angli saepius adorti sunt, donec Edwardus Primus in suam potestatem redegerit. Villas numeravit olim CCCLXIII, hodieque incolis frequens est. Primarium hodie opidum censetur Bellus Mariscus, vulgo Beaumarish, quod in orientali parte Edwardus Primus in loco palustri construxit, et ob situm bello hoc nomine insignivit, cum prius locus Bonover diceretur, castroque munivit, quod tamen neutiquam absolutum fuisse videatur, cui praeest clarissimus vir Richardus Bulkley eques auratus, cuius in me humanitatem cum haec loca inviserim non possum non gratissimo animo semper agnoscere. Huic adiacet Lhanvays, aedes quondam fratrum Minorum admodum celebris, quibus perbenignos patronos reges Angliae se praebuerunt, tum ob fratrum qui ibidem egerunt sanctimoniam, tum quod (ut ex publicis regni actis loquar) ibidem sepulti fuerunt filia regis Ioannis, filius regis Danorum, nec non corpora domini Clifford et aliorum dominorum, militum et armigerorum qui in guerris Walliae temporibus illustrium regum Angliae occisi fuerunt.
4. Secundum a Bello Marisco opidum Newburg censetur, Britannice Rossur, quod decem mille passus ad occasum abest, et ingestis arenis diu conflictatum pristini splendoris cultum se amisisse conqueritur. Aberfraw parum hinc dissitum, quod nunc notae obscurioris, reliquis olim plurimum dignitate praeluxit, utpote olim regum Venodotiae sive Northwalliae sedes regia, quique hinc reges de Aberfraw appellati. In extremo vero ad occasum promontorii, quod nos Holyhead, id est Caput Sacrum vocamus, adsidet tenuis viculus Britannice Caer Guby, cui Kibius vir sanctissimus Sancti Hilarii Pictavensis discipulus qui ibidem Deo vacavit nomen fecit, unde frequens est in Hiberniam traiectus. Reliqua huius insulae vicis passim sunt aspersa, qui cum nihil memorandum prae se ferunt, hinc in continentem et Denbighiensem agrum invisam.
Numerantur in hoc comitatu parochiae 74.

DENBIGHSHIRE

IS Conovium flumen Denbighensis ager, Anglis Denbighshire, Britannis Sire Denbigh, interius a mari recedit et in ortum usque ad Devam flumen procurrit. A borea aliquandiu mare, inde Flintensis reguincula, ab occasu Merionithia et Montgomeria, ab ortu ager Cestrensis et Salopiensis circumcingunt. Pars occidua sterilis, media, qua in vallem succumbit, foecundissima, orientalis statim a valle naturam sibi iniquiorem, ad Devam vero multo aequiorem sentit.
2. Occidua pars, nisi quod laetior sit qua oceano pulsatur, sparsim habitata, glabris et macilentis montibus plusquam protuberat, quorum tamen maciem in montium pronis ut alibi in Wallia cultorum diligentia et solertia iampridem vincere coepit. Terrae enim corium latiore vomere in cespites sive bracteas abradentes, eos artificiose congestos iniecto igne in cineres redigunt, quibus in agros illos excoriatos inspersis, eorum ieiunam sterilitatam ita laetificant ut arincam supra quam credi possit profundant. Nec haec glebas conburendi ratio nova est, sed admodum antiqua, ut e Virgilio et Horatio videre est. Inter hos montes locus est vulgo dictus Cerigy Drudion, id est Lapides Druydarum, nullaeque cernuntur columnulae ad Y-voellas peregrinis characteribus inscriptae, quas Druydum fuisse nonnulli suspicantur, et haud multum a Clocainog haec in saxo legitur inscriptio:

AMILLLIN
TOVISATOC.

3. Ad vallem ubi hi montes iam rarescere incipiunt, pendenti rupi affigitur Denbighia, vetustiore nomine Britannis Cled Fryn yn Ros, id est Confragosus Collis in Rossia (sic enim illam regionis partem vocant), quam Edwardus Primus cum aliis amplissimis latifundiis Davidi Leolini fratri donavit. Verum cum ille statim laesae maiestatis reus capite plecteretur, eam ex Edwardi dono accepit Henricus Lacius Lincolniensis comes, qui non magno sed valido moenium circuitu et ad australem partem turrito castello munivit, in cuius puteo cum filius eius unicus forte demersus fuisset, moestissimus pater, nondum imposito fastigio, ab opere destitit. Eoque postea defuncto, opidum cum reliqua possessione ad Lancastrensem familiam per superstitem eius filiam Aliciam descendit, a qua tamen primum Edwardi Secundi liberalitate, cum illa familia iaceret, ad Hugonem Spenser, inde ad Richardum de Mortuomari ex pactione cum Edwardo Tertio devenit. Eius enim insignia ad portam primariam conspiciuntur. Sed eo morte mulctato, ad Guilielmum Monteacutum Sarisburiae comitem, statimque rursus ad Mortuomarios, et per eos ad Eboracensem familiam demum devenit. Scriptum enim est in Edwardi IIII ex Eboracensi familia invidiam magno damno a Lancastrensibus affectum fuisse. Ed quo tempore sive quod sinus praeruptus non incolis placuerit, nec enim subvectio erat commoda, sive quod aquis indigum erat, paulatim ita demigrarunt, ut vetus hoc opidum sit iam exhaustum, et novum longe maius sub ipsa rupe surrexerit, quod adeo frequens et ut, templo multitudinis non capace, iam in antiqui opidi area novum, tum domini sui Roberti comitis Leicestrensis, tum collatitia plurimorum per Angliam pecunia condere incoeperunt. Robertum enim illum anno MDLXVI regina Elizabetha baronem Denbighiae creavit. Nec inter Angliae baronias alia est quae plures nobiles clientelari iure sibi devinctos habet
4. Iam venimus in regionis meditullium, ubi, submotis utrinque montibus, natura, ut quod in aspera regione posset ostenderet, vallem longe pulcherrimam substravit, ab austro in septentrionem XVII millia passuum porrectam, V plus minus latitudine expansam, quae oceano et serenanti boreae solummodo patet, alias undique montibus continetur altis, et ab ortu quasi pinnatis (mira enim naturae solertia montium horum iuga moenium pinnas mentiuntur). Inter quos aeditissimus est Moilenlli, in cuius cacumen vallum militare et fontem limpidum vidimus. Vallis haec a salubritate, fertilitate, et amoenitate vere foelix, incolarum color est sanus, capitis firma synceritas, inoffensum oculorum lumen, et annosa admodum senectus. Ipsa vero virentibus pratis, flaventibus arvis, creberrimis villis, et templis spectantium oculis mirum in modum arridet. Cluida flumen labentibus undique profluentibus auctus eam mediam ab ipso fonte intersecat, unde olim Strat Cluid (Marianus enim Strat-Clud Wallanorum regem nominat), et hodie Diffryn Cluid, id est Vallis Cluidae denominatur, in qua Britannos e Scotia advenas, pulsis Anglis, regnum constituisse prodiderunt nonnulli. Ad Cluidae orientalem ripam in australi vallis parte Ruthunia, Britannis Ruthun, Anglis Ruthin adsidet, maximum vallis emporium, viris et aedificiis frequens, celebreque non ita pridem castro amplo, pereleganti, et familiae quantumvis numerosae capacissimo. Quod simum cum opido construxit Rogerus Grey, cum licentiam obtinuit a rege, episcopo Asaphensi, et rectore ecclesiae Lan Ruth, in cuius parochia locus situs. Huic pro portione navatae in Wallos operae Edwardus Primus totam fere vallem elargitus erat, posterisque eius qui titulo comitum Cantii illustres sedes erat donec Richardus Grey comes Cantii et Ruthuniae dominus, qum nullam suscepisset prolem, non habita aliqua fratris Henrici ratione, Henrico Septimo hoc avitum patrimonium pretio addixerit. Ex quo tempore castrum tecto nudatum fatiscere coepit. Nuper autem ad Ambrosium Warwicensem comitem cum opimis in valle reditibus ex reginae Elizabethae munificentia spectavit.
5. E valle ad ortum ascendentem excipit Yale regiuncula montana, et si ad regiones subiectas et circumvicinas conferatur aeditissima, adeo ut nullum aliunde fluvium accipiat, sed plures ex se emittat. Ex hoc aeditiori situ aspera est, algida, et ventis undique perflata. An ab Alen fluviolo, qui in hac exortus semel atque iterum se recondit cuniculum agens, nomen accepit nescio. Montes bobus, ovibus, capris sunt referti, convalles alicubi frumenti satis feraces, maxime ad orientalem partem cis Alenem. Occidentalior autem pars minus est fertilis et nonnullis in locis plane ericetum et infrugifera. Memorandum vero nihil habet praeter monasteriolum dirutum, laetissime et amoenissime in vale situm, quae inter nemorosos colles se in crucis figuram decussat, unde Vallis Crucis, Britannice Lhane Gwest appellatur.
Ab hac magis in ortum territorium, Britannice Mailor Gymraig, id est Mailoria Wallica, Anglis Bromfield usque ad Devam flumen pertingit, laeta admodum regiuncula et plumbi ferax, praecipue iuxa Moinglath viculum qui a fodinis nomen assumpsit. Wrexham hic cernitur, Saxonice Writtlegham, sacra turre elegantissima conspicuum, musicis in ecclesia organis celebratum, et huic vicinum est Leonis Castrum a legione XX Victrice, quae paulo superius ad alteram Devae ripam egit, forte sic dictum, nunc Holt vulgo vocatur, instauratumque creditur nuper a Guilielmo Stanleio, et olim a Ioanne comite Warrenniae, qui tutor fiduciarius hanc provinciolam a pupillo Madoco Britannico regulo una cum Yale sibi intervertit. A Warrenniae vero comitibus ad Fitz-Alanos Arundeliae comites, et ab illis ad Guilielmum Beauchamp baronem Abergevennae devenit, posteaque ad Guilielmum Stanley, qui cum capite plexus esset, haec et aliae eius possessiones fisco fuerunt adiudicatae.
6. Bromfeldiae ad austrum Chirke subiacet, Britannice Gwain, satis etiam illa montosa, sed duobus castris nobilitata, Chirko scilicet, quod nomen dedit, a Rogero de Mortuomari posito, et Castle Dinas Bran in aeditissimo fastigiati montis iugo suspensum, cuius nunc nihil nisi parietinae supersunt. Hoc vulgus Brennum Gallorum ducem inaedificasse et denominasse affirmat, alii Castrum Palatii Regis interpretantur: brenn enim regem Britannice significat, unde fortasse ille rex potentissimus Gallorum et Britannorum per excellentiam dictus Brennus. Sed a situ excelso in colle quem byrn vocant Britanni, alii nomen esse contendunt, et quidam mea opinione multo probabilius. Henrici Tertii tempore sedes erat Gruffini filii Madoci, qui cum ab Anglis contra Wallos staret, in hoc se continere solebat, sed illo defuncto Rogerus de Mortuomari, qui eius filio Leolino curator datus, perinde ut Ioannes (quem dixi) Warrenniae comes Bromfeldiam, ita hanc Chirkam sibi occupavit.
Cum res Wallorum inter se seditionibus et Anglorum incursionibus in lapsum prona sisti non poterat, comites Cestriae, Warrenniae, Mortuomarii, Lacius et Greii, quos dixi, primi Normannorum hanc provinciolam paulatim in suam potestatem redegerunt, et suis possidendam reliquerunt. Nec ante Henrici Octavi tempora in comitatum instituta, quo tempore etiam Radnoria, Brechinia, et Montgomeria authoritate parlamentaria facti fuere comitatus.
In hoc agro paroeciae sunt 57.

FLINTSHIRE

ENBIGHIENSI agro ad Septentrionem longior quam latior praeiacet Flintensis provinciola, Anglis Flintshire, Hibernico mari sive potius Deva aestuario ab arcto pulsata, ab ortu Cestrensi comitatu, ab aliis plagis Dembighiensi finita. Non illa quidem montana sed collum prominentia aliquantulum surgens, quae leniter in fertilissimos agros resupinatur, qui, praesertim qua mare prospiciunt, primo quoque anno nonnullis in locis hordeum, aliis triticum, in universum secale vicesimo et supra faenore, et postea avenam in quatuor aut quinque annos profundunt. Occidua vero eius pars in vallem Cluidinam, quam illa mari proxima descendit, et superiorem eius partem occupat.
2. In huius et Denbighiensis agri confinio, qua molliori devexitate montes se subducunt et faciliorem in vallem descensum et transitum praebent, in ipsis faucibus urbecula Varim posuerunt Romani, quam a Conovio ad XIX milliare locat Antoninus. Haec nulla sui nominis parte trunctata Bod Vari, id est Mansio Vari, hodie vocatur, ostenditque dirutae urbis vestigia in proximo monticulo, quem illi Moyly Gaer, i. e. Mons Urbis, appellitant. Quae vero sit nominis significatio non liquet, nos variam transitum Britannis priscis significasse alibi opinate, et Durnovariam, Isannaeque Variamque Aquae et Isannae Transitum interpretati sumus, et a nostra opinione facit haec Varis eo loci sita ubi solum patet facilis inter montes transitus. Nec tribus hinc abest milliaribus Caer Wisk, cuius nomen, licet antiquitatem prae se ferat, nihil tamen ibi antiquum vel observatione dignum depraehendimus.
3. Infra hanc Variam in valle prolabitur Cluida, statimque Elwy fluviolus una confluit, ubi episcopalis est sedes. Haec a flumine Lhan Elwy Britannis, a patrono Asapho, S. Asaph Anglis et Asaphensis historicis nominatur. Nec opidum sua elegantia, nec templum, nec structura vel ornatu praedicandum, vetustatis tamen nomine neutiquam tacendum est. Circa annum enim reparatae salutis DLX Kentigernus episcopus Glasuensis e Scotia profugus episcopalem sedem coenobiumque hic constituit, congregatis sexcentis sexaginta tribus fratribus quorum trecenti illiterati agriculturae, totidem alii operibus intra monasterium exercendis, reliqui divinis rebus peragendis vacarent, quo ita per conventus distribuit ut iugiter aliqui in templo Deo inservirent. Cum autem in Scotiam rediret, Asaphum virum integerrimum huic coenobio praefecit, a quo hodiernum nomen impositum. Episcopus huius sedis paroecias sibi plus minus CXXVIII subiectas habet, quorum beneficia, ut vocant ecclesiastica, sede vacante, archiepiscopus Cantuariensis libere ad Henrici usque Octavi tempora archiepiscopali iure, quod nunc regale censetur, conferre solebat. Hoc enim in historia Cantuariensi legitur.
4. Superius Ruthlan, a subrufa Cluidae ripa cui adiacet, appellationem sortita, castello nitet, egregio sed fere vestustatio confecto. Leolinus Sifilii filius Wallius princeps primo condidit, Robertus auem quem de Ruthlan vocant Hugonis Cestrensis nepos primus a Wallis extorsit, praefectusque erat Hugonis, qui illud novis operibus munivit, postea, ut abbas de Monte scripsit, Henricus Secundus hoc castrum restauratum Hugoni de Bellocampo dedit. Sub quo statim Cuida mari immiscetur, et licet vallis ad ipsum ostium inferiori libra quam mare depressa videatur, nunquam tamen superlabitur, sed obstaculo naturali non sine summa divini consilii admiratione in ipsis marginibus haeret aqua. Hinc littus in ortum paulatim descendendo procedit primum per Disart castrum, sic dictum quod fuerit situ acclive, vel, ut alii volunt, quasi Desert, inde per Basingwerk, quod etiam Henricus Secundus Hugoni de Bellocampo concessit. Sub hoc Holywel, id est Fons Sacer, opidulum vidimus, ubi fons Winefidae virginis Christianae memoria, quae stuprum per vim oblatum ibi morte luit, a tyranno occisa, et musco gratissimi odoris longe est celeberrimus, ex quo emanat fluviolus sive potius proruit inter saxa, quibus nescio quid sanguineum innascitur, tantoque impetu fertur ut statim par sit molae agendae. Ipsi autem fonti impositum est pereleganti opere e saxo vivo sacellum, cui adiuncta est ecclesiola in cuius fenestra Winefridae illius historia et caedes describitur. Prope hunc locum Giraldi aetate erat, ut ipse scribit, dives vena fructuosumque argenti scrutinium, ubi pecuniam scrutando itum est in viscera terrae.
5. Hanc regionis partem quod formoso situ intuentibus arridet, et in Anglorum potestatem iam olim cesserat, Britanni Teg Engle, ind est Formosa Anglia, dixerunt. Quod vero Tegeniam quodam appellarit, Igenos sibi consedisse existimarit, tua sit cautio ne facile credas. Corruptum Icenorum nomen optimo viro imposuit. Inde in littore Flint castrum conspicitur ab Henrico Secundo incoeptum, et ab Edwardo Primo perfectum, quod huic agro nomen fecit. Postea ad orientalem agri limitem proxime Cestrenses Hawarden castrum, vulgo Harden, haud multum a littore sedet, e quo cum Rogerum Clifford Walliae iustitiarium David Leolini frater captivum abduxisset, funestissimum bellum sibi et suis excitavit, quo Wallorum imperium funditus eversum. Castrum autem hoc quod tenebatur per seneschalliam comitum Cestriae sedes erat baronum de Montealto, vulgo Mounthault, qui in honoratissimam familiam succreverunt, parma cyanea in quo argenteus leo erectus insignes, dignitatemque auxerunt nuptiis Ceciliae unius cohaeredum Hugonis de Albeny comitis Arundelliae. Verum deficientibus tandem liberis masculis, Robertus ex hac stirpe ultimus baro Isabellam Angliae reginam, Edwardi Secundi uxorem haeredem, ut iam ante dixi, scripsit. Castri vero possessio postea ad Staneios qui nunc Derbiae sunt comites translata fuit.
6. Australem sub his regionis partem pererrat Alen fluviolus, prope quem in monte ad Kilken viculum fons est qui maris aemulus statis temporis suas et revomit et resorbet aquas. Hope castrum, Britannice Caergurle, in quod Edwardus Primus se recepit cum suos incompositos Walli subito adorti essent, ubi lapides molares e rupe exciduntur, et Mold, Britannice Guidcruc, castrum olim baronum de Monthault sive Montealto, huic Aleno sumperimponuntur, quae antiquitatis indicia prae se ferunt plurima. Iuxta Hope cum haec scriberemus hortualanus dum altius terram moliretur, in opus pervetustum incidit, de quo plurimae plurimorum enatae sunt opiniones, sed qui Marcum Vitruvium Pollionem diligentius legerit perspiciet nihil aliud fuisse quam hypocausim vel hypocaustum a Romanis incoeptum, qui crescente cum divitiis luxuria, balneis plurimum sunt usi. Longum erat ulnas V, latum IIII , altum plus minus dimidium ulnae. Incluldebatur parietibus ex vivo saxo, pavimentum ex testa cum calce trullissata, columellis lateritiis innitebatur concameratio, quae ex tegulis erat tectorio opere politis et hinc inde perforatis, quibus fictiles impositi erant, quasi tubuli per quos caloris vis deferebatur, et, ut inquit ille, volvebant hypocausta vaporem. Et quis non ex his fuisse existimet quae Iscae praecipue suspiciebat Giraldus, cum haec scriberet de Romanorum operibus: Quod inter alia notabile censeas, stuphas undique videas miro artificio confectas, lateralibus quibusdam et angustis spiraculis occulte calorem exhalantibus? Quorum vero hoc opus fuerit LEGIO XX tegulis impressa loquitur, quam vix sex hinc miliarium diverticulo Cestriae egisse iam antea docuimus.
7. Iuxta hunc Alenum flumen in angustiis sylvestribus Cole-hul est, Carbonarium Collem vocat Giraldus, ubi cum Henricus II bellum si unquam magna cum cura in Wallos apparavisset, Angli incondita multitudine laxius tendentes ceciderunt, et ipsum regium vexillum ab Henrico de Essex hareditario Regum Angliae signifero desertum fuit. Quo nomine ille postea laesae maiestatis delatus, et a delatore singulari certamine devictus, bonis in fiscum relatis, ignaviam suam pertaesus cucullum inter monachos induit.
Alia est huius regionis portiuncula cis Devam flumen ab hac quasi avulsa, quam Angli English Mailor vocant. De hac cum de Bonio loqueremur, in Cestrensi comitatu egimus, nec est quod iam dictum denuo dicamus. Nec quicquam in hac occurit quod memoretur nisi Hanmere, ad lacum, unde vetusta sane et clara quae ibi habitat familia cognomen assumpsit.
8. Cestrenses comites levia praelia ex occasione et opportunitate cum Wallis conferentes hunc agrum primi Normannorum sibi subiecerunt, unde in antiquis membranis legitur comitatus Flint pertinet ad dignitatem gladii Cestrae, et primogeniti regis Angliae olim appellati fuerunt comites Cestriae et Flint. Sed cum ad regium patrimonium accessisset, Edwardus Primus, quod ad suas opes tuendas et Wallos coercendos commodissimum ratus erat, hanc et omnem Walliae oram maritimam sibi tenuit. Interiora proceribus suis, ut visum erat, assignavit, consilum Augusti sequutus, qui validiores et exteriores provincias ipse suscepit, caeteras proconsularibus sortito permisit. Factum id autem specie quidem imperium defenderet, sed reipsa ut exercitus omnes in sua haberat potestate.
In hoc Flintensi comitatu habentur paroeciae tantum 28.

PRINCIPES WALLIAE

RINCIPES Walliae antiquioris e stirpe Britannica ex annalibus Walliae editis petantur, mihi autem recentiores e regio Anglorum sanguine pro suscepti operis ratione hic compendio enumerare operaepretium videtur. Edwardus Primus, cui iuveni Henricus Tertius pater principatum Walliae concesserat, cum Leolino Ap Fryffith postremo ex Britannico stemmate principe occiso, Wallici principatus quasi nervos incidisset, anno regni suo duodecimo eundem Angliae regno adunavit, filioque eius Edwardo de Caernarvon, quem Walliae principem designavit, fidem et obsequium universa provincia praestitit. Sed principis Walliae titulum Edwardus ille Secundus filio Edwardo non contulit, sed tantum nomen comitis Cestriae et Flint, quantum ego hactenus e regni regestis comperi. Edwardus autem Tertius primum filium Edwardum cognomine Nigrum hoc titulo solemni investitura ornavit, quem bellica gloria circumfluentem mors immature praeripuit, posteaque eius filium Richardum de Burdigala regni haeredem eodem insignivit, qui regno ab Henrico Quarto spoliatus nulla suscepta prole misere periit. Henricus ille Quartus filio primogenito qui Henrici Quinti nomine splendide inclaruit, Walliae principatum detulit. Filius autem eius Henricus Sextus, qui patre moriente in cunis vagiit, hunc, quem ipse nunquam accepit honorem. Edwardo filiolo contuilt, cui in praelio Tewkesburiensi capto cerebrum ab Eboracensi factione crudeliter dispersum. Non longo interiecto tempore rex Edwardus Quartus regni compos filiolum Edwardum, qui Quintus postea in regum serie, Walliae principem creavit, et mox patruus qui eum e medio sustulit Richardus Tertius Edwardum filium suum, quem Edwardus Quartus Sarisburiae comitem fecerat (quod dudum didici), in eius locum surrogarat, qui statim obiit. Postea Henricus Septimus primum Arthurum, eoque defuncto Henricum, qui postea Henrici Octavi nomine notissimus, Walliae principes constituit. His singulis principatus Walliae investitura et diplomate tradito delatus hisce verbis, tenendus sibi et haeredibus regibus Angliae. Reges enim tam praeclara de filiis primogenitis bene merendi occasione se spoliare noluerunt, sed tanto beneficio cum visum fuerat sibi obstringere consultissimum iudicarunt. Maria, Elizabetha et Edwardus Henrici Octavi liberi, licet investituram et diploma non acceperint, vulgo appellati fuerunt suo ordine principes Walliae. Eo etenim tempore Wallia authoritate parlamentaria regno Angliae ita coniuncta fuit et adunata ut eodem iure uteretur.
Iam e Wallia pedem referam, et ad Brigantes accedendum.

Perge ad Yorkshire