Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

DANMONII

EGIONEM illam, quae secundum geographos quasi prima totius Britanniae magis magisque arctata longissime in solis occasum proiictur, et a septentrione mari Sabriniano, a meridie Britannico, ab occidente oceano Vergivio urgetur, insederunt antiquitus Britanni quo Solino Dunmonii, Ptolemaeo Damnonii, vel ut rectius in aliis exemplaribus Danmonii dicti. Quod nomen si ab inexhaustis hoc tractu stanii fodinis, quas moina Britanni dicunt, non sit deductum, ab habitatione sub montibus factum videatur. Inferius enim et convallibus passim per hanc regionem habitatur, quod Danmunith Britannice dicitur, quo etiam sensu proxima provincia Duffneint, i. e., Depressae valles, a Britannis hodie vocatur. An vero Ostidamnii, qui Ostaei et Ostiones, quorum Strabo ex Pithaea Massiliensi meminit, sint nostri Danmonii, velim ut antiquitatis studiosi paulo diligentius secum perpendant. In Europae enim remotissimis, ad occidentalem oceanum e regione Hispaniae, non procul ab Uxantissa insula, nunc Ushant (ut illi produnt) siti erant. Quae singula huic Danmoniorum regioni optime et undique conveniunt. Cumque Artimedoro Ostiones illi Cossoni vocentur (ut innuit in suis Urbibus Stephanus), velim etiam considerent, quandoquidem haec gens Corini etiam dicatur, an pro Cossini, Coroni non sint substituendi. Fusii etiam pro Furii, et Valesii pro Valerii leguntur. Quo loco hos Ostidamnios et Cosinos ad mare occiduum geographi statuant, ne per nebulam quidem vident, si hinc excludantur. Caeterum horum regio in duas hodie dividitur partes, Cornwall scilicet et Denshire, de quibus suo ordine dicemus.

CORNWALL

ORNWALLIA, quae etiam recentioribus Latine Cornubia dicitur, maxime totius Britanniae in occidentem solem vergit, et a Britannorum reliquiis, quos Occidentales Britones Marianus Scotus vocat, habitatur, a quibus Britannica lingua (avitam enim linguam necdum omnino amiserunt) Kernaw dicitur, eo quod in cornu tenuatur et in altum promontoriolis quasi cornibus undiquaque excurrit. Cornum enim corn et cornua kern multitudinis numero appellant Britanni, licet alii a Corineo nescio quo Bruti socio dictam velint Cornwalliam Coriniamque nominent, iuxta fabulosi poetae carmen:

Pars Corinea datur Corinaeo, de duce nomen
Patria, deque viro gens Corinensis habet.

Sed novum non est (si antiquitatem revolvas) locos plurimos ab huiusmodi situ nomina sortiri. In Creta et Taurica Chersonesso κριοῦ μέτωπα promontoria dicuntur, quod quasi arietis cornibus in mare procurrunt. Sic Cyprus Cerastis a Graecis olim dicta, quod procurrentibus promontoriis veluti cornibus mari incumbit, ut minime mirum sit hunc tractum qui tanquam cornu, incurvus et promontoriis quodammodo cornutus, Kernaw et Corn appellatum. Unde cum in hanc regionem, bello Saxonico ardente, plurimi Britanni se recipissent, naturae loci confidentes, pedestria enim itinera montibus satis invia et aestuariis concisa, navigationem item impeditam propter inscitiam locorum sciebant, Saxo victor qui exotica omnia et alienos sua lingua wealsh vocavit, huius incola Cornweales et Westweales nuncupavit. Hinc enata Latina appellatio Cornwallia, et recentiori saeculo Cornubia, et scriptoribus nonnullis Occidua Wallia. Tantum abest ut Cornwallia dicta fuerit a Gallis victoribus, quod quidem Gallico nomini blandientes volunt. Qui si perinde domi saperent ac aliena curant, deprehenderent illorum Britanniam maritimam a nostra denominari, et in ea regiunculum Cornouaille, quae Cornewallensium nostrum lingua utitur, a nostris eo transmigrantibus nomen sumpsisse. Nam ut Britanni hi nostri occidentales Armoricis Galliae, cum in Caesarem bellum moverunt, auxilia subministrarunt, unde bello Britannico ille causam praetexuit, posteaque (ut diximus) eo commigrantes Britanniam mutato nomine dixerunt, sic superioribus seculis Britannis popularibus suis contra Francos praesto aderant, et intonante Danica tempestate huc etiam nonnulli concesserunt, recentiusque hoc nomen Cornouaille reliquisse existimantur.
2. Haec regio, veluti pensante aequorum cursus natura, ut plurimum montibus attollitur gleba in convallibus satis fertili, quam alga marina orewood dicta, et feraci quodam marinae arenae genere supra quam credi possit foecundant. Ora maritima creberrimis nitet oppidis, quae numerosam classem conficere possint, interiora metallorum divite vena abundant. Stannum enim non sine uberrimo fructo admiranda copia effoditur, ex quo vasa domestica ducta apud omnes Europaeos in mensarum usu argenteis fulgore comparantur. Incolae passim nigros lapillos ex quibus stannum conflatur vel effodiunt, vel ex arenis lotis eximunt. Horum autem stannariorum sive metallicorum operum duo sunt genera. Alterum lode-works, alterum streame works vocant: hoc in locis inferioribus est, cum fossis agendis stanni venas sectantur et fluviorum alveos subinde deflectunt, illud in locis aeditioribus cum in montibus puteos, quos shafts vocant, in magnam altitudinem defodiunt et cuniculos agunt. In utroque ingeniorum solertia admiranda, tam in aquarum derivationibus et corrivationibus quam in puterorum substructionibus et suffulcimentis, ut contundendi, lavandi, discernendi et excoquendi rationes, quibus nihil est solertius, praetermittam.
3. Veteres Britannos stanariis his operibus elaborasse (ut Timaeum historicam apud Plinium taceam, qui Britannos navigiis utilibus corio circumsutis stannum ex Icta insula petiisse memorat) certum est ex Diodoro Siculo, qui sub Augusto floruit. Prodit enim ille Britannos qui hunc tractum incoluerunt ex terra saxosa stannum effodisse, in insulas quasdam adiacentes aestu recente curribus deportasse: hinc mercatores in Galliam navibus transtulisse, et inde equis triginta diebus ad fontes Eridani vel ad Narbonam urbem tanquam ad emporium subvexisse. Aethicus etiam, quisquis ille fuit qui Hieronymi interpretis indigne nomen prae se fert, hoc etiam innuit, dicitque se praecepta his metallicis tradidisse. Anglo-Saxones vero omnino neglexisse existimantur, vel Arabum sive Saracenorum opera usos fuisse. Desertas enim fodina attal Sarasin, i. e. Saracenorum reliquias sua longua vocant incolae.
4. Post Normannorum ingressum magnas ex his opes comites Cornubiae congesserunt, inprimis Richardus regis Henrici Tertii frater. Nec mirum cum non aliunde tunc temporis Europa stannum acceperit, Hispaniae enim fodinas Maurorum incursiones occluserant, et in Germania stanni venae, quae sollummodo sunt in Misnia et Bohemia, nondum cognitate, nec illae quidem apertae ante annum a Christo nato 1240. Tunc enim, ut eius aevi scriptor habet, in Germania inventum est stannum metallum per quendam Cornubiensem hominem a solo natali pulsum, in magnam iacturam Richardi comitis Cornwalliae. Ab Edmundo postea comitis Richardi filio impetratum est diploma, concessae libertates, et leges metallicae latae, quas sigillo suo munivit, et vectigal stanno impositum quod comitibus persolveretur.
5. Has libertates, privilegia et leges postea confirmavit et adauxit rex Edwardus III. Universam metallicorum republicam, quasi unum corpus in quatuor partes sive regiones descripsit, quas a locis Foymore, Blackmore, Trewarnaile, et Penwith dicunt. Omnibus guardianum sive praesidem praefecit, qua tam ex aequo et bono quam ex lege ius dicit, singulisque partibus suos propraesides constituit, qui singulis mensibus in sua quisque regione lites diiudicant, quae iudicia a stanno Stannaria vocantur, a quibus ad ipsum praesidem nonnunquam provocatur. Et ne vectigalia subducerentur et fraudi sit Cornwalliae ducibus, quibus pro singulis millenis stanni pondo 40 solidi veteri instituto numerantur, lege cautum est ut omne quod conflatur stannum ad alterum e quatuor designatis opidis deferatur, ubi bis anno dependitur, signatur, et vectigal illud persolvitur, nec antea venundare et distrahere sine gravissima mulcta cuiquam liceat. Nec stannum vero hoc solum reperitur, sed una etiam aurum et argentum, adamantesque ab ipsa natura in angulos efformati et laevigati, quorum nonnulli vel iuglandem magnitudine adaequant, et orientalibus nigrore et duritie tantum cedunt. Eringium autem laetissimo proventu per littora passim reperitur. Frugum quoque, quamvis non sine magno agricolae labore, ita ferax ut non solum sibi sufficiat sed magnam vim frumenti Hispaniae quotannis suppeditet. Uberrimus etiam quaestus existit e pisculis illis quos pylchardes vocant, qui magnis quasi examinibus littora a Iulio ad Novembrem circumfusi capiuntur, exenterantur, saliuntur, infumantur, conduntur, premuntur, et in Galliam, Hispaniam, Italiamque infinita multitudine exportantur, quibus sunt gratissimae merces et fumados appelantur. Unde Michael poeta Cornwallenis rithmicorum sui seculi princeps contra Henricum de Abrincis regis Henrici Tertii archipoeta, quod in Cornwallenses quasi extremos hominum lusisset, pro hac sua patria etiam ludens, quae rideas, cecinit:

Non opus est ut opes numerum quibus est opulenta,
Et per quas inopes sustentat non ope lenta:
Piscibus et stanno nusquam tam fertilis ora.

6. Nec tamen solo quam viris Cornwallia foelicior, qui ut omni humanitate exculti etiam priscis illis temporibus: Mercatorum enim usu qui stanni gratia eo navigant, ut habet Diodorus Siculus, humaniores erga hospites erant. Ita fortes, strenui, statura satis procera, torosis membris, et qui palaestrica (ut illa virilia pilam iactandi certamina taceam) ita excellunt ut eam laudem merito aliis gentibus et arte et virium firmitate praeripiant. Poeta etiam ille Michael cum in suorum laudem profusior, illis primos ictus in praeliis Arthurum concessisse tinnulis versibus docuisset, animose concludit:

Quid nos deterret? Si firmiter in pede stemus,
Fraus ni nos superet, nihil est quod non superemus.

Hinc fortasse est quod fama obtinet gigantes olim hanc regionem insedisse. Havillanus enim poeta qui ante annos quadringentos vixit, cum gigantes quosdam Britannicos describeret, sic de Britannia lusit:

Titonibus illa
Sed paucis famulosa domus, quibus uda ferarum
Terga dabant vestes, cruor haustus, pocula trunci,
Antra lares, dumeta thoros, coenacula rupes,
Praeda cibos, raptus Venerem, spectacula caedes,
Imperium vires, animos furor, impetus arma,
Mortem pugna, sepulchra rubus, monstrisque gemebat
Monticolis tellus, sed eorum plurima tractus
Pars erat occidui, terror maiorque premebat
Te furor, extremum Zephyri Cornubia limen.

Utrum vero haec Danmoniorum compacta firmitas, quae ex calidi et humidi temperie profluit, ad genitalem mundi spiritum Favonium et occidentalem situm referenda sit, ut in Germania Batavos, in Gallia Aquitanos et Ruthenos, qui ad occasum extremi sunt, fortissimos videmus, an potius ad peculiarem aliquam coeli et soli rationem, non est huius loci curiose inquirere.
7. Nunc promontoria, urbes et flumina quorum meminerunt antiqui (hoc enim imprimis instituti et nostri) persequamur, ab ipso extremo promontorio exorsi, primum Australe, inde septentrionale littus, et demum Tamarae fluvii decursum, qui hunc agrum a Devoniensi secludit, perlustrantes. Extremum promontorioum quod oceano Vergivio incumbit, et XVII tantum temporibus in globosa terrae superficie a Fortunatis insulis vel potius Asoris definitur, Ptolemaeo Bolerium dicitur, Diodoro Belerium, fortasse a pell Britannica dictione, quae remotissimum significat, Ἀντιουέσταιον sive Antivestaeum idem etiam Ptolemaeo diciur, Britannicis Penrhinguaed, id est, Promontorium sanguinis, sed tantum bardis sive poetis, historicis vero Britannis Penwith, id est, Promontorium ad sinistram, Saxonibus Penwith-steort. Steort enim illis proiectam in mare terram denotat, et hinc centuria illa tota Penwith hodie dicitur, accolis sua lingua Pen von las, id est, Finis terrae, eodemque sensu Anglis The lands end, quod sit totius insulae ad occidentem extremum. Quod si Helenum hoc promontorium appellatum fuerit, ut Volaterranus et recentiores habent, non ab Heleno Priami filio, sed a Pen-elin profluxit, quod cubitum Britannis sonant, ut ancon Graecis. Cum vero a Graecis littora incurva ancones dicerentur, quod de Ancona Italiae Plinius testatur, neutiquam absurdum et hoc inflexum littus a Britannis Pen-elin eodem sensu nuncupatum, et inde Latinum illud Helenum. De Antivestaeo autem subinde dubitare solebam an Graecam saperet originem. Cum enim vidissem solenne apud Graecos fuisse nomina locis imponere ex nominibus oppositorum, non solum in ipsa Graeca, ubi Rhium et Antirrhium habent, ed etiam in sinu Arabico, ubi Bacchium et Antibacchium, et in llyrico Antibarium quod Barrium Italiae e regione prospiceret, sedulo perquisivi an locus aliquis Vestaei nomine insignitus Antivestaeo nostro obiicieretur, sed cum nihil tale invenerim, ad Britannicam linguam me retuli, nec tamen hic me expedire possum. Caeterum hoc promontorium longius se in occasum immisisse credunt incolae, et ex ruderibus extractis affirmant nautae. Terramque ibi infuso mari adopertam Lionesse ex nescio qua fabula dictam fuisse incolae asseverant.
8. In extremis huius promontorii scopuli, quum recedente aestu nudantur, plumbi candidi atque aeris apparent venae, impositamque fuisse olim speculam unde indicium navigantibus accenso igni factum referunt incolae. Ad speculam proculdubio Hispaniae, ut Orosius, Brigantiae Gallicae altissimam pharum inter pauca memorandi operis ad speculam Britanniae erectam fuisse prodidit, hoc est vel in usum navigantium e Britannia Hispaniam versus (si modo illum bene capio) vel ex opposito speculae Britannicae, nec enim alius huius insulae locus Hispaniam prospectat. Viculus nunc illi insidet Saint Buriens, olim Eglis Buriens, i. e. Ecclesia Burienae vel Berianae dictus, Burienae religiosae mulieri Hibernicae sacer (sanctos enim Hibernicos et indigites suos haec gens ut tutelares ita semper suspexit, ut omnia fere opida illis consecraverit). Huic, ut fama perhibet, asyli ius concessit rex Athelstanus cum e Syllinis insulis hic victor appulisset. Certum est illum ecclesiam hic construxisse, et sub Guilielmo Conquestore canonicorum hic fuisse collegium, et territorium adiacens ad eos spectasse. In huius vicinia in loco quem Biscaw Woune dicunt undeviginti lapides in orbem dispositi conspiciuntur, singuli XII quasi pedibus invicem distantes, et in centro caeteris omnibus multo maior exsurgit. Hoc, ut coniectura probabile est, trophaeum aliquod Romanorum fuit sub posterioribus imperatoribus vel Athelstani Saxonis cum Danmonios in potestatem suam redegisset.
9. Hinc sensim in Austrum circumacto littore, sinus lunatus admittur, Mounts Bay vocant, in quo oceanum avido meatu irruentem terras demersisse fama obtint. Huic incumbit Mousehole, Britannice Port Inis, id est Insulae portus, cui ius mercatus obtinuit ab Edwardo Primo Henricus de Tieis, qui baronis dignitate floruit dominusque fuit de Alwerton et Tiwernel in hoc comitatu. Pensans etiam, id est Caput sabuli, emporiolum unde parum abest notissimum saxum Main-Amber, quod cum maximae sit magnitudinis tamen digitulo moveas, sed a loco ne magna vis hominum dimovere poterit, et Merkin, i. e. Forum Iovis, quod ibi mercatus die Iovis habeatur, statio malefida huic sinui adsident. Et in ipso angulo qui nomen sinui fecit Mons Michaelis, Dinsol olim, ut in libro Landavensi habetur, incolis Careg Cowse, i. e. Rupis cana, Saxonice Mychelstow, id est, Michaelis locus, ut annotavit Laurentius Noelus, vir rara doctrina insignis, et qui Saxonicam maiorum nostrorum linguam desuetudine intermortuam et oblivione sepultam primus nostra aetate resuscitavit. Scopulus hic est satis altus et confragosus, quoties ex alto se aestus incitat, aquis circumfluus, quoties recedit terrae coniunctus. Unde loci ingenio fretus Ioannes Oxonienses comes non multis ante annis in sedem belli contra Edwardum IIII regem elegit, fortiterque defendit, sed parum foeliciter. Eius enim milites a regiis tentati statim se dediderunt. In ipso vero iugo intra propugnaculum sacellum erat Michaeli archangelo factum, cellam ibi Guilielmus Cornwalliae et Moritonii comes qui latifundia in hoc tractu Guilielmi Primi munificentia tenuit, monacho uni et altero construxit, qui Michaelem eo monte apparuisse prodiderunt, quod ad suum Garganum Itali, et ad suum Michaelis montem in Normannia Galli certatim rapiunt. Ad huius radices patrum memoria, dum stannum effoderetur, cuspides, secures et gladii aenei lino involuta reperta erant, cuiusmodi effossa fuerunt iam olim in Germaniae Herciniis, nec ita pridem in Wallia. Constat enim ex antiquorum monumentis Graecos, Cimbros et Britannos armis aeneis fuisse usus, quamvis ex aere vulnera sint minus noxia, utique cui (ut ex Aristotele habet Macrobius) vis insit remedialis. Sed non erat illa aetas perinde ac nostra in hominum perniciem ingeniosa. In subiectis rupibus, ut etiam passim per haec littora, foetificat pyrrhocorax rostro et pedibus rubentibus cornix, non alpibus peculiaris, ut existimavit Plinius, quam incendiariam esse avem et furunculam deprehenderunt indigenae. Ignem enim clanculum aedibus saepe subiicit, nummulosque sublegit et abscondit.
10. Hoc in loco maxime contrahitur regio quasi in isthmum, vix enim quatuor milliaria hinc ad superum mare sive Sabrinianum interiacent. Pauloque supra montem sinus satis latus patet Mountsbay, a monte dictus, ubi tutissima navium statio est saeviente Austro et Phaenicia, sex vel septem orgias medio maris recessu profunda. Magis ad ortum surgit Codolcan collis stanni venis ferax et celebris (Godolphin nunc vocant), suis tamen dominis eiusdem cognominis multo est celebrior, qui generis vetustatem virtutibus adaequarunt. Nomen vero in Cornwallica lingua ab aquila alba est factum, et aquilam bicipitem albam expansam inter tria lilia itidem alba in rubrio scuto pro insignibus haec familia iam olim usurpavit.
11. Ad Austrum vero statim a Michaelis Monte protruditur chersonnesus, ad cuius ingressum Heilston cernitur, patria lingua Hellas ob falsam aquam affusam, opidum signandi stanni privilegio celebre. Sub quo plurimis aquis confluis stagnum 2 millia passuum longitudine efficitur, Loopoole dicunt, tenui intercurrente pulvino a mari divisum, quod cum undarum violentia perrumpitur, admirandus aquarum latratus tota vicinia longe exauditur. Nec ita procul inde sepimentum militare visitur (Earth vocant) e congestis sine cemento saxis magno ambitu constructum, cuiusmodi et alia hinc inde occurrunt, Danico bello, ut credimus, posita. Nec dissimile est munitionibus illis Britannorum quas rudes et informes saxorum compages vocat Tacitus. Chersonessus autem ipsa, quae satis magna est et viculis referta Meneg appellatur, Menna proculdubio illa quam ex Cornelio (nescio an Tacito) annalium scriptore Iornandes in Geticis describit, et Memma in nonnullis exemplaribus concipitur. Est enim (ut inquit ille) in extrema Britanniae parte, metallis plurimis capiosa, herbis frequens, et his feracior omnibus, quae pecoris magis quam homines alant. Quod tamen metallis etiam plurimis copiosam esse dixerit, nunc ita est indiga, ut iam olim exhausta videatur. Haec nautis hodie the Lisard vocatur, Ptolomaeo Danmoniorum promontorium et Ocrinum, Aethico in portentosa geographia Ocranum, oceanique occidentalis montibus annumeratur. An ab Ocra, quod, ut Sextus Pompeius habet, confragosum montem sonat, non affirmarim: Ocrea tamen inter Alpes, Ocriculum et Interocrea a praerupto situ nomen traxerunt. Verum cum ochr Britannice aciem sonat, quid si factam appellationem huic promontorio arbitrarer, quod acuminatum sit et in conum desinat? Reducto ab hoc Meneg littore, sinus frequentibus et angulosis recessibus portuosus occurrit Vale fluviolum recipiens, ad quem interius antiquum floruit oppidum Volura, a Ptolemaeo memoratum, sed iam olim vel intercidit vel nomen amisit, quod tamen in Volemouth sive Falemouth portu nunc superest. Portus his est aeque nobilis ac ipsum Italiae Brundisium, navium capacissimus, centum enim naves tortuosis sinibus ita seorsim stare possunt ut ex nulla mali summitas in altera conspiciatur, et tutissimus a ventis utique altis crepidinibus undique incinctus. In ipso aditu rupis ardua et praerupta, Crage ab incolis vocata, surgit. Fauces utrinque muniunt ad loci praesidium et hostium terrorem castella, hinc S. Mauditi ad ortum et illinc Pendinas ad occasum, ab Henrico VIII extructa. De quibus poeta antiquarius,

Pendinas tenet asperi cacumen
Celsum montis, et intonat frequenter.
Mauditi quoque subsidet rotundum
Castrum, et impetu fulminat furenti,
Portus ostia qua patent Falensis.

12. Portus vero ipse Cenonis ostium Ptolemaeo nuncupatur, a geneu proculdubio Britannica dictione, quae ostium et ingressum notat, idque loquitur Trigenie opidum adiunctum, hoc est, si interpreteris, Opidulum ad ostium. Opida interioribus huius portus sinibus incumbunt nonnulla: Peryn celebris mercatus, ubi Walterus Bronescome episcopus Oxoniensis anno 1288 collegiatam ecclesiam, Glasnith vocant, et duodecim praebendarios instituit; Arnewak vetustae et clarae familiae Killegreworum sedes; Truro, Conwallice Truru, a tribus plateis dictum, duobus rivulis quasi incitum, Maiore quem vocant, et privilegiis pro re metallica clarum, et Grampound, a portu disiunctissimum. Cui subiicitur ad mare Roseland territoriam, ita dictum, ut aliis placet, quasi rosetum; ut aliis videtur, quod ericetum sit. Hoc enim ros Britannice sigificat. Unde Rosiae in Scotia et Rossiae alteri in Cambria nomen, utpote qui tractus satis siticulosi et aridi, sed hic colonorum industria laetior et feracior. Post hanc Rossiam statim oceanus recedentes terras diffusiore sinu occupat, quem Trueardraith Bay vocant, id et, si interpreteris, Sinus opidi ad sabulum.
13. Vix duobus hinc milliaribus, qua Fawey flumen mari illabitur, Fowy opidum, Foath Britannice, crepidine porrectum iacet, bellis navalibus superiori aetati celebratissimum, quod et publica insignia testantur, quae ex quinque portuum insignibus componuntur. Ad portum moles utrinque habet ab Edwardo IIII positas. Qui brevi post tempore Fawensibus istis subiratus quod Gallico bello sopito praedabundi Gallicam oram infestassent, naves omnes et apparatum nauticum ademit. E regione ad alteram ripam sedet Hall, amoenissimo ambulacro in collis devexo notissima domus Guilielmi Mohun equitis aurati antiqua et illustri nobilitate, qui a Mohunis Somersetti et Cortneis Devoniae comitibus procreatus.
14. Interius ad eundem fluvium Uzella Ptolemaei situm habet, quae nomine non prorsus deperdito Leftuthiell hodie dicitur a situ nomen sortita: collem enim editum, ubi Lestormin est castrum antiquum, occupavit; nunc autem in convallem translata subsidet. Uchel vero Britannice idem sonat quod altum et aeditum, unde et Uxellodonum Galliae nomen habet, quod in monte situm, praeruptum esset undique opidum. Pen Uchel Coit, id est, Mons aedita in sylva, Britannica historia haec vocatur, quam nonnulli Exoniam esse volunt. Verum situs apud Ptolemaeum et nomem superstes Uzellam hanc esse antequam contestantur. Nostra aetate exiguum est, minusque frequens propterea quod Fawey fluvius qui superiori aetate accidente mari augescere ad ipsum et par navibus subvehendis esse solebat, iam arenis ex stanni fodinis alveum ita obstructum habet (unde omnibus huius provinciae portubus obstructionis periculum) ut vix minimis navigiolis sufficiat. Totius tamen conventus sive comitatus primarium est, ubi vicecomes (quem lex nostri municipalis vocat) singulis mensibus caussas diiudicat et metallicorum praeses suum carcerem habet. Signandi etiam stanni privilegio gaudet, beneficio ut inquiunt Edmundi Cornubiae comitis, qui ibidem olim palatium suum habuit. Sed Uzellae huius luminibus imprimis officiunt duo opida, Leskerd ad ortum aeditiori colli impositum castro antiquo foroque celebre, et Bodman ad septentrionem vix duorum milliarum diverticulo, Bosuenna, ni fallor, Britannice, et Bodminiam in antiquis chartis. Hoc inter duos colles situ non ita salubri interpositum, ab ortu in occasum protensum, celebratissimum est forum, civibus frequens, et aedibus satis excultum, signandique stanni privilegio clarum. Sed clarius olim dignitate episcopali. Circa annum enim salutis 905 cum res ecclesiastica in hoc tractu neglecta iacteret, ex decreto papae Formosi Edwardus senior sedem hic episcopalem constituit, concessitque episcopo Cridensi tres villas in hoc tractu Polton, Caeling, et Lanwitham, ut inde singulis annis visitaret gentem Cornubiensem ad exprimendos eorum errores, nam antea in quantum potuerunt veritati resistebant et non decretis apostolicis obediebant. Verum postea, horrifico illo Danico bello exardente, episcopalis dignitas ad S. Germans fuit translata. Leskerda adiacat, quae olim Ecclesia S. Guerir, i. e. si intepreteris e Britannico S. Medici, ubi, ut scribit Asserius, rex Alfredus in oratione prostratus ex morbo convaluit. Cum autem Neotus, vir eximia sanctitate et doctrina, in eadem postea conderetur, alterius lumine ita praeluxit ut inde Neotestow, id est Neothi locus, nunc S. Neoths vocaretur, virique religiosi qui ibidem Deo famulabantur cleri S. Neoti dicerentur, satisque opimos reditus habuerunt, ut in libro Guilielmi Conquestoris videre est. Iuxta, ut accepi, in parochia S. Clarae cernuntur in loco dicto Pennant, i. e. Caput vallis, duo cippi, quorum alter parte superiori in cathedrae formam excavatur, alter qui Other halfe stone vocatur barbaris characteribus iam fugientibus sic inscribitur.

Quae ego sic legendam censeo: DONIERT: ROGAVIT PRO ANIMA, nisi suspicari lubeat illa punctula post Doniert reliquias esse literae E, et sic legere, DONIERT EROGAVIT, quasi ille terram illam religiosis pro anima erogaverat. Doniert autem non possum non exitimare illum Cornwalliae regulum fuisse quem Dungerth annales vocant, et submersum anno salutis 872 produnt.
15. In proxima cautium satis magnarum surgit congeries, quibus saxum subiicitur, ita in casei similitudinem a natura efformatum ut instar casei premi videatur, unde nomen Wringcheese. Saxa enim plura quodammodo quadrata in adiuncta planitie conspiciuntur, e quibus septem vel octo aequa inter se distantia eriguntur. Hurlers vicini vocant, pio persuasi errore homines fuisse in saxa transformatos quod pila iactanda diem dominicum profanassent. Alii in alicuius praelii memoriam quasi trophaeum volunt, et nonnulli pro limite posita credunt, cum apud eos qui de limitibus scripserunt saxa ab utrisque partibus collecta et erecta pro limitibus fuisse legerint.
16. Loo fluvius hoc in littore sibi viam in oceanum aperit, et ad ostium duo opidula suo nomini cooptat quae ponte saxeo coniunguntur, occidentale quod recentius maxime floret, orientali vero tempus suum florem detraxit, licet maioris et burgensium privilegia retineat. Hinc memorandum nihil occurrit donec ad Liverum fluviolum ostriferum perveneris, qui subluit S. Germans viculum, ad quem in Danico turbine sedes episcopales timor transtulit, ubi aedicula S. Germano Antisiodorensi sacra, qui Pelagianam haeresim in Briannia repullulantem extirpavit. In quam cum pauculi sedissent episcopi, Levinus praesul Cridiensis, qui gratia multum apud Canutum Danum valebat, regia authoritate intercedente, obtinuit ut suae sedi coniungeretur. Ex quo tempore unus episcopus et huic provinciae et Devoniae praefuit, qui nunc Exoniae sedet, suffraganeoque suo hunc Germani viculum in sedem constituit. Nihil enim aliud hodie est quam piscatorum casulae, qui satis copiosam exercent piscaturam in oceano et vicinis fluminibus. Pauculis hinc milliaribus ad eundem fluvium Trematon castelli nomen semirutis moenibus tuetur, ubi, ut est in libro Domesday, Guilielmus comes Moritonensis suum castrum et mercatum habuit, caputque fuit baroniae, comitum et ducum Cornubiae, ut in Inquisitionibus videre est. Quod cum Liverus praeterfluxerit prope Saltashe, olim Esse, familiae Valtortorum quondam habitationem, nunc mercatoribus satis frequens et non paucis privilegiis munitum, in Tamarum, qui regionis terminus est, evolvitur, ubi Mont-Edgcombe sedes familiae vetustae Edagcomborum amoenissimo situ sinuosum portum subiectum prospicit. Cui proxima est Anthony, memoranda propter suam elegantiam et piscinam quae oceanum admittit piscesque marinos in usum et voluptatem praebet, sed multo magis propter dominum suum Richardum Carew, qui ita locum a moribus traditum tuetur ut virtutum ornamentis exsuperet. Hactenus australem oram, nunc septentrionalem obeamus.
17. Septentrionale littus ab ipso Belerio promontorio, primum longo tractu arenosis cumulis aggeratum procurrit ad opidum lingula quadam in mare prominens, S. Iles appellatum, Iiae mulieri Hibernicae quae singulari sanctitae hic vixit, hoc nomen acceptum ferens, olim Pendinas, subiectumque sinum, in quem Haile fluviolus influit, suo nomine adoptavit, qui nautis S. Ilies Bay vocatur. Opidum vero ipsum iam tenue est. Caurus enim huius littoris tyrannus arenas convertendo ita afflixit ut subinde translatum fuerit. Hinc utrinque spatiosior procurrit in ortum regio, et obliquiore flexu septentrionale littus in Aquilonem tendit ad Padstow usque, nec aliud antiquae notae tota via habet quam in labulo positum S. Pirano sacellum, qui sanctus etiam Hibernicus hic requiescit, cuius sanctitati infantia vani scriptoris affinxit quod decem Hiberniae reges et eorum exercitus tribus vaccis suis octo diebus aluerit, et porcellos mortuos nec non homines suscitaverit. Deinde longius a littore S. Columbae opidulum mercatorium sedet, Columbae piissimae mulieris et martyris, non Columbani Scoti, memoriae consecratum, ut iam certo ex eius vita sum edoctus. Iuxta quod propius ad mare Lanheron cernitur, sedes equestris famiiae Arondelliorum qui ob fortunas quas habuerunt amplissimas Arondellii magni non iam pridem dicti sunt. De hirundine alicubi Latine scribuntur, nec male (si quid ego iudico): hirundo enim Gallice Arondell dicitur, et in nigro clypeo sex argenteis hirundinibus pro insignibus utuntur. Familia sane antiqua et celebris, propinquitatis et affinitatis ramis longe diffusa, ad cuius nomen et insignia allusit Guilielmus Brito poeta, cum virum bellicosum ex hac involantem in Gallum circa annum MCLXX sic describit:

hirundelae velocior alite quae dat
Hoc agnomen ei, fert cuius in aegide signum:
Se rapit agminibus mediis, clypeoque nitenti
Quem sibi Guilielmus laeva praetenderat ulna.
Immergit validam praeacutae cuspidis hastam.

Parumque hinc abest duplex vallum in collis vertice, aggerque ad illud ducens, quod Castellan Danis, i. e. Danorum castra, eo quod Dani cum in Angliae littora depraedarentur ibi, ut aliis hoc tractu locis, sua castra habuerint.
18. Nec procul hinc Alan flumen qui et Camb-alan et Camel a tortuoso meatu (hoc etiam cam illis denotat) placide in superum mare defluit, qui ad suum ostium Padstow emporiolum habet, contracte pro Petrockstow (ut in sanctorum historiis legitur), a Petroco quodam Britannico in sanctos relato qui hic Deo vacavit, cum ante a Loderic et Laffenac vocaretur. Situm vero ad negotiandum in Hibernia, in quam XXIIII horis facile navigatur, habet percommodum, magnoque sunt ornamento spetiosae aedes instar castelli adiunctae, quas nuper Nicolaus Prideaux, antiqui nominis et nobilitatis in hoc occiduo tractu, extruxit. Ad huius Alani fones Camelford, alicubi Gaffelford, viculus cernitur. Kamblan olim dictum iudicat Lelandus, qui Arthurum Hectorem nostrum ibi cecidisse scribit. Fragmenta etenim (ut prodit ille) armorum, annuli, aenea equorum ornamenta, nonnunquam ab agricolis ibi eruuntur, famaque tot saeculis conservata insignem hoc loco stragem factam fuisse praedicat. Extant etiam versus in nescio quo medii temporis poeta de Cambula cruore effuso inundante in praelo Arthuri contra Mordredum. Quos subiicere non pigebit, cum Musis non omnino invitis scripti videantur:

Naturam Cambala fontis
Mutatam stupet esse sui, transcendit inundans
Sanguineus torrens ripas, et volvit in aequor
Corpora caesorum, plures natare videres,
Et petere auxilium, quos undis vita reliquit.

19. Certe (ut hoc de Arthuro non negem) apud Marianum, Britannos et Saxones anno instauratae salutis 820 funesto praelio hic concurrisse legi, ut Marti sacer locus videatur. Et si verum sit Arthurum hic cecidisse, idem littus illi fuit fatale quod natale. Ad littus enim proximum sedet Tindagium, Arthuri illius magni incunabula, partim in exerta quasi lingula, partim insula quae ponte olim coniuncta. Tindagel hodie appellant, nunc tantum splendida ruina, olim castrum magnificum de quo quodam recens cecinit:

Est locus Abrini sinuoso littore ponti,
Rupe situs media, refluus quem circuit aestus,
Fulminat hic late turrito vertice castrum,
Nomine Tindagium veteres dixere Corini.

Longum esset ex historia Galfredi hic declarare quomodo Utherus Pendragon rex Britanniae uxorem Gorlios principis Cornwalliae in hoc castro deperierit, assumpta praestigiis magicis mariti specie, matronae stuprum intulerit, et Artherum illum susceperit. Satis sit si Ioannis nostri Havillani versibus utar:

facie dum falsus adulter
Tindagel irrupit, nec amoris Pendragon aestum
Vincit, et omnificas Merlini consulit artes
Mentiturque ducis habitus, et rege latente,
Induit absentis praesentia Gorlois ora.

Fuit Utherus Pendragon iste princeps in quo rei militaris studia viguerunt, quique labentem patriam contra Saxones fortiter suffulsit. An ab illo prodiit regium illud apud Anglos vexillum draconis habens cum capite auro effigiem, quod vicinis expertum et paganis sub Richardo Primo in ultramarinis gentibus terribile fuit non affirmaverim. Acceptum potius a Romanis crediderim, qui diu aquila usi sunt postquam Marius lupi, Minotauri, equi &c. abdicasset signa, tandemque sub posterioribus imperatoribus draconum usurparunt. Unde Claudianus, Hi picta draconum colla levant, et Nemesianus, Signa micant, sinuatque truces levis aura dracones. Regesqueque occidentalium Saxonum draconem in vexillis gestasse Hovedenus docet. De alio autem Saxonum vexillo quod Beda tusam dixit et reafan Danorum nihil hic addam, ne longius a proposito abiisse videar.
20. In eadem deinde ora qui minus foecunda, et sylvis nuda, mari obiicitur Botereaux castrum, corrupte Boscastell vulgo, a dominis Botereaux conditum, qui tres bufones nigricantes scuto argenteo gestabant. Guilielmus Botereaux primus in hac familia emicuit, qui duxit Aliciam filiam Roberti Corbet, cuius soror amasia fit regis Henrici Prima, e qua ille Reginaldum Cornwalliae comitem suscepit. Ab hoc Guilielmo non interrupta serie undecim floruerunt. Ultimi vero unica filia Margareta Roberto Hungerfordo fit enupta, per cuius posteros ad Hastingorum familiam devoluta et haereditas, quae aucta fuit et honorata nuptiis quas contraxit illi de Botereaux cum haeredibus nobilium familiarum de Moeles, S. Laudo sive S. Lo, et Thweng.
Hinc in altum evecta terra ita ad boream prominet ut XXIII milliaria hic in latitudine inter duo maria colligat regio, quae hucusque in angustias quodammodo coarctata processit. In hac maxima latitudine Stow ad mare sedet, antiqua habitatio familiae Grenvilorum, qui sane generis antiquitate et claritate illustris, e qua Richardus regnante Guilielmo Rufo inter debellatores Glamorganiae in Wallia ob fortitudinem eminuit, et nuper alter eodem praenomine Richardus supra generis claritatem animi altitudine insignis fortissime contra Hispanos ad Azoras insulas dimicans vitam profudit. Huic adiacet Stratton hortis et suo allio non obscurus mercatus, illique proximum Lancells, nota habitatio antiquae familiae de Calvo Monte sive Chaumond.
21. Tamara flumen, nunc Tamar, haud procul a septentrionalis littore fontes hic aperiens, celer et fremens ad meridiem cursum agit, multis rivulorum alveis auctus, per Tamaram opidum a Ptolemaeo memoratum, nunc Tamerton, et ripa remotius Lanstuphadon, id est, Fanum Stephani, vulgo Launston, opidulum nitidum clivo surgenti adfixum, quod e duobus burgis, Nunevet et Newport, quasi coaluit. Primis Normannorum temporibus castrum hic posuit Guilielmus comes Moritonii, collegiumque habuit canonicorum, ut constat ex censuali Angliae libro, ubi Lanstaveton dicitur, a collegio illo proculdubio in S. Stephanii honorem extructo, quod in monasterium circa annum 1150 convertit Reginaldus comes Cornwalliae. Cui operi episcopi Exonienses humano affectu plus nimis abducti et seducti infensius adversabantur, dum suae iurisdictioni anxie timerent ne aliquando esset sedes episcopi. Hodie publico provinciae carere et saepe assisis, quas vocamus, est notissimum.
22. Inde aeditum montem longe protentum suspicit Tamara, Hengesdoun Marianus vocat, Hengisti montem interpretatur, vulgo Hengiston-Hill dicitur. Qui stanni venis satis olim foecundus, locusque solennis ubi septimo vel octavo quoque anno Cornwalliae et Devoniae metallici frequentes convenire et suis de rebus consilium inire soliti. Ad hunc anno salutis DCCCXXXI Britanni Danmonii qui adscitis in auxilium Danis in Devoniam irrupturi, ut Anglos qui iam occuparant exturbarent, miserande strage ab Egberto rege fere ad internecionem sunt occisi. Inferius iuxta Saltesse emporiolum in collis deiectu positum quod suum habet maiorem et privilegia, ut modo dixi. Liverum fluvium, ad quem illud S. Germani opidum, de quo antea, admitit Tamara. Iamque aquis diffusior in oceanum exit, portum efficiens Tamerworth in vita Indracti dictum, cum Cornubiam a Devonia disterminaverit. Huc enim Athelstanus rex (qui primus Anglorum regum hanc regionem sui iuris plene fecit) limites inter Britannos Cornubienses et suos Anglos statuit, postquam e Devonia Britannos submovisset, ut testatur Malmesburiensis, qui Tambram vocat. Unde Alexander Nechamus in Divinae Sapientiae Laudibus:

Loegriae Tamaris divisor Cornubiaeque
Indigenas ditat pinguibus isiciis.

23. Locus hic postulat ut Ursula summa sancitate virgine hic oriunda et XI millibus virginum Britannicarum aliquid attexam. Sed scriptorum varietas, dum alii sub Gratiano imperatore circa annum salutis 383 in Germaniae littore ad Armoricam navigantes, alii ab Attila Hunno illo Dei flagello ad annum 450 Colonia ad Rhenum Roma redeuntes martyrio affectas tradunt, historiae veritatem in fabulae suspicionem apud nonnullos attraxit. De Constantino autem illo quem immundae leaenae Danmoniae tyrannicum catulum vocat Gildas, et de huius universi comitatus deafforrestatione sub rege Ioanne, antea enim forresta censebatur, dicant historici, instituti enim non et mei.
Ad comites quod spectat, e Britannici sanguinis comitibus solum Candorus, aliis Cadocus, ultimus Cornwalliae comes a recentioribus memoratur, qui, ut heraldicae artis periti tradunt, clypeum nigrum XV globulis aureis inspersum gerebat. E Normannico autem sanguine comes primus erat Robertus Moritonius Guilielmi Conquestoris ex Herlotta matre frater, cui successit Guilielmus filius. Qui cum a Roberto Normanno contra Henricum Primum Angliae regem staret, in praelio captus et libertatem et honores amisit, suffectusque postea in eius locum ab Henrico II cum bellum in Stephanum pararet Reginaldus regis Henrici Primi filius illegitimus (eam enim rex ille dedit operam liberis ut tredecim illegitimos progenuerit). Cum Reginaldus sine masculis legitimis diem obiisset, Henricus II, assignatis filiabus eius praediis quibusdam, comitatum hunc sibi retinuit in usum Ioannis filioli sui tunc novennis, cui frater Richardus Primus postea cum aliis comitatibus contulit. Ioannes autem postea Angliae rex fuit inauguratus, filiusque eius secundogenitus Richardus a fratre rege Henrico III hoc honore et comitatu Pictavensi fuit ornatus, princeps sane eo saeculo potens, erga Deum religiosus, ad bella fortis, ad consilia prudens, qui in Aquitania res fortiter et foeliciter gessit, in terram sanctam profectus Saracenos ad inducias compulit, Apuliae regnum a papa oblatum respuit, tumultus in Anglia subinde composuit, et in regem Romanorum 1257 per nonnullos e Germaniae septemviris electus, atque Aquisgrani coronatus. Unde quasi pecunia viam sibi munivisset, pervulgatus versiculus:

Nummus ait pro me “nubit Cornibua Romae.”

24. Antea enim ita bene nummatus fuit ut quidam qui tunc vixit prodiderit eum qualibet die per decennium centum marcas expendere potuisse. Sed cum in Germania omnia intestinis belis flagrarent, in Angliam cito rediit, ubi defunctus et apud celebre monasterium de Hales quod extruxerat sepultus, paulo postquam primogenitus filius Henricus e bello sacro redux Viterbii in Italia aede sacra cum sacris devotus interesset, a Guidone de Monteforti Simonis comitis Leicestrensis filio, patris ulciscendi causa nefarie fuit occisus. Successit igitur in Cornwalliae comitatu Edmundus filius secundogenitus, quo sine liberis demortuo, amplissima eius haereditas ad regem Edwardem Primum rediit, utique proximus consanguineus et haeres (ut iuridici nostri loquntur) inventus. Cum autem Richardus ille et filius Edmundus e stirpe regia Angliae fuerint, et diversis tamen a regiae stirpis insignibus, scilicet in clypeo argenteo leone rubro insurgente et coronato intra libum nigrum globulis, sive Bizantinis bullatum, usi sint, subinde cum aliis sum demiratus. Nec aliam sane rationem afferre possum nisi quod illi regiam Gallorum familiam in hoc (a Gallis enim haec insignium ratio ad nos promanavit) sint imitati. Filii enim regum Galliae natu minores ad haec usque tempora aliqua quam regia gestarunt insignia, ut in familia Veromandua, Druidensi, Courteneia videre est, atque ut Robertus dux Burgundiae, frater Henrici Primi regis Galliarum antiquum Burgundiae ducum scutum assumpsit, ita hic Richardus cum comitatum Pictonum ab Henrico III fratre accepisset, leonem illum rubrum coronatum assumpsisse, quod priorem erat Pictorum comitum, ut tradunt scriptores Galii, et limbum illum bullatum ex antiquo cimitum Cornubiae clypeo addidisse existimare licet. Quamprimum enim iuniores regum Franciae filii regia insignia cum quibusdam differentiis gestare coeperint, itidem apud nos factum et, et primum ab Edwardi Primi liberis. Sed quo ego mei immemor meo studio delectatus a proposito abripor? Cum in sacrum regni patrimonium recidisset Cornwallia, Edwardus Secundus, qui latifundia hic a patre acceperat, comitis Cornwalliae titulo Patro Gavestono Vasconi contulit, qui eius adulescentiam corruptelarum illecebris irretierat. Cum autem ille ob principem corruptum et alia scelera capite a proceribus interceptus truncaretur, successit Ioannes de Eltham, Edwardi II filius natu minor, quo iuvene et etiam sine sobole mortuo, Edwardus III Cornwalliam in ducatum erexit, Edwardumque filium suum bellicis laudibus principem cumulatissimum, anno Christi MCCCXXXVI ducem Cornwalliae per sertum in capite, annulum in digito, et virgam argenteam investivit. Ex quo tempore, ut hoc ex publica fide adnotem (iurisperiti autem iudicent) filius regis Angliae promogenitus dux natus Cornwalliae habetur, et ex speciali actu superinde promulgato, primo nativitatis suae die maioris et perfectae praesumitur aetatis, sic quod liberationem dicti ducatus eo die petere valeat, ac de iure obtinere debet, ac si XXI annorum aetatis plenae fuisset. Habetque sua iura regalia in actionum quibusdam formulis, rebus metallicis, naufragorum bonis, portoriis, &c variosque ministros ad haec et huiusmodi assignatos. Sed haec planius et plenius docuit Richardus Carew de Anthonie non minus generis splendore quam virtute et doctrina nobilis, qui huius regiones Descriptionem latiore specie et non ad tenue elimavit, quemque mihi praeluxisse non possum non agnoscere.
Sunt in hoc comitato parochiae 161.

DENSHIRE

ITIOR quam dixi, Danmoniorum regio Denshire vulgo nunc vocatur, Britannis Cornwallensibus Deunan, Cambro-Britannis Deuffneynt, i. e., Depressae valles, quod inferius in convallibus passim habitatur, Anglo-Saxonibus Defenschire, unde facta Latina appellatio Devonia, et contracta illa, qua vulgus hominum utitur, Densuire, et neutiquam a Danis, ut scioli quidam acerrime contendunt. Regio quae ut maiori latitudinis incremento utrinque quam Cornwallia excurrit, ita utrinque portubus accincta commodioribus, nec minus stanni venis dives, praesertim qua occidentem spectat, pratis distincta laetioribus, sylvis vestita frequentioribus, aedificiis opidisque refertissima, gleba autem alicubi perinde exili, quae tamen benignius colono respondet si rei rusticae prudentiam, agendi voluntatem, et impendendi facultatem conferre possit. Nec alibi fere in Anglia maiorem impensam terra exigit, plurimis enim locis quodammodo sterilescit nisi arena e mari inspergatur, quae ad foecunditatem efficax, quasi animam glebis infundit, unde in locis a littore remotioribus carius emitur.
In hac describenda primum occiduum latus, quod Tamara perstringit, inde australe, quod oceano incumbit, perlustrabo; ab hoc per orientalem limitem, quo Dorcestriam et Somersettiam attingit, ad septentrionale litus, quod Sabriniano freto urgetur, me recipiam.
2. Tamara, qui regiones has disterminat, primum ab hac parte Lid fluviolum ab ortu hospitio excipit, ad quem Lidston, emporiolum tenue, et Lidford, nunc viculus, opidum olim celebre Danico turbine anno 997 gravissime concussum. Quod (ut in illo libro, quo Angliae lustrum condidit Guilielmus Primus, scribitur) non alio tempore, nec alia ratione quam Londinum censeri solebat. Lid ille fluviolus hic ad pontem rupibus coarctatus se praecipitem in tantam profunditatem indies excavando agit ut aqua non videatur, tantum murmur, non sine magna praetereuntium admiratione, inauditur.
Inferius Teavum fluviolum recipit Tamara, ad quam Teavistoke, vulgo Tavistoke, floret, coenobio quondam celebre, quod Ordulphus filius Ordgari comitis Devoniae caelesti visione admonitus circa annum servatoris Christi 961 extruxit. Locus, ut inquit Malmesburiensis, amoenus opportunitate nemorum, copiosa piscium captura, ecclesiae congruente fabrica, fluvialibus ripis per officinas decurrentibus, qui suo impetu effusi quicquid invenerint superfluum deferunt. Rumonus ibi sanctus praedicatur, et iacet episcopus. Cerniturque in eodem monasterio sepulchrum Ordgari illius, spectaculoque ducitur enormitas mausolaei filii eius, Ordulfus is vocatus et, giganteae molis et immanis roboris, utpote qui portarum repagula perfringere et fluviolum decem pedes latum divaricatis pedibus continuare poterat, si fidem Guilielmo illi adhibere libeat. Sed tricesimus tertius ab hoc condito vix augebatur annus, cum Danica incensum tempestate deflagrarit. Refloruit tamen, laudabilique instituto, avitae nostrae linguae, Anglo-Saxonicam dico, quae iam in desuetudinem abiit, lectiones in hoc usque ad patrum memoriam haebantur, ne (quod nunc fere evenit) huius linguae cognitio intercideret. Recepto iam Teavo Tamara proxime suum ostium accedit, ubi Plimus fluvius se una in oceanum evolvit, nomenque opido incumbenti Plimmouth fecit, quod olim Sutton dictum, duplex fuisse videtur: in actis enim parlamentariis legimus Sutton Vautort et Sutton Prior, quod partim ad familiam de Valetorta, partim ad priorem spectavit. Superiori seculo ex viculo piscatorio in opidum amplum, civiumque frequentia urbis aemulum, quale nunc cernitur excrevit portusque commoditas hoc effecit, qui maxima navigia in sinum minime deductis velis admittit, tutissimamque stationem navibus quantumvis magnis, tam in Tamara quam Plimo praebet, et ad vim hostilem arcendam satis est munitus. In medio enim ostio insula S. Michaelis praeiacet, quae et suas munitiones habet. Ipse vero portus ad opidum utraque ex parte munitur, et catena interposita, cum opus fuerit, clauditur, molesque ad austrum obiicitur, et in colle proximo castrum a Valletortis, ut creditur, positum. In quatuor tribus totum est descriptum wardes , i. e. custodias, nostra lingua vocamus, quibus omnibus maior sive praetor praeficitur, ab Henrico Sexto constitutus, et sub eo singulis tribubus capitaneus quondam praepositus erat, quorum quilibet, et suos pedaneos magistratus habuit. De fabulosa illa Corinaei cum Gogmagog gigante hoc in loco colluctatione sat sit unum et alterum ex Architrenio de gigantibus nostris versiculum adiungere.

Hos avidum belli robur Corinaeus Averno
Praecipies misit, cubitis ter quatuor altum
Gogmagog Herculea suspendit in aera lucta,
Anthaeumque suum scopulo detrusit in aequor.
Potavitque dato Thetis ebria sanguine fluctus,
Divisumque tulit mare corpus, Cerberus umbram.

3. Scopulus vero ille e quo gigantem detrusum ferunt The Haw nunc dicitur, qui collis est inter opidum et oceanum interiectus, in cuius summitate quae in amoenissimam planitiem sternitur, gratissimus undiquaque patet prospectus, et in navigantium usum index nauticus quem compassum dicunt longe pulcherrimus erigitur. Non magna est huius amplitudo, maxima tamen nominis dignitas apud omnes gentes, nec tam ob portus commoditatem quam incolarum virtutem. Hinc enim, ut alios taceam, erat Franciscus ille Dracus eques auratus in gloria navali nostrae memoriae facile princeps. Qui primum ut damna quae ab Hispanis pertulerat resarciret, ut ex ipso audivi, Mexicanum sinum toto biennio victoriis quasi obsedit, isthmumque illum Darienae peragravit, unde cum Australe (quod vocant Hispani) Mare prospexisset, ut Themistocles Miltiadis trophaeis excitatus, sibi, patriae et suae gloriae deesse existimavit nisi perlustraret, ita animo semper obversabatur. Anno igitur 1577 hinc solvens mare illud per Magellianicam fretum ingressus, orbem terrarum inter varias fortunae vicissitudine biennio et decem mensibus, Deo duce, virtute comite, a Magellano secundus circumnavigavit. Unde quidam ad eum:

Drake, pererrati novit quem terminus orbis,
Quemque semel mundi vidit uterque polus,
Si taceant homines, facient te sydera notum,
Sol nescit comitis immemor esse sui.

Reliquas eius res gestas, et aliorum qui hinc ordi navalia gloria floruerunt, cum non huius sint loci, scribant historici. Nec aliud est quod hic attexam nisi, regnante Guilielmo Rufo, Ealphegum sacerdotem eruditum et coniugatum hic floruisse. Ante annum enim MCII sacerdotibus uxores in Anglia interdictae non fuerunt. Tunc Anselmus archiepiscopus Cantuariensis sacris literis et naturae vim intulit, ut conqueruntur eius aevi scriptores nostri, et Henricus Huntingdonensis diserte de Anselmo, Anglorum sacerdotibus uxores antea non prohibitas prohibuit. Quod quibusdam mundissimum visum, quibusdam periculosissimum, ne dum munditias viribus maiores appeterent, in immunditias horribiles ad Christiani nominis summum dedecus inciderent.
4. Interius non procul a Plimo flumine sedet Plimpton, forum satis frequens, ubi reliquiae deformesque ruinae castri se ostendunt, de quo plurimi quasi clientelari iure, vel, ut iurisperiti nostri loquuntur, in castle garde tenuerunt. Utpote sedes erat primaria Redversiorum sive Ripariorum (utrunque enim legitur), qui barones erant de Plimpton et Devoniae comites. Huic proximum erat Plimpton S. Mary, cuius gloria tunc concidit cum non ita pridem canonicorum collegium cecidit, quod Guilielmus Warlewast episcopus Exoniensis iam olim condiderat. Magis ad ortum Modbery cernitur, opidum exiguum quod ad antiquam Camphernulphorum, qui etiam de Campo Arnulphi (Champernouns vulgus vocat), familiam equestri splendore claram spectare se agnoscit, quae plurimum splendoris ex haerede de Valletorta accepit.
5. A Plimi ostio, unde littus australe huius regionis incipit, spatiosa grandi fronte procedit regio usque ad Stert promontorium (hoc enim significat Anglo-Saxonicum illud), sed quamprimum se reduxerit littus Dert fluvius erumpit, qui ex interiori regionis parte scatens, per squallida montana Dertmore inde dicta, in quibus magnetes nuper sunt inventi, deiectus ruit, arenasque ex fodinis quae sensim alveum opplent, devolvit per forestem de Dartmore, ubi David de Sciredun tenuit terras in Sciredun et Siplegh, per servitium inveniendi duas sagittas cum dominus rex venerit venari in illa forestia. Inde per Dertinton baroniam quondam Martinorum, qui domini de Keimes in Wallia, usque ad Totnes decurrit. Quod vetustum opidulum in declivi collis ab occasu in ortum propendens magno olim honore flurit. Non geldabat (ut est in censuali Angliae libro) nisi quando Exonia geldabat, et tunc reddit XLD et serviebat, si expeditio vadit vel per terram vel per mare, et Totnesia Barnestaple, et Lidford serviebat quantum Exonia reddebat. Ioannes rex maioris pro summo magistratu eligendi potestatem concessit, et Edwardus Primus variis libertatibus adauxit, posteaque fuit castro, ut credunt incolae, a Zouchaeis munitum, Possessio quondam erat Iudealis, qui de Totenais dictus, postea Guilielmi Briwer viri nobilissimi, per cuius filiarum alteram ad Breosos, et ab illis per filiam itidem ad Georgium de Cantelupo dominum de Abergevenny, cuius soror Melicenta Eudoni de la Zouch elocata suis nuptiis ad barones Zouchaeos transtulit, eorumque fuit donec, Ioanne barone Zouchaeo proscripto quod Richardi Tertii partes fovisset, Petro Edgecomb viro nobili et prudenti, ut accepi, elargiretur Henricus VII. Adiungitur huic opido Berie Pomery a Pomeriorum nobili inprimis hoc tractu familia, quae paulo magis ad ortum suum castrum perelegans habuit a ripa remotius. Hi genus repetunt a Radulpho de Pomery, qui Guilielmi Conquestoris tempore tenuit Wich, Dunwinesdon, Brawerdine, Pudeford, Horewood, Toriland, Helecom, et hanc Berie &c. Ab hoc Totnes littus vicinum olim Totonesium dictum fuit, Brutumque illum Britannicae gentis authorem ad hoc appullisse Britannica tradit historia, Havillanusque, ut poeta illam secuutus, cecinit:

Inde dato cursu, Brutus comitatus Achate,
Gallorum spoliis cumulatis navibus aequor
Exarat, et superis, auraque faventibus usus,
Littora foelices intrat Totonesia portus.

6. Sed ille Dert quem dixi fluvius, cum Totonesii pontem reliquerit, ad quem arenas e fodinis una devolutas exaggerat, nihil praeter fertiles agros utrinque videt donec fessus ad ostium devenerit, cui colle porrecto imminet Dertmouth, ex portus commoditate, quem castella duo defendunt, mercatoribus et instructissimis navibus frequens. Praetorem habet a rege Edwardo Tertio concessum. Zouchaeos, Nicholaum de Toukesbury, Brientiosque pro temporum varietate dominos quondam agnovit, seque subinde contra Gallos strenue defendit. Anno enim Christi MCCCIII dominus de Castell Gallus, qui commercia hoc tractu latrociniis praecluserat et Plimmouth succenderat dum hunc locum invaderet, a rusticis et mulierculis interceptus atque cum suis interfectus. Neque hic silendum Stoke-Fleming, quod adiacet et a nobili Flandrensi eius quondam domino ita denominatum per Mohuni filiam ad Carewos devenit.
Hinc refugientia ad septentriones mare subsequitur littora, magnoque secessu sinus admittitur qui X plus minus millia passuum in circuitu colligit, Torbay hodie dicimus, qui navibus admodum secura statio cum spiret Notolibycus, viculumque eodem nomine adpositum habet, Bruerorum quondam sedem, qui Richardi Primi et Ioannis temporibus magni nominis fuerunt, et postea Wakorum. Iuxta est Cockington, ubi Cariorum familia, alia ab alla Careworum, iam diu magna claritate floruit e qua barones Hunsdoniae, de quibus suo loco, profluxerunt. Paulo superius Hacombe cernitur quondam habitatio Iordanis Fitz-Stephens equitis aurati hinc de Hacombe denominati, per cuius filiam Ceciliam in Archidiaconorum familiam devenit, a qua itidem per Hugonem Courtney ad Carewos decursu temporis devoluta est, quorum familia in his regionibus admodum clara et numerosa habetur. Iana enim filia Hugonis illius et haeres matris Nicholao baroni Carew nupta plures peperit liberos, quorum natu maximus Thomas, cum minus reverenter matrem haberet, transcripsit illa patrimonium admodum opulentum in tres filios minores natu (e quibus tres illae familiae Careworum de Hacombe, Anthony et Very sunt ortae), et Ioannem Vere e secundo marito filium, a quo comites Oxoniae.
7. Inde Treignemouth, viculus ad ostium Teigni fluminis, unde et nomen, occurit, ad quod Dani qui ad Britanniae situm et aditum explorandum praemissi erant primum circa annum salutis DCCC egressi, occisoque loci praefecto, omen futurae victoriae coeperunt, quam postea per universam insulam summa cum immanitate exercuerunt. Interius prope Teigni sacturiginem sedet Chegford, ubi floruit quondam familia clara de Prows, inde Chidley, quod amplae familiae de Chydley suum nomen impertiit, et proxime ostium Bishops Teignton, sic appellatum quod ad episcopos spectaret, in quo, quia erat asylum, Ioannes de Grandisono Burgundus episcopus Exoniensis quasi praesagus futuri pulcherrimas aedes extruxit, ut haberent successores (ex eius testamento loquor) ubi caput suum reclinarent, si forte in manum regis eorum temporalia caperentur. Verum tantum abfuit ut consilium eius expleretur ut successores et his aedibus et aliis fere omnino iam exciderint. Ad sextum inde milliare Isca flumen, cuius meminit Ptolemaeus, Britannis Isc, Anglo-Saxonibus Ex dictus magno ostio in oceanum se immittit. An hoc nomen accept ab iscaw, quae sambucos Britannis denotat, plane nescio. Sunt qui ab arundinibus quas Britanni hesk vocant deducunt, et quarum tegulo septentrionales populi, ut Britanni, tecta operiebant, et navium commissuras ferruminabant. Sed cum arundines hic non inveniantur, assensum cohibeo. Hic flumen fontes habet in Exmore squallenti et infoecundo iuxta Sabriniarum fretum solo, quod magna ex parte Somersettensis censetur agri, et in quo nonnulla visuntur antiqui operis monumenta, videlicet saxa alibi in triangulum, alibi in orbem disposita, et inter ea unum Anglo-Saxonicis vel potius Danicis literis inscriptum ad dirigendum eos, ut videtur, qui illac iter haberent. Ex sive Isca illinc primum ad austrum delabens per Twifordton, a vado duplici dictum, nunc Teverton, cui gloriae et quaestui pannificium, campos satis laetos perstringit, duobusque praecipuis augetur fluviolis, Credeno ab occidente, et Columbo ab oriente. Ad Credenum in primitiva Anglorum ecclesia sedes floruit episcopalis in eiusdem cognominis opido Cridiantun, nunc contracte Kirton, quod natale solum Winifridi illius sive Bonifacii qui Haessos, Thuringos, et Frisios Germaniae ad Christum convertit; nunc tantum mercatu minus frequenti et Exoniensis episcopi aedibus notum, patrum autem memoria multo notius erat collegio duodecim praebendariorum, qui iam evanuerunt. Columbus flumen, qui ab oriente venit, Columbton opidulum, quod suo nomini adoptavit, ab Alfredo rege filio suo iuniori olim testamento legatum alluit, et prope Poltimore sedem clare et perantiquae familiae de Bampfield Iscae aquis commiscetur. Iamque Isca grandior, sed divortiis ludens magna cum molarum opportunitate, Iscam urbem allabitur, cui nomen relinquit. Unde Alexander Nechamus,

Exonia fama celeberrimus Iscia nomen
Praebuit.

8. Urbs haec Isca Ptolemaeo dicitur, Antonino Isca Dunmoniorum pro Danmoniorum, aliis falso Augusta quasi legio secunda Augusta ibi egisset, cum illam Iscae Silurum stationem egisse infra docebitur, Anglo-Saxonibus Exanceaster atque Monketon a monachis, hodie Excester, Latinis Exonia, Britannis Caerisk, Caeruth, et Pencaer, i. e. Urbs primaria. Caer enim, ut semel hoc admoneam, apud nostros Britannos urbem sonat, unde Hierosolymam Caer Salem, Lutetiam Caer Paris, Romam Caer Ruffayne appellitant. Sic Carthago Punica lingua Cartheia, teste Solino, dicebatur, id est, Nova civitas. Syris itidem caer urbem significasse acepimus, a quobus cum totum terrarum orbem incolis refertum fuisse in confesso sit, linguam quoque posteris reliquisse tanquam futurarum matricem probabile vidatur. Urbs ista, ut inquit Malmesburiensis, licet solum adiacens humidum et squallidum vix steriles avenas, et plerumque inane folliculum sine grano producat, tamen sua magnificentia, incolarum opulentia, et convenarum frequentia, omne ita abundat commercium ut nihil ibi frustra desideres quod usui esse existimes. Sedet autem ad orientalem Iscae ripam, molli et clementer aedito colle ad orientem et occidentem declivi, fossis et moenibus fortissimis cincta, turribus frequenter interpositis, ambituque suo MD passus colligit, longe hinc inde procurrentibus suburbiis, ecclesiasque parochiales XV numerat, et in ipsa altissima parte prope portam orientalem castrum habet Rugemount dictum, quondam regum West-saxoniae, postea comitum Cornwalliae sedem, nunc tantum antiquitate et situ commendatum. Subiectae enim urbi et regioni undique minantur, periucundo fruitur in mare prospectu. In orientali urbis parte ecclesia primaria cernitur, speciosis aedibus circumsepta, ab Athelstano rege, ut privata loci historia testatur, divo Petro fundata, monachisque referta, quam demum, monachis Westmonasterium traductis, episcopali dignitate Edwardus Confessor ornavit, Cornubiensi et Crediensi sedibus huc translatiis; Leofricumque Britonem primum constituit episcopum, cuius successores templum et aedificiis et reditibus adauxerunt, Guiliemusque Bruier, qui ab eo nonus, monachis emotis, decanum et XXIIII praebendarios induxit. Quo seculo floruit qui hinc oriundus et cognominatus Iosephus Iscanus spendidissimo ingenio poeta, cuius scripta ita probabantur ut ad veterum scriptorum laudem pervenerint. Eius etenim de bello Troiano poema Germani semel atque iterum sub Cornelii Nepotis nomine divulgarunt.
9. Quo tempore Isca in Romani imperii ius concessit non certe constat, tantum enim abset ut a Vespasiano expugnatum affirmarim, quod Galfredus Monumethensis asserit, cum sub Claudii imperatoris auspiciis in Britannia, ut inquit Suetonius, satis monstraretur, ut vix dum fuisse conditam existimem. Antoninorum tamen temporibus satis celebris videatur, ad hanc enim, nec ulterius sua itinera hac in parte prosecutus est Antoninus. In Anglo-Saxonorum potestatem ante annum CCCCLXV ab eorum in Britanniam ingressu plene non devenit. Tunc enim temporis Athelstanus Britannos, qui aequo ante iure cum Saxonibus urbem incoluissent, tota civitate deturbavit, ultra Tamaram submovit, urbemque vallo, muro ex quadrato lapide, et propugnaculis circumdedit. Ex quo tempore plurimis beneficiis a regibus fuit affecta, et inter alia ut in regis Guilielmi Victoris libro legimus, Haec civitas non geldabat, nisi quando Londinum, Eboracum, et Wintonia, hoc erat dimidium marcae argenti, ad opus militis. Quando autem expeditio ibat per mare aut terram, serviebat quantum quinque hideae. Variis item afflictata fuit subinde ruinis, Danica dilacerata rabie, anno reparatae salutus 875, sed gravissime a Suenone Dano anno salutis 1003, perfidia Hugonis cuiusdam Normanni urbis praeficti, ab orientali ad occidentalem portam prostrata, vixque reflorere coeperat cum Guilielmus Conquestor arctissima obsidione incingeret, nec satis habuere cives eo tempore portas claudere, sed procacibus etiam verbis in ipsum iaculati sunt: verum decidente muri parte (quod divinitus obtigisse historici eius aevi referunt), deditio statim subsequuta. Qua tempestate (ut est in censuali illo libro) rex habuit in hac civitate 300 domos, reddebat quindecim libras per annum. Quadraginta octo domus destructae erant postquam rex venit in Angliam. Postea tribus obsidionibus pressa fuit, quas tamen omnes facile elusit. Prima ab Hugone Courtnaeo Devoniae comite, bello intestino inter familiam Lancastrensem et Eboracensem; altera a Perkino Warbecco imaginario et scenico principe, qui ultimae sortis iuvenis Richardum ducem Eboracensem regis Edwardi IIII secundum filium se ementitus periculosum bellum concitavit; tertia a seditiosis Cornwallensibus anno Christi MDXLIX cum cives omne rerum inopia gravissime concitati in fide perstiterunt donec Ioannes baro Russellius illos obsidione exemerit.
10. Sed ex his hostibus non tantum damni fecit Isca quantum ex molibus quibusdam (weares vocant) quas Iscae fluminis alveo Edwardus Courtnaeus comes Devoniae civibus infensior obiecit, quae omnem ad urbem aditum ita navibus praecludunt ut merces iam inde a viculo Topesham tribus ab urbe milliaribus terrestri itinere deferantur, nec submoventur illae moles, licet parlamentaria iusserit authoritas. Hinc oppidulum adiacens Weare dicitur, cum antea Heneaton, quae olim possessio fuit Augustini de Baa, a quo haereditario devenit ad Ioannem de Holand, qui in sigillo quid ipse vidi leonem ore obverso inter lilia insurgentem gestabit. Politia huius urbis est penes XXIIII, e quibus singulis annis maior eligitur, qui cum quatuor ballivis republicam hic administrat. Antiquae tabulae Oxonienses quod ad geographicam rationem spectat hanc longitudine XIX graduum XI scrupulorum, latitudine I graduum XL scrupulorum definerunt.
11. Urbs haec, ne omittam, suos duces habuit. Richardus enim rex Angliae eius nominis secundus Ioannem Holand Huntingdoniae comitem, qui frater sibi uterinus, primum Exoniae ducem creavit, quem Henricus IIII de hoc gradu deiecit nomenque comitis Huntingdoniae illi tantum reliquit, quod statim securi percussus una cum vita amisit. Annis aliquot interiectis in eius locum Thomam de Beaufort Dorcestriae comitem e familia Lancastrensi bellicis laudibus affluentem suffecit Henricus Quintus. Eo sine sobole defuncto, Ioannes Holand Ioannis iam dicti filius (ut haeres Richardo fratri, qui obiit sine liberis et patri) in integrum restitutus beneficio Henrici Sexti paternum recepit honorem, eundemque reliquit filio Henrico, qui dum res stat Lancastrensium summo honore florit, postea cum Eboracenses rerum potirentur, documento fit quam male magnae credatur fortunae. Hic enim ille Henricus Exoniae dux, qui etsi regis Edwardi Quarti sororem duxerat, eo miseriae adactus ut laceris vestibus nudisque pedibus in Belgio victum quaerere visus fuerit. Demumque post praelium Barnettense in quo contra Edwardum IIII strenue pugnavit non comparuit donec cadaver eius quasi naufragi in littus Cantianum eiectum fuisset. Satis longo post tempore habuit suum Exonia marchionem Henricum Courteneum ex Catharina filia regis Edwardi Quarti natum, eo honore ab Henrico VIII exornatum. Sed huic marchioni, ut primo duci, magna fortuna magnam concitavit tempestatem, quae illum rerum novarum studio abreptum cito subvertit. Quia enim inter alia Reginaldum Polum (qui postea cardinalis) ex Anglia transfugam apud imperatorem et pontificem contra patriam et regem, qui iam ab ecclesia Romana defecerat, res novas molientem et re et consilio iuverat, in iudicium tractus et condemnatus cum nonnullis aliis capite luit. Nunc autem titulo comitis Exoniae beneficio regis Iacobi gaudet Thomas Cecilius baro Burghley, vir vere bonus et optimo patre non indignus filius, scilicet primogenitus Guilielmi Cecilii baronis Burghley magni Angliae thesaurarii, cuius prudentia tranquillitatis Angliae diu fuit propugnaculum.
12. Hinc ad ipsum ostium nihil est antiquae memoriae praeter Exminister, quondam Exanminister, ab Aelfredo rege filio iuniori legatum, et Pouderham castrum ab Isabella de ripariis constructum, praenobilis familiae equestris Courtenaeorum iam diu sedem, qui e stirpe comitum Devoniae prognati, et amplissimis familiis affinitate coniuncti etiamnum tantis maioribus dignissimi efflorent. Ipsi autem ostio ad alteram ripam quod ipso nomine attestatur adsidet Exanmouth, non alia re notum quam ipso nomine et piscatorum habitatione.
Magis ad ortum Otterey, id est Fluvius lutrorum sive canum fluviatilium quos otters vocamus, ut e nominis significatione videatur, in mare prolabitur, qui Honnyton itinerantibus in has partes non ignotum opidum subluit nomenque suum locis nonnullis communicat. Inter quae celebriora sunt supra Honniton, Mohuns-Otterey, olim Mohunnorum a quibus ad Carewos iure coniugali devenit; infra Honniton (prope Holcombe, ubi incolit equestris familia Le Denis, quae originem et nomen ad Danos refert) S. Maries Ottery, sic appellatum a collegio S. Mariae quod Iohannes de Grandisono episcopus Exoniensis statuit, qui omnium ecclesiasticorum virorum in sua dioecesi facultates ad se converterat. Persuaserat enim ut testamentis in ipsum omnia sua transcriberent, utpote qui in pios usus conferret ecclesiis dotandis, zenodochiis collegiisque construendis, quod sane pie praestitisse ferunt.
13. Ab Otterey ostio anfractuose in ortum procurrit littus per Budley, Sidmouth, et Seaton portus olim nobiles, quibus arena reciproco fluctuum meatu congesta ita obtenditur ut hanc commoditatem pene omnino iam eripuerit. Seaton autem Moridunum illud Antonini esse quod inter Durnovariam et Iscam ponitur (si modo liber non sit mendosus), Ridunumque nomine truncato in Tabula Peutegeriana dicitur, cum ex distantiae ratione, tum ex nominis significatione coniectarim, Moridunum enim Britannicis idem plane et quod Seaton Anglis, scilicet Opidum in colle ad mare. Huic adiacet Wiscombe memorandum quod sibi incolam habuit Guilielmum baronem Boneuill, cuius haeres Cecilia suis nuptiis titulos domini Boneuill et Harrington cum lauta in hoc tractu haereditate ad Thomam Greium marchionem Dorsettiae attulit.
Sub his Ax fluvius tenui admodum alveo se exonerat, quum Axanminster alluerit opidum Saxonicorum principum qui in praelio illo atroci ad Brunaburg caesi et huc translati, tumulis tantummodo in antiquis historiis celebre, et in ipso provinciae limite situm. Sub quo Reginaldus Mohun de Dunster, cui manerium de Axminster haereditario iure per quartam filiam Guilielmi de Briewr accidit, abbatiam de Newenham anno salutis 1246 construxit. Hinc enim orientalis limes per ignobiles vicos oblique tendit ad fretum Sabrinianum, quod nunc legamus.
14. Primum vero a Cornwallia littus, quod se in Sabrinianum fretum longe exporrigit Herculis Promontorium Ptolemaeo dicitur, nominisque tantillum conservat Hertypoint hodie dictum, opidulaque habet Herton et Herlond Nectani viri sancti reliquiis olim clarum. In cuius honorem monasteriolum hic erexit Githa Godwini comitis uxor, quae Nectanum inprimis coluit, eo quod eius meritis maritum efferatam tempestatem evasise sibi persuaserat. Postea tamen Dinanti, qui et Dinham dicti e Britannia Armorica oriundi, quibus in feudum obtigit, fundatores sunt habiti, e quibus oriundus baro Dinham magnus Angliae thesaurarius sub Henrico VII, per cuius sorores divisa est haereditas inter Zouchaeum, Fitzwarrinum, Carew, et Arundellium.
15. Huius promontorii nomen fidem fabulae admodum speciosae fecit, Herculem nimirum in Britanniam advenisse et nescio quos gigantes debellasse. At verum si sit quod mythologi asserunt, Herculem nullum fuisse, sed per eum humanae sapientiae vim denotari, qua superbiam, libidinem, invidiam, et id genus monstra superamus, vel si per Herculem solem, ut gentium theologi, et duodecim illos labores ab Hercule exantlantos XII notare signa Zodiaci volunt, quae sol annuo cursu permeat, viderint ipsi quid dixerint. Ego tamen Herculem fuisse libens credo, imo cum Varrone vel XLIIII concederem, quorum omnium gesta uni Alcmenae filio ascribunt; in animum tamen inducere non possum Herculem huc penetrasse, nisi forte poculo illo oceanum navigarit quod Nereus sibi dederat, de quo Athenaeus. At, inquies, Franciscus Philelphus in epistolis et Lilius Giraldus in Hercule suo illud affirmavit. Ignosce quaeso, scriptores illi recentiores me movere sed non demovere possunt, quum Diodorus Siculus ex ultima antiquitatis memoria Graecorum res persecutus dissertis verbis asserat nec Herculem nec Liberum patrem unquam Britanniam adiisse. Quare persuassimum mihi est Herculis nomen huic loco inditum vel a Graecorum vanitate vel a Britannorum religione. Hi (gens bellicosissima) fortes viros maxima cum admiratione suspexerunt, et monstrorum domitores summo loco habuerunt, illi autem quicquid ubique magnificum in Herculis claritatem retulerunt, et quoniam ille multum peregrinatus est, qui peregrinabantur illi sacra facere soliti sunt, eidemque loca ae quae appulerunt consecrare. Hinc apud Campanos Herculis Petra, apud Ligures Herculis Portus, apud Germanos Herculis Lucus, apud Mauritanos, Galatas et Britannos Herculis Promontoria.
16. Recedente ab hoc Herculis promontorio littore, uno ostio duo, quae sola sunt in hac septentrionali ora, flumina se effundunt, Towridge scilicet et Taw. Towridge non procul ab Herculis Promontorio, quod dixi, ortus in orientem alveum agit, Ockumque recipiens qui Ockhamptoniae mercatorio opidulum nomen fecit, ubi Baldwinus vicecomes suum castrum habuit tempore Guilielmi Conquestoris, ut constat ex censuali Angliae libro, subito flexus septentriones petit per Tourington, cui nomen impertit, collis supercilio illi longo tractu imminens, et Bediford hominum frequentia ponteque saxeo arcuato opere satis celebre, statimque Tawo se insinuat, qui e regionis meditullio profusus per Chimlight mercatorium opidulum non procul a Chettelhampton viculo, ubi Hierytha inter sanctas relata reqievit, primum defertur. Indeque Tawton praeterlapsus, ubi Werstandus et Putta primi Devoniae episcopi circa annum salutis 906 sederunt, et Tawstoke huic oppositum, nunc sedem honoratissimi comitis Bathoniae, ad Berstaple properat. Haec antiquioris notae habetur, et ob elegantiam ac frequentiam facile primas in hac ora tenet, semicirculi forma ad fluvium quasi diametrum inter colles adsidens. Qui singulis noviluniis et pleniluniis intumescente oceano ita agris superfunditur ut ipsum opidum peninsula videatur, cum vero, ut inquit ille, se aequor refundit in aequor, ita tenuis ut parvis navigiis ferendis impar sit, inter arenas sinuoso cursu diffusus. Ad Austrum pontem habet magnificum a Stamfordo cive Londinensi constructum, ad septentrionem qua North Ewe amniculus confluit visuntur castri reliquiae quod vulgo Athelstandum regem, alii Iudaelem de Totenais posuisse tradunt, ad quod defendendum praedia nonnulla circumvicina in castle-garde iure feudi tenentur. Moenibus autem incinctum erat, quorum vix tantilla supersunt vestigia. Iudael ille de Totenais dono accepit clientelari iure a rege Guilielmo Primo, inde Tracii satis longo tempore tenuerunt, post Martini, deinde Richardo Secundo regnante ad Ioannem Holland Huntingdoniae comitem devenit, qui postea dux Exoniae, et postremum in regium patrimonium. Maria autem regina manerium, ut vocant iurisconsulti nostri, Thomae Marrow donavit, cuius filius divendidit. Regnante Guilielmo Primo, ut est in censuali Angliae libro, quadraginta burgenses intra burgum et novem extra habuit. Henricus Primus multis privilegiis munivit, et Ioannes rex pluribus, praetorem et duos ballivos longo tempore habuit, Maria vero regina praetorem, duos aldermannos, et senatum ex viginti quatuor constituit. Incolae sunt maximam partem mercatores, qui in Gallia et Hispania magnam mercaturam exercent. Nec tacendem est quod ex huius schola duo doctissimi viri et nominatissimi theologi, Iohannes Iewellus episcopus Sarisburiensis et Thomas Hardingus professor Lovaniensis, qui accerrime pro veritate religionis utrique scriptis acutissimis sunt digladiati.
17. Hinc Tawus Ralegh, quae olim nobiles sui nominis habuit dominus, nunc clarae familiae de Chichester cognominatae possessionem salutans, et postea Towridgi aquis auctior Sabrinianum mare petit, sed Kinuith castrum, cuius meminit Asserius, non invenit. Ad hoc enim littus eius nominis castrum erat situ terrarum ab omni parte praeterquam ab ortu tutissimum, ad quod anno Christi DCCCLXXIX Hubba Danus, qui multis cladibus Anglos fatigarat, confossus occubuit. Locus deinceps Hubbestow ab historicis nostris vocatur. Vexilloque Danorum reafan dicto tunc potiti sunt Angli. Quod lubentius adnoto, quia ex fabella apud Asserium Menevensem, qui haec prodidit, colligi potest, Danos corvo pro insignibus usos fuisse, quem invicto (ut putabant) omine Lothbroci Danici filias in vexillo acu pinxisse tradiderunt.
Nihil deinceps in septentrionali hoc littore visitur praeter Ilfarcomb, quae statio est navium satis fida, et huic contermina Combmarton, sub qua veteres plumbi fodinae non sine argenti venis nuper sunt apertae. Comb vero, ut semel adnotem, quae usitata est adiectio locorum nominibus in hoc tractu, situm depressiorem aut convallem denotat, deductumque videatur a kum Britannorum quod idem significat, et Galli adhuc eadem significatione sua lingua retinent.
Hinc magis ad Euroastrum proxime Somersettenses ostendit se Bampton, olim Baentun, quae sub Guilielmo Conquestore obtigit Waltero de Doway sive Duacensi, cum amplissimis alibi latifundiis, e cuius posteris Iuliana haeres nupta Guilielmo Paganello (vulgo Paynell) peperit Fulconem de Bampton; ille suscepit Guilielmum, et Christianam uxorem Cogam ex Hibernia, cuius posteri successerunt cum soboles Guilielmi sine liberis diem obisset. A Coganis vero ad Bourchieros nunc Bathoniae comites per Hancfordum et Fitz-Warinos tandem possesso haereditario descendit.
18. In prima Normannici imperii infantia (ut taceam Hugonem Normannum quem Emma regina huic regioni antea praefecerat) rex Guilielmus Primus Baldwinum quendam haereditarium Devoniae vicecomitem baronemque de Okehampton instituit, cui vicecomitis honore Richardus filius successit, qui sine prole mascula obiit. Rex Henricus primus deinde Richardo de Redveriis primo Tiverton ac postea honorem de Plimpton cum alii locis ad eundem pertinentibus contulit, in comitemque Devonium, tertium denarium annui exitus eiusdem comitatus illi concedendo, eum consequenter creavit. Exitus autem comitatus qui tunc ad regem pertinebat ad 30 marcas tantum se extendebat, de quibus dictus comes 10 marcas annuatim in partem suam assumebat. Post haec insulam Vectae a dicto rege obtinuit, unde comes Devoniae et dominus Insulae nuncupatus erat. Ille autem procreavit Baldwinum, qui cum a Matilde Augusta contra Stephanum staret, in exilium proiectus. Richardus tamen filius paternum hunc honorem recuperavit, qui duos filios reliquit Baldwinum et Richardum, suo ordine Devoniae comites et sine prole defunctos. Recidit ergo honor ad eorum patruum Guilielmum de Vernon dictum. Ille vero Baldwinum genuit, qui ante patrem obiit, cum tamen ex Margareta Gwarini Fitzgeroldi filia Baldwinum eius nominus tertium Devoniae comitem prius suscepisset. Hic duos habuit liberos, Baldwinum ultimum ex hac familia comitem sine sobole defunctum (qui gryphem prementem bestiolam quo in sigillo maiores usi sunt in aureum scutum cum leone cyaneo erecto mutavit), et Isabellam quae enupta Guilielo de Fortibus comiti Albermarlae filium Thomam, qui statim mortuus, et Avellinam peperit, quae Edmundo Lancastrensi comiti in uxorem data maritum magnis opibus ditavit. Sed cum illa statim sine liberis obiisset, Hugonem Courtenaeum regio (ut scribunt) Francorum sanguine natum cognationeque superioribus comitibus connexum rex Edwardus III missis literis, nulla adhibita caeremonia, Devoniae comitem creavit; iussit enim ut hoc titulo uteretur. Illi successit Hugo filius, post quem Edwardus eius e filio Edwardo nepos sequutus est, Hugonique filio moriens reliquit, ille itidem Thomae filio, qui obiit anno XXXVI regis Henrici Sexti. Thomas ille tres filios suscepit, Thomam, Henricum, et Ioannem, quorum fortuna, flagrantibus inter Lancastrenses et Eboracenses funestis dissidiis, multum iactata fuit, dum a Lancastrensibus obfirmato animo starent. Thomas capite plexus est Eboraci, Henricus frater qui successit septimo post anno eandem poenam Sarisburiae subivit. Et quamvis rex Henricis Quartus Humfredum Stafford dominum Stafford de Suthwick in Devoniae comitem evexerit, qui eodem anno diem obiit, Ioannes tamen Courtnaeus fratrum minimus natu hunc titulum donec in praelio ad Tewkesbury ceciderit mordicus tenuit. Iam inde satis longo tempore haec familia quodammodo extincta iacuit, sub Henrico tamen Septimo refloruit, qui Edwardum Courtenaeum proximum haeredem masculum ad avitos honores denuo evocavit. Hic genuit Guilielmum Devoniae comitem, qui Catharinam regis Edwardi Quarti filiam in uxorem duxit, e qua susecepit Henricum comitem Devoniae, eundemque marchionem Exoniae capite sub Henrico Octavo truncatum, cuius filius Edwardus in integrum a Maria regina restitutus, nobilissimus et optimae spei adolescens immatura morte Patavii in Italia obiit. Optimi enim quique (ut Quadrigarii verbo utar) minime diurnant. Anno vero ab eius morte quadragesimo sexto Iacobus rex Carolum Blunt baronem Montioye Hiberniae proregem, ut antiqua nobilitate, ita imperatoriis artibus et literarum ornamentis clarissimum, ob Hiberniam recuperatam et in pristinum statum redditam, pulsis Hispanis et rebellibus profligatis aut in pacem receptis, Devoniae comitem creavit, honoribus cumulavit, et pro regia munificentia affluenter locupletavit, verum honorum et opum usuram mors statim invidit.
Continentur in hoc agro parochiales ecclesiae 394.

Perge ad Dorsetshire