Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

ATTREBATII

ELGIS finitimi, uti in Gallia, ita in Britannia Attrebatii, quo nomine nunc antiquato, eorum sedes Barkshire vulgo appellatur. In confesso enim sit cum e Gallica Belgica advenas maritima Britanniae occupasse regionumque suarum nomina retinuisse prodat Caesar, hos nostros Attrebatios e Galliae Attrebatibus huc demigrasse, qui Galliae maritimam partem ad Sequanam, ut author est Ptolomaeus, tenuerunt, regionem scilicet quae nostris Attrebatiis e regione quodammodo obiacet. Non temere igitur erat, si Caesar Comii Attrebatensis authoritatem his regionibus magnam fuisse scribat, utpote apud populares suos, et illum a Caesare victum, huc fugisse, cum, ut habet Frontinus, navibus in sicco haerentibus vela pandi iusserit, et Caesarem insequentem frustratus sit; qui e longinquo vela tumentia spectans, ferentibus ventis avolare ratus, a persequendo destitit. Unde Atrebatii hi dicti controvertitur, nam quod ab Attrech quodem petunt, qui antiqua Gallorum lingua terram panis sonare volunt, vereor ut frustra sint. Satis sit nobis indicasse unde in Britannia devenerit, in nominis rationem inquirant alii.

BARKSHIRE

GER ille qui nobis Barkshire, Latinis Bercheria, Anglo-Saxonibus Berrocscyre quondum dicebatur. Quod nomen a quadam sylva berroc, ubi buxus plurima, deducit Asserius Menevensis, alii a quercu nudata, hoc enim beroke denotat, ad quam difficilioribus reipublicae temporibus incolae olim suis de rebus consulturi convenire solebant. Septentrionalem huius partem Isis, qui postea Tamisis, flexuoso sed amoeno admodum blandus alveo perfundit, et primum ab Oxoniensibus, postea a Buchinghamiensibus secludit. Australem partem qua Southantoniam comitatum prospectat irrigat Cunetio flumen donec Tamisi se inserat. Ad occasum qua Wiltoniam attingit et latior est, ut etiam in parte media, suarum opum satis prodiga et frumenti ferax, praecipue ubi in vallem subsidet, qua a nescio qua albi equi forma in candicanti colle imaginata The Vale of Whitehorse vocant. Orientalem autem partem, quae Surriae confinis, plane sterilescit, vel certe gleba minus fertili, saltus, et sylvae longe lateque occupant.
2. In occidentali limite prope ab Iside, Farendon est superiori situ, nunc foro, quondam munitione quadam celebre quam Robertus Glocestriae comes contra Stephanum construxit, qui tamen eam cruento labore expugnavit, et ita solo adaequavit, ut iam non appareat. Locum autem in quo situm erat (ut in chronico Waverlensis coenobii legitur) Ioannes rex anno MCCII inspiratione divina praeventus concessit cum omnibus pertinentiis ad construendam abbatiam de ordine Cistertiensium.
3. Hinc Isis magno in septentriones flexu eluctatus minoris famae viculis affunditur plurimis, donec reductus et divortio ludens Abbendoniam pervenit, opidum sane elegans et frequens Sheovesham primum Anglo-Saxonibus, inde Abbandune dictum, ab abbatia proculdubio potius quam ab Abbeno Hibernico nescio quo heremita, ut quidam scripserunt. Locus erat (ut habet vetustus liber Abbendonensis) in planitie montis visu desiderabilis, paulisper ultra villam qua nunc vocatur Suniggewelle, inter duos rimulos amoenissimos, qui locum ipsum quasi quendam sinum inter se concludentes gratum cernentibus praebent spectaculum et opportunum habitantibus subsidium. Sheovesham autem ipsa olim dicta, civitas famosa, aspectu desiderabilis, divitiis plena, agris circundata uberrimis, vernantibus pratis, diffusis campis, et gregibus lactifluis. Hic sedes regia, huc cum de regni praecipuis et arduis tractaretur negotiis concursus fiebat populi. Quamprimum autem Cissa Occidentalium Saxonum rex monasterium sive abbatiam construxerat, deposito paulatim vetustiore nomine Abbandun et Abbington, id est Abbatiae Opidum, dici coepit. Nec ita diu floruerat hoc monasterum, cum Danico turbine quasi subito prosterneretur. Revaluit tamen statim Eadgari regis beneficentia, et postea Normannorum abbatum opera in eam magnificentiam paulatim excrevit, ut inter Britanniae monasteria cum opibus tum amplitudine vix secundis acquiesceret, quod etiam rudera eius nunc loquuntur. Opidum vero, etsi diu monasterio innixum fuerit, ab anno tamen salutis MCCCCXVI, quo Isidem pontibus coniunxerat rex Henricus Quintus, ut attestatur versiculus in fenestra ecclesiae S. Helenae ibidem, et regiam viam compendio huc deflexerat, ita frequentari coepit ut inter huius agri opida primaria censeatur, maiorem habeat, madefacto illo regerminanti hordio quod byne Graeci, nos mault vocamus, magnum quaestum faciat, crucemque in medio foro ostendit singulari elegantiae, quam, ut ferunt, regnante Henrico Sexto fraternitas S. Crucis ab ipso instituta erexit.
4. Ut Cissa hoc monasterium, ita Cilla (ex antiquo libro loquor) soror Cedwallae regis monasterium monialibus construxit ad Helnestow iuxta Tamisin ubi virginibus ipsa praefuit, quae postea translatae fuerunt ad Witham. Ardente bello inter Offam et Kinulphum, cum castellum ibi construeretur, secesserunt virgines. Kinulpho enim victo omnia quae iurisdicitioni suae subdita fuerant ab opido Wallingfordia in Australi parte ab Icenildestreete usque ad Esseburiam, et in Aquilonari parte usque ad Tamisim rex Offa sibi usurpavit.
Prope ad Circium iacet Lee, quae per filiam viri equestris dignitatis inde de Lee cognominati devenit ad familiam de Besiles, unde Besiles-Lee dici coepit, et ab illa iure connubiali ad Richardum Fetiplace, cuius progenitor Thomas nonnihil splendoris posteris suis attulit ex nuptiis cum Beatrice filia naturali Ioanni Primi regis Lusitaniae, e qua illi prognati. Sed regrediamur. Iuxta Abendoniam Ock fluviolus qui australem opidi partem alluit, ponte a Ioanne de S. Helenae equite aurato olim coniunctus, in Isidem placide infertur, qui in valle illa de White-horse exoritur vix uno et altero milliari a Kingston–Lisle, quae olim possessio Warini de Insula sive Lisle baronis inclyti. A quo cum Ioannes Talbott Ioannis bellicosi comitis Salopiae filius iunior, qui per matrem genus repetiit, constitutus erat primum baro Lisle sive Insulae, sicut Warinus de Insula olim fuit (ratione possessionis huius loci quasi dignitas loco adnexa fuisset), et postea vicecomes Insulae, continua quasi serie propitia regum gratia in eius posteris hic titulus effloruit. Etenim (ut summatim perstringam) cum Thomas Talbot Ioannis illius filius sine liberis e vita migrasset, ore sagitta transfixa in pugna pro possessionibus contra baronem Barkley, Edwardus Grey, qui eius sororum duxerat, eundem a rege Richardo III accepit, ut Carolus Brandonus, cui Edwardi ex Ioanne filio neptis tenella desponsata fuit, ab Henrico Octavo. Verum cum illa ante nuptias defuncta, hic etiam titulos in illo una defunctus. Postea Arthuro Plantagenet illegitimo Edwardi Quarti filio, qui Elizabetham Ioannis Grey vicecomitis Insulae sororem, viduam Edmundi Dudley, duxerat, hunc honorem idem Henricus VIII contulit. Illo rursus sine masculis demortuo, Ioannem Dudley Edmundi Dudley ex eadem Elizabetha Greia filium, qui postea dux Northumbriae, eodem honoravit. Quo proscripto, Elizabetha regina eius filium Ambrosium natalibus restitutum, priusquam Warwici comitem creaverit, baronem Lisle eodem die dixit, eiusque a sorore nepotem Robertum Sidney tantis maioribus ortum et suis virtutibus clarissimum, quem rex Iacobus baronem Sidney de Pensherst creaverit, et charissimae coniugi reginae Annae camerarium constituerat, etiam vicecomitis Lisle nomne et honore CIƆDCV exornavit.
5. Ocke ille quem dixi deinde interlabitur inter Pusey, quod illi qui de Pusey nominati adhuc tenent per cornu a maioribus olim a rege Canuto Danico donatum, et iuxta unum et alterum Dencheworth, ubi duae familiae clarae et vetustae diu floruerunt, de Hida ad australius et Fetiplace ad borealius, quae ex eadem stirpe videantur progerminasse, cum uno eodemque clypeo gentilito utantur. Rivilum inde anonymum Ock recipit qui ex eadem valle ad Wantage promanat. Haec vero Wantage, Anglo-Saxonice Wanating, villa erat olim regia et Aelfredi regis clarissimi incunabula, quam moriens Alfritho legavit. Longo post tempore mercatorium factum erat opidum opera Fulconis Fitzwarin viri bellicosissimi, cui Rogerus Bigod Angliae marescallus virtutis bellicae ergo donaverat, hodieque Bourchieri Bathoniae comites e Fitzwarinorum stirpe oriundi domini agnoscuntur, e quorum familia nonnulli hic sepulti.
6. Isis Abbendonia digressus statim ab Oxoniensibus Tamam recipit (de quo alias), nun Tamisis composito vocabulo dictus primum Sinodum collem aeditum et fossa profunda munitum invisit, ubi olim Romanorum castrum fuisse certum est; proscissus enim nunc aratro Romanorum nummos vetustatis indicia aratoribus subinde effundit. Sub hoc ad Brettwell castrum fuit, si non in hoc colle, quod Henricus Secundus expugnavit, paulo antequam pacem sum Stephano iniret. Hinc Timasis primariam olim Attrebatiorum urbem petit, quae Antonino Galleva Attrebatum, Ptolemaeo Galeva, sed utrique perperam librariorum incuria pro Gallena, qui itidem in Graeces exemplaribus Νάλκυα pro Gallena literis transpositis nobis obtruserunt. Sic etenim Britannice dictum arbitratus sum, quasi Guall hen, id est Vallum antiquum. Quo nomine retento et ob vadum in flumine forde adiecto, Guallengaford et Wallengaford Angli olim vocarunt, et nos hodie contractius Wallengford. Burgus habebatur Edwardi Confessoris temporibus, et continebat (ut est in eo libro quo Angliae lustrum condebat Guilielmus Primus) CCLXXVI hagas, id est domos, reddentes IX libras de Gablo et qui ibi manebant; faciebant servitium regis cum equis, velper aquam. De hagis octo pro castello sunt destructae. Moenibus olum obvallatum erat, quae ut ex eorum tractu videre et, mille passus ambitu collegerunt. Castrum ad flumen sedt amplum sane et quondam adeo munitum ut inexuperabilis munimenti spes quosdam ferociores fecerit. Cum enim communi quasi bellorum incendio deflagraverit Anglia, subinde inani obsidione a Stephano rege incinctum legimus. Amplitudinem eius et magnificentiam cum illi Oxonia pueri secederemus, demirabamur (est enim iam secessus studiosis ex Aede Christi Oxoniae) duplici murorum ambitu, duplici item vallo circundatur, in medio, moli in magnam altitudinem aeditae arx imponitur, in cuius acclivi per gradus ascensu fontem immensae profunditatis vidimus. Incolae constructum a Danis credunt, ego potius a Romanis aliquid hic positum, a Saxonibus et Danis postea excisum iudicarim, cum Sueno Danus hac populabundus vagaretur; demumque sub Guilielmo Primo denuo revixisse ex censuali libro pro comperto habemus, cum meminerit octo hagas, i. e. domos, pro castello fuisse destructas, ut modo adnotavi. Castri tamen non meminit Guilielmus Gemeticensis cum scribit Guilielmum Normannum, debellato Haroldo, statim ad hanc urbem (sic vocat) exercitum ductasse, transmeatoque Tamisi vado hic castrametatum fuisse priusquam Londinum adiret. Quo tempore Wigodum Anglum dominum suum agnovit Wallengfordia, qui unicam filiam suscept Roberto D’ Oyley in matrimono datam ex qua Matildem haredem unicam ille progenuit, quae primo Miloni Crisino eoque defuncto Brientio filio comitis beneficio regis Henrici Primi elocata fuit. Qui bellicis laudibus innutritus et Matildis Augustae partes sequutus hoc castrum contra Stephanum cum ille ad Craumesh e regione propugnaculum excitasset fortissime defendit, donec pax omni Angliae exoptatissima hoc in loco confecta et composita illa de regno inter Stephanum et Henricum II gravissima dissensio. Tunc enim Brientii et uxoris animum Dei amor ita subibat ut caduca et fluxa reiecerint, Christo se devoverint, et in sacrum regis patrimonium hic honor Wallingfordiae devenerit. Quod constat ex veteri inquisitione in scaccario hisce verbis: Dominis suis dilectissimis domini regis iustitiariis et baronibus scaccarii constabularius Wallingford salutem. Sciatis me diligenter inquisitionem fecisse de mandato domini regis per vicecomitem ad me transmisso per milites de balliva mea, et haec est inquisitionis factae summa. Wigodus de Wallingford tenuit honorem de Wallingford tempore regis Haroldi et postea tempore regis Willelmi Primi, et habuit ex uxore sua quandam filiam quam dedit Roberto D’ Oilly. Ipse Robertus habuit ex ea quandam filiam Matildem nomine quae fuit haeres eius. Milo Crispinus desponsavit eam, et habuit cum ea praedictum honorem de Wallingford. Mortuo Milone dedit dominus rex Henricus Primus praedictam Matildem Brientio filio comitis, &c. Postea tamen spectavit Henrici Tertii tempore ad comites Cestriae, et deinde ad Richardum Romanorum regem et Cornubiae comitem, qui instauravit, eiusque filium Edmundum, qui in interiori area collegiatum sacellum fundavit; quo sine liberis sublato, in sacrum coronae patrimonium recidit, Cornubiaeque ducatui adnexum fuit, ex quo quodammodo contabuit. Et certe sub id tempus, cum illa pestis funestissima quae Saturni et Martis synodum in Capricorno insequuta per universam Europam pertinaciter anno Christi MCCCLXXVIII grassaretur, haec Gallena ita assiduis funeribus fuit exhausta ut cum prius frequentissime habitaretur et XII aedes sacras numeraret, nunc tantum unam et alteram ostendat. Sed hanc solitudinem referunt incolae potius ad pontes Abbindoniae et Dorcestriae constructos, quibus regia via fuit deflexa.
7. Hinc in austrum inter laetissimos utrinque agros placidissime fertur Tamisis per Moulesford, quod rex Henricus Primus dedit Giraldo filio Walteri a quo profluxit inclyta familia de Carew. Cui plurimum splendoris accessit ex nuptiis cum clarissimis familiis Mohunorum, Dinhamorum, et aliis tam in Hibernia quam in Anglia. Nec procul abset Aldworth, ubi sunt sepulchra et effigies iusto maiores impositae, quas inde ut gigantum vulgus imperitum demiratur, cum fuerint tantum equitum familiae de la Beche, quae hic habuit castrum et, regnante Edwardo Tertio, defecisse mascula prole creditur. Tandemque Tamisis Cunetionem obvium habet, cum qui australem, ut modo dixi, Attrebatiorum partem irrigans in primo aditu cum Wiltonienses reliquerit, Hungerford, olim Ingleford Charnam-street dictam, subluit, opidulum tenue et humido situ, quod amplissimae tamen familiae baronum de Hungerford et nomen et titulum fecit, quam primum extulit Walterus Hungerford, qui sub rege Henrico Quinto aulae regiae senescallus ob virtutem bellicam euisdem regis munificentia castrum et baronia de Homet in Normania donatus, sibi et haeredibus masculis tenenda per homagium et servitium reddendi regi et haeredibus suis apud castrum Rothomagi unam lanceam cum cauda vulpis dependente, quod iocosum inter seria inseruisse lubet. Idem regnante Henrico Sexto summus Angliae thesaurarus et baro Hungerford creatus cum prudentia singulari, tum nuptiis cum Catharina Peverell (quae a Moelis et Courtenais orta) rem familiarem multiplicavit. Eiusque filius Robertus qui duxit filiam et haredem domini de Botereaux plurimum locupletavit, Robertus itidem huius filius qui Aeleanorum filiam et haeredem Guilielmi Molines duxit (unde inter barones regni nomine domini de Molines inclaruit) atque intestino bello inter Lancastrenses et Eboracenses apud Newcastle capite truncatus magnam fecit accessionem. Filius autem eius Thomas occisus apud Sarisburiam patre vivente unam reliquit filiam Mariam, quam Edwardus dominus Hastings in uxorem cum luculenta haereditate accepit, Walterus vero Thomae frater Edwardum Hungerford genuit, patrem illius Walteri quem Rex Henricus VIII baronem Hungerford de Heytesbury creavit et postea infami criminis condemnavit: liberos tamen ad omnia praeter baronis dignitatem regina Maria restituit. Hinc parum abest ad austrum Widehay quae baronum de S. Amando longo tempore sedes erat, quorum haereditatem iure uxorio adiit Gerardus Braybrok, cuius e filio Gerardo neptis natu maxima Elizabetha suis nuptiis eandem ad Guilielmum de Bellocampo transtulit, qui ad parlamentum accitus nomine Guilielmi Beauchamp de S. Amando inter barones floruit, uti eius filius Richardus qui nullam legitimam progenuit prolem.
8. Inde defluens Cunetio inter Hemsted Marshall, quod olim per virgem marescalliae tenebatur et ad marescallos Angliae spectavit, ubi Thomas Parry thesaurarius hospitii reginae Elizabethae elegantes aedes extruxit, et Benham Valence ita dicta, quod ad Guilielmum de Valentia comitem Penbrochiae spectavit, Spinas vetustum illud opidum adit, cuius Antoninus meminit. Quod hodie nomine superstite Sperne dicitur, verum non pro opido viculus est minimus vix mille passibus a Newbury celebri opido, quod ex eius ruinis originem reperit. Newbury enim Novus Burgus nobis sonat, ratione scilicet mansionis illius antiquioris Spinarum, quae intercidit, nomenque etiam in ipsius Nuburiae parte reliquit quae Spinhamlands hactenus appellatur. Si vero nihil aliud, hoc sane probet Newbury e Spinis emicuisse, quod Sperne viculum ut matrem Neuburienses agnoscant, licet illud prae Sprinis aedificiis cultuque sit inprimis spectabile, et lanificio opulentum, situ percommodo in campestri planitie, et Cunetione sive Kenneto flumine interfusum. Obtigit hoc in Normannica Angliae expugnatione Ernulpho de Hesdin comiti Perticensi, cuius cum abnepos Thomas Perticensis in obsidione Lincolniae cecidisset, episcopus Cabillonensis sive Chalonensis eius haeres divendidit Guilielmo Marescallo comite Penbrochiae, qui etiam manerium de Hempsted vicum de quo dixi tenuit, eiusque successores Angliae marescalli donec Rogerus Bigot ob pervicaciam marescalli honore et possessionibus excidisset, quae tamen ad vitam praecario recepit.
9. Hinc pergit Cunetio et Lamborn rivulum recipit qui ad fontes opidulo mercatorio suum nomen impertit quod olim Aelfredi regis testamento ad Alfrithum eius cognatum, inde ad Fitzwarinos, qui meractus ius ab Henrico III impetrarunt, spectavit, nunc vero ad equestrem familiam de Essex dictam, quae genus refert ad Guilielmum de Essex subthesaurarium Anglia sub Edwardo IIII et ad illos qui olim eodem cognomine summo honore in Essexia floruerunt. Inde subluit Dennington, quod aliis Dunnington dicitur, castellum exiguum sed elegans nemorosi collis supercilio prospectu amoeno positum, et quod interius omne fere lumen admittit. Conditum vero ferunt a Richardo de Abberbury equite aurato, qui etiam sub eo domum Dei pauperculis fundavit. Postea fuit Chauceri, inde De la Polorum, et patrum memoria Caroli Brandoni ducis Suffolciae habitatio.
10. Cuneto iam longo confecto cursu per Aldermaston quod Henricus I dedit Roberto Achard, a cuius posteris per De la Mares ad equestrem Forestorum familiam iure conugii tandem devenit. In Tamisin tandem illabitur, statim ac Readingi magnam partem suis divergiis amplexus fuerit. Reading vero urbecula sive opidum, Anglo-Saxonice Rheadyge a rhea, i. e. flumine, vel a Britannica dictione redin, quod silices denotat, quae affatim hic provenerunt, hodie platearum elegantia, aedium splendore, sua opulentia, e lanei panni texendi gloria caeteris huius agri opidis praecellit, licet maxima ornamenta amiserit, templum scilicet speciosum et castrum vetustissimum. Hoc enim Danos tenuisse prodit Asserius, cum vallem inter Cunetionum et Tamisim ducerent, et in hoc se recepisse, cum ad Inglefield (viculus est vicinus qui nobili et antiquae familiae nomen fecit) ab Aethelwulfo rege fugarentur. Sed Henricus Secundus ita illud excidit quod Stephani militibus perfugium esset, ut nihil iam supersit praeter nudum nomen in platea proxima. In cuius vicinia diruta virginum sacrarum aedicula quam ad expianda sua scelera Alfritha regina olim posuerat, templum magnificentissimum monachis construxit maginisque redditibus locupletavit rex Henricus Primus. Qui, ut ex ipsa fundationis charta loquar, Quia res abbatiae in regno Angliae peccatis suis exigentibus olim destructa fuerint, Redingia scilicet, Chelseia et Leonminstre, quas manus laica diu possedit, consilio pontificum aedificavit novum apud Redingiam monasterium, et donavit eidem Redingiam, Chelseiam et Leonminstre. In hoc sepultus erat ipse conditor Henricus una cum filia Matilde, ut privata huius loci testatur historia, etsi aliqui Becci in Normannia hanc conditam ferunt. Quae perinde ac Lampido illa Lacedaemonia (cuius Plinius meminit) regis filia, regis uxor, regis mater fuit. Huius scilicet Henrici Primi regis Angliae filia, Henrici Quarti Germaniae imperatoris uxor, et Henrici Secundi regis Angliae mater. Qua de re accipe distichon tumulo inscriptum, et illud, meo sane iudicio, Musis faventibus natum:

Magna ortu, maiorque viro, sed maxima partu,
Hic iacet Henrici filia, sponsa, parens.

11. Et partu quidem illa maxima et longe foelicissima fuit. Henricus enim II eius filius, ut scripsit qui tunc vixit, Ioannes Sarisburiensis, Rex optimus apud Britannias, Normannorum, et Aquitanorum dux foelicissimus, et primus tam amplitudine rerum quam splendore virtutum. Quam strenuus, quam magnificus, quam prudens et modestus ab ipsa ut dicam infantia fuerit, nec ipse livor silere nec dissimulare potest, cum opera recentia et manifesta sint, et a Britanniarum finibus ad Hispaniae limities virtutis suae protenderit et continuarit titulos. Et alibi de eodem. Henricus II maximus regum Britanniae circa Garumnam fulminavit, Tolosam faelici cingens obsidione non modo provinciales usque ad Rhodanum et Alpes territavit, sed munitionibus dirutis populisque subactis, quasi universis immineret, timore principes Hispanos concussit et Gallos. Adiungam etiam, si placet, unum et alterum verum de eodem ex Giraldo Cambrensi. A Pyreneis montibus usque in occiduos et extremos borealis Oceani fines hic Alexander noster occidentalis brachium extendit. Quantum igitur nostris in partibus natura terras, tantum et victorias extulit. Si excursuum metae quaerantur, prius deerit orbis qua aderit finis. Animoso quippe pectori cessare possunt terrae, cessare nesciunt victoriae, non deesse poterunt triumphi, sed materia triumphandi. Qualiter titulis et triumphis suis Hibernicus orbis accesserit! Quanta et quam laudabili virtute Ocreani secreta et occulta transpenetraverit! Sed ecce veterem in eius mortem versiculum, qui uno verbo et haec omnia et filii regis Richardi Primi gloriam plene complecitur:

Mira cano, sol occubuit, nox nulla sequuta est.

12. Tantum enim abest ut Richardus noctem intulerit ut Angliam nostram suis in Cypro et Syria victoriis clarissime illustravit. Verum haec extra callem. Ad loca a personis iam denuo regrediamur. Monasterium hoc in quo Henricus ille Primus sepultus iam in regias aedes conversum est, quibus ἱπποστάσιον sive equile pulcherrimum adiunctum, regiis et generosissimis equis refertum. Sed hoc de loco audi etiam poetam describentem Thamisim hic praeterlabentem:

Hinc videt exiguam Chawsey, properatque videre
Redingum nitidum, texendis nobile pannis.
Hoc docet Aelfredi nostri victricia signa,
Begscegi caedem, calcata cadavera Dani,
Utque superfuso maduerunt sanguine campi.
Principis hic Zephiro Cauroque parentibus orti
Cornipedes crebris implent hinnitibus auras,
Et gyros ducunt, gressus glomerantque superbos,
Dum cupiunt nostri Martis servire lupatis.
Haeccine sed pietas? Heu dira piacula, primus
Neustrius Henricus situs hic, inglorius urna
Nunc iacet eiectus, tumulum novus advena quaerit
Frustra. Nam regi tenues invidit arenas
Auri sacra fames, regum metuenda sepulchris.

13. Quingentis vix a Redingo passibus inter florentissima prata Cunetio Tamisi consociatur, qui iam latior in septentriones spaciatur per Sunning viculum, quem mireris octo episcopis qui huic et Wiltoniensi agro praefuerunt, fuisse sedem (hoc tamen nostae produnt historiae), quae postea ab Hermano Shirburnam et tandem Sarisburiam translata, ad quam etiamnum locus iste pertinet: unde parum abest Laurentii Waltham ubi vetustae arcis radices videre est et Romanorum numismata saepius effossa. Inde Bistleham, nunc contracte Bisham, praeterit Tamisis, primum Templariorum militum, inde Montacutorum, qui monasteriolum extruxerunt, et postea patrimonium domini Edwardi Hobey equitis clarissimi, et mihi inprimis observandi, cuius magna in me beneficia cogitatio frequens ita exercebit et renovabit ut memoriae nunquam subducantur meae.
Bishamo iam relicto, se reducit Tamisis ad opidulum superiori saeculo Southealington dictum, hodie Maidenhead, a cultu capitis nescio cuius virginis Britanniae ex undecim illis millibus quae dum Ursula duce in patriam Roma redirent iuxta Coloniam Germaniae ab Attila illo dei flagello martyrio affectae fuerunt. Nec hoc vetustae est memoriae, nam proavorum aetate traiectus fuit loco paulo superiori ad Babhams End, sed postquam hic pontem construxissent sublicium, diversoriis florere coepit, et matri suae vicinae Bray praelucere, quae longe tamen antiquior, utpote quae toti centuriae nomen fecit. Hanc Bibrosos, qui se in Caesaris fidem permiserunt, tenuisse olim credidi, et quidni credam? Nominis reliquiae supersunt planissime, Bibracte Galliae etiam nunc in Bray contrahitur, et non procul hinc Caesar Tamisim cum suis transmisit (ut suo loco docebimus) quo tempore popelli illi se Caesari dediderunt. Certe si alibi Bibrocos vel plagis avitis venaris, vix credo invenias.
14. Inter hos Bibrocos floret Windesore, Saxonice (a flexuosa forsitan ripa) Wyndleshora, ut in chartis Edwardi Confessoris concipitur, qui in haec verba Westmonasterio concessit: Ad laudem Dei omnipotentis posui in dotalitium et in perpetuam haereditatem ad usum Domino servientium Windleshoram cum pertinentibus. Nec enim aliud vetustius de Windlesora lego. Sed non diu tenuerant monachi, cum, permutatione facta, Guilielmus Normannus ad se retraxit. Sic enim habet eius charta: Cum consensu et favore venerabilis abbatis Westmonasterii, conventionem feci de regia possessione Windlesora, quod locus utilis et commodus visus est propter contiguam aqua et sylvam venatibus aptam et alia plura quae inibi sunt regibus commoda, imo regiae perhendinationi aptus existit, pro qua Wokendune et Ferings concessi. Situm certe amoeniorem sedes regia vix habere possit. Clementer enim ex aedito colle, iucundissimo in orbem fruitur prospectu. A fronte vallem despectat longe lateque procurrentem, arvis distinctam, pratis viridisntem, nemoribus hinc inde vestitam, et placidissimo Tamisi irriguam. A tergo colles passim exsurgunt, nec asperi nec praealti, saltibus coronati, et venationi a natura ipsa quasi dicati. Haec loci amoenitate pellecti reges saepissime huc secedunt, et hic ad Galliam vicendam natus est Edwardus III rex potentissimus, qui hic castrum quasi urbis aemulum fossis et propugnaculis ex quadrato saxo munitissimum de integro construxit, statimque debellato Gallo et Scoto: Ioannem regem Galliae et Davidem Scotiae in hoc captivos uno eodemque tempore tenuit. Divititur hoc castrum in duas areas: interior, quae ad ortum spectat aulam regiam, qua aedificorum descriptione nihil illustrius, nihil splendidius complectitur. Ad cuius borealem partem qua flumen despectat, regina Elizabetha subdiale ambulacrum adiecit longe amoenissimum. Exterior area in ipso primo ingressu templum habet augustissimum b. Mariae virgini et Georgi Cappadoci ab Edwardo Tertio consecratum, sed ad eam qua nunc cernitur magnificentiam ab Edwardo IIII perductum. Hic Edwardus III ut militarem virtutem honoribus praemiis atque splendore decoraret, nobilissimam conscripsit equitum auratorum societatem, quos (ut aliqui produnt) ob periscelidum suam in praelii quod foeliciter cessit tesseram datam, garterii sive periscelidis equites nominavit, qui caerula periscelide aureis literis Gallice inscripta Honi soit qui mal y pens, sinistram tibiam paulo infra genus substringunt, et aurea fibula in concordiae symbolum tanquam vinculo arctissimae societatis connectunt, ut esset inter eos quasi quaedam consociatio et communitas virtutum. Alii tamen ad periscelidem sive garterium reginae, vel potius Ioannae comitissae Sarisburiae eximia pulchritudine foeminae referunt, quod ipsi choreas agitanti decidit et rex e terra sustulit, ridente nobilium multitudine adstante, et illo respondente futurum ut brevi summus honor euismodi periscelidi haberetur. Hec vulgus perhibet, nic vilis sane haec videatur origo, cum, ut ait ille, nobilitas sub amore iacet. Sunt etiam qui huius ordinis inventionem multo antiquiorem faciunt, cum ad regem Richardum Primum referunt, Edwardum tandem reduxisse credunt, quam vere nescio. In ipso enim institutionis libro quem Guiliemus Dethicus principalis armorum rex, garterii nomine notus, omnum quae ad honorem et nobilitatis rationem spectant studiosissimus mihi ostendit, sic legitur: Richardo cum contra Turcas et Agarenos Ciprum et Aconem moveret, longiorisque morae pertaesum esset, dum mira solicitudine traheretur obsidio, tandem illabente per divi Georgii, ut opinatum est, interventum spiritu, venit in mentem ut quorundam electorum militum cruribus coraceum subfibulum, quale ad manus tunc solum habebat, induceret, quo futurae gloriae memores ex condicto si vincerent, ad rem fortiter ac strenue gerendam expergefierent, ad Romanorum instar, apud quos illa coronarum varietas quibus variis de causis donati sunt et insigniti milites, ut his velut irramentis excussa vecordia virtus animi fortitudoque pectoris fervidior exurgeret atque exileret. Caeterum in hanc societatem potentissimi quique orbis Christiani principes cooptari instar maximi honoris duxerunt, et iam a prima institutione in hunc ordinem, qui e XXVI equitibus constat, reges adscripti fuerunt plus minus XXI praeter Angliae reges, qui eiusdem praesides sive (ut vocant) supremi habentur, ut duces et alios maximi nominis taceam plurimos. Eorum vero nomina qui primi in hunc ordinem adsciti, et vulgo fundatores ordinis dicuntur, adiungere libet, nec enim eorum fama obliteranda est, qui illa tempestate et animo et virtute militari in paucissimis erant, eoque nomine hoc honore amplificati:

Edwardus III rex Angliae Thomas Hollandus
Edwardus filius eius natu maximus princeps Walliae Ioannes Grey
Henricus dux Lancastriae Richardus Fitz-Simon
Thomas comes Warwici Milo Stapelton
Capdall de Buche Thomas Walle
Radulphus comes Staffordiae Hugo Wrothesley
Guilelmus de Monteacuto comes Sarisburiae Nigellus Loring
Rogerus de Mortuo-mari comes Marchiae Johannes Chandos
Ioannis de Insula Iacobus de Audley
Bartholomaeus Burgwash Otho Hollandus
Ioannes de Bello-campo Henricus Eme
Ioannes de Mohun Zanchettus Dabridgecourt
Hugo Courtnaeus Walterus Paveley

15. A sinistra templi aedes sunt custodis sive decani et praebendariorum XII. A dextra est quasi prytaneum in quo aluntur emeritis stipendis provectiori aetate milites duodecim, honestiori loco nati, qui quotidie rubra tunica ad talos demissa vestiti, cui lacerna purpurea inducitur, sacris interesse tenentur, precibus pro huius ordinis equitibus apud Deum quotidie intercedere. Inter utramque aream intereminet moles cui arx rotunda imponitur. Iuxta quam alia turris aedita surgit Winchester Tower, a Guilielmo Wickham episcopo Wintoniensi, quem Edwardus III opera praefecit, appellata. Quidam perhibent Wickhamum, extructa iam arce, in interiori quodam pariete haec verba (quae Latine tam apposite et facete exprimi nequeunt) insculpsisse, This made Wickham, id est, Hoc fecit Wickhamus. Quae locutio in Anglicana lingua, quae casibus raro discriminatur, tam ambigua est ut incertum sit utrum is hoc castrum an castrum eum effecisset. Hoc regi a calumniatoribus quibusdam in eius invidiam ita delatum est, quasi Wickhamus opem extructi aedificii laudem sibi arroganter vindicarit. Quod cum rex iniquo animo tulisset, eique probrose obiecisset, non sibi tam magnificae regiaeque structurae laudes adscripsisse, sed structurae huic suas dignitates acceptas se retulisse respondit. “Non ego (inquit) hoc castrum, verum hoc castrum me effecit, et ab ima conditione ad regis gratiam, opes atque dignitates evexit.” Castro subiacet ad occasum et austrum, opidum satis magnum et frequens quod ab Edwardi Tertii temporibus emicare, aliudque quod disiunctius et Old Windsore nunc vocatur, sensim evanescere coepit, in quo Guilielmi Primi temporibus, ut in eius libro legimus, centum hagae fuerunt, e quibus XXII quietae eran de gablo, de aliis exierunt triginta solidi. Nihil aliud hic memoria dignum, nisi quod e regione Windesorae trans Tamisim, qui hic ponte ligneo coniungitur, Aetona cernitur, et in ea collegium egregium et humaniorum literarum gymnasium celebre, ab Henrico VI constructum, in quo praeter praefectum, socios VIII et cantores, scholares sexaginta gratuito aluntur, grammaticum docentur, et suo tempore ad Cantabrigiensem academiam promoventur. Verum hoc Buckhamiensis agri censetur.
16. Nunc tantum superest quod de Windesora attexam, inclytam esse baronum familiam de Windsore cognominatum, qui originem suam ad Gualterum filium Otheri castellanum de Windsore tempore Guilielmi Primi referunt, a quo etiam Fitz-Giraldos in Hibernia, Kildariae et Desmoniae comites stemma duxisse probavit qui artis heraldicae studiosissimus, peritissimusque, et in faecialium collegio Somersetti titulum gessit, Robertus Gloverus. Nec pigeat percurre hos de Windesora versiculos ex Tamae et Isis connubio ante aliquot annos conscripto, in quibus pater Tamisis cum loci dignitatem, tum incolae reginae Elizabethae maiestatem celebrare conatur.

Iam Windesorae surgunt in culmina ripae
Turrigerae, celso lambentes vertice coelum,
Quas ubi conspexit doctae gratatus Etonae
Quae fuit Orbiliis nimium subiecta plagosis,
Caeruleum caput ille levans, ita farier infit.
“ Aerias moles, gradibus surgentia templa
Ferratos postes, pinnas, vivaria, vere
Perpetuo laetos campos, Zephiroque colono
Florentes hortos, regum cunabula, regum
Auratos thalamos, regum praeclara sepulchra,
Et quaecunque refers, nunc, Windesora, referre
Desine, Cappadocis quanquam sis clara Georgi
Militia, procerumque cohors chlamydata nitenti
Cincta periscelidi suras, te lumine tanto
Illustret, tantis radiis perstringit, et orbem,
Ut iam Phryxaeum spernat Burgundia vellus,
Contemnat cochleis variatos Gallia torques,
Et cruce conspicuas pallas Rhodius, Alcala, et Elba,
Solaque militiae sit splendida gloria vestrae,
Desine mirari, laetari desine tandem.
Omnia concedunt uni, superatur in uno
Quicquid habes, tibi maior honos, tibi gloria maior,
Accola quod nostrae ripae siet incola vobis
Elizabetha.” Simulque suo quasi poplite flexo
Tamisis en placide subsidet, et inde profatur:
“Elizabetha suis diva et dea sola Britannis
Cuius inexhaustas laudes si carmine nostro
Complecti cuperem Melibocco promptius Alpes
Imponam, numeremque meas numerosus arenas.
Si quasdam tacuisse velim, quamcunque tacebo,
Maior erit. Primos actus, veteresque labores

Prosequar?
Ad sese revocant praesentia mentem.
Iustitiam dicam? Magis at clementia splendet.
Victrices referam vires? Plus vicit inermis.
Quod pietas floret, quod non timet Anglia Martem,
Quod legi nemo, quod lex dominatur et omni,
Quod vicina truci non servit Scotia Gallo,
Exuit atque suos silvestris Hibernia mores,
Criniger Ultonius quod iam mitescere discit,
Laus sibi sola cadit, nil non debetur et illi.
Crimina quae pellunt, tanta quae principe dignae
Omnes templa suo posuerunt pectore divae.
Religio superos sancte monet esse colendos,
Iustitia utilibus semper praeponere iustum
Edocet. Ut praeceps nil sit, Prudentia suadet,
Temperies ut casta velit, cupiatque pudica
Instruit, immotam mentem Constantia firmat.
Hinc eadem semper recte sibi vendicat illa.
Proferat undoso quis tantas carmine laudes?
Sola tenet laudum quicquid numerabitis omnes.
Sit foelix, valeat, vivat, laudetur, ametur.
Dum mihi sunt fluctus, dum cursus, dum mihi ripae,
Angligenum foelix princeps moderetur habenas,
Finiat una dies mihi cursus, et sibi vitam.

17. Reliqua Attrebatiorum regio quae ad austrum a Windesora patet saltuosis nemoribus opaca, Foresta de Windlesor vulgo dicitur, villis rarior, quarum Okingham lanificio et sua magnitudine est notissima, feris autem innumeris ubique refertissima. Foresta autem (quoniam de foresta saepe meminimus et meminerimus) quis sit et quod eius etymon si aves scire, nec riseris, habe tibi ex Nigro Scacciarii libro: Foresta est tuta ferarum mansio, non quarumlibet, sed sylvaticarum, non quibuslibet in locis, sed certis et ad hoc idonea, unde forestea dicitur quaei feresta, i. e. ferarum statio. Incredibile autem est quantum terrarum reges Angliae passim incultum iacere permiserint et feris inclusis dicaverent, vel ut nostri loquuntur, afforestaverint. Nec enim aliam fuisse causam quam insanum venandi studium existimare possum (quamvis aliqui in populi infrequentiam reiiciant), cum, a Danicis usque temporibus, quotidie plura loca in saltus redegerint, ad eosque conservandos durissimas leges et praefectum, quem protoforestarium dixerunt, imposuerunt, qui saltuarias causas cognosceret et vel morte vel membri mutilatione plecteret si quis feras in aliquo saltu confecisset. Sed haec paucis tibi e Polycratico suis verbis dicet Ioannes Sarisburiensis: Quod magis mirere, pedicas parare avibus, laqueos texere, allicere nodis vel fistula, aut quibuscunque insidiis supplantare ex edicto saepe fit criminis, et ve proscriptione honorum mulctatur, vel membrorum punitur salutisque dispendio. Volucres caeli et pisces maris communes esse audieras, sed hae fisci sunt, quas venatica exigit ubicunque volant. Manum contine, abstine, ne et tu in poenam laesae maiestatibus venantibus cedaris praedam. A novalibus suis arcentur agricolae dum ferae habeant vagandi libertatem, illis ut pascua augeantur, praedia subtrahuntur agricolis, sationalia insitiva colonis, cum pascua alimentariis et gregariis, tum alvearia a floralibus excludunt, ipsis quoque apibus vix naturali libertate uti permissum est. Quae cum nimis inhumana viderentur, magnas nonnunquam turbas excitavereunt, donec baronum seccessione extorta sit ab Henrico III charta de foresta, in qua <pro> antiquitatis legibus illis severioribus aequiores tulit, quibus qui intera forestarum limites incolunt etiam hodie tenentur. Duoque deinceps ad has causas instituti sunt iusticiari, quorum alter omnibus forestis cis Trentam fluvium, alter reliquis ultra Trentam ad Scotiam usque magna cum authoritate praeest. Per totam hanc provinciam, ut est in libro censuali Angliae, Tainus vel miles regis dominicus moriens pro relevamento dimittebat regi omnia arma sua et equum unicum cum sella, et alium sine sella. Quod si essent ei canes vel accipitres, praesentabantur regi, ut si vellet acciperet. Quando geld dabatur tempore Edwardi regis communiter per totam Berchesciram dabat hida iii d. ob. ante natale Domini, et tantundem ad Pentecostam. Haec de Barkshire, quae hactenus comitis honore insignivit neminem.
in huius comitatus complexu sunt parochiae 140.
18. Quas hactenus peragravimus regiones, Danmoniorum scilicet, Durotrigum, Belgarum, et Attrebatiorum, cum Saxones iam rerum in Britannia potirentur, in Occidentalium Saxonum regnum cesserunt, quod illi sua lingua Weastseaxanric, et a se Geguysis, ab avo Cerdici qui hoc regnum primum instituit, dixerunt, unde Gevisi, alis etiam Visi-Saxones vocantur, sed ab occidentali situ, uti occidui Gothi Visigothi sunt nominati. Hi tandem in virili Anglici imperii aetate Saxonicam heptarchiam in monarchiam redegerunt, quae tamen postea regum ignavia cito consenuit, facileque evanuit, ut in his illud confirmetur quod indies videmus, fortissimorum virorum et clarissimarum familiarum sobolem perinde ac stirpium suos habere natales, florescere, maturescere, demumque marcescere, et sensim emori.

REGNI

ROXIME Atrebatios ad solem orientem Regni, Ptolemaeo Ῥήγνοι, regiones eas quae nobis nunc Surry et Southsex vulgo vocantur cum parte Hantonensis agri maritimi insederunt. In etymo, quae animum subeunt tacitus praetermittam, quia forsitan a veritate non fuerint; non minus ac si Ῥήγνοι Ptolemaeo dictos existimarim quod regnum esset et sub regio dominatu permanere permiserint Romani. In hoc enim tractu Cogiduno regi Britanno, ut habet Tacitus, quaedam civitates vetere populi Romani consuetudine donatae, ut haberet instrumenta servitutis et reges. Sed cum haec coniectura nec mihi probabilis et aliis absurda videatur, prorsus reiicio. Saxonicamque recentiorum nominum originem libens amplectar, quam veritas ipsa persuadet. Southsex videlicet ab australibus Saxonibus, et Suthrey ab australi ad flumen situ: hoc enim Suthrey denotare nemo inficiari poterit cum overrhey ultra flumen in veteri Anglorum lingua significet.

SUTHREY

URRIA, Bedae Suthrion, vulgo Suthrey et Surrey, Saxonibus ab australi ad flumen situ Suthrea, suth enim austrum et rea flumen illis significavit, ab occidua mundi plaga partim Bercherciae et Southantonensi provinciae, ab austro Sussexiae, ab ortu Cantio contigua, a septentrione Tamisi flumine perfunditur, et a Midlesexia dirimitur. Regio est non admodum ampla, satis tamen opulenta, qua Tamisi incumbit, et qua campestris iacet planities, fruges mediocriter et pabulum benigne producit, praesertim ad Austrum, ubi perpetua vallis in altitudinem depressa, Holmesdale olim a sylvis dicta, grata nemorum, arvorum et pratorum varietate spectabilis decurrint. Colles hinc inde longo tractu surgunt, vivaria passim feris repleta, fluvii etiam piscosi, unde ad voluptatem iucunda venatio et grata piscatura suppeditatur. Assimilatur vero a nonnullis Levidensae vestimento vel panno tenui et crasso textu cum viridi praetexta, utique cuius interior pars sterilis, exterior sive limbus fertilior. In hac perambulanda Tamisim et fluvios influentes quasi duces itineris sequar, sic nihil memorandum omisero, cum his fluviis loca quae antiquoris sunt notae assidant omnia.
2. Tamisis, ut eius cursum secundo flumine sequamur, statim atque Bercheriae valedixerit, Chertsey, quam Beda Ceroti Insulam dicit, nunc vix peninsulam nisi hibernis aquis, allabitur, in qua, tanquam in loco ab hominum commerciis secreto, Frithwaldus, ut ipse in fundationis charta se vocat, provincia Surreiannorum subregulus regis Wulpheri Mercianorum, et Erchenwaldus Londinensis episcopus in primis surgentis Anglicae ecclesiae temporibus monasteriolum posuerunt, quod aliquandiu tumulus fuit sanctissimi regis Henrici VI, quem regno diectum Eboracensis familia sustulit ut sibi regnum secure confirmaret, et sine ullo honore hic sepulturae tradidit. Verum illi postea Windlesoram translato, et in novum mausolaeum illato, iusta regio more fecit Henricus VII. Sanctasque eius virtutes tantopere admiratus est (expressum enim erat Christianae pietatis et patientiae exemplum) ut cum Iulio pontifice Romano egerit de illo inter divos referendo. Sed quo minus hoc fieret in causa erat pontificis avaritia, qui pro regis apotheheosi sive canonisatione, ut vocant, nimis magnam pecuniae vim exegit, ut videretur non principis sanctitati sed auro honores illos delaturus. Sub hoc Wey fluviolus Tamisi infunditur, qui ex Hantonensi agro effusus, ubi primum Suthreiam pervenerit, Feornham, vulgo Farnham, a siliceto nominatum, invisit, quod Aethelbaldus Occidentalium Saxonum rex episcopo et congregatoni Wentanae ecclesiae donavit. Hic circa annum DCCCXCII Aelfredus rex grassantes Danos parva manu fudit, et postea cum Stephanus rex quibuslibet qui a se steterunt castella condere permisisset, Henricus Blesensis Stephani frater et episcopus Wintoniensis castellum colle supra opidum imminenti erexit, quod cum seditionis esset praesidium, Henricus Tertius deturbavit. Episcopi tamen Wintonienses, ad quos etiamnum spectat, denuo excitarunt. Nec procul hinc ad Waverley Guilielmus Giffard episcopus Wintoniensis monasteriolum Cisterciensis ordinis monachis posuit. Inde Wey per Godelminge, quod Aelfredus rex Aethelwaldo e fratre nepoti legavit, haud procul a Catteshill manero, quod Hamo de Gatton tenuit, ut esset marescallus meretricum cum rex in illas terras veniret, nec longe a Losely, ubi venustas aedes familiae equestris Mororum intra roborarium vidimus, accedit Guilford, Saxonice Guldeford, et nonnullis exemplaribus Gegldford, forum nunc frequens et diversoriis nitidum, olim Anglo-Saxonum villa erat regia, quam etiam Aethelwaldus ille a patruo legatum tenuit, regiaeque ibi sunt aedes quae iam fatiscunt, et haud procul a flumine lacere moenia antiqui castri satis ampli. In medio vero ecclesia est, cuius pars orientalis concamerato ex saxo opere videtur admodum antiqua. Hic, ut in Guilielmi Primi libro videre est, rex LXXV hagas, i. e. domos, habuit, in quibus manserunt CLXXV homines. Nulla tamen re perinde celebris, ac Godwini comitis Cantii perfidia et immanitate, qui anno Christi 1036 cum Aelfredus Ethelredi regis filius et regni Anglici ad ius suum repetendum e Normannia venisset, fide data eum suscepit, contraque fidem statim tractavit. Sexcentos enim Normannos qui iuvenem regium comitati ex improviso intempesta nocte hoc in loco oppressos decimando, ut nostri scriptores habent, mulctavit. Nec enim decimum quemque forte ductum antiquo militis more interfecit, verum novem interfectis decimum quemque dimisit, decimosque reservatos summa cum crudelitate redecimavit. Aelfredum vero ipsum Haroldo Danico in manus traditit, qui illum effosis oculis in vincula abripuit et ad mortem usque carcere condidit.
3. Longo hinc cursu in septentriones Wey delatus nihil memoria dignum praeter Sutton equestris familiae Westonorum sedem, Woking aedes regias, et Pyriford, ubi nostri memoria Edwardus comes Lincolniae et baro Clinton sibi domum extruxit, et in proximo Ockham, unde magnus ille philosophus nominalium pater Guilielmus de Ockham natus et a loco denominatus. Ubi vero in Tamisim duplici ostio exoneratur Otelandes regiae aedes satis elegantes in vivario conspiciuntur, iuxta quas Caesar Tamisim in fines Cassvellani transmisit. Hic unus enim omnino locus erat quo Tamisis pedibus, atque hoc aegre, transiri olim poterat, quod ipsi Britanni Caesari quasi prodiderunt. Ad alteram fluminis ripam magnae Britannorum copiae erant instructae, ripa autem ipsa aeneis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae flumine tegebantur. Quarum vestigia, inquit Beda, usque hodie visuntur, et videntur inspectantibus quod singulae eraum ad modum humani foemoris grossae et circumfusa plumbo immobiliter haereant in profundum fluminis infixae. Sed eo impetu Romani flumen ingressi sunt, cum capite solo ex aqua extarent, ut Britanni sustinere non possint quin ripas dimitterent fugamque capesserent. Hac in re falsus esse non possum, cum hic vix sed pedes flumen sit altum, cum Cowaystakes a sudibus hodie locus dicatur, cum Cassivellani fines a mari quod orientalem Cantii partem alluit, ubi ille terram conscendit, circiter millia passuum LXXX faciat Caesar, ubi traiectum statuit, et ad eandem est a mari distantiam hic noster traiectus, cuius memoriam fugitivam nunc primus, quod scio, retraxi
4. Post pauca inde in ortum milliaria in Tamisim properat Molis rivulus totam regionem ab australi limite permensus, qui collium demum obiectu impeditus subterraneum meatum, ut nobile illud Hispaniae flumen Anas, quasi tapla sibi aperit, unde nomen impositum videatur, cum subterraneum illud animal mole Anglice dicatur. Nihil tamen ad hunc fluvium praeclarum, nisi quod remotius est a fontibus (et prope antiquam militarem Romanorum viam quam Stanystreat dicunt) opidum Aclea vulgo Ockley a quericbus nominatum, ubi Aethelwolphus Egberti filius, qui sacris ordinibus initiatus, cum pontificia authoritate solutus regnum paternum haereditario suscepisset, collatis cum Dano signis, prospere conflixit et eorum quemque fortissimum occidit; patriae tamen, Danica illa hydra semper repullulante, minime profecit. Parum a fontibus huius fluminis abest Gatton, quae iam vix viculus est, licet olim opidum fuerit celebre. In antiquitatis argumentum Romanorum nummos effossos ostendit, et ad parlamentum duos mittit burgenses. Interius sedet Rhiegat, i. e. si ex antiqua lingua nostra interpreteris, Fluvioli Decursus, in convalle quae longe in ortum procurrit Holmesdale dicta; cuius incolae quod semel atque interum grassantes Danos devincerint in suam laudem cantitant:

The vale of Holmesdall
Never wonne, ne never shall.

5. Rhiegat hoc amplitudine, quam structura est speciosius, ad australe latus vivarium habet nemusculis condensum, in quo nobilissimus Carolus comes Nottinghamiae baro de Effingham et summus Angliae thalassiarcha suas aedes habet, ubi olim Warreniae et Suthriae comites coenobiolum posuerant. Castrum ad ortum eminet nunc neglectum et aevo caducum, ab iisdem comitibus constructum, et Holmescastle a valle in qua insidet vulgo dictum, sub quo hypogaeum mirificum arcuato opere, e friabili lapide cuiusmodi ipse collis est, magno labore excavatum vidimus. Warrenniae vero comites (ut est in Libro Inquisitionum) tenuerunt in capite de rege in baronia sua de conquestu Angliae. Inde decurrit per Bechworth castrum, cui nundiarum ius ab Henrico Sexto impetravit Thomas Brown. Sedes enim est equestris familiae Brownorum, e qua avorum memoria, cum Antonius Brown Luciam quartum Ioannis Nevilli marchionis Montisacuti filiam cum dotali patrimonio satis amplo duxisset, eius e filio nepotem vicecomitis Montisacuti titulo Maria regina exornavit. Pauculis hinc ad occasum milliaribus Effingham cernitur, possessio iampridem Guilielmi Howardi (triumphatoris illius Scotorum Thomae ducis Norfolciae filii), qui a Maria regina baro Howard de Effingham creatus, et Angliae thalassiarcha factus foelicissime memoriae Elizabethae primum a cubiculo, et deinde sigilii privati custos, cuius filius Carolus nunc floret, magnus Angliae thalassiarcha, quem anno 1597 ob virtutem et operam egregie navatam eadem Elizabetha comitis Nottinghamiae titulo condecoravit. Sed ad flumen regrediamur.
Molis iam cum ad candicantem collem Whitehill pervenerit, in quo buxus laetissime provenit, ad eius radices se condit vel potius absorbetur, unde The Swallow locus nominatur, et post unum et alterum plus minus milliare prope pontem Letherhed ebbuliens gaudet renasci, ut huius tractus incolae non minus quam Hispani iactent se pontem habere qui plures ovium greges pascat. Hic enim tritissimo proverbio inactitant Hispani de loco quo Anas fluvius (qui nunc Cuadiana dicitur) se per decem milliaria abscondit. Sic Molis noster renatus ad Tamisim lente properat, et proxime Molesey, quod suo nomine adoptat, immergitur.
6. Post Molim admissum Tamisis noster aquas recta in septentrionem agit, perfunditque Kinstone, Moreford olim dictum ut aliqui volunt, frequens imprimis emporiolum et castro Clarorum Glocestriae comitum olim notum, quod ex eiusdem cognominis vetustiori opidulo loco iacenti et inundatione obnoxio emicuit. In quo, cum Anglia Danicis bellis suis fere sedibus convulsa esset, Athelstanus, Edwinus et Ethelredus reges regno inaugurati fuerunt, unde a regibus factum nomen Kingston, id est Opidum Regium. In proximo etiam reges sibi locum habitandi delegerunt, quem a splendore Shene dixerunt, nunc vero Richmond vocatur, in quo Edwardus Tertius rex longe potentissimus, cum satis gloriae satisque naturae visisset, diem ex dolore obiit, quem in filii bellicosissime morte hausit, qui ipsi et universae Angliae tantus erat ut omnem consolationem vinceret. Et iustus sane hoc tempore si unquam alias Angliae dolor. Intra unum enim annum solidam rei militaris cumultae virtutis laudem amisit, uterque etenim victricia arma per Galliam circumferendo tantum terrorem incusserunt ut pater cum Antiocho Fulminis, filius cum Pyrrho Aquiliae nomen meritissime gereret. Hic etiam defuncta est Anna regis Richardi II uxor, Wenzelai imperatoris soror, filia Caroli IIII imperatoris, quae prima mulieres Anglicas eam insidendi equi formam quae hodie in usu docuit, cum antea parum decore divaricate perinde ac viri obequitarent. Cuius etiam mortem adeo acerbe et impotenter tulit maritus ut etiam ipsas aedes omnino negligeret et aversaretur. Novis tamen aedificiis excoluit Henricus V atque in Shene viculo proximo coenobiolum Carthusianorum adiunxit, quod Bethelem dixit. Sed Henrico VII regnante haec regia sedes luctuoso incendio tota in favillas cecidit, verum ut Phoenix e suis cineribus, opera eiusdem Henrici multo splendidior statim renata novum nomen Richmodiae regione cuius ille privatus comitis titulum gesserat accepit. Vixque supremam manum structurae novae imposuerat Henricus ille Septimus cum extremum vitae diem hic morte confecerit, cuius cura, vigiliis, consiliis et prudentia longe in posterum provida respublica Anglica hactenus stetit invicta. Hinc etiam eius neptis serenissima regina Elizabetha nonagesimo quarto post anno, cum naturam vivendi satietate explesset, septuagenaria enim plus minus erat, in sacrum et coelestum illum coetum evocante Deo fuit recepta. Princeps supra sexum virilis animi et consilii, quae regios aut mores vere reddidit ut vultum, orbis amor, et Britanniae deliciae. Tantumque abfuit ut mulier a perenni contestataque maiorum virtute degenerarit, ut eos si non superaverit, certe cumulate aequarit. Credat hoc olim sera posteritas, et fidem adhibeat tam gratiosam (nec veritatis dignitatem blanditiis corrumpo), virginem quadraginta quatuor annos ita sceptrum tractasse ut subditi amarent, hostes metuerent, et singuli cum admiratione suspicerent quod retroactis ante temporibus non habuit exemplum. Cuius obitu Anglia tota in lachrimas soluta inter voces interruptas et morientes inconsolabiliter in squallore iacuisset, nisi illico atque terris fuit exempta serenissimus Iacobus, verus et indubitatus haeres, ad regnum capessendum omnium mentibus oculisque designatus, augustissima luminis claritate illuxisset, et ad spem immortaliter gaudendi advocasset. Quem dum cernimus, illam excessisse minime credimus. Quanquam quid illam excississe dicamus? Cuius immortales virtutes vivunt, nominisque memoria in animis hominum et in aeternitate temporum consecrata vivet aeternum.
7. Huc usque Tamisis exaestuantis maris accessu augescit, sexaginta plus minus ab ostio Italicis milliaribus. Nec aliud, quod scio, Europae flumen tot milliaria urgentis et irruentis oceani impetum aquis maximo accolarum commodo retroactis ac detentis sentit. An hoc fit ex eo quod hinc nullo fere flexu curvatus, rectiore alveo in ortum delatus, altioribus plerumque ripis coercitus, et vastiore ostio quam caetera flumina se aperiens oceano magis patet, qui rapidissima orbium coelestium ab ortu in occasum rotatione in eandem partem impellitur, ut olim opinatus sum, disquirant philosphi, quibus et haec et huiusmodi lubens relinquo. Paucula tamen his de locis et hac de re carmina ex Tamae et Isis Connubio, si palato faciant, habe.

A dextra nobis Richmondia, Shena vetustis,
Celsa nitet, sapiens namque hanc Richmondia dici
Henricus voluit, sibi quod retulisset honorem
Et titulos comitis Richmondia iure paterno.
Hectoris Edwardi sed deflet funera nostri.
Proh dolor, hic illi regi mens libera cessit
Corpore contempto, sedes habitura supernas.
Quem si non subito rapuissent ferrea fata,
Aut te Valesiis rapuisset Gallia victor,
Aut tibi Valesios.

Et paucis interpositis versibus,

Tamisis alternum sentit reditumque fugamque
Huc reflui pelagi. Quoties vaga Cynthia pronos
Octavi librat coeli statione iugales,
Aut tenet oppositam varianti lumine plagam,
Plenior increscit celeremque recurrit in aestum,
Atque superbus ait, “Concedant flumina nobis.
Nulla per Europae dotatas nomine terras
Flumina tam longe sic certis legibus undas
Alternas renovant, nisi fratres Scaldis et Albis.”

8. Interius quatuor plus minus a Tamisi millia passuum omnium circumquaque aedificiorum luminibus obstruit Nonesuch secessus regius, quem magnificentissimus rex Henricus VIII in loco saluberrimo prius Cuddington dicto deliciis et otio suo destinavit, tantaque magnificentia et elegantia extruxit ut ad ostentationis arcem aspiret, et omnem architectonices peritiam in uno hoc opere coacervatam existimes. Tot sunt ubique spirantia signa, tot absolutae artis miracula et Romanae antiquitatis aemula opera ut opimo iure hoc suum nomen habeat et tueatur, quod Latine Nulla Eiusmodi sonat, vel, ut Lelandus cecinit.

Hanc quia non habeant similem laudare Britanni
Saepe solent,
Nullique Parem cognomine dicunt.

Aedes vero ipsas sic circumcingunt vivaria damis referta, horti delicati, luci topiario opere exornati, areolae et ambulacra sic arboribus obumbrata, ut non aliam sibi sedem ipsa Amoenitas, ubi cum Salubritate una cohabitet, delegisse videatur. Maria tamen regina Henrico Fitz-Alan Arundeliae comiti pro aliis possessionibus addixit, illeque cum bibliotheca instructissima et novis operibus adauxisset ius suum omne in baronem de Lumley moriens transcripsit, qui nihil non fecit ut suo nomini vere responderet, et a quo in regiam possessionem transactionibus iam recidit. Iuxta, nec memorare piget, vena est terrae figularis ad vascula illa conficienda quibus auro conflando utuntur aurifices laudata et ideo carius divendita.
9. Vandalis rivulus limpidus et trutarum optimarum admodum foecundus haud procul hinc ad Cashalton ebullit, qui Morden praeterfluens ad occidentalem ripam loco feracissimo Merton habet, Saxonice Meretune, olim Kenulphi Westsaxonum regis fato insigne, qui in meretriculae quam hic deperiebat tuguriolo a Clitone interfectus erat, ipseque Clito a Kenulphi amicis confossus perfidiae poenas statim luit. Nunc monasterii a Gistleberto Normanno constructi rudera solummodo ostendit, quod comitiis sub Henrico III celeberrimum fuit.
Deinde Vandalis augetur ab ortu fluviolo qui fontes habet ad Croydon, olim Cradiden, quod sub collibus situm archiepiscoporum Cantuariensium palatio, ad quos longo iam tempore spectavit, et carbonibus quorum mercatum exercent incolae, notissimum est. Referunt incolae domum quondam fuisse regium in occidentali opidi parte prope Haling, ubi rudera subinde a colonis eruuntur, quam postea archepiscopus Cantuariensis hospitale perpulchrum ad sublevandos pauperes et scholam ad promovendas bonas litereas pro animi affectu posuit et dotavit. Torrentem vero illum quem hic nonnunquam exsurgere nescio quo praesagio difficultatis annonae vel pestilentiae perhibet vulgus, non operaepretium videri possit vel verbo memorare, cum tamen non omnino fide caruerit. Hinc vicinum est Beddington, in quo aedes praecellenti aedificiorum elegantia et amoenissima hortorum specie conspicuuntur, quas Franciscus Carew equestri dignitate clarus nuper construxit. Sedes enim antiqua est Careworum, qui a Nicholao barone Carew de Mouleford oriundi (a quo etiam sunt Carewi Devonienses) longo tempore hoc in agro floruerunt, maxime vero ex quo Ioannes Carew filiam et haeredem alteram nobilissimi baronis Hoo sibi matrimonio coniuxerit. Wibbandune, nunc vero Wimbledon, ad alteram ripam fluminis Vandalis sedet, ubi cum nimia foelicitas civiles furores inter Anglo-Saxones peperisset, Britannico bello iam sopito, Ethelbertus rex Cantii in suos gentiles primum classicum civile cecinit. Sed Ceaulinus Occidentalium Saxonum rex ingenti illum strage hoc in loco foeliciter fudit: interfectis ducibus Oslano et Cnebeno, a quo forte Bensbury pro Cnebensbury vallum illud militare dicitur, quod orbiculari forma hic vidimus. Nunc vero maximum hic loco ornamentum sunt aedes structura speciosae, prospectu et hortis amoenissimae, quas anno MDLXXXVIII cum Hispanica classis Angliae immineret Thomas Cecilius eques auratis prudentissimi illius baronis Burghlaei filius extruxit.
10. Duobus hinc ad austrum milliaribus, in collis aedito nemusculum est, Wodcote hodie vocant, in quo modicae urbis manifesta visuntur vestigia et fontes plures e silicum fragmentis constructi, plurimaque de eius frequentia et populentia, patriciorumque numero commemorant vicini. Haec, ut mea fert opinio, urbs illa fuit quae Ptolemaeo Niomagus, Antonino Noviomagus, nec aliunde argumentum petatur quam a distantiae ratione. Decem enim a Londino milliaribus, XVIII a Vagmiacis, ut annotat Itinerarium vetus, abest. Pluribus igitur parasangis aberrarunt illi qui vel ad Buckingham vel Guildsford Noviomagum statuerunt. Regnorum haec praecipua fuit civitas, Marinoque Tyrio vetustissimo geographo nota, quem Ptolemaeus cum censorem induisset taxat quod Noviomagum Britanniae, Londino per climata borealiorem, et per itinerariam rationem australiorem collocarit.
11. Ad Tamisim post Vandalis ostium, ubi opidulum Wandelsworth inde denominatum sedet, Batersey est viculus, olim Saxonice Patyryks-ea et Latine Patricii Insula, et quas nunc quaerimus aedes regiae Kennington dictae, quo reges Angliae olim secedere soliti, sed nunc nec nomen nec rudera invenimus. Inde Lambith sive Lomewith, Statio sive portus luteus, Canuti Fortis Anglorum regis morte olim celebris, qui ibi inter pocula animam eructavit. Ille enim totus in commessationibus et conviviis agendis prandia regalia, ut habet Henricus Huntingdonensis, quatuor in die vicibus omni curiae suae fecit apponi, malens avocatis apposita fercula dimitti quam a non vocatis apponenda fercula resposci. Nunc vero locus celebrior est archiepiscoporum Cantuarientium palatio. Circa annum enim Christi 1181 Baldwinus archiepiscopus Cantuariensis, facta cum Roffensi episcopo pemutatione, praedium hoc in loco acquisivit, in quo palatium sibi et successoribus inchoavit, quod illi paulatim adauxerunt. Qui cum ecclesiolam collegiatam hic etiam molirentur, Deus bone, quot Romam a Cantuariensibus monachis advolarunt appellationes, quot inde fulmina, minae et censurae a Romano Pontificia in archiepiscopos emissa! Male enim metuerunt illi monachi ne fundi sui foret calamitas et in archiepiscoporum electionibus illis praeiudicaret. Nec sedatae fuerunt hae tempestates donec inchoata ecclesiola instantibus monachis solo adaequaretur. Huic contiguum est celeberrimum huius agri emporium quod hodie vocant The Borrough of Southworke, Saxocine Suthwarke, id est Opus sie aedificium australe, quod e regione Londini ad austrum situm habeat, cuius quodammodo suburbium videatur, sed adeo amplum et frequens ut non multis Angliae urbibus concedat, sui quasi iuris, suos ballivos patrum memoria habuit, sed Edwardo VI regnante civitate Londino adnexum, eius quasi membrum hodie dignoscitur. Et proinde cum Londinum pervenerimus, de hoc plenius dicemus.
12. Sub hoc Tamisis Surriam relinquit, cuius orientalis limes hinc recta in austrum descendit prope Lagham, quae suos barones parlamentarios dictos S. Iohn de Lagham regnante Edwardo Primo habuit, quorum haereditas tandem ad Ioannem Leodiard per filiam et haeredem devenit. Inferius in ipso fere angulo qua Southsexiam et Cantium spectat, Sterborrow castrum cernitur, olim sedes dominorum de Cobham, qui hinc a Sterborrow dicti, et a Ioanne de Cobham domino de Cobham et Couling, et Hugonis Nevilii filia procreati diu gloria et dignitate floruerunt. Reginaldus enim regnante Edwardo III in ordinem Georgianum adscitus orae maritimae erat praefectus, a Tamisis ostio usque partes occidentales. Ultimus vero Thomas Annam ducis Buckinghamiae filiam uxorem habuit, e qua suscepit Annam filiam unicam enuptam Edwardo Burgh, qui etiam a Perciis et comitibus Atholiae stemma repetiit, eiusque filius Thomas baro Burgh ab Henrico Octavo creatus filium reliquit Guilielmum, qui genuit Thomam, bonarum literarum fautorem summum, praefectum Brielae, quem garterii ordinis honore ornavit, Hiberniaeque proregem, ubi mortem oppetiit, constituit regina Elizabtha. De Aeleonora Cobham ex hac familia, Humfredi ducis Glocestriae coniuge, cuius existimatio minus integra, ad Anglicam, si libet, accedas historiam.
13. Iam comites sunt enumerandi. Guilielmum de Warrenna Guilielmus Rufus rex Angliae cum comitis honore Surriae primum praefecit, cuius insignia erant scutum aureum caeruleo interstinctum. In charta enim illius qua fundavit prioratum de Lewis sic legitur: Donavi &c. pro salute domini mei Willielmi regis qui me in Angliam adduxit, et pro salute dominae meae Matildis reginae matris uxoris meae, et pro salute domini mei Willielmi regis filii sui, post cuius adventum in Angicam terram hanc chartam feci, et qui me comitem Surregiae fecit, &c. Huic filius et ex filio nepos eodem nomine successerunt, verum ultimus iste solam filiam suscepit, quae primo Guilielmum Stephani regis filium, et postea Hamelinum Galfredi Plantageneti comitis Andegavensis nothum maritos eodem titulo adornavit. Priore autem marito sine prole defuncto, Hamelinus Guilielmum Surriae comitem ex ea genuit, cuius posteri, ascito Warrennorum nomine, eundem titulum gesserunt. Guilielmus hic duxit primogenitam et cohaeredem Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae, viduam Hugonis Bigod, quae illi peperit Ioannem, Ioannes vero ex Alicia filia Hugonis le Brune uterina sorore regis Henrici Tertii progenuit Guilielmum qui obiit ante patrem, et ex Ioanne Vere filia comitis Oxoniae Ioannem posthumum ultimum ex hac familia comitem genuit, qui fuit (ut in sigillo eius vidi) comes Warrenniae, Surriae, Stratherniae in Scotis, dominus de Bromfeld et Yale, comesque Palatii. Verum cum ille sine legitima prole diem anno XXI Edwardi Tertii obiisset, Alicia eius soror et haeres enupta Edmundo comiti Arundeliae hunc honorem in Arundeliorum stirpem matrimonio intulit, a qua per Mowbraios tandem ad Howardos devenit. Thomas enim Mowbraius in uxorem duxit sororem natu maximam et cohaeredem Thomae Fitz-Alan comitis Arundeliae et Surriae. Ducis tamen Surriae titulum interea Thomae Holando Cantii comiti praebuit Richardus II, quo honore non diu usus erat. Dum enim Richardum illum captivum in libertatem regnumqe restituere occultis conspirationibus machinaretur, e latebris praeter opinionem erupit coniuratio, et ille fugiens a populo Cirencestriae interceptus et securi percussus. Thomas de Beaufort deinde, qui regis cancelliarus (si Thomae Walsinghamo credamus) hanc dignitatem gessit. Anno enim, ut habet ille, 1410 dominus Thomas Beaufort comes Surrey concessit in fata. In hoc fidem suam liberet Walsinghamus, nihil tale in archivis regis habetur, sed quod Thomas de Beaufort circa ea tempora factus fuerit cancellarius. Certum autem ex publicis regni actis quod rex Henricus Sextus anno regni sui XXIX Ioannem Mowbray filiium Ioannis ducis Norfolciae comitem Warrennae et Surriae creaverit. Demumque rex Richardus Tertuis cum regnum scelere occupasset, ut Howardorum familiam a Mowbraiis profectam sibi beneficiis adstringeret, uno eodemque die Ioannem baronem Howard Norfolciae ducem et Thomam eius filium Surriae comitem creavit, in quorum posteris haec dignitas eluxit et hodie elucet.
Parochiales ecclesias 140 habet hic comitatus.

SUSSEX

UTHREIAE ad Austrum longo tractu subtenditur, quae etiam olim Regnorum sedes Suthsexia, Saxonice Suthsex, hodie Sussex, id est Australium Saxonum regio, composito ab australi situ et Saxonibus vocabulo, qui in heptarchia secundum regnum hic constituerunt. Oceano Britannico tota ad meridiem longior quam latior recto quasi littore incumbit, sed raris stationibus quod mare sit brevibus atrox, ideoque fluctuosum littusque ipsum scopulosum. Maritimus regionis tractus colles viridisntes sublime elatos habet, downes vocant, qui cum e creta pingui constent, fruges affatim profundunt. Medius tractus pratis, pascuis, arvis, lucis distinctus admodum est spectabilis. Citerior et borealis sylvarum opacitate amoenissimus, uti olim universa haec regio, quae sylvis invia fuerat. Andradswald enim sylva, Britannice Coid Andred, ab urbe proxima Anderida nominata hoc tractu CXX millia passuum longitudine, XXX latitudine occupavit, Sigeberti Occidentalium Saxonum regis fato memorabilis, qui solio deturbatus a subulco in hac confossus occubuit. Fluviolos habet plurimos, sed qui e Septentionali agri limite effusi, cum statim oceanum petant navigiis onerariis subvehendis sunt impares. Ferri venis passim foecunda est, ad quod excoquendum undique fornaces, magna vis lignorum quotannis absumpta, torrentes multis in locis corrivati, et prata plurima in lacus et aquas redacta, ut molas suo impetu rotent, quae malleis ferrum tundentes omnem vicinam noctes diesque personant. Sed quod conflatur ferrum non eiusdem ubique bonitatis, in universum tamen minus tenax quam Hispanicum, sive id sit ex natura sive tinctura: in commodum tamen metallicis, qui magnam vim tormentorum maiorum et alia inde conficiunt, non parvum cedit; an vero reipublicae in dubio est, verum insequens aetas certius dixerit. Nec vitriariorum officinae desunt, sed vitrum itidem, sive sit ex materia sive ex coctione, minus purum et translucidum, et tantum plebeiis in usu.
2. Dividitur haec regio universa politica partitione in sex partes quas peculiari vocabulo vocant rapes, scilicet de Chichester, Arundel, Bembre, Lewes, Pevensey, et Hastings, quarum unaquaeque (praeter suas centurias) suum habet castrum, flumen, et saltum. Verum cum harum limites quibus circumscribuntur mihi minus sint competiti, ego ab occasu in ortum littus legere constitui. Interiora enim viculis aspersa nihil fere memorabile habent. In ipso Southantoniensis agri et huius confinio Bosenham, vulgo Boseham sedet, sylvis et mari circundatum, ubi (ut inquit Beda) Dicul Scotus monachus monasteriolum habuit permodicum et quinque aut sex fratres paupere vita Domino famulantes, quod longo post tempore in Haroldi regis secessum fuit conversum. E quo ille, cum sui colligendi causa in oceanum navicula excurreret, adverso vento in Galliam abreptus detinebantur quousque Guilielmo Normanno Angliae regnum iureiurando post Edwardi Confessoris mortem firmavisset: quo facto, et sibi exitium et Angliae excidium illico attraxit. Quam subdola amphibolia versutus ille syllabarum auceps Godwinus Cantii comes Haroldi pater hunc locum aucupatus fuerit, et literarum tendiculis archiepiscopum deluserit, Gaulterus Mapaeus, qui non multis post annis vixit, e suo de Nugis Curialium libro suis ipsius verbis tibi dicet. Boseham sub Cecestria vidit Godwinus et affectavit, et multo stipatus agmine magnatum, subridens et ludens Cantuariensi archiepiscopo, cuius tunc erat vicus, ait, “Domine, da mihi Boseam.” Archiepiscopus autem admirans quid sivi quaestione petiit, “Ego,” ait, “do tibi Boseam.” At ille continuo, cum illa manu militum ad eius procidit ut procuraverat pedes et deosculans eos, cum multa gratiarum actione recessit ad Boseham, et violenta dominatione retinuit, et cum testimonio suorum donatorem laudavit archiepiscopum coram rege possidetque pacifice. Postea, ut legimus in Testa Nevelli (quae fuit terrarum inquisitio facta tempore regis Ioannis), Willielmus rex qui venit ad conquaestum Angliae dedit hoc Guilielmo filio Aucheri et haeredibus suis ad feodum firmum reddendo inde annuatim ad scaccarium 40 libras argenti arsas et ponderatas, et postea Guilielmus Marescallus tenuit illud haereditarie.
3. Chichester Britannice Caercei, Saxonice Cissanceaster, Latine Cicestria, interius ad eundem sinum campestri planitie iacet. Urbs ampla satis et moenibus circundata, a Cissa Saxone secundo huius provinciae regulo constructa et denominata. Cissanceaster enim nihil aliud est quam Urbs Cissae, cuius pater Aella primus Saxonum hic regnum constituit. Obscurioris tamen ante Normannicum imperium famae, et tantum monasterio S. Petri et sanctimonialium aedicula notum. Guilielmo autem Primo regnante (ut in Angliae notitia legitur) centum in hac fuerunt hagae, fuitque ista civitas in manu comitis Rogeri, et sunt in iisdem mansuris sexaginta domus plusquam antea fuerant: reddebat XV libras regi et X comiti. Postea cum regnante Guilielmo Primo sancitum fuisset ut episcopales sedes ex opidulis in celebriora loca transferrentur, cathedra episcopali quae in Selsey prius fuerat, nobilitate florere coepit, paucisque interiectis annis Radulphus episcopus ecclesiam construxit, nec dum supremam manum imposuerat cui fortuito incendio deflagravit. Eius tamen opera et regis Henrici Primi munificentia denuo surrexit, iamque praeter episcopum etiam decanum, praecentorem, cancellarium, thesaurarium, duos archidiaconos, et triginta praebendarios habet. Eodemque tempore ipsa urbs florere coepit, florentissimaque fuisset nisi portus sit paulo remotior et minus commodus, quem tamen novo fodiendo canali commodiorem efficere iam cives conantur. Forma vero orbiculari moenibus inclusa, et ab omni parte nisi a septentrione Lavant rivulo alluitur, portis patet quatuor ad quatuor mundi plaga, e quibus plateae recta ducunt et se decussant in medio, ubi forum celebratur, et Robertus Read episcopus peristylium pulchrum e vivo saxo erexit. Castrum autem quod erat haud procul a boreali porta sedes olim fuit comitum Arundeliae, qui hinc se Cicestriae comites scripsere, postea in Franciscanorum aedes conversum, Quicquid interiacet portam occidentalem et australem ecclesia cathedralis, episcopi palatium, decani et praebendariorum aedes occupant. Quae circa regis Richadi Primi tempora iterum combusta, Seffridus secundus eius nominis episcopus singula restauravit. Ipsa sane ecclesia non magna quidem, sed admodum nitida cum praecelsa e saxo pyramide surgit, et in australi ecclesiae parte ex uno latere artifici manu depingitur historia fundationis ecclesia cum iconibus regum Angliae, ex altero icones omnium episcoporum tam Selsiensium quam Cicestrensium sumptu Roberti Shirburn episcopi, qui admodum ornavit hanc ecclesiam et pro symbolo suo ubique adiunxit CREDITE OPERIBVS et DILEXI DECOREM DOMVS TVAE DOMINE. Turris vero illa magna quae prope occidentalem ecclesiae partem eminet fertur, cum prohibitus erat castellum ad Aplederham habitationem suam in proximo erigere, e saxis quae ad castellum ante paraverat.
4. Selsey illa, Saxonice Sealsey, id est, ut Beda interpretatur, Vitulorum marinorum sive phocarum insula (quos enim nostra lingua seales vocamus, qui semper insulas et littus petunt ut foetum edant) aulo inferius est. Locus, ut ait Beda, undique mari circundatus praeterquam ab occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae. Octoginta septem familiarum censebatur cum Edilwalchius huius provinciae rex Wilfredo Eboracensi antistiti exulanti dedit, qui huic populo Christum primus annuntiavit, servosque ducentos et quinquaginta, ut habet ille, non solum baptisando a servitute daemoniaca salvavit, sed etiam libertatem donando humanae iugo servitutis liberavit. Postea monasterium Cedwalla rex qui Edilwalchum devicit hic fundavit, sedeque episcopali illustravit, quae a vicesimo secundo episcopo Stigando ad Cicestriam traducta nunc ibi floret, et Cedwallam fundatorem agnoscit. In hac insula antiquae urbeculae, in qua episcopi illi sederunt, cadaver solummodo iacet, aquis intectum quoties ex alto maris aestus intumescit, cum vero residet apertum et conspicuum.
5. Flumini deinde littus se aperit quod e S. Leonardi saltu decurrit primum per Amberley, ubi castrum successoribus suis Guilielmus Read episcopus Cicestrensis regnante Edwardo III extruxit, et deinde per Arundell situ declivi positum, quod fama quam re maius, nec illa tamen admodum antiqua: ante Aelfredi enim tempora, qui eam Athelmo e fratre nepoti legavit, ne nomen quidem legi, nisi forte Portum Adurni existimem corrupte dici transpositis literis pro Portus Arundi. Causa nominis nec ab Arundell fabuloso Bevosii equo, nec a Charudo Cymbricae Chersonesi promontorio, quod Goropius Becanus somniavit, sed a valle qua ad Arun flumen sedet, si modo Arun sit flumini nomen, ut aliqui tradiderunt, qui Aruntinam vallem inde Latine dixerunt. Fama vero tota est ex castro quod Saxonico imperio floruit et statim ab ingressu Normannorum Rogerum de Monte Gomerico restaurasse legimus, qui inde Arundeliae comes dictus. Est enim amplum situ atque opere inprimis munitum. Sed huius filius Robertus de Belesmo, qui successit Hugoni fratri, a rege Henrico Primo proscriptus eo reliquisque honoribus excidit. In regem enim perfido animo bellum molitus hoc castrum in belli sedem elegit, magnisque munitionibus locum firmavit, sed quo seditiosi successu solent. Milites namque regii ex omnibus partibus circumfusi tandem occuparunt. Roberto vero proscripto et relegato, rex hoc castrum et alias eius possessiones Adelizae Godfredi Barbati Lovaniensis, ducis Lotharingiae et Brabantiae filiae, quam sibi secundis nuptiis iunxerat, in dotem dedit. In cuius laudem seculo indocto hos non indoctos versus Anglus quidam conscripsit:

Anglorum regina tuos Adeliza decores
Ipsa referre parans Musa stupore riget.
Quid diadema tibi pulcherrima, quid tibi gemma?
Pallet gemma tibi, nec diadema nitet.
Deme tibi cultus, cultum natura ministrat.
Non exornari forma beata potest.
Ornamenta cave, nec quicquam luminis inde
Accipis, illa micant lumina clara tuo.
Non puduit modicas de magnis dicere laudes,
Nec pudeat dominam te precor esse meam.

6. Illa, rege defuncto, Guilielmum de Albineo in maritum assumpsit, qui cum Matildi Augustae contra Stephanum regem studeret et hoc castrum contra illum propugnaret, in navatae operae praemium Arundeliae comitis titulum a Matilda Augusta Anglorum domina (hoc enim usa est titulo) accepit, filiusque eius Rex Henricus II dedit totum rapum de Arundel Guilielmo illi tenendum de eo per servitutem 84 militum et dimidium, eiusque filio Gulielmo rex Richardus Primus concessit huiusmodi verbis, castellum de Arundel cum toto honore de Arundell et tertium denarium de placitis se Sussex, unde comes est. Cumque post quintum huius cognominis comitem soboles mascula defecisset, altera sororum et haeredum Hugonis comitis quinti nupsit Iohanni Fitz-Alan domino de Clun, cuius pronepos Richardus, quod sesitus fuit de castro, honore, et dominio de Arunell in dominico de feodo, ratione possessionis suae eorundem castri, honoris et dominii, absque ulla alia ratione vel creatione in comitem, fuit comes Arundell, et nomen, statum, et honorem comitis Arundell &c., ut constat ex sententia lata in parlamento pro Ioanne Fitz-Alan vendicante castrum et titulum Arundelliae contra Ioannem Mobray ducem Norfolciae rectum per matrem haeredem arctissimo gradu. Unde colligitur nomen, statum, et dignitatem comitis adnexam esse castro, honori, et dominio de Arundell, ut videre est in rotulis parlamentariis anni XXVII Henrici Sexti, ex quibus haec verbatim descripsi. Ex his Fitz-Alanis undecimum comitem tempora nostra viderunt, cui sine mascula prole defuncto eius ex filia nepos Philippus Howardus successit, qui cum iniurias et difficultates exsorbere nesciret, invidorum artibus in plagas incidit, et in extremum salutis discrimen adductus expirabit. Thomas autem filius iuvenis honoratissimus a Iacobe rege in integrum parlamentaria authoritate restitutus, in quo mentis ardor ad virtutem et gloriam nobilitate sua dignissimus et humanitate vera temperatus clarissime elucet, paternos honores recepit.
7. Praeter castrum et comites nihil memorabile habet Arundelia, nam collegium quod ibi floruit a comitibus extructum, distractis reditibus iam fatiscit. In ecclesia tamen nonnulli sunt comitum tumuli, sed ille pulcherrimus ex alabastro in quo medio choro iacet Thomas comes et Beatrix uxor eius, filia Ioannis regis Lusitaniae. Nec omittenda est haec pulchre inaurata inscriptio in honorem Henrici Fitz-Alan ultimi ex hac stirpe comitis hic posita, cum nonnullis placeat:

VIRTVTI ET HONORI SACRVM

MAGNANIMVS HEROS, CVIVS HIC CERNITVR EFFIGIES, CVIVSQVE HIC SVBTER SITA SVNT OSSA, HVIVS TERRITORII COMES FVIT: SVI GENERIS AB ALANI FILIO COGNOMINATVS, A MALATRAVERSO, CLVNENSI ET OSWALDESTRENSI HONORIBVS EXIMIIS DOMINVS INSVPER AC BARO NVNCVPATVS: GARTERIANI ORDINIS EQVESTRIS SANE NOBILISSIMI SODALIS DVM VIXIT ANTIQVISSIMVS: ARVNDELIAE COMITIS GVILIELMI FILIVS VNICVS ET SVCESSOR, OMNIVMQVE VIRTVTVM PARTICEPS: QUI HENRICO OCTAVO EDWARDO VI MARIAE ET ELIZABETHAE ANGLIAE REGIBUS A SECRETIS CONSILIIS, VILLAE QVOQVE CALESIAE PRAEFECTVRAM GESSIT, ET CVM HENRICVS REX BOLONIAM IN MORINIS OBSIDIONE CINXERAT, EXERCITVS SVI MARESCALLVS PRIMARIVS, DEINDE REGIS FIT CAMERARIVS: EIVSQUE FILIO EDWARDO DVM CORONARETUR MARESCALLI REGNI OFFICIVM GEREBAT: EIQVE SICVT ANTEA PATRI CAMERARIVS FACTVS. REGNANTE VERO MARIA REGINA, CORONATIONIS SOLEMNI TEMPORE SVMMVS CONSTITVITVR CONSTABVLARIVS, DOMVSQVE REGIAE POSTMODVM PRAEFECTVS AC CONSILII PRAESES: SICVT ET ELIZABETHAE REGINAE, CVIVS SIMILITER HOSPITII SENESCALLVS FUIT.

ITA VIR ISTE GENERE CLARVS, PVBLICIS BENE FVNCTIS MAGISTRATIBVS CLARIOR, DOMI AC FORIS CLARISSIMVS: HONORE FLORENS, LABORE TRACTVS, AETATE CONFECTVS, POSTQVAM AETATIS SVAE ANNVM LXVIII ATTIGISSET, LONDINI XXV DIE FEBRVARII ANNO NOSTRAE SALVTIS A CHRISTO MDLXXIX PIE ET SVAVITER IN DOMINO OBDORMIVIT.

IOANNES LVMLEY, BARO DE LVMLEY GENER PIENTISSIMVS, SVPREMAE VOLVNTATIS SVAE VINDEX, SOCERO SVAVISSIMO ET PATRONO OPTIMO MAGNIFICENTISSIME FVNERATO, NON MEMORIAE QVAM IMMORTALEM SIBI MVLTITARIIS VIRTVTIBVS COMPARAVIT, SED CORPORIS MORTALIS ERGO, IN SPEM FOELICIS RESVRRECTIONIS RECONDITI; HANC ILLI EX PROPRIIS ARMATVRIS STATVAM EQUESTREM PRO MVNERE EXTREMO, VBERIBVS CVM LACHRYMIS DEVOTISSIME CONSECRAVIT.

8. Fluvius autem qui praeterfluit e septentrionali agri parte scatens plurimis hinc inde rivulis increscit, inter quos praecipuus est qui praeterlabitur Cowdrey vicecomitis Montisacuti aedes splendidissimas, et ad alteram ripam Midherst, quae Bohunos dominos suos iactat, qui pro insignibus crucem caeruleam in aureo clypeo gestarunt, et ab Ingelrico de Bohun sub Henrico Primo fluruerunt ad Henrici VII usque tempora, qui filiam et haeredem Ioannis Bohuni Davidi Owen equiti aurato filio naturali Oweni Theodori cum opima haereditate in uxorem dedit. Fuerunt hi Bohuni, ut obiter adnotem, propter obsoletam verbi antiquitatem aliquandiu spigurnelli regis, i e. sigillatores brevium iure haereditario, quod officium una cum serienta capellae regiae Edwardo Primo remisit Ioannes de Bohum filius Franconis, ut in charta antiqua ea de re confecta legitur.
9. Pettworth inde cernitur, quam cum latifundiis Guilelmus de Albineio comes Arundeliae Ioscelino de Lovanio Brabanto Adelizae reginae fratri, filio iuniori Godfridi ducis Brabantiae e stirpe Carli Magni elargiebatur, cum Agnetem unicam filiam et haeredem Perciorum in uxorem duxisset. Ex eo tempore Ioscelini illius posteri (ascito sibi Percii nomine, ut alibi dicemus) tenuerunt. Familia sane antiqua et nobilissima, quae multo minus interrupta maiorum serie a Carolo Magno stemma ducit quam qui tantopere ostentant Lotharingiae duces et Guisii. Ioscellinus vero ille, ut in donatione eius vidi, hoc usus est titulo, Ioscelinus de Lovanio, frater reginae Adelizae, castellanus de Arundell.
Cedente ab Aruni ostio littore, iuxta Tering sedet Offingtons Guilielmi West baronis De-la-Ware aedes. Haec Westorum nobilis et antiqua est familia quae nuptiis cum haeredibus Cantelupi de Hempston et Fitz-Reginald filii Herberti aucta, etiam per haeredem domini De-la-Ware baronis titulo fuit exornata. Iuxta vallum est militare agresti aggere incinctum, qui Caesarem castra sua vallasse ab incolis creditum, sed Cissbury loci nomen Cissae opus fuisse planissime loquitur. Qui secundus huius regni ex Saxonum manu hoc littore appulit ad Cimenshore a Cimeno illo dictum, quod nunc nomen amisit, sed prope Wittering fuisse charta donationis quam Cedwalla rex ecclesiae Selsiensi fecit planissime convincit. Aliudque vallum a duo a Cissbury milliaria, quod Chenkbury vocitant, spectatur.
10. Broodwater inde prope mare adsidet baronia dominorum de Camoys, qui ab Edwardi Primi temporibus ad avorum usque memoriam floruerunt, cum per filias haereditas ad Lewkenores et Radmildos devenit. Ex hac familia exemplo illo et nostro aevo inaudito Ioannes de Camois filius domini Radulphi de Camois uxorem suam Margaretam filiam et haeredem Ioannis de Gaidesden Williemo Painell militi spontanea voluntate (ex ipsis tabulis parlamentariis loquor) dedit et dimisit, eidemque edit, concessit, relaxavit, et quieta clamavit omnia bona et catalla quae ipsa habet vel de caetero habere possit, et etiam quicquid erat sui de praedictae Margaretae bonis et catallis cum suis pertinentiis. Ita quod nec ipse nec aliquis alius nomine suo in praedicta Margareta, in bonis et catallis ipsius Margaretae de caetero exigere vel vendicare poterit, nec deberet in perpetuum. Hoc est, quod veteres verbo dixerunt, ut omnia sua secum haberet. Ex qua concessione cum illa dotem peteret in manerio de Torpull, quod fuerat Ioannis de Camois primi mariti, lis mota est memorabilis, sed in qua illa causa cecidit, sententiaque prolata, quod non debuit inde dotari. Haec sane indignanter commemoro, sed video non frustra fuisse quod Gregorius pontifex olim Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi scripserit, se audivisse fuisse inter Scotos qui uxores non solum desuerint, sed etiam vendiderint, cum in Anglia dederint et demiserint.
11. Inferius in littore apparet Shoreham, olim Scoreham, qui paulatim in viculum desiit, et hodie Olde Shoreham dicitur, incrementumque praebuit eiusdem cognominis alteri opido, cuius etiam maxima pars oppressa et mari aequata disparuit, portusque commoditas ex aggestis ad ostium fluminis arenis omnino ablata, cum superioribus seculis ad Brember usque, quae a mari remotior est, plenis velis admittere soleret. Hoc castrum fuit olim Breosorum, Guilielmo enim de Breosa donavit rex Guilielmus Primus, a quo Breosae illi sunt oriundi qui de Gower et Brechiniae domini, et ab illis etiam in hoc agro Leicestrensique equestres familiae Shirlaeorum. Sed nunc pro castro nihil est nisi rudetum, sub quo statis diebus frequentissimum forum Stening subiacet, quod Aelfridi testamento, nisi me fallo, Steningham appellatur.
Antiquus etiam ile portus Adurni, ut videtur, ab hoc ostio tribus milliaribus abest, ubi cum Saxones primo mare nostrum infestum haberent, numerus exploratorum sub Romanis imperatoribus stationem habuit, sed agglomeratis glareae molibus nunc est obstructus. Hunc enim fuisse Ederington modicum viculum quem Aelfredus ille filio suo iuniori concessit, et nomen quasi integrum, et casulae adiunctae nunc Portslade dictae, id est Ad portum via, quodammodo persuadet ut taceam quam facile hic exscensionem facerent cum littus sit apertum et planum. Eamque ob causam nostri, regnante Henrico VIII, hic praecipue Gallorum triremes praestolabantur dum littori nostro imminerent, et ad Brighthelmsted, quae maioribus nostris Brighthealmestun (proxima ea statio est) unum et alterum tuguriolum ex improviso succenderent.
Post pauca hinc milliaria in mare evolvitur flumen anonymon e Foresta S. Leonardi effusum prope Slaugham, habitationem Covertorum qui Henrici III temporibus in hoc tractu equestri dignitate floruerunt.
12. Hinc paulo remotius a mari Lewes aeditiori situ adsidet, a pascuis quae Saxones leswa vocarunt forsitan nominatum, frequentia et amplitudine sua inter primaria huius agri opida. Regnante Edwardo Confessor reddebat VI libras et quatuor solidas de gablo et theloneo. Ibi rex habebat CXXVII burgenses. Eorum consuetudo erat, si rex ad mare sine se mittere suos voluisset, de omnibus cuiusque terrae fuissent, colligebantur XX solidi, et hos habebant qui in navibus arma custodiebant. Qui in burgo vendit equum dat praeposito nummum, et qui emit alterum, de bove obolum, de homine IIII denarios quocunque loco emat infra rapam. Sanguinem fundens emendat pro VII solidis, adulterum vel raptum faciens VIII solidis et IIII denariis, et foemina tantidem. Rex habet hominem adulterum, archiepiscopus foeminam. Cum moneta renovatur dat XX solidas unusquisque monetarius. De his omnis erant duae partes regis et tertia comitis. Guilielmus de Warrena Surreiae comes primus hic castrum posuit, sub quo prioratum S. Pancratio sacravit et monachis Cluniacensibus replevit, ob sanctitatem, religione, et charitatem quam in Cluniaco Burgundiae monasterio invenit (ex ipso fundationis autographo loquor), dum peregre religionis ergo cum uxore profectus ibi diverteret. Sed hoc iam in aedes comitis Dorsettiae est conversum. Sex tamen in opido supersunt ecclesiae, inter quas haud procul a castro subest ecclesiola desolata et vepribus obsita, in cuius parietibus arcuato opere inscribuntur rudes versiculi obsoleto charactere, qui innuunt Magnum quendam e Danorum regio sangine oriundum, qui solitariam vitam amplexus, ibi conditum. Sed en ipsa carmina, licet manca, et cum ipsis saxorum, ut ita dicam, disiunctis commissuris hiantia:

Quae fortasse sic legenda:

Clauditur hic miles Danorum regia proles,
Magnus nomen ei, magnae nota progeniei,
Deponens Magnum prudentior induit agnum,
Praepete pro vita fit parvulus anachorita.

13. Saxonibus rerum potientibus, cum legem ferret Aethelstanus ut extra opida nummus non cuderetur, monetarios hoc in loco duos instituit. Postea vero Normannicis regnantibus funesto inter Henricum Tertium et barones praelio innotuit, in quo initia pugnae prospera regiis exitio fuere. Dum enim nonnullas baronum turmas Edwardus regis filius perrumpens, longius hostes quasi victoria explorata securus prosequeretur, barones redintegratis viribus novo praelio ita regios profligarunt ut regem pacis conditiones parum aequas proponere, et filium Edwardum cum aliis in manus tradere adegerint. Inde per amplum et piscosum lacum iuxta Furle Gageorum habitationem, qui nuptiis cum altera haerede familiae de S. Claro adaucti inclaruerunt, ad Cuckmer portum satis commodum pervenimus. Superatoque promontoriolo quod a glarea beach dicitur, Pevensey, olim Peowensea, Normannis Pevensel, vulgo Pemsey occurrit, castrum quondam Roberti comitis Moritonii, fratris uterini Gulielmi Conquestoris, postea Guilielmi regis Stephani filii, qui Henrico Secundo a quo dono acceperat in manus reddidit cum praediis quae fuerunt Richeri de Aquilia, unde honoris de Aquila nomen acceperunt. Diuque a patrimono sacro fuit, donec Britannicis Richmondiae comitibus rex Henricus III concessisset, a quibus denuo ad reges devenit. Nunc vero tantum castri parietinae supersunt, honoris vero de Aquila partem nonnullam Pelhamorum familiae ob fidem et fortitudinem postea dono dedit Henricus Quartus. Iuxta haec Herst inter sylvas adsidet, quod et nomen a sylvestri situ habet. Sylva enim antiquis Anglis hyrst vocabatur. Haec statim a primo Normannorum in Angliam ingressu sedes fuit nobilium qui a loco aliquandiu de Herst dicti sunt, donec Guilielmus filius Wallerani de Herst nomen Monceaux a loco forte natali (ut usu receptum erat illo seculo) sibi adscivit, unde et loco adhaesit, qui iam inde Herst Monceaux a domino denominatus. A cuius posteris ad Fienos devenit haereditario. Fienni vero illi qui et Fenis et Fienles dicti, ab Ingelramo de Fienes, qui Pharamusii de Bolonia haeredem duxerat, genus repetunt. E quibus Richardum Fenis rex Henricus VI accaptavit, declaravit, et reputavit esse baronem de Dacre, eundemque titulum rex Edwardus Quartus honorarius arbiter inter ipsum et Humfredum Dacre dicto Richardo Fenis et haeredibus legitime procreatis confirmavit, eo quod in uxorem duxerat Ioannem consanguineam et proximam haeredem Thomae baronis Dacre. Ex quo tempore floruerunt eius posteri dignitate baronis Dacre, donec nuperrime Georgius Feinis dominus Dacre diem sine sobole obierit. Cuius unicam sororem et haredem Margaretam Samson Lennard armiger virtute et humanitate singulari in uxorem duxit.
14. Ad Pevensey vero (ut regrediamur) Guilielmus Normannus (iterum quia locus postulet paucis perstringam quod fusius alibi dixerim) omibus navibus in Britanniam accessit, exercitum exposuit, validaque pro castris munitione opposita navibus ignem iniecit, ut spes in virtute et salus in victoria sola esset, statimque ad planitiem iuxta Hastings processit, ubi de Angliae imperio iacta alea et Anglo-Saxonica periodus suum finem habuit. Ibi enim Haroldus noster, licet viribus superiori cum Danis proelio extenuatis et militibus ex longo itinere defatigatis, secundo Idus Octobris anno salutis CIƆLXVI in loco Epiton dicto se obiecit. Cum Normanni bellicum cecinissent, primum sagittis utrinque emissis, aliquandiu certatum; inde collato pede, quasi vir viro congrederetur, diutius dimicatum, sed cum fortissime eorum impetus excepisset Anglus, Normanni equites acriter sunt invecti. Cum autem nec illi aciem perrumperent, ex composito, servatis tamen ordinibus, recesserunt. Angli vero fugisse rati statim ordines laxarunt suos et incompositi hostibus institerunt, quos subito illi reductis cohortibus confertissime undique de integro adorti et circumfusi multa cum strage repulerunt, qui occupato loco aeditiori diu restiterunt donec ipse Haroldus sagitta transverberatus occumberet, extemplo enim terga data atque in fugam omnes effusi.
15. Normannus victoria elatus in confecti bellia memoriam monasterium S. Martino, quod De Bello sive Battell dixit, eo loci consecravit, ubi Haroldum vulneribus confossum inter confertissimos hostes animus reliquit, ut foret quasi aeternus Normannicae vicatoria titulus. Monasterio postea accrevit eodem cognomine opidum, vel ut privatae historiae verbis utar, Crescente monasterio, mansiones CXV circa ambitum monasterii fabricatae sunt, e quibus villa De Bello ordinata est. In qua locus est ob effusum sanguinem Sangue-Lac Gallico verbo nominatus, qui ex terrae natura post pluviam rubescere videtur, unde Guilielmus Neubrigensis scripsit, sed minus vere, Locus ille ubi Anglorum pro patria dimicantium maxima strages facta est, si forte modico imbre maduerit, verum sanguinem et quasi recentem exsudat, ac si aperte per ipsam rei evidentiam dicatur, quod adhuc vox tanti sanguinis Christiani clamet ad Dominum de terra. Monasterio vero multa et magna privilegia indulsit Guilielmus ille. Inter alia vero, utar ipsis diplomatis verbis, Si quis latro vel homicida vel aliquo crimine reus timore mortis fugiens ad hanc ecclesiam pervenerit, in nullo laedatur, sed liber omnino dimittatur. Abbati vero ipsius ecclesiae liceat ubique latronem vel furem de suspendio liberare, si forte supervenerit. Henricus etiam Primus, ut eius charta loquar, mercatum die Dominico liberum absque omni exactione instituit. Verum mercatum hunc in alium diem commutari parlamentaria authoritate nuper impetravit Anthonus vicecomes Montisacuti, qui eo loci elegantes aedes non ita pridem extruxit. Asyli autem iura hic et passim parlamentaria authoritate in indignioribus illis criminibus refiguntur. Videbant enim amoto supplicii metu ferociam et scelerate agendi libidinem increscere et impunitatis spem maximam esse peccandi illecebram. Nec quicquam aliud hic vel in vicinia memoratu dignum vidimus quam Esuburnham, quae familiae sane si qua alia in hoc tractu vetustatae nomen impertiit suum.
16. Hastings illa quam dixi, Saxonice Hastringa-easley dicta, eodem littore superius sedet. Sunt qui ridicule ab agilitate hoc nomen e nostra lingua deducunt, eo quod, ut scribit Matthaeus Parisiensis, apud Hastings ligneum agiliter castrum statuit Guilielmus Conquestor. Videatur tamen potius ab Hastingo Danico pirata hoc novum nomen accepisse, qui ubi excensionem praedabundus fecit, castella aliquando extruxit, ut apud Asserium Menevensem de Beamflotae castro ab illo posito in Essexia, aliisque ad Apledor et Middleton in Cantio legitur. Haec regnante Athelstano suam habuit officinam monetariam et capitalis est portus in numero quinque portuum, qui cum suis membris Winchelsey, Rhy &c. naves XXI ad bellum navale invenire tenebatur, Si qua forma aves scire et hic et caeteri pro immunitatibus quas habent amplissimas regi bello navili militari obstricti fuerint, habe iisdem verbis quibus hoc in scaccarium regium olim relatum fuerit. Hastings cum suis membris debet invenire ad summonitionem regis XXI naves. Et in qualibet navi debent esse XXI homines fortes, apti, bene armati et apparati ad servitium regis. Ita tamen quod dum monitio inde fiat ex parte regis per XL dies ante. Et cum praedictae naves et homines in illis existentes ad locum illum venerint ad quem fuerint summoniti, morabuntur ibidem in servitio regis per quindecim dies ad custus suos proprios. Et si rex servito illorum post praedictas quindecim dies indiguerit, seu ipsos ibidem amplius morari voluerit, erunt naves illae cum hominibus in illis existentibus in servitio regis morantes ad custus regis quamdiu regi placuerit. Videlicet magister capiet dex denarios per diem, et constabularius sex denarios per diem, et quilibet aliorum tres denarios per diem.
17. Totum rapum de Hastings et honorem tenuerunt comites Aucenses, vulgo de Augi sive Eu in Normannia dicti, a filio notho Henrico Tertio primi ducis Normanniae oriundi, usque ad Aliciam quam regnante Henrico Tertio in uxorem duxit Radulphus de Issodun in Gallia, posterique lauto patrimonio in Anglia exciderunt, quod ad fidem (ut iurisconsulti tunc loquebantur) regis Franciae essent. Caeterum ut primis Normannorum temporibus nobiles in hoc agro Hastingi et de Hastings dicti fuerunt, e quibus Matthaeus de Hastings manerium de Grenocle ea lege tenuit, ut inveniret ad hunc portum remum quando rex transfretaret, ita nunc illustris Hastingorum familia, qui Huntingdoniae sunt comites, hoc titulo de Hastings laetatur. Edwardus enim IIII hunc cum quibusdam, ut vocant, regilitalibus Guilielmo Hastingo cubiculario suo contulit. Qui a Cominaeo laudatur quod cum a Lodovico XI Gallorum rege annuam pensionem acceperit, induci non poterat ut Gallo apocham sive chirographam traderet. “Ut meum (inquit) chrirographum inter rationes quaestorum aerarii Gallici conspiciatur minime committam.” Verum hic in regum amicitiam se toto immergendo prorsus seipsum demersit. Dum enim in privato consilio liberius cum tyranno Richardo Tertio loqueretur, inopinato abreptus, et indicta caussa actutum capite truncatus. Nec tacendum est regem Henricum Sextum Thomam Hoo virum egregium quem in ordinem Geogianae militiae adsciverat titulo baronis de Hoo et Hastings exornasse, cuius filias et haeredes Galfredus Bollen, a quo materna origine regina Elizabetha, Rogerus Copley, Ioannes Carew, et Ioannes Devenish in uxores duxerunt.
18. Sinuoso inde recessu excavatur littus cui imponitur Winchelsey, quod cum eiusdem nominis antiquius opidum, Saxonice Winchelsea dictum, inhorrescente oceano, absorberetur anno MCCL (quo tempore facies terrarum hic et in vicina Cantii ora valde immutata) regnante Edwardo Primo constructum erat. Situm ob oculos Thomae Walsinghami verbis proponam. Super montem sita est praeruptae altitudinis ex eo latere quo vel mare respicit vel imminet navium stationi, unde via quae ab ea parte ad portum ducit, non in directum, ne nimia declivitate descendentes in praecipitium vel ascendentes repere potius manibus quam ambulare cogat, tenditur, sed obliquata in latus, nunc ad unam partem, nunc ad aliam sinuosis flexibus saepe recurvatur. Primum aggere cingebatur, postea moenibus validis, vixque florere coepit cum e Gallis et Hispanis direpta, subducenteque se oceano, subito quasi defloresceret. Ex huius occasu et oceani beneficio Rhie in proximo effloruit, sed potius refloruit: olim enim floruisse et Guilielmum Iprensem Cantii comitem munivisse, Ipres tower, id est Turris Iprensis et immunitates quas cum quinque portubus communes habet satis doceant. Sed vel ex Winchelseiae vicinitate vel maris recessu superioribus saeculis diu iacuit, ac cum illa iam elangueret, Edwardo Tertio regnante, respirare coepit, qui moenibus inclusit. Patrumque memoria oceanus, ut iniuriam quam fecerat cumulate resarciret, tempestate insolita concitatus ita irruit et se insinuavit ut portum perquam commodum effecerit, quem et alia nostra memoria tempestas non parum iuvit. Ex quo tempore incolis, aedificiiis, piscatura, et re nautica non mediocriter refloruit, hodieque usitatus hinc est in Normanniam traiectus. An vero nomen habet a rive Normannica dictione, quae ripam significat, non facile dixerim. Cum tamen in actis publicis saepissime Ripa Latine, et qui hinc pisces deferunt ripiers dicantur, in hac partem propendeo, magis sane propenderem si hanc vocem pro littore Galli, ut Plinius ripam, usurparint.
19. In hunc portem se effundit Rother sive Rither fluvius, qui ad Ritheramsfeld (sic enim priscis Anglis vocabatur qui nobis Rotherfeld) emissus per Burgwash, olim Burghersh, quod suos eodem cognomine dominos habuit, inter quos fuit Bartholomaeus ille de Burgwash vir suo seculo magnus, qui gravissimis legationibus et Aquitanicis bellis spectatus prudentia et fortitudine promeruit ut baro regni crearetur, in ordinem Georgianum in ipsa prima institutione inter fundatores cooptaretur, et castro Doverensi portubusque V praeficeretur. Nec filius eodem praenomine degener summo splendore vixit, sed unicam tantum reliquit filiam in familiam Le Despencer elocatam, a qua magnus superest nobilium proventus. Baronem etiam suum Guilielmum de Echingham tempore Edwardi Secundi habuit Echingham, quid proximum est, cuius maiores seneschalli erant huius rapi. Haereditas autem tandem per haeredes foemellas ad barones de Windesor, et ad Tirwhittos devenit. Deinde Rother tripertitis aquis Pontem Roberti subit, ubi Aluredus de S. Martino regnante Henrico II monasterium posuit, et praetervectus Bodiam Lewkneorum familiae et clarae et antiquae castrum a Dalegrigis extructum, hic in oceanum descendit. Maritimam Sussexiae oram iam legi, in mediterraneis nihil est quod memorem nisi sylvas et saltus longe lateque patentes, reliquias celeberrimae sylvae Anderideae recenserem. Inter quas, ut ab occasu incipiam, notissimae sunt foresta de Arundell, foresta S. Leonardi, Word foresta, Ashdown foresta, sub qua Buckhurst antiquae familiae Sacvilorum habitatio (e qua Thomam Sacvilum virum prudentem iuxta ac nobilem regina Elizabetha baronem de Buckhurst in nostra memoria erexit, in sanctius consilium adscivit, in honoratissimum Georgianorum militum ordinem cooptavit, Angliae thesaurarium constituit, et iam pridem rex Iacobus comitem Dorsettiae creavit), foresta de Waterdown, et illa de Dallington omnium minima.
20. Comites habuit Sussexia quinque ex familia de Albineio qui itidem Arundeliae comites dicti fuerunt. Quorum primus Guilielmus de Albineio Gulielmi Pincernae regis Henrici Primi et domini de Buckenham in Norfolcia filius, qui pro insignibus usus est leone aureo erecto in clypeo rubro, dictusque aliquando comes Arundeliae, aliquando comes Cicestriae, quod in illis locis sedes praecipuas habuit. Hic ex Adeliza filia Godfredi Barbati ducis Lotharingiae et Brabantiae, vidua regis Henrici Primi, progenuit Guilielmum secundem Sussexiae et Arundeliae comitem patrem Guillielmi comitis tertii, cui Mabilia soror et una haeredum ultimi Ranulphi comitis Cestriae peperit Guilielmum comitem quartum et Hugonem comitem quintum, utrumque sine sobole defunctum, filiasque quatuor quas duxerunt Robertus dominus de Tateshall, Ioannes Fitz-Alan, Rogerus de Somery, et Robertus de Monte Alto. Arundeliae titulus postea regerminavit, ut modo dixi, in Fitz-Alanis, Sussexiae vero quasi obliteratus iacuit ad nostra usque tempora, quae viderunt quinque Radcliffos e nobilissima Fitz-Walteri familia (quae a Claris stemma duxit) eo honore illustratos, Robertum scilicet Sussexiae comitem creatum ab Henrico VIII, qui duxit Elizabetham filiam Henrici Staffordiae ducis Bucikinghamiae, e qua genuit Henricum comitem secundum, cui Elizabetha filia Thomae Howardi ducis Norfolciae peperit Thomam, qui reginae Elizabethae a cubiculis sine liberis obiit, heros sane longe honoratissimus, in cuius animo et prudentiam civilem et fortitudinem militarem una habitasse et Anglia et Hibernia agnovit. Huic frater Henricus, illique sius unicus filius Robertus iuvenis honoratissimus, qui nunc floret, successit.
Parochias continet haec provincia 312.

21. Hactenus Sussexia, quae cum Suthriea Regnorum fuit sedes, postea Australium Saxonum regnum, Saxonice Suth-Seaxan-ric dictum, quod anno trigesimo altero a Saxonum adventu inchoatum ab Aella, qui, ut habet Beda, primus in gentis Anglorum regibus, cunctis australibus eorum provincis qui Humbro fluvio et contiguis ei terminis sequestrantur imperavit. Primus rex Christianus erat Edilwalchus, Christo baptismo regeneratus Wulphero Merciorum rege praesente, qui illum e sacro fonte suscepit et in adoptionis signum duas provincias donavit, Vectam scilicet insulam et Meanuarorum provinciam. Sed cum trecentesimus sextus ab huius regni initio agebatur annus, Aldinio ultimo rege ab Ina occiso, in Occidentalium Saxonum potestatem omnino concessit.

Perge ad Kent