Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio   

BRITANNIA

RITANNIA, quae et ALBION, Graecis ΒΡΕΤΑΝΙΑ, ΒΡΕΤΑΝΙΚΗ, ΠΡΕΤΑΝΙΣ, ΑΛΒΙΩΝ, ΑΛΟΥΙΩΝ, insula totius orbis longe celeberrima, interfuso Oceano ab Europae continente discreta, Germaniae et Galliae figura triquetra obiacet, tribus nimirum in diversa procurrentibus promontoriis: Belerio, quod solem occidentem, Cantio, quod orientem, Tarvisio sive Orcade, quod septentriones prospectat. Ab occasu, qua Hibernia sita est, Vergivius Oceanus irrumpit, a septentrione, vastissimo et apertissmo Hyperboreo mari pulsatur, ab ortu, qua Germaniae praetenditur, Germanico, a meridie, qua Galliae opponitur, Britannico urgetur. A circumvicinis illis regionibus commodo undique intervallo disiuncta, patentibus gremiis universi orbis commercio opportuna, et tanquam ad iuvandos mortales avide in mare omni ex parte se proiiciens. Inter Cantium enim et Caletum Galiae ita in altum se evenit, et adeo in arctum mare agitur, ut perfossas ibi terras antea exclusa admisisse maria opinentur nonnulli, opinionisque suae assertores adferunt Virgilium in illo versu,

Et penitus toto divisos orbe Britannos,

Quia, inquit Servius Honoratus, olim iuncta erat continenti Britannia, et Claudianum, qui illum imitatus cecinit,

Nostro diducta Britannia mundo.

Orbis sane terrarum faciem diluvii undis et aliis de causis fuisse immutatam, montes nonnullos fuisse exaggeratos, plura loca celsiora in plana et convalles subsedisse, aquosa exaruisse, arida stagnasse, insulasque aliquas a continenti fuisse abruptas verisimile est. An tamen omnino verum, et fuerintne insulae ante diluvium, non est in animo hic disputare, nec de divinis operibus sententiam supine ferre libet. Divinam providentiam diversas res ad unum finem disposuisse norunt omnes, et sane sparsas in aequore terras non minus ad universi ornatum facere quam lacus in terra diffusos et montes sublime extructos et theologi et philologi semper existimaverunt.
2. Livius et Fabius Rusticus oblongae scutulae sive bipenni huius formam assimulaverunt, et ea certe facies est ad Austrum (ut habet Tacitus), unde in universam fama transgressa est. Sed ad Arctum enorme spatium proiectarum extremo littore terrarum veluti in cuneum tenuatur. Tantam tamque immensam circuitu crediderunt veteres ut Caesar ille, qui primus Romanorum aperuit, alium se orbem terrarum scripserit reperisse, tanta magnitudinis arbitratus ut non circumfusa Oceano, sed complexa Oceanum videretur. Iuliusque Solanus Polyhistor sua amplitudine pene alterius orbis nomen mereri prodiderit. Nostra autem aetas ex multis multorum itineribus certam quodammodo totius insulae iam tandem deprehendit dimensionem. A Taruisio enim circumactis curvatisque littoribus per occasum ad Belerium plus minus DCCCXXI mill. pass. numerantur, inde conversa in Austrum littoris fronte ad Cantium CCCXX mill. pass. Hinc secundum Germanicum mare angulosis recessibus per DCCIIII mill. pass. ad Tarvisium protenditur, ut hac ratione totius insulae ambitus MDCCCXXXVI mill. colligat. Quae mensura, ut Plinii multo, sic etiam Caesaris aliquanto minor. Schitinium autem Chium non est cur memorem, qui cum apud Apollonium in Mirabilibus fabulatus fuerit fructus sine nucleis, uvasque sine acino in Britannia nasci; eius circuitum CCCC tantum stadiis definierit. Multo vero melius Dionysius Afer in sua orbis descriptione de Britannicis insulis, i. ne. Britannia et Hibernia:

τάων τοι μέγεθος περιώσιον οὐ κέ τις ἄλλη
νήσοις ἐν πάσῃσι Βρετανίσιν ἰσοφαρίζοι.

Et una cum illo Aristides et alii Graeci qui Britanniam κατ᾿ ἐξοχήν ob magnitudinem μεγαλὴν νῆσον, i. e. Insulam Magnam vere dixerunt.
3. Qui vero coeli spacia terrae tractibus accuratius compararunt, Britanniam octavo climati subiecerunt, parallelis decimo octavo et vicesimo sexto incluserunt. Diem maximum horarum aequinoctialium XVIII cum semisse putant. At Belerium in convexo terrae situ ab ultimo occidente XVI temporibus L scrupulis. Cantium XXI temporibus secundum longitudinem describunt. Latitudinem in australi ora L. gradibus X scrupulis. Tarvisium LIX gradibus XL scrupulis metiuntur: usque adeo ut hic situs Britanniam definiat coelo, et solo iuxta foelicissimo et mitissimo. Coelum ita mite et temperatum est ut aestates minus fervidae sint, calores enim mitigant perennes aurae, quae cum terrae nascentia recreant, tum homini pecorique saluberrime et iucudissime adblandiuntur; et hyemes sint clementissimae, frigoris etenim vim (ut taceam aerem crassiusculum) frequentes et sedatae pluviae sic dissolvunt, mareque circumfusum ita moderato tepore terram fovet ut multo remissius sit apud nos frigus quam in nonnullis Galliae et Italiae regionibus. Unde Minutius Foelix, cum docet divinum numen sua providentia non solum universitati sed et partibus consulere, Britannia, inquit, sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur. Nec mireris quod de maris tepore loquitur. Maria, inquit Cicero, agitata ventis ita tepescunt, ut intelligi facile possit in tantis illis humoribus inclusum esse calorem. Ad temperiem etiam huius insulae spectasse videtur Cescenius Geticulus poeta imprimus vetustus, cum de Britannia cecinerit,

Non illic Aries verno ferit aera cornu.
Gnosia nec gemini praecedunt cornua tauri,
Sicca Lycaeonius resupinat plaustra Bootes.

Caesar etiam, loca sunt in Britannia temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus. Cornelius item Tacitus, asperitas frigorum abest. Addit etiam, solum praeter oleam vitemque et caetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, foecundum, tarde mitescunt, cito proveniunt, eadem utriusque rei caussa multus humor terrarum coelique. Aer enim (ut habet Strabo) imbribus magis est quam nivibus obnoxius. Ab omni tamen frugum genere ita beatum, ut Cereris sedem fuisse dixerit Orpheus. Nam de hac nostra insula intelligendum illud est:

ἰδ’ εὐρέα δώματ’ ἀνάσσης
Δήμητρος.

Et occidentalis imperii quasi horreum et cella penuaria fuerit, unde DCCC navibus, quae lembis maiores erant, magnum frumenti numerum in Germaniam ad limitaneos exercitus alendos quotannis exportaverint Romani. Sed ne in patriae laudes effusior lascivire videar, audi pro me veterem oratorem eius laudes pleno ore celebrantem. O fortunata et omnibus beatior terris Britannia, quae Constantinum Caesarem prima vidisti: merito te omnibus coeli ac soli bonis natura donavit, in qua nec rigor est nimius hyemis, nec ardor aestatis, in qua segetum tanta foecunditas, ut muneribus utrisque sufficiat, et Cereris et Liberi, in qua nemora sine immanibus bestiis, terra sine serpentibus noxiis. Contra pecorum mitium innumerabilis multitudo lacte distenta et onusta velleribus: certe, quod propter vitam diligitur, longissimi dies, et nulla sine aliqua luce noctes, dum illa littorum extrema planities non attollit umbras, noctisque metam coeli, et syderum transit aspectus, ut sol ipse qui nobis videtur occidere, ibi appareat praeterire.
4. Alium item si placet, Constantium Constantini Magni patrem sic alloquentem audi. Et sane non sicut Britanniae nomen unum, ita mediocris iactura erat reipublicae terra, tanto frugum ubere, tanto laeto numero pascuorum, tot metallorum fluens rivis, tot vectigalibus quaestuosa, tot accincta portubus, tanto immensa circuitu.
5. Singularem etiam et maternam naturae benevolentiam in hanc insulam sic expressit poeta satis antiquus Britanniam hoc epigrammate affatus, quod luce non indignum quidam iudicarunt:

Tu nimio nec stricta gelu, nec sydere fervens,
Clementi caelo, temperieque places.
Cum pareret natura parens, varioque favore
Divideret dotes omnibus una locis,
Seposuit potiora tibi, matremque professa,
“Insula sis foelix, plenaque pacis," ait.
"Quicquid amat luxus, quicquid desiderat usus,
Ex te proveniet, vel aliunde tibi."

6. Opulenta haec Britanniae ubertas et beata amoenitas fidem fecit nonnullis Fortunatas illas sive Beatorum Insulas, in quibus omnia perpetuo vere ridere scribunt poetae, apud nos fuisse. Hoc enim Isacius Tzetzes non minimi inter Graecos nominis affirmat, maioresque nostri ad veritatem credidisse videntur. Cum enim, ut est apud Robertum Avesburiensem, Clemens VI pontifex Romanus Lodovicum de Hispania Fortunarum Insularum principem designasset, et in eius subsidium delectus in Gallia et Italia haberet, persuasissimum nostris erat illum Britanniae principem designatum fuisse, et in Britanniam, quasi unam de Fortunatis, ut inquit ille, omnem istum apparatum fieri. Ipsique viri prudentissimi, nostri apud pontificem legati, ita hanc opinionem imbiberunt ut statim se Roma subduxerint et in Angliam, ut suos certiores facerent, advolarint. Nec aliud nunc iudicarit, qui fortunatas et beatas Britanniae dotes penitus noverit; est enim naturae gaudentis opus, quam quasi alterum orbem, extra orbem ad delicias humani generi constituisse, et tanquam formam quandam ad eximiam pulchritudinem et universi ornatum egregie depinxisse videatur. Ea varietate gemmea et descriptione amoena oculi quocunque inciderint reficiuntur. Ut incolas taceam, optima corporis habitudine, commodissimis moribus, mitissimis ingeniis, et maximis animis, quorum virtus rebus domique bellique gestis est universo terrarum orbi testatissima.
7. Qui vero vetustissimi, adeoque primaevi insulae huius incolae fuerint, quae item Britanniae nominis originatio, variae subinde enatae sunt opiniones, et multos (ut inquit ille) incertos certare hanc rem vidimus. Nec quicquam certi nos hac in re magis sperare possumus quam reliquae gentes quae (praeter eas quibus suas origines asserunt sacrae literae) perinde ac nos, quod ad originem spectat, in magnis tenebris, erroribus, et inscitia versantur. Nec aliter sane fieri potest, cum veritas tot labentium seculorum revolutionibus non poterat non profunde occultari. Primos enim regionum incolas aliae curae cogitationesque anxerunt quam suas origines ad posteros transmittendi. Quod etiamsi maxime voluissent, minime poterant cum eorum vita esset inculta, horrida, bellorum plena, et ideo sine literarum praesidio quae vitae civilis, pacis, otiique comites, solummodo rerum memoriam conservare et serae posteritati transmittere possunt. Praeterea, Druidae, qui olim Britannorum et Gallorum sacerdotes, praeterita tenuisse credebantur, bardique rerum strenue gestarum decantatores non fas existimarunt quicquam literis librisque mandare. Sin autem quid mandassent, tanto tempore, tot tantisque rerum conversionibus et eversionibus proculdubio intercidisset cum saxa, pyramides, obelisci aliaque monumenta quae ad memoriam conservandam aere perenniora videbantur, diuturni temporis iniquitati iam olim cesserint. Subsequentibus tamen seculis apud plures nationes non defuerunt qui haec supplere gestierunt, cumque verum docere non potuissent, saltem ut delectarent, narrationes iucunda quadam varietate ad voluptatem comparatas, et opiniones pro suo quisque captu de gentium originibus nominibusque parturierunt. Quibus multi neglecta veri inquisitione statim conniverunt, plerique fingentis dulcedine deliniti prone crediderunt.
8. Verum, caeteris omissis, inter nos (quem huius suspicionis affinem non dixerim) Galfredus quidam Arturius Monumethensis, regnante Henrico Secundo, historiam Britannicam e lingua Britannica, ut ipse ait, aedidit, in qua prodit Brutum quendam origine Troianum filium Silvii, nepotem Ascanii, pronepotem Aeneae illius magni, cui genus a Iove summo (dea enim Venus fuit genetrix), qui matrem partu, patrem forte fortuna inter venandum interemit (quod Magi praedixerant) patria profugum Graeciam petiiise, ibi progeniem Heleni filii Priami e servitute vindicasse, Pandrasum regem debellasse, eius filiam duxisse, cum reliquiis Troianorum se mari commisisse, in insulam Leogetiam delatum Dianae oraculo admonitum ut hanc occiduam insulam adiret. Inde per Herculis columnas ubi Sirenas evasit, et postea per Tyrrhenum mare in Aquitaniam pervenisse, Golfarium Pictum Aquitaniae regem cum duodecim Galliae principibus collatis signis profligasse, urbeque Turonum, Homero teste, constructa, et Gallia depraedata in hanc insulam a Gigantibus habitatam transmisisse, quibus cum Gogmagog eorum vastissimo devictis, a suo nomine Britanniae nomen indidisse anno mundi 2855, ante Olympiadem primam 334, ante Christum natum 1108. Haec Galfredus. Alii tamen aliunde Britanniae nomen accersunt. Thomas Eliotta vir equestris dignitatis et singularis eruditionis a Graeco fonte Πρυτανεῖα scilicet, qua dictione suos redditus publicos vocarunt Athenienses repetit. Humpredus Lhuyddus, qui in antiquitatis cognitione familiam quodammodo inter nostros ducit, ad Britannicam dictonem Pridcain, id est Forma Candida, confidentius refert. Pomponius Laetus Gallo-Britones ex Amorica nomen dedisse prodit. Goropius Becanus Danos hic sedes quaesivisse et Bridanium, id est Liberam Daniam, denominasse contendit. Alii a Prutenia Germaniae regione. Botinus a Bretta Hispanorum dictione, quae terram significaret, nominatam arbitratur. Forcatulus a Brithin, quo, ut est apud Athenaeum, pro potu usi sunt Graeci. Alii a Brutiis Italiae, quos Βρεττίους Graeci dixerunt, deducunt. Facessant autem grammaticastri qui a brutis moribus Britanniam dictam blaterant.
9. Hae sunt omnes (quod sciam) quae de Britanniae nomine invaluere opinationes. Sed ut in hac re exterorum commenta non possumus non risu excipere, ita nostratium omnes comprobant. Et facilius sane est in hisce et huiusmodi falsa arguere quam verum adstruere. Nam praeterquam quod absurdum sit huius nominis rationem ex aliena lingua petere, Laetum conspirans omnium meliorum historicorum consensus refellit, qui docent illos Galliae Britones hinc demigrasse et nomen secum detulisse. Britannia item hoc nomine multis seculis floruit ante Daniae et Pruteniae nomina enata. Quid autem Britanniae cum Hispanorum Bretta? Quod dubito an sit Hispanicum, et cur magis haec insula sic dicatur, quam quaevis alia terra, Brithin in usu nostris fuisse vix doceri possit, et genti nostrae a Graecorum potu nomen facere ridiculum. Brutios vero Italiae, qui Βρέττιοι dicti erant a Lucanis, teste Strabone, quasi transfugae, in Britanniam transfugisse nunquam probari poterit. Quod ad nostratium vero coniecturas attinet, Eliottae Πρυτανεῖα haud probabile videtur, cum illud fuerit peculiare Atheniensium vocabulum, et Graeci hanc insulam Βρετανίαν non Πρυτανεῖαν dixerint. Lhuiddi Prid-Cain pro Britannia, tum altius repetita, tum duriuscule deducta videtur, ut taceam Cain illud ex Latinorum Candido in provincialem Britannorum linguam subrepsisse.
10. Illa autem de Bruto si vera, certa, et explorata essent, non est cur quis ulterius studium et operam in Britannorum origine indaganda insumeret. Res confecta est et antiquitatis studiosi labore molesto et operoso liberantur. Quod ad me, historiolam illam ad quam (veritatem testor) suffulciendam omnes ingenii nervulos subinde intendi, convellere certe consilii non est mei. Illud enim esset χρόνῳ πολεμεῖν et opinioni iamdiu vulgo receptae obluctari. Egone tantillus de re tanta cognoscere et statuere ausim? Rem integram ad antiquitatis senatum refero. Suum quique liberum esto per me iudicium, quicquid existimarit lector haud equidem in magno ponam discrimine.
11. Video tamen (quid mihi veritatis indagatori praemonere liceat) homines summo iudicio et praestanti eruditione conari narrationis huius fidem varie elevare, et in me quoties defendo huiusmodi argumentis irruere. Primum ex tempore, fabulosa esse clamitant quaecunque (sacra historia excepta) scribuntur facta fuisse ante Olympiadem primam, annum scilicet ante Christum natum DCCLXX, uti haec quae de Bruto traduntur sunt trecentis et amplius annis priora. Idque ex Varronis Romanorum doctissimi authoritate qui uti tempus primum ab homine condito ad diliuvium, ἀδηλόν, id est incertum propter ignorantiam, ita secundum a diluvio ad Olympiadem primam μυθικόν, id est fabulosum, nominavit, quia in eo pleraque fabulosa referuntur, etiam apud Graecos et Latinos gentes eruditas; multo magis apud barbaras et literarum luce destitutas, quales tunc temporis in hoc tractu fuerunt singulae. Deinde quod authoritas scriptorum idoneorum, quae ad rerum praeteritarum scientiam instar omnium, ad hoc confirmandum omnino deficiat. Idoneos scriptores vocant, quorum ut vetustas et eruditio maior, ita fides potior; quibus omnibus uti ipsis priscis Britannis Bruti nomen plane ignotum fuisse contendunt. Caesar, inquiunt, ante annos mille sexcentos, ipso testante, nil percontationibus reperit quam interiorem Britanniae partem ab ipsis incoli quos natos in insula dixerunt, maritimas partes ab iis qui ex Belgio transierunt. Tacitus ante annos mille quadringentos qui in haec inquisivit, scripsit qui mortales Britaniam initio coluerunt, indigneae an advecti, ut inter barbaros parum compertum. Gildas Sapiens et ipse Britannus qui ante mille annos vixit de Bruto isto ne verbum quidem, dubitatque an veteres Britanni aliqua monumenta vel scripta habueruint, quibus ipsorum originem et historiam ad posteros transmitterent, cum profiteatur se scribere ex transmarina relatione, non ex scriptis patriae scriptorumve monumentis, quae vel si qua fuerint, aut ignobus hostium exusta, aut civium exulum classe longius deportata non compareant. Nenius etiam Eluodugi discipulus ante octingentos annos chronico scripturus conqueritur quod Britanniae doctores nullam peritiam habuerunt, neque ullam commemorationem posuerunt, et fatetur quod ipse excerpsit quae scripsit ex annalibus et ex chronicis sanctorum patrum. His etiam adiungunt Bedam, Guilielmum Malmesburiensem, et quotquot ante annum MCLX scripserunt, qui Bruti nomen ne fando audivisse videantur, adeo altum de eo in ipsorum scriptis silentium.
12. Hinc adnotarunt Bruti illius nomen non prius mundo auditum quam barbaro seculo, inter densissimas ignorantiae nubes, Hunibaldus ineptus scriptor Francionem Troianum Priami regis filium Franciae gentis fuisse conditorem fabulatus esset. Hinc colligunt cum nostri Francos vicinos a Troianis genus ducere accepissent, deforme existimarunt ab iis origine superari quos virtute aequarent. Galfredus itaque ille Arthurius Monumethensis Brutum istum diis genitum, origine etiam Troianum quasi Britannicae gentis authorem, ante annos quadringentos, Britannis nostris primus, ut isti sentiunt, progenuit. Antea vero homo plane nemo de Bruto illo, ut aiunt, meminerit.
13. Addunt praeterea sub id quoque tempus Scoticos scriptores Scotam Pharonis Aegyptii filiam suae nationis conditricem ementitos fuisse. Tunc etiam quosdam ingenio et otio abutentes vimque veritati afferentes Hibernis suum Hiberum, Danis suum Danum, Brabantiis suum Brabonem, Gothis suum Gothum, Saxonibus suum Saxonem quasi gentium authories affinxisse. Cum autem nostra aetate quae a fatalibus illis ignorantiae tenebris emersit Franci suo Francioni tanquam ementito patri renunciarent, quod Franci, inquit literatissimus Turnebus, se stirpe Troianorum satos praedicant, id aemulatione Romanorum faciunt, quos cum eo stemmate et ea nobilitate insolescere viderint, idem decus sibi voluerunt arrogare. Cumque Scoti sanioris iudicii suam Scotam reiecerunt, Hiberum etiam, Danum, Brabonem et eius farinae caeteros umbratiles heroas veritas ipsa fugaverit, cur Britanni suo Bruto ut insulae denominatori et Troianae origini tantopere adhaerescant demirantur, quasi ante Troianum excidium quod anno a diluvio plus minus millesimo accidit, Britanni hic non fuissent, et ante Agamemnona multa fortes non vixissent.
14. Adhaec afferunt plurimos e senatu literatorum, videlicet Boccatium, Vivem, Hadrianum Iunium, Polydorum, Buchananum, Vignierum, Genebrardum, Molinaeum, Bodinum, et alios magno iudicio viros coniunctis sententiis hunc Brutum in rerum natura extitisse negare, ex nostratibus etiam quamplurimos eruditos ut supposititium non agnoscere. Inter quos primum producunt Ioannem de Wheathamsted, abattem S. Albani, virum summo iudicio, qui olim hac de re in suo Granario sic scripsit. Iuxta historias alias quibus quorundam iudicio maior adhibenda est fides, totus processus de Bruto isto poeticus est potius quam historicus, opinativusque magis propter causas varias quam realis, tum primo quia nec de interfectione patris, nec de generatione, aut de abdicatione prolis fit alicubi mentio in historiis apud Romanos; tum secundo, quia Ascanius, iuxta varios, nullum talem filium genuit qui Silvius proprio nomine dictus erat. Solum enim secundum illos filium genuit unicum, videlicet Iulum, a quo posterius familia Iulia sumpsit suum ortum, &c. Tertioque Silvius Posthumus de quo forsan intelligit Galfredus, Aeneae ex uxore Lavinia filius fuerat, filiumque Aeneam generans in anno sui regiminis 38. morte naturali vitae stadium consummabat. Non igitur, ut volunt varii, ex Bruto filio Silvii regnum quod iam vocatur Anglia dudum dicta erat Britannia. Est igitur, secundum illos, opus vanitatis et satis plenum ridiculi vendicare dignitatem sanguinis, et carere vendicationis probabili fundamento. Sola enim virtus facit gentem nobilem, solusque est animus et ratio perfecta quae reddunt hominem generosum. Quare e Platone scribit Seneca in suis epistolis “neminem regem non ex servis oriundum, neminem non servum ex regibus." Sufficiat igitur Britannis pro nobilitatis suae origine quod sint fortes et potentes in praeliis, quodque undique debellent adversarios, nullumque penitus patiantur iugum servitutis. Secundo loco collocant Guilielmum Newbrigensem multo antiquiorem qui Galfredum Britannicae historiae scriptorem simul atque prodierit asperius hisce verbis falsitatis coarguit. Quidam nostris temporibus scriptor emersit ridicula de Britannis figmenta contexens, eosque longe supra virtutem Maecedonum et Romanorum impudenti vanitate attolens. Galfredus hic dictus est agnomen habens Arturii: pro eo quod fabulas de Arturo ex priscis Britonum figmentis sumptas, et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine palliavit. Qui etiam maiori ausu cuiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adiecit dum eas in Latinum transfunderet, tanquam authenticas et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit. Et paulo post, Praeterea in libro suo quem Britonum historiam vocat, quam petulanter et impudenter fere omnia mentietur nemo nisi veterum historiarum ignarus cum in librum illum incidit ambigere sinitur. Nam qui rerum veritatem non didicit, fabularum vanitatem indiscrete admittit. Omitto quanta de gestis Britonum ante Iulii Caesaris imperium et adventum homo ille confinxerit, vel ab aliis conficta tanquam autentica scripserit. Usque adeo ut Giraldus Cambrensis qui eadem aetate vixit et scripsit, fabulosam Galfredi historiam vocare non dubitaverit. Alii Galfredi huius ineptam topographiam in hac narratione et Homerum falso testem adhibitum rident, totamque ex obsonis et absurdis consarcinatam persuadere volunt. Notant insuper illius scripta ab ecclesia Romana una cum ipsius Merlino inter prohibitos libros interdici. Alii observant quomodo isti qui Brutum maxime admirantur, de suo Bruto aestuant et fluctuant. Ille, inquiunt, qui Gildae nomen et personam induit, et glossulas Ninio assuit primum Brutum hunc fuisse consulem Romanum, inde Silvii, et demum Hessicionis cuiusdam filium comminiscitur. Nec deest (ut audivi) comes quidam Palatinus qui hunc nostrum Brutum Brotum appellandum contendit, quia scilicet matri partu mortifer esset, quasi βροτὸς idem Graece sonet. Aliorum iudicio magis probabilem et minus humilem Britannorum originem reliquissent, si vel a Britone centauro, cuius meminit Higinus, genus ementiti fuissent, vel a Bretano illo, ex cuius filia Celitice Parthenius Nicaeus author in primis antiquus Herculem Celtum Celtarum patrem suscepisse prodit, et a quo Britanniam deducit Hesichius.
15. Ex his aliorum observationibus et sententiis quas retuli, nemo mihi ingenuo veritatis cultori litem intendat, quod ego illam de Bruto historiam impugnaverim, quandoquidem cuique, ut spero, et sentire quae velit et referre quae alii senserint in huiusmodi rebus semper licuerit. Quod ad me, habeatur Brutus gentis Britannicae pater et fundator, mihi contra non videbitur, stet Britannis sua a Troianis origo (in quam se vere inserere possunt, ut postea docebo), non contra ibo. Haud me latet vetustioribus seculis gentes originem suam ad Herculem, posterioribus ad Troιanos retulisse. Detur haec venia antiquitati ut miscendo vera falsis, humana divinis primordia gentium et urbium splendidiora et augustiora faciat, cum, ut habet Plinius, vel mentiri clarorum imagines sit aliquis virtutum amor. Ego cum Varrone Romanorum doctissimo huiusmodi a diis repetitas origines utiles esse lubens agnosco, ut viri fortes, etiamsi falsum sit, se ex diis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus veluti divinae stirpis fiduciam gerens res magnas aggrediendas praesumat audacius, agat vehementius, et ob haec impleat ipsa securitate faelicius. Ex quibus tamen verbis colligit B. Augustinus doctissimum illum Varronem haec falsa esse, quamvis nec audenter nec fidenter, pene tamen confiteri.
16. Quandoquidem igitur de nominis Britanniae notione et primis incolis non sit una eademque omnium sententia, et male metuo haud quisquam veritatem tot seculorum anfractibus tam profunde demersam eruat; ignoscat item mihi inter alios candida lectoris humanitas, si ego modeste sine cuiuspiam praeiudicio coniecturam etiam interponam meam, non altercandi animo (procul absit), sed veritatis indagandae studio quod me totum occupavit, eoque perduxit ut malim hac in re culpam (si qua sit) deprecari quam omnino culpa vacare. Ut tamen facilius et foelicius nominis ratio, si fieri possit, elucescat, primum qui fuerint primi insulae incolae quoad potero investigare conabor, quanquam illi in ultimo antiquitatis recessu tanquam in sylva plusquam densissima, ubi nullae semitae, ita delitescunt, ut spes sit nulla, vel perquam exigua, nostram sedulitatem posse retrahere quae a maioribus tanto tempore subduxit oblivio.
17. Ut vero altius rem repetamus, et Caesarem cum Diodoro et aliis omittamus qui Britannos αὐτόχθονας et aborigines, id est, non aliunde advectos fuisse voluerunt, hominesque blitterarum et fungorum instar e terra in principio germinasse suspicati sunt. Ex sacra Mosis historia docemur a diluvio tres Noe filios, Sem, Cham et Iaphet numerosiore prole adauctos ab Armeniae montibus, ubi arca haeserat, in diversos terrae cardines secessisse, et per orbis vastitatem gentes propagasse. Ad nostam etiam insulam, disseminatis paulatim familiis, ex eorum posteris quosdam pervenisse cum ipsa ratio, tum Theophili Antiocheni autoritas comprobat. Cum, inquit ille, priscis temporibus pauci forent homines in Arabia et Chaldaea, post linguarum divisionem aucti et multiplicati paulatim sunt; hinc quidam abierunt versus orientem, quidam concessere ad partes maioris continentis, alii porro profecti sunt ad septentrionem sedes quaesituri, nec prius desierant terram ubique occupare quam etiam ad Britannias in Arctois climatibus accesserint. Nec minus diserte hoc docet ipse Moses, cum scribat a Iapheti posteris insulas gentium in regionibus suis divisas fuisse. Insulae gentium theologis vocantur, quae sunt remotissimae, et Wolphagangus Musculus non infimi ordinis theologus existimat gentes et familias quae a Iapheto profluxerunt primum occupasse insulas Europae, quales sunt, inquit ille, Anglia, Sicilia &c. Iapheto autem huic et eius proli Europam cessisse praeter theologos etiam Iosephus aliique meminerunt. Isidorus . enim ex antiquo scriptore, Gentes de stirpe Iaphet, quae a Tauro monte ad aquilonem mediam partem Asiae, et omnem Europam usque ad Oceanum Britannicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes de quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. In Europaeis etiam illam Noe benedictionem dilatet Deus Iaphet, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Shanaan servus eius, adimpletam vidimus. Europam enim victoris omnium gentium populi, ut inquit Plinius, altrix, de reliquis orbis partibus quae Semo et Chamo obtigerunt, non semel triumphavit et Iapheti prosapia in hac parte longe lateque se diffudit. Eius etenim filii Magog Massagetas, Iavan Iones, Thubal Hispanos, Mesech Moschos procreavit. Gomerus vero filius natu maximus Gomeris, qui postea Cimbri et Cimerii dicti, in his ultimis Europae finibus et originem dedit et nomen imposuit. Cimbrorum enim sive Cimeriorum nomen hanc orbis partem quodammodo opplevit, nec solum in Germania, sed etiam in Gallia latissime patuit. Qui nunc sunt Galli, ut habet Iosephus et Zonaras, Gomari, Gomeraei et Gomeritae a Gomero vocabantur. Ab his Galliae Gomaris sive Gomeris Britannos nostros originem deduxisse et nomen in originis argumentum detulisse semper existimavi, ipsumque propium et peculiare Britanorum nomen idem persuasit. Ipsi enim se Kumero, Cymro et Kumeri, mulierem Britannicam Kumeraes, et linguam Kumeraeg appellitant. Nec alia agnoscunt illi nomina, licet ex his scioli quidam Cambros et Cambriam superiori seculo procuderint. Immo grammaticus ille quem in suis Catalectis Vergilius perstringit et Thucididem Britannum vocat, Quintilianus Cimbrum fuisse dicit. Et unde quaeso haec nomina profluxisse existimemus, quam a Gomero illo et Gomeris in proxima Gallia, quae priscorum Gomerorum sedes? Germanos ab Aschenaz, Turcas a Torgoma Gomeri filiis prognatos credunt eruditi, quod hi Togormath, illi Aschenas hodie Iudaeis vocentur. Thraces, Iones, Riphaeos, Moschos &c. a Thirax, Iavan, Riphat et Moschi oriundos nemo inficiatur, propterea quod nomina non discerpent: Aethiopas item a Chus, Aegyptios a Misraim Chami filiis proseminatos fuisse, quid iisdem nominibus, sua ipsorum lingua dicantur, nemo non fatetur. Cur ergo non fateamur Britannos sive Cumeros nostros ipsissimos esse Gomeri posteros, et a Gomero nominatos? Nomen enim optime consonat, et in confesso est illos extremos Europae fines insedisse. Quod etiam ipsum Gomeri nomen non temere sed divinitus datum innuit. Gomer etenim lingua sancta Finiens interpretatur. Nec quis detrahendi studio nostris Cumeris sive Cimbris obiiciat quod Cimbros lingua Gallica latrones dici Sextus Pompeius scripserit. Licet enim Cimbri, inter quos etiam nostros Cumeros fuisse probabile est, in illa θυμικῇ mundi aetate, qua fortitudo bellica excelluit, ab his Europae finibus errabundi, ut author est Posidonius, ad paludem usque Moeotidem latrocinando militiam agitarint, non tamen Cimber magis latronem significat quam Aegyptius superstitiosum, Chaldaeus astrologum, et Sibarita delicatulum. Sed quia tales fuerunt illae nationes, de earum nomine qui tales sunt vocantur, et in hoc iuxta mecum sentit eruditionis lumen Iosephus Scaliger. Nec quis miretur quod Berosum hic in partem non vocem, unde tantum instrumenti scriptores hodie habent. Certe (ut semel dicam) acies authoritatis Berosi illius qui circumfertur ita apud me hebescit ut nihil aliud quam tenebrionis et impostoris alicuius ridiculum commentum, cum eruditissimis nostri seculi hominibus Volaterrano, Vive, Anthonio Augustino, Melchiore Cano, et in primis cum Gaspare Varrerio existimem, qui in sua De Beroso Censura Romae impressa insitum illum de hoc scriptore errorem facile ex lectorum animis evellere potest.
18. Haec mea est de Britannorum ortu opinio, sive potius coniectura: in rebus enim tam antiquis coniecturis facilius est persequi quam certa ratione in alteram partem pronuntiare. Atque hic ortus a Gomero et e Gallia, quam a Bruto et Troia gravior, antiquior et verior videtur. Imo ad veritatem propendere nostrosque Britannos veram esse Gallorum propaginem e nomine, situ, religione, moribus, et lingua comprobare posse videor, quibus omibus antiquissimi Galli et Britanni quasi communione quadam coniuncti fuerunt. Hoc ut faciam, liceat mihi quaeso cum bona lectoris gratia liberius paulisper exspatiari.
19. De nomine vero cum superius dictum sit, hoc solummodo repetam, quod, ut prisci Galli Gomeraei, Gomeritae et contracte Cimbri, sic etiam Britanni nostri Cumeri et Kimbri dicuntur. Gallos autem Gomeros dictos fuisse Iosephus et Zonaras, ut dixi, comprobant. Cimbros etiam appellatos fuisse e Cicerone et Appiano colligi possit; barbaros quos Marius oppressit Cicero plane Gallos vocat. C. Marius, inquit, influentes in Italiam Gallorum copias repressit. At historici omnes Cimbros fuisse contestantur, loricaque belli regis illorum ad Aquas Sextias, ubi Marius illos fudit, effossa hoc docuit, peregrinis enim literis inscripta erat BELEOS CIMEROS. Qui Delphos item Graecae duce Brenno diripuerunt Gallos fuisse una voce et mente scriptores consentiunt omnes: hos tamen Cimbros vocatos fuisse testatur in Illyricis Appianus. Celtae sive Galli, inquit, quos Cimbros vocant. Neque hic in partem vocabo Lucanum, qui percussorem ad Marii caedem immissum Cimbrum vocat, quem Livius et alii Gallum fuisse asserunt, nec Plutarchum, qui Cimbros Galloscythas appellat, nec Reinerum Reineccium historicum eximium adducam, qui ex Plutarchi Sertorio Gallos et Cimbros eadem lingua usos fuisse constanter affirmat. Nec unicum illud quod superest apud authores Cimbrorum vocabulum urgebo et e Philemone protulit Plinius. Morimarusa, id est Mare Mortuum, licet mere sit Britannicum. Mor enim Britannis mare, et marw mortuum significat.
20. Cum igitur antiquissimo nomine hae gentes convenerunt, unde hoc nomen in hanc insulam enavigavit, nisi cum primis incolis e vicina Gallia exiguo divortio separata? Non enim simul et semel orbis cultus, sed regiones quae Armeniae montibus (ubi arca post diluvium reuqievit, et unde genus humanum propagatum) propriores sunt prius habitatas fuisse fatendum est, utpote Asiam Minorem et Graeciam prius quam Italiam, Italiam quam Galliam, et Galliam quam Britanniam. Qua in re suavissima est consideratio summum conditorem ita regiones coniunxisse et insulas sparsisse ut inter nullas tantum interiectum sit intervallum quin quae maxime distat e vicina aliqua conspici possit et quasi oculis signari. Nec alio consilio hoc factum nisi ut gentes cum exundarent cernerent quo se exonerent, donec orbis terrarum universitas incolis ubique ad conditoris gloriam compleretur. Par igitur est ut credamus Gomeros antiquos vel ab aliis insequentibus prostrusos, vel multitudinis minuendae causa eiectos, vel ulteriora visendi innato mortalibus studio incensos in hanc insulam sibi proximam quam e continente despicere poterant primum transmisisse. Ratio enim dictat unamquamque regionem primos incolas potius e vicinis quam disiunctissimis locis accepisse. Quis non existimet Cyprum a proxima Asia, Cretam et Siciliam ex vicina Graecia, Corsicam ex vicina Italia, et, ne longius abeam, Zelandiam e proxima Germania, Islandiam e Norwegia primos incolas potius habuisse quam a remotis Tartariae vel Mauritaniae tractibus? Itidem cur non existimemus Britanniam nostram potius a vicinis Gallis quam vel a Troianis, Italis, Albanis et Brutiis tanto intervallo semotis primo fuisse occupatam? Nec aliunde quam e vicina Gallia Britannorum incunabula accersunt scriptores. Britanniae pars interior, inquit Caesar, ab iis incolitur quos natos in insula ipsi memoriae proditum dicunt, maritima pars ab iis qui belli inserendi causa ex Belgio Galliae transierant, qui omnes fere ex nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatis eo pervenerunt, et bello illato ibi remanserunt. Fuerunt enim in Britannia sicut in Gallia Belgae, Atrebatii, Parisi, Cenomanni, &c. Tacitus item, in univerum (inquit) aestimanti Gallos vicinum Britanniae solum occupasse credibile est. Beda etiam inter omnes nostros scriptores veritatis amicus imprimis, inquit, haec insula Britones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit, qui de tractu Amoricano, ut fertur, Britanniam advecti australes sibi partes illius vendicarunt. Armoricanum tractum vocat ille maritimas Galliae regiones insulae nostrae oppositas. In rem etiam praesentem facere videtur quod Caesar memorat suo tempore Divitiacum Gallum cum magnam partem Galliae tum etiam Britanniae imperium obtinuisse, et quod maximum est inter maritimos Galliae populos ex opposito Britanniae iuxta Bononiensem comitatum Britannos numeravit Plinius, quiquie illo antiquior Dionysius Afer his versibus,

τῆς ἤτοι πυμάτῃς μὲν ὑπὸ γλωχῖνος νέμονται
ἀγχοῦ στηλάων μεγαθύμων ἔθνος ᾿Ιβήρων,
μῆκος ἐπ’ ἠπείροιο τετραμμένον, ἧχι βορείου
᾿Ωκεανοῦ κέχυται ψυχρὸς ῥόος, ἔνθα Βρετανοὶ
λευκά τε φῦλα νέμονται ἀρειμανέων Γερμανῶν

Ad verbum,

Huius videlicet extremum quidem sub angulum degunt
Prope columnas magnanimorum gens Iberum,
Secundum longitudinem ad continentem versa, ubi septentrionalis
Oceani frigidus fusus est fluxus, ubi Britanni
Candidaeque gentes habitant Martiorum Germanorum.

Illud enim ἔνθα Βρετανοὶ respicere videtur μῆκος ἐπ’ ἠπείροιο et de Britannis in Gallia intelligit qui in hunc commentarios aedidit Eustatius, τῶν δὲ Βρεττανῶν τούτων παρώνυμοι αἱ ἀντιπέραν Βρεττανίδες νῆσοι inquit. Contra tamen sentiunt Avienus, et in suis Urbibus Stephanus.
21. Eadem etiam religio utrique genti colebatur. Apud Britannos, inquit Tacitus, Gallorum sacra deprehendas superstitionem persuasione. Galli detestabili sacrorum ritu, inquit Solinus, non ad honorem, sed potius iniuriam religionis, humanis litabant sacris. Idem Britannos fecisse praeter alios author est in Nerone Dio Cassius. Utramque etiam gentem suos Druidas habuisse Caesar et Tacitus authores sunt locupletissimi. De quibus integrum locum e Caesare percurrere ne pigeat: Druidae rebus divinis intersunt, sacrificia publica et privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnos adolescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque ii sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est admissum facinus, si caedas facta, si de haereditate, de finibus controversia est, iidem discernunt, praemia poenasque constituunt. Si quis aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum ii numero impiorum et sceleratum habentur, ab iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque diffugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant. Neque iis petentibus ius redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidibus praeest unus qui summum inter eos habet authoritatem. Hoc mortuo, si quis ex reliquis excellit dignitate, succedit; at si sunt plures pares, suffragio Druidum adlegitur. Nonnunquam etiam de principatu armis contendunt. Ii certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt, eorumque iudiciis decretisque parent. Disciplina in Britannia reperta, atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc qui diligentius eam rem congnoscere volunt, plerumque illo discendi causa profiscuntur. Druides a bello abesse consueverunt, neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae vacationem, omniumque rerum habent immunitatem. Tantis exciti praemiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt, et a propinquis parentibusque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque nonnullos annos in disciplina permanent, neque fas esse existimant ea literis mandare, cum in rebus fere reliquis publicis privatisque rationibus Graecis literis utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri velint, neque eos qui discunt, literis confisos, minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit ut praesidio literarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. Imprimis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitare putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant, et iuventuti tradunt. Unde eos sic affatur Lucanus:

Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum
Sacrorum Druidae positis repetistis ab armis.
Solis nosse deos et coeli sydera vobis,
Aut solis nescire datum: nemora alta remotis
Incolitis lucis, vobis autoribus, umbrae
Non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi
Pallida regna petunt, regit idem spiritus artus,
Orbe alio longae, canitis si cognita, vitae
Mors media est. Certe populi quos despicit Arctos
Foelices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud urget laethi metus: inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaque capaces
Mortis, et ignavum est rediturae parcere vitae.

22. Quocunque nomine hi suis Celtis et Britannis innotuerint, hoc Druidum nomen a Graeco fonte, scilicet δρῦς, i. e. robur sive quercus, profluxisse videtur, non solum quod visco e robore nihil illis fuerit sacratius, unde Ovidius,

At viscum Druidae, Druidae clamare solebant,

utique qui roborum lucos incolerent, nec ulla sacra sine ea fronde conficerent. Sed hoc Plinius suis verbis fusius explicabit. Nihil habent Druidae, ita Galli suos appellant magos, visco et arbore qua gignatur (si modo sit robur) sacratius. Iam per se roborum eligunt lucos, nec ulle sacra sine ea fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. Enimvero quicquid adnascitur illis e caelo missum putant, signumque esse electae ab ipso deo arboris. Est autem id rarum admodum inventu, et repertum magna religione petitur, et ante omnia sexta luna, quae principia mensium annorumque his facit, et seculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat, nec sit sui dimidia, omnia sanantem appellantes suo vocabulo, sacrificio epulisque rite sub arbore praeparatis duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tum primum vinciantur. Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit. Candido id excipitur sago. Tunc demum victimas immolant, precantes ut suum donum deus prosperum faciat his quibus dederint. Foecunditatem eo poto dari cuicunque animali sterili arbitrantur, contraque venena omnia esse remedio. Tantae gentium in rebus frivolis plerumque religio est.
23. Huc etiam accedit quod Diodorus Siculus hos Gallorum sacerdotes eodem sensu Σαρωνίδας vocarit, quod vocabulum quercus sive robora sonare sciunt omnes qui Graece sciunt. Maximusque Tyrius prodat Celtas, i. e. Gallos, Iovem colere, cuius signum altissima quercus. Caeterum ab his Druidibus videatur quod Saxones nostri, ut apud Alfricum legimus, magum dry sua lingua vocarint. De his si plura velis, Melam, Lactantium, Eusebium De Praeparatione Evangelica et Pseudo-Plauti Aululariam accedas.
24. Bardos item inter suos religiosos habuerunt Galli, quo fortia virorum illustrium facta versibus composita lyrae modulis cantitarunt. Unde ad eos idem ipse Lucanus,

Vos quoque qui fortes animas belloque peremptas
Laudibus in longum vates dimittitis aevum,
Plurima securi fudistis carmina bardi.

Eosdem etiam eodem nomine etiamnum Britanni nostri habent. Bard enim indigitant qui, praeterquam quod eo munere funguntur, etiam pertexendis genealogiis operam inprimis studiose navant. An vereo Britanni, ut Galli, se a Dite patre prognatos crediderint proditum non est. Quod eam ob causam, spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finierint Galli, ut noctem dies subsequatur; idem plane observarunt nostri Britanni. Quod enim Latini septimanam et duas septimanas dicunt ille withnos, id est octo noctes, et pymthec-nos, i. e. quindecim noctes appellant.
25. Reipublicae formam etiam eandem utraque gens sibi descripsisse videtur. Non enim unius imperio regebantur, sed ut Gallia, sic quoque Britannia plures reges habuit. Utque Galli in rebus difficilioribus publicum gentis concilium egerunt, et unum imperatorem designarunt, idem Britannos praestitisse ex his Caesaris verbis elici possit, summa imperii bellique administrandi communi consilio permissa est Cassivellauno.
Nec dissimiles moribus et institutis hae gentes fuerant, nam, ut taceam utramque gentem bellicosissimam fuisse, caedis avidissimam, ad conferenda praelia deposcendaque pericula eadem audacia, uti ex Strabone, Tacito, Dione, Herodiano et aliis constat. Moribus, inquit Strabo, partim Gallis similes sunt Britanni, et statim subiungit, instar Gallorum quorundam in bellis gerendis sunt ut plurimum immanes. Tacitusque cum eo, Britanni, qui a Romanis non devicti manent quales Galli fuerunt. Et alio loco, proximi Gallis et similes sunt Britanni.
Britannos dimicasse Gallice armatos prodit Mela.
Ad bella essedorum multitudine utuntur Britanni, ut quidam Gallorum, scribit Strabo.
In more fuit utrique genti in bello ita aciem per nationes struere, ut discreta virtus clarius elucesceret. Hoc Gallos fecisse his verbis testatur Caesar, Galli distributi in civitates vada obtinebant. Quod de Britannis sic confirmat Tacitus in praelio Carataci, catervae nationum pro munimentis consisterant.
26. Galli, inquit Strabo, ingenio docili et ad doctrinam prompto fuere, nec minus Britanni, quorum ingenia studiis Gallorum anteferebat apud Tacitum <in> Agricola, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concipiscerent.
Mente candida et simplici fuisse Gallos tradit Strabo, quod Tacitus de Britannis innuere videtur cum scribat illos delectum, tributa, et iniuncta imperii munera impigre obire, si iniuriae absint.
Mobilitate et animi levitate novis imperiis studuisse Gallos refert Caesar; Britanni similiter factionibus et studiis trahebantur, inquit Tacitus.
Ex hac Gallorum mobilitate, quam infirmitatem honestius Caesar vocat, credulitas tanta in eorum animos irrepsit ut Gallica credulitas in proverbium cesserit, et poeta cecinerit,

Et tumidus Galla credulitate fruar.

Necdum in ea Britanni nostri degenerarunt, qui vel Milesiis fabulis avidam aurem admovent, et ineptissimis vaticiniis superstitiosa vel spe vel sollicitudine statim credunt.
Gallos propinquis quos violatos viderint maxime indoluisse legitur apud Strabonem. Eandem sympathiam nostris Britannis prae caeteris gentibus inesse notius est quam dici possit, et vulgo cantitatum.
Galli, ut est apud Caesarem, uti quisque genere copiisque amplissimis, ita plurimos circum se ambactos, i. e. servos et clientes, habuerunt: hanc unam gratiam potentiamque noverunt. Nec aliam hodie nobiles nostri Britanni gratiam noverunt, a quibus, ut existimatur, Angli tanta affectantium famulorum agmina secum trahere didicerunt, qua in re Europaeis omnibus longe nuper antecelluerunt.
27. Britannorum aedificia Gallicis fuisse consimilia et sylvis circundata docet cum Caesare Strabo.
Galli, ut testis est Strabo, aureos torques collo gesserunt et Bunduica Britannia (inquit Xiphilinus) aureum torquem tulit, induta tunica variis coloribus distincta. Nec alibi hodie illud ornamentum magis est in usu quam in hac insula et apud nos Britannos.
Britanos et Gallos in medio digito usos fuisse annulo author est Plinius.
Gallos comas aluisse memorat idem Strabo et Britannos promisso fuisse capillo testatur Caesar.
Apud plures extat authores Gallos vestimentis quibusdam usus fuisse quas brachas patrio sermone dixerunt. Haec et nostris Britannis communia fuisse docet Martialis versiculus,

Quam veteres brachae Britonis pauperis.

Omitto quod de Gallis scribit Silius Italicus,

Quin etiam ingenio fluxi. Sed prima feroces
Vaniloquum Celtae genus, ac mutabile mentis,

quia haec plurimis gentibus sunt communia. Alia attexerem quibus hae gentes inter se convenerunt, sed male metuo ne in calumniam a malevolis raperentur. Illudque mihi perplacet, omnia modice et intra modum, et infirmius forsitan videatur quod hinc ducitur argumentum.
28. Nunc ad linguam ventum est, in qua maximum est huius disputationis firmamentum, et certissimum originis gentium argumentum. Qui enim linguae societate coniuncti sunt, originis etiam communione fuisse coniunctos homo opinor nemo inficiabitur. Quod si omnes omnium historiae intercidisset et nemo literis prodidisset nos Anglos e Germanis, genuinos Scotos ex Hibernis, Britones Amoricanos e nostris Britannis prognatos fuisse, ipsarum linguarum communitas hoc facile evinceret, imo facilius quam vel gravissimorum historicorum authoritas. Si igitur priscos Gallos et nostros Britannos eadem usos fuisse lingua docuero, eiusdem etiam originis fuisse, ut fateamur, ipsa vis veritatis extorquebit. Nec moror quod ipsos Gallos lingua discretos scripsit Caesar, dialecto tantum discrepasse docet Strabo. Eadem, inquit, non usque quaque lingua omnes, sed paululum variata. Caeterum veterum Gallorum linguam eandem cum Britannica fuisse (nisi forte dialecti varietate) docet ipse Caesar, qui scribit moris fuisse ut Galli qui Druidum disciplinam diligentius cognoscere vellent in Britanniam ad nostros Druidas proficiscerentur. Cum autem illi libris nullis uterentur, consentaneum est eos eodem quo Galli usos fuisse in docendo sermone. Quod Cornelius Tacitus disertius affirmat. Britannorum, inquit ille, et Gallorum sermo haud multum diversus. Unde in hanc opinionem concesserunt Beatus Rhenanus, Gesnerus, Hottomannus, Petrus Daniel Picardus, et omnes qui venerandae antiquitati litarunt, praeter pauculos qui Gallos Germanice loquutos volunt et contendunt. Sed ne quis hac in re nobis pulverem ob oculos spargat, ex authoribus quae possumus veterum Gallorum verba tanquam tabulas e naufrago (cum ea lingua oblivionis fluctibus iam submergatur) colligamus et conseramus. Plurima enim non aegre et violenter, sed facillime et nulla fere conversione cum nostris Britannics et sono et sensu consolare videbimus.
29. Divona deorum fontem Gallica lingua significasse author est Ausonius in illo versu de fonte apud Burdigalam,

Divona Celtarum lingua fons addite divis.

Deum vero dyw et fontem vonan vocant Britanni nostri, ex quibus coalescit Divonan, et Latina analogia mari gratia Divona.
Iovem, qui a tonitru Graecis Βρονταῖος et Latinis Tonans, sub Taranis nomine Gallis cultum fuisse non pauci scriptores memorarunt. Taran autem Britannis tonitru denotat, qua etiam significatione Germani Iovem Thonder dixisse videntur. Diem enim Iovis Thonderdach, i. e. Tonantis diem vocant.
Deum alium habuerunt Galli Hesum Lucano, Heum Lactantio dictum, Anubim latrantem author Queroli vocavit, quod canina forma pingerent, et Haud canem Britannis nostis significat.
Mercurius sub Teutatis nomine Gallos ut artium inventor et itinerum ducem coluisse certissimum est, et Diw Taith itineris deum Britannice sonat. Quodque Mercurius Platoni et Phaedro et Pholebo Theut appellatur non me latet. Scio tamen esse qui Teatatem eundem esse qui Tacito Germanorum Tuisco, Martemque volunt et nos Germanorum sobolem diem Martis inde Tuesday nominare. De his tribus Gallorum diis, tres habe si placet Lucani versiculos,

Et quibus immitis placatur sanguine diro
Teutates, horrensque feris altaribus Hesus,
Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.

Daemonas incubos a Gallis Dusios nuncupatos fuisse, quia assidue immunditiam illam peragant, authores sunt divus Augustinus et Isidorus, quod vero assiduum et diurnum dyth Britannis etiamnum dicitur.
30. Scribit Pomponius Mela, Antistes cuiusdam Gallici numinis perpetua virginitate sanctas Galli Senas vocant. Lenas, ego si ausim, legere malim. Virgines enim sacras, quas moniales et sanctimoniales nunc dicunt, Britanni (ut est in antiquo glossario) leanes vocarunt, unde vetustissimum inter Britannos Monialium monasterium Lean-minster, nunc Lemster dictum nomen traxit.
Galli, inquit Polybius, milites conductitios gaessatas sua lingua nominarunt, servos vero conductitios guessin Britanni nunc appellant.
Viri fortes, scribit Servius, Gallis gressi nominabantur, et gruassdewr idem Britannis sonat, quod Latinis vir fortis et strenuus.
Huc etiam referri potest gestum, quod proprium fuit telum Gallorum, ut pilum Romanorum et framea Germanorum. Sed de hoc statim.
Ut phalanx Macedonum, sic caterva prope Gallorum legio erat, uti videre est apud Vegetium. Nec hoc Britannis exolevit, qui turmam caturfa, et bellum kad, et belli robur quod in legione positum kaderne vocitant, et caterna in nonnullis Vegetii exemplaribus concipitur.
Ad hoc kad etiam cateia quod telli bellici apud Gallos genus erat, ut habet Isidorus, non incommode referri potest.
Gessa telum Gallicum, hastam virilem interpretatur Servius, cui affine Britannum Ccthilou videtur, quod sudes praeustas et semen bellicosum interpretatur Ninnius.
Galli quos Brennus in Graeciam duxit, equestris pugnae institutionem quae ex tribus equis constabit patria voce, inquit Pausanias, Trimarciam nominarunt, equum enim marcam appellarunt, quod purum putum Britannicum est eadem significatione. Tri enim tres et march equum significat.
Eodem libro prodit Pausanias Gallos scuta patria thireos vocasse, quae hodie etiam tarian Britanni nominant.
31. Caesar in ephemeridibus suis scripsit, ut est apud Servium, cum ab hoste in Gallia raptus equo eius portaretur armatus, occurrit quidam de hostibus qui eum nosset, et insultans ait cetos Caesar, quod Gallorum lingua dimitte significat, et geduch idem Britannice denotat.
Rheda Gallorum vocabulum, inquit Quintialianus, eiusdem est significationis cuius apud Latinos Caruca, id est currus. Hoc Britannica lingua nunc non noscit, in usu tamen Britannis fuisse rhediad pro cursu, rhedec currere, et rhedesca curriculum demonstrant, quae ex eadem esse traduce, non est cur quispiam dubitet. Nec absurdum erit Eporediam Salassorum civitatem hinc deducere, quam sic dictam ab equorum domitoribus scribit Plinius.
Aliud vehiculi genus utrique genti in usu fuit, quod uno vocabulo covinum, eiusque aurigam covinarium dixerunt. Licet vero hoc nomen cum ipso vehiculo evanuerit, eius tamen primitium, ut ita loquar, apud Britannos remanet, quibus kowain in vehiculo vehere significat.
Essedum item Gallicum erat vehiculum vel potius currus bello accomodatus, quem Propertius etiam cum Caesare Britannis tribuit.

Esseda caelatis siste Britannia iugis.

Circius ventus est nomine notissimus, cui divus Augustus tempum in Gallia et vovit et fecit. Vocem autem esse Gallicam Phavorinus natione Gallus apud A. Gellium ostendit. Nostri, inquit, Galli ventum ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, circium appellant a turbine, opinor, eius et vertigine. Hunc omnium ventorum impetuosissimum et violentissimum esse constat: cyrch autem impetum et violentiam Britannis significat, ut ex eorum litania videre est.
Alpibus Penninis, quae Caesari summae sunt Alpes, nomen inditum scribit Livius non ab Annibale Poeno sed ab eo quem summo sacratum vertice Penninum montani Galli nominarunt. Pen vero summitates montium etiamnum Britannis vocantur, unde Pen-mon maur, Pendle, Pen, Pencoh-cloud, et Pennigent montes apud nos aeditissimi nomen invenerunt, nec aliunde nomen est Appennino Italiae.
32. Civitates Galiae quae Oceanum attingunt Aremoricas Gallorum consuetudine appellari scribit Caesar, quibuscum Britanni eadem voce eadem in re conspirant, ar-mor etiam ad mare vel supra mare illis significat, et eodem plane sensu Graece Ἀπωκεανίδας vocat Strabo.
Dioclesiano imperante, tumultum rusticani in Gallia concitarunt, factionique suae Baucadarum nomen imposuerunt, et beichiad Britannis subulci rusticique nominantur.
Indigenas latrunculos vargarum nomine Galli, inquit Sidonius, nuncuparunt, et latrones Britannice veriad olim dictos fuisse in glossario ecclesiae Landavensis inveni.
Ideo dicti sunt Allobrogae, inquit vetus ille et egregius Iuvenalis scholiastes, quoniam brogae Galli agrum dicunt, alla autem aliud, dicti igitur quia ex alio loco translati. At bro regio, et allan extra vel extremum est Britannis, ut etymologia in utraque lingua optime constet.
Simile plantagini hlastum in Gallia vocatur, inquit Plinius, quo Britannos se infecisse testantur scriptores. Haec herba est quam woad dicimus, et caeruleum efficit colorem, qui color hodie Britannis glas appellatur, isatis haec fuit Graecis, ut Plinius, et insectoribus vitrum, ut author est Oribasius. Unde Pomponius Mela facile emendetur si vitro reponas pro ultro, ubi ille Britanni incertum ob decorum, and ob quid aliud ultro corpora infecti.
Gallathae, quibus eadem lingua cum Gallis veteribus (teste beato Hieronymo), fruticem parvum habuerunt coccum, ex quo coccinus ille rubens color efficiebatur, et hoc ipsum colorem coch vocitant Britanni.
Brachas communes fuisse Gallorum et Britannorum vestes ante docuimus, vestes intonsas variisque coloris Diodorus Siculus vocat: vestes autem squallidas et laceras brati nunc Britanni appellant.
Si laina vox fuit Gallica, quod indicare videtur Strabo cum scribit ex lana densa saga texunt Galli, quas lainas vocant, non longe ab ea abierunt Britanni, qui lanam sua lingua glawn appellant.
33. Bardum Gallice cantorem significare author est Festus Pompeius, et hoc purum est Britannicum.
Bardocucullum bardorum Gallicorum fuisse ex Martiale et aliis docemur, ut vero bard, sic etiam altera verbi pars integra Britannis manet, quibus pallium cucul dicitur.
Galliae, inquit Plinius, suum genus farris dedere, quod illi brance vocant, apud nos sandalum nitidissimi generis. Apud Britannos item candidissim grani far guinethuranc nominatur, et in Norfolcia apud nos brank.
Quae Graecis pentaphyllon a quinque foliis, pepedulam Gallis dictam docet Apuleius. pymp autem Britannis quinque, et deilen folium denotat.
Ut pymp quinque, sic petor quatuor Gallis designasse e Festo dicimus, qui petoritum Gallicum fuisse vehiculum a quatuor rotis sic dictum tradit, et vox pedwar Britannis quatuor significat.
Inter instrumenta lignaria canterium quod Anglisa leaver, guviam Gallice dictum scribit Isidorus, et nunc gwif Britannice dicitur.
Betullam, quam nos birch vocamus, Gallicam arborem vocat Plinius. Britannicam etiam iam vocaret: in Britannia enim laetissime provenit, et bedw Britannice nominatur.
Merum cui aqua affusa, ut est apud Athenaeum, dercoma nuncuparunt Galli, dwr Britannis aquam denotant.
Sic, ne omnia consecter, apud Dioscoridem, quae Latinis filix, Gallis priscis ratis, Britannis rediu. Quae Latinis sambucus, Gallis scovies, Britannis iscaw. Quae Italis serratula, Gallis marga, Britannis marle. Quae Latinis candida marga, Gallis gliscomarga, Britannis gluysmarl dici potuit. Gluys enim illis splendidum sonat. Quae Latins sellula tripes, Gallis tripetia apud Sulpitium Severum, Britannis tribet. Quod Latinis centum pedes, Gallis candetum apud Columella, Britannis cantroed. Quod Latinis avis rostrum, Gallis apud Seutonium becco, Britannis pic.
34. Nec Goropii insaniam insanirem, si revocarem Galbam Suetonii pro praepingui, ad gallinus Britannicum, quod praegrandem significat. Bulgam Verrii Flacci pro sacco scorteo, ad rutsiet Britannicum, soldurios Caesaris pro devotis hominibus ad sowdiwr. Planarrat Plinii pro aratro ad arat, quod aratrum significat. Taxeam Isidori pro lardo ad tew. Zithum Diodori Siculi ad sider. Cervisiam ad keirch, i .e. avenam, e qua potum illum Britanni multis in locis coniciunt, vel potius ad cwrwf, i. e. quam alam dicimus.
Haec omnia Gallorum veterum fuisse verba ex authoribus illis constat, et vides quam apposite et sono et sensu cum nostris Britannicis conveniant et quasi concinnant.
Huc accedit quod cum locorum nomina antiqua apud utramque gentem eadem terminatione clauderentur, scilicet in duno, briva, rito, duro, magi &c., has gentes minime diversas fuisse colligi possit. Equidem vel hinc argumentum non leve arripi potest nos Anglos a Germanis ortos esse, quod recentiora opidorum nomina desinant in burrow, berry, ham, sted, ford, thorp, et wich, quae Germanorum terminationibus burg, berg, heim, stadt, furdt, dorpe, wic pariter aequaliterque respondent.
Vicissim nominum quorundam Gallicorum ratio ita commode possit ex Britannica nostra lingua reddi, consentiente rei natura, ut vel a Britannis imposita, vel Britannos Gallice loquutos fuisse necessario fateamur. Sed sufficiat unum et alterum in medium adferre.
35. Tertiam Galliae partem incolunt, inquit Caesar, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur, a Graecis vero Gallathae. Unde autem Celtae et Gallathae dicti fuerint eruditissimi Galli nondum dixerint, sed viderint an non a Britannica dictione gualt, quae etiamnum comam denotat, et gualtoc comata, unde Celtica et Gallathae et Galli varia elatione emollita videatur. Celtas vero comatos dictos fuisse a promissis comis quas studiose aluerunt, in confesso est apud omnes erudotos, et c, k, q, g a vi et soni indole quomodo discrimines?
Nobilissimum Galliae flumen Garumnam torrentius et quasi exasperatis undis ferri notissimum est, unde poetis validus Garumnis, aequoreus, rapidus, et hoc garrw Britannice designat.
Flumen Arar incredibili lenitate fluit, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Hinc apud poetas Araris tardior et lentus Arar; ara vero Britannis lentum et tardum significat.
Rhodanus, cui Arar se insert, praerapida celeritate decurrit, unde incitus, celer et praeceps dicitur, quod a rhedec, quae celeriter currendi significationem habet, non multum absonat.
Gebennas montes perpetuo dorso longo in Gallia procurrere memorat Strabo cum aliis: keven vero montis dorsum Britannis nostris sonare ex lexico Britannico constat, et productum montis dorsum iuxta Otteley in Eboracensi comitatu vidi quod accolis The Kevin appellatur.
Cum lapides ad viarum intervalla singulis 1500 passibus in Gallia olim erigerentur atque leuca Gallica (ut habet Iornandes) tot passus contineat, et leach lapidem Britannice significat, dixerint eruditi Galli leuca non inde nomen invenerit.
Ad littus Galliae Narbonensis, ubi Herculem et Albionem concertasse fabulantur, lapides adeo multi passim et late iacent ut lapides pluisse credas, unde Littus Lapideum et Campus Lapideus ab authoribus nuncupatur, Gallis hodie le Craux dicitur. Nominis tamen rationem nesciunt, at lapides craig Britannica lingua nominantur.
36. Qui maritimam Galliae regionem nobis proximam olim insederunt, Morini sua lingua dicebantur, et mare mor Britannica vocatur, unde illud profluxisse videtur. Maritimos enim morinwyr appellant, ut Aremorica olim Gallice et nunc Britannice ad mare denotat.
Sic Arelate celeberrima Galliae urbs, quae solo uliginoso et humido posito, ab ipso situ nomen sumsisse videatur. Ar enim Britannis super, et laith humida significat.
Uxellodunum, inquit Caesar, opidum erat undique praeruptum et in monte eminenti situm, uxhell vero Britannis excelsum significat, et dunum veteribus Gallis eminentem locum vel collem denotare nos docuit ex Clitiphone Plutarchus in libello De Fluminibus, et idem in usu fuit priscis Britannis.
Cytharisten promontorium in Gallia prope Massiliam ubi nunc Tolon opidum cernitur ponit Plinius; si vero Britannos nostros interroges quid sit in illorum cythara, statim telen audies.
37. Rursus, ut nullus in hac re scrupulus relinquatur, cum constet recentem linguam Gallicam Latinae et Germanicae ita esse propaginem, ut in ea tamen plurima e veteri Gallica supersint, accepi ab illis qui utriusque linguae periti sunt plurima ex illis Gallicis dictionibus, quae nec ad Latinam nec Germanicam originem referri possint, et proinde ex antiqua Gallica videantur arctissima affinitate Britannica attingere, exempli gratia: Galli hodie guerir, Britanni guerif pro sanare; Galli guaine, Britanni gwain pro vagina; Galli derechef, Britanni derchefu pro denuo; Galli camur, Britanni cam pro incurvo; Galli bateau, Britanni bad pro cimba; Galli gourmond pro nimium edace, Britanni gormod pro nimis vel supra modum; Galli baston, Britanni pastwn pro baculo; Galli accabler, Britanni cablu pro opprimere; Galli havre, Britanne aber pro portu usurpant, et comb utrique genti adhuc in usu pro convalle. Sunt et id genus plurima alia quae lectori fortasse minus sapiant, licet ad hanc rem inprimis faciant.
38. Quod vero Tacitus Aestorum gentibus in Germania ritu habitusque esse Suevorum, linguam autem Britannicae propriorem, assertioni nostrae non adversatur. Linguae enim remotissimae in nonnullis conveniunt. Et nuper Augerius Busbequius Caesaris ad imperatorem Turcicum legatus plurima Germanica et Anglica in Taurica Chersonesso observavit.
39. Hinc concludi possit Gallos veteres et Britannos eadem usos fuisse lingua, et ex necessaria consecutione Britanorum originem ad Gallos referendam. Fatendum enim est Galliam, ut iam diximus, prius habitatam, utpote Armeniae propiorem, utque frugem feracem, sic teste Strabone, hominum feraciorem. Cumque in Italiam, Hispaniam, Germaniam, Thraciam et Asiam Galli colonia diffuderint, multo magis in Britanniam tam vicinam, nec minus foecundam, par est ut existimemus. Nec honori non summo Britannis esse possit e priscis illis Gallis originem duxisse, qui bellica fortitudine imprimis excelluerunt, quibuscum Romani non de gloria, sed de salute plurimos annos decertarunt, quique, ut poetae potius quam meis verbis utar,

Per omnem
Invecti Europam, quasi grando Aquilone vel Austro
Importata, gravi passim sonuere tumultu.
Scit Romanus adhuc, et quam Tarpeia videtis
Arx attollentem caput illo in monte superbum,
Pannones, Aemathii norunt, scit Delphica rupes.

Et paulo post:

Intravere Asiae fines: prope littora Ponti
In gentem crevere novam, quae tenditur usque
Ad iuga Pamphilum, Garamantica sydera contra,
Inter Cappadoces posita et Bythinica regna.

40. Nec silentio hic praetermittenda quae alii ad probandam Britannorum originem a Gallis adduxerunt. Georgius Buc non minus maioribus quam bonis studiis clarus notat ex Mekerco Wallon Gallum dici Germanis. Cumque Germani Saxones huc venissent et Britannos Gallice loqui audirent, eos Wallos, i. e. Gallos appellasse. Buchananus adiicit walsch non simpliciter Germanis peregrinum, sed potiore intellectu Gallum significare, simulque innuit Gallos hodie regionem illam quam nos Walles, Galles appellare, et veteres Scotos divisisse omnes Britannicas nationes in Gaol et Galle, i. e. (ut ipse interpretatur) in Gallaecos et Gallos.
41. Sin autem Britanni nostri, velit nolit veritas, origine Troiani esse velint, me sane repugnantem non habebunt, per Gallos tamen se commodissime, ut mihi videtur, Troianis imputabunt. Aiunt enim quidam, ut est apud Ammianum, paucos post excidium Troiae fugitantes Galliam tunc vacuam occupasse. In hac vero linguarum consideratione non possumus non maxime admirari et praedicare divinam summi creatoris benignitatem in nostros Britannos antiqui Gomeri posteros, qui quamvis a Romanis, Saxonibus et Normannis devicti et triumphati fuerint, avitum tamen nomen et primigenitam linguam sartam tectam hactenus conservarunt, quanquam etiam latis legibus abolere studuerunt Normanni. Ut non ab re responsisse videatur nobilis senex Britannus, qui ab Henrico Secundo Anglorum rege interrogatus quid sibi videretur de viribus Britannorum et regio eius in eos apparatu, Gravari, inquit, plurimaque ex parte destrui vel debilitari vestris, rex, aliorumque viribus, nunc ut olim, et pluries gens ista valebit. Ad plenum autem propter hominis iram, nisi et ira Dei concurrerit, non delebitur. Nec alia, ut arbitror, gens quam Cambrica, i. e. Britannica, nec alia lingua pro parte maiore in die districti examinis coram supremo iudice, quicquid de ampliori contigat, pro hoc terrarum angulo respondebit.

BRITANNIAE NOMEN

T, inquies, si Cumero sit primaevum incolarum nomen, unde Albion, unde Britannia? Quae ita invaluit, ut illi quodammodo tenebras offuderit. Audi quaeso, quod mihi persuasissimum quia verissimum. Et res eaedem variis possunt circumstantiis considerari, variisque adeo nominibus designari, ut docet in Cratylo Plato; et si recentia et antiqua percurras singula, observabis singulas gentes, diversis ac ipsi usi sint nominibus, ab aliis denominari. Sic qui patria lingua Israelitae vocabantur, Graecis Hebraei et Iudaei, atque Aegyptis Huesi (teste Manethone) nominabantur, quod reges pastores habuerint. Sic Graeci eos Syros qui se (ut author est Iosephus) Aramaeos dixerunt. Qui se Chusios, Graeci ab atro vultu Aethiopes vocarunt. Qui sibi sua lingua Celtae, Graecis Gallatae dicti a lacteo candore, ut aliqui volunt, vel a comis promissis, ut modo dixi. Sic qui seipsos sua lingua Teutch, Numidas et Hellenas nuncuparunt, a Romanis Germani, Mauri, Graeci appellantur. Sic hodie, ne plura persequar, qui suo ipsorum idiomate Muselmanni, Magier, Czechi, Besermanni dicuntur, ab Europaeis omnibus Turcae, Hungari, Bohaemi et Tartari nuncupantur. Et nos ipsi Angli, qui nobis nostra lingua Englishmen vocamur, Britannicis, Hibernicis et sylvestribus Scotis Sasson, i. e. Saxones, appellamur. Eadem ratione iudicandum est maiores nostros, qui se Cumero dixerunt, alia de causa, vel a se, vel ab aliis Britones dictos fuisse, unde Graeci Βρετανία conflarunt, et quasi per manus Romanis tradiderunt. Hoc posito, in insulae nostrae nomina nunc inquiramus.
2. De nomine Albion non multum laboro, quod huic insulae imposuerunt Graeci ad differentiam, cum circumvicinae insulae omnes Britannicae et Britanniae vocarentur. Britannia insula, inquit Plinius, clara Graecis nostrisque monumentis, inter septentrionem et occidentem iacet Germaniae, Galliae, Hispaniae multo maximis Europae partibus magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen, cum Britanniae vocarentur omnes. Unde in Caesarem Catullus,

Hunc Galliae timent, timent Britanniae.

Qui in eodem etiam carmine vocat hanc ultimam occidentis insulam. A Graecorum vanitate, fabulositate et desultoria illa in fingendis nominibus levitate, quam ipsi ἄστατον εὑρεσιλογίαν. dixerunt, hoc nomen Albion enatum videatur. Cum enim illi Italiam ab Hespero Atlantis filio Hesperiam, Galliam a Polyphemi filio Galatiam, &c. fabulosi dixerint, non possum non credere quin hanc insulam ab Albione Neptuni filio Albionem etiam fabulose denominarint, quod Perottus et Lilius Giraldus prodiderunt. Nisi quis malit ab ἀλφόν deducere quod, teste Festo, album Graecis sonat, unde et Alpes appellatae. Albicantibus enim rupibus, quas mirificas moles Cicero vocat, coronatur, unde in Antonini Pii et Severi nummis Britannia muliebri habitu rupibus insidens figuratur, et ipsis Britannis poetis Inis Wen, id est Insula Alba indigitatur, ut taceam Orpheum in Argonauticis (si modo sint Orphei) insulam proxime Hibernam sive Iernin, quae necessario sit haec nostro, Λιγκαῖον χέρσον, id est, albicantem terram dixisse, quam ante pauculos versus νῆσον πευκήεσσαν pro λουκήσσαν vocasse videatur. Fracastorius etiam dum pestilentem illam ephemeram Britannicam (quam sudorem Britanicum vulgo dicimus) soli ratione quasi gypseum esset contingere scribit, a gypseo solo insulam hanc Albion appellatam fuisse suspicatur. Fabellam illam quod Albion sit dicta ab Albina una e triginta filiabus Dioclesiani regis Syriae, quae in ipsis nuptiis maritos occiderunt, et nave sine remige huc delatae, insulam primum occuparunt, daemonumque compressu prolem Giganteam propugarunt, ut improbi hominis imprudentissimum mendacium sine stomacho quis audiat? Nec est cur anxie inquiram qua causa Britannia Insula Caeruli in parodia illa antiqua contra Ventidium Bassum dicatur, cum circumfusa sit oceano, qui caerulus et caerulum poetis vocatur, unde de Britannia Claudianus:

cuius vestigia verrit
Caerulus.

Omitto quod Aristidi magna et ultima insula appellata fuerit. Quod Romania etiam dicta innuit quodammodo Gildas, qui scribit a Romanis ita subactum fuisse ut solo nomen Romanae servitutis haereret, statimque ita ut non Britannia sed Romania censeretur, et post unam et alteram paginam de eadem, insula Romanum nomen, non tamen morem et legem tenens. Prosperque Aquitanus expresse Insulam Romanam dixit. Huc etiam referri possit quod cum statuae imperatorum Taciti et Floriani fulmine essent deiectae, responderint aurispices ex eorum familia imperatorem futurum qui inter caetera Taprobanae praesides imponeret, et ad Romanam insulam proconsulum mitteret. Quod de nostra Britannia intelligunt eruditi, quae praesidialis, nunquam proconsularis fuit provincia, ut postea dicemus. Samotheam vero aliquando nominatam fuisse a Samothe sexto Iapheti filio per me credat qui velit. E cuius officina hoc prodit non me latet, ex Annii scilicet Viterbiensis, qui specioso titulo more subdolorum instituorum sua commenta sub Berosi nomine in lucem credulis obtrusit.
3. Sed de Britanniae nomine et originatione valde dubia pro hominum ingeniis fluctuat veritas. Qua in re, ut mihi meam interponere liceat sententiam, Britannis nostris praefabor ut linguis animisque faceant, ut dum cognoscere cupiant, ignoscere velint, et non mihi intercludant eam viam quae Eliotta, Lelandus, Lhuiddus, et alii institerunt. Si enim Humfredo Lhuiddo eruditissimo Britanno sine praeiudicio Bruti fas fuerit, imo laudi vertitur aliunde quam a Bruto Britanniae nomen deducere, non sit mihi piaculo qui Bruti historiam oppugnare volo, aliunde si potero, paucis repetere. Nimirum ex ipsa Britannica lingua, quae ut minime permista et longe vetustissima, ita huic negotio multum instrumenti allatura videtur. Linguae enim antiquae ad origines perscrutendas imprimis necessariae censentur, et prima nomina longo temporis situ obsoleta, in barbaris linguis ut antiquioribus conservari docet Plato. Quanquam vero his rebus a memoria propter vetustatem remotis tanta offusa sit caligo, ut vota potius facienda quam veritas speranda videatur, elaborabo tamen veritatem limare, et quod mei iudicii sit quam possum brevissime proferam, nemini quicquam praeiudicati allaturus, sed si quis probabilius attulerit, libentissimo animo exosculaturus. Non enim in meipso magis quam alio veritatem amo, complectarque in quocunque videro.
4. Primum, hoc mihi pro concesso et probato cum bona lectoris venia sumam, vetustos populos principio sua nomina habuisse, et ex illis postea in analogiam deflexis Graecos et Latinos nomina regionibus indidisse, i. e. ut planius dicam, populos ante regiones et loca nominibus suis fuisse notos, et a populis regiones denominatas. Quis neget Iudaeorum, Medorum, Persarum, Scytharum, Alamanorum, Gallorum, Getulorum, Saxonum, Anglorum, Scotorum, &c. appellationes prius extitisse quam Iudaea, Media, Persia, Scythia, Alamannia, Gallia, Setula, Saxonia, Anglia, Scotia, &c.? Et haec vocabula ex illis superioribus enata quis non videt? A Samnitibus, Insubribus et Belgis Livium et Caesarem ipsas regiones Samnitium, Insubrium et Belgium primum nominasse legimus. A Francis, Constantini Maximi temporibus, ut in eius nummis videre est, eorum sedes Francia primum dicta est, et a Burgundis Burgundiam primus efformavit Sidonius Apollinaris. Eadem ratione necessario credamus hanc nostram insulam Britanniam ab incolis vel vicinis Gallis denominatam esse, quos Brit vel Brith barbare dictos fuisse persuadent nonnulla, imprimis ille qui Sibyllae nomine circumfertur versiculus,

ἔσσεται ἐν Βρύτεσσι καὶ ἐν Γάλλοις πολυχρύσοις
ὠκεανὸς κελαδῶν πληρούμενος αἵματι πολλῷ.

5. Praeterea Martialis, Iuvenalis Ausoniique authoritas. Procopius etiam cui insula haec Britia appellatur. Inscriptiones item veteres ab ipsis Britannis positae, in quibus leguntur BRITO, BRITONES, BRITTUS, COH. BRITON, ORDINIS BRITTON et Romae ad S. Mariam Rotundam NATIONE BRITTO., et in hac quae cernitur Amerbachii in Germania, quam subiungam cum meminerit Triputii ignoti in Britannia loci.

NYMPHISO
NO BRITTON
TRIPVTIENO
SUB CVRA
MO VLPI
MALCHI
7. LEG. XXII
PO PO FO.

Ipsi etiam Saxones Britones Brity, et Witichindus Saxo pro Britannis ubique Britas concipit, ut proculdubio brit sit πρωτότυπον, unde Brito deducitur, et unde lumen huic nomini Britanniae exoriatur.
6. Quum vero gentes nomina ex eo invenerint quo reliquis vel praestarent, vel a reliquis internoscerentur, sive pro primi conditoris dignitate, ut Iones a Iavan, Israelitae ab Israele, Chananaei a Chanan filio Chami, sive pro naturae, morum et studiorum ratione, ut Iberi Hebraica origine quod fossores, Heneti quod vagabundi, Nomades quod rei pecuariae studerent, Germani quod viri strenui censerentur, Franci quod liberi, Pannones quod manicatis e panno, ut placet Dioni, uterentur tunicis, Aethiopes quod atri essent, Albani quod albo crine nascerentur. Unde, quod animadvertas, inquit Solinus, capillorum color genti nomen dedit. Cumque nostrates, qui communi cum vicinis nomine Cimbri et Cumeri dicerentur, nullam notam habuerint qua internosci et secerni a finitimis melius poterant quam ritu illo corpora sua pingendi. Britannos enim se glasto (glass caeruleum etiam illis sigificat) depinxisse gravissimi quique authores Caesar, Mela, Plinius &c. doceant: quid si a depictis corporibus Britones dictos fuisse coniectarim? Quicquid enim depictum et coloratum brith patria et antiqua lingua appellant. Nec est cur quis hanc duriusculam aut absurdum esse Britonum etymologiam existimet, cum, quae in etymis maxime requiruntur, et voces consonent et nomen tamquam rei imago rem ipsam exprimat. Brith etenim et brit optime consonant, et brith illud Britonibus denotat, quod Britones re ipsa erant, i. e. picti, depicti, infecti, colorati, ut Latinis poetis dicuntur, et Αἰολόνωτος, i. e. variegatum tergum habentes, ut Oppiano nominantur.
7. Nec alienum erit, quantulum sit, hic adnotare quod observavi in vetustissimorum Britannorum fere omnium nominibus aliquam coloris significationem apparere, quae ab hac pingendi ratione proculdubio sit enata. Ruber color Britannis coch et goch dicitur, qui in his nominibus meo iudicio subest, Cogidunus, Argentocoxus, Segonax. Iisdem ater color du dicitur, quod se quodammodo ostendit in Mandubratius, Cartimandua, Togodumnus, Bunduica, Cogidunus. Albus color gwyn appellatur, cuius nominis expressa quasi vestigia videre videor in Venutuis et Immanuentius. Gwellw lllis est quod Latinis color aqueus, et hoc in nominibus Vellocati et Carvilii et Suellae se ostendit. Glas caeruleus Britannice nominatur, quod Cuniglasi regis nomine cernitur. Gildas enim fulvum, vel ut alia exemplaria habent, furvum lanionem interpretatur. Aure quod aureum colorum sonat in Cungetorix, Aruiragus sese prodit. Color floridus illis teg appellatur, quod in Praesutagus et Carratacus se subindicat. Si vero mistorum colorum nomina cum ipsis coloribus Britannos desumpsisse a Romanis; certum enim est illos werith pro viridi et melin pro melino colore a Romanis hausisse. Prasini coloris in Prasutago, minii coloris in Adiminio regis Cunobelini filio notationem latere si puto, nemo, ut spero, adversabitur. Rufina etiam Britanna eruditissima a rufo colore nomen retulit, ut Albanus primus Britanniae martyr ab albo. Si reliqua Britannorum nomina, quae sunt tantum quatuor vel quinque apud veteres, quispiam eius linguae veteris peritus excutiat, suspicari licet illum in pauculis illis nominibus aliquam coloris significationem inventurum. Nec omittendum vulgatissima hodie Britannorum nomina Gwyn, Du, Goch, Lluid ab albedine, nigredine, rubedine et ravo colore esse imposita. Ut minus mirum videatur gentem ipsam a pingendi ratione nomen traxisse, utque quae se pinxerit, et incolae ipsi, cum olim tum nostro tempore a coloribus sibi nomina imposuerint. Sed ad rem, si haec praeter rem.
8. Certum etiam est Britonem Brithon Britannice in historiis dici. Aspirationis notam nihil moror, cum Britanni, quibus, ut inquit Chrysostomus, lingua erat sibila, aspirationibus gaudeant quas Latini studiose vitarunt. Iam ut a Brith Brito, sic etiam Britannia, ut mihi videtur, promanavit. Britannia, inquit Isidorus, a vocabulo suae gentis cognominata est. Cum enim Graeci vetustissimi (hi namque primi huius insulae nomen sic conceperunt) vel piraticam vel mercaturam exercentes, disiunctissimas regiones littora legendo, ut ait Eratosthenes, adierint, et hanc gentem vel ab ipsis incolis vel a Gallis quibus una eademque lingua Brith et Brithon appellari accepissent, illid ad Brith tania addiderunt, quod, ut est in glossariis, regionem Graece significat, unde Βριτανία, id est Britonum regio, conflarunt, pro qua Βρετανία perperam scripserunt, sed rectius Lucretius et Caesar Britannia, qui primi Latinorum eius meminerunt. Hanc rem ita se habere firmius credo quod in spatiosissimo orbis terrarum theatro tria tantum praeter nostram Britanniam maiorum regionum nomina reperias quae in tania terminantur, et illae quidem in occidua hac orbis plaga, Mauritania videlicet, Lusitania et Aquitania, quae nomina Graecos fecisse et Latinis tradidisse minime dubito, utpote qui has terras primi perlustraverunt. A Mauris enim Mauritaniam quasi Maurorum regionem fecerunt, quam indiginae, teste Strabone, Numidiam vocarunt, a Luso liberi filio Lusitaniam quasi Lusi regionem, et Aquitaniam forsitan, ut Ivoni Carnotensi videtur, ab aquis, quasi ad aquas regionem, quo sensu, ut habet Plinius, prius Armorica, id est ad mare dicebatur. Turditania vero et Bastitania minorum regionem nomina huc possunt revocari, quae in hoc etiam tractu occidentali fuerunt. Nec novum est vocabulum aliquid ex peregrino et Graeco componi: componuntur, inquit Quintilianus, nomina aut ex nostro et peregrino, ut biclinium, contra epitogium, Anticato, aut ex duobus peregrinis, ut epirrhedium. Et receptissime est haec compositionis ratio in regionum nominibus. Nonne Ireland ex Hibernica Erin et Anglica land, nonne Angleterre ex Anglica dictione et Gallica, nonne Francland (sic enim Saxones nostri Franciam vocarunt) e Francia et Saxonica, nonne Poleland e Polonica quae planitiem illis denotat, et Germanica, nonne Danmarch e Danica et Germanica march, quae limitem significat, compositione coaluit? Sed in re tam perspicua non pluribus utar. Nec est cur Graecam hanc adiectionem tania miremur, cum per omnia Europae littore, et insulas usque ad hanc nostram Graecos fuisse accolas ex antiquissimis authoribus doceat beatus Hieronymus in Quaestionibus ad Genesim. Legamus, inquit, Varronis de antiquitatibus libros et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros, et videbimus pene omnes insulas et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatis, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possedere Britannicum.
9. Graecos sane ad nostram hanc regionem appulisse, et situm eius naturamque explorasse, extra dubium ponetur, si observemus quae Athenaeus scripsit de Philea Taurominite (de quo statim), qui fuit in Britannia centesimo sexagesimo ante Caesar adventum anno, si aram Graecis literis Ulyssi inscriptam in memoriam revocemus, si quae Pytheas ante Romanorum tempora de distantia Thules a Britannia tradidit notemus. Quis enim Graecis Britanniam, Thulen, Belgicas regiones, earumque inprimis littora aperuisset, nisi Graecorum naves oceanum Britannicum et Germanicum intrasset et eius descriptionem ad suos geographos retulissent? An vero Pytheas navigationem sex dierum ultra Britanniam novisset, nisi Graecorum quisquam eam indicasset? Quis eos docuit Scandiam, Bergos et Nerigon, ex qua in Thulen navigetur? Quae nomina Graecis vetustissimis notioria videntur fuisse quam vel Plinio vel ulli Romanorum. Unde Mela Graiis carminibus Thulen celebratum fuisse testatur, et Plinius Britannia insula, clara Graecis nostrisque monumentis. Hac ergo ratione, tam multa Graecorum vocabula in linguam Britannicam et Gallicam irrepserunt, simul et Belgicam. Quod si Lazarus Baysius et Budaeus glorientur suos Gallos ab antiquo φιλέλληνας fuisse, argumento paucarum vocum eius idiomatis, quae Graecae linguae vestigae conservent, nec minus gaudio gestit Hadrianus Iunius quod in Belgicis vocabulis Graeca ἔτυμα lateant, etiam Britannis gloriari licet, in quorum lingua plurima sunt nomina a Graecis derivata. Hoc tamen Thomas Smythus eques auratus Elizabethae reginae a secretis, vir undiquaque doctissimus inde evenisse credit, quod, reliqua Europa bello exagitata, Graecorum plurimi huc tanquam in asylum confluxerunt.
10. Haec mea est de Britannorum originatione et Britannae nomine sive error sive coniectura, cui, si a vero aliena sit, utinam veritas ipsa intercedat. In tortuoso hoc et caeco antiquitatis studio laudi ducitur nonnihil errare, et meminerimus interea quod quae parum cogitantibus falsa, diu multumque contemplantibus vera saepe videantur. Si quis me pro veritatis tribunali sisteret, non aliud est quod respondeam. Britannos autem nostros doctiores vel precibus omnibus oro et obtestor, omnem operam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in hac disquisitione tantisper figant, ut veritas tandem aliquando inventa omnes coniecturarum nebulas sua luce discutiat.

BRITANNORUM MORES

UID vero Britanni primis temporibus gesserint, quam reipublicae formam habuerint, quibus institutis vixerint, vir optimus et eruditione ornatissimus D. Daniel Rogersius optime de me meritus suis scriptis nos docere promisit, sed cum morte immatura praereptus nihil praestiterit, de antiquis ipsorum moribus haec paucula ipsis antiquorum verbis habeto.
2. Caesar. Utuntur Britanni nummo aereo aut annulis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo: leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant: haec tamen alunt, animi voluptatisque causa. ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine: interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt: pellibusqe sunt vestiti: omnes vero se Britanni luteo inficunt: quod caeruleum effecit colorem, atque hoc horribiliore in pugna aspectu, capilloque sunt promisso, atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius: uxores habent deni duodenique inter se communes, et maxime fratres cum fratribus, et parentes cum liberis: sed si qui sunt ex hi nati, eorum habentur liberi, a quibus primum virgines quaequae ductae sunt. In praeliis plerumque uti consuerunt essedariis. Primo per omnes partes perequitant, et tela coniiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulum ex proelio excedunt atque ita currus conlocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et inde se in currus citissime recipere consuerint. Illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. Equestris autem proelii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. accedebat huc ut numquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes defatigatis succederent.
3. Strabo. Britanni Gallos proceritate superant, minusque flavos habent crines: laxioribus autem sunt corporibus. Magnitudinis argumentum esto quod nos ipsi adolescentes Romae vidimus, qui etiam semisse pedis superarent altissimos homines: erant autem pedibus male suffulti, et reliqua corporis lineamenta constitutionem non elegantem referebant. Ingenio Gallorum partim similes sunt, partim simpliciores, et magis barbari, adeo ut quidam eorum caseos nullos conficiant, cum tamen lacte abundent: alii hortos colendi et aliarum partium agriculturae ignari sunt. Complures apud eos sunt dominationes. Ad bella essedorum utuntur multitudine, ut et quidem Gallorum. Urbium loco ipsis sunt nemora. Arboribus enim deiectis ubi amplum circum sepserunt, ipsi casas ibidem sibi ponunt et pecori stabula condunt, ad usum quidem non longi temporis. Caesar idem. Opidum Britanni vocant cum sylvas impeditas fossa, valloque munierint, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.
4. Diodorus Siculus. Britanni priscorum more vitam degunt, utuntur in pugna curribus velut antiquos Graecorum heroas usos in bello Troiano ferunt. Domos ex calamis vel lignis, ut plurimum, habent compactas, frumenta cum aristis sub tecta reponunt, inde quod satis in diem sit usui terentes. Moribus simplices integrique sunt, longe a nostrorum hominum astutia et versutia remoti, cibo simplici victuque vitam degunt, atque a divitum delitiis alieno. Multutidinis hominum insula plena est.
5. Pomponius Mela. Fert Britannia populos regesque populorum, sed sunt inculti omnes atque, ut longius a continenti absunt, ita aliarum opum ignari magis, tantum pecore ac finibus dites, incertum ob decorum an quid aliud, ultro corpora infecti. Causas autem bellorum ex libidine contrahunt, ac se frequenter invicem infestant, maxime imperitandi cupidine, studioque ea prolatandi quae possident. Dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus, Gallice armatis. Covinos vocant, quorum falcatis axibus utuntur.
6. Cornelius Tacitus. Proximi Galli et similes sunt Britanni, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris, positio coeli corporibus habitum dedit. In universum tamen aestimanti Gallos vicinum solum occupasse credibile est. Gallorum sacra deprehendas, superstitionum persuasione. Sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia; et ubi advenere, in detractandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emmolierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus, mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. Quod Britannorum olim evictis evenit, caeteri manent quales Galli fuerunt. In pedite robur, quaedam nationes et curru praeliantur. Honestior auriga, clientes propugnant: olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur, nec aliud adversus validissimas gentes pro Romanis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusque civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita dum singuli pugnant, universi vincuntur. Alibi. Solitum Britannis fibris Deos consulere, foeminarum ductu bellare. Neque sexum in imperiis discernunt. Unde viri docti existimant Aristotelem de Britannis loqui ubi bellicosas gentes ultra Celtas muliebri imperio subesse scribit.
7. Dio Nicaeus ex Xiphilini epitome de Britannis in septentrionali insulae parte. Agros nullos colunt: de praeda et venatione, fructibusque arborum vivunt: nam pisces, quorum ibi maxima est et innumerabilis copia, non gustant. Degunt in tentoriis nudi et sine calceis: utuntur communibus uxoribus, liberosque omnes alunt. Apud hos populus magna ex parte principatum tenet, latrocinatur libentissime: militant de curribus: equis habent parvos et celeres: pedites currunt celerrime: dum stant, firmissimi sunt. Horum arma sunt scutum et hasta brevis, in cuius inferiore parte pomum ex aere ut, dum concutitur, hostes sonitu perterrefaciant. Pugiones quoque habent, sed imprimis famem frigusque ac labores omnes perferunt. Nam mersi in paludibus capite tenus, per multos dies inediam sustinent: in sylvis autem corticibus atque radicibus arborum aluntur. Certum cibi genus parant ad omnia, quem si ceperint, quanta est unius fabae magnitudo, minime esurire aut sitire solent.
8. Herodianus Vestis usum non cognoscunt, sed ventrem atque cervicem ferro incingunt, ornamentum id esse an divitiarum argumentum existimantes, perinde ut aurum caeteri barbari. Quin ipsa notant corpora pictura varia, et omnifariam formis animalium, quocira ne induuntur quidem, videlicet picturam corporis ne adoperiant. Sunt autem bellicosissima gens atque avidissima caedis, tantum scuto angusto lanceaque contenta, praeterea gladio nudis corporibus dependente, loricae ac galeae penitus ignorant usum, impedimentum id esse transgrediendis paludibus arbitrantes, quarum vaporibus aestuque coelum ibi semper caliginosam.
9. Reliqua, quae paucula sunt, hinc inde carpam et delibabo. Plinius de magia. Sed quid ego haec commemorem in arte Oceanum quoque transgressa, et ad naturae inane provecta? Britannia hodieque eam attonite celebrat tantis ceremoniis, ut dedisse Persis videri possit. Idem. Simile plantagini glastum in Gallia vocatur, quo Britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris et nudae incedunt Aethiopicum colorem imitantes. Lautiores epulas non novit Britannia quam Chernerotes fero ansere minores. Annulos in medio digito gestarunt Britanni, marga terras Britanni stercorarunt. Certis notis se inurere, quas Britonum stigmata vocat Tertullianus, docet Solinus. Regionem, inquit, partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras, iam inde a pueris variae animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus, hominis incremento pigmenti notae crescunt: nec quicquam magis patientiae loco nationes ferae ducunt quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant. Dio. Andantem, i. e. Victoriam et Adrasten deas colebant. Caesar et Lucanus. Naves habebant quarum carinae ac statumina ex levi fiebant materia: reliquum contextum coriis integebatur. Solinus: Quantocunque tempore cursus tenebat, navigantes esu abstinebant. Potu ex hordeo utebantur, et nos hodie utimur, ut habet Dioscorides, qui curmi perperam vocat pro krwr. Sic enim Britannis quod nobis ale dicitur. Plurii unum tantum habuere, ut author est Eusebius Praeparat. 6. Centenos et vicenos vixisse annos, quod ob rigefacta loca calorem introrsus arceant, prodit Plutarchus.
10. Qui fuerint illa vetusti immanium tyrannorum anni de quibis Gildas, me latet, nisi illos innuat qui in hac regione imperium sibi contra Romanos arripuerunt, eoque tempore tyranni vocabantur. Subiungit enim ille ex Hieronymo, Porphyrius rabidus orientalis adversus ecclesiam canis dementiae suae ac vanitatis stylo hoc etiam adnexuit, Britannia, inquiens, fertilis provincia tyrannorum. Nec de prisca eorum religione verba faciam, quae ne religio quidem, sed tristissimum superstitionum chaos. Cum enim Diabolus cumulata caligine veram doctrinam demersisset, Britanniae portenta erant inquit ille Gildas, ipsa diabolica, pene numero Aegyptiaca vincentia, quorum nonnulla lineamentis adhuc deformibus, intra vel extra deserta moenia, solito more rigentia torvis vultibus intuemur.
11. Quod vero Britannos una cum Hercule in Hesiones raptu adfuisse colligatur ex his Cornelii, ut existimant, Nepotibus versibus, dum nuptias Telamonis et Hesiones describit,

et in aurea pocula fusi
Invitant sese pateris plebs mixta, Britanni, &c.

Plane poeticum est, et illius authorem non fuisse Cornelium Nepotum, ut Germani volunt, sed Iosephum Iscanum sive Exoniensem dilucide et quasi obsignatis tabulis probare possum, utique qui Henrici nostri Secundi et Thomae Cantuariensis archiepiscopi meminerit.
12. An Ulysses huc penetrarit, quem in Caledonia appulsum ara Graecis literis inscripta, ut habet Solinus, manifestavit, dubitat Brodaeus, et potius in Ulyssis honorem quam ab Ulysse positam iudicarim, etiamsi Ulyssem illum Elizzam Iapheti nepotem fuisse contendant. Ex historiis enim liquet, et iam diximus, Graecos antiquissimos peregrinationes longinquas terra marique suscepisse, unde mirum videri non debet si nomina quaedam et monumenta eorum variis locis reperiantur. Saepe autem ea nomina non tam de suis derivarunt quam de heroum nomenclaturis, quorum apud eos vel par vel maiora erat reverentia quam aut Christianos aut confessorum aut martyrum. Sicut igitur a S. Iohanne, a S. Dominico, a S. Francisco, et aliis innumeris divis nomina regionibus recens inventis imponuntur, ita quoque olim apud Graecos contigisse, quis volet negare? At quis inter omnes heroas pelagi erroribus aut pluribus aut diuturnioribus fuit exercitus quam Ulisses? Non igitur mirum frequentissimum navigantes illi votum nuncupasse, et locis quibus appellabant nomina votiva ab illo accepta consecrasse. Hinc Ulyssipo super Tagi fluminis ostiis. Hinc alibi, alia Ulyssis, Laertae et sociorum monumenta, quae non Ulyssem ut conditorem sunt referenda, sed existimandum a Graecis peregrinas oras explorantibus honori herois qui plurima inter omnes perlustrasset dedicata fuisse.
13. Quod Ioannes Tzetzes in Variis Historiis scripserit reges nostros Britannicos Catonem illum maiorem, qui cum populi Romani moribus bellum gessit, muneribus virtutis ergo affecisse, longe antequam Britanniae nomen Romanis innotuerit, fidem ipse suam liberet, quam fabulosus sit scriptor norunt omnes. Nec credas Alexandrum Magnum ex India orientali ad Gades et Britanniam pervenisse, quamvis scribat Cedrenus refragantibus historicis ἐκεῖθεν δὲ πρὸς ῎Αφασιν καὶ Γάδειρα καὶ τὰ Βρεττανήσια ἔθνη γενόμενος, χιλίας τε ὁλκάδας κατασκευασάμενος. Eiusdem est farinae quod ex Hunibaldo Trithemius refert Bassanum regem filiam Orcadum regis repudiasse anno ante Christum natum 28, cumque regis Britannorum auxiliis bellum Bassano intulisse. Nec quis putet Hannibalem in Britannia militasse, quod apud Polybium undecimi libri eclogis legatur, τοῦτο δ’ ἐστὶν ἐν ὀλίγῳ, συγκεκλειμένου τῆς Βρεττανίας εἰς πάνυ βραχεῖς τόπους ᾿Αννίβου. Mendosus etenim est locus, et pro Βρεττανίας, Βρεττιανής legendum, ut etiam apud Dionem lib. 42. Agitur enim utrobique de Brutiis in Italia. Graecos tamen circa haec tempora insulam nostram adiisse non diffitear. Dum enim Athenaeus navem illam Hieronis, cuius magnitudo et artificium cunctis miraculo fuit, e Moschione vetustissimo authore descripsit, praecipuum eius navis malum difficulter in Britanniae montibus a subulco inventum, et a Philea Tauromenite mechanico in Siciliam deductum prodit. Sed vereor ne critici etiam Βρεττιανής hic pro Βρεττανίας legendum censeant, et ad montes Brutiorum in Italia idem referant.
14. Britannos autem cum Cimbris et Gallis permistos fuisse in expeditionibus illis in Italiam et Graeciam videtur. Nam praeter nomen commune, in Britannico Triadum libro vetustissimo, ubi tres maximi exercitus qui e Britannis conscripti erant memorantur, proditum est exterum quendam ducem longe maximum exercitum hinc contraxisse, qui, populata magna Europae parte, tandem ad Graecum mare (forsitan Gallatiam innuit) consederit. Brennumque illum Graecis et Latinis scriptoribus regem celeberrimum Britannum fuisse facile sunt qui credunt se posse comprobare. Ego hoc tantum scio quod nomen illud necdum apud Britannos exolevit qui sua lingua regem brennin appellitant. Britomarum certe ducem inter illos militarem, cuius meminit Florus et Appianus, Britonem fuisse nomen evincit, quod Britonem magnum significat. Nec torquebo illud Strabonis, qui Brennum natione Prausum fuisse scribit, ut natione Britonem faciam. Nec quod Otho Frisingensis tradit ad Dravi scaturiginem Cimbrorum prolem Briones sedisse in Britones convertere ausim, etsi quid non audeant temporis nostri critici?
15. Verumenimvero, ut semel dicam quod sentio, ut Romani qui in eam potentiam emicuerunt nec Herodoto nec Graecis antiquioribus innotuerunt, Galli et Iberi diu priscis historicis plane fuerint ignotissimi, sic Britannorum nomen serius Graecis et Romanis auditum fuisse semper existimavi. Libellus enim ille de Mundo qui Aristotelis nomine circumfertur meminitque Britanniarum, Albionis, et Hiernae, non est ab aevo Aristotelis, sed multo recentior, ut eruditissimi iudicarunt. Polybio certe historico illi maximo qui magni Scipionis socius magnam Europae partem circa annum ante Christum 370 perlustravit, haec orbis terrarum plaga minime innotuit. Quod, inquit ille, inter Taniam atque Narbonem ad septentrionem vergit usque in praesentem diem ignoratur, somniantque si qui de eo vel loquuntur aliquid vel scribunt. Ut illi hodie somniare videantur qui Himilconem a Carthagiensibus iussum occidua Europae littora explorare, hanc insulam pluribus ante annis aperuisse fide prodiga crediderunt, cum nihil de hac navigatione in literas relatum praeter unum et alterum apud Festum Avienum versiculum. Quod vero Britannia serius innotuerit, in caussa videatur cum disiunctior insulae situs, tum quod veteres illi Britanni tunc barbari, ut reliquae in hoc tractu gentes, sibique viventes non magna commercia cum aliis gentibus habuerint. Et hac quidem in re Dio iuxta sentit. Primis Graecorum, inquit, Romanorumque ne esse quidem Britanniam compertum fuit, posteriores in controversiam adduxerunt, continens ne ea terra an vero insula esset, multaque de utraque opinione conscripta sunt ab iis qui certi quidem nihil noverant (quippe qui nec vidissent, nec ab indigenis qualis esset accepissent), sed coniecturis tantum, quantum vel ocii vel studii singulis aderat, niterentur. Latinorum autem primus quod sciam Britanniae meminit Lucretius his versiculis de aeris differentiis:

Nam quid Britannum coelum differre putamus,
Et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis.

Lucretium autem Caesare paulo antiquiorem fuisse in confesso est, quo tempore Divitiacum Suessionum regem totius Galliae potentissimum Britanniae imperium obtinuisse ab ipso Caesare edocemur. Sed hoc de ora maritima intelligendum. Caesar enim ipse attestatur nihil Britanniae praeter oram maritimam, atque eas regiones quae sunt contra Galliam, Gallis notum fuisse. Diodorus tamen Siculus scribit Britanniam nullius advenae imperium expertam, neque enim Dionysium, neque Herculem, neque heroa aut deum quempiam accepimus eos bello tentasse. Nunc C. Caesar, qui propter res gestas divus est appellatus, primus omnium Britannis subactis certum eos dare tributum coegit.
16. Hinc nostro historico futuro principia ducenda, et non altius repetenda, si cum iudicio pependerit quod Varro ille doctissimus olim tradidit et iam antea innui. Tria nimirum esse temporum discrimina, primum ab hominum principio ad cataclysmum sive diluvium, quod propter ignorantiam vocatur ἄδηλον; secundum a diluvio ad Olympiadem primam, annum scilicet mundi 3189, quod, quia multa in eo fabulosa referuntur, μυθικόν nominatur; tertium a prima Olympiade ad nos, quod dicitur ἱστορικόν, quia res in eo gestae veris historiis continentur. Me tamen minime latet, quamvis eruditae gentes praeter Hebraeos nihil altius compertum habeant, historiam Britannicam Galfredi tercentum triginta annis ante primam Olympiadem saeculo illo in his partibus rudi et ignaro quod fabulosum ille vocavit exordiri. Hinc, ne male ponam initia, et sic caetera sequereuntur, quia et locus exigere videtur, et sequenti narrationi lux maxima inde exoriator, liceat mihi Romanorum in Britanniam historiam non e fabellis quas vani esse scribere, et imperiti credere, sed ex incorruptis priscae antiquitatis monumentis summatim et carptim perstringere, nec ego gloriae segetem illis praecidam, qui hoc argumentum plenius molientur.

Perge ad sermonem de Romanis in Britannia