Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
D Britanniae divisionem iam accingamur. Dividuntur regiones a geographis vel φυσικῶς secundum naturam fluminum et montium, vel ἐθνικῶς secundum gentium habitationes, vel ποικιλῶς καὶ πολιτικῶς, id est varie et politice, iuxta principum voluntates et iurisdictiones. Quum autem de primo et secundo huius divisionis genere sparsim per librum tractabitur, tertia illa politica huius loci propria videtur, quae tanta tamen superiorum temporum iniquitate circumfusa est caligine ut multo facilius sit in hac re falsa convincere quam vera invenire.
2. Historici nostri antiquissimam Britanniae divisionem fuisse contendunt quae in Leogriam, Cambriam et Albaniam paartiuntur, id est, ut explicatius dicam, in Angliam Walliam et Scotiam. Sed hanc recentiorem esse crediderim, tum quod triplex sit; a tribus enim populis Anglis, Cambris et Scotis, qui postremo insulam inter se diviserunt, enata videtur, tum quod eiusmodi partitio nusquam in classicis authoribus appareat ante nostrum Galfredum Monumethensem. Fabula enim, ut critici nostri seculi existimant, constare non poterat, nisi ille e Bruto tres filios Locrinum, Cambrum et Albanactum progenuisset, eo quod hic totidem cum ille vixerit florerent gentes, ut antea Brutum creasset, eo quod haec insula Britannia diceretur. Nec dubitant quin plures ille liberos e Bruto procreasset si plures diversae gentes eo tempore in Britannia extitissent.
3. Vetutissima Britanniae divisio illa pluribus eruditis videtur quae est apud Ptolemaeum in Mathematicae Constructionis libro secundo, ubi de parallelis agit, in Magnam et Parvam. Verum pace tantorum virorum, illo loco nostram insulam Britanniam Magnam et Hiberniam Parvam vocare videbitur, si accuratius distantiae rationem ab aequatore ibidem perpendant, et cum eius geographicis conferre placet. Recentiores tamen quidam citeriorem huius insulae partem ad meridiem Magnam vocarunt, et ulteriorem illam ad septentriones Parvam, cuius incolae olim in Maiatas et Caledonias distincti erant, id est, in campestres et montanos, ut nunc Scoti in Hechtlandmen and Lawlandmen. Cum autem ulteriorem illam plagam neglexerint Romani, quia, ut inquit Appianus,
illis utilis esse non poterat, nec ferax, termino non procul ab Edenburgo posito citeriorem partem in provinciam iam redactam primum duplicem fecerunt, inferiorem scilicet et superiorem, ut ex Dione colligitur. Angliae enim partem citeriorem cum Wallia Superiorem, ulteriorem et septentrionalem Inferiorem vocat. Quod ipsae legionem sedes apud Dionem comprobant. Legionem secundam Augustam, quae ad Carleon in Wallia, et Victricem vicesimum, quae ad Chester sive Deviae egit, in Britannia Superiori locat, legionem autem sextam Victricem, quae Eboraci egit, in Britannia Inferiori meruissse scribit. Hanc divisionem a Severo imperatore factam fuisse existimarem, quod Herodianus prodat illum, devicto Alibino qui Britannico exercitui praeerat et imperium occuparat, Britanniae rebus ordinatis, totius provinciae administrationem inter duos praefectos bifariam divisisse.
4. Postea in tres partes Britanniae provinciam descripserunt Romani, ut ex Sexti Rufi manuscripto videre et, videlicet in Maximam Caesariensem, Britanniam Primam, et Britanniam Secundam, quas ex eposcopis et dioecisibus antiquis forsitan deprehendi. Lucius pontifex Romanus apud Gratianum innuit ecclesiasticas Christianorum ditiones Romanorum magistratuum ditiones imitatas esse, illisque in urbibus archiepiscopus consedisse quibus olim praesides Romani.
Urbes et loca, ait, quibus primates praesidere debent non a modernis sed etiam multis ante adventum Christi sunt statutae temporibus, quarum primates etiam gentiles pro maioribus etiam negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia et maiores caussae sunt referendae. Cum autem tres archiepiscopos olim habuerit Britannia, Londinensem sicilicet, Eboracensem et urbis Legionum, provinciam quam nunc vocant Cantuariensem (eo enim Londid\nensis sedes translata) Britanniam Primam constituisse, Walliam, quae episcipo urbis Legionum partuit Britanniam fuisse Secundam, provinciam vero Eboracensem, quae tum ad limitem pertinuit, fuisset Maximam Caesariensem existimo.
5. Subsequente aetate, cum imperii Romani formula indies immutaretur, vel ambitione, ut plures ad honores pertingerent, vel imperatorum cautione, ut nimia praesidum potentia accideretur, Britannia quinque partitam fecerunt, Britanniam nimirum Primam, Secundam, Maximam Caesariensem, Valentiam, et Flaviam Caesariensem. Valentia pars septentrionalis fuisse videtur Maximae Caesariensis, quam a Picti et Scotis occupatam Theodosius Valentius imperatoris dux recuperavit, et Valentiam in eius honorem nominavit, quod his verbis planius ostendit Marcellinus.
Recuperatam provinciam, quae in ditionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis. Huius Theodosii filium (qui, Augustus creatus, Flavius Theodosius dictus fuit, et plurima in imperio immutavit) Flaviam addidisse coniicere licebit, quod ante huius Flavii tempora Britannia Flavia nusquam legatur. Ut igitur summatim rem expediam, Britannia Prima dicta fuit omnis regio australis, quae hinc mare Britannicum, illinc Tamisim et Sabrianum fretum interiacet, Britannia Secunda quae nunc Wallia, Flavia Caesariensis a Tamisi ad Humbrum porrecta fuit, Maxima Caesariensis ab Humbro ad Tinam flumen sive Vallum Severi, Valentia a Tina ad vallum iuxta Edenburgum, quam Scoti Gramsdike vocant, ubi Romani imperii limes ultimus.
6. Non possum hic non requirere quorundam eruditissimorum prudentiam, qui in hunc numerum Scotiam referunt, quam alii Maximam Caesariensem, alii Britanniam Secundam fuisse volunt, quasi vero Romani illam partem coeli quodammodo rigori damnatam non neglexerint, et hic tantum provincias illas enumerarint quas per consulares et praesides administrarunt. Maxima enim Caesariensis et Valentia a consularibus, reliquae tres Britannia Prima, Secunda, et Flavia a praesidibus administrabantur.
Si quis me roget quam huius partitionis meae rationem habeam et finium male regundorum insimulet, quid me in hanc sententiam pellexerit paucis accipiat. Cum observarim Romanos eas provincias semper Primas vocasse quae Romae fuerant proximiores, ut Germania Prima, Belgica Prima, Lugdunensis Prima, Aquitania Prima, Pannonia Prima, quae omnes Romae propiores erant quam quae Secundae nominantur, et has Primas ab elegantioribus Superiores, Secundas Inferiores dictas fuisse, australem nostrae insulae partem Romaeque propriorem Britanniam Primam fuisse statui. Eadem ratione cum Secundae provinciae, quas vocant, a Roma disiunctiores essent, Walliam Britanniam Secundam putavi. Cum etiam inclinante imperio illas provincias solummodo consulares magistratus habuisse notaverim quae hostibus obiacebant, ut videre est apud Librum Notitiarum, non solum in Gallia sed etiam in Africa, et apud nos Valentia cum Maxima Caesariensi in eo libro consulares censeantur, eas Scotis et Pictis proximas expositasque in illis, quos dixi, locis iudicavi. Flaviam autem Caesariensem hic omnibus intermediam fuisse et in Angliae meditullio non possum non coniectare, et eo confidentius quod idem mecum sentit antiquus ille scriptor Giraldus Cambrensis. Hae fuerunt sub Romanis Britanniae divisiones.
7. Postea, barbaris undique insultantibus et civili bello inter Britannos indies ingravescente, sanguine et succo exhausta aliquandiu iacuit, sine ullo imperii simulachro. Demum vero ea pars quae ad Arctos vergit in duo regna, Scotorum scilicet et Pictorum, concessit, et pentarchia Romanorum in hac citeriori parte facta fuit heptarchia Saxonum, Provinciam enim Romanorum universam praeter Walliam, quam Britannorum reliquiae occuparunt, in septem regna descripserunt, Cantium scilicet, Southsexiam, East-Angliam, Westsexiam, Northumbriam, Eastsexiam, et Merciam.
Sed quae fuit haec Anglo-Saxonum heptarchia, et quae locorum nomina eo seculo in hac tabella chorographica adiuncta, si libet, intuearis. Quas regiones sive comitatus haec regna complexa fuerint, cum in tabella chorographica propter angustias commode designari non possent, ac altera tabella potius quam verborum congerie, ut simul et semel intueatur lector, proponere libet.
HEPTARCHIA SAXONICA
1. Cantii regnum continebat comitatum |
• Cantii |
2. Sussexiae sive australium Saxonum regnum continebat comitatus |
• Suthsexiae • Suthreiae |
3. Eastangliae sive orientalium Anglorum regnum continebat comitatus |
• Norfolciae |
4. Westsexiae sive occiduorum Saxonum continebat comitatus |
• Cornwalliae |
5. Northumbriae regnum continebat comitatus |
• Lancastriae |
6. Eastsexiae sive orientalium Saxonum regnum continebat comitatus |
• Essexiae |
7. Merciae regnum continebat comitatus | • Glocestriae • Herefordiae • Wigorniae • Warwici • Leicestriae • Rotelandiae • Northantoniae • Lincolniae • Huntingdoniae • Bedfordiae • Buchinghamiae • Oxenfordiae • Staffordiae • Derbiae • Salopiae • Nottinghamiae • Cestriae • Hertfordiaeque partem alteram |
![]()
8. Nec dum tamen, florente heptarchia, Anglia ita in comitatus divisa (sic enim vulgo vocant), sed in quadam regiunculas cum suis hidis, quas ex antiquo fragmento quod a Francisco Tate in antiquitate iuris nostri versatissimo accepi. Continet vero tantum regionem Cishumbrianam.
Myrcna continet 30000 Hidas |
Nox gaga 5000 Hidas Oht gaga 2000 hidas Hwynca 7000 hidas Ciltern-setna 4000 hidas Hendrica 3000 hidas Unecung-ga 1200 hidas Aroseatna 600 hidas Fearfinga 300 hidas Belmiga 600 hidas Witherigga 600 hidas East-Willa 600 hidas West-Willa 600 hidas East-Engle 30000 hidas Est-Sexena 7000 hidas Cant-Warena 15000 hidas Suth-Sexena 7000 hidas West-Sexena 100000 hidas |
Ex his nominibus etsi quaedam prima facie intuenti innotescant, alia tamen diu multumque cogitanti haud facile eruantur, coniectoremque multo acutiorem quam me profiteor requirunt.
9. Postea sum solus Aelfredus rerum potiretur, ut Germani maiores nostri, teste Tacito, iura per pagos vicosque reddebant, et centeni ex plebe comites ad rem administrandam adiungebantur, sic ille (ut Ingulphi Croulandensis verbis utar)
primus Angliam in comitatus divisit, quod indigenae rapinis commitebant, exemplo et colore Danorum. Comitatus porro in centurias, id est hundreds, et decimas, id est tithings, distribui fecit, praecipitque ut omnis indigena in aliqua esset centuria et decima. Praefectos etiam provinciarum, qui antea vicedomini vocabantur, in duo officia divisit, videlicet iudices, nunc iustiarios, et vicecomites, qui adhuc idem nomen redinent. Horum cura et industra tanta pax brevi per totam provinciam effloruit ut si viator quantamcumque summam pecuniae in campis vel publicis compitis vesperi demisisset, mane vel post mensem rediens integram et intactam videret. Quod fusius tibi explicabit Malemeburiensis historicus:
Occasione, inquit, barbarorum (scilicet Danorum) etiam indigenae in rapinas anhelaverunt, adeo ut nulli tutus commeatus esset sine armorum praesidiis. Centurias, quas hundreds dicunt, et decimas, quas tithings vocant, instituit Aluredus ut omnis Anglus legaliter duntaxat vivens haberet et centuriam et decimam. Quod si quis delicti alicuius insimularetur, statim ex centuria et decima exhiberet qui eum vadarentur; qui vero istiusmodi vadem non reperiret, severitatem legum horreret. Si quis vero reus ante vadationem vel post transfugeret, omnes ex centuria et decima regis mulctam incurrerent. Hoc commento pacem infudit provinciae ut per publicos aggeres ubi semitae per quadrivium finduntur armillas aureas iuberet suspendi, qui viantium aviditatem riderent dum non esset qui eas abriperet.
10. Caeterum hae centurie in nonnullis regni partibus wappentaches nominantur: causam si quaeris ex Edwardi Confessoris legibus dicam. Cum quis accipiebat praefecturam wappentachii, de statuo in loco ubi consueverant congregari omnes maiores natu contra eum conveniebant, et descendente eo de equo suo omnes assurgebant ei. Ipse vero erecta lancea sua ab omnibus secundum morem feodus accipiebant. Omnes enim quotquot venissent cum lanceis suis ipsius hastam tangebant, et ita se confirmebant per contactum armorum, pace palam concessa. Anglice enim arma vocantur waepun, et taccare confirmare, quasi armorum confirmatio, vel ut magis expresse secundum linguam Anglicam dicamus, wepentac, armorum tactum est. Wepun enim arma sonat, tac tactus est. Erant etiam et aliae potestates super wapentachia quas vocabant Thrihingas, quod erat tertia pars provinciae. Qui vero super eas dominabantur vocabantur Thrihingerefas. Ad hoc deferebantur causae quae non poterant definiri in Wapentachis. Sicque quod Angli vocabant hundredam, isti wapentachium. Et quod Anglice vocabant tres vel quatuor hundredas, isti vocabant Thrihinge. In quibusdam vero provinciis Anglice vocabantur Lew quod isti dicunt Trihing, quod autem in Thrihinge definiri non poterat ferebatur in schyram.
11. Hoc comitatus (quos vel conventus vel pagos proprie et Latine voces) nos peculiari vocabulo shyres appellamus a scyre Saxonica dictione, quas partiri et dividere significat, primaque divisione tantum XXXII numerabantur. Anno enim a Christo nato 1016 Ethelredo regnante, non plures fuisse Malmesburiensis refert. Sic enim in Ethelredi ita vita scribit: Dani hoc tempore, cum numerantur in Anglia pagi XXXII sedecim invaserunt. Eaque tempestate pro legum varietate hi comitatus divisi erant. Leges enim Angliae in triplici erant differentia, occiduorum scilicet Saxonum quam Westsaxenlage, Danorum quam Denelage, et Merciorum quam Merchenlage dixerunt. Ad occiduorum Saxonum legem spectarunt novem comitatus, viz. Cantium, Sussexia, Suthria, Bercheria, Southantonia, Wintonia, Somersettia, Dorsettia, et Devonia. Ad Danorum legem quindecim pertinuerunt comitatus, viz. Eboracensis, Derbia, Nothinghamia, Leicestria, Lincolnia, Northantonia, Bedfordia, Buckinghamia, Hertfordia, Essexia, Midlesexia, Northfolcia, Southfolcia, Cantabrigia, Huntingdonia. Reliqui octo Merciorum legem sequebantur, hi erant Glocestria, Wignornia, Herefordia, Warewicus, Oxenfordia, Cestria, Salopia, et Staffordia. Cum autem huius regni censum egerit Guilielmus primus, XXXVI comitatus, ut habet Polychronicon, numerabantur. Acta tamen publica, in quibus
censum ille retulit, duntaxat XXXIIII percensent: Dunelmia enim, Lancastria, Northumbria, Westmorlandia et Cumbria non eo numero habebantur, quod hae tres posteriores tunc temporis paruerint Scotis, ut quidam volunt, et alterae illae vel pensitationibus fuerint immunes vel sub Eboracensi agro comprehensae. Verum postea in numerum additatae XXXIX comitatum numerum compleverunt quem hodie habemus. Quibus accedunt XIII plures in Wallia, quorum sex fuerint tempore Edwardi Primi, reliquos parlamentaria authoritate instituit Henricus Octavus.
12. In his comitatibus, difficilioribus temporibus, praefectus regius, quem lieutenant vocant, ne quid detrimenti respublica caperet constituitur. Huius prima instituto ab Aelfredo rege repetenda videatur, qui custodes regni singuli comitatibus constituit. Quod postea Henricus III restituit, capitaneos dixit. Ille enim anno regni quinquagesimo tenuit parlamentum, ut habet Iohannes Londinensis, in quo fuerat salubriter ordinatum quod in quolibet comitatu sumptibus regiis unus fiat capitaneus, qui cum auxilio vicecomitis arceret praedonum rabiem truculentam a rapinis, ergo multi terrore perterriti cessaverunt et coepit potestas regia respirare. Provide hi quidem, sed an prudentius Canutus Danus, qui in monarchia tetrarchiam instituit, differant nostri politici. Ille enim, ut author est Hermandus archidiaconus, per omnia solers sollicitudinem regni quadrifariam partiens tetrarchas stabilivit quod fidelis voti repererat. Westsaxia sibi ipsi maiorem, Edrico cuidam Mircham secundam portionem, Yrto tertiam Northumbre vocitatem, Turkillo comiti Est-Angliae quartam, quae redundabat copia aureo cornu plena. Ex hoc acceptum fero diligentiae Franciscus Thinni
qui in hoc antiquitatis studio summa cum laude desudavit, et haec mihi seorsim annotavit
13. Singulis vero annis, ex minoribus nobilibus incolis aliquis praeficitur his comitatibus quem vicecomitem, quasi vicarium comitis, et nostra lingua shiriffe, i. e. comitatus praepositum vocamus, qui etiam comitatus vel provinciae quaestor recte dici potest. Eius enim est publicas pecunias provinciae suae conquirere; mulctas irrogatas, vel pignoribus ablatis, colligere et aerario inferre; iudicibus praesto addesse et eorum mandata exequi; duodecim viros cogere qui in caussis de facto cognoscunt et ad iudices referunt (iudices enim apud nos iuris solum, non facti sunt iudices); condemnatos ad supplicium ducere; et in minoribus litibus cognoscere. Constituuntur etiam in singulis comitatibus quidam eirenarchae
sive pacis iusticiarii instituto regis Edwardi Tertii, qui de murdris, feloniis, transgressionibus, ut vocant, et multis aliis delictis cognoscunt. Ad haec rex quotannis duos ex iustitiariis Angliae in quemlibet comitatum emittit ut de incarceratis sententiam ferant et gaolam, ut iuridico verbo utar, deliberent. De quibus postea in tribunalibus.
14. Quod ad ecclesiasticam iurisdictionem attinet, cum Romani pontifices ecclesias singulas singulis presbyteris assignassent et parochias eis divisissent, Honorius archiepiscopus Cantuariensis circa annum a salute reparata 636 Angliam primus in parochias, ut legitur in historia Cantuariensi, distribuere coepit. Duas autem nunc habet Anglia provincias, archiepiscopos item duos, Cantuariensem nimirum, totius Angliae primatem et metropolitanum, et Eboracensem. Quibus subsunt XXV episcopi: Cantuariensi XXIII, Eboracensi tres reliqui. Qui vero sunt hi episcopatus, cum comitatibus sive dioecesibus quas nunc obtinent optimus ille et reverendissimus pater Matthaeus Parkerus archiepiscopus Cantuariensis,
optimarum literarum patronus et antiquitatis summe studiosus his suis verbis ostendit.
IN PROVINCIA CANTUARIENSI
Cantuariensis cum Roffensi ipsum Cantium comitatum continet. Londinensis Essexiam, Middlesexiam, partemque Hertfordensis comitatus. Cicestrensis Southsexiam. Wintoniensis, Southhamtonensem, Surriam, et Vectam insulam, Gernseiam et Ierseiam insulas Normanniae obiacentes. Salisburiensis Wilcheriam et Bercheriam. Exoniensis Devoniam et Cornubiam. Bathoniensis et Wellensis simul iunctae Somersetum. Glocestrensis Glocestrensem. Wigorniensis Wignorniensem et partem Warwicensis. Herefordensis Herefordensem et partem Salopiensis. Coventrensis et Lichfieldensis una copulatae Staffordensem, Derbiensem, et reliquam partem Warwicensis, nec non Salopiensis partem eam quae ad Repillum fluvium spectat. Tum Lincolniensem omnium maximum sex terminant comitatus, Lincolniensis, Leicestrensis, Huntigdona, Bedfordiensis, Buckinhamiensis, et reliqua pars Hertfordiensis. Eliensem Cantabrigia ipsaque Elie insula. Nordovicensem Norfolcia atque Suffolcia. Oxfordiensem Oxfordiensis. Petroburgensem Northamptona et Rutelandia, Bristoliensemque Dorcestria. Quibus XVIII in Anglia dioecesibus addendae sunt Walliae sive Cambriae dioecesis, quae et archieposcopatu proprio privatae et numero extenuatae sunt, septem vix in quatuor abeuntibus, quae sunt Menevensis, quae ad fanum S. Davidis sedet, Landavensis, Banchorensis, et Assaphensis svve Elsensis
IN PROVINCIA EBORACENSI
Eboracensis ipse comprehendit agrum Eboracensem et Nottinghamiensem. Cestrensis Cestriam comitatum, Richmondiam et Lancastriam, partemque Cambriae, Flintae et Denbyghae continet. Dunelmensis autem ipsum Dunelmensem atque Northumbriam. Carliolensis Cumbriae partem, Wesmoriamque comitatus cingit. His Sodorensem in insula Mona quae vulgo Man dicitur adiungas.
15. Inter hos primum locum habet archiepiscopus Cantuariensis, secundum Eboracensis, tertium episcopus Londinensis, quartum Dunelmensis, quintum Wintoniensis: reliqui ut confectione priores, ita loco potiores. Si quis autem ex aliis episcopis fuerit regi secretarius, locum quintum suo iure sibi vendicat. Sunt praeterea in Anglia decanatus XXVI e quibus XIII in maioribus ecclesiis, monachis exturbatis, ab Henrico Octavo fuerunt instituti. Achidioconatus LX Dignitates et praebendae DXLIIII.
Numerantur etiam parochiales ecclesiae sub episcopis 9284, e quibus 3845 sunt appropriatae, ut habetur in catalogo regi Iacobo exhibito, quem hic subiunxi. Ecclesiae vero appropriatae dicuntur quae papali intercedente authoritate, cum regis et episcopi dioecesios consensu, monasteriis, episcopatibus, collegiis et hospitalibus exiliter dotatis, vel quod in eorum praediis fuerint constructae, vel a praediorum dominis concessae, certis conditionibus colligatae, vel, ut formularii loquuntur, unitae, annexae et incorporatae in perpetuum, quae postea, subversis monasteriis, magno ecclesiae damno feuda facta fuerunt laicalia.
In provincia Cantuariensi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
In provincia Eboracensi |
|
In libro tamen Thomae Wolsaei cardinalis descripto 1520 per comitatus numerantur ecclesiae 9407. Unde haec varietas non dixerim, nisi quod superiori seculo nonnullae fuerint dirutae, et capellae quae sunt parochiales omittantur, et aliae quae non sunt nisi capellae in parochialum ecclesiarum numerum referantur. Ex hoc tamen Wolsaei libro ego numerum ecclesiarum singulis comitatibus subiunxi.
16. Fuerunt etiam regnante Henrico Octavo (fas sit meminisse) avitae pietatis monumenta ad Dei honorem, fidei Christianiae, bonarumque literarum propagationem et pauperum sustentationem domus religiosae, scilicet monasteria sive abbatiae et prioratus numero 645, e quibus cum pontificis Clementis VII permissu 40 fuerint suppressae in gratiam cardinalis Wolsaei, qui tunc duo collegia, alterum Oxoniae, alterum Ipswichi inchoaverat, statim circa annum 36 Henrici VIII in republicam Angliae ecclesiasticam quasi torrens rupto aggere irruit, qui gentis ecclesiasticae partem maxima, orbe stupente et Anglia ingemente, cum pulcherrimis aedificiis funditus prostravit. Nam quod papa cardinali, rex sibi cum parliamenti assensu permisit. Unde anno 1536 singulae religiosae aedes cum facultitibus omnibus, quae in reditibus annuis ducentas libras vel minus habuerunt, numeroque erant 376 regi fuerunt concessae. Et anno insequenti spetioso eruendae superstitionis obtentu reliqui cum collegiis, cantariis et hospitalitibus regis arbitrio fuerunt permissae. Quo tempore censitae sive taxatae fuerunt religiosae aedes superstites 605. Collegia praeter eas in academiis 96, hospitalia 110, cantariae et liberae capellae 2374. Quae pleraque omnia brevi post tempore passim diruta, reditus distracti, et opes quas Christiana Anglorum pietas, ex quo primum Christo nomen dedisset, Deo consecraverat, quasi momento dispersae, et absit verbo invidia, profanatae.
UOD ad reipublicae nostrae divisionem attinet, constat ex rege sive monarchia, nobilibus, civibus ingenuis, quos yeomen vocamus, et opificibus. Rex, qui maiores nostri coning et cyning (in quo nomine et potentiae et scientiae inest significatio) nos contractius king appellamus, supremam potestatem et merum imperium apud nos habet, nec in imperii clientela est, iec investituram ab alio accipit, nec praeter Deum superiorem agnoscit, et, ut ille dixit,
omnibus quidem sub eo, et ipse sub nullo nisi tantum sub Deo. Maiestatisque iura sua habet longa plurima (sacra sacrorum et individua, quia seiungi non possunt, iurisprudentes eruditi, praerogativas regias vulgus appellat), et floribus quae corona regia insunt designari aiunt. Horum aliis lege scripta, aliis consuetudinis iure, quod tacita omnium voluntate sine lege vetustas comprobavit, rex gaudet meritissime, cum omnium domos illius vigilia, omnium otia illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio tueatur.
Sed haec sublimioris sunt loci, et non huius argumenti.
2. Secundus a rege est filius eius primogenitus, qui uti apud Romanos imperii designatus successor primum Princeps Iuventutis, inde gliscente adulatione Caesar, nobilis Caesar, et nobilissimus Caesar dictus, ita apud maiores nostros Anglo-Saxonies sua lingua Aetheling, i. e. nobilis, et Latine Clyto a Graeco κλύτος, i. e. Inclytus (Graecae linguae affectatrix fuit illa aetas) erat appellatus. Unde de Eadgar Etheling
postremo Anglici imperii haerede masculo versatur adhuc in ore vulgi diverbium Eadhgar Etheling Englands dearling. Et in antiquis regum Latinis diplomatibus saepenumero legitur Ego E. vel AE. Clyto regis filius, verum nomen Clyto etiam omnibus regum liberis impertitum observavi. Post Normannicam victoriam nullus certus, nec alius, quod sciam, illi assignatus erat titulus honorarius quam singulariter filum Regis et primogenitus regis Angliae, donec Edwardus Primus filium Edwardum nomine principis Walliae et comitis Cestriae (cui postea Aquitaniae ducatum etiam concessit) ad comitia parlamentaria evocaverit, uti postea cum iam rex esset Edwardus Secundus, Edwardum filiolum vix decennem titulo comitis Cestriae et Flint ad parlamentum accersivit. Verum Edwardus ille iam regno potitus Edwardum filium bellica gloria florentissimum Cornubiae ducem creavit. Ex quo tempore regis filius primogenitus Cornubiae dux natus censetur. Pauloque post eundem principis Walliae titulo solemni investitura adornavit. Walliaeque principatus his verbis delatus, tenendus sibi et haeredibus regibus Angliae. Utque destinati Romani imperii successores, quod modo dixi, Caesares, Graeci despotae, Gallici regni delphini, Hispanici infantes dicta, ita Anglici principes Walliae iam inde nuncupati fuerunt, permansitque hic titulus ad Henrici VIII tempora, cum Wallia regno Angliae fuerit plene adunata. Iam vero cum divisa olim Britanniae regna in unum auspiciis Iacobi regis potentissimi coalescunt, eius filius primogrenitus, Britanniae amor et deliciae, princeps Britanniae Magnae appellatur, quem ad maxima natum ut maximus virtutibus et perenni honore ita adaugeat Deus ut spem nostra, maiorum res gestas et laudes nec non annos quam longissime et foelicissime superet, universa Britania assidue ex animo comprecatur.
3. Nobiles vero nostri dividuntur in maiores et minores. Nobiles maiores vocamus duces, marchiones, comites, et barones, qui vel haereditario iure his titulis gaudent vel iisdem virtutis ergo a rege exornantur.
Dux primus est post principem dignitatis titulus. Hoc primum nomen erat officii et non honoris. Circa Aelii Veri tempora, qui limitibus praeerant duces sunt primum dicti, eratque hic gradus Constantini aetate comitibus inferior. Deleto Romano imperio hic titulus etiam ut officii nomen remansit, quique apud nos in antiquis chartis Saxonico seculo tanto numero duces dicuntur, Anglia lingua tantum ealdormen vocabantur, idemque qui duces etiam comites sunt appellati, ut Guilielmum illum Angliae victorem quem plerique omnes Normanniae ducem dicunt, Gulielmus Malmesburiensis Normanniae comitem vocat. Sed cum ducem tum comitem nomen fuisse officii, ex hac formula creandi ducis vel comitis apud Marculphum antiquum scriptorem constat:
Praecipue regalis in hoc perfecte collaudatur clementia ut inter populum cunctum bonitas et vigilantia requiratur personarum, nec facile cuilibet iudiciariam convenit committere dignitatem nisi prius fides et strenuitas videatur probata. Ergo cum et fidem et utilitatem tuam videmur habere compertam, actionem comitatus, ducatus, vel patriciatus in pago illo quem antecessor tuus usque nunc visus et egisse, tibi in agendum regendumque commisimus, ita ut semper erga regimen nostrum fidem illibatam custodias, et omnes populi ibidem commanentes sub tuo regimine et gubernatione degant et moderentur, et eos recto tramite secundum legem et consuetudines eorum regas, viduis et pupillis maximus defensor appareas, latronum et malefactorum scelera a te severissime puniantur, ut populi bene viventes sub tuo regimine gaudentes debeant consistere quieti, et quicquid de ipsa actione in fisci dicationibus speratur per temetipsum annis singulis nostris aerariis inferatur. Honorarius titulus esse coepit sub Otho Magno circa anno 970. Ille enim ut sibi arctius viros bellicosos et prudentes astringeret regalibus quae dixit insignivit. Regaliae haec erant dignitates vel praedia in feudo. Dignitates erant duces, marchiones, comites, capitanei, valvasores, valvasini. Hereditarius titulus serius esse coepit in Gallia, nec antequam Philippus III Rex Galliae concessit ut Britanniae duces iam inde vocarentur qui duces et comites antea promiscue nominati. In Anglia vero Normannico tempore, cum ipsi Normannici reges Normanniae duces essent, longo tempore neminem eo honore ornarunt, donec Edwardus III Edwardum filium Cornwalliae ducem creaverit per sertum in capite, annulum in digito, et virgam argenteam, ut Normanniae duces olim per ensem et vexillum traditum, postea per cincturam gladii ducatus et circulum aureum aureis rosulis in summitate exornatum. Idemque rex Edwardus III in parlamento filios suos Leonellum ducem Clarentiae et Ioannem ducem Lancastriae per cincturam gladii, imposito capitibus pellito pileio cum circulo ex auro et margaritis, et charta tradita creavit.
Iam inde plures erant haereditarii apud nos duces subinde creati cum eiusmodi verbis in charta: Nomen, titulum, statum, stilum, locum, sedem, praeeminentiam, honorem, authoritatem, dignitatem ducis N. damus et concedimus, atque per gladii cincturam, capae et circuli aurei impositionem in capite et traditionem virgae aureae realiter investimus.
4. Marchio, id est, si verbum spectes, praefectus limitaneus, secundum a duce honoris locem habet. Hic titulus serius ad nos pervenit, nec ante Richardi Secundi tempora cuiquam delatus. Ille enim Robertum Vere Oxoniae comitem, delicias suas, marchionem Dubliniae designavit, merumque erat honoris nomen. Nam qui antea limitibus praefuerant Lord Marchers vulgo vocabantur et non Marquesses, ut nos vocamus. A rege vero creantur per cincturam gladii ac cappae honoris et dignitatis impositionem, chartamque traditam. Nec pigebit hic referre quod in parlamentarios rotulos relatum invenitur. Cum Ioannes de Beaufort ex comite Somersetti a Richardo Secundo Dorsettiae marchio creatus, et eo titulo ab Henrico 4. exutus esset, communitasque Angliae in parlamento a rege supplex peteret ut illi amissum marchionis nomen restitueret, ille ipse se opposuit, palamque dixit hanc esse novam dignitatem penitusque maioribus ignotam, et ideo se neutiquam expetere et plane nolle habere.
5. Comites, qui tertium locum tenent, a maioribus nostris Germanis habuisse videamur. Illis enim olim, ut author est Tacitus, comites erant qui principibus consilium et authoritas semper adessent.
A Romanis tamen ad nos, uti etiam ad Francos, devenisse existimant alii. Imperatores enim adulto iam imperio domesticum quendam senatum circa habere incoeperunt, qui Caesaris comitatus appellatus, et ipsi quorum consilio in bello et pace utebantur comites dicti, unde in inscriptionibus antiquis frequens est COMITI IMPP. Paucisque annis ita invaluit ut comitis nomen omnibus magistratibus datum qui sacrum comitatum observarunt, vel qui ex eo prodierent, et inde nomen postea porrectum sit ad omnes qui alicui negotio praepositi erant. Suidaeque definitur comes ὁ λαοῦ ἄρχων, ut Cuiacius nos docuit. Ex quo etiam docemur ante Constantinum Magnum comitis nomen, ut dignitatem denotaret, in usu non fuisse. Hic autem cum imperii Romani formam novis distinctionibus mutaret, et quam plurimos beneficio suo devincire atque honore cumulare niteretur, comitis titulum honorarium sine administratione primum instituit, eratque comitiva facultas quidam et privilegium, principem non solum prodeuntem sed in palatio quoque et locis secretioribus comitandi, posse illus epulis privatisque sermonibus interesse. Unde apud Epiphanium legitur
ὃς καὶ παρ’ αὐτοῦ τοῦ βασιλέως ἀξιώματος κομήτων ἔτυχε, qui etiam comitum dignitatem a rege consecutus. Tandem hoc beneficio ornatis alias dignitates cum functione concessit, et vicissim, qui in magistratu et reipublicae administratione essent, illo honore affecit. Hinc comitis nomen dignitatem atque praefecturam ab eo tempore significavit, initio temporariam, postea vitae aequalem. Deinceps vero cum res Romana in plura regna distraheretur, hic etiam titulus retentus et Saxonis nostri, qui sua lingua ealdorman, Latine comites et consules dixerunt,
eosdemque eorlas, i. e. honoratos, sua lingua Dani vocarunt, ut author est Ethelwerdus, quo nomne emollito earles hodie nobis appellantur, Diuque sane et simpliciter hoc nomine nuncupati sunt, tandem loci etiam adiectione, cui cum authoritate praeerant. Nec dum haereditaria erat haec dignitas. Primi vero haereditarii comites in Gallia erant, ut obiter adnotem, comes Britanniae. Verum cum Guilielmus Normannus iam victor summam rerum in hoc regno administraret, comites coeperunt esse feudales, haereditarii, et patrimonales, qui etiam ut Censuali Angliae libro constat, sine ulla omne adiectione comites appellari, ut comes Hugo, comes Alanus, comes Rogerus &c.
6. Postea, ut in antiquis chartis videre est, loci nomine adiuncto creati erant comites, et tertius comitatus denarius illis assignatus. Exempli gratia, Matildis imperatrix regis Henrici Primi filia et haeres his verbis comitem creavit, ut in ipsa charta quam habeo apparet. Ego Matildis filia regis Henrici et Anglorum domina do et concedo Gaufredo de Magnavilla pro servitio suo et haeredibus suis post eum haereditabiliter ut sit comes de Essexia et habeat tertium denarium vicecomitatus de placitis sucit comes habere debet in comitatum suum in omnibus rebus. Et haec antiquissima est quam hactenus vidi creationis charta. Similiter Henricus II rex Angliae his verbis comitem cravit: Sciatis nos fecisse Hugonem Bigod comitem de Norfolc, scilicet de tertio denario de Norwic et Norfolc, sicut aliquis comes Angliae liberius comitatum suum tenet. Quod sic exponit liber vetustus monasterii de Bello: Consuetudinaliter per totam Anglam mos antiquitus inoleverat comites provinciarum tertium denarium sibi obtinere, inde comites dicti. Item alius anonymus plenius: Comitatus a comite dicitur, aut vice versa. Comes autem est quia tertiam portionem eorum quae de placitis proveniunt in quolibet comitatu percipit, sed non omnes comites ista percipiunt, sed hi quibus rex haereditrio aut personaliter concessit. Unde vere pro more aevi nostri Polydorus Virgilius: Anglis mos est ut comitatuum tituli arbitratu principis dentur, etiam sine possessione locorum e quibus ipsi tituli petantur. Quare rex solet iis qui nihil in eo comitatu habeant ex suis vectigalibus dare quotannis aliquam pecuniae summam in possessionis loco.
7. Creabantur olim nulla adhibita ceremonia, sed tantum charta tradita. Sub Stephano qui regnum invasit flagrante civili bello, plures etiam comitum titulos invaserunt quos historia ecclesiae Waverleiae pseudocomites et comites imaginarios vocat, dum memorat Henricum Secundum eos deposuisse. Ioannes autem rex, quantum ego observavi, gladii cincturam primus adhibuit. Scribit enim Rogerus de Hoveden,
Die coronationis suae Ioannes rex accingit Guilielmum Marescallum gladio comitatus Striguliae, Gaufredum filium Petri gladio comitatus Essexiae, qui licet antea vocati essent comites at administrationem comitatuum suorum habuissent, non tamen erant accincti gladio comitatus, et ipsi illa die servierunt ad mensam regis accincti gladiis. Seculo subsequenti accessit impositio pilei cum circulo aureo qui nunc in coronam radiatam matutur, et trabea honoraria. Quae tria, viz., gladius cum cingulo, pileum cum corona, et trabea honoraria hodie praeferuntur a singulis comitibus illi qui comes creandus, et inter duos comites trabeis etiam honorariis indutos ad regem in solio sedentem introductur in supertunica, ubi in genua nixus dum codicili creationis leguntur, ad haec verba: Ipsum T. in comitem S. erigimus, creamus, insignimus, praeficimus, et ordinamus, ac nomen, titulum, statum, stylum, honorem, authoritatem, et dignitatem comitis S. damus, concedimus, et per gladii cincturam realiter investimus. Trabea a principe superinducitur, gladius ad collum appenditur, pileum cum corona capiti imponitur, et creationis codicilli cum praelecti fuerunt in manum traduntur. Sed haec huius non instituti. Quod autem inolevit ut qui comes sit creandus, si baro antea non fuerit, in baronem prius erigatur, novum et nuperum est et ab Henrici VIII temporibus usurpatum. Verum inter comites longe honoratissimi erant illi qui comites Palatini sunt dicti, ut enim palatinus commune erat nomen omnibus qui officiis in regis palatio fungebantur, ita comes palatinus titulus erat dignitatis delatus ei qui fuit ante palatinus,
cum regali quadam authoritate iudicandi in suo territorio.
Post comites vicecomites ordine sequuntur, viscounts nos vocamus. Haec vetus officii, sed nova dignitatis appellatio, et Henrici VI tempore apud nos primum audita.
8. Inter nobiles maiores locum proximum obtinent barones. Etsi autem non me latet quid de huius nominis apud Ciceronem significatione scribunt eruditi, Isidori tamen et veteris grammatici opinionem libens amplectar, qui barones mercenarios milites esse volunt. Hc enim notissimus ille apud Hirtium de bello Alexandrino locus evincere videtur, qui sic se habet:
Concurritur ad Cassium defendendum. Semper enim barones compluresque evocatos tum telis secum habere consueverat, a quibus caeteri intercluduntur. Nec dissentit vetus glossarium Latino-Graecum quod vertit baro per ἀνὴρ. Ubique etiam in Longobardorum legibus baro pro vir usurpatur. Nominis vero etymologiae, quas nonnulli procuderunt, mihi parum arrident. Faeciales Gallici deducunt barones a Gallica lingua quasi par-hommes, i. e., aequali dignitate. Iurisperiti Anglici quasi robora belli. Germani nonnulli quasi banner-heirs, i. e. vexilliferi. Isidorus quasi βαρεῖς, i. e. graves. Alciatus
a Beronibus, gente antiqua Hispanica, quos olim mercenarios milites fuisse tradit. Sed illa Germanica lingua potior, qua bar liberum et sui iuris significat. Quo tempore haec appellatio in hanc insulam devenerit non mihi compertum. Britanni pro suo non agnoscunt. In Anglo-Saxonicis legibus nusquam comparet, nec in Alfrici glossario Saxonico inter dignitatum vocabula habetur, ubi dominus vertitur laford, quod nos in lord contraximus. Danis vero liberi domini, cuiusmodi hodie barones hi sunt, thani dicebantur, et adhuc (teste Andrea Velleo) dicuntur. In Burgundia tamen valde antiquus est nominis usu, scribit enim Gregorius Turonensis Burgundiae barones tam episcopi quam caeteri leudes &c. In fragmento legum Canuti regis Anglorum et Danorum prima apud nos est baronis mentio, quantum ego observavi. In quo tamen pro exemplarium varietate vironis, baronis et thani legitur. Sed barones innuisse certum est e legibus Guilielmi conquestoris, in quas illa Canuti Normanice transferuntur sub nomine baronis. Ecce ipsissima verba: Exercitualia vero ita sint moderata ut tolerabilia sint. Comitis sicut decet, quae sunt 8 equi, quatuor sellati et quatuor non sellati, quatuor galeae et quatuor loricae, octo lanceae et totidem scuta, quatuor gladii nec non ducentae mancae auri. Vironis sive baronis vero regis qui est proximus ei quatuor equi, dum cum sellis et duo sine sellis, duo gladii, quatuor lanceae et totidem scuta, galea una et lorical una, nec non L mancae
auri.
9. Primis etiam Normannorum temporibus valvasores et thani proximi a comitibus et baronibus in dignitate censebantur, et valvasores maiores (si illis qui de feudis scribunt credimus) iidem fuerunt qui nunc barones. Ut baro ex illis nominibus videatur, quae tempus paulatim meliora et molliora reddidit. Nec dum magni honoris erat, illis enim temporibus comites nonnulli suos sub se barones habuerunt, meminique me legere in antiquis Francorum constitutionibus decem fuisse barones sub comite et totidem capitaneos sub barone. Necnon chartas antiquas extare certum est in quibus comites ab ingressu Normannorum scribebant, omnibus baronibus meis tam Francis quam Anglis salutem, &c. Etiam melioris notae cives barones vocabantur, cives enim Warwicenses in libro Angliae censuali barones, item cives Londinenses et quinque portuum incolae eodem nomine gaudebant. Paucis deinceps interiectis annis, ut Romae olim senatores e censu eligebantur, sic barones apud nos habiti fuerunt qui per integram baroniam terras suas tenebant sive XIII feoda militaria et tertiam unius feodi militaris quolibet feodo, ut habet vetustus liber, computato ad XX libras quae faciunt 400 marcas. Ea enim erat valentia unius baroniae integrae, et qui terras et reditus ad hanc valentiam habuerunt ad parlamenta summoneri solebant. Dignitasque esse videbatur cum iurisdictione, quod curiae baronum, quas vocant, quodammodo probant. Ipsaque baronum multitudo persuadet tales fuisse dominos qui ius in sua ditione dicere possent, cuiusmodi apud Germanos free-heirs dicuntur, maxime vero si castra sua habuerant. Tunc enim Baldi celeberrimi illius iurisconsulti definitioni respondebant, qui eum baronem definit quicunque habuit merum mistumque imperium in aliquo castro concessione principis. Omnesque, ut aliqui volunt, qui baronias tenebant hunc sibi honorem arrogasse videntur, utque nonnullis iure nostro eruditis placet baro et baronia, comes et comitatus, dux et ducatus,
ut rex et regnum quasi coniugata fuerunt. Certe illa aetate centum quinquaginta baronias in Anglia numeravit Henricus Tertius. Et hinc est quid in chartis et historiis eius seculi omnes fere nobiles dicantur barones, plenaque honoris illa appellatio sane tunc erat, et nomine baronagii Angliae omnes superiores quodammodo regni ordines, scilicet duces, marchiones, comites, et barones continebantur. Sed ad summum honorem pervenit ex quo rex Henricus III ex tanta multitudine quae seditiosa et turbulentia fuit optimos quosque rescripto ad comitia parlamentaria evocaverit. Ille enim (ex satis antiquo scriptore loquor) post magnas perturbationes et enormes vexationes inter ipsum regem, Simonem de Monteforti, et alios barones motas et sopitas, statuit et ordinavit quod omnes illi comites et barones regni Angliae quibus ipse rex dignatus est brevia summonitionis dirigere venirent ad parlamentum suum et non alii, nisi forte dominus rex alia illa brevia eis dirigere voluisset. Sed quod ille paulo ante obitum incepit, Edwardus Primus eiusque successores constanter observarunt. Inde illi soli regni barones censebantur quos eiusmodi summonitionum, ut vocant, rescriptis reges ad comitia evocaverunt, donec Richardus Secundus Ioannem de Beauchamp de Holt baronem de Kiderminster diplomate dato X Octobris anno regni XI creaverit. Iam inde reges diplomatibus vel potius honorariis literis et trabea honoraria imposita hunc honorem saepe detulerunt. Hodieque haec per diplomata baronis creandi ratio, et illa per rescripta summonitionis sunt in usu, in quibus tamen non nomine baronis sed chevalier salutantur. Et qui sic creati vocantur barones parlamenti, barones regni, et barones honorarii, ad differentiam eorum qui adhuc ex veteri illa baronum formula vulgo barones vocantur, ut ille de Burford, de Walton, et qui barones fuerunt comitibus palatinis Cestriae et Penbrochiae, qui feudales erant et per tenuram barones.
10. Hi parlamentarii barones non nudo tantum nomine, ut illi Galliae et Germaniae, gaudent, sed omnes sunt regni Angliae pares, proceres, magnates, et consiliarii nati, evocanturque a rege his verbis, ad tractandum de arduis regni negotiis, et consilium de iis impendendum. Suasque habent immunitates et privilegia, scilicet ut non nisi parium iudicio in criminalibus sistantur, ut ad iusiurandum non adigantur, sed sufficiat ut pro honore protestentur, ad inquierendum de facto inter duodecimviros non vocentur, ut brevibus illis Supplicavit, Capias, Essoinis non subiiciantur, et alia plurima quae iurisconsultis relinquo, quibus haec et huiusmodi sunt tractanda.
11. Praeter hos duo archiepiscopi et omnes Angliae episcopi barones etiam sunt regni sive parlamentarii, ut avorum memoria, hi etiam e coenobiarchis. Abbates Glasconiae, S. Augustini Cantuariensis, S. Petri Westmonasteriensis, S. Albani, S. Edmundi de Bury, S. Petri de Burgo, S. Iohannes Colecestriae, Eveshamiae, Winchelcombiae, Croulandie, Belli sive Battaile, Redingiae, Abindoniae, Walthamia S. Crucis, Salopiae, Cirencestriae, S. Petri Gloucestriae, Bardeneiae, S. Benedicti de Hulmo, Thorneiae, Ramseiae, Hydae, Malmesburiae, S. Mariae Eboracensis, Selbeiae. Priores Coventriae, ordinis S. Ioannis Hierosolymis, qui vulgo magister militum Ioannitarum et primus Angliae baro haberi voluit.
12. Ad quos (ut etiamnum ad episcopus) quibuscunque parlamentis (ex actis publicis loquor) ut pares regni cum caeteris paribus personaliter interesse, consulere, tractare, ordinare, statuere, definire ratione baroniarum quas de rege tenebant, de iure et consuetudine spectant. Rex enim Guilielmus Primus (quod eius aevi conquerebantur ecclesiastici, verum succedentis honori duxerunt maximo) episcopatus et abbatias quae baronias tenebant in pura et perpetua eleemosyna, et eatenus ab omni servitute seculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari, irrotulans singulos episcopatus et abbatias pro voluntate sua, quot milites sibi et successoribus hostilitatis tempore a singulis voluit exhiberi. Iam inde ecclesiastici illi omnibus quibus caeteri regni barones gavisi sunt immunitatibus, nisi quod a paribus non iudicentur. Cum enim illis iuxta canones ecclesiae caussis sanguinis interesse non liceret, in iisdem caussis XII viris iuratis quoad factum iudicandi relinquuntur. Sed an hoc sit iuris explorati dixerint ipsi iurisperiti.
Vavasores sive valvasores proximum post barones locum olim tenuerunt, quos a valvis iuridici deducunt. Haec dignitas a Francis ad nos promanasse videtur. Cum enim illi rerum in Italia potirentur, valvasores illos dixerunt qui a duce, marchione, comite, aut capitaneo plebem plebisque partem acceperant, et ut Butelerius iurisconsultus inquit, summa coercitionis, sed non nundinarum et mercatus ius habuerunt. Rara haec fuit apud nos dignitas, et siqua fuit, iam olim paulatim desiit. Chauceri enim seculo non magna, cum ille de suo frankelino sive ingenuo colono:
A Sheriffe had he beene, and a countour
Was no where soch a worthy Vavasour.
13. Nobiles minores sunt equites aurati, armigeri, et qui vulgo generosi et gentlemen dicuntur.
Equites aurati, qui et milites Latine Anglis iurisconsultis, apud omnes fere gentes ab equis nomen invenerunt. Cavelieri enim Italis, chevalier Gallis, reiter Germanis, margogh Cambro-britannis ab equitando dicuntur. Anglis solummodo knights vocantur, vocabulo quod antiqua Anglorum, uti Germanorum, lingua ministrum sive servientem et iuvenem promiscue significat. Hinc in evangeliis antiquiis pro Christi discipulis leornung cnyhts, alibi pro cliente incnyht legimus, et radcnightes memorat Bractonus noster iurispritus antiquus, i. e. ministri equites qui tenebant ea lege terras suas ut domino equis inservirent, unde truncato nomine, ut contractius loqui gaudeamus, knights nobis remansisse olim existimavi. Unde autem illi apud nostrates in legibus et omnibus a Normannica victoria scriptis milies dicti fuerint vix video. Nec me tamen latet quod dilabente Romano imperio militum appellatio translata fuerit ad eos qui circa latus principis agentes munera maiora in comitatu principis gesserunt. Sed si quid haec in re video, illi sic primo apud nos appellati fuerunt qui praedia beneficiaria sive feuda tenuerint ut militarent. Feuda enim illa militaria dicta fuerunt, et qui alibi feudatarii, hic milites dicebantur, ut milites regis, archiepiscopi Cantuariensis, comitis Rogeri, comitis Hugonis, &c., quod ea lege praedia ab illis accepissent ut illis militarent fidemque et hominium praestarent, cum alii qui pro solidis militarent solidarii et servientes appellarentur. Caeterum hi sive milites sive equites appellare libet, quadruplici sunt apud nos discrimine, honoratissimi autem habentur illi ordinis Georgiani garterii sive periscelidis, secundi banneretti, tertii balnei, et quarti qui simpliciter nostra lingua knightes, Latine equites aurati sive milites sine additione dicuntur. De Georgiani ordinis militibus suo loco cum ad Windesoram pervenerimus. De reliquis nunc paucula.
![]()
14. Baneretti, qui aliis baroni falso dicti, nomen habent a vexillo, concessum enim illis erat militaris virtutis ergo quadrato vexillo perinde ac barones uti, unde et equites vexillarii vere a nonnullis vocantur, et a Germanis banner-heires. Horum antiquitas ultra Edwardi Tertii tempora cum Angli bellicis laudis abundarent, repetere non possum, ut tunc primum excogitatum hunc titulum honorarium in bellicae virtutis praemium, donec dies certiora docuerit, crediderim. In actis publicis eius aevi
mentio inter titulos militares banerettorum hominum ad vexillum, qui iidem videantur et hominum ad arma. Legique chartam regis Edwardi Tertii, qua Ioahannem Coupland in baneretti statum quod Davidem Secundum Scotorum regem in praelio apud Dunelmiam coepisset his verbis erexit: Volentes ipsum Ioannem qui Davidem de Brius coepit et gratanter nobis liberavit, propter ipsius probitatis et strenuitatis merita taliter praemiare, quod alii per hoc exemplum capiant nobis temporibus futuris fideliter obsequendi, eundem Ioannem in statum baneretti posuerimus, et pro eodem statu manutenendo concesserimus pro nobis et haredibus nostris eidem Ioanni quingentas libras percipiendas sibi et haeredibus singulis annis, &c. Memoria dignum est hic formulam adnotare ex Frossardo qua Ioannes Chandos vir suo tempore militari laude florens factus sit banerettus. Cum iam Edwardus Walliae princeps belli aleam experturus erat pro Petro Castellae rege contra Henricum nothum et Gallos, Ioannes Chandos principem accessit, vexillumque suum complicatum illi in manus tradidit, sic effatus: “Domine mi, hoc meum est vexillum, placeat vobis explicare ut hodie efferam. Sint enim mihi, favente Deo, ad hoc proventus satis magni.” Ille accepto vexillo alacris ad suos se contulit, et attolens, “Commilitones,” inquit, “ecce vexillum meum et vestrum, si ut vestrum animose propugnetis.” Posterioribus temporibus qui ad hunc honorem evehendus, vel ante praelium ut animi excitarentur, vel post praelum ut virtuti suus constaret honos, gestans signum oblongum, pennon vocant, in quo sua depinguntur insignia, inter duos seniores equites, praeeuntibus tubicinibus et heraldis, coram rege vel prorege adducuntur qui bene ominatus iubet signi extremitatem abscindi, ut ex oblongo vexillum fiat quadratum.
15. De militibus sive equitibus balnei nihil antiquius mihi legenti hactenus occurrit quam in usu fuisse apud veteres Francos, et Henricum Quartum Angliae regem ea die qua inauguratus in arce Londinensi quadraginta sex armigeros, qui praecedente nocte vigilassent et balneo usi essent, equites creasse, singulis tunicas virides ad talos demissas cum manicis strictis et mineveria pellitas donasse, eosque gestasse ad humerum sinistrum duplicem funiculum ex albo serico cum torulis dependentibus. Hi superiori seculo ex flore nobilitatis qui nondum gradum equestem accepissent seligi in regum et regnarum inauguratione, nuptiis, aliquando etiam cum eorum filii in principes Walliae vel duces investirentur, aut militari baltheo cingerentur, plurimis adhibitis caeremoniis, quae iam maximam partem exoluerunt, creari solebant. Nostris autem temporibus qui ad hunc ordinem suscipiendum a rege evocantur (nec hanc rem exquisite persequar) pridie quam creantur heremiticam vestem cineritiam cum culcullo, pileolo lineo et ocreas induti sacra devoti accedunt, ut militiam suam quasi Deo imprimis militaturi auspicentur: una coenant, singulisque ministrant duo armigeri et puer assecla: a coena in cubiculum se recipiunt, ubi paratur singulis lectulus cum velariis rubris armisque suis gentilitiis affixis, et iuxta vas balneatorium linteis opertum, in quo cum se Deo commendaverunt se abluunt, ut deinceps corpore animoque mundo esse admoneantur. Postridie bene mane instrumentorum musicorum sono excitantur, easdemque vestes induunt. Tunc Angliae constabularius, marescallus, et alii quos rex constituit eos accedunt, nominatim suo ordine evocant, et iusiurandum proponunt, scilicet ut Deum ante omnia colant, ecclesiam defendant, regem honorent, eius iura propugnent, viduas, virgines, orphanos tueantur, et iniuriam quantum poterunt propulsent. Haec cum tactis euangeliis iuraverint, ad sacra matutina regiis musicis et heraldis praeeuntibus deducuntur, atque ab iisdem cubicula reducuntur, ubi heremiticas vestes exuti chlamyden holosericam rutilo Martis fulgore relucentem, et galerum candidum candidis plumis super pileum lineum induunt, chirothecas candidas funiculo chlamydis colligant. Equos sessa et ephippiis scorteis nigris albo interstinctis, et cruce fronti praefixa instructos conscendunt. Ante singulos suus assecla eques gestat gladium capulo inaurato, ad quem dependent aurata calcaria, utrinque armigeri obequitant. Hac pompa tubis ante clangentibus ad aulam regiam itur, ubi cum ad regis praesentiam a duobus senioribus militibus deducuntur; regis camerario assecla balteum cum gladio dependenti tradit, ille summa cum reverentia regi, qui militem transversim eo cingit, iubet duos seniores equites calcaria imponere, qui olim creandi militis genua bene precantes exosculari soliti. Iamque milites creati, olim regiae mensae fercula inferebant, inde omnes una prandent, ad idem mensae latus assidentes sub suo cuiusque clypeo gentilitio affixo. Ad preces vespertinas sacellum adeunt, gladios ad altare offerunt, datoque pretio redimunt. Redeuntes vero primarius regis coquus ostenso cultro ut se probos et fideles praesent milites admonet, alioquin se calcaria ignominiose abscissurum. Die autem coronationis in pompa suo loco regem comitantur gladio accincti, calcaribus inducti, chlamyde caerulea, Iovis scilicet aequi colore amicti, et nodo ex albo serico in formam crucis efformato cum capitio ad humerum sinistrum. Sed de his quae sigallitim presequi non institui, haec satis superque videantur.
16. Nunc de militibus eis qui simpliciter sine ulla adiectione knights appellantur, et licet ordine postremi, institutione tamen sunt primi et antiquissimi. Ut enim Romani gens togata virilem aetatem ingredientibus virilem et puram togam donaverunt, ita maiores nostri Germani suis iuvenibus quos armis tractandis idoneos iudicarunt arma donaverunt. Quod suis verbis docebit Cornelius Tacitus:
Arma sumere non ante cuiquam moris quam civitas suffecturum probaverit. Tum in ipso concilio vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto frameaque iuvenem ornant. Hae apud illos toga, hic primus iuventae honos. Ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae. Cum autem huiusmodi iuvenes militares sua lingua, ut nos nostra, knechts vocarint, hinc et nominis et institutionis originem repetendam censeo. Haec prima et simplicissima creandi militis ratio, hac Longobardi, hac Franci, hac nostri, qui omnes e Germania profecti olim usi sunt. Prodit Paulus Diaconus apud Longobardos
consuetudo est ut regis filius cum patre non prandeat nisi prius a rege gentis externae arma suscipiat. Memorant Francorum annales reges Francorum filiis suis et aliis arma donasse, gladioque cinxisse, atque teste Malmesburiense Aelfredus noster Aethalstandum nepotem magnae spei puerum militem fecit donatum chlamyde coccinea, gemmato baltheo, ense Saxonico cum vagina aurea. Postea cum religio ita animos hominum occupasset, ut nihil bene et auspicate factum quod a viris religiosis non profectum censerent, ab illis gladium maiores nostri paulo ante Normannorum adventum acceperunt. Quod his verbis, qui tum vixit, ostendit Ingulphus:
Qui militiae legitimae consecrandus esset, vespere praecedente ad episcopum, abbatem, monachum, vel sacerdotem contritus de peccatis confessionem faceret, et absolutus orationibus deditus in ecclesia pernoctaret, in crastinum rem sacram auditurus, gladium super altare offerret, et post euangelium sacerdos benedictum gladium militis collo cum benedictione imponeret, et communicatus sacris Christi mysteriis denuo legitimus miles permaneret. Nec statim sub Normannis exolevit, scribit enim in Polycratico Ioannes Sarisburiensis:
Inolevit consuetudo solennis ut ea ipsa die qua quisque militari cingulo decoratur ecclesiam solemniter adeat, gladio super altare posito et oblato, quasi celebri professione facta, seipsum obsequio altaris devoveat, et gladii, id est officii sui iugem domino spondeat famulatum. Petrus etiam Blesensis:
Hodie tyrones enses suos recipiunt de altari, ut profiteantur se filios ecclesiae, atque ad honorem sacerdotii, ad tuitionem pauperum ad vindictam malefactorum, et patriae liberationem gladium accepisse. Porro res in contrarium versa est, nam ex quo hodie militari cingulo decorantur, statim insurgunt in Christos domini, et desaeviunt in patrimonium crucifixi. Atque hoc quod gladio cingi voluerunt, deductum proculdubio a militari Romanorum disciplina videatur,
quia ut illi priusquam sacramento militari gladio stricto obligati fuerunt, pugnare cum hostes nefas existimarunt, ita nostri non sibi legitime militare licere opinati sunt prius hac ceremonia legitimae militiae consecrarentur, qua Guilielmum Rufum Angliae regem a Lanfranco archiepiscopo militem factum legimus. Sed haec consuetudo paulatim in desuetudinem abiit, ex quo Normanni, ut habet Ingulphus, irriserint et exploserint, ac synodo habita Westmonasterii anno 1102 sancitum fuerit ne abbates faciant milites. Quod nonnulli tamen exponunt ne ecclesiae praedia militari feudo tenenda abbates concederent.
17. Postea ad principes vicinos reges filios mittere solebant ut equestrem ab illis dignitatem acciperent: sic Henricus noster Secundus missus ad Davidem regem Scotorum, et Malcolmus rex Scotorum ad Henricum nostrum Secundum, et Edwardus noster Primus ad regem Castillae ut acciperent ab iis arma militaria sive virilia, his enim loquendi formulis pro creatione equitis eo seculo usi sunt. Tunc etiam ad ornamentum praeter gladium et cingulum calcaria aurata etiam accesserunt, unde milites et equites aurati hodie vocantur. Ius enim sigilli additum, antequam enim baltheo militari sincti erant, ut colligo ex Abendonensi libro, sigillo uti non licuerat. Quod descriptum (inquit) Richardus comes Cestrensis sigillo matris Ermentrudis signare constituit, cum (nondum enim militari baltheo cinctus erat) literae quaelibet ab eo directae materno sigillo intercludebantur. Subsequente aetate ex censu (ut colligitur) facti fuerunt milites, qui enim feodum magnam militare, i. e. (si antiquis schydis sit ulla fides) 680 acras terrae habebant, ordinis militaris ornamento suo quasi iure postularunt. Imo sub Henrico Tertio quodammmodo coacti fuerunt milites fieri quotquot libras quindecim ex annuis terrarum redditibus collegerunt, ut iam titulus potius oneris quam honoris videretur. Anno 1256 exiit edictum regium, praeceptum est et acclamatum per totum regnum ut qui haberet XV libratas terrae et supra, armis redimitus tyriconio donaretur, ut Anglia sicut Italia militia roboraretur, et qui nollent vel qui non possent honorem status militaris sustinere, pecunia se redimerent.
Unde in archivis regi toties occurt Pro respectu militiae A. de N. I. H. &c., et huiusmodi praesentationes a iuratoribus, R. de Sancto Laurentio tenet integrum feodum, et plane aetatis et nondum factus miles, ideo in misericordia. Huc usque et ulterius, nisi me mea fallit observatio, in formulis iuris nostri ubi duodecimviri sive iuratores nominantur apud quos facti fit probatio, illi milites dicti erant, quibus erat feodum integrium, illique milites gladio cincti qui a rege baltheo cincti militari.
18. Quo tempore cum rex milites crearet, ut habet idem Matthaeus Paris, veste deaurata ex pretiosissimo baudekino et corovula aurea redimitus gloriose in solio sedit, singulis militibus 100 solidos pro harnesiamentis praestitit. Nec solum rex, verum etiam comites eo seculo crearunt milites. Meminit enim idem author quomodo comes Glocestriae Wilhelmum fratrem suum proclamato tornamento, et Simon de Montforti comes Leicestriae Gilbertum de Clara baltheo cinxit miitari. Ut in Gallia, quod ex formula literarum nobilitationis constat, qui nobilitatis eiusmodi literas obtinuit, a quocunque milite voluerit, valeat militiae cingulo decorari. Verum iam inde nemo creatus fuit apud nos miles nisi vel ab ipso rege vel regis primogenito, accepta prius a patre authoritate, vel a regis locumtenente sive praefecto in exercitu, idque vel ob res fortiter gestas vel gerendas, aut togatam prudentiam. Et hoc sane a regibus nostris prudentissime institutum cum feuda iam non sibi essent quae donarent. Nihil sane valentius ad excitandos viros strenuos atque astringendos sibi optimos beneque meritos qui, claro loco nati et a re instructi, quam illos hoc titulo militum honorario (qui ante honoratae tantum functionis nomen erat) benigne et benevole exornare. Qui cum a principe consulto meritoque deferebantur, ampli sane praemii beneficiique loco, et inter insignia honoris habebatur. In hoc enim virtutis mercedem, familiae laudem, generis memoriam, et nominis gloriam collocatam qui sic milites facti existimarunt, adeo ut iuris nostri consulti scripserint quod miles sit nomen dignitatis, non item baro. Olim enim baro, si non ex hoc ordine esset equestri, simpliciter suo praenomine et nomine sine aliquo adiuncto nisi domini (quod etiam militibus competit) scribebatur. Militis autem nomen honorarium videatur adiunctum cum reges, duces, marchiones, comites et barones dignitatem una cum nomine experierint. Iuvat hic interserere quae de creatione militum tempore Edwardi Primi scripsit Matthaeus Florilegus.
Ad augmentandam profectionem suam in Scotiam fecit rex per Angliam publice proclamari ut quotquot tenerentur fieri milites successione paterna, et qui haberent unde militarent, adessent apud Westmonasterium in festo Pentacostes, admissuri singuli omnem ornatum militarem praeter equitaturam de regia garderoba. Confluentibus iaque trecentis iuvenibus filiis comitum, baronum, et militum, distribuebantur purpura, byssinae syndones, cyclades auro textae affluentissime, prout cuique competebat. Et quia palatium regale, etsi amplum, tamen ad tot occurrentium turbam angustum fuit, apudt novum templum Londini succisis lignis pomiferis, prostratis muris, erexerunt paviliones
et tentoria in quibus tyrones deauratis vestibus se singuli decorarent. Ipsa quoque nocte in templo praedicti tyrones, quotquot poterat capere locus ille, suas vigilias faciebant. Sed princeps Walliae, praecepto regis patris sui, cum praecelsis tyronibus fecit vigilias suas in ecclesia Westmonasterii. Ibi autem tantus clangor tubarum et tibicinum, et exaltatio vocum prae gaudio extiterat clamantium, quod conventus de choro ad chorum non audiretur iubilatio. Die autem crastina cinxit rex filium suum baltheo militari in palatio suo, et dedit ei ducatum Aquitanniae. Princeps ergo factus miles perrexit in ecclesiam Westmonasterii ut consocios suos militari gloria pariter venustaret. Porro tanta erat ibi pressura gentium ante magnum altare quod duo milites morerentur, quam plures syncopizarent, etiam cum quilibet ad minus tres milites ad se ducendum et ducendum haberet. Princeps autem propter turbam comprimentem non secus, sed super magnum altare, divisa turba per dextrarios bellicosos, socios suos cinxit.
Nostris vero temporibus qui militarem dignitatem suscipit, flexibus genibus, educto gladio leviter in humero a principe percutitur, qui his verbis Gallicis affatur: Sois chevalier au nom de Dieu, i. e., sis eques in nomine Dei, et postea addit, Avancer, chevalier, i. e., surge, eques. Caetera quae ad hunc ordinem spectant, quam praeclarus, gloriosus, et quam splendidum praemium altissimis animis gloriae honorisque cupidis equestris hic ordo apud maiores nostros habitus fuerit, quam studiose fidem et veritatem coluerint, cum satis fuerit si ut fideles equites vel equestri fide aliquid sponderent, quam alieni a sordido quaestu, cuiusmodi etiam pensitatio feodis militaribus indici solita, cum princeps primogenitus regis filius hoc ornaretur, scribant alii. Uti etiam cum ita diliquissent ut capitale supplicio afficiendi, suis insignibus fuerint exuti, baltheo militari discincti, gladio adempto, abscissis securi calcaribus, chirothecis ablatis, et clypeo gentilitio inverso, perinde ac in regradandis coelestis militiae militibus ecclesiastica ornamenta, liber, calix, et similia auferuntur. Inquirant etiam illi an hi milites recte a nonnullis knights bacchallers vocati fuerunt, et quasi tyrones electi medii inter hos et armigeros. In archivis enim leguntur
nomina militum, baccalaureorum et valectorum comitis Glostriae. Unde sunt qui bachellers quasi bas-chevalers dictos volunt, licet alii a Gallico battailer, quod depugnare significat, deducunt. Simul perpendant si hae dignitates equestres quae olim tam fuerint gloriosae dum rariores et quasi praemia virtuti constitutae non evilescant cum sint effusiores et cuiuslibet ambitioni prostitutae iaceant. Quod in re simili olim conquestus erat apud Romanos Aemilius Probus.
19. His militibus proxime fueri armigeri, qui scutiferi, hominesque ad arma, Gothis schilpor a scuto ferendo, ut olim scutarii Romanis dicti, qui vel a clypeis gentilitiis quae in nobilitatis insignia gestant, vel quia principibus et maioribus illis nobilibus ab armis erant nomen traxerunt. Olim enim ex his duo unicuique militi inserviebant, galeam clypeumque gestabant, ut individui comites adhaerebant, eo quod a milite domino suo terras aliquas in scutagio tenebant, ut ipse miles a rege in feodo militari. Quintuplex nunc est horum discrimen, nam quos dixi iam non sunt amplius in usu. Armigeri primarii hodie censentur qui sunt pro principis corpore selecti, secundo equitum auratorum filii natu maximi, et eorum itidem filii maximi successive. Tertio in loco habentur filii natu maxime minorum filiorum baronum et aliorum superioris ordinis. Quando autem primogeniti masculi deficiunt, deficit una cum illis titulus. Quarto ordine sunt quibus rex ipse cum titulo insignia donat, aut armigeros creat, collum torque SS vel sigmatico argento et candidis et argentatis calcaribus exornans, unde hodie in occidentalibus regni partibus vocantur whitespurres ad discrimen militum sive equitum auratorum qui auratis calcaribus uti solent, horumque primogenitis titulus solummodo competit. Quinto loco armigeri habentur quicunque aliquo superiori publico in republica munere funguntur vel principo honestiori conditione famulantur. Sed hoc armigeri nomen quod olim officii tantum fuit inter dignitatis titulos, quantum observavi, regnante Richardo Secundo primum irrepsit.
Generosi vel promiscue nobiles sunt qui natalibus clari aut quos virtus aut fortuna e faece hominum extulit. Cives sive burgesses, qui in sua quilibet urbe publicis funguntur muneribus et in parlamentariis nostris comitiis locum electione habent.
Plebii sive yeomen sunt quos alii ingenuos, lex nostra homines legales dicit, et ex agris quos optimo iure tenent quadraginta ad minimum solidos quotannis colligunt.
Opifices autem sunt qui mercede operam locant, sedentarii, mechanici, fabri, &c., qui capite censi et proletarii Romanis dicebantur.
UOD ad Angliae tribunalia, curias, sive iuris fora attinet, in triplici sunt apud nos differentia. Alia enim sunt ecclesiastica, alia temporalia, et unum mixtum, quod maximum et longe amplissimum, non ita vetusto nomine a Gallia mutuato parlamentum dicitur. Maiores nostri Anglo-Saxones wittena-ge-mott, i. e. prudentum conventus, et ge-raedniss, i. e. concilium, et micil-synod (a Graeca dictione synodus), i. e. magnus conventus. Latini eius et subsequentis aevi scriptores commune concilium, curiam altissima, generale placitum, curiam magnam, magnatum conventum, praesentiam regis, praelatorum procerumque collectorum, commune totius regni conciilium, &c. vocarunt. Utque universum Aetoliae concilium Panaetolium
Livio nominatur, ita Pananglium recte dici possit. Ex rege enim clero, nobilibus maioribus, equitibus et burgensibus electis, sive ut significantius dicam stylo forensi, ex rege, dominis spiritualibus et temporalibus, atque ex communitate constat, qui universae Angliae corpus repraesentant. Statis autem temporibus non habetur, sed a rege pro arbitrio indicitur quoties de rebus arduis et urgentibus, ne quid detrimenti respublica capiat consultandum, eiusdemque solius arbitrio dissolvitur. Summam autem et sacrosanctam authoritatem habet in legibus ferendis, confirmandis, antiquandis, interpretandis, proscriptis in integrum restituendis, litibus inter privatos difficilioribus decidendis et, ut semel dicam, in omnibus quae ad reipublicae salutem, vel etiam privatum quemcunque, spectare possint.
2. Proximum ab hoc forum primis post Normannorum adventum temporibus, et aliquandiu antea, fuit curia ipsius regis, quae in aula regia vel palatio tenebatur, et regem, quocunque se recepit, concomitabantur. In aula enim regia locus erat cancellario et scribis, qui circa rescripta et sigillum versabantur, iudicibus etiam qui tam lites sive quae placita vocant ad coronam regis spectantes, quam subditorum inter se invicem, tractabant. Ibi etiam scaccarium erat, ubi thesaurarius et rationales sedebant qui fiscum regis curabant. Hi singuli pars regiae familiae habiti, victumque et vestitum a rege acceperunt. Unde palatii causidici Gotzelino in vita S. Edwardi, et curiales Ioanni Sarisburiensi vocantur. Sed praeter hos et super hos iuri administrando unus praeficiebatur, qui iustitia Angliae, prima iustitia, iustitiarius Angliae, et iustitiarius Angliae capitalis nominatus, qui huiusmodi codicillis cum annua mille marcarum pensione constitutus erat. Rex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, vicecomitibus, forestariis, et omnibus aliis fidelibus regni Angliae salutem. Cum pro conservatione nostra et tranquilitatis regni nostri, et ad iustitiam universis et singulis de regno nostro exhibendam constituerimus dilectum et fidelem nostrum Philippum Basset iustitiarium Angliae, quam diu nobis placuerit, capitalem; vobis mandamus in fide qua nobis tenemini, firmiter iniungentes, quatenus in omnibus quae ad officium iustitiariae praedictae, necnon ad conservationem pacis nostrae et regni nostri pertinent, eidem dum in officio praedicto steterit plenius sitis intendentes. Teste rege &c.
Cum autem regnante Henrico III sancitum erat quod communia subditorum placita non sequerentur curiam regem, sed certo aliquo in loco tenerentur, paulo post cancellaria et curia placitorum coronae una cum scaccario ab aula regis translata et seorsim certis in locis fuerunt stabilita, ut nonnulli, quam vere nescio, prodiderunt.
3. Haec praefatus paucula de his et aliis quae ex his exorta sunt tribunalibus, ut nunc se habent, subtextam. Cumque alia sint iuris, scilicet bancus regius, bancus communis, scaccarium, assisae, camera stellata, curia wardorum, et admirallii, alia aequi, videlicet cancellaria, curiae requisitionum sive requestarum, concilia in limitibus Walliae et parte boreali. De singulis suo ordine quae ab aliis accepi habe paucula.
Bancus regius sic dictus quod in eo reges ipse praesidere soliti, coronae placita, aliaque multa quae ad regem et bonum publicum spectat tractat, erroresque banci communis excutit. Iudices sunt, praeter regem ipsum cum interesse voluerit, capitalis Angliae iusticiarius et alii quatuor aut plures, prout regi visum vuerit.
Bancus communis, quia communia placita, inter subditos ex iure nostro quod commune vocant in hoc disceptantur, nomen habet, In hoc iudicant capitalis banci communis iusticiarius, iustitiarii assessores quatuor vel plures. Officiarii sunt custos brevium, protonotarii tres, ministrique inferiores quam plures.
Scaccarium a tabula ad quam assidebant nomen traxit. Sic enim scribit Gervasius Tilburiensis, qui vixit 1160:
Scaccarium tabula est quadrangula quae longitudine quasi decem pedum et quinque latitudine ad modum mensae circumsedentibus apposita, undique habet limbum latitudinis quasi quatuor digitorum, superponitur
scaccario annus in termino Paschae emptus, non quilibet, sed niger virgis distinctis, distantibus a se virgis vel pedis, vel palmae extentae spatio. Et paulo post, Ab ipsa regni conquisitione per regem Guilielmum facta haec curia caepisse dicitur, sumpta tamen eius ratione a scaccario transmarino. In hac omnes causae audiuntur quae ad fiscum pertinent. Iudices sunt dominus thesaurarius Angliae, cancellarius scaccarii, capitalis baro, barones alli tres vel quatuor. Ministri sunt memoriae regis minister, memoriae thesaurarii minister, clericus pipae, contrarotulator pipae, auditores veteris reventionis quinque, forinsecarum oppositor, clericus extractorum, clericus placitorum, marescallus, clericus summonitionum, deputati camerarii, secundarii in officio memoriae regis duo, secundari in officio memoriae thesaurarii duo, secundarii pipae duo, clerici in diversis officiis quatuor, &c. In altera scaccarii parte, quae recepta dicitur, hi sunt officiarii: camerarii duo, vice-thesauraruis, clericus talliarum, clericus pellis, numeratores quatuor, iunctores talliarum duo, deputati camerarii duo, clericus pro talliis, custos thesaurariae, tabellarii ordinarii quatuor, scribae duo, &c.. Officiarii item decimarum et primitiarum huc spectant. Cum enim papae authoritas profligata est, lege cautum erat ut ecclesiasticorum beneficorum decimae et primitiae regi persolverentur, hi instituti.
4. Praeter haec tria regia iuris fora ad moras amputandas et subditorum labores sumptusque sublevandos, ex his iudicibus et aliis rex Henricus II aliquos in singulos regni comitatus quotannis misit qui iusticiarii itinerantes et vulgo justices in eyre vocantur. Hi tam de placitis coronae quam de communibus placitis infra comitatus illos quibus assignabantur diiudicabant. Nam rex ille, ut inquit Matthaeus Parisiensis, concilio filii sui et episcoporum constituit iustitiarios per sex partes regni, in qualibet partes tres qui iurarent quod cuilibet ius suum conservarent illaesum. Sed hoc institutum tandem sub rege Edwardo III evanuit, authoritate tamen parlamentorum paulo post quodammodo revixit. Comitatibus enim in quosdam (quos circuitus vocamus) divisis, bini iusticiarii regis bis quolibet anno circuitus suos obeunt ad sententiam de incarceratis ibidem ferendam, et gaolas ut dicimus sive prisonas liberandas sive evacuandas. Unde iudicorum nostrorum Latinitate iusticiarii gaolae deliberandae nuncupantur. Necnon ad recognitiones assisarum non adesseisinae, et quorundum aliorum in eisdem capiendas, unde iusticiarii assisarum &c. ad lites contestatas in praedictus tribus regis curiis praecipuis inter litigantes per pares suos (uti mos est) expediendas, unde iusticiarii de nisi prius, quod a brevibus quae haec duo vocabula continent, vicecomiti missis nomen cepit,
vulgo appellantur.
5. Camera stellata, sive potius curia consilii regii, in qua tractantur criminalia, periuria, imposturae, dolus manus, excessus, &c. Haec si vetustatem spectemus est antiquissima, si dignitatem honoratissima. Ex quo enim ad reges provocaverint subditi, consiliumque regium institutum fuerit, antiquitatem repetere posse videtur. Iudices vero sunt veri longe honoratissimi et spectatissimi, utique consiliarii regii. Camerae vero stellatae nomen accepit ex quo in camera stellis ornata Westmonasterii hoc consilium fuerit constitutum, quod iam olim factum. Legitur enim in actis publicis Edwardi Tertii, Counseil in la Chambre des Estoielles, pres de la Receipte al Westminster. Verum huius authoritatem prudentissimus princeps Henricus Septimus ita parlamentaria authoritate adauxit et constabilivit ut nonnulli primum instituisse falso opinentur. Iudices hic sunt dominus cancellarius Angliae, D. thesaurarius Angliae, D. praeses consilii regii, D. custos privati sigilli, et omnes consiliari status tam ecclesiastici quam laici; et ex parliamenti baronibus illi quos princeps advocabit; duo capitales bancorum iustitiarii, vel ipsis absentibus alii duo iustitiarii. Officiarii autem sunt clericus consilii, clericus brevium et processus consilii in camera stellata &c. Causae hic non per pares secundum legem nostram communem, sed ad formulam iuris civilis ventilantur.
6. Curiam wardorum et liberationum, qua a pupillis quorum causa tractat, nomen habet, Henricus Octavus primus instituit, cum superioribus temporibus eorum causae in cancellaria et scaccario audirentur. Veteri enim instituto e Normannia deducto, et non ab Henrico Tertio (ut aliqui scribunt) cum quis defunctus sit qui possessiones a rege in capite per servitium militare tenet, tam haeres quam eius patrimonium reditusque in regis potestate et tutela sunt donec altrum et vigesimum aetatis annum compleverit, et tunc ei per rescriptum regis redibentur. In hac magister generalis iudicat. Subsunt autem supervisor liberationum, attornatus generalis, receptor generalis, auditor, clericus liberationum, clericus curiae, feodarii quadriginta, et tabularius.
Enatae sunt etiam posteris temporibus duae aliae curiae, viz. errorum corrigendorum, quarum prima pro erroribus in curia scacciarii, alia pro erroribus in curia banci regis commissis emendandis. Illius sunt iudices cancellarius et thesaurarius Angliae, adscitis sibi aliis quod velint regis iustitiariis. Istius vero iustitiarii communis banci et barones scaccarii.
Admiralii curia res maritimas tractat. In hac numerantur admaralius Angliae, locum-tenens et iudex, scribae duo, serviens curae, viceadmiralii Anglae. Nunc ad fora aequitatis.
7. Cancellaria e cancellario nomen traxit, quod nomen sub priscis imperatoribus non adeo magnae dignatitus fuisse ex Vopisco docemur. Nunc autem honoris est maximi, et in summum togatae dignitatis fastigium evecti sunt cancellarii. Quorum nomen Cassiodorus e cancellis repetit,
quod inta secreta cancellorum septis clausa caussas examinarunt. Respice, inquit ille, quo nomine nuncuperis, latere non potest quod intra cancellos egeris. Tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas. Unde plane constat cancellarium intra cancellos undique conspicuum sedisse, ut inde nomen accepisse videatur. Verum cum eius esset qui principis quasi os, oculus, aurisque erat, rescripta et decreta contra ius vel rempublicam impetrata transversis lineis cancellatim inducere, quod non improprie cancellare dixerunt, ab hoc cancellatione nonnulli cancellarii nomen deductum opinantur, et in recentiori glossario legitur Cancellarius est qui habet officium scripta responsaque imperatoris atque mandata inspicere, male scripta cancellare, et bene scripta signare. Nec verum est quod Polydorus tradit, Guilielmum Conquestorem instituisse scribarum collegium qui diplomata scriberent, et eius collegii magistrum cancellarium nominasse, cum cancellarios fuisse in Anglia ante Normannorum victoriam planum sit et perspicuum. Quanta hodie cancellarii sit dignitas et authoritas notius est quam ut ego explicem, quanta olim fuerit libet uno et alter verbo ex authore satis vetusto hic adiicere.
Cancellarii Angliae dignitas est ut secundus a rege in regno habeatur, ut altera parte sigilli regii quod et ad eius pertinet custodiam, propria signet mandata, ut capella regis in ipsius sit dispositione et cura, ut vacantes archiepiscopatus, episcopatus, abbatias, et baronias cadentes in manum regis ipse suscipiat et conservet, ut omnibus regiis adsit consiliis, etiam non vocatus accedat, ut omnia sigilliferi clerici regii sui manu signentur, omnia cancellarii consilio disponantur. Item ut suffragantibus ei per Dei gratiam vitae meritis non moriatur nisi archiepiscopus vel episcopus, si voluerit, inde est quod cancellaria emenda non est. Forma cancellarium constituendi (et hanc annotare lubet) regnante Henrico Secundo fuit appendendo magnum Angliae sigillum ad collum cancellarii electi. Henrici autem Sexti tempore huiusmodi erat, ut ex archivis adnotem. Cum cancellarius Angliae diem obierit, tria magna sigilla regis, unum scilicet de auro, ac alia duo de argento, quae fuerunt in custodia cancellarii, statim a morte in cistam ligneam serratam reponuntur, et sigillis procerum qui praesentes fuerint consignatam in thesaurariam deferuntur. Inde ad regem perferuntur, qui illa futuro cancellario subeunti onera executionis officii cancellariatus, capto sacramento de bene et fideliter exercendo, primum magnum sigillum de argenteo, deinde aureum et alterum argenteum in manus tradit in frequenti nobilium praesentia, qui illa accipiens in cistam reponit et suo sigillo signafacit. Cum cancellarius exoneratur, tria illa sigilla in praesentia procerum, primum magnum sigillum aureum, aliud sigillum argenteum de magna forma et aliud de minori regi in manus tradit.
Hodie tamen unum solummodo cancellario traditur sigillum, nec nisi Henrico Sexto regnante horum trium sigillorum uspiam fit mentio. Huic cancellarii muneri temporis decursu plurimum authoritatis et dignitatis ex edictis parlamentariis accessit, maxime ex quo causidici stricta ratione ita iuris apicibus inhaererent, et verborum ponerent tendiculas ut forum aequi necessario fuerit instituendum, quod cancellario commissum, qui ex aequo et bono iudicaret et summum ius, quod summa crux videri soleat, temperaret. Hic vero praesidet dominus cancellarius Angliae, assident magistri cancellarii duodecim, quorum primus est etiam chartophylax sive custos rotulorum eiusdem curiae, et inde magister rotulorum nuncupatur. Pertinent ad hanc curiam officiarii permulti, quorum aliqui sigillo regis praecipue inserviunt, scilicet clericus coronae, clericus hanaperii, sigillator, cerae minister, contrarotulator, hanaperii, cursistae viginti quatuor, clericus ad brevia de subpoena. Alii querelis praecipue ibidem exhibitis, sicut protonotarius, sex clerici sive attornati curiae, registrarius. Sunt etiam ibidem clerici parvae bagae tres, clericus praesentationum, clericus ad facultates, clericus ad examinationem literarum patentium, clericus pro dimissionibus, &c.
8. Est et alia curia e privato regis consilio enata, curia requisitionum sive requestarum, a libellis supplicum dicta, quae causas audit ut in cancellaria inter privatos, sed quae prius principi vel eius consilio privato oblatae, et etiam alias. In hac sunt magistri requisitionum sive a supplicum libellis aliquot, et clericus sive registrarius et attornati duo vel tres. De consiliis autem illis in marchiis Walliae et parte boreali suo loco, Deo favente, dicemus.
Ecclesiastica fora praecipua sunt synodus, quae convocatio cleri dicitur, semperque simul cum parlamento habetur, et synodi provinciales in utraque provincia.
Post haec archiepiscopi Cantuariensis curiae numerantur, viz. curia de arcubus, cui iudex praeest decanus de arcubus, a templo B. Mariae Londini, cuius turris sacra arcuato opere insignis, ita appellatus, qui ad omnium in Cantuariensi provincia appellationes rescribit. Advocati in hac sunt XVI
aut plures pro archiepiscopi arbitrio, omnes legum doctores, scribae duo, et procuratiores decem.
Curia audientiae, quae omnes provincialium querelas, causas, et appallationes recipit.
Curia praerogitivae, in qua commissarius de haereditatibus ab intestato seu testamento delatis ius dicit.
Curia facultatum, in qua praefectus constituitur qui desideria cognoscit eorum qui ecclesiastici iuris quandoque rigidi atque stricti relaxationem petunt, et registrarius, qui concessas dispensationes in scripta refert.
Peculiarium curiam, quae ad quasdam parochia ab episcopali iurisdictione in nonnullis diocesibus separatas et archiepiscopo Cantuariensi peculiares spectat, aliasque obscurioris notae libens praetereo. Nec ego sane prudens qui hisce me immiscuerim, sed exemplo praeivit in Belgica describenda Guicciardinus.
9. Hic institueram paucula interseruisse in primis quae ad antiquitam spectent de summis Angliae magistratibus, videlicet de cancellario (de quo modo dictum), thesaurario, praeside consilii, custode privati sigilli, magno camerario, constabulario, marescallo, hospitii regii senecshallo, &c. Sed cum acceperim alios haec moliri, tantum abest ut ego praevertam ut etiam quaecunque hac in parte observarim illis lubentissime impertiam.
10. Expectat hic aliquis ut ex astrologis attexam in cuius signi et planetae tutela sit nostra Britannia. Et attexam sane (nam et in doctis illis erroribus versatus sum) ut curiosis satisfaciam, quamvis tam diversae sint de hac re astrologorum coniecturae, ut ipsa diverstas rem omnem infirmare et veritatem excludere videatur. M. Manilius poeta antiquus Capricornium praeesse in illo versu subindicat:
Tu, Capricorne, regis quicquid sub sole cadente
Expositum.
Ptolemaeus, Albumazar, Cardanus arietem praeficiunt, Ioannis de Muris Saturnum, Frater Perscrutator, Esquidus, et Henricus Silen lunam, eo quod in septimo, ut aiunt, sit climate, Rogerus Herefordensis, Thomas Ravennas philologus, et Hispalensis Pisces, demumque Schonerus et Piratus, ut nullus sit consensus, nos non meliore ratione Geminis subiecerunt.
11. Nunc quod bonum, foelix, faustum, fortunatumque sit (ut antiqui rebus agendis praefari solebant), Deo duce, provincias cive comitatus obibo. In quibus singulis qui fuerint antiqui incolae, quae nominis ratio, quae confinia, quae terrae bonitas, quae loca cum antiquioris memoriae, tum melioris notae, qui item a Normannico imperio in quolibet fuerint vel duces vel comites, quam possum verissime, planissime, et brevissime explicabo. In hac comitum successione, ut ingenue fatear per quem perfecerim, Thomam Talbottum in chartophylacio actuarium diligentissimum et antiquitatis nostrae scientissimum mihi magnum lumen praetulisse libens merito hic agnosco. Ab ultimo autem occidente, id est a Cornwallia, aupicabor, et inde reliquas provincias suo ordine perlustabo, imitatus in hoc Strabonem, Ptolemaeum, et vetustissimos geographos qui ab occiduis regionibus tanquam primis a primo meridiano descriptiones suas semper exordiuntur.