Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.
GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN TERTIUM LIBRUM PSALMORUM
LXXIII.
![]()
Quam bonus Israel Deus iis qui &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics
Tellus ut undis hospitium neget,
Undaeque terras fluctibus obruant,
Aer coruscis fulminet ignibus,
Ruina mundi sidera misceat.
Dei potentis non bonitas tamen
5
In rebus arctis destituet pios,
Purasve mentes nequitia sinet
Moeroris aestu funditus opprimi.
Quam pene lapsu pes mihi lubrico
Gressum fefellit, dum pede metior10
Immense parvo, dum trutina mea
Expendo stultus iudicium Dei!
Fervebat ira pectus et aemulo
Livoris aestu, quum scelerum omnium
Contaminatos sordibus impios15
Florere cunctis conspicerem bonis.
Sors illa cunctis invida, mobilis, Σ
Infida, servat perpetua fide
Istis tenorem, et robore vivido
Firmos senectam ducit ad ultimam.20
Exempta duris vita molestiis
Curisque (pectus quae reliquis coquunt
Mortalibus) per laetitiam fluit
Luxumque, et aegris pura laboribus.
Ergo insolenti foeta superbia
25
Corda intumescunt, pectora spiritus
Ventosa tendunt, caecus amor sui
Fraena impotenti dat violentiae.
Tecta invidendas non capiunt opes,
Felicitatem non animus suam,30
Et vota vincens spemque superfluus
Luxus fatigat, nec satiat tamen.
Verbis minores terrificant feris,
Et fastuosae mole potentiae.
Vultu procaci et vocibus improbis35
Adblandiuntur nequitiae suae.
Nec impudentis garrula vanitas,
Contenta linguae fundere toxica
Terras per omnes, astra lacessere
Audet, Deumque insana superbia.40
Haec mente spectant attonita pii,
Et aestuanti pectore fluctuant.
Secumque mussant, “Scilicet haec Deus
Quum cernat, atris abstinet ignibus?”
Opes abunde suppeditant malis, Σ
45
Crescitque nullo fine pecunia,
Secura pacis molliter otia,
Quassante nullo turbine, tranisgunt.
Frustra ergo puro pectore vivitur.
Frustra innocentem contineo manum.50
Frustra labores perfero, torqueor
Dolore, nullis non crucior malis.
Rursus verebar ne temerario
Ausu improbarem consilium Dei,
Ac arbitrarer forte miserrimos55
Selecta quos in pignora nuncupat.
Causas latentes dum sequor anxius,
Et pertinacis viribus ingeni
Pugno, profundum se Chaos ingerit,
Et nocte mentis lumen adobruit.60
Labore tandem fessus inutili
Ad te recurro, rex bone caelitum.
Quietus expecto ex adytis tuis
Quis hos et illos separet exitus.
Vidi repente quam pede lubrico
65
Starent superbi, quam stabiles parum
Opes tenerent, quam fragili loco
Fultos ruina praecipiti trahas.
Procella vindex ut sonuit tuae
Irae, fugaces cum domino suo70
Evanuerunt divitiae. Manet
Umbra invidendae nulla potentiae.
Sic nocte mentes ludificans fugit
Imago somni, et quae modo pectora
Sopita vano terruerat metu,75
Risus per urbem mox ciet omnibus.
Donec viderem haec, moeror et anxiae
Mentem obruebant sollicitudines,
Aut haesitantem, ceu stupidum pecus,
Torpor ligabat pectore marcido.80
Arcana sed vis interea tui
Me fulciebat numinis, ac manum
Dextram regebas. Auspicio tuo
Ductuque clarus fulgeo gloria.
Quid terra, praeter te, mihi, quid polus
85
Offert colendum? Cor mihi tabuit,
Infracta mens desiderio tui
Languebat, aegrum corpus inaruit.
Tu rursus artus robore vivido
Firmasti, opimas suppeditasti opes.90
Qui, te relicto, spe stolida deos
Vanos adorant, cladibus obruis.
Te sector unum, te superas meis
Spes una rebus. Praesidio tuo
Liber periclis, auctus honoribus,95
Te sempiternis laudibus efferam.LXXIV.
![]()
Ut quid, Deus, repulisti &c.
Meter: iambic strophesCur nos relinquis penitus, o rerum parens
Hostisque dedis impio?
Lupis vorandum cur gregem, pastor, tuum
Ira obstinata deseris?
Memento coetus servitute ab aspera5
Quem vindicasti, quem tibi
Peculiari sorte, patrimonium
Ceu proprium, receperas.
Colles Sionis, numinis sedem tui,
Bonus favensque respice.
10
Tandem resurge, et hostium superbiam
Compesce. Perde funditus
Hostes protervos, qui tuum sacrarium
Manu nefanda polluunt.
Clangunt sonora buccina, non quae tuas15
Laudes canat, ludibrio
Sed festa acerbo quae profanet. In tuis
Vexilla figunt turribus.
Bacchatur audax ira fraenis libera,
Aedis ruentis it fragor,
20
Quales sub altis murmurant quercus iugis,
Caesae bipenni quum ruunt.
Demoliuntur malleis et vectibus
Caelata templi limina.
Popularatur ignis adyta, nominis tui25
Contaminant sacrarium,
Secumque tacito comminantur pectore
Se diruturos omnia.
Nec temere: flammis strata fumant omnia
Tuo dicata cultui
30
Loca. Signa nusquam, nulla iam miracula,
Propheta nullus perditos
Solatur et, spe quamlibet lenta, tamen
Spondet malorum terminum.
Quousque tandem nomini sines tuo35
Hostem protervum illudere?
Quousque acerbis facta dira et impia
Exasperaabit iurgiis?
Cur otiosus retrahis manum? Exere
Tandem potentem dexteram.
40
Tu noster olim rector et custos, Deus,
Priscis abusque saeculis.
Te vidit orbis vindicantem ab omnibus
Semper tuos periculis.
Secessit unda te iubente, et vitreo Σ45
Muro liquor coercuit
Cursum, feroces viribus suis duces
Ponti recursus obruit.
Ipsum marinis vastiorem belluis
Hausit tyrannum, et asperis
50
Afflicta saxis, fluctibus cadavera
Eiecta vultur Aethiops
Voravit. Inter aestu arenas torridas
De cote dura limpidi Σ
Fluxere rivi. Te imperante substitit55
Arente flumen alveo.
Tuus dies est, nox tua est, solis iubar
Radiis adornas aureis,
Aequorque claudis littorum repagulis,
Terrasque cingis fluctibus.
60
Aestate lenis frigus acre, frigoris
Aestum rigore temperas.
Domine, intuere probra, contumelias,
Et hostium ludibria,
Qui te lacessunt impiis convitiis,65
Molestiis nos opprimunt.
Ne trade vitam turturis tuae feris,
Turbam tuorum pauperum
Ne sempiterna oblivione desere,
Memor tui sis foederis.
70
Nam nec tenebrae nos tegunt, nec pellimus
Obscuritate iniurias.
Ope destituti et omnibus fracti malis
Populi pudori consule,
Ut te merentem prosequantur laudibus75
Miseri levati luctibus.
Exsurge, rector orbis optime, et tuam
Causam tuere. Sis memor
Quae probra passim nomini semper tuo
Stulta ingerat procacitas.
80
Voces superbas et tumultus improbos
Silentio ne supprime,
Curamque rerum gerere te mortalium,
Qui negligunt te, sentiant.
LXXV.
![]()
Confitebimur tibi, Deus &c.
Meter: four-line stanzas consisting of 3 lesser Asclepiadics + 1 glyconicTe nos carminibus, rex bone, patriis
Dicemus merito. Te celebrabimus
Praesentem miseris, et memorabimus
Facta illustra posteris.
“Quum plenis venient tempora saeculis,
5
Cogam,” inquit Dominus, “concilium meum.
Iustis suppliciis prosequar impios,
Iustis muneribus pios.
“Fundamenta soli dissiliant licet,
Turbetur trepidis gens hominum minis,10
Fundamenta soli fluxa adamantinis Σ
Nectam rursum ego vinculis.
“O stultos quoties admonui modum
Vesanae ut facerent nequitiae suae!
In caelum quoties admonui impios15
Ne stulte arma capesserent!”
Quid caelum stolida voce lacessitis?
Qua spe sic furitis? Spiritus arrogans
Cuius praesidio fretus in aethera
Cristas erigit impias?
![]()
20
Eois coeat viribus occidens,
Coniurent calidae cum Borea plagae,
Frustra divitias, sceptra, potentiam
Cuiquam conciliaverint.
Unus rex hominum, res hominum suo
25
Versans arbitrio, praecipitem trahit
Illum de solio, plebis ab infimae
Hunc faece ad solium erigit.
Nam cratera meri purpurei Deus Σ
Iam dextra tenet, et vindice pharmaco30
Undantem pateram temperat, et malis
Iustum supplicium parat.
Illinc impietas undique ab ultimis
Terrarum spatiis hauriet et, mero
Consumpto, cupido gutture turbida35
De faece exitium bibet.”
At me vate, Dei, quem genus Isaci
Et thure et precibus placat et hostiis,
Omnis posteritas munificentiam
Et vim numinis audiet.
40
Confringam tumidae tela superbiae
Formidata bonis. Cladibus obruta
Emerget pietas, et super aethera
Tollet conspicuum caput.
LXXVI.
![]()
Notus in Iudaea Deus &.
Meter: iambic strophesGentes profanae numinis loco colunt
Sibi quisque quem finxit deum,
Iudaea verum novit et colit Deum,
Laudatque festibus cantibus.
Deum Sionis incolam, Solymae sacris5
Cui templa fumant ignibus.
Illic minaces fregit arcus, lucida
Fregit sagittae spicula.
Clypea sinistris rapuit, enses dexteris, Σ
Funesta bella sustulit.
10
Tu praepotentes fortior tyrannidas
Virtute frangis, tu feram
Compescuisti fortium superbiam
Regum potenti dextera.
Fracta minacis spiritus ferocia,15
Praedae fuere, aut ferreo Σ
Somno gravati condidere lumina.
Obtorpuere dexterae
Fortes virorum, vis equorum, et curruum
Elanguerunt impetus.
20
Tuum verendum nomen et numen. Tuae
Quando aestus irae incanduit,
Quis obviam ausit ire? Quis miserum caput
Tuo furori obiecerit?
Quum templa mundi fulminum quateret fragor25
Ut, impia tyrannide
Poenis repressa, supplicem modestiam
E servitute abduceres,
Attonita tellus siluit, imbellis pavor
Mentes superbas perculit.
30
Ultricis irae scelera poenis obruta
Humana gens quum cerneret,
Boni efferebant laudibus te, conscius
Premebat horror impios.
Vos erga Domino nuncupate et reddite.35
Domino verendo munera
Ferte universi civitatis incolae
Sanctae, Deumque agnoscite,
Reges superbi quem pavent, qui spiritus
Feros retundit impiis.
40
LXXVII.
![]()
Voce mea ad Dominum clamavi &c.
Meter: Alcaic stanzasTe voce semper, te prece supplice
Rerum invocabo conditor optime,
Nam lenis ac placatus aurem
Das facilem miseris querelis.
Ad te refugi quum premerer malis,
5
Ad te tetendi sollicitus manus
Sub nocte sola, donec atras
Lux tenebras rediens fugaret.
Mens inquietis fracta doloribus,
Surda abnuebat aure fidelium10
Voces amicorum, medelae
Impatiens, animusque solum
Intentus in te, cum lacrimis preces
Miscens fremebat, pectora flebili
Concussa singultu sonabant.
15
Cura animi cruciabat artus,
Aestus vetabat sollicitudinum
Dulcem soporem carpere lumina.
Segnis ligabat membra torpor,
Vocis iter dolor obstruebat.
20
Tum mente versa volvere saecula
Coepi anteacti temporis, ac Dei
Numen bonis praesens, nec unquam
Auxilii miseris avarum. Σ
Laudum subibat quas tibi carmine
25
Lyrae canebam suaviloquae ad modos,
Secumque vestigabat aegra
Mens vario labefacta motu.
“Num, me relicto in perpetuum Deus
Opis benignam iam retrahit manum,30
Nec amplius suum tenebit
Larga Dei bonitas tenorem?
Nec ore vatum leniet anxias
Curas suorum, nec miseris erit
Placabilis, nec sistet irae
35
Praecipitem bonitate cursum?
Tandem remisso pectore, quo dolor
Impellis?” inquam. Stant adamantinis
Decreta caeli fixa vinclis,
Nec dubio labefacta casu,
40
Nec fracta vi, nec temporis invidis
Obliviosi obnoxia dentibus. Σ
Rursus tuae mentem subibant,
Sancte parens, monimenta dextrae,
Qui templa picti sideribus poli
45
Frugumque campos germine fertiles,
Et saecla tot nostros ad usus Σ
Condideris pecudum et ferarum.
Quam saepe, poenis dum premis improbos
Tutoque fulcis praesidio probos,50
Mortalibus clementiaeque et
Iustitiae specimen dedisti,
Aeterne rerum conditor! Omnia
Consulta cuius factaque sanctitas
Illustrat, haud quidquam tibi ingens
55
Orbis habet simile aut secundum.
Mirante mundo tu, Deus unice,
Mirae dedisti signa potentiae,
Ergastulis quum liberasti
Abramidas Pharii tyranni. Σ
60
Videre fluctus te tumidi, Deus,
Videre fluctus, et trepido gradu
Fugere. Turbavit profundas
Horror aquae vitrae lacunas.
Fudere aquosas imperio tuo
65
Nubes procellas de gravido sinu,
Sonore rauco, grandinisque
Infremuit lapidosus imber.
Caeli tonantis vastificus fragor Σ
Implebat aures, lumina fulgurum70
Terrebat ardor, et pavore
Attonitae tremuere terrae.
Sali rubentis pervia vastitas, Σ
Ductore te, tot millibus obruit
Vestigia, et fluctu refuso
75
Clausit iter Phariis quadrigis.
Moses et Aron (ceu pecudum greges
Pastor reducit) praesidio tuo
Duxere tranquillas per undas
Incolumes populi catervas.
80
LXXVIII.
![]()
Attendite, popule meus, legem &c.
Meter: dactylic hexametersAudite, Isacidae, et rerum pietate parentem
Qui colitis pura, huc animos advertite vestros.
Mira canam, sed vera canam: quae longa vetustas
Occulit arcanis oracula mersa tenebris
Evolvam. Priscis accepta parentibus olim5
Veriloquis dictis in saecula sera nepotum
Transmittam, laudesque Dei, mirandaque facta
Cognita de proavis discent me vate minores.
Namque parens mundi, sancto quum foedere gentem
Iungeret Isacidum sibi, patres prodere natis10
Per seriem, et seris venientia saecula saeclis,
Et legum monitus et facta ingentia iussit.
Scilicet ut memori benefacta priora tenentes
Pectore consilium vitae auxiliumque regendae
A Domino expectent, trepido turbante tumultu,15
Ne tam caeca animos condant oblivia, legum
Irrita ventosis ut dent praescripta procellis,
Neu similes patrum, male grata mente rebelles,
Deficiant animi instabiles, dubioque labantes
Pectore. Cur soboles Efraemi, docta sagittis Σ20
Figere vel iaculo quamvis distantia certo,
Terga dedit pene ante tubas, latebrisque salutem
(O pudor!) abiectis quaesivit turpiter armis?
Nempe quod aversos flexere per avia gressus,
Obliti legum et monitorum et foederis icti,25
Obliti tantorum operum, quae, testibus olim
Patribus, in Phariis Dominus patraverat oris.
Quum mare divisit sese cumulante profundo,
Inter et aggestos undae stagnantis acervos
Incolumem eduxit populum, duce nube, serena30
Luce, per obscuras flamma praeeunte tenebras.
Flumina de solidi patefecit vulnere saxi,
Damnatisque siti rivos donavit arenis.
Nec satiati undis linguas tenuere procaces,
Ausi immane scelus, deserta per avia rursus35
Tentavere Deum, et ventris stimulante voracis
Ingluvie, petiere cibos, ac talibus ora
Solverunt: “Silicis durae qui flumina venis
Elicuit, subitoque sitim torrente levavit,
Non potis est panem, non lautae fercula mensae40
Addere, non epulis convivia larga profusis?”
Audiit omnipotens, calidaque accensus ab ira est,
In Iudamque hausit flammato corde furorem,
Et populo tamen ingrato, totiesque salutis
Immemori acceptae, victum dedit esse petitum. Σ45
Castra super late aetherei patefecit Olympi
Horrea, dein gravidas coelesti semine nubes
Ambrosiae largos super agmina solvit in imbres,
Caelestisque cibi indulsit mortalibus usum.
Cedere tum iusso campis ex aeris Euro,50
Mox trepidis volucrum pluvias Notus attulit alis,
Non secus ac siccae cumulos quum verrit arenae,
Pulvereamque trahit deserta per arida pallam.
Castra super, tensis super tentoria velis,
Alituum tremulis resonabant agmina pennis,55
Et circum affusis cumulabant stragibus agros.
Iamque epulis exempta fames, sed prava libido
Non exempta tamen, sed adhuc sine fine petitae
Faucibus haerebant epulae. Deus ecce repente
Ultor adest. Late subito grassante ruina,60
Robora selectae passim cecidere iuventae.
Sed neque tot poenae, neque tot benefacta rebelles
Continuere animos, nec tot miracula, rerum
Natura monstrante Deum. Pater ergo procaces
Casibus assiduis fregitque et, robore fracto,65
Ante diem tremulae succidit fila senectae.
Vix tandem morbis vexati, erroribus acti,
Omnibus exhausti prope cladibus, omnium egeni,
Agnovere Deum. Per tot discrimina tecti
Ereptique malis, saevoque ex hoste recepti,70
Verba tamen blandes fundebant subdola linguis,
Ore pii, mendace animo, neque foederis icti
Servavere fidem. Verum clementior ille
Sontibus ignovit, patria pietate remisit
Offensas, meritamque ultro compescuit iram,75
Quippe homines memor esse animae modo flabra fugacis,
Quae fragiles agitent morituri corporis artus.
O quoties inter viduas cultoris arenas, Σ
Inter saxa siti squalentia, numinis iram
Languentem insanis irritavere querelis,80
Et sua divinas dimensi ad robora vires,
Virtutem brevibus voluere includere metis,
Quae mare, quae terras, quae caeli continet orbes!
Scilicet obliti benefacta priora, salutem
Acceptam, et duri nuper iuga dempta tyranni,85
Et quae per Pharias miracula plurima gentes Σ
Edidit, in vitreos suffuso sanguine rivos,
Damnatisque siti laticum sine munere mensis.
Et modo pestiferae per celsa palatia muscae
Spicula figebant liventi tincta veneno,90
Et modo flumineis squalebant atria ranis,
Et nunc bruchus edax hominumque boumque labores, Σ
Agmine nunc denso dirae exedere locustae.
Grandinis imbre hortos, lapidosa grandine vites,
Grandine silvarum Dominus decussit honorem,95
Grandine prostrati fortes iacuere iuvenci,
Et segetum gravidos ruit igneus imber in agros.
Ira Dei, laxisque furor bacchatus habenis,
Eumenidumque faces, et conscius horror oberrans Σ
Pectora turbabat stimulis praecordia caecis.100
Tum letho patefacta via est, mors saeva per omne
Passim hominum pecudumque caput nulli aequa concurrit.
Primitias sobolis, carissima pignora, florem
Roboris et serae spem praesidiumque senectae
Prostravit, qua Nilus aqua se divite volvit,105
Et septemgeminis refluum mare submovet undis.
Interea, ceu pastor oves in pascua ducit,
Ipse suum Dominus populum deduxit ab omni
Vi procul et trepida formidine. Fluctibus aequor
Obruit infestos in se redeuntibus hostes.110
At sancti tenuere patres loca sancta, Deique
Parta manu, exclusit gentes prius unde profanas,
Aut prostravit humi victas, et iugera mensus Σ
Abramidis habitare dedit. Nec segnius illi
Irritare Deum et rerum tentare parentem,115
Foedera negligere, et patrum de more rebelles,
Avertere suos recto de tramite gressus.
Non secus ac arcus curvat se in cornua nervo
Adducto, dextraque iterum nervoque remisso
In faciem subito flectit se sponte priorem,120
Libera sic iterum gens, impia vindice poena
Ad sese rediit, cunctisque in collibus aras
Erexit, finxitque sibi simulacra deorum,
Ac Dominum rerum meritas accendit in iras.
Audiit omnipotens pater impia vota precesque,
125
Et sibi dilectam gentem contempsit, et aras
Ipse suas ac Silonis tentoria liquit, Σ
Sola sibi e cunctis electa habitacula terras.
Deseruitque sui monimentum foederis arcam
Hostibus in praedam, monimentum roboris, unde130
Clara Dei in cunctas splendebat gloria terras.
Hos ferro, terrae iratus sibi nuper amatae,
Obiecit, flammis alios. Cecidere cruento
Ense sacerdotes. Non connubialia festis
Carmina sunt cantata toris, carique mariti135
Indeploratis viduae iacuere sepulchris.
Ast ubi iam poenis meritam satiaverat iram,
Ceu crapula excussa miles, lentoque sopore
Excitus, arma iterum fugientes vertit in hostes,
Tergaque vulneribus figens imbellia caecis,140
Perpetuam adspersit ventura in saecula labem.
Non tamen Efraemum praestantem fortibus armis
Elegit cui sceptra daret, non ille Manassae
Pignora, sed Iudam, sed celsae tecta Sionis,
Templa sibi et solido fundata sacraria saxo,145
Cumque polo et stellis mansuram in saecula sedem.
Quique sequebatur pecudes in pascua David,
Sustulit e caulis, caram et sibi pascere gentem,
Impositum solio, et sanctae ius dicere terrae
Iussit, et ille gregem studio curaque fideli150
Rexit, et infestis defendit ab hostibus armis.LXXIX.
![]()
Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam &c.
Meter: iambic strophesHaereditatem, rector orbis, cur tuam
Invadit hostis impius?
Ritu profano polluit sacraria
Tuo dicata nomini,
Soloque stratam funditus Solymam suae5
Tegit ruinae molibus.
Truncata ferro membra te colentium
Passim per agros obiacent,
Lanianda rostris vulturum, crudelibus
Aut belluarum dentibus.
10
Rivi cruoris perluunt vias, velut
Torrens adauctus imbribus,
Nec usquam amicus ossa sparsa qui legat,
Aut lecta tumulis obruat.
Functique fato pariter et superstites15
Ludibrio accolis sumus.
Parens benigne, quem modum tandem tuae
Speremus iracundiae?
An continenter instar ignis omnia
Vorantis in nos saeviet?
20
Tui furoris verte potius impetum
In impiarum gentium
Tot regna, nomen quae tuum vel nesciunt
Vel, si sciant, non invocant,
Semen piorum quae laborant perdere25
Armis, et urbes ignibus.
Revocando vetera, parce, genitor, crimina,
Faces furori subdere.
Sed paene cunctis obrutos malis, tua
Nos praeveni clementia.
30
Offensionum mitis obliviscere,
Nostrae salutis anchora.
Placatus adsis, splendor ut cunctis tuae
Clarescat oris gloriae.
Os obstruatur impiis quaerentibus35
Num noster hic cesset Deus.
O iuste vindex, impios exercitus
Paenis vicissim cernere
Fac nos, cruore qui piorum sordidi
Nunc insolenter gestiunt.
40
Audi gementes carcerum qui vinculis
Marcent, potente dextera
De fauce mortis libera quos caedibus
Iamiam tyranni destinant.
Et quam intulerunt contumeliam tibi,45
Et quam tuis iniuriam,
Multiplicatam 7redde nostris accolis,
Rerum perennis arbiter.
Et nos, ovilis grex tui, quem pabulo
Alis, tueris numine,
50
Et posterorum posteri laudes tuas
Cunctis canemus saeculis.
LXXX.
![]()
Qui regis Israel, intende, &c.
Meter: four-line stanzas of lesser Asclepiadics
Hebraei generis pastor, uti gregem,
Blande progeniem qui regis Isaci,
Inter qui geminos aligeros tuo
Praescribis populo iura salubria,
Selectae soboli da bonus ac favens
5
Lumen posse tuae cernere gloriae,
Da vim posse tuae nosse potentiae,
Ac fessis propere porrige dexteram.
Tu nos si placido lumine videris, Σ
Cedent continuo caetera prospere.10
O rex armipotens, quem statues modum
Irae? Quando humiles suscipies preces?
Irroras lacrymas fercula, lacrymis
Misces continuis pocula. Iurgia
Nostris finitimi de spoliis serunt,15
Et nostra exagitant ludibrio mala.
O rex armipotens, agmina caelitum
Cui parent, faciem cernere da tuam.
Tu nos si placido lumine videris,
Cedent continuo cetera prospere.20
Traduxti Pharia de scrobe vindeam,
Pravarum expuleras semina gentium,
Ut puro sereres purius hanc solo.
Iam radix teneras fuderat undique
Fibras. Iam tremulo frigore texerat
25
Montes, aequa cedris brachia sparserat,
Tangebant teretes aequora palmites,
Euphratem teneri germina surculi. Σ
Nudatam solitis cur modo sepibus
In praedam hospitibus deseris hanc vagis?30
Cur hanc saevus aper proterit, alites
Carpunt, omnigenae depopulant ferae?
O rex armipotens, obsecro iam redi
Tandem, et sidereo prospice de throno,
Placatusque tuam respice vineam,35
Plantaras propria quam tibi dextera.
Hunc saltem placidus respice ramulum,
Cui cultu assiduo conciliaveras
Robur, clara tui gloria nominis
Terrarum ut populis nota sit omnium.40
Illic flamma vorat brachia vitium,
Hic convulsa gemunt, caesa bipennibus
Hic duris resonant, omnia pessum eunt.
Irae iusta tuae nos premit ultio.
Indulgens genitor, nunc ope subleva.
45
Firma praesidio nunc propius tuo
Hunc, vires et spes et decus antea
Affectu patrio cui cumulaveras.
Vitam redde tuis, sancte parens, quibus
Semper mors avidis faucibus imminet.50
At nos usque ducem te comitabimur,
Praesentem miseris te celebrabimus.
O rex armipotens, agmina caelitum
Cui parent, faciem cernere da tuam.
Tu nos si placido lumine videris,55
Cedent continuo caetera prospere.LXXXI.
![]()
Exultate Deo adiutorio nostro &c.
Meter: strophes consisting of 1 dacytlic hexameter + 1 iambic dimeterExultate Deo nostro, bona dicite verba Σ
Nostrae salutis vindici.
Isacidum laudate Deum, paeana canentes
Ad tympani dulces modos.
Nec lyra, nec cessent genialia nablia, festis5
Tuba calendis clangite.
Hunc laeti celebrate diem, stata sacra ferentes.
Nam sic statutum est patribus,
Sic lex sancta iubet, sic sacri foedera pacti
Percussa cum maioribus.
10
Haec est illa dies ventura in saecula testis
Memphiticae tyrannidis,
Quum Pelusiacis Hebri gens hospes in oris Σ
Erraret, et linguae sonum
Attonita ignotum audiret, nec nota vicissim15
In verba frustra os solveret,
Lassaret olla fictilis.
“Excussi manibusque ollas, humerosque levavi
Luto,” inquit optimus parens,
20
“Auxiliumque tuli poscenti in rebus egenis
Et nube densa conditus
Intonui. Meribam propter, tua iurgia passus, Σ
Feci tui periculum.
Nunc etiam selecta mihi gens auribus hauri25
Et quae paciscor accipe:
Si mea dicta vagis non tradas irrita ventis,
Nec alterum colas deum,
Nec prostratus humi supplex nova numina adores,
Sed unicum tibi me Deum
30
Esse velis, domini qui rupto compede Nili, Σ
Iuris tui te reddidi.
Posce modo, spe plura feres, potiora petitis
Maiora votis auferes.
Haec neque dicta suas populus demisit in aures,35
Bene nec monenti paruit.
Ergo ipsos sibi permisi, fraenoque remisso
Solvi vagam libidinem.
O potius monita audissent mea, me duce rectum
Utinam institissent tramitem!
40
Namque humiles illis subito fractosque dedissem
Hostes, meamque dexteram
Vertissem in gentes, quae recta odere, profanas,
Et supplices mendacibus
Vultibus Isacidum ambissent verbisque favorem,45
Felicium omne in saeculum
Isacidum, quibus almus ager fudisset abunde
Frugum benignam copiam,
Mellaque de duri fluxissent viscere saxi
Per arva cultus inscia.”
50
LXXXII.
![]()
Deus stetit in synagoga deorum &c.
Meter: Alcaic stanzasRegum timendorum in proprios greges, Σ
Reges in ipsos imperium est Iovae,
Qui iudicantum examinabit
Nequitiam trutina severa. Σ
“Num fraudulentos semper et impios,”
5
Inquit, “dolosa lance fovebitis?
Pauperque pupillusque vestrum
Ceu scopulum metuet tribunal?
“Quin orbitatem cernitis anxiam?
Aurem querelis quin inopum datis?10
Cur pauperes non a superbo
Ludibrio asseritis potentum?
“Frustra monemus. Lumina caecitas,
Errorque mentes obsidet, ut neque
Compaginem rerum solutam
15
Iustitia pereunte cernant.
“Deos vocavi vos, dominos necis
Vitaeque feci. Sceptrifera manu
Pacem dedi tueri, et armis
Lethiferum cohibere bellum
20
“At mors iniquae iusta superbiae
Ultrix honores detrahet, et pari
Ignobili cum plebe fato
Purpureos rapiet tyrannos.”
Exsurge, legum fraena manu,
25
Capesse, cunctis arbitrio tuo
Qui regna dispensas, ut orbi
Imperio domineris aequo.
LXXXIII.
![]()
Deus, quis similis erit tibi?
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeterNe taceas, ne cuncteris, pater optime, neve
Preces tuorum sperne duris auribus.
Ecce fremunt hostes circum, et miscere tumultu
Saevo parati cuncta, cristas erigunt.
Concilia occulte coeunt, populoque minantur,5
Tu quem tuendum proprie susceperas.
“Eia,” aiunt, “properate, omnem succidite silvam,
A stirpe sobolem deleamus Isaci.”
En sceleri iurata manus coit omnis in unum,
Tua instituta ut deleant et foedera.
10
En cum palifera iunctus Nabathaeus Idume, Σ
Soboles Moabi, et Agareni, et Gabala, Σ
Cumque Palaestinis Tyriisque Amalecus et Ammon, Σ
Syrusque iungit castra Lothi posteris. Σ
At tu sterne solo victos, Madiana iuventus, Σ15
Ut caesa texit semitas te vindice.
Sisara ceu tumidus cecidit milesque Iabini, Σ
Cisontis undas turbidas quum sanguine Σ
Tinxere. Inflatae passim iacuare catervae,
Laetamen agris, nec fuga eripuit duces Σ
20
Orebum et Zebum, nec subtraxere latebrae Σ
A falce mortis Zebeamque et Salmanam, Σ
Dicere non veritos animo votoque superbo
Dominos futuros se tui sacrarii.
At tu, sancte parens, sic hos vertigine torque25
Ut rotula clivo, stipula vento volvitur.
Flamma velut siccae populatur brachia silvae.
Per alta stridens montium cacumina,
Sic urge attonitos consternatosque procella,
Tui furoris dissipa sic turbine,
30
Sic animos dolor exurat, pudor ora coloret,
Suis miseris numen ut probent tuum.
Sic ignominia fastum preme, damna timorque
Sic continentur territos exerceant,
Te solum ut noscant Dominum rerumque potentem,35
Quacunque terras ambit axis ignifer. Σ
LXXXIV.
![]()
Quam dilecta tabernacula &c.
Meter: fourth Asclepiadean stanzasO rex armipotens, qui creperos tuo Σ
Bellorum arbitrio dividis exitus,
Ergo limina templi
Laetus conspiciam tui.
Hic cor laetitia palpitat, hic bonis
5
Languet mens nimiis ebria, gestiunt Σ
Artus, atria vivi
Visuri propius Dei.
Hic passer latebras invenit, hic locat
Nidum veris avis nuntia. O atria Σ1o
Regis bellipotentis,
Ut vos adspiciam libens!
Felix qui domui perpetuo tuae
Haerens te celebrat, qui penitus suam
In te spem posuerunt,
15
Felices ter et amplius.
Felices studio qui properant pio
Templo sacra tuo ferre. Per aridas
Valles fontis amoeni
De rivis liquidis bibent.
20
Nec deerit pluviae quae repleat cavas
Fossas agmen aquae, dum properat premens Σ
Turmam turma parentum
Ritu caedere victimas.
O rex armipotens, da placidum tuo
25
Te regi, capitis cui decus inlytum
Indulsti, bonus aurem Σ
Ne duram abnue supplici.
Tu noster clypeus, rebus in asperis
Spes et praesidium. Iuxta adytum tuum30
Unius mora lucis
Pro mille est mihi saeculis.
Sim custos potius liminis in tuo
Templo, sancte parens, quam Solyma procul
Degam inter sceleratos
35
Multis clarus honoribus.
Tu sol, tu clypeus, tu Dominus. Tuis
Tu das conspicua fulgere gloria,
Nec puro scelerum unquam
Claudis munificam manum.
40
O rex armipotens, quem penes exitus
Bellorum et positis ensibus otia,
O bis terque beatos
Qui te spe solida colunt!
LXXXV.
![]()
Benedixisti, Domine, terram tuam &.
Meter: dactylic hexametersNon semper tumidis fervent vexata procellis
Aequora, nec gelida riget horrida terra pruina.
Inque vicem ponunt venti, mare sternitur, aura Σ
Mitior in florem torpentes evocat herbas.
Nec semper, Deus, avertis moerentibus aurem5
Durus et indulgens irae. Quondamque favore
Sponte tuum amplexus populum es: vinclisque solutis
Servitii, patrias duce te remeavit ad aras.
Oblitus scelerum et violati foederis, iram
Lenisti, et patria texisti crimina cura.10
Et nos ergo, parens, nostrae et spes una salutis,
Respice placatus facilisque, animumque benignum
Accipe, perpetuae neve implacabilis irae
Saeviat in seros etiam vindicta nepotes.
Respice nos melior tantum, quodcunque misellae15
Spirat adhuc animae, te respiciente, vigorem
Accipiet, populoque tuo, iam nube repulsa
Tristitiae, laetos hilarabunt gaudia vultus.
Alme parens, bonitate tua complectere fessos,
Sperataeque diu iam fructum ostende salutis.20
Iamdudum expecto Dominus dum laeta futuri
Signa det, arcano pulsans praecordia motu.
Et dabit haud dubie, posita placabilis ira,
Signa secunda. Piis dabit omnia prospera, leges
Qui patrias et sacra colent, errore relicto.25
Ecce salus, ecce incultas bona copia terras
Incolet, et laeti renovatrix gloria saecli.
En bonitas, en alma fides feret obvia gressus.
Terra fidem, caelo terras Astraea relicto Σ![]()
Sancta colet. Comes Astraeae bona copia coelo30
Appluet, et laetos decorabit frugibus agros.
Et quacunque feret Dominus vestigia, gressus
Ante ferent ius fasque suos. Lis, visque dolusque
Deseret afflictas per tot iam saeula terras.LXXXVI.
![]()
Inclina, Domine, aurem tuam &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters
Da mitis aurem supplici,
Deus, saluti consule
Ope destituti et pauperis,
Nec semper irae vindicis.
Servum tuum serva, Deus,
5
Cui spes salutis unica es.
Serva invocantem iugiter
A solis ortu ad vesperum.
Depelle mentis nubila
Pendentis a te servuli.10
Blandae parens clementiae,
Promptus vocanti parcere.
Intentus audi supplicem.
Nam te vocamus arduis
In rebus, invocantibus15
Opem benignus quod feras.
Nullus deorum par tibi,
Nullus secundus. Exerit
Nullus suam potentiam
Tam splendidis miraculis.20
Rerum creator, ultimis
Ab orbis oris affluent,
Flexoque gentes poplite
Te prosequentur laudibus.
Solus nec aevi termino
25
Inclusus aut potentiae,
Deus deorum, grentibus
Miranda cunctis perpetras.
Legum tuarum semitam
Fac ingredi me. Pectoris30
Compone fluctus turbidos,
Tranquilla mens ut te colat.
Ut spiritus, contagio
Emancipatus corporis, Σ
Tuam celebret gloriam,35
Dum vita voxque suppetet.
Vivo tua clementia,
De fauce mortis erutus,
Quum virium fiducia
Saeviret hostis insolens.40
Secura quum vis numinis
Mihi immineret, tu, Deus,
Es lenis et placabilis,
Et pacta fidus reddere.
Mitis bonusque respice
45
Qui pendet ex te servulum.
Opem fer, et vernaculum Σ
Tuum periclis exime.
In me favorem sentiant
Hostes tuum. Ora decolor Σ50
Mutet pudor, quum viderint
Mihi te salutis vindicem.LXXXVII.
![]()
Fundamenum eius in montibus sanctis &c.
Meter: iambic strophesAbramidarum ceteras urbes supra
Dominus Sionis diliget
Portas, Sionis, imminet quae montium
Fundata sanctis collibus.
O praedicanda posteris saelis Sion,5
Beata mater urbium! Σ
Tecumne Babylon se audeat componere, Σ
Tecumne Memphis insolens? Σ
Ventura sub iugum Dei, Deo
Flexura Memphis poplitem.
10
Praeclara quamvis et Palaestina et Tyros
Iactet virorum robora,
Nihil ad Sionem fortibus foetam viris,
Favore tutam numinis.
Censore Domino humana gens quum nomina15
Ad profitenda confluet,
Quis non Sionis se feret civem? Inseri
Quis non colonus ambiet?
Tum vox Sionem carminum, tum vox lyrae
Canent Sionem et tibiae,
20
Et nostra si quid audiendum vox sonet,
Laudem Sionis vox canet,
Et si quid animus voce dignum excogitet,
Animus Sioni serviet.
Luce voco te, nocte voco te, sola salutis
Spes, columen, vitae praesidiumque meae.
Alme parens, facilem ne vultum averte precanti,
Neve humiles dura respue mente preces.
Mens hebetata malis torpet, confecta dolore5
Funereas spectat languida vita faces.
Membra vigor liquit, mors unguibus imminet atris,
De tumulo tantum iam mihi cura meo est.
Corpora non aliter pallent sub mole sepulchri,
Vulnere quae subito mors inopina tulit.
10
Perpetuis quae sub tenebris oblivia condunt
Alta, salutiferam te retrahente manum.
Carcere ceu clausum, et caeca sub nocte sepultum
Me prope lethaeae girgite mergis aquae.
Usque premis, stratumque urges, supraque iacentem15
Accumulas irae flumina cuncta tuae.
Me veluti scopulum fugiunt horrentque sodales,
Quos portum afflictae spes erat esse rati.
Affixusque toro iaceo, ceu compede victus,
Languida cesserunt lumina victa malis.
20
Interea lassas tendens ad sidera palmas
Te, veniente die, te fugiente voco.
Scilicet expectas ut acerba morte perempto
Ostentes vires me revocando tuas?
An rediviva tuas in laudes ora resolvent25
Quos gelido tellus claudit avara sinu?
An tua sub tumuli bonitas cantabitur antro,
Vulgabuntve tuam muta sepulchra fidem?
Iustitiamne tuam taciturna silentia pandent,
An referent vires nox tenebraeque tuas?
30
Ast ego, sancte parens, supplex tua numina clamo,
Nec precibus vacua est hora locusve meis.
Sancte parens, animae auxilium cur subtrahis aegrae?
Cur surda miseras respuis aure preces?
Me dolor et primis labor anxius urit ab annis,35
Me trepidi exanimant corde micante meus.
Me furor exagitat tuus, opprimit undique terror,
Agmen ut hibernae, quod sata mergit, aquae.
Aeger, inops, caris iaceo desertus amicis,
Nec noti aerumnis ingemuere meis.
40
LXXXVIIII.
![]()
Misericordias Domini in aeternum cantabo &c.
Meter: dactylic hexametersTu mihi carmen eris, rerum pater optime, semper,
Notaque erit populis bonitas, me vate, futuris,
Pollicitique immota fides, dum sidera mundo
Volventur tacito. Citius quoque sidera credam
In Chaos antiquum lapso se condere mundo,5
Irrita quam sacri credam fore foedera pacti,
His concepta tuo quondam cum Davide verbis:
“Dum mare, dum tellus staret, dum sidera caeli,
Davidici generis mansuram in saecula prolem,
Et stabilem regni ventura in tempora sedem.”10
Te, pater, aetherei coetus, te iure piorum
Saecla hominum celebrant, patrantem ingentia mundo
Mirante, et stabilis ius inviolabile pacti
Servantem. Quem terra tibi, quem conferet aether,
Magne parens? Quem siderei tremit omnis Olympi15
Coetus, et attoniti submissa mente tyranni.
Armorum bellique potens, quocunque moveris
Alma fides clara circum te luce refulget.
Tu maris irati furias compescis, et undae Σ
Deiicis insanae tumidos ad sidera fluctus.20
Tu Pharon elatam lethali vulnere sternis,
Et quicunque tuis miserum caput obiicit armis.
Tu terrae caelique opifex: quaecunque capaci
Complexu facies mundi revolubilis ambit,
Auctorem agnoscunt. Aquilo tibi servit et Auster.25
Thabor et occiduum qui condit vertice solem, Σ
Quique rubet radiis Hermon tepefactus Eois, Σ
Laetatia exultant. Validae tu robore dextrae
Clara per immensum spargis miracula mundum.
Ante tuum solium tibi iustum apparet et aequum,30
Ante oculos adstat bonitas, et nescia flecti
Promissi sincera fides. O terque quaterque
Felices, quos festarum clangore tubarum
Ad tua sacra vocas, quos sacri lumine vultus
Illustras, hilaresque tui sub nominis umbra35
Custodis. Bonitate tua super aethera vectis
Das vires, decus, imperium, das impia contra
Agmina, ceu clypeum, per dura pericula regem.
Tu tibi dilectum secreto numine vatem
Implesti, ut saeclis daret haec responsa futuris:40
“Ipse mihi legi media de plebe, meoque
Imposui regem solio, qui protegat armis
Isacidas, populoque meo qui iura ministret,
Davidis et sacro perfudi tempora olivo.
Huic animum viresque dabo, praesensque tuebor45
Perpetuo ne fraude scelus, ne robur aperte
Exitium ferat. Ipse hostes, ipse impia sternet
Agmina, nulla meam vertet sententiam mentem.
Auxiliumque feram bonus, et super aetheris axem
Nominus auspicio nostri se gloria tollit.50
Iura dabit terris rapido quas gurgite claudit
Hinc mare Sidonio foecundum murice, et illinc Σ
Palmifer Euphrates. Supplex me in vota vocabit
Ille patrem. ‘Deus iile meus tu,’ dicet, ‘et unum
Praesidium, una meae custodia certa salutis.’55
Hunc ego praecipuo contra dignabor honore,
Supra aliosque dabo rerum moderamina reges,
Quacunque immensum populis dant iura per orbem.
Nec meus absistet favor illi in saecla, nec illi
Iurata aeterni solventur foedera pacti.60
Quin sobolem, et sobolis seros in cuncta nepotes
Saecla dabo et stabilis sceptrum immutabile regni,
Donec ab obscuris lucem sol dividet umbris.
Quod si posteritas mea foedera sancta profanet
Immemor, et legem spernat iussamque recuset65
Ire viam, domitos poenis duroque labore
Compescam, et plagis usque exercebo rebelles.
At neque destituam regem bonitate perenni,
Foedera nec solvam, nec quod semel ore profudi
Ulla immutabit venturi temporis aetas,70
Quippe semel sancto firmavi foedere, iurans
Per me, nulla dies initi cum Davide pacti
Immemorem arguerit. Suboles, dum saecla mundus
Volvet, ei patrii sceptri moderamen habebit.
Esto mi sol testis ad haec et conscia luna,75
Cum quibus aequaevum sceptrum Iudaea tenebit.”
At nunc, sancte parens, tumida inflammatus ab ira
Proiicis electum regem. Rata foedera pacti
Negligis, et capiti sacrum diadema revulsum
Sternis humi, et populis praebes calcare profanis.80
Nuda patent hosti disiectis oppida muris.
Si qua manet, gelida formidine concutis arcem.
Cunctis praeda sumus populis, rapiuntque feruntque
Vicini, insultantque malis, miserosque protervis
Vocibus illudunt. Hostis tu robore dextram85
Interea firmas, perfundis pectora dulci
Laetitia, ac gladios hebetas in vulnera nostros,
Nec recreas fractos duro in discrimine belli.
Iam decus et regni splendor, iam proxima caelo
Maiestas versa in tenebras, soliique superbi90
Gloria strata iacet. Brevis immatura iuventae
Stamina praecidis. Miserae pars ultima vitae
In luctu, in squalore ignominiaque senescit.
Quem finem dabis aerumnis? Nunquamne tuorum
Respicies clades vultu placatus amico?95
An, ceu flamma furens, semper tua saeviet ira?
Ipse memor tecum reputa quam concita nostrae
Tempora praetereant vitae. Frustra ergo crearis
Humani generis sobolem? Ut brevis exigat aevi
Tempora, perpetuo curarum exercita flucu,100
Dum fractam luctu et morbis, seniove, sepulchri
Clauserit obscuro mors illacrymabilis antro! Σ
Heu bonitas ubi prisca? Fides ubi pristina? Ubi illa
Foedera conceptis quondam cum Davide verbis
Facta tibi? Cerne opprobriis quibus impia servos105
Turba tuos premat insultans, quam multa silenti
Claustra sinu maledicta feram, dum turba profana,
Dum circum innumerae gentes convitia fundunt,
Nosque tui Christi verbis petulanter amaris Σ
Adventum sperare iubent. At tu, bone rerum110
Conditor, aeterno verax celebraberis aevo.