Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

NUMMI BRITANNICI ANTIQUI

NUMMI ANTIQUI ROMANORUM
QUI AD HISTORIAM
BRITANNICAM PRAECIPUE SPECTANT

AD BRITANNORUM NUMISMATA SUSPICIONES

D Britannorum numismata, quorum ectypa hic exhibui, ut notulas etiam apponam forsan expectas. At quid apponam in rebus quibus tot iam transacta secula tenebras omnino obduxerunt plane profiteor me minime videre, et tu cum has tenues suspiciones legeres, me multa et caliginosa nocte versari affirmabis. Priscos Britannos nummo aereo, aut annulis sive laminis ferreis ad certum pondum examiniatis usus fuisse iam ante ex Caesare dixi, et sunt qui ex his se aliquot in urnulis repertos vidisse asserunt. Praeter hos reperiuntur in hac insula subinde numismata aurea, argentea et aerea, varia forma varioque pondere, pleraque omnia ex altera parte concava, alia sine literis, alia literis graphice inscripta, cuiusmodi non alibi effossa fuisse hactenus audivi, priusuam nuperrime nobilissimus e Provincia Galliae iuvenis, et in re nummorum antiquaria longe doctissimus et perspicacissimus Nicholaus Faber Petrascius eiusmodi in Gallia reperta mihi ostenderat. Sed de nostris quae hic proposui.
2. Primum est Cunobelini, qui sub Augusto et Tiberio floruit, in quo nisi me fallo, Iani bifrontis capita insculpuntur, fortasse quod tunc temporis Britannia barbariem exuere incepit. Ianum enim barbaros mores in civiles mutasse primum traditur, ideoque bifrontem depictum tanquam alteram ex altera forma reddiderit.
Secundum etiam Cunobelini cum eius facie et inscriptione, monetario in altera parte, addito verbo TASCIA, quod tributi denarium significare apud Britannos author me D. David Powel Britannicae linguae calentissimus , forte a Latinorum taxatione, nam literam X Britanni non agnoscunt. Similique ratione MONETA in Romanorum nummis saepe inscribitur.
Eiusdem Cunobelini est itidem tertium cum equo et CVNO, cumque spica et CAMV. ut videtur, pro Camaloduno, quae fuit Cunobelini urbs regia.
Quartum cum VER. Verulamiensium videatur.
Quintum rursus est Cunobelini.
Sextum cum sine literarum luce mihi omnino ignotum.
Septimum Cunobelini inscriptum TASC NOVANEI, cum capite muliebri: an innuit fuisse tributum Trinovantum quibus ille praefuit, non dixero. Apollo cum lyra in altera parte, et CVNOBELIN in mentem revocant, quod alibi de Belini deo observarim, scilicet Gallos priscos Apollinem sub Belini nomine coluisse, idque Dioscoridem comprobare, cum herbam Apollinarem qua Galli sagittas inungere soliti, Gallica lingua belinuntiam appellare diserrte scribat. Ut quodammodo hinc ausim coniectare nomen Cunobelini, uti et Casibilini ex Apollinis cultu deductum, preinde ac Phoebitii et Delphidii. Si non potius, ut Apollo ob capillos flavos Graecis ξανθός, Latinis flavus dicitur, sic et belin Britannis et Gallis. Qui enim flavus Britannice in orationis contextu melin, belin et felin dicitur, et eadem de causa Balinus ille Priscus, Cunobelinus, et Cassibelinus, qui et etiam Cassivelaunus, quasi principes flavi videantur appellati. Cuno enim nomen esse dignitatis fatentur Britanni, quodque praecipuum et principale cynoc hodie dicunt. Certe nomen fuisse honorarium, Cungetorix, Cunobelinus, Cuneglasus, Cuneda et Cunedagius, principum nomina apud Britannos, uti Cyngetorix Convictolitanus, Conetodunus apud priscos Gallos quodammodo comprobant. Nec me latet Gildam Guneglasum lanionem fulvum vel furvum Latine convertisse, quem alii principem caeruleum sive vitrei coloris, ut Cuneda principem bonum sunt interpretati. Germanorum Koning et nostum kinge pro rege a cuno profluxisse nondum ausim suspicari. Sit satis haec varie coniectando lusisse ne aliorum irrisione etiam ipse ludar.
3. Octavum cum equo essedario rota subiecta, et BODVO in altera parte, gentis Bodunorum videatur vel Bodiciae reginae, quae Voadicia et Bunduica varie vocatur.
Nonum in quo equestris figura cum hasta et clypeo, et dispersis literis CAERATIC. bellicosi illius Carataci, cuius laudes praedicat Tacitus, iudicarim.
Decimum, cuius altera parte sub equite inscribitur REX, in altera COM. Comii fuisse Atrebatensis, cuius meminit Caesar, cum nonnullis lubet opinari.
Undecimum, quod prae se fert semilunulam cum REX CALLAE a Callenae celeberrimae urbis nomine non abludit.
Duodecimum caput habet alatum cum dictione ATEVLA, in parte aversa leonem et inscriptionem VLATOS. Quid sibi velint hae dictiones frustra quaero. Hac eadem autem effigie Romanorum nummis deam Victoriam expressam vidi. Victoriam tamen ATEVLA Britannice dici nondum comperi, ANDATEM vero illos victoriam vocasse ex Dione iam dixi, quae an fuert ANDARA a Vocontiis in Gallia culta, alius dixerit.
Spectes hic etiam XIII cum dictione DIAS in pentagono et equo in adverso, XIIII cum porco inscriptum VANOC et deae capite, forte Veneris vel Venutii, de quo Tacitus. XV cum capite galeato et DVRNACO, qui nescio an fuerit Dumnacus Andium princeps, cuius Caesar meminit. XVI cum equo et ORCETI. XVII cum effigie Augusti et TASCIA, tauro cornupeta in aversa. XVIII cum CVNO intra coronam laureatam, et in aversa parte equum cum TASCE.
4. Vidimus praeterea alium cum Pegaso et CAMV. In cuius aversa figura galeata cum clypeo inter segetes et CVNO, alium cum equo male efformato et EISV, forte ISVRII, et in aversa spica, alium cum milite hastato, et in aversa inter torquem SOLIDV. Solidum nummum fuisse non credo, cum ille semper eo aevo aureus, et hic argenteus. Probabilius ad solidurios referatur. Sic enim Galli prisci vocarunt viros devotos, quorum haec erat conditio, ut omnibus in vita commodis una cum his fruantur, quorum se amicitiae dederint. si quid iis per vim accidat, aut eundem casum una ferant ut sibi mortem consiscant, nec ex his repertus erat quisquam qui eo interfecto cuius se amicitiae devovisset mori recusarit. An ex his nomen obvenit militibus qui principi vel reipublicae alicui devoti stipendia faciunt, et apud plures Europae nationes eodem fere nomine, sc. soldiers, soldas, soldados &c. appellantur, malim alios cogitare quam me dicere, licet ego in eam potius irem sententiam solidarios recentiori aevo eos fuisse dictos, ad differentiam eorum qui ratione feudorum sine solidis militarunt.
5. An hoc genus nummorum in promiscuo fuerint monetae, et commerciorum usu, an alicui seorsim usui principio signatum, inter eruditos controvertitur. Coniecturam vero (si modo interponere liceat) paucis habe meam. Cum Caesar quid in annos singulos vectigalis Britanni pensitarent constituisset, et sub Augusto vectigalia portoria illa in evehendo aut invehendo tolerarent, sensim etiam tributa alia fuerunt imposita, scilicet pro stativis, plantariis, arboretis, pastionibus minorum et maiorum animalium, cum iam domiti essent ut parerent, non ut servirent. In eum usum hos nummos primum cusos opinatus sum, pro maioribus animalibus cum equo, pro minoribus cum porco, pro sylvis cum arbore, pro sativis cum spica, ut in illo Verulamiensium qui inscribitur VERV. Illi autem cum capite humano signati videantur pro tributo capitationis, quod personale erat et capiti cuiusque sive personae imponebatur, foeminis ab anno aetatis duodecimo, masculis a decimo quarto. Quod Bunduica sive Bodicia Britannorum regina hisce verbis apus suos, et pascitis et aratis Romanis, corporum etiam annum tributum reddentes. Ad hoc olim percussum certum genus nummi putavi, cum in sacris literas nomisma census diserte appellatur, et Hesichius κένσος, εἶδος νομισμάτος ἐπικεφαλαίου interpretetur. Firmiusque hoc credo quod in nonnullis monetarius pecuniam signans exprimitur cum TASCIA, quod apud Britannos denarium tributi significat; in promiscuo tamen usu haec postea fuisse non diffiteor. Nec ea adhuc sum sententia, qua illi qui volunt porcum, equum, spicam, Ianum &c. insignia fuisse gentium aut principum peculiaria, cum unum eundemque principem et gentem varia usurpasse insignia in his videre licet, ut Cunobilinum porcum, equum, et spicam &c., et alia suis nummis insculpsit.
6. An vero haec numismata census cusa fuerint a Romanis, an a provincialibus vel eorum regibus, cum orbis terrarum ab Augusto censeretur, non facile dixero. A Britannicis regibus signata fuisse suspicari lubet cum Britannia a Iulii Caesaris tempore usque ad Claudii suis legibus sit usa, et suis regibus (ut author est Dio) permissa cumque effigies et titulos Britannicorum principum prae se ferant. Habuerunt enim Romani recepta consuetudine reges in provinciis ut servitutis instrumenta, qui iam quasi socii Romanorum in illorum mores paulatim (quod victis usu venit) abiere et, ut videtur, Romano more et pondere pecuniam signare, nomenque nummis inscribere coeperunt. At contra in Iudaea, ut ex Christi responso colligatur, Caesaris facie et inscriptione signabantur et, ut probabile est, ab ipsis Romanis. Quod Caesar Baronius cardinalis historicus ecclesiae praestantissimus hisce verbis docet, Moris fuit apud Romanos ut numismata pro ratione tributi, vel census ab imperatoribus cuderentur, nec uno semper modo eadem permanerent, sed secundum incrementa et decrementa tributorum a caeteris usualis pecuniae nummis in eo different, quod istorum pretium semper idem est, numismata vero census vel tributi, cum mutaretur tributi qualitas, eadem ad rationem tributi formarentur. Sed eruditi nonnulli hac in re Baronio minime suffragantur.

NOTAE AD ROMANORUM NUMISMATA

RIMUS Romanorum post Caesarem Claudius serio Britanniam cogitavit, transmissoque exercitu australem partem in provinciae formam redegit. Quo tempore signatus hic primus nummus videatur, quo compendio inscribitur TI. CLAVD. CAES. AVG. P. M. TR. P. VIIII IMP. XVI, id est, Tiberius Claudius Caesar Augustus, Pontifex Maximus, Tribunitia potestate IX, Imperator XVI. Ut hos titulos semel explicem, post Iulium Caesarem qui Romanae monarchiae fundamenta iecit, omnes successores in eius honorem dici voluerunt Caesares et Augusti, quasi hominum naturam excederent, quae enim sacrosancta augusta dicuntur; pontifices maximi, quod omnibus sacerdotiis essent consecrati sacrisque praeessent; tribunitiamque potestatem usurparunt (tribuni enim dici noluerunt) ut essent inviolabiles. Hac enim authoritate si quis eis malediceret aut vim afferret, indemnatus ut sacrilegus occideretur, potestatemque tribunitiam quotannis renovarunt, unde summa annorum imperii concipi solebant. Postremo imperatores sunt dicti, quod amplissimum esset eorum imperium, eoque nomine regum et dictatorum potestas contineretur. Totiesque imperatores sunt dicti quoties aliquid praeclare per se aut duces in praelio gessissent. Cum vero in aversa huius nummi parte arcus fuit triumphalis cum equestri figura inter duo trophaea cum titulo DE BRITAN., duplicem victoriam nono Claudii anno ex numero tribunitiae potestatis reportatam fuisse iudicarim.
8. [II] In secundo numismate, quod etiam Claudii Augusti, ex hac inscriptione, TI. CLAVD. CAES. AVG. GER. TR. P. XII IMP. XIIX docemur illum duodecimo imperii anno, re bene in Britannia gesta, decimo-octavo imperatorem fuisse acclamatum, et coloniam Camalodunum eo tempore deductam, quod innuit expressus colonus cum vacca et tauro. Romani, inquit Servius, condituri civitates taurum in dextra, vaccam intrinsecus iungebant cincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam ut glebae omnes intrinsecus caderent. Et ita sulco ducto, loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum.
[III] Claudii filius, cuius est tertius nummus, charactere Graeco ob res a patre foeliciter gestas BRITANICI cognomine quo quasi proprio uteretur senatusconsulto ornatus est. Cui precatus est Seneca, ut Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patris triumphos ducat et novos. Quid vero velit dimidiata in illo navis cum inscriptione metropolis Etiminii regis? Sane mihi non liquet quis ille Etiminius, nisi lubeat suspicari illum ipsum fuisse Adiminium regis Cunobilini filium, quem ad C. Caligulam transfugisse memorat Suetonius.
[IIII ] Qui ordine quartus est Hadriani nummus cum scriptura HADRIANVS AVG: CONSVL III, PATER PATRIAE. Et in altera parte EXERCITVS BRITANNICVS per tres milites representatus, iudicarim denotare tres legiones anno Christi 120 (tunc ille III consul) in Britannia egisse, scilicet secundam Augustam, sextam Victricem, et vicesimam Victricem.
9. [V, VI] Quintus et sextus, qui sunt Antonii Pii, inscripti Antoninus Augustus Pius, Pater patriae, Tribunitia potestae, Consul tertium, et in aversis partibus alter Britannam rupibus insidentem cum signo militari, hasta, et scuto, alter eandem globo insidentem habet; signati videntur in Antonini Pii honorem a provincia Britannia cum ille imperium auspicaretur anno Christi 140. Ille militaris provinciae Britanniae habitus denotat Britanniam tunc temporis militari gloria floruisse, ut quem Italia in eius honorem eo de more percusset, habet figuram insidentem globo cum cornucopiae, ad omnium rerum copiam, quem Sicilia habet figuram cum spicis ad foecunditatem, quem Mauritania figuram hastilia tenentem cum equo, ad equestrem eius provinciae gloriam denotandam. Huc etiam referendus est nonus, qui eiusdem est Antonini, sed non suo loco positus.
[VII] Septimus nummus, qui Commodi, tantum docet illum ob victoriam contra Britannos BRITANNICI nomen subi assumpsisse: in altera enim parte victoria cum palma scutum tenens, et devictorum Britannorum scutis insidens cum VICTORIA BRITANNICA cernitur.
10. [VIII] Octavus, qui est Caracallae et non suo loco hic ponitur, signatius ostendit ex numeris illum devicisse hostes in Britannia anno salutis 214, et ex trophaeo, quod melius quam sculptor depinxit his versibus Virgilius:

Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentia induit arma
Mezenti ducis exuvias, tibi magne trophaeum
Bellipotens: aptat roranteis sanguine cristas,
Telaque trunca viri.

[XII] Idem sentiendum est de duodecimo, qui est eiusdem Caracallae.
[X, XI] In illis vero Severi et Getae nihil est obscuritatis.
[XIII] Aelianus quis hic fuerit nondum constat. A. Pomponium Aelianum inter XXX tyrannos aliqui enumerant. Cl. Aelianum alii inter sex tyrannos sub Diocletiano statuunt. Sunt etiam qui opinantur hunc illum ipsum fuisse tyrannum in Britannia sub Probo imperatore, cuius suppresso nomine meminit Zosimus, et de quo supra. Certe quocunque fuerit tempore, in Britannia Augustum appellatum existimamus, cum eius nummi sollumodo in hac insula reperiantur qui inscribuntur IMPERATOR CL. AELIANVS PIVS FOELIX AVGVSTVS. In altera parte VICTORIA AVGVSTI, quod innuit illum barbaros aliquos devicisse.
11. [XIIII] Cerausii nummus cum inscriptione Imperator Caius Carausius Pius Foelix Augustus, et in altera parte PAX AVGVSTI eo tempore percussus videtur, cum mare Britannicum piraticis infestum pacasset.
[XV] Cum Allectus qui Carausum e medio sustulit purpuram induisset et viriliter se contra barbaros gessisset, hunc nummum cum VIRTVS AVGVSTI percussit, literae Q. L. alii quartarium Londini cusum, alii quaestorem Londinensem denotare volunt.
[XVI] Cum Constantus Chlorus diem Eboraci obiisset, et iam in divos solenni consecratione relatus esset, in eius honorem et memoriam hic nummus signatus, quod ex inscriptione constat, et templo inter quas aquilas. Notae subiectae P. LOND, pecuniam Londini signatam evincunt.
[XVII] Uxor eius Flavia Helena natione Britanna, ut tradunt historiae nostrae, et confirmat maximus ille historicus Baronius, cum filius Constantinus Maximus tyrannum Maxentium fudisset et titulum fundatoris quietis et liberatoris orbis accepisset, parta reipublica securitate, hanc in eius honorem signatam habuit pecuniam Treveris, ut ex literis S. T. R. constat, i. e., signata Treveris.
[XVIII] Fl. Constantinus maximus Augustus magnum Britanniae ornamentum hunc cum GLORIA EXERCITVS ad milites deliniendos, penes quos, non imperatorem, eo seculo fuit imperium, percussit Constantinopoli, ut ex literis subiectis CONS. docemur.
[XIX] Constantinus iunior filius Constantini Maximi, cui cum alii regionibus obtigit Britannia, hunc nummum signavit patre superstite, nobilis enim Caesar tantum dicitur, quod nomen designatis imperii successoribus tribui solitum. Ex aedificio et PROVIDENTIAE CAES. illum cum fratre aliquid opus publicum extruxisse, uti ex P. LON. percussum fuisse Londini hunc nummum, intelligimus. 
12. [XX] A Magnentio, qui patre Britanno natus, hoc percussum videatur numisma, quod inscriptum Dominus noster Magnentius Pius Foelix Augustus, et ad ineundam gratiam cum Constantio videatur postquam publicum aliquem hostem profligasset. Notae enim DD. NN. AVGG., i. e., Domini Nostri Augusti, duos tunc innuit fuisse Augustos. Illud VOTIS V. MVLTIS X denotat quod populus vota tunc nuncupabat ut V annos floreret imperator, et numero multiplicato multa decennia faustis acclamationibus comprecebantur. Huc facit illud in Nazari Panegyrico, Quinquennalia beatissimorum Caesarum occupatos in gaudiis habent, sed in destinatis decenniis iam vota properantia et spes volucres consisterunt. Literae P. AR. Arelati hunc denarium signatum denotant.
[XXI] Constantius Magnentio fuso, et Britannia recuperata, in honorem exercitus hunc signandum curavit. R in basi fortitan notat esse ex officina monetaria quae erat Romae.
[XXII] In Valentinani honorem cum Britanniam collabentem restituerit, et recuperatam partem de suo nomine Valentiam dixerit, hic Antiochae percussus ut ex literulis subiectis colligatur.
[XXIII] Ad Gratiani nummum nihil occurrit quod adiiciam, nisi quod ad Magnentii modo dixi.
[XXIIII, XXV, XXVI] Cum Magnus Maximus ab exercitu Britanno creatus est Augustus, eiusque itidem filius Flavius Victor, in militum gratiam et gloriam hi nummi fuerunt cusi, Theodosiusque cum illos sustulisset, eadem de caussa illum cum VIRTVTE EXERCITVS signavit.
[XXVII] In illo aureo Honorii nihil est quod adnitem, nisi ex illo AVGGG. tres fuisse ea tempestate Augustos, scilicet post annum salutis 421, cum Honorius in occidente, Theodosius iunior in Oriente, et cum illis Constantius qui Constantinum nostrum spe nominis electum vicerat, ab Honorio Augustus nominatus, imperarent. CONOB. vero illud denotat Obrizum esse aurum Constaninopoli signatum. Nusquam enim nisi in aureis legitur illud CONOB., quantum hactenus observavi.
13. Nummos Romanorum longe plures adiicere poteram, vis enim eorum infinita passim apud nos reperitur in urbium subversarum ruinis, in thesauris sive flavissis illo aevo reconditis, urnisque funeralibus. Unde autem tanta illorum superesset copia valde demirar, donec principum constitutionibus legissem nummos antiquos conflare fuisse interdictum.
Antiquos hos tum Britannorum tum Romanorum nummos, cum iam suis typis dederimus, lectoris etiam interesse putamus chorographicam Britanniae tabellam (cum fuerat Romanorum provincia) priscis nominibus hoc in loco interserere, non quidem illam accuratam — quis enim praestabit? — sed e qua si nihil aliud hoc tamen ediscas, quotidie aliquid in hoc orbe mutari, nova urbium fundamenta iaci, nova gentium nomina extinctis nominibus prioribus exoriri, et quod ait ille,

Non indignemur mortalia corpora solvi,
Cernimus exemplis oppida posse mori.

BRITANNIAE EXCIDIUM

UM iam derelicta esset a Romanis praesidiis Britannia, confusissima erant omnia, et calamitatibus miserrima, hinc barbaris incursantibus, illinc civibus tumultuantibus, dum quisque imperii summam sibi arripit, Sub metu, ut habet Ninnius, quadraginta plus minus annos fuerunt. Vortigernus enim qui regnavit urgebatur a metu Pictorum et Scotorum, a Romanorum qui hic manserunt impetu, nec non a timore Ambrosii Aurelii, vel Aureliani qui tantae tempestatis collisione occisis in eadem parentibus purpura inductis superfuerat. Hinc Saxones a Vortigerno in auxilium e Germania evocati exitiabile bellum in hospites conflarunt, misellosque Britannos post ancipites bellorum eventus uberiori insulae parte et avitis sedibus exuerunt.
2. Verum luctuosissimum hoc Britanniae excidium tibi Gildas Britannus totus lachrymis oppetus, qui paulo post vixit, lamentabili suo stylo depinget, vel potius deplanget. Romanis ad sua remeantibus emergunt certatim de caruci quibus sunt trans Scoticam vallem evecti, quasi in alto Titane, incalescenteque caumate, de arctissimis foraminum caverniculis fusci vermiculorum cunei, tetri Scotorum Pictorumque greges, moribus ex partibus dissidentes, et una eademque sanguinis fundende aviditate concordes, cognitaque condebitorum reversione et reditus denegatione solito confidentiores omnem Aquilonalem extremamque terrae partem pro indiginis muro tenus capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis acies segnis ad pugnam, inhabilis ad pugnam, trementibus praecordiis inepta, quae diebus ac noctibus stupido sedili marcebat. Interea non cessant uncinata nudorum tela quibus miserrimi cives de muris tracti solo allidebantur. Hoc scilicet eis proficiebat immaturae mortis supplicium qui tali funere rapiebantur, quo fratrum pignorumque suorum miserandas imminentes poenas cito exitu devitabant. Quid plura? Relictis civitatibus, muroque celso, iterum illis fugae, iterum dispersiones solito desperabiliores. Item ab hoste insectationes: item strages accelerantur crudeliores, et sicut agni a lanionibus, ita deflendi cives ab inimicis discerpuntur, ut commoratio eorum ferarum assimilaretur agrestium. Nam et ipsis mutuo nec pro exigui victus brevi sustentaculo miserrimi cives latrocinando temperabant, et augebantur externae clades domesticis motibus, quod huiuscemodi tam crebris direptionibus vacuaretur omnis regio totius cibi baculo, excepto venatoriae artis solatio. Igitur rursum miserae mittentes epistolas reliquae ad Aetium Romanae potestatis virum hoc moto loquentes:

AETIO III COS.
GEMITUS
BRITANNORVM

Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros. Inter haec duo genera funerum aut iugulamur aut mergimur.

3. Nec pro iis quicquam adiutorii habent. Interea fames dira ac famosissima vagis ac nutabundis haeret, quae multos eorum cruentis compulsi praedonibus sine dilatione victas dare manus, ut pauxillum ad refocillandam animam cibi caperent, alios vero nunquam, quia potius de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus dumis consertis continue rebellabant. Et tum primum inimicis per multos annos praedas in terra agentibus strages dabant, non fidentes in homine, sed in Deo secundum illud Philonis. Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Quievit parumper inimicorum audacia, nec tamen nostrorum malitia. Recesserant hostes a civibus, nec cives a suis sceleribus. Moris namque continui erat genti (sicut et nunc est) ut infirma esset ad retinenda hostium tela, et fortis esset ad civilia bella, et peccatorum onera sustinenda &c. Revertuntur ergo impudentes grassatores Hyberni domum, post non longum temporis reversuri, Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps requieverunt praedas et contritiones nonnunquam facientes. In talibus itaque induciis desolato populo saeva cicatrix obducitur famis, alia virulentiore tacite pullulante. Quiescente autem vastitate, tantis abundantiarum copiis insula affluebat ut nulla habere tales retro aetas meminisset, cum quibus omnimodis et luxuria crescit. Crevit etenim germine praepollenti ita ut competenter eodem tempore diceretur. Omnino talis auditur fornicatio, qualis nec inter gentes. Non solum vero hoc vitium, sed et omnia quae humanae naturae accidere solent, et praecipue (quod et nunc quoque in ea totius boni evertit statum) odium veritatis cum assertoribus, amorque mendacii cum suis fabricatoribus, susceptio mali pro bono, veneratio nequitiae pro benignitate, cupido tenebrarum pro sole, acceptio Satanae pro angelo lucis. Ungebantur reges non per Deum, sed qui caeteris crudeliores extarent, et paulo post ab unctoribus non pro veri examinatione trucidabantur, aliis electis trucioribus. Si quis vero eorum mitior et veritati aliquatenus propior videretur, in hunc quasi Britanniae subversorem omnium odia telaque sine respectu contorquebantur, et omnia quae displicuerint aequali saltem lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia: ita ut merito patriae illud propheticum, quid veteri illi populo denunciatum est, potuerit. “Filii (inquiens) sine lege dereliquistis Deum, et ad iracundiam provocastis sanctum Israel. Quid adhuc percutiemini apponentes iniquitatem? Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta usque ad verticem non est in eo sanitas.” Sic agebant cuncta quae saluti contraria fuerint, acsi nihil mundo medicinae a vero omnium medico largiretur. Et non solum haec seculares viri, sed et ipse grex domini eiusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerint. Ebrietate quam plurimi quasi vino madidi torpebant resoluti, et animositatum tumore, iurgiorum contentione, invidiae capacibus ungulis, indiscreto boni malique iudicio carpebantur, ita ut perspicue, sicut et nunc est, effundi videretur contemptio super principes, seduci vanis eorum et errore in invio, et non in via. Interea volente Deo purgare familiam suam, et tanta malorum labe infectam auditu tantum tribulationis emendare, non ignoti rumoris penniger ceu volatus arrectas omnium penetrat aures: iamiamque adventus veterum hostium volentium penitus delere et inhabitare solito more a fine usque ad terminum regionem. Nequaquam tamen ob hoc proficiunt, sed comparati iumentis insipientibus, strictis (ut dicitur) morsibus rationis fraenum obfirmantes per latam diversorum vitiorum ad mortem proclive ducentem (relicto salutari licet arcto itinere) discurrebant viam. Dum ergo (ut Solomon ait) servus duris non emendatur verbis, flagellatur stultus et non sentit. Pestifera namque lues feraliter insipienti populo incumbit, quae in brevi tantam eius multitudinem remoto mucrone sternit, quantam ne possent vivi humare. Sed ne hac quidem emendatur, ut illud Esaiae prophetae in eo quoque impleretur, dicentis, Et vocavit Deus ad planctum et ad calvitium et ad cingulum sacci: ecce vitulos occidere et iugulare arietes, ecce manducare et bibere, et dicere, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Appropinquabat siquidem tempus quo eius iniquitates ut olim Amorraorum, complerentur. Initur namque consilium quid optimum quidve saluberrimum ad refellendas tam ferales et tam crebras supradictarum gentium irruptiones praedasque decerni deberet. Tum omnes consiliarii una cum superbo tyranno caecantur, adinvenientes tale praesidium, imo excidium patriae, ut ferocissimi illi nefandi nominis Saxones, Deo hominibusque invisi, quasi in caulas lupi, in insulam ad retundendas aquilonales gentes intromitterentur. Quo utique nihil ei usquam perniciosius, nihilque amarius factum est. O altissimam sensus caliginem, o desperabilem crudamque mentis hebetudinem! Quos propensius morte cum abessent tremebant, sponte (ut ita dicam) sub unius tecti culmine invitabant stulti principes (ut dictum est) Taneos, dantes Pharaoni consilium insipiens.
4. Tum erumpens grex catulorum de cubili leaenae barbariae tribus (ut linguae eius exprimitur) cyulis, nostra longis navibus, secundis velis, omine auguriisque quibus vaticinabatur certo apud eum praesagio, quod ter centum annis patriam cui proras librabat insideret. Centum vero quinquaginta, hoc est dimidio temporis, saepius vastaret. Evectus primum in Orientali parte insulae iubente infausto tyranno, terribiles infixit ungues, quasi pro patria pugnaturus, sed eam certius impugnaturus, cui supradicta genetrix (comperiens primo agmini fuisse prosperatum) item mittit satellitum canumque prolixorem catastam, quae ratibus advecta adunatur cum manipularibus spuriis. Inde germen iniquitatis, radix amaritudinis, virulenta plantatio nostris condigna meritis in nostro cespite ferocibus palmitibus pampinisque pullulat. Igitur intromissi in insulam barbari, veluti militibus, et magna (ut mentiebantur) discrimina pro bonis hospitibus subituris, impetrant sibi annonas dari. Quae multo tempore impertita clauserunt (ut dicitur) canis faucem. Item queruntur non affluenter sibi epimenia contribui, occasiones de industria colorantes, et ni profusior eis munificentis cumularetur, testantur se cuncta insula rupto foedere depopulaturos. Nec mora, minas effectibus prosequuntur (confovebatur namque ultionis iustae praecedentium scelerum causa). De mari usque ad mare ignis orientali sacrilegorum manu exaggeratus, et finitimas quasque civitates agrosque populans non quievit accensus, donec cunctam pene exurens insulae superficiem rubra occidentalem trucique oceanum lingua delamberet. In hoc ergo impetu, Assyrio olim in Iudam comparando, competur quoque in nobis secundum historiam quod propheta deplorans ait, incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tuis. Et iterum, Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, coinquinaverunt templum sanctum tuum &c. Ita ut cunctae coloniae crebris arietibus omnesque coloni cum praepositis ecclesiae, cum sacerdotibus ac populo mucronibus undique micantibus ac flammis crepitantibus simul solo sternerentur, et miserabile visu in medio platearum una turrium aedito cardine avulsarum, murorumque celsorum saxa, sacra altaria, cadaverum frustra, crustis ac sigillantibus purpurei cruoris tecta velut in quodam horrendo torculari mixta viderentur, et nulla esset omnimodis praeter domorum ruinas, bestiarum volucrumque ventres in medo sepultura.
5. Haec cum legerimus non bono Gildae succenseamus quod in suorum Britannorum vitia, in immanem Pictorum et Scotorum feritatem, in nostrorum Saxonum insatiabilem crudelitatem tam aspere invehatur. Sed cum insitione vel commixtione quadam per tot saecula iam cuncti gens una simus, religione bonisque artibus emolliti, cogitemus quale et illi fuerint, et quales nos esse debeamus, ne pro nostris itidem vitiis summus rerum moderator alias huc gentis vel nobis excisis transferat, vel devictis inserat.

BRITANNI ARMORICI

AC funestissima et deploratissima tempestate nonnulli miserarum reliquiarum Britannorum in montibus deprehensi acervatim iugulabantur, alii fame confecti accidentes manus hostibus dabant in aevum servituri, si tamen non continuo trucidarentur, quod altissimae gratiae stabat loco; alii transmarinas petebant regiones, cum ululatu magno ceu celeusmatis vice hoc modo sub velorum sinibus cantantes: “Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.” Alii montanis collibus, minacibus praeruptis, vallatis, et densissimis saltibus marinisque rupibus vitam suspecta semper mente credentes in patria licet trepidi perstabant. Ex his qui transmarinas petierunt regiones, illi proculdubo fuere qui saluti suae consultentes magno numero in Armoricam Galliae se contulerunt, et ab Amoricanis gratanter admissi fuerunt. Quod praeter linguae communitatem, quae eadem fere cum nostris Britannis sive Wallis comprobat, ut alios taceam qui in hoc consentiunt, author proximus ab illo aevo et in ipsa Armorica oriundus, qui scripsit vitam S. Wingualofi confessoris. Britannorum soboles, inquit, ratibus ad istam devecta est citra mare Britannicum terram, tempore quo gens barbara dudum aspera in armis, moribus indiscreta Saxonum maternum possedit cespitem. Tunc se chara soboles in istum conclusit sinum: quo loco, magnis laboribus fessa ad horam consedit sine bello quieta. Produnt tamen nostri multo ante Britannos nostros in hac ora consedisse. Malmesburiensis enim, Constantinus Maximus ab exercitu imperator consalutatus, expeditione in superiores terras indicta, magnam manum militum Britannorum abduxit, per quorum industriam, triumphis ad vota fluentibus, brevi rerum potitus emeritos et laboribus functos in quadam parte Galliae ad occidentem super littus oceani collocavit, ubi hodie posteri eorum manentes immane quantum coaluere, moribus linquaque nonnihil a nostris Britonibus degeneres. Praecepit sane Constantinus. Veterani iuxta nostrum praeceptum vacantes terras accipiant, easque perpetuo habeant immunes. Ninnius item, Maximus imperator qui occidit Gratianum noluit demittere domum milites qui perrexerant cum eo ex Britannia, sed dedit illis multas regiones a stagna quod est super montem Iovis usque ad civitatem quae vocatur Cantguic, et usque ad cumulum occidenialem, id est Cruc-occhidient. Adiungit fabulose qui notulas Ninnio addidit, Britones Armorici qui ultra mare sunt cum maximo tyranno hinc in expeditionem exeuntes, quum redire nequierunt, occidentales partes Galliae solo tenus vastaverunt, acceptisque eorum uxoribus et filiabus in coniugium, omnes earum linguas amputaverunt ne eorum successio maternam linguam disceret, unde et nos illas vocamus in nostra lingua lhet vydion, id est, semitacentes, quoniam confuse loquuntur. Horum authoritati refragari minime possum, imo opinor veteranorum illorum liberos hos a patria profugos Britannos postea libenter suscepisse. Britannorum tamen nomen in hoc tractu apud eius aevi scriptores non occurrit antequam Saxones in nostram Britanniam advenerint, nisi illorum quos in Picardia Plinius locare videtur, et Brinani in nonnullis exemplaribus vocantur. Nam si quis ex 4 Strabonis existimet cum Volaterrio Britanniam urbem fuisse Galliae, codicem Graecum vel inspiciat et se facile docebit illum de Britannia insula, non de urbe loquutum fuisse. Illum autem Dionysii Afri versiculum quem supra attuli malunt nonnulli cum Stephano de nostros quam cum Eustathio de Amoricanis intelligere, maxime cum Festus Avienus vetustus sane scriptor ita reddiderit,

Cauris nimium vicina Britannis
Flavaque caesariem Germania porrigit ora.

Nec quis existimet Britannicianos in notitia memoratos hinc fuisse, qui tantum fuere militum cohortes e Britannia nostra conscripti.
2. Ante Britannorum nostrorum adventum haec regio primum Amorica dicta erat, i. e., Ad mare sita, deinde eodem sensu Britannice Llydaw, i. e., Littoralis, Latine Letaevia apud nostros mediae aetatis scriptores. Unde Letos fuisse suspicor quos in Gallia nominat Zosimus, cum innuit Magnentium tyrannum apud Laetos natum in Gallia, patre Britanno. Hi Armorici cum Constantinus ille nominis favore electus rerum potiretur et barbari Gallias undique persultarent, eiectis Romanorum praesidiis, rempublicam inter se constituerunt, sed Valentinianus iunior opera Aetii et intercessione S. Germani in ordinem redegit. Quo tempore Exuprantius eos rexisse videatur, de quo Claudius Rutilius,

Cuius Aremoricas pater Exuperantius oras
Nunc post liminium pacis amore docet.
Leges restituit, libertatemque reducit,
Et servos famulis non sinit esse suis.

Ex quibus versibus nescio an Aegidius Maserius collegerit, cum scripserit Britannos fuisse servulos Armoricanis et libertatem in eos erexisse. Prima mentio Britannorum in Armorica, quod scio, fuit anno salutis 461 circa annum tricesimum ab Anglo-Saxonibus in Britanniam nostram evocatis. Tunc enim Mansuetus Britannorum episcopus inter Galliae et Aremoricae episcopos consilio Turonensi primo subscripsit. Nono post anno hi novi Galliae incolae cum viderent Visigothos sibi foecundissimos Andium et Pictonum agros occupare, in eos irruerunt et obstaculo fuerant quominus Gothi Galliam totam occuparent. Ab Anthemii enim Romani imperatoris partibus steterunt contra Gothos, usque adeo ut Aruandus maiestatis damnatus fuerit quod literis ad Gothorum regem datis Britannos supra Ligerim oppugnandos et Gallias inter Gothos et Burgundos divendendas suasisset. Britanni hi genus erat hominum argutum, armatum, tumultuosum, virtute, numero, et contubernio contumax, ut Sidonius Apollinaris de illis conqueritur ad Riothimum suum, ut ipse appellat (Britannorum regem vocant Iornandes), qui postea ab Anthemio accersitus venit cum XII millibus hominum subsidio Romanis, sed antequam illis iungerentur, aperto Marte a Gothis cum suis superatus ad Burgundiones Romanis confederatos confugit. Iam inde Armoricis paulatim devictis Britannorum nomen his novis sedibus ita invaluit ut universi incolae in Britannorum nomen paulatim coalescerent, et hic tractus Britannia Armorica et Francis Britannia Cismarina diceretur. Unde Ioseph Scaliger:

Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes,
Et dedit imposito nomina prisca iugo.

3. Arma enim in hospites qui eos admiserunt converterunt, ut constat cum alias, tum ex his regalis episcopi Venetensis verbis de se et suis: Nos in captivitate Britannorum positi gravi iugo subditi sumus. Temporibus autem subsequentibus seque suaque animose primo sub regulis, postea sub comitibus et ducibus contra Francos propugnabant, licet, ut habet Glaber Rodophus, solae illius divitiae fuere libertas fisci publici et lactis copia, et hinc ante quingentos annos de illis scripsit Guilielmus Malmesburiensis, Est genus hominum egens in patria, aliasque externo aere laboriosae vitae mercatur stipendia. Si dederis, nec civilia sive respectu iuris et cognationis detrectans praelia, sed pro quantitate nummorum ad quacunque voles partes obnoxium.

BRITANNI WALLENSES ET CORNWALLENSES

ELIQUI Britanorum qui patriam in patria miserrime quaesierunt, tantis conflictati sunt calamitatibus quantas pro rerum atrocitate nemo satis explicare queat: non solum a Saxonibus, Pictis, et Scotis bello tetro longe lateque disperso exagitati, sed impotenti nefariorum tyrannorum dominatu ubique oppressi. Qui et quales autem illi fuerint tyranni circa annum salutis quingentesimum, habe paucis ex Gilda, qui tum vixit et vidit: Constantinus inter Damnonios licet conceptis verbis coram Deo et sanctorum choris se boni principis officium praestiturum iurasset, in duabus ecclesiis duos regios pueros, eorumque nutritores duos viros fortissimos sub abbatis amphibalo (i. e. sacra veste utrinque villosa) obtruncavit, multisque ante annis, uxore legitima depulsa, crebris adulteriorum foetoribus foedatus.
Aurelius Conanus in parricidiorum et adulteriorum coeno volutatus, pacem patriae exosus, solus relictus acsi arbor in campo arescens, cuius patrem fratresque supervacua phantasia abripuit, et mors immatura oppressit.
Vortiporius Dimetarum tyrannus, boni patris nequam filius, pardo similis moribus et nequitiis discolor, canescente iam capite, sedens in throno dolis pleno, parricidiis et adulteriis constuprato, coniugem amovit, eiusdemque filiam imprudentem stupravit et e medio sustulit.
Cuneglasus, Romana lingua lanio fulvus, ursus multorum sessor, auriga currus receptaculi ursi, Dei contemptor, cleri depressor, in Deum sceleribus, in hominem armis belligerans, uxorem repulit, sanctos crebris iniuriis instigavit, superbe sapiens, et in incerto divitiarum sperans.
Maglocunus insularis Draco, multorum tyrannorum depulsor tam regno quam vita, primus in malo, multis potentia simulque malitia maior, largior dando, profusior peccatis, fortior armis cunctis Britanniae ducibus tam regno quam status lineamento editior, adolescens avunculum regem cum fortissimis militibus ense et igni oppressit, postquam ex voto violenti regni phantasia cessit, remordente peccatorum conscientia se monachum vovit, sed satim ad vomitum reversus, monachi voto irrito, primas nuptias sprevit, uxorem filii fratris sui viventis adamavit, filium illum fratris uxoremque aliquandiu a se habitam occidit, adamatam illam filii fratris uxorem connubio adscivit.
Verum haec historicis reliquenda, qui hactenus falso hos sibi invicem successisse prodiderunt, cum semel simulque (ut ex Gilda videre licet qui singulos alloquitur) in diversis insulae partibus tyrannidem arripuissent.
2. Illa autem Britannorum superstites reliquiae in occiduos insulae tractus naturae munimentis, montibus et aestuariis obseptos, scilicet in Walliam, quam nunc dicimus, et Cornwalliam se subduxerunt. Huius incolas Saxo Britwealer, illius Cornwealer, ut Gallos Galweales nuncupavit. Quod enim exterum et peregrinum, Walsch illis dicitur, unde etiam Wallones in Beligica et Vallachi ad Danubium nomina traxerunt. Hi Britowalli bellicosissima gens multis seculis libertatem sub suis regulis tutati sunt, licetque fossa admirandi operis quam Offa rex perduxit ab Anglo-Saxonibus fuerint disclusi, eorum tamen urbes ferro flammaque subinde vastarunt, itidemque ab illis gravissima quaeque pertulerunt. Tandem Edwardo Primo regnante, ut ipse de se scribit, Divina providentia quae in sui dispositione non fallitur, inter aliae suae dispensationis munera, quibus nos et regnum nostrum Angliae decorari dignita est, terram Walliae cum incolis suis prius nobis iure foedali subiectam, iam sui gratia in proprietatis nostrae dominium, obstaculis quibuscunque cessantibus, totaliter et cum integritate convertit, et coronae regni praedicti tanquam partem corporis eiusdem annexuit et univit. Subsequenti tamen aetate nullo modo induci potuerunt ut servitutis iugum subirent, nec ulla ratione res componi, et funestissimum inter gentes odium restingui potuit, donec Henricus VII ab illis oriundus salutarem manum iacentibus Britannis porrexerit, et Henricus VIII in parem iuris libertatisque conditionem atque nos ipsi Angli sumus acceperit. Ex quo tempore, et non paucis ante annis immobilem eorum fidem obsequiumque Angliae reges sunt experti. Illi vero Cornwalli, licet vires omnes ad patriae salutem tuendam animose contulerint, cito tamen in Saxonum potestem concesserunt utpote nec numero valerunt, nec regio satis a natura munita eos tutari poterat.
3. Haec de Britannis et Romanis dicta sufficiant. Sed cum de incolis agatur, non hic tacendum est, etiamsi iam ante diximus, quos Zosimus tradit. Probum imperatorem Vandalos et Burgundos, quos devicerat, in Britanniam misisse, qui sedes hic nacti utilem operam Romanis praestiterunt quoties aliquis seditionem moliretur. Ubi vero sederint nisi in agro Cantabrigiensi nescio. Gervasius enim Tilburiensis meminit antiqui valli in illo agro quod Vandelsburg vocat, Vandalorumque opus fuisse dicit.
Nec suspicetur quispiam Constantii temporibus Poenos hic sedes habuisse ex his Eumeni rhetoris verbis, nisi forte non gravior Britanniam ruina depresserat quam si perfusa egeretur oceano, quae profundissimo Poenorum gurgite liberata ad conspectum Romanae lucis emersit. Vetustus enim codex qui fuerat Humfredi ducis Glocestrensis, postea honoratissii baronis Burghlaei summi Angliae thesaruii poenarum gurgitibus legit. De calamitatibus enim et poenis loqui videtur quibus sub Carausio fuit affecta.
Quod Agathias in historiarum secundo habet, Hunnica natio Britones sunt, ne quis inde Britannos in calumniam trahat vel Hunnos existimet. Βίττορες etenim Graeco codice, non Britones legi testatus est mihi iampridem vir eruditissimus Franciscus Pithaeus, et nunc prodidit Ioannes Lewenclaius de re historica meritissimus.

PICTI

D alios Britanniae incolas nunc accedamus, et primum ad Pictos, quibus primas in antiquitate post Britannos detulerunt historici. Hos Hector Boetius ab Agathyrsis, Pomponius Laetus, Aventinus, et alii a Germanis, nonnulli a Pictonibus Gallliae, Beda a Scythis deducit. Contigit, inquit, gentem Pictorum de Scythia (ur perhibent) longis navibus non multis in Hiberniam pervenisse, a Scotis quos ibi invenerunt sedes frustra petiisse, eorum suasu Britanniam adiise, et per septentrionales eius partes habitasse, idque circa annum reparatae salutis, ut multi volunt, septuagesimum octavum.
2. Ego in tanta varietate quid sequar non video, ut tamen quod res sit dicam, et sententiam meam proferam. Nisi hac in re venerabilis Bedae authoritas omnibus omnium coniecturis praeponderaret, Pictos non aliunde advectos, sed ipsissimos fuisse Britannos, veram priscorum Britannorum sobolem existimarem. Illos nimirum Britannos dico qui ante Romanorum adventum Borealem insulae partem insederunt, quique ad hos, servitutis iugum repellentes (ut est natio servitutis impatientissima), postea confluxerunt. Quemadmodum incursante Saxone Britanni, qui sua libertate se abdicare nollent, in occiduas insulae regiones, montibus asperas, Walliam et Cornwalliam se subduxerunt, sic proculdubio, Romano ardente bello, Britanni ne servitutem, omnium malorum extremum, subirent, in has Boreales partes, quae coeli inclementia rigent, confragosis locis horrent, et oceani alluvionibus paludibusque stagnant, se receperunt. Ubi non tam suis telis quam suo coelo et sydere armatae, cum indigenis quos ibi offenderunt in numerosam gentem succreverunt. Author enim est Tacitus Romanorum hostes in hanc partem veluti aliam insulam a socero suo Agricola submotos fuisse, et nemini dubium quin Britanni fuerint, qui has remotissimas insulae partes incoluerunt. Quid, omnes ne illos Britannos Romanorum hostes, qui triginta millia armatorum contra Agricolam eduxerunt, qui tantis cladibus Severum affecerunt ut una expeditione septuaginta millia Romanorum et sociorum desiderarit, ad internecionem deletos et nullos in semen relictos somniabimus, ut advenis e Scythia aut Thracia locum praeberent? Tantum abest, ut ego hoc credam, ut solum neque alere neque capere potuisset, et proinde coactos Romanam provinciam inundare et quasi obruere, quod postea, cum Scoti advenissent, factum novimus. Sed quia Beda scripsit, ut alii illo tempore perhibuerunt, nonnullos e Scandia, quae olim ut universa septentrionalis plaga Scythia dicta, per insulas continue serie cohaerentes ad Britannos illos septentrionales accesse facile adducar ut credam.
3. Ne quis tamen probabili mendacio me fidem accommodare opinetur, quod Picti ipsi Britanni fuerint, videor probare posse ex Pictorum moribus, nomine, et sermone, quibus optime cum Britannis convenisse videbimus.
Ut vero inter alia omittam quod nec Picti, ut prodit Beda, nec Britanni, ut scribit Tacitus, sexum in imperiis discreverint, aut foeminas a sceptris excluserint, ritus ille pingendi et coloribus se oblinendi utrique genti communis erat. De Britannis iam antea docuimus, de Pictis pro nobis docet Claudianus, qui canit,

nec falso nomine Pictos
Edomuit.

Et alibi,

ferroque notatas
Perlegit exanimes Picto moriente figuras.

Nec minus diserte Isidorus: Non abest genti Pictorum nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis, expressos nativi graminis succos includit, ut has ad sui specimen cicatrices ferat pictis artubus maculosa nobilitas. Iam existimabimusne hos Pictos Germanos fuisse, qui hoc pingendi more nunquam sunt usi, aut Agathyrsos Thraciae tanto spatio dissitos, vel potius ipsos Britannos, cum in eadem ipsi fuerint insula, et eundem pingendi morem retinuerint?
4. Nec alio nomine quam Britanni antiquis scriptoribus, Dioni, Herodiano, Vopisco &c. vocantur barbari illi, qui tamdiu tantis incursibus ex sylva Caledonia, et ultima illa septentrionali ora Romanos exercuerunt. Tacitus item qui bella soceri sui Agricolae in hac extrema Britanniae parte plene describit, incolas non alio nomine quam Britannos et e Caledonia Britannos appellat, cum tamen Pictos novos advenas decem ante annos huc advenisse scriptores recentiores nostri prodiderint (quod notes velim), quandoquidem Tacitus illo aevo hos plane ignoraverit. Nec imperatores illi Romani qui res foeliciter contra gesserunt, Commodus scilicet, Severus, Bassianus et Geta eius filii Britannici agnomen sibi assumpsissent cum hos devicissent, nisi Britanni fuissent. Certe si Romani, quibus omne ignotum pro magnifico fuit, diversam aliquam a Britannis gentem et prius ignotum debellassent, sive illi Picti sive Scoti dicti fuissent, Pictici vel Scotici titulos in nummis et inscriptionibus proculdubio prae se tulissent. Tacitus ex rutilis comis et magnis artubus eorum originem e Germania coniectat, statim tamen verius ad coeli positionem quae corporibus dat habitum refert. Unde et Vitruvius, Sub Septentrionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, colore fusco, directo capillo et rufo. Caledones item, qui sine controversia erant Britanni, eandem cum Pictis fuisse gentem quodammodo innuit panegyricus, cum scribit Caledonum aliorumque Pictorum sylvas &c., quasi etiam Caledones non alii quam Picti fuissent. Illosque Caledonios fuisse natione Britannos Martialis innuit in illo versu,

Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos.

Ausonius item, simulque eos depictos docet, dum viridi musco glarea distincto eorum colorem sic assimulat:

viridem distinguit glarea muscum;
Tota Caledonii talis pictura Britannis.

Caeterum ut hi longo iam tempore, non alio quam Britannorum nomine innotuerunt, idque a depictis corporibus, sic postea circa tempora Maximiani et Dioclesiani (nec antea Pictorum nomen apud scriptores occurrit), cum Britannia tam diu provincia fuisset ut incolae provincialem Latinam imbibissent, Picti, ut videtur, dici coeperunt, ad distinctionem eorum qui socii Romanorum erant Britannique dicebantur. Et unde Picti dicerentur, nisi quod se depingerent? Si quis vero sit qui non credat Britannos nostros linguam Latin provincialem usurpasse, nec ille noverit quantopere Romani laborarint ut provinciae loquerentur Latine, nec viderit quanta vis Latinarum dictionum in Britannicam linguam irrepserit, ut Taciti authoritatem non urgeam, qui scribit Britanos Domitiani tempore Latinae linguae eloquentiam concupisse. Quantum vero ad Pictorum nomen attinet, hunc scrupulum Flavii Vegetii authoritas facile eximat, qui quodammodo demonstrat Britannos hoc vocabulo Pictae eodem plane sensu quo Latini pro re colorata usos fuisse. Britannos enim scribit vocasse scaphas illas exploratias pictas, quarum vela et funes Veneto colore erant intincta, et quarum nautae et milites Venetam vestem induti erant. Certe si naves ob vela Veneto colore infecta pictas vocarint Britanni, quid impedit quo minus populum variis coloribus depictum et inprimis Veneto (is enim glastinus est e glasto) Pictos appellaverint?
5. Huc etiam facit quod Picti boreales, quos verbo et exemplo ad Christum perduxit S. Columbanus, in vetustis Anglorum annalibus Brittas Peohtas, quasi Britanni Picti, nominantur.
Ex lingua quo minus pluribus argumentemur in causa est quod Picticae linguae vix verbulum ex authoribus colligi possit: eandem tamen cum Britannica fuisse videtur. Beda scripsit vallum incipere in loco, qui Pictorum sermone penahuel appellaur, et pengwal Britannus caput sive principium valli expresse significat. Toto etiam illo insulae tractu quem Picti diutissime tenuerunt (erat ea pars Scotiae orientalis) plurimorum locorum nomina originem Britannicam sapiunt, ut Morria, Marnia, quod regiones sint maritimae, a mor Britannico, Aberden, Aberlothnet, Aberdore, Aberneith, i. e. ostium Deni, Lothnetti, Dori, Neithi, ab aber, quod Britannis fluminis ostium denotat. Strathbolgy, Strathdee, Strathern, i. e. Vallis Bolgy, Dee, et Earne, a strath, quod Britannice vallis est. Ipsa etiam primaria Pictorum sedes non aliam quam Britannicam originationem agnoscit, Edenburgum dico, quam Castrum Alatum vocat Ptolomaeus. Aden enim ala Britannice dicitur. Nec in argumenti locum arripiam quod nonnulli Pictorum reguli bridii sint dicti, id est Britannice, ut saepius diximus, depicti. Ex his utique linguam Pictorum a Britannica non diversam fuisse, et proinde gentes non diversas non absurde concludatur, licet Beda de Britannorum et Pictorum linguis quasi discretis loquatur, quo loco pro dialectis linguas dixisse videatur.
6. Nec est cur quis miretur quod Picti gentilibus suis Britannis tantas clades intulerint, cum videamus hodie in Hibernia illos qui Anglico parent imperio nullos adeo infestos hostes habere quam gentiles suos sylvestres Hibernicos, Quemadmodum enim, ut Paulus Diaconus habet, Gothi, Hyppogothi, Gepidi et Vandali, nomen tantum mutantes, una eademque lingua usi, infestis signis saepe inter se concurrerunt, sic etiam Picti et Britanni, maxime cum hi iam essent Romanorum socii. Haec erant, qualiacunque sunt, quae mihi manum quasi iniecerunt et animum fere induxerunt ut Pictos Britannorum reliquias iudicarim: sed haec forsitan elevat Bedae authoritas, et vincat valeatque prae his coniecturis (si placet) tanti viri ex aliorum relatu traditio.
7. Pictos hos in Dicalidonios et Vectoriones dividit Ammianus Marcellinus. Deucalidonios legerim ego, et occiduam Scotiae oram, qua Deucalidonius oceanus irrumpit insedisse existimo. Quanquam hos sic dictos, quasi nigros Calidonios opinatus fuerum (dee enim nigrum Britannis significat), quemadmodum Hiberni hodie eius tractus Scoos Duf Allibawn, i. e. Nigros Scotos vocant, et Britanni praedones ex hac ora mare infestantus yllu du, i. e. exercitus ater, dixerunt. A situ tamen nomen traxisse coniectare licet. Etenim Deheu Caledonii, Caledonios dextrorsum habitantes, i. e. ad occasum notat. Ut Picti alii qui sinistrorsum tenuerunt, i. e. ad ortum (quem sinistralem plagam vocat Ninnus) Vecturiones dicti fuerant, deflexo fortasse a chwithic vocabulo, quod sinistram Britannis significat, quos Vernicones corrupte apud Ptolemaeum dici suspicantur nonnulli. Antiquum fragmentum Saxonicum Pegweown vocare videtur, sic enim inmicam britannis gentem nominat, cum ipsos Pictos Pehits et Peohtas veteres Angli appellarint. Unde apud Whitkindum Pehiti pro Picti passim legitur.
8. Mores horum priscorum et barbarorum Britanorum qui postea in Pictorum nomen abierunt e Dione et Herodiano iam antea descripsimus. Nunc superest ut attexam. Cum, inclinato imperio, Romani parum providi a barbaris cohortes conscriberent, quosdam ex his Pictis ab Honorio, pacatis ubique rebus, in militiam Romanam allectos et Honoriacos dictos fuisse. Qui sub Constantino tyranno ill ob spem nominis electo, Piraenei claustris patefactis, barbaros in Hispaniam immiserunt. Demumque cum primum per se, postea cum Scotis foederatis hanc Romanorum provinciam afflixissent, serius mitescere coeperunt. Australes a Ninia sive Niniano Britanno viro sanctissimo ad Christum conversi circa annum salutis 430. Septentrionales vero, qui arduis atque horrrentibus montium iugis erant ab australibus seclusi, a Columbano ex Hibernia Scoto eximiae etiam sanctitatis monacho anno DLXV, qui illos undecunque hauserat, Pascha a luna decimaquarta Martii ad vicesimam sed semper die dominica celebrare, et alia forma tonsurae quam Romani, scilicet quae coronae speciem imperfectam prae se ferret, uti docuit. De quibus diu in hac insula acriter disceptatum, donec Naitanus rex Pictorum suos ad catholicam observantiam aegre perduxit. Quo seculo sanctorum limina Picti plurimi, ut tunc ferebant tempora, devoti adierunt, et inter alios qui in S. Petri basilicae antiquitatibus his verbis memoratur, ASTERIVS COMES PICTORVM ET SYRA CVM SVIS VOTVM SOLVERE. Demum a Scotis ex Hibernia influentibus ita fuerunt obtriti, ut circa annum salutis DCCXL praelio funestissimo debellati, aut penitus extincti, aut paulatim in eorum nomen et nationem concesserint. Quod idem accidit potentissimae Gallorum nationi, qui a Francis devicti in Francorum nomen sensim quasi commigrarunt.
9. Quod panegyricus innuit ante Caesaris tempora Britanniam Pictis et Hibernis hostibus seminudis assuetam fuisse, more sui temporis loqui videtur. Certe Picti nomine eo tempore in Britannia non erant.
Quod etiam Sidonius Apollinarius in panegyrco ad socium cecinerit,

Victricia Caesar
Signa Caledonios transvexit adusque Britannos,
Fuderit et quanquam Scotum, et cum Saxone Pictum,

Non possum non exclamare cum altero poeta,

Sit nulla fides augentibus omnia Musis.

Haec Caesar effuse in suis ipsius laudibus prodigus nunquam reticuisset, si modo praestitisset. sed hi non dissimiles videntur bonis illis et doctis hac aetate scriptoribus, qui dum Caesaris historiam consarcinant, illum Francos in Gallia et Anglos in Britannia devicisse scribunt, cum illo tempore nec in hac Anglorum nec in illa Francorum nomen vel fando auditum fuisset, utpote qui multis post saeculis in has regiones devenerunt.
Pictones Galliae eandum cum nostris Pictis fuisse gentem cum Ioanne Picardo credere non ausim, cum Pictonum nomen in Gallia etiam Caesaris aetate fuerit celeberrimum, et nostri nusquam Pictones dicantur: uno tantum panegyrici loco Pictonum pro Pictorum, librariorum incuria subrepsisse scio.

SCOTI

ROXIMUM a Pictis locum inter Britanniae gentes Scoti suo iure sibi vendicant, de quibus priusquam dixero, ne malevoli et morosi in calumniam rapiant quae ingenue et simpliciter ex antiquis scriptoribus de Scotis hic protulero, praemonendus est lector singula ad veteres, veros, et genuinos Scotos referenda esse. Quorum soboles sunt illi Hibernice loquentes, qui longe lateque occiduam regni Scotiae quod nunc dicunt partem, insulasque adiacentes incolunt, et Highland-men vulgo vocantur. Reliqui enim moribus cultiores qui orientalem eius partem insident, licet in nomen Scotorum transierint, nihil minus sunt quam Scoti, sed ex eadem qua nos Angli Germanica origine. Qod ipsi non possunt non confiteri, et nos non agnoscere, cum a superioribus illis Sassones perinde ac nos appellentur, et eadem qua nos lingua, certissimo eiusdem originis argumento, scilicet Anglo-Saxonica, dialecto tantum variata utantur. Quo nomine tantum abest ut aliquam illis maculam aspergam, ut potius semper quasi eiusdem sanguinis et stirpis amaverim, et coluerim etiam tum cum divisa regna, et nunc multo magis cum, Deo optimo maximo authore, sub uno augustissimo imperii capite Angli et Scoti (quod bonum, foelix, faustum, salutareque sit utrique genti) coalescimus.
2. Origo et ἔτυμος gentis Scoticae, ut circumvicinarum gentium, ita caligine circumfusa latent, ut ipse perpicacissimus Buchanus vel parum viderit, vel sibi viderit: omnium enim expectationem hac in re fefellit. Hinc ego diu me sustinui ne in hanc arenam descenderem, et cum aliis fabulas admirando suaviter ineptirem. Ad deos enim aeque probabiliter Scotorum origo referatur quam ad illam Scotam Pharonis Aegyptii ementitam filiolam Gaithelo Cecropis conditoris Athenarum filio enuptam. Sed ut haec opinio ex imperitia antiquitatis enata etiam a candidioribus Scotis reiicitur, ita altera illa recentior a Graeco fonte insulse deducta, quod Scoti dicantur quasi σκότινοι, i. e. obscuri, ut in gentis clarissimae et fortissimae contumeliam ab invidis excogitata, mihi prorsus exploditur. Nec Florilegi nostri omnibus arridet, Scotos nimirum appellare quod ex confusa gentium colluvione prognati fuerint. Non possum tamen non mirari unde habuit Isidorus, Scoti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate annotantur. Quod etiam Rabanus Maurus iisdem verbis contestatur in sua ad Lodovicum Pium imperatorem geographia, quae extat in bibliotheca collegii Trinitatis Oxonii.
3. Sed cum suos habeat Scotia alumnos qui originem ex intima antiquitate depromere possint, et suae patriaeque gloriae optime consulant, si in hanc rem totam curam omnemque animum tantisper ponerent, intendam ego tantum digitum ad fontes, unde fortasse veritatem hauriant, proponamque nonnulla quae illos diligentius perpendere velim. Nam ego in hac re scepticus. Et primum de origine, postea de loco unde in Hiberniam transmigrarint. Constat enim illos ex Hibernia insula a Britannis antiquitus culta, ut suo loco docebitur, in Britanniam transmisisse, et cum primum scriptoribus hoc nomine innotuerint, in Hibernia sedes habuisse. Cecinit enim Claudianus de eorum in Britanniam irruptionibus:

totam cum Scotus Hibernem
Movit, et infesto spumavit remige Thetis.

Alibi etiam:

Scotorum cumulos flevit glacialis Hiberne.

Orosius item scribit, a Scotorum gentibus colitur Hibernia. Cum illo Isidorus, Scotia eadem et Hibernia: Scotia autem quod a Scotorum gentibus colitur appellata. Gildas Scotos Hibernos grassatores appellat. Beda etiam Scoti qui Hiberniam insulam Britanniae proximam incolunt. Et alibi, Carlique Magni aetate Egenhardus Hibernam Scotorum insulam diserte appellat, Giraldus etiam Cambrensis, gentem Scoticam ex Hibernia fuisse propagatam tam linguae cam cultus, tam armorum quam morum usque in hodiernum probat affinitas. Sed ea quae Scotos perpendere velim.
4. Cum qui veri et genuini sint Scoti hoc Scotorum nomen non agnoscant, sed alias se Gaiothel, Gael et Albin indigitent, cumque populi plurimi aliis ac ipsi utuntur, a vicinis insigniantur nominibus quibus gentium origines saepe subindicantur, ut Pannoniae inferioris incolae qui se Magier dicunt, Hungari Germanice vocantur, quod origine sint Hunni; sylvae Hercyniae accolae, qui sibi Czechi nominantur, aliis Bohaemi appellantur, quod a Boiis Gallis sint orti; Africae incolae qui et suum sibi nomen habent Alarbes Hispanis dicuntur quos sint Arabes; Hiberenis qui sibi Erinach, Britannis nostris Gwidhill; et ipsi Hiberni et Britanni nos Anglos non alio vocant nomine quam Sassons, quod a Saxonibus originem ducamus, velim ut Scoti primum perpendant num sic dicti fuerint a vicinis quasi Scythae. Quemadmodum enim Germani inferiores Scythas et Scotos uno nomine Scutten appellant, sic Britannos nostros utrosque Y-Scot dixisse e Britannis scriptoribus observatum est. Ninius etiam Britannos Hiberniae incolas expresse Scythas vocat, fretumque per quod ex Hibernia in Britanniam traiecerunt Vallem Scythicam Gildas nominat. Sic enim habet Parisiensis aedito, ubi alii nullo sensu Stythicum vallem legunt. Alfredus etiam rex qui ante septingentos annos Orosii historiam in Anglicam linguam transtulit Scotos per Scyttan convertit, nostrique qui proxime Scotiam habitant non Scotos, sed Scyttes et Scetts appellitant. Uti enim (authore Walsinghamio) iidem dicuntur Getae, Getici Gothi, Cothici, sic ab eadem origine appellantur Scythae, Scitici, Scoti Scotici.
5. Utrum vero hoc nomen a vicinis huic genti fuerit inditum ob mores Scythicos vel quod e Scythia devenerit, hic cogitent. Britannos sane primaevos Hiberniae incolas quae vera Scotorum patria, cum Scythis feritate et Diodorus Siculus et Strabo nominatim comparant. Praeterea cruorem e vulneribus interemptorum ebibunt, foedus mutui sanguinis haustu sanciunt, et de numero caedium honorem crescere arbitrantur sylvestres Hiberni e qui vere Scoti, ut olim Scythae. Huc accedit quod his Scotis perinde ut Scythis arcus et sagittae praecipue erant arma. Scythas enim τοξοφόρους vocat Orpheus, ut Aelianus et Iulius Pollux sagittarios, unde a sagittandi peritia hoc nomen utrique genti factum suspicantur viri eruditi. Nec novum videri possit diversos populos ab iisdem moribus eodem nomine fuisse insignitos, ut qui Indiam occidentalem perlustrarunt, omnes viros fortes arcu et sagittis infestos per universam Indiam, eiusque insulas Caribes uno nomine, licet diversae sint gentes, appellari scribunt.
6. Verum quod e Scythia devenerint produnt ipsi Hibernicorum historici, Nemethum enim Scytham et longo post tempore Delam e Nemethi progenie, id est, a Scythica, inter primos Hiberniae habitatores connumerant. Ninnius item Eluodugi discipulus plane scripsit, In quarta mundi aetate (hoc est, intervallo illo quod interfuit inter templi aedificationem et captivitatem Babylonicam) Scythae Hiberniam obtinuerunt. Accedit huc recentiorum authoritas, Cisneri in praefatione ad Crantzium, et Reineri Reineccii, qui scribit, Superest a Scythis gens Scotum in Britannia &c. Dubito tamen omnino etsi Getae natio fuerit Scythica, num Hibernos nostros Propertius innuat dum canit,

Hibernique Getae, pictoque Britannia curru.

At Scotis huius honor constare non possit nisi ex Hispania in Hiberniam deducantur, hoc enim et ipsi et eorum historici vehementer tanquam pro aris et focis contendunt, et iure sane. Opera itaque luditur, si Scythae in Hispania non inveniantur. Scythas autem in Hispania fuisse (ut taceam Scythicum in Cantabris promontorium Hiberniae proximum et, quod Strabo scribit, Cantabros cum Scythis moribus et feritate convenisse), Silius Italicus ex Hispania oriundus appertissme docet. Concanos enim Cantabriae gentem e Massagetis, id est Scythis, procreatos hoc versu ostendit:

Et quae Massagetem monstrans feritate parentem,
Cornipedis fusa satiaris, Concane, vena.

Pauculis interiectis versibus, Sarmatas, quos Scythas fuisse fatentur omnes, Susanam Hispaniae urbem construxisse docet, cum canit,

Sarmaticos attollens Susana muros.

Ab his Sarmatis sive Scythis Luceni, quos in Hibernia locat Orosius, prognati videntur (cum Susanam inter Lucensios Hispaniae reponunt ipsi Hispani), uti a Concanis illis Gangani Hiberniae. Lucensii etnim et Concani inter Cantabros erant vicini, ut Luceni et Gangani in illa Hiberniae ora quae Hispaniam prospectat. Si quis roget quinam illi Scythae fuerint qui in Hispaniam devenerint, plane nescio, nisi Germanos existimes, et velim ut ipsi Scoti altius confiderent. Germanos vero iam olim in Hispaniam penetrasse, praeter Plinium qui Oretanos Hispaniae Germanos vocat, Seneca natione Hispanus docebit. Pyrenaeus, inquit, Germanorum transitus non inhibuit, per invia, per incognita versavit se humana levitas. Germanos autem Scythas dictos fuisse non solum ex Ephoro et Strabone colligitur, qui gentes ad arcum omnes Scythas vocarunt, sed etiam e Plinio. Scytharum, inquit, nomen usquequaque transit in Sarmatas atque Germanos. Testisque est Aventinus Germanos ab Hungaris Scythas et Scythulas denominari. A Scythica vero orgine genus ducere probro neutiquam esse potest, cum Scythae ut vetustissimi ita plurimarum gentium victores, ipsi perpetuo invicti et ab alieno imperio intacti. Nec hic omittendum Caucos et Menapios qui inter celeberrimas fuere Germaniae gentes, iisdem nominibus et eadem vicinitate in Hibernia a Ptolemaeo collocari, ut probabile sit ab iisdem Germanis cum nomine etiam originem deduxisse.
7. Si non ab his exorti sint Scoti, velim secum perpendant num e barbaris illis fuerint quos ex Gallaecia Hispaniae Constantinum Maximum expulisse regis Alphonisi chronica produnt. Ex illa enim parte in Hiberniam se demigrasse volunt. Si quaerant qui fuerint illi barbari, non dubito quin iuxta mecum sentient Germanos fuisse: Gallieno enim imperante, Germani ulteriores, inquit Orosius, abrasa potiti sunt Hispania, et Germani ulteriores qui fuerint nisi Scythae? At Aurelius Victor quem Andreas Schottus aedidit Germanos illos Francos vocat. Quandoquidem vero Franci illi et ulteriores Germani e Germania solventes longissime in oceanum furoris aestu eveherentur et, ut inquit Nazarius ad Constantinum, Hispanorum etiam oras armis infestas per haec nostra maria haberent, quis credat illos Hiberniam uberrimam insulam, et ad Hispaniam infestandam opportunam, exucco Cantabriae solo posthabuisse? Verumenimvero, ut Norwegi Caroli Magni aetate et postea e Scandia saepe Hiberniam aggressi sunt, sedesque sibi finxerunt, ita Francos idem antea fecisse opinari liceat, satisque probabiliter, et hinc in Hispaniam transmisisse, indeque a Constantino Magno exturbatos in Hiberniam recessisse. Credibile item est plures eo postea confluxisse, tum cum Vandali et Gothi omnia in Hispania in fumum et cinerem verterent, atque barbari inter se bella gererent et strages agerent, nec non cum Saracenorum procella Hispanos percelleret et in Gallitiam et Cantabriam plurimos coniiceret? Sed haec viderint alii, sit mihi satis vel voluisse hanc nubem submovere.
8. Qui fit quaeo perpendant hic Scoti, quod Hiberni Scotorum atavi et ipsi Scoti se Gael et Gaiothel dici, linguamque suam Gaiothlac esse glorentur, et eam Britanniae partem quam primo occuparunt Argathel nominarint, unde haec nomina promanasse dicant a Gallaecis Hispaniae, a quibus quamplurimes proculdubio in Hiberniam transmigrarunt, et quorum origo a Gallatis sive Gallis repetitur? An a Gothis, ut nonnulli recentiores opinantur, qui hoc Galiothel a Gothis profluxisse volunt, perinde ac Cathalonis in Hispania. Argumenta hic a linguae Gothicae cum Hibernica affinitate illi peterent, quae tamen cum aliis Europae linguis nisi cum Britannica et Germanica affinitatem, quoad ego deprehendi, plane habet nullam. Quam vere scribit Huntingdonensis, Scoti ex Hispania in Hiberniam quarta mundi aetate venerunt, pars eorum quae adhuc remansit eadem utitur lingua, et Navarri vocantur, quam vere inquam ille dixerit, alii dixerint. Davidem vero Chambres Scotum hic omitto, qui a Iesuitis acceptit Scotorum linguam in India orientali usurpari. Vereor ne disiunctissima regio non mentiendi sed mendacium dicendi liberatem viro credulo fecerit.
9. Sin ex cultu argumenta hac in re depromi possint, idem hodie sylvestribus Scotis cultus et vestitus qui olim Gothis ex Sidonio statim deprehenditur, qui dum Gothum describit plane Scotum sylvestrem depingit. Flammei sunt, inquit, croco, pedes perone setoso talos ad usque vinciuntur. Genua, crura, suraeque sunt sine tegmine, vestis alta, stricta, versicolor, vix appropinquans poplitibus exertis. Manicae sola brachiorum principia velanes. Viridantia saga limbis marginata puniceis. Penduli ex humero balthei. Aurium legulae crinium superiactentium flagellis operiuntur. (Sic enim multifidos et discriminatos Scotorum et Hibernorum crines recte flagella dixeris). Lanceis etiam uncatis (uncinata tela vocat Gildas) securibus missilibus utuntur. Strictasque tunicas, ut inquit Porphyrio, pectoribus suis aptatas sine singulis gestabant. Si hic non sit ipsissimus Hiberno-Scotorum cultus, ipsorum iudicium esto. Simul velim considerent haec Giraldi Cambrensis verba ex libro primo De Institutione Principis: Cum Maximus de Britannia in Galliam cum robore virorum et virium, nec non armorum insulae toto, ad occupandum imperium transvectus fuerat, Gratianus et Valentinianus fratres et consortes imperii gentem hanc Gothicam, rebus in bellicus fortem ac strenuam, sibi quoque vel confoederatam vel subiectam, et imperialibus beneficiis obstrictam, a Scythiae finibus in aquilonares Britanniae partes ad Britones infestandum, et tyrannum cum iuventute revocandum, navigio transmiserunt. Illi vero tum quoniam pro innata Gothorum bellicositate praevalidi fuerunt, tum quoniam insulam viris ac viribus vacuam invenerunt, Boreales eiusdem partes ac provincias non modicas ex praedonibus accolae facti sibi usurpatas occupaverunt. Qui vero fuerint hi Gothi si non Scoti indicarint alii, et fortasse ex Procopio lucem aliquam habeant, apud quem Belisarius Gothis expostulantibus quod Siciliam Romanis concessissent, in haec verba respondet. Et nos item Britanniam Gothos habere sibi permittimus Sicilia longe praestantiorem, Romanorum quondam ditionis effectam. Par enim est ut qui priores beneficia contulere, vel gratiam parem ut referant vel benefactorum vicissitudinem. Huc etiam referenda videntur quod Fergusium Scotum Alarico Gotho in direptione Romae comitem fuisse scribunt Scoti, quod Gensericum Vandalorum regem in Scotiam et Britanniam transisse tradit Irenicus, quodque Cambrensis, nescio unde, prodit Gaidelos, id est Scotos, ut stirpem, sic nomen a Vandalis traxisse, quos eosdem cum Gothis docet Paulus Diaconus. Nec fraudi Scotico nomini esse potest se Gothorum prolem agnoscere, cum potentissimi Hispaniarum reges hinc stemma ducere gloriantur, et apud Italis nobilissimi quique a Gothis vel genus ducunt vel ementiuntur. Ipseque imperator Carolus Quintus e Scandia et Gothorum stirpe totius Europae nobilitatem exortam fuisse serio dicitare solebat. Verum haec non tanti apud me sunt ut hinc Scotos Gothorum fuisse propaginem existimare ausim.
10. Nunc, ut verbo dicam, literatos Scotos perpendere velim num ex antiquissimis Britannis Hiberniae incolis fuerint (nam Britannos olim Hiberniam incoluisse certum) et Scythae vel Scoti dicti quod cum Scythis moribus convenerint, vel Scythae qui e Scandia aut Scythia devenerint, ad quos Gallaeci, Franci sivi Germani ex Hispania exturbati, et Gothi sivi Vandali accesserint, cum Hispania funestissimis bellis ureretur, vel colluvies populorum quae in Hiberniam confluxerat, et inde nomen apud vicinos intervenit. Lingua, inquit Giraldus, Hibernicorum gaedelach quasi ex omnibus linguis collecta dicitur. Et Florilegus undecunque collegit: Ex Pictis et Hibernensibus Scoti originem habuerunt, quasi ex diversis nationibus compositi. Scot enim illud dicitur quod ex diversis rebus in unum acervum congregatur, ita Alemanni (Asinio Quadrato teste) nomine prae se tulerunt quod ex varia fuerint hominum colluvie. Nec mirum cuiquam videri possit tot gentes in Hiberniam olim confluxisse, cum illa insula medio inter Britanniam atque Hispaniam sita sit, Gallico quoque mari opportuna, et inter octingentos annos proxime elapsos certissimum sit ex annalium fide Norwegos ac Oustmannos e Germania, Anglos Wallos, et Scotos ex Britannia ibi sedes sibi defixisse. Haec sunt quae Scotos hac in re perpendere velim. Interim meminerint me nihil asseverasse, sed tantum quaedam subindicasse quae ad rem facere quodammodo videantur. Ex quibus si Scotorum origini lux nulla affulgeat, alibi exquirant, ego enim hac in re plane caecutio, et veritatem fugientem vana indagine sum insequutus, hac tamen circumspectione ut neminem, uti spero, suboffenderim.
11. De tempore quo Scotorum nomen primum innotuit nonnulla est quaestio, litemque Humfredo Lhuido antiquario optimo Buchananus poeta optimus intendit. Quod Scotorum nomen nusquam ex authoribus erui posse ante Constantini Magni tempora Lhuidus asserit, in hominem irruit, iugulum petit, duobus misellis argumentes transfodere conatur, uno ex panegyrico, ex coniectura altero. Quod panegyrcus vetustus habet, Britanniam Caesaris tempore Hibernis assuetam fuisse hostibus. Ideo si diis placet Scoti eo tempore in Britannia sedes habuerunt, sed nec Hibernos illos sedes tunc habuisse, nedum Scotos fuisse quispiam ante dixit. Panegyricus proculdubio more scriptorum recepto ad sua, non ad Caesaris tempora respexit. Coniectura autem non sua est, sed literatissimi illlius Iosephi Scaligeri. Ille enim in notis ad Propertium dum obiter carmen e Senecae ludo emendaret,

Ille Britannos ultra noti
Litora ponti
Et caeruleos scuta Brigantas
Dare Romuleis colla catenis
Iussit &c.

Scotobrigantes legit, et statim exclamat Scotos sibi iam originem debere suam, sed ego invitus huic opinioni minime acclamo, qui illum in multis cum eruditionis admiratione semper suspexi. Non enim e libris, sed ex ingenio est haec coniectura, et sensus ferat, vel caeruleos scuta Brigantes ut libri omnes habent, vel caeruleos cute Brigantes, ut legit doctissimus Hadrianus Iunius. Buchananus tamen, qui maluit cum suo et alterius acumine suaviter ludere quam cum recepta lectione recte sentire, huic coniecturae mirifice applaudit: primum quod authores non produnt Britannos scuta pinxisse, idem quod differentiae gratia Scoto-Brigantes dixit ut distingueret a Brigantibus Hispaniae et Hiberniae; postremo quod Britannos et Brigantes hoc carmine separat velut nationes diversas. Sed si quis haec excutiat, quid impedit quo minus scuta pingerent qui se et currus pinxerint? Cur ad differentiam novum verbum Scoto-Brigantes procuderet? Cum caeruleos appellat, et a Claudio subactos ait, non ab aliis Brigantibus satis distinguit? Sed illa observatio de Britannis et Brigantibus quasi diversis nationibus vix poetam sapit, quem poetica illa loquendi formula καθ῾ ὅλον καὶ μέρη latere non potuit. Quare cum haec causae nihil prosint, Egesippum (qui vulgo vetustus admodum creditur) quasi succenturiatum Buchananus a me habebit. Scribit enim ille ubi de Romanorum magnitudine agit, Tremit hos Scotia quae terris nihil debet, tremit Saxonia inaccessa paludibus. Sed audi, hic post principia stabit, post Constantini enim tempora vixit, ut ex ipso videre est, nec ex hoc magis probari possit Scotos in Britannia habitasse quam ex illo Sidonii versu quem modo attuli. Ad illud certe gravius quod clarissimus et doctissimus Iohannes. Cragius subtilissima inquisitione deprehendit apud Iosephum Ben-Gorion de excidio Hierosolymarum, Scotos in Hebraico codice expresse nominari ubi Munsterus in Latina conversione perperam Britannos pro Scotis substituerit. Sed quo aevo Ben-Gorion ille vixerit mihi parum compertum. Quod serius Flavio Iosepho certum, cum etiam Francorum meminerit.
12. Verumenimvero si hac in re me inter tantos interponere liceat, quantum ego observarim, Aureliano imperante prima gentis Scoticae apud authores occurit mentio. Porphyrius enim qui tunc contra Christianos scripsit his verbis, ut nos docet B. Hieronymus, eorum meminit: Neque Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticae gentes omnesque usque ad oceanum per circuitum barbarae nationes Mosem prophetasque cognoverunt. Quo quidem tempore vel paulo ante potentissimarum gentium Francorum et Alamannorum nomina sub Gallieno primum audita fuisse rerum veterum periti adnotarunt.
13. Non certa itaque fide traditur quod quidam scribunt, Scotorum nomen et regnum plurimis ante Christum natum seculis in Britannia floruisse. Sed tempus illud ex Giraldo habe: Nello Magno, in quit, Hiberniae monarchiam obtinente, sex filii Muredi regis Ultoniae, Boreales Britanniae partes occuparunt. Unde ab his gens propagata, et specificato vocabulo Scotia vocata, usque in hodiernum angulum illum inhabitat. Hoc vero accidisse eo tempore quo Romana res aperte nutaret hinc colligitur. Imperante apud Hibernos Lagerio Nelli illius filio, in Hiberniam venit Patricius apostolus Hibernicorum, cum annus a Christo nato quadringentesimus tricesimus plus minus ageretur, ut circa Honorii Augusti tempora hoc incidisse videatur. Tum enim, cum antea per incerta vagantes, ut habet Ammianus, diu Britanniam et condicta limitibus loca divexassent, sedes in Britannia posuisse videntur. Ipsi vero tunc se ex Hibernia rediisse volunt, quo ante a Romanis et Britannis profligati se subduxerant, et illud Gildae de hoc tempore intelligunt: Revertuntur grassatores Hiberni domum, post non longum tempus reversuri. Sub hoc tempus Reudam, cuius meminit Beda, sibi sedes in hac insula ad septentrionalem Cluidi fluminis sinum ferro aut amicitia occupasse credunt nonnulli. A quo duce, inquit ille, usque hodie Dalreudini vocatur: nam lingua eorum dal partem significat, et ab hoc Reuda esse existimant alii quod nobis Redshanks vocati fuerint. Illum etiam Simonem Brechum, quem suae gentis conditorem asserunt Scoti, his temporibus floruisse opinio est. Sinbrech verum hominis nomen erat, id est, Sin Lentiginosus, ut apud Fordonum legitur; Fortean Brichus ille fuit qui circa Patricii aetatem cum Thuibaio, Macleio, Auspaco Scotis Britanniam vexabit, ut in S. Carantoci vita legimus.
14. Cur autem Scoti qui in Britannia agitant regionem quam insident Alban et Albam, et ipsi Hibernici Allabany nuncupant, haud illiberalis erat disquisitio, an hoc Allabany aliquid antiqui nominis Albionis in se vestigium habeat, an ab albedine profluxerit quam ban illi vocant, ut sit quasi Ellan ban, id est, Insula Alba Scotis; vel ex Hibernia devenerit, quae Banno suis poetis appellatur, ut Allabany sit vel Altera Hibernia vel Secunda Hibernia. Hiberniam enim Scotiam Maiorem, et Scotorum in Britannia regnum Scotiam Minorem appellarunt historici. Ad haec cum hi Scoti sua se lingua nominent Albin, unde Blondus Scotos Albienses vel Albinenses, et Buchananus Albinos dixit, viderint critici, an apud B. Hieronymum, ubi in Pelagianum quendam natione Scotum invehitur, non etiam legendum sit Albinum pro Alpinum, cum illum vocet Alpinum canem grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit saevire quam dentibus: habet enim progeniem Scoticae gentis de Britannorum vicinia, quemque Scotorum pultibus praegravatum alibi dixit. Nec de Alpinis canibus me legere memini, verum Scoticos canes Romae tunc temporis celebres fuisse Symmachus docet: Septem, inquit, Scoticos canes praelusionis die ita Roma mirata est ut ferreis caveis putaret advectos.
15. Caeterum cum Scoti ad Pictos in Britanniam accessissent, quamvis Britannos praeliis et praedationibus continenter lacesserent, non tamen res Scotica statim adolevit, sed in eo quo appulerunt angulo diu egerunt: nec, ut Beda docet, per annos plus minus centum viginti septem contra Nordanhumbrorum regulos signa extulerunt, donec uno eodemque tempore Pictos fere ad internecionem delevissent, et Northumbriae regnum intestinis malis Danorumque incursionibus confectum corruisset. Tunc enim omnis septentrionalis Britanniae plaga in Scotorum nomen concessit una cum citeriori illa regione citra Cluidam et Edenburgh frith. Illam enim regni Northumbriae partem fuisse, et a Saxonibus possessam nemo repugnat, et hinc est quod omnes qui orientalem Scotiae partem tenent et Lowlandmen, id est, Inferiores vocantur, sint origine Anglo-Saxones, et loquantur. Qui vero occidentalem oram incolant Highlandmen dicti, i. e., Superiores, sint Scoti et Hibernice loquantur, ut supra diximus, infestissimique sint illis inferioribus qui Anglico idiomate utuntur.
16. Una cum Scotis Ataccottos bellicosam hominum nationem Britanniam exagitasse author est Ammianus Marcellinus, quos e Scotica etiam gente fuisse coniectat H. Lhuidus, quam vere nescio. Beatus Hieronymus gentem Britannicam fuisse expresse docet. Qui scribit se adolescentulum, imperante, ut videtur, Iuliano, in Galliis vidisse Attacottos gentem Britannicam humanis vesci carnibus, et cum per sylvas porcorum greges et armentorum pecudumque reperirent, pastorum nates foeminarumque papillas abscindere solitos, et eas solas delitias arbitrari. Sic enim ex fide manuscriptorum codicum isto loco Attacottti et non Scoti, cum Erasmo, qui locum corruptum agnoscit, legendum. Quanquam non possum non fateri in quodam manuscripto exemplari Attigotti, et in alio Catacotti, in alio Cattiti legi. Nec ullo modo de Scotis cum vulgo intelligi possit, cum Hieronymus de diversis diversarium gentium institutis eo loco agens proxime sequentem sententiam sic exordiatur, Scotorum natio uxores non proprias habet &c. Alibi etiam, ubi Attacottorum meminit Hieronymus, Azotorum substituit Erasmus. Hi, ut ex Notitiarum Libro constat, sub Romanis in ipso imperii occasu stipendia fecerunt. Commmemorantur enim inter auxilia Palatina intra Galliam Attecotti iuniores Gallicani, et Attecotti Honoriani seniores, et intra Italiam Attecotti Honoriani iuniores. Ex hac adiectione Honoriani ex barbaris illis fuisse videntur quos Honorius imperator in foedus recepit et in militiam magno imperii detrimento adscripsit.
17. Inter has etiam gentes quae Britanniam incursarunt Ambrones reponit Ioannes Caius vir optimis curis exercitatus, et de republica literaria optime meritus, quod apud Gildam legerit ubi de Pictis et Scotis agit, Illi priores inimici ac si Ambrones lupi, profunda fame rabidi, siccis faucibus ovile transiliantes, non comparante pastore, alis remorum remigumque brachiis ac velis vento iuvatis vecti terminos rumpunt, caeduntque omnia. Observabatur bono seni quod apud Festum legerat Ambrones cum Cimbris in Italiam se effudisse. Et excidit illi aliud agenti ambronem, ut notat Isidorus, devoratorem significare. Nec alio sensu verbum illud usurpat Gildas, nec Monumethensis, qui etiam Saxones ambrones vocavit. Nec dum ego ex antiquis scriptoribus Ambrones alios Britanniam invasisse didici.

Perge ad Anglo-Saxones