Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.
GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN PRIMUM LIBRUM PSALMORUMAD MARIAM ILLUSTRISSIMAM SCOTORUM REGINAM
GEORGI BUCHANANI EPIGRAMMA![]()
Nympha, Caledoniae quae nunc feliciter orae
Missa per innumeros sceptra tueris avos,
Quae sortem antevenis meritis, virtutibus annos,
Sexum animis, morum nobilitate genus,
Accipe (sed facilis) cultu donata Latino5
Carmina, fatidici nobile regis opus.
Illa quiddem, Cirrha procul et Permesside lympha,
Paene sub arctoi sydera nata poli.
Non tamen ausus eram male natum exponere foetum,
Ne mihi displicant quae placuere tibi.
5
Nam quod ab ingenio domini sperare nequibant,
Debebunt genio forsitan illa tuo.
I.
![]()
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum &c
Meter: dactylic hexameters
Felix ille animi, quem non de tramite recto Σ
Impia sacrilegae flexit contagio turbae,
Non iter erroris tenuit, sessorve cathedrae Σ
Pestiferae facilem dedit irrisoribus aurem,
Sed vitae rimatur iter melioris, et alta Σ5
Mente Dei leges noctesque diesque revolvit.
Ille velut riguae quae margine consita ripae est
Arbor erit, quam non violento Sirius aestu Σ
Exurit, non torret hiems, sed prodiga laeto
Proventu beat agricolam. Nec flore caduco10
Arridens blanda dominum spe lactat inanem.
Non ita divini gens nescia foederis, exlex,
Contemptrixque poli, subito sed turbine rapti
Pulveris instar erunt, volucri quem concita gyro
Aura levis torquet vacuo ludibria caelo.15
Ergo, ubi veridicus iudex in nube serena
Dicere ius veniet, scelerisque coarguet orbem,
Non coram impietas moestos attolere vultus, Σ
Nec misera audebit iustae se adiungere turbae.
Nam pater aethereus iustorum et fraude carentum20
Novit iter, sensumque tenet, curvosque secuta
Impietas fraudum anfractus scelerata peribit. ΣII.
![]()
Quare fremuerunt gentes? &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeterQuid trepidae gentes vano fremuere tumultu,
Minisque populi saeviunt inanibus,
Et cum principibus magni coiere tyranni,
Dominumque Christumque Domini adversum truces?
“Vincula quin horum fortes dirumpimus,” aiunt,5
“Et lora nostris demimus cervicibus?”
At pater aethereus, rerum cui summa potestas,
Ridebit impotentium irritas minas.
Tum iusta accensus miseros affabitur ira,
Et per furorem caeca consilia suum
10
Turbabit. “Cingamque meum diademate regem,” Σ
Inquit. “Sionis iura sanctis collibus
Qui dabit, et late fundet mea iussa per orbem.”
Deinde alloquutus Dominus est me: “Filius
Tu meus es, genui te hodie. Me posce, daboque15
Omnes ut haeres gentium fines regas,
Qua circumfusis tellus se porrigit undis,
Regasque sceptro sempiternum ferreo.
Quumque voles, tumidosque premas frangasque rebelles,
Ut ficta fragili vasa franguntur luto.”
20
At vos, in populos quibus est permissa potestas,
Et ius ab alta sede plebi dicitis,
Errorum tenebras depellite, discite verum.
Servite Domino cum tremore. Gaudiis
Et timor et Domini accedat reverentia vestris,25
Ut missum ab illo filium amplectamini,
In vos ne iustae vindictam exerceat irae,
De calle recti devios. Nam quum brevi Σ
Saeviet iniustos contra iusta ira, scietis
Quam sint beati spes in illo qui locant.
30
III.
![]()
Domine, quid multiplicati sunt?
Meter: iambic strophes (1 iambic trimeter + 1 iambic dimeter)Heu quanta numero viribusque factio
Me vexat odiis impiis!
Quam perditorum firma conspiratio
Coniurat in meum caput!
Et asseverant spem salutis in Deo5
Superesse iam nullum mihi,
Quum tu sub umbra praeliantem me tui
Tam saepe scuti texeris,
Quum laudis author sis meae, quum gloria
Meum corones verticem,
10
Quum nocte Dominus invocantem me suo
De monte sancto exaudiat,
Curis solutus et recumbo et dormio,
Resurgo liber a metu.
Domino excubante, nec meum formidine15
Pectus movebunt agmina
Numerosa, nec si saeva feritas omnium
Coniuret in me gentium.
Tu, Domine, in aciem ductor, ut me liberes,
Prodibus, hostium omnium
20
Malasque franges, impiorum et conteres
Dentes potenti dextera.
At tu, salutis una spes, populum tuum
Bonitate solita amplectere.
IV.
![]()
Quum invocarem exaudivit me Dominus
Meter: Alcmanic stropes (1 dactylic hexameter + 1 dactylic tetrameter)O pater, o hominum divumque aeterna potestas,
Sincerae mihi conscie mentis,
Qui mihi consiliique inopi, incertoque salutis,
Imploranti rebus in arctis,
Tutum pandis iter, latumque educis in aequor,5
Nunc obsesso fraude maligna
Da mihi te facilem, et iustis bonus annue votis,
Non dura placabilis aure.
O hominum caecae mentes, quo me usque relicto,
Intenti mendacibus umbris
10
Sollicita in vanas torquetis pectora curas?
Tandem credite vera monenti,74
Quem Deus electum miro dignatur honore,
Per discrimina cuncta tuetur.
Me Dominus clamantem ad se, auxiliumque rogantem,15
Mitis et exorabilis audit.
Ergo Dei, miseri, nunc saltem agnoscite numen,
Et vitiis absistite pravis.
Vobiscum in tacito per noctem expendite lecto
Longi dicta ac facta diei.
20
Non pecudum fibris Domino sed mente litatur Σ
Innocua. Si admoveris aris
Hanc, poteris sperare animi securus ab alto
Dextra munera larga benigna.
Poscit opes modo degeneres pars maxima vulgi,25
Haec animos vota una fatigant.
At tu me placido tantum bonus aspice vultu,
Aura tui iucunda favoris
Me super irradiet. Sat amico te mihi felix.
Alter frugibus horrea stipet,
30
Impleat et multas generoso nectare cellas,
Et congesto gaudeat auro.
Ast ego curarum vacuus de nocte recumbam,
Et sine sollicitudine somnos
Accipiam. Tu securum mihi robore mentem,35
Tu certa spe pectora firmas.
V.
![]()
![]()
Verba mea auribus percipe
Meter: Sapphic stanzasO potens rerum Deus, aure leni
Mitis exaudi mea verba, mentis
Mente non dura tetricusque tristes
Percipe questus. Σ
Adspice attentus, mihi quanta tendat
5
Vox latus. Quando mihi rex Deusque
Solus es, solum veneror precorque
Rebus in arctis.
Mane clamentem, Deus aequus, audi.
Nam tuum casta prece, non inanem10
Spem fovens, nomen iubar ante Eoum Σ
Mane ciebo. Σ
Tu, Deus, laetus pietate vera,
Impii ritus scelus execraris,
Nec frui pravi studiosa mens te15
Speret amico.
Vis tuos vultus metuit, nefasque.
Hostis es fraudum et cupidae cruoris
Caedis. Audacem simulare linguam Σ
Falsa recides.
20
At tua fretus bonitate sacrum
Limen accedam, tua templa inibo.
Rite adorabo tua sancta castis
Numina votis.
Tu mihi, ut casses fugiam dolosos
25
Hostium, lumen, Deus, aequitatis
Dux tuae praefer, dubioque caecos
Dirige gressus.
Hostium verum fugit ora, pectus
Incolit fraus spurcitiesque, guttur30
Tetrius putri est, quod hiat recludens
Funera busto. Σ
Lingua adulatrix tacito veneno
Blandiens caecos meditatur ictus.
O Deus, rerum o pater alme, gentem35
Perde nefandam.
Redde conatus, pater alme, vanos.
Quique te linquunt, scelerum suorum
Sentiant poenas meritas, ab ima
Stirpe recisi.
40
Sed tua semper bonitate tuti
Gaudeant qui spem posuere in uno
Te sibi certam impavidi, tuumque
Nomen adorant.
Namque tu rectos animique puros
45
Larga opum dextra recreas benignus,
Et tui, tanquam clypeo, favoris
Protegis umbra.
VI.
![]()
Domine, ne in furore tuo arguas me
Meter: iambic strophesDum fervet ira, Domine, dum mens aestuat,
Ne me merentem corripe.
Dum saevientis flagrat in cursu furor,
Exigere poenas abstine.
O parce, parce. Languor aegrum conficit,5
Manum salutarem admove.
Corpus, solutis ossium compagibus,
Enerve vires deserunt,
Mentemque graviter moeror angit turbidam.
Quo me usque miserum negliges?
10
Quo me usque linques? Iam reverte, ac libera
Aegrum inferum de faucibus.
Ubi saeva duram mors manum iniecit semel,
Quis amplius meminit tui?
Quis mortis alta subrutus caligine15
Nomen celebrabit tuum?
De nocte pectus anxium suspiriis
Pulsans gemensque lacrimis
Lavo cubile. Strata fletuum madent
Rorata largis imbribus.
20
Caligat acies luminum, doloribus
Hebetata longis. Hostium
Interque risus et dolos emarcuit
Color vigorque corporis.
At tu, sceleribus turba gaudens impiis,25
Facesse, spem pone irritam.
Lamenta Dominus et meorum fletuum
Placatus audiit sonum.
Dominus benignus supplicem me exaudiit,
Orationique annuit.
30
Subitus ut hostes obruat pudor meos,
Vultusque confundat rubor,
Tristi repente ut palleant infamia,
Fugamque turpem moereant.
VII.
![]()
![]()
Domine Deus meus, in te speravi
Meter: Alcaic stanzasIn te salutis spem posui meae,
Servator orbis. Faucibus hostium Σ
Me libera, qui mente saeva
Interitum mihi moliuntur.
Si nemo vindex asserat, ut leo Σ
5
Imbelle crudus dilaniat pecus,
Sic me ferus discerpet hostis,
Innocui sitiens cruoris. Σ
Si verus index me merito arguit,
Nec falsa mendax crimina texuit, Σ10
Si damna tranquillo creavi,
Promerito male ne peperci,
Me persequatur dum capiat sequens, Σ
Captumque sternat, stratum et humi pede
Conculcet, et sceptri superbum
15
Proterat abiiciatque fastum.
Exurge, iustas te furor impius
Meorum in iras excitet hostium,
Exurge, promissamque redde
Perfidiae, Deus, ultionem.
2o
Exurge, terris luceat omnibus
Augusta maiestas tua. Te suum
Accurrat agnoscatque regem
Concilium populi, parentemque.
O qui potenti sceptra tenens manu,
25
Gentes per omnes crimina vindicas.
Me vindica, si rite poenas
Ore pio innocuoque posco.
O iuste iudex, cordis in intimo
Quem nil recessu praeterit abditum,30
Frange impios ausus malorum,
Fulci animos refoveque iustos.
Securus hostes nil metuo, Deo
Custode, quem simplex animi iuvat
Candor. Pios servat, malisque
35
Exitium assidue minatur.
Si perstet hostis, iam gladium tenet,
Iam tendit arcum promptus, et arripit
Ferale telum, et igne saevo Σ
Laethiferas acuit sagittas. Σ
40
En qui nefandum parturiit scelus,
Concepit aerumnam, pariet velut Σ
Quae vana per somnum inquietas
Ludificant simulacra mentes.
Fodit dolosam, ut me caperet, scrobem, Σ
45
Incautus in fossam ipse suam ruit.
In verticem ipsius recurret
Pernicies, recidentque fraudes.
Ergo expeditus fraudibus et metu, Σ
Rerum parentis iustitiam canam,50
Nomenque sanctam, gratiasque
Laetus agam, repetamque laudes.
VIII.
![]()
![]()
Domine dominus noster, quam admirabile &c.
Meter: Alcaic stanzasGentis humanae pater atque custos, Σ
Quam sancta maiestas tui
Nominis terras stupefecit omnes,
Sol quas recurrens adspicit!
Et super caeli radiantis orbes5
Tua magnitudo se extulit.
Quam pia mundum tueare cura,
Lactentis aevi infantia Σ
Prodit, ut linguas temere obstrepentum
Tibi refutes hostium,
10
Hostium, quorum vomit os furorem
In te, sititque sanguinem.
Luce quum caelos vitrea sereno
Pollentis opera dexterae Σ
Cerno, quum lunam, nitidasque stellas![]()
15
Per te creatas conspicor,
Quantulus (mecum tacitus revolvo)
Homo est, ut eius sis memor!
Quantula humanae est sobolis propago,
Dignere ut illam visere!
20
Hunc Deo aequalem prope reddidisti,
Ornasti honore et gloria,
Et tuae dextrae super universa
Opera creasti principem.
Cuncta vitalis quibus haustus aurae est,Σ
25
Illi dedisti sub pedes.
Huic boves parent et oves, pecusque
Quodcunque campis pascitur,
Quique pennarum celeri volatu
Metitur ales aera, Σ
30
Quique pinnarum celeri natatu Σ
Piscis pererrat aequora.
Gentis humanae pater atque custos,
Quam sancta maiestas tui
Nominis terras stupefecit omnes,35
Sol quas recurrens adspicit!
IX.
![]()
![]()
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo
Meter: fourth Asclepiadean stanzas (2 lesser Asclepiadics + 1 pherecratic + 1 glyconic)Rerum certa salus, te cano, gratias
Exolvo meritas ex animo tibi,
Et mirandi futuris
Pandam facta nepotibus.
Tutus praesidio nil metuam tuo,
5
Laetus laeta canam sed tibi carmina.
Te laudabo supremi
Aeternum aetheris arbitrum. Σ
Spes hostis temere elatus in improbas,
Conversus trepida terga dedit fuga,10
Et virtute potentis
Dextrae pessum abiit tuae. Σ
Tu vindex cupidos exitii mei
Perdis, tu trepido praesidium es reo.
Compescis furias, destruis impios,
Ut nec nomina seris
Tu litem mihi iudex
15
Ex alto dirimis throno.
Tu gentis valido robore barbarae
Narret fama nepotibus.
20
En hostis tumidae quo recidunt minae!
En qui sternit humi funditus oppida,
Et prostrata perennis
Condit nube silentii. Σ
At rerum Dominus perpetuus thronum
![]()
25
Fixit perpetuum iustitiae sibi,
Orbem ut legibus aequis,
Ut iuste populos regat.
Quum vis incubuit foeta superbia Σ
Infraeni, miseris praesidium pates,30
Tuti pandis asyli Σ
Arcem rebus in asperis.
In te uno merito spem solidam locant
Qui novere tuum nomen, et ultimo
Ut discrimine amicos
35
Nunquam destituas tuos.
Ergo arcis merita laude Sioniae
Custodem Dominum pangite, consilii Σ
Decreta ardua gentes
Late ferte per exteras.
40
Vindex innocui sanguinis expetit
Poenas, vi tenues nec sinit opprimi
Impune, applicat aurem
Clamantum queremoniis.
Afflictas bonus o res propius meas
![]()
45
Contemplare, odiis quem petit improbis
Vis hostilis, et atrae
Mortis faucibus eripe.
Ut, qua mole Sion crescit in aethera
Late conspicua, laudibus efferam50
Te, laetusque salutem
Acceptam referam tibi.
Demersit merito fraus sua perfidas
Gentes exitio, queis alios plagis Σ
Irretire parabant,
55
Haesere implicit pedes.
O miranda Dei iudicis aequitas!
Fraudis fraude sua prenditur artifex.
O res pectoris altis Σ
Condenda in penetralibus!
60
Sic est: interitu devorat impios
Improvisa dies. Immemores Dei
Gentes mors inopina
Aeternis tenebris premit.
At confisa Deo nuda modestia
65
Aeternum Domini non animo excidet,
Nec laeto miserorum
Spes frustrabitur exitu.
Rerum surge parens, neu sine ut impotens
Adversus tenues crescat homunculus,70
Et iuris preme frenis
Gentes arbiter impias.
Circumsiste tuae mole potentiae,
Terroremque feris mentibus ingere.
Agnoscat male firmam
75
Sortem gens hominum suam.
X.
![]()
![]()
Ut quid, Domini, recessisti longe?
Meter: iambic strophesQuonam usque custos gentis humanae tuos
In rebus arctis negliges?
Quonam aberis usque, dum pios tyrannide
Premit arroganter impius?
O si scelestum vergat in caput scelus, Σ5
Suisque pereat artibus!
Dum mentis explet per nefas libidinem,
Sic gloriatur impius.
Sic gaudet in se, sempiternum ceu decus
Rectis pararit artibus.
10
Aequi atque iniqui negligit discrimina
Infraenis arrogantia,
Suaeque plaudit suaviter prudentiae,
Nullum esse quod putet Deum.
Felicitatis somnio indulget suae,15
Quod cuncta cedant prospere,
Nec te futurum cogitat vel iudicem,
Vel perpetrati vindicem.
Hostes minoris aestimat nihilo suos,
Sic ipse secum computans,
20
“Incommodi expers ad senectam usque ultimam
Securus aevum transigam.
Non cura laetis ulla sese gaudiis,
Non aegritudo interseret.”
Os execranda despuit convicia,25
Spumatque probris et dolis.
Bonis labores continenter pestilens
Lingua et dolores parturit.
Circa viarum compita insidias locat, Σ
Ut innocentem clam involet. Σ
30
Intentus oculis intuetur acribus
In transeuntes pauperes.
Qualis cruentus subter alta delitet
Spelaea conditus leo, Σ
Sic e latebris, corde trepido palpitans,35
Infirmioribus imminet,
Et occupatos multinodis nexibus Σ
Nassae involutos attrahit, Σ
Malisque subigit, et tenebris occulit
Crudelitatem callidus.
40
Ah, strage quanta transeuntes perculit,
Grassatus istis artibus!
Sic deinde secum colligit male credulus,
Haec prorsus ignorat Deus.
Avertit ora rebus humanis sua,45
Fandi et nefandi negligens.
Exurge, Domine, tolle in altum dexteram,
Librata fige vulnera. Σ
Ope destitutos ne pios silento
Oblivioso desere.
50
Tene impiorum pervicax vesania Σ
Sic audeat contemnere?
Secreta secum corde tacito ut murmuret,
“Humana non curat Deus.”
Cernis profecto cuncta, cernis, et tuam55
Scelestus in manum cadet.
Ut te labores et dolores pauperum
Non praeterire intelligat.
Tibi relictus est inops atque innocens,
Tu tutor orbos protegis.
60
Tu frange vires impii, violentiam
Tu mentis improbae doma.
A stirpe caesa donec impietas simul
Eliminetur et impius. Σ
Tum firma Dominus saeculorum in saecula65
Sceptra obtinebis imperi, Σ
Gentesque terrae finibus procul tuae
Exterminabis impias.
Haec vota ducis obruti laboribus,
Has supplices fundunt preces,
70
Animosque stimulis incitati talibus
Te lacrimantes postulant.
Pupillum et inopem ut vindices potentium
Ab impotenti audacia,
Homo ut feroces spirtus ponat, suae75
Infirmitatis conscius.
XI.
![]()
![]()
In Domino confido
Meter: Alcaic stanzasQuum spe salutis non dubia fruar,
Deoque fidam, vos mihi dicitis,
“Facesse rupes in remotas,
Antevolans pavidas volucres.”
Intendit arcum (en aspicis) impius,
5
Nervo sagittas admovet, ut petat Σ
Incogitantes e latebris
Innocuos animique rectos.
At tu potenti, rex bone, dextera
Domas rebelles, et facis irrita10
Decreta vesani furoris
Contra humiles male nil merentes.
Aeterna caeli templa colens Deus,
Et lucido astrorum in solio sedens,
Humana per terras acutis
15
Facta oculis speculatur omnes. Σ
Non iustus illum, non latet impius
Cuncta intuentem, sed studio ad nefas
Pronos maligno iustus orbis
Ex animo moderator odit.
20
Super scelestos retia depluet,
Ignes remisto sulphure flammeos Σ
Ad impios eliminandos
Fulmineae rapient procellae.
Iustosque iustus iustitiae parens
25
Amore sancto amplectitur unice,
Et fraudis ignarum ante vultus
Assidue videt aequitatem.
XII.
![]()
![]()
Salvum me fac, Domine
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter and 1 dactylic dimeterAffer opem, servator, opem fer. Pulsa recessit
Intemerata fides.
Nuda fides homunum fugit commercia, vana
Cum socio loquitur
Quisque suo, blanda exercens mendacia lingua,5
Corde scelus meditans.
Ora Deus fraudum dulci medicata veneno
Conterat, et penitus
Grandiloquam ex ima lingua radice revellat.
Quique pudore carent
10
Dicere nec metuunt, “Falsa ad periuria linguae
Fortiter intrepidi
Assuescamus, et os age confirmemus ad omne
Flagitium. Neque enim
Oris fraena mei linguaeve repagula quenquam Σ15
Me nisi habere puto.”
At Dominus planctus miserorum et dura ferentum Σ
Aure trahens gemitus, Σ
“Surgam,” ait, “atque inopem, tuta ut respiret in arce,
Insidiisque procul
20
Securum statuam.” Haec Dominus. Quod ab ore fideli
Cunque fluit Domini
Auro purius est, auro quod fusile fecit
Septima flamma coquens,
Dum faex in fumos exploratore camino25
Crassa abit et cineres.
Polliciti memor ergo malae mala toxica linguae, Σ
Sancte parens, inhibe.
Pestifera de gente hominum nos, optime custos,
Assere perpetuo.
30
Nam late impietas grassatur libera, passim
Omnia plena malis,
Quum penes iniustos ius est, et iussa malorum
Sunt metuenda bonis.
XIII.
![]()
Usque quo, Domine, oblivisceris me &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters
Quousque, rector unice,
Me destitutum negliges?
An sempiterna me obrutum
Oblivione deseres?
Quousque vultum amabilem
5
Iratus abscondes mihi?
Quousque curae turbidae
Mentis quietem distrahent?
Quousque cor cruciabitur
Moeroris aestu fluctuans?10
Quousque, me prostrato, aget
Hostis triumphos insolens?
Regnator orbis, adspice,
Opem fer et lucem tuam
Infunde, ne mors lumina15
Somno perenni sopiat.
Ne iactet hostis arrogans
Me viribus fractum suis,
Ne me perosi perfidi
Meo dolore gaudeant. Σ20
Tu me salutis recreas
Spe, largus auxili. Tuum,
Salute parta, laudibus,
Rex magne, nomen efferam.XIV.
![]()
![]()
Dixit insipiens in corde suo &c.
Meter: second Asclepiadean strophes (1 glyconic + i lesser Asclepiadic)
Secum insania callide,
Indulgens vitiis, sic loquitur: “Deum
Formido sibi credula
Commenta est hominum, quum temerario
Casu sors ferat omnia.”
5
Ergo flagitiis se penitus dedit
Secura impietas Dei,
Nec quisquam ex animo recta sequi studet.
De templo aethereo Deus
Ad curas hominum lumina verterat,10
Si quis non stolide improbus
Ad cultum revocet pectora numinis.
Omnes in scelera omnia
Coniurasse putes: foeda, nefaria
Detestandaque perpetrant,
15
Nec cuiquam est studium recta capessere.
Nam qui recta capesserent?
Quem sanis aditum consiliis darent,
Quorum nequitia et scelus
Infecere animos? Qui populum meum,20
Ceu praedam fera, devorant,
Nec rerum Dominum mente colunt Deum.
Ast illos gelido metu
Horror concutiet, iustitiae Deus
Quum patronus opem feret
25
Insonti, increpitans talibus impios:
“Vobis ludibrio fuit
Insontum pietas. Vos inopum pium
Risistis studium, preces,
Spes lentas, trepidas sollicitudines.30
At, cui fidit inops, Deus
Spes et vota bonos ducet ad exitus.”
O si mittat opem suis
Speratam Deus e rupe Sionia!
Nam quum vincula ruperit,
35
Exolvetque suos, pectore libero
Gaudebunt Abrahamidae,
Et iusta Isacidae laetitia frement.XV.
![]()
Domine, quis habitabit in tabernaculo &c.
Meter: Alcaic stanzas
Sanctae Sionis templa quis incolet,
![]()
Rex magne, tecum? Quem statues tuum
Sanctum super montem, ut malorum
Liber agat placidam quietem?
Quem fraudis expers simplicitas iuvat,
5
Urgetque rectum propositi tenax,
Nec mente saevus grata blandum
Edocuit simulare linguam,
Nec ore mendax exitiabiles
Concinnat artes, nec mala proximis10
Excogitat, nec dulcem amicum
Opprobriis maculat pudendis.
Qui fastuosum despicit impium,
Dei timentem suspicet et pium,
Tenaxque promissi, fidemque
15
Indocilis temerare pactam.
Qui non egenos foenore perdidit,
Non innocentes munere prodidit.
In monte sancto haec qui peregit
Perpetua requie fruetur.
20
XVI.
![]()
![]()
Conserva me, Domine
Meter: three-line stanzas consisting of 1 glyconic + 1 lesser Asclepiadic + 1 greater Asclepiadic
O rerum sator et salus
Humani generis certi, periculis,
Qui te respicit unum, famulum instantibus eripe.
Te servus Dominum libens
Agnosco, et populis praedico, sed tibi
5
Omni ex pare beato officiis nil opus est meis.
Ergo illuc animum appuli,
Ut gentem studio prosequerer pio,
Quam tu ex omnibus unam populis sorte receperas.
Ast illi immemores tui
10
Defecere. Novos quisque sibi deos
Effinxere, colentes animi ludicra somnia.
Horum sanguineas dapes
Non libabo, epulas respuo, nomina
Testis nunquam adhibebo, aut fidei foedera sanciens.15
At sortis populum meae
Defendit Domini perpetuus favor,
Mercedemque laborum cumulatam dabit affatim. Σ
O pulchra agricolatio! Σ
O praelcara mei sors patrimonii!
20
Ut florum undique ridens animum pascit amoenitas!
Immortalis honor Deo
Aeterno, monitu cuius ago dies,
Arcanisque per umbram stimulor pectora motibus. Σ
Quicquid melior aut gero,
25
Praesentem Dominum conspicor. Is mihi
Semper dexter adhaeret, stabili ne movear gradu.
Pulsat pectora gaudio
Cor laeto trepidum. Lingua tuas avet
Laudes promere, corpus tacite spes bona recreat.30
Nam nec degere Tartari Σ
Permittes animam sub tenebris meam,
Aut ut putre cadaver resolutum in cineres fluat.
Tu vitae reseras viam,
De vultu fluvii laetitiae tuo
35
Manans, tu tribuis munifica gaudia dextera.XVII.
![]()
Exaudi, Domine, iustitiam meam
Meter: Sapphic stanzasAequus exaudi, bone rector orbis,
Aequa poscentem, tibi quas profundit
Lingua non mendax, cape non iniqua
Aure querelas.
Ad tuum laesus fugio tribunal
5
Et fidem appello. Mihi cognitorem Σ
Te peto, oppressos oculis benignis
Adspice iustos.
Saepe per solas tacitae tenebras
Noctis arcanos mihi cogitatus Σ10
Cautus inspexti, trepidoque corda
Turbida motu.
Sape, ceu flammis, animum probasti
Casibus duris, neque comperisti
Conscium fraudis scelerumque, sonti15
Saeva minantem.
Os fuit concors animio, sonusque
Sensui. Legum monitis tuarum
Pectus innixum scelera impiosque
Horruit ausus.
20
Hac via gressus rege per tuarum
Orbitam legum, dubio vacillent Σ
Ne pedes lapsu, instabilesque turbent
Lubrica plantas.
Te voco, duris ad opem periclis
25
Saepe tentantam fugio, precantis
Admove attentam miseris benignus
Questibus aurem.
Tu bonus fulci tibi qui salutem
Spemque committunt, tibi contumacis30
Spiritus cordis tetricus refraena
Vindice dextra.
Me velut pupillam oculi tenellam
Providus muni, procul impiorum
Impetu alarum trepidum tuarum35
Conde sub umbra.
Nam meae vitae manus impiorum
Imminet. Vallant opibus, superbis
Intonant linguis, male dira saeva
Voce minantur.
40
Obsident cunctos aditus viarum,
Commoda observat loca, destinantque
Ad meam caedem, facinusque patrant
Mentibus absens,
Qualis in praedem leo fertur ira
45
Fervidus, qualis catulus leonis
Lacte depulsus speculatur alto
Abditus antro.
Surge, conatus, pater, anteverte
Impios, stratoque in humum tyranno,50
Me tuo, quo nunc furit ille saevus
Eripe ferro.
Neu sine ut me vi premat impotentum Σ
Divitum fastus, quibus una cura est,
Dum licet, blandae illecebras caducas55
Carpere vitae.
His opes terris penitus refossis
De penu fundis locuplete, ventri Σ
Sufficis fruges, hilarasque multa Σ
Prole penates.
60
Puritas vitae mihi te tueri Σ
Corporis vinclis tribuet soluto.
Illa lux vere faciet me ab omni
Parte beatum.
Lux voluptatum cumulata cunctis
65
Gaudiis, quum se sine nube menti
Pura maiestas dabit intuendam
Lumine puro.
Te, Deus alme, colam, te toto pectore amabo,
Sancte parens, mea vis, mea sola potentia, turris,
Praesidium, spes, et rebus solamen in arctis.
Tu clypeus, tu tela mihi, tu certa salutis
Anchora, tu statio tuti placidissima portus.5
Nam simul atque tuas in laudes ora resolvo
Te venerans pacemque petens, inimica facessunt
Arma, salus, placidisque comes pax advolat alis.
Iam me lethiferis mors circumvolverat atra
Cassibus, obsessum iam me torrentibus Orcus Σ10
Impediebat aquis, Stygia iam compede vinctus
Haerebam, laqueoque pedem retinente trahebar.
Hic ego deprensus, supplex humilisque vocavi
Voce Deum, et dubiis clamavi ad sidera rebus.
Ille super solio residens flammantis Olympi Σ
15
Audiit orantem. Postquam pervenit in altum
Clamor, et attentas advertit questibus aures,
Protinus e vultu Domini conterrita tellus
Intremuit, montesque cava compage soluta
Nutarunt, penitusque imis fremuere cavernis.20
Fumeus afflatus de naribus aestus anhelo Σ
Undabat. Rapidae contorto vertice flammae
Ore fluunt, vivaque animant attacta favilla. Σ
Utque suum Dominum terrae demittat in orbem,
Leniter inclinat iussum fastigia caelum.25
Succedunt pedibus fuscae caliginis umbrae. Σ
Ille vehens curru volucri, cui flammeus ales
Lora tenens levibus ventorum adremigat alis, Σ
Se circum furvo nebularum invovit amictu, Σ
Praetenditque cavis piceas in nubibus undas.30
Acribus ex oculis vibratae spicula flammae Σ
Discutiunt tristes claro fulgore tenebras.
Inde ruit crepitans lapidosae grandinis imber,
Discursantque vagae sinuosa volumina flammae. Σ
At vero ut sancto sermone silentia rupit,
35
Protinus horrifico tonitru caelum omne remugit,
Grandinis et crebra tellus crepitante procella
Pulsa sonat, ruptisque micant e nubibus ignes,
Flammiferaeque volant magnum per inane sagittae, Σ
Fulguraque ingeminant. Laticum concussa lacunas Σ40
Pandit hians tellus, et fontibus ora relaxat, Σ
Succutiturque pavens, et fundamenta revelat,
Et reserat chaos. Aeterni sic vox tonat oris, Σ
Sic formidandae grave spiritus infremit irae.
Ille salutiferam porrexit ab aethere dextram,
![]()
45
Et me de rapidis pereuntem sustulit undis.
Hostibus eripuit validis, et acerba potentum
In me odia elusit. Quum me studiosa nocendi
Temporibus duris caeca fraus arte petebat, Σ
Auxilium tulit, et rebus patefecit in arctis50
Latum iter, electumque a morte reduxit amicum.
Scilicet immunem sceleris, mentemque manumque
Adspexit Deus, et merito dignatus honore est.
Quippe nec impietas nec pravi credulus error
Avertere meos recto de tramite gressus.55
Ante oculos mihi lex Domini, mihi iussa verenda
Semper erant animo praesentia. Simplice vero
Gaudebam, fraudisque illo sub teste voluntas
Libera, flagitium et scelerum vitaverat artes.
Ergo mihi integrae fructum hunc decerpere vitae
60
Magnificus dedit, et qui conspicit omnia iustus
Arbiter innocuam cumulavit munere vitam.
Quisque suis sibi te conformat moribus, erga
Innocuum innocuus, te sentit amicus amicum,
Inque bonos bonus es. Male cautas cautior artes![]()
65
Artibus eludis. Duro in discrimine servas
Res humilis populi afflictas, oculique superbos
Deiicis elati fastus. Tu plebis ab imae
Coetibus ereptum celebri me in luce reponis, Σ
Illustrasque meas claro splendore tenebras.70
Te duce perrumpo florentes aere phalanges, Σ
Altaque turrigeri supero fastigia muri.
Scilicet ut sanctus Deus est, sua signa sequutis
Sancta salutiferae pandit compendia vitae.
Illius aeterno quicunque effluxit ab ore75
Sermo repurgato flammis sincerior auro est.
Ille suo clypeo fida spe pectora fulta
Protegit, adversisque vetat succumbere rebus.
Dicite qui colitis picti ludibria trunci,
Aut ebur in varias aut saxa excisa figuras,80
Ecquis in aethereo rerum moderatur Olympo
Fraena alius Dominus? Quis terrae temperat orbem
Alter, et invicta quae vult facit omnia dextra?
Ille Deus viva mihi vi corroborat artus,
Ostenditqude viam maculosa labe carentem.85
Me pedibus fecit celeri contendere cervo,
Et procul a saevis subduxit in alta periclis,
Et tractare manu duro in discrimine belli
Arma dedit facili, solidoque ex aere rigentem
Flectere, et inflexum confringere viribus arcum.90
Ille salutiferi totum munimine scuti
Me tegit, et dextra nutantem fulcit et auget,
Largus opis. Perque insidiis obsessa viarum Σ
Pandit iter tutum, prohibetque per invia plantas
Offenso titubare gradu. Te persequor hostes95
Auspice, disiectos comprendo, nec ante revertor
Quam cecidere animi fracta virtute minaces,
Affusique cadant pedibus, ne surgere possint
Rursus, et antiquas armis reparare ruinas. Σ
Tu mihi diffundis vivum per membra vigorem,100
Et validos crudo distendis robore nervos.
Tu bellare doces. Tu me quicunque lacessit
Sternis humi, trepidosque fuga mihi disiicis hostes.
Clamantes nemo exaudit, “Domini prece poscunt
Auxilium. Aversam negat implorantibus aurem.”105
Hos ego, seu versat Boreae violentia nubem Σ
Pulveream, impello, et turbatis fervidus insto,
Et pedibus premo, ceu coenum deforme lutosis
Conteritur triviis. Tu me sine nomine plebis,
Contemptu ereptum, populos fraenare superbos110
Imperio facis, et famulas mihi tendere dextras
Per longinqua iubes ignotas oppida gentes,
Attonitas famae novitate, et nomine tantum
Audito, et blandis verba assentantia linguis
Fingunt, nec tutis satis audent credere muris.115
Laus, honor, imperium Domino, qui robore cinctum
Me tegit, incolumemque rapit de morte propinqua,
Qui mihi perfidiam sceleratam ultricibus armis
Frangere dat, populosque facit parere volentes, Σ
Securumque vetat belli trepidare tumultus.120
Qui mihi praesidio est, populi quum saeva rebellis
Ira furit, mentisque malae scelerata retundit
Consilia. Ergo feram late tua facta per urbes
Finitimas, semperque meo celebrabere cantu,
Sancte parens, regem qui dura per omnia tutum
Esse iubes, cumulasque opibus, plenoque favore125
Ipsum, et perpetuum sobolem amplecteris in aevum.XIX.
![]()
![]()
Caeli enarrant glorium Dei &c.
Meter: Alcaic stanzasInsanientis gens sapientiae Σ
Addicta mentem erroribus impiis,
Tot luce flammarum coruscum
Cerne oculis animoque caelum.
Hinc disce, prudens quam fuit artifex
5
Qui templa Olympi fornice flammeo Σ
Suspendit, et terrae capacem
Et pelagi sinuavit arcum. Σ
Dies tenebras, et tenebrae diem
Semper prementes perpetua vice10
Non fortuito res caducas Σ
Ire monent per inane lapsi,
Sed tota concors fabrica personat
Dei tuentis cuncta potentiam,
Non voce quae paucorum ad aures
15
Perveniat strepitu maligno.
Nam nec remotis barbara finibus
Gens ulla terras incolit ultimas,
Quae nesciat certa meantis
Lege poli stabilem tenorem.
20
Quis nocte clara lumine flammeo
Semper micantes non stupeat globos,
Aut mane castris prodeuntem
Cum rutilo videt axe solem?
Sive ille Eois fluctibus exerit
25
Vultus decoros, sponsus uti novus
Auro refulgens, gemmeaque
Tempora conspicuus corona,
Seu quum fugacem praecipitans diem
Curru citato tempora dividit,30
Artusque viresque impetumque
Centimano similis giganti.
Abusque Eoo cardine ad ultimam
Metam occidentis sidera permeans Σ
Obliqua, vitali calore
35
Cuncta creatque fovetque alitque.
Sed ordo rerum et conspicuus decor
Non sic tuentum lumina detinent,
Divina ut arcanis habenis
Lex animos ad honesta flectit.
40
Promissa fraudis nescia lubricae
Splendore veri pectora roborant.
Hac plectitur culpa aequitate, ut
Poena iuvet recreetque damnum.
Puro recludunt lumine lumina
45
Praecepta, puro religio nitet
Verenda cultu, quam nec annis
Cuncta domans minuit vetustas.
Decreta fas et concia veritas
Astans tabellis servat aheneis,50
Iucundiora melle, et auro
Et nitidis potiora gemmis.
Signata claustris pectoris intimi
Servus tuetur iugiter haec tuus, Σ
Non inscius custodientem
55
Quam maneat numerosa merces.
Errata mentis quis meminit vagae?
Quae deprehendet vis sapientiae?
Ergo repurga quas refudit
Clam maculas sinuosus error. Σ
60
Fac regna cordis ne sibi vendicet
Vis impotentis dira superbiae.
Sic me malorum e maximorum
Compedibus facile explicabis.
Quae lingua fundit verba, quod in sinu
65
Secum volutat mens tacito, accipe
Placatus, o nostrae salutis
Arx, Dominus, Deus et redemptor.
XX.
![]()
![]()
Exaudiat te Dominus in die tribulationis &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeterCuncta licet ferro late populetur et igni
Insana gentis barbarae crudelitas,
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.
Moderator orbis audiet preces tuas.
Utque bonus dubiis Iacobum ad sidera rebus5
Cum voce palmas proferentem exaudiit,
Annuet oranti, et te maiestate verendi
Nominis ab hoste sospitem tuebitur.
Ex adyto sacro arcanis tibi viribus artus Σ
Firmabit, animum de Sione fulciet,
10
Vota secundabit, memori tua munera mente
Servabit. Omnis perlitabit victima,
Protinus in cineres depasta holocausta resolvet
In astra volvens flamma lucem splendidem.
Ille aderit coeptis, casusque in prospera vertet,15
Eventa finget omnia ex sententia.
Iam tibi plaudemus reduci, auctoremque salutis
Patrium canemus patrio ritu Deum.
Cuncta Deo grates fora, compita, templa sonabunt,
Nomenque sanctum prosequentur laudibus.
20
Annuet ille pio quaecunque rogabitur ore,
Laetumque precibus exitum iustis dabit.
Quin (scio, nec fallax animum mihi decipit omen)
Regem reducet sospitem Dominus suum.
Mittet opem, sancti reserans sacraria caeli,25
Et praepotenti proteget te dextera.
Gloria sit Syriae turmas numerare curules,
Axesque curvis asperare falcibus, Σ
Fidat equis, lateque vagis discurset habenis,
Sonante Perses arva findens ungula,
30
Hi currus et equos iactent. Nos rebus in arctis
Dei potentis nomen invocabimus.
Illis nec currus nec vis praestabit equorum,
Ne scindat uncis vultur artus unguibus.
Nos humiles favor aethereus penitusque iacentes40
Tollet, suoque sustinebit numine.
Tu, servator, opem fer. Tu si respicis, arma
Nec socia cupimus, nec timemus hostica. Σ
Respiciet, populique sui rex optimus, omni
Vocatus hora, facilis audiet preces.
45
XXI.
![]()
Domine, in virtute tua laetabitur rex &c.
Meter: iambic strophesQuod hoste victo rex triumphat gaudio,
Curis solutus anxiis,
Tibi id fatetur, rex beate caelitum,
Debere. Tu laboribus
Vires ferendis, tu dedisti e praelio5
Redire duro sospitem.
Nullam repulsam, voce quum te supplice
Rogaret, unquam adhuc tulit.
Nil in latebris pectoris reconditis
Spe concupivit irrita.
10
Et vota supra, et ante vota, hunc omnibus
Vitae beasti commodis.
Gemmis coronam ferre et auro splendidam
Sacro dedisti vertici.
Vitam poposcit: mortis illi est addita15
Immunis immortalitas.
Tu claritatis auctor illi es, inclyta
Per te refulget gloria.
Felicitatis ei favor dedit tuus
Exemplar ut sit posteris,
20
Mensura voti ut matribus sit, quum bene Σ
Blandis precantur liberis.
Tu nempe spes et anchora es fiduciae,
Tu portus in rebus malis.
Te fretus uno firmus omnem perferet25
Sortis procellam turbidae.
Tu perduelles comprehendes, tu manu Σ
Poenas resposces vindice.
Ceu flamma clausis aestuans fornacibus
Antiqua silvae brachia Σ
30
Vorat, furoris sic tui nefarios
Afflatus hostes hauriet.
A stirpe totam demetes propaginem Σ
Semenque gentis impiae.
Te namque contra moliuntur abditam35
Fraudem scelusque perfidi,
Et mente prava vota versant irrita,
Et spes inanes concoquunt.
Te persequente, pallidi in fugam ruent,
Inhonesta tergo vulnera Σ
40
Ferent. In ora, fata dum vitant fuga,
Rursus sagittas diriges.
O qui potenti fraena rerum dextera
Versas, perennis arbiter,
Exurge, vires fac tuas ut hostium45
Agnoscat insolentia.
Tum te piorum turba festis cantibus
Orbis parentem concinet,
Votis tuorum supplicum placabilem,
Malisque formidabilem.
50
XXII.
![]()
![]()
Deus Deus meus respice in me, quare me dereliquisti &c.
Meter: iambic strophesCur me relinquis, o Deus? Deus meus,
Cur me relinquis? Irrita
Heu verba fundo. Luce seu terras dies
Retegit, vocantem me dies
Frustra intuetur, sive nox silentibus5
Terram tenebris obruit,
Nox me vocantem nulla non audiit, meo
Nox nulla questu non sonat.
Tu sanctus ille civitatis incola es Σ
Sanctae. Isaci nepotibus
![]()
10
Tu carmen es. Tu fida spes maioribus
Nostris: salutem qui suam
Tibi credidere, a te salutis compotes
Abiere. Salvi gratias
Egere, duris qui tuam in malis opem15
Petiere. Qui tuam in fidem
Se dedidere, non tulere dedecus,
Non hostium ludibria.
At vermis ego sum, non homo. Sum fabula
Vulgi, infimorum opprobrium.
20
Nam turba nostris obvia illudit malis,
Nutatque, nictatque, ut caput Σ
Motat, labella exporrigit. Ludibria
Verbis acerbat asperis.
En ille Domino carus, en fiducia25
Securus ille numinis.
Nunc servet illum, nunc periclis eruat,
Quem tanto amore amplectitur.
O Domine, tu me protinus susceperas
Alvo parentis editum.
30
De te pependi spe, parentis pendulus
Infans adhuc ad ubera.
Abusque partu tu Deus meus, tuus
Ex matris alvo me favor
Est prosequutus. Ultimo in discrimine35
Iam ne recede longius.
Discrimen instat ultimum, mortis metu
Cessere amici territi.
Tauri efferati, tauri obesi me undique Σ
Circumdedere. Faucibus
40
Hiant leonum more rugientium,
Quos incitat spes et fames.
Rivi cruoris corpus omne perluunt
Exangue, laxat artuum
Compago nexus, pectus intra liquitur, Σ45
Ut sol cera, cor metu.
Exaruere testae adinstar coctilis
Defecta membra viribus. Σ
Rigens adhaesit lingua siccis faucibus,
Iam sto sepulchri ad aggerem.
50
Me rabidi ab omni parte latratu canes
Urgent, petuntque dentibus.
Mihi pessimorum saeva conspiratio
Manusque fodit et pedes,
Et ossa numerant, ossa tralucentia Σ55
Per corporis tensi cutem.
Tormenta postquam cuncta consumpsit furor,
Animus adhuc ira tumens
Se pascit, oculos satiat, et fruitur meis
Laeto in malis spectaculo.
60
Partiti amictus sunt meos, tunicae meae
Fecere sortes arbitras.
Tu, Domine, saltem ne recede, ne malis
In ultimis me desere.
Tu robor unus, tu mea es potentia,65
Accurre, festinus meae
Succurre vitae, destitutum ab omnibus
Defende. Saevorum hostium
Ferrum cruentum pelle, vim rabidam canum
Inhibe, leonum spumeos
70
Compesce rictus, cornua unicornium
Confringe, serva supplicem.
Tum, morte victa, sospes auxilio tuo
Narrabo fratribus tuum
Nomen, piorum praedicabor coetibus75
Robur, fidem, constantiam.
O mente pura qui Deum colitis, Deum
Laudate puris cantibus.
Semen Iacobi, magnitudinem Dei
Celebrate festis laudibus.
80
Erga fideles numinis clementiam
Agnosce, proles Isaci.
Non sprevit inopis ille solitudinem,
Non pauperum fastidio
Avertit ora. Me vocantem exaudiit,85
Vitaeque dulci reddidit.
Ergo per oras ultimas mundi tuas
Sonabo laudes, gentibus
Te praedicabo, vota te timentium
Praesente solvam ecclesia.
90
Edet modesta turba fraudis nescia
Vocata sacras ad dapes,
Epulisque functa ac satura dulci nectare
Laudabit auctorem Deum.
Deum sonabit, qui vigore flammeo95
In corda se quaerentium
Se tantus infert, mortis ut procul metu
Perenne viva gaudeant.
Ergo excitata tam novo spectaculo
Tellus ab oris ultimis,
100
Quacunque colitur, colla sub Domini iugum
Submittet. Illi servient,
Pronaeque Domino supplicabunt omnium
Omnes familiae gentium.
Nam sempiterno iure Domino competit105
Regnum triformis machinae.
Ille universis imperabit gentibus.
Rerum potentes illius
Mensae accubabunt, et sacri convivii
Dapibus referti sub iugum
110
Cedent volentes. Flectet illi poplitem
Pauper sepulchri in limine,
Qui membra fessis artubus languentia
Fugiente vita vix trahit.
Illumque longa posteri propagine115
Colent, suisque posteris
Per longa deinceps nunciabunt saecula
In me favorem numinis.
Hoc semen illi serviet, gens illius
In posterum haec censebitur.
120
XXIII.
![]()
Dominus regit me, et nihil mihi deeritn &c.
Meter: third Asclepiadean stanzas (3 lesser Asclepiadics + one glyconic)Quid frustra rabidi me petitis canes?
Livor propositum cur premis improbum?
Sicut pastor ovem, me Dominus regit,
Nil deerit penitus mihi.
Per campi viridis mitia pabula,
5
Quae veris teneri pingit amoenitas,
Nunc pascor placide, nunc saturum latus
Fessus molliter explico.
Purae rivus aquae leniter astrepens
Membris restituit robora languidis,10
Et blando receat fomite spiritus
Solis sub face torrida.
Saltus quum peteret mens vaga devios,
Errorum teneras illecebras sequens,
Retraxit miserans denuo me bonus15
Pastor iustitiae in viam.
Nec, si per trepidas luctifica manu Σ
Intentet tenebras mors mihi vulnera,
Formidem, duce te, pergere, me pedo Σ
Securum facies tuo.
20
Tu mensas epulis accumulas, merum
Tu plenis pateris sufficis, et caput
Unguento exhilaras. Conficit aemulos,
Dum spectant, dolor anxius.
Me nunquam bonitas destituet tua,
25
Profususque bonis perpetuo favor,
Et non sollicitae longa domi tuae
Vitae tempora transigam.
XXIV.
![]()
Domini est terra, et plenitudo eius &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeterTota quidem Domini terra est, et quicquid ubique
Vel parca celat, vel benigna sufficit,
Quique colunt montesque feros, camposque feraces,
Urbesque sanctis temperatas legibus.
Ille super pelagus solidum connexuit orbem,5
Stabilis ut undas inter instabiles foret,
Et toties rapidis pulsatus fluctibus, omnes
Compage firma sustineret impetus.
Cuncta igitur Domino merito sunt. Sed tamen unam
Sedem sibi ille dedicavit propriam.
10
Ecquis eo scandet? Cuive haec permissa potestas,
Loco ut beatum sistat in sancto gradum?
Cui manus et mens est insons, nec vana volutat
Animo, nec ulli damna periurus dedit.
Huic Dominus donabit opes, hunc numine dextro15
A vi procacique eruet calumnia.
Haec vera est pietas, hac itur ad aethera, veri
Sic intueri numinis vultum licet.
Eia aditus reserate, fores age pandite, portae,
Portae perennes sempiternae regiae.
20
Claustra revellite, limine pandite, magnus ut intret
Rex ille, multa clarus ille gloria.
Quis novus hic sanctis succedit sedibus hospes?
Quis iste multa est inclytus rex gloria?
Ille potens late Dominus dextraque opibusque,25
Belloque multa nobilis victoria.
Eia aditus reserate, fores age pandite, portae,
Portae perennes sempiternae regiae.
Claustra revellite, limina pandite, magnus ut intret
Rex ille, multa clarus ille gloria.
30
Quis novus hic sanctis succedit sedibus hospes?
Quis iste multa est inclytus rex gloria?
Ille potens armis numerosque agmine ductor,
Hic ille multa est inclytus rex gloria.
XXV.
![]()
![]()
Ad te, Domine, levavi animam meam
Meter: iambic trimetersHic fidat armis, plebe se clientium
Defendat alter militumque copiis.
A te, creator orbis, uno spes mea
Pendet, malisque in rebus unum respicit.
Tu, sancte genitor, effice insolentibus5
Ne spes inanes risui sint hostibus.
Sic me pudore liberabis, nec rubor
Confundet ora caeteris, in te suae
Qui collocarunt anchoram fiduciae.
Frustretur illos spes, et irritae spei10
Pudor dolorque torqueat, qui sordium
Amore sese sordibus contaminant,
Bonosque nulla provocati iniuria
Vexare gaudent. Mihi per anfractus vagos
Vitae, salebras inter et tenebras, iter15
Ostende rectum, et erutum sequacibus
Erroris undis praevio lucis tuae
Splendore deduc veritatis in viam.
Te nempe ab uno pendeo spe, te Deum
Unum et salutis columen agnosco meae.20
Si torta vitiis forte morum regula
Deflexit, error si fefellit lubricus,
Fracta illecebris si voluptatis malis
Incauta vitiis se iuventa polluit,
Benignitatis tu tuae memor tamen25
Et lenitatis (qui parentes mollibus
Fraenans habenis usque ab incunabulis
Orbis paterna es usus indulgentia)
Miserere, nostris quod negares moribus,
Tuae negare non potes clementiae.30
Nec denegabis, nec precantes bona bonus
Vacuos repelles, nec viam poscentibus
Rectam aberis unquam recti et aequi regula.
Tu mitis animi amplecteris modestiam,
Docesque recti et improbi discrimina.35
Tu dux comesque tuta per compendia
Ducis carentem fraude mansuetudinem.
Peccata bonus et facilis oblivisceris,
Promissa solvis liberali dextera,
Minuitque poenas mitis indulgentia,40
Fidesque dictis stabilis erga omnes adest
Qui pacta sacri foederis non negligunt.
Hanc ut nepotum saecla mansuetudinem
Noscant, tuique nominis se gloria
Late per omnes fundat orbis angulos,45
Ignosce nostris mitis erratis, parens,
Quae multa iussit aegritudo, et impotens
Amor, regique contumax ira et dolor,
Errorque veri non acutus arbiter.
O ter beatum, mente qui pura Deum50
Veneratur. Illi, qualecunque amplectitur
Vitae institutum, dux adest semper Deus
Rectorque, et omnes actiones prosperat.
Securus animus anxio procul metu
Cunctis fruetur affluenter copiis,55
Stirpisque series longa firmabit domum,
Genusque multa floridum propagine
Opes paternas ad nepotes transferet.
Quin et piorum mentibus mysteria, Σ
Contempta pravis, impie sapientibus60
Occulta, Dominus luce proferet sua,
Et sacrosancti foederis scientiam,
(Quae sola vitae dux beatae et regula est)
Docebit. Ergo, rex beate caelitum,
Te mente solum quaero, nusquam lumina65
Abs te reflecto. Tu pedes solus meos
Hostis dolosis erues a retibus.
O sancte custos hominum, amico lumine
In me intuere, et destitutum ab omnibus
Inopemque sancta me tuere dextera,70
Curisque, mentem quae perurunt plurimae,
Novisque semper differunt doloribus,
Exolve. Poenis usque et usque immanibus
Exercitato, et obruto laboribus,
Ignosce. Culpas mitis obliviscere.75
Heu quanta vis me factionis impiae
Persequitur armis! Quanta me crudelitas
Inexpiato quaerit odio perdere!
Tu me periclis libera. Tu protege
Eius salutem ab hostium ludibrio,80
Omnem salutis qui locavit spem suae
In te, nec aliis fidit opibus quam suae
Integritatique et tuae clementiae.
Gens quae tuarum iussa legum amplectitur,
Fac undequaque tuta sit te vindice.85
XXVI.
![]()
![]()
Iudica me, Domine, quoniam &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics
Me vi tyrannus persequitur palam,
Me clam maligna fraude calumnia.
Te, qui latebras pectoris inspicis,
Appello, rerum conditor optime.
Mens fraudis expers, et manus innocens,
5
A vique pura et flagitio, in Deo
Spes fixa, sortis qui violentia
Me savientis non sinet opprimi.
Renesque flammis et penetralia
Scrutare cordis, caecaque sensuum10
Arcana, fusum ceu calidis focis
Explorat aurum callidus artifex,
Mentem videbis munificentiae
Quae dona nunquam non meminit tuae,
Actaeque leges puriter ad tuas15
Vitae carentem flexibus orbitam.
Procul facessat, nec socium sibi
Me vana speret lingua. Procul domo
Nostra recedat qui didicit suos
Fucare sensus pectore subdolo.20
Odi scelestum concilia, impios
Coetus veneno peius abominor,
Quorum resultant pectora gaudio
Quum perpetrarunt facta nefaria.
Sed mente pravi non sibi conscia,
25
Lotusque puris fontibus, ad tuas
Aras adibo, laetus et offeram
Laetae choreae dux tibi victimas.
Te nostra pangent tympana, te lyra,
Te vox canoro consona tympano30
Lyraeque, coetuque in celebri tua
Miranda pandet facta nepotibus.
Tectumque, nomen quo canitur tuum,
Aedemque, numen qua colitur tuum,
Mens ardet. Absentem retrahunt tuae35
Quae templa celant pignora gloriae.
Haec ossa tellus ne sine ut obruat
Inter cruentos barbara barbaros,
Qui fraudulenta mente coquunt scelus,
Captant avara munera dextera.40
Ego institutum carpere tramitem
Pergam innocenter. Tu propius meis
Aurem benignus questibus admove,
Ac me periclis tristibus assere.
Per plana firmo quod gradior pede,
45
Quod recta sector, muneris est tui.
Ergo salutis te columen meae
Coetu in celebri laudibus efferam.XXVII.
![]()
Dominus illuminatio mea &c.
Meter: iambic strophesDeus in tenebris quum mihi praeluceat,
Vitamque muniat meam,
Quae vis aperta terreat me? Quae mihi
Fraus caeca sit formidini?
Adversus unum quum scelesta factio5
Cunctas parasset copias,
Dolosa letho quae tetenderant meo
Ipsi incidere in retia.
Si comminentur castra, si minacibus
Infesta telis agmina,
10
Securus animi specto castra, praelia
Timore liber intuor. Σ
Unum expetivi, et usque et usque id expetam,
Curis ut exemptus malis
Sim sacrosanctae semper aedis incola,15
Augusta mirer atria,
Deoque laudes personem, artus dum regit
Vitalis aurae spiritus.
Tum me sub umbra conditum tentorii
Celabit, et periculis
20
Procul remotum, ruptis abruptae velut
In arce positum, muniet.
Ac ne relictum nunc quidem impiae sinet
Vi factionis opprimi,
Victorque solvam vota, nec victoriae25
Author mihi tacebere.
Audi invocantem supplicem, et fractum malis
Bonus favensque subleva.
Te mens anhelat, vultus ad vultum tuum
Intentus usque respicit.
30
Ne conde vultus lumen a me amabilis,
Neu me in tenebris desere.
Servum per iram ne sine opprimi tuum,
Vitamque, quam debet tibi, Σ
Tuere ab hoste et e periclis eripe,35
O spes salutis unica.
Me cnari amici, me propinqui, me pater,
Me blanda mater liquerat,
At non reliquit, qui pios in asperis
Non deserit rebus, Deus.
40
Parens benigne, me vias doce tuas,
Rectaque deduc semita,
Ne vis metusque ab hoste me deterritum
De calle recti detrahat.
Ne me impiorum obnoxium libidini45
Relinque. Testes impii
Fingunt maligne falsa de me crimina,
Armantque se mendaciis.
Mens victa tantis iam fatisceret malis, Σ
Ni spes foveret me tuae
50
Benignitatis, post labores anxios
Mox affuturum gaudium.
Vivusque vivos inter ipse commoda
Vitae beatae praestolor. Σ
In rebus ergo turbidis ne concide,55
Sed fortis usque sustine.
Te roborabit Dominus et cor fulciet,
Tu fortis usque sustine.
XXVIII.
![]()
Ad te, Domine, clamabo &c.
Meter: four-line stanzas of lesser Asclepiadics
Princeps stelliferis altior orbibus,
Vitae praesidium et certa salus meae,
Aurem suppliciis da facilem meis, Σ
Ne fiam similis busta petentibus.
Audi vota, perens, quae tibi profero
5
Supplex cum gemitu, brachia porrigens
Ad caelum tremulis pervigil ignibus, Σ
Caelum templa tuae conscia gloriae.
Ne me connumera coetibus impiis,
Neu tanquam socium plecte nocentibus,10
Quorum blanditiis illita mollibus
Lingua est, mens gelido livida toxico.
Illis nequitiae praemia sint suae,
Et merces studiis aequa nefariis.
Pro semente legant semina, pessimis Σ15
Dignum consiliis supplicium luant.
Non his consilii provida vis tui
(Qui me conspicuis tollis honoribus),
Infectasve manus a scelere avocat,
Aut infesta odiis pectora mitigat.20
Ergo nec series longa propaginis
Florebit, patrias nec soboles opes
Longaeva accipiet, sed celeri genus
Clades exitio proruet ac domum.
Laus rerum Domino, qui precibus meis
25
Se non difficilem praebuit. Hinc meae
Vires, hic clypeus rebus in asperis,
Hinc spes, auxilium hinc non dubium in malis.
Hinc cor gestit ovans. Carminibus tuas
Laudes ora sonant, qui populum tuum30
In rebus trepidis protegis, et tuum
Regem ex insidiis omnibus eripis.
Custodi populum, rex hominum, tuum.
Hebri fac soboles largiter omnibus Σ
Vitae continuo fructibus affluat,35
Donec perpetuum sol referet diem.XXIX.
![]()
Affer te Domino filii Dei &c.
Meter: four-line stanzas of hendecasyllables
Seu dives auro es, sive opibus potens,
Seu Marte parta clarus adorea, Σ
Agnosce numen gratus, et huc refer
Quaecunque laetum ducis ad exitum.
Huic pange laudes et prece supplice
5
Rerum parentem concilia, et Dei
Nutu regentis stelliferam domum
Dignare iustis nomen honoribus.
Cuius liquentes vox gravida pluit
De nube rores, terrificos ciet10
Caelo tumultus cum tonitru, maris
Turbata ventis concitat aequora.
Vox dignitatis plena, nec irritae
Unquam ad patrandum iussa potentiae. Σ
Nudare cedris seu Libanum iuvat,15
Celsasque ventis sternere fraxinos,
Seu vincta saxis saxa revellere,
Notisque montes sedibus erutos
Versare, taurum ut verna per avia
Vexat iuventae laeta protervitas.20
Ad vocis ictum nubibus exilit
Elisus ignis, tesqua Arabum tremunt, Σ
Ferae pavescunt, ante diem fluunt
Partus acerbi, robora concidunt. Σ
Quaecunque templo caelum habet aureo,
25
Quaecunque tellus daedala sustinet, Σ
Quae celat undis aequor in abditis,
Dei fatentur cuncta potentiam.
A voce vindex ponte inhorruit,
Undisque montes obruit, arbiter30
Aeterne rerum, quum libuit tibi
Delere gentes fluctibus impias.
Te dante vires, non opibus feros
Horremus hostes, non numero graves.
Te dante pacem, progeniem Isaci35
Cornu beabit divite copia.XXX.
![]()
![]()
Exaltabo te, Domine, quoniam &c.
Meter: Alcaic stanzasTe nostra semper carmina, te lyra
Sonabit, orbis conditor optime,
De faucibus lethi imminentis
Incolumis tibi vota reddam.
Per te superbus nec lacrimis meis
5
Insultat hostis, nec fruitur malis.
Te rebus, incertu s salutis,
Auxilium in dubiis poposci.
Per te receptis viribus haurio
Vitalis aurae lumen amabile,10
Nec inferum sub nocte longa
Et tenebris iaceo sepulchri.
O turba puris dedita ritibus
Sacrisque castis, tollite laudibus
Placabilem votis parentem,
15
Et memori celebrate plectro. Σ
Vanescit irae vindicis impetus
Bullae fugacis more. Dei favor
Bonis manu vitam benigna
Tristitiae vacuam rependit.
20
Si forte sero vespere fletibus
Vultus rigamur, mox redit aurea
Cum luce risusque, et iacentes
Exhilarans animos voluptas.
Pacis beatae cum fruerer bonis,
25
Mecum loquebar, de stabili gradu
Felicitatis nulla sortis
Me dubiae quatiet procella.
Te dante vires, divitias, decus,
Te montis instar moenibus aeneis30
Firmate regnum, vanum alebat
Credulitas mihi blanda fastum.
Tu, me relictol, stultitiae meae,
Dextram retraxti. Retro abiit, domum
Repente turbatam relinquens,
35
Sors levibus malefida pennis.
O praeses orbis, pectore supplice
Mox te vocavi, te lacrimis madens
Opem poposci. “Quid profusus
Profuerit tibi sanguis?” inquam.
40
“Quis mortis usus nostrae erit? An tuas
Laudes sonabunt, factaque posteris
Miranda muti praedicabunt
Sub gelido cineres sepulchro?”
Placatus aurem da facilem meis
45
Votis, severos neu querimoniis
Averte vultus. Pelle membris
Pestiferi mala dura morbi.
Tu supplicanti protinus admoves
Aurem benignus. Pro lacrimis mihi50
Risum reducis, pro dolore
Laetitiamque alacremque plausum.
Te semper ergo carmina, te lyrae
Nostrae sonabunt. Vox tibi serviet
Dicata, praebebitque nostris
55
Materiam tua laus Camoenis.
XXXI.
![]()
![]()
In te, Domine, speravi, non confundar &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters
In te locavi spem meam,
Rerum creator optime,
At tu benignus prospice,
Ne spei pudescat irritae.
O iuste vindex, fraudibus
5
Ab hostium me vindica.
Audi benignus supplicem.
Da promptus abiecto manum.
Me rupe serva ut invia
Clausum, vel arce ahenea. Σ10
Tu rupis es mihi inviae
Munimen, arx ahenea.
Ergo, ut timori mentibus
Nomen tuum sit impiis,
Praei viam mihi, abditis15
Me libera de cassibus.
Tu robur es meum, tuae
Commendo vitam dexterae.
Me libera pacti Deus
Tenax, memorque foederum.20
Qui vana stulti somnia
Sectantur, odi pessime.
Tu certa spes mihi es, meae
Tu portus es fiduciae.
Inter labores asperos
25
Lumen tuae clementiae
Fulgens repente turbidum
Perfudit animum gaudio.
Quum me tyrannis impotens
Urgeret hostis impii,30
Iamiam imminentis pallidis
Lethi explicasti faucibus.
Miserere fracti tot malis,
Tot obruti doloribus.
Caligat oculus, mens stupet,35
Moerore corpus tabuit.
Caduca vita elabitur
Luctus per et suspiria,
Interque clades aridis
Fluxere vires ossibus.40
Me ridet hostis, et meis
Insultat insolens malis.
Horrent propinqui, caeteri
Vitant metu periculi.
E proximorum mentibus
45
Obliteror ceu mortuus. Σ
Comtemptior sum civibus
Quam lamna testae fictilis.
Me multitudo opprobriis
Coram lacessit asperis.50
Vim machinatur in meam
Iurata mortem factio.
Ego interim fiducia
Opis tuae dolos, minas,
Iniurias, et hostium55
Contemno contumelias.
Tu fila vitae temperas Σ
Meae, regisque tempora.
Tu me impiorum libera
Ab hostium tyrannide.60
Ostende vultum amabilem
Servo bonus tuo et favens,
Et me tuere qua soles
Semper tuos clementia.
Ne sit pudori quod tuam
65
Imploro opem. Pudor malos
Confundat, et silentium
Longum sepulchris sopiat.
Assueta vox mendacio
Sit muta, vox procaciter70
Solita bonos lacessere,
Et arrogantesa spernere.
O quanta te colentibus
Et quot redundant commoda!
Quot, teste mundo, prosperis75
Auges tuos successibus!
Hos protegis reconditos
Procul a minis potentium,
Tuaque munis in domo
Linguae veneno ab impiae.80
Tibi perennis gratia
Sit, rector orbis, qui velut
Munita in arce me procul
Periculis submoveras.
Expes, inops, vitam fuga Σ
85
Quum vix tuerer anxiam,
Mecum ipse dixi, “Iam truci
Reliquit hosti me Deus.”
At tu nec in periculis
Oblitus extremis mei,90
Aurem benignam supplici
Ac invocanti admoveras.
Ergo patrem rerum optimum
Amate, candidi et pii,
Quo fastuosos deprimit95
Et obsequentes erigit.
Qui spem locatis in Deo,
Constanter illi fidite,
Nec robur animi concidat
Sortis procella turbidae.100
XXXII.
![]()
Beati quorum remissae sunt iniquitates &c.
Meter: four-line stanzas of hendecasyllables
O ter beatum cui patris optimi
Noxas remisit lethiferas favor,
Cui foeda morum flagitia obruit
Oblivioso tecta silentio!
O ter beatum cui bonus arbiter
5
Non imputavit lubrica deviae
Errata vitae, nec reperit dolum
Caeco in recessu pectoris abditum!
Donec fovebam sub tacito sinu Σ
Morbum, solutis languidus ossibus10
Artus trahebam, luctificus dolor
Questum ciebat non patiens tegi.
Tu me premebas praevalida manu
Infestus, atris seu tenebris diem
Nox condidisset, seu rosea dies15
Orbem recurrens luce retexerat.
Sic decolorem tabificus cutem
Moeror coquebat. Sic macie dolor
Siccabat artus, messis ut Africae
Cancri per aestum mitius areat. Σ20
Tum mente versa vulnera protuli,
Tibi renudavi vitium meum,
Fraudem retexi, ac tu mihi protinus
Noxa soluto conciliatus es.
Qui mentis ergo pura sacraria
25
Servare quaerit, te prece supplice
Placet, nec, orbem pontus ut obruat,
Formidet aestus lethiferi minas.
Tu me periclis eripis asperis
Tutela praesens. Tu mihi gaudia30
Toto refundis corpore, ut hostium
Qui vincla fracto carcere depulit.
Nec sat: “Tenebras pectoris auferam.”
Inquis. “Beatae qua ferat orbita
Monstrabo vitae, nec procul a tuis35
Unquam reflectam lumina gressibus,
“Mulis equisque ne similis modo
Sis, bruta quorum pectora gratiam
Non mutuam novere, sed asperis
Fracti lupatis servitium ferunt.” Σ40
Multa obstinatam nequitiam manen t
Tormenta. Pura qui Dominum fide
Orabit, huic pacem et veniam dabit,
Non durus unquam parcere supplici.
Recti tenaces simplicis, et quibus
45
Est grata fraudum nescia veritas,
Favente laeti numine gestibus,
Et voce vestrum pandite gaudium.XXXIII.
![]()
![]()
Laudate iusti in Domino &c.
Meter: strophes consisting of 1 lesser Sapphic + 1 glyconicVos quibus purae est amor aequitatis,
Laeti pangite carmine
Orbis auctorem Dominum, aequitatis
Hoc carmen decet aemulos.
Tinniat blando chelys hunc susurro, Σ5
Hunc vocalia nablia. Σ
Docta bis quinis resonare nervis Σ
Hic artem manus approbet.
Huic novos cantus meditentur, uni
Laeti clangite buccina.
10
Nam fides dictis rata veritasque est,
Et factis comes aequitas.
Quippe qui iusti est et amator aequi,
Veri fallere nescii,
Perque terrarum sola vasta notae15
Cunctis munificentiae.
Is suo verbo sinuavit orbem Σ
Lucentem nitidi aetheris.
Quicquid et puris radiis renidet Σ
Campis aetheris igneis. Σ
20
Littus arctavit maris inquieti,
Compressitque licentiam,
Et penu clausas sinuavit undas,
Unde in tempore promeret.
Hunc et occasus metuant et ortus,25
Hunc unum Dominum colat
Quisquis extremos ubicunque fines
Terrae aut aequoris accolit,
Cuius a nutu viget interitque Σ
Quodcunque interet aut viget,
30
Cuius immotis tremefacta parent
Cuncta obnoxia legibus.
Qui malas artes populi profani
Ludit callidior suis,
Et suo iniustae scelerata turbae35
Fraudat consilia exitu.
At quod arcana sibi mente rerum
Author proposuit semel,
Dum dies et nox referent se in orbem,
Usque immobile permanet.
40
O quater, plusquam quater o beatos,
Patronus quibus est Deus!
Quos sibi excepit, propriamque sortem
Quos dici voluit suam.
Despicit mundi pater e beata45
Caeli stelliferi domo,
Eque tranquillis adytis labores
Et curas hominum videt,
Quippe qui caecos animi recessus
Humani fabricaverit.
50
Nec quod arcano latet in recessu
Clausum pectoris hunc latet.
Sperat incassum numero tyrannus Σ
Se tutum fore militum,
Sperat incassum validis lacertis55
Se miles fore sospitem,
Saepe spem fallit praeeuntis Euros
Bellatoris equi fuga.
At Deus iustos oculo irretorto Σ
Semper respicit et pios,
60
Mortis ut vertat iacula imminentis,
Diram et saevitiam famis.
Una spes nobis opis hinc, ab uno
Certum praesidium in malis.
Ille perfundet sibi dedicata65
Dulci pectora gaudio,
Ille fidentum sibi spes precesque
Laetem ducet ad exitum.
XXXIV.
![]()
Benedicam Dominum
Meter: iambic strophesSeu laeta sors me foverit, seu tristior
Vexarit, omni tempore
Laudabo Dominum, semper illius meum
Os personabit laudibus.
Mihi haec voluptas, hoc erit solatium,5
Mihi hoc levamen in malis,
Meoque turba tristis exemplo suas
Solabitur molestias.
Una agite cuncta prosequamur laudibus
Nomenque numenque illius.
10
Ille in periclis me vocantem exaudiit,
Statimque repulit metum.
Qui cuncta ad illum consilia referunt sua,
Laeto his nitentes gaudio
Vultus renident, nec repulsae infamia15
Rubore confundet genas.
En pauper iste quum vocaret, omnibus
Hunc eruit periculis.
Dominum timentum castra munit angelus
Demissus ad custodiam,
20
Et imminentes arcet hostes, et pios
A vi tuetur impia.
Facite periclum, iam scietis quam Dei
Immensa sit benignitas,
Quam sint beati spes in illo qui suas25
Omnes opesque collocant.
Gens sancta Dominum colite: nil deerit Deum
Fideliter colentibus.
Violenta feritas sentiet famam, bonis
Cuncta affluenter suppetent.
30
Adeste, filii, audite, vobis numinis
Verum timorem ut indicem.
Quicumque curis liberam et longam cupis
Vitam beatus ducere,
Linguae refraena virus, os nefaria35
A fraude purum contine,
Capesse recta, curva vita, dilige
Tranquilla pacis otia.
Deus innocentes adspicitque et commodat
Intentus aures ad preces,
40
Torvo scelestos intuetur lumine,
Et nomen etiam obliterat.
Iustum invocantem Dominus audit, omnibus
Eum expedit periculis.
Quum spes labores deserit mortalium,45
Afflica quum molestiis
Succumbit oneri mens, Deus praesens adest,
Malasque curas diluit.
Iustis labores suggerit semper piis
Iniqua sors conatibus,
50
Sed qui bonorum semper est custos Deus
Sortis retundet spicula,
Et ossa servat ne terantur, impios
Ulciscitur scelus suum.
Et quisquis hostis est piorum, cum domo55
A stirpe caesus interit.
Animas tuetur se colentium Deus,
Nec rem domumque deserit.
XXXV.
![]()
![]()
Iudica, Domine, nocentes me &c.
Meter: strophes considting of 1 glyconic + 1 lesser Asclepiadic
Rerum sancte opifex, ades,
Et patrocinio protege me tuo,
Et retro refer in meos
Hostes perniciem quam mihi comparant.
Scutum cum iaculis cape,
5
Ensem stringe, meis hostibus obviam
Prodi. Dic animae meae
“Secura auxilio nil metuas meo.”
In vultus pudor hostium
Et turpis subeat dedecoris rubor.10
Foedam corripiant fugam,
Caecas insidias qui mihi praeparant.
Ut saevus Boreas levem
Raptat praecipiti turbine pulverem,
Sic illos trepida fuga
15
Vindex praecipites urgeat angelus.
Sit coeno via lubrica,
Et caelum tenebris lurida nox tegat,
Et formidine pallida
Vindex praecipites comprimat angelus.20
Nam me fraude mala suis
Conati immeritum prendere cassibus,
Et caecam innocuo scrobem
Effodere. Suis cassibus haereant,
Et factam exitium in meum
25
Caeci et praecipites in foveam ruant.
Perfusa interea mihi
Dulci laetitia pectora gestient,
Mens secura periculi
Auctorem Dominum laetitiae colet30
Et sensus animi indices
Clamabunt, “Domino quis similis Deo,
Qui fastus gravis improba
Defendit tenues a violentia,
Vexantque opis indigos
35
Frangit saevitiam vindice dextera?”
Coniurata calumnia
In me criminibus saevit atrocibus,
Ignotum scelus in meam
Fingunt pernciem. Quae bene feceram,40
Compensant odiis malis,
Et vitae invigilant exitio meae.
Illos tabificae luis
Aegris visceribus cum dolor ureret,
Squallens veste ego lugubri,
45
Ieiunaque fame pallidus et siti,
Et prostratus humi, Deum
Lenibam lacrimis et prece supplice.
Sic sincerus amici amor
Sub cari interitum luget amiculi. Σ50
Sic fratrem gemit unicum
Frater. Sic pietas anxia filii
Maternum ad tumulum dolet.
Me fortuna gravi si tetigit manu,
Concursant, mala gaudia
55
Inter se celebrant. Faex populi coit, Σ
Incauto invidiam creant,
Proscinduntque avida me petulantia
Scurrae cum balatronibus. Σ
Dentem dente acuunt, et rabiem vomunt. Σ60
Quem finem patientiae
Tam lentae statues, o pater optime?
Arce hoc ludibrium, neque
Desertum rebidis trade leonibus,
Acceptum ut referam tibi
65
Quod vivo, et video lumen amabile,
Et coetu in celebri canam
Te, pronum auxilium ferre vocantibus.
Fac ne spes alat improbas
Semper turba meis laeta molestiis,70
Neu nutu ac oculis notet,
Exultetque meis hostis atrox malis,
Qui sermonibus asperis
Insultat, trucibusque insidiis petit
Pacatum male callidus,
75
Incautum ut tacitis illaqueet dolis.
Non diducere desinunt
Rictum risu.“ Oculis (euge) oculis diem
Laetum vidimus,” inquiunt.
O qui luminibus cuncta tuentibus80
Terras respicis, haec vides?
Ergo seposita protege me mora.
Iam tandem evigila, et manu
Ultrice indomitam frange superbiam.
Iusto et supplicio preme
85
Vindex iuste malos, neu sine de meo
Luctu laetitiam ferant,
Neu secum tacito pectora murmurent,
“Evax, recte habet, omnia Σ
Supra vota cadunt. Vicimus, en iacet.”90
Foeda ignominia luant
Stultam laetitiam. Dedecoris comes
Infamis pudor eluat
Importuna meis gaudia de malis.
At cordi quibus aequitas
95
Est nostra, ac animus nil sibi conscius,
Vitam tristitia procul
Laetam semper agant, ac Dominum ferant
Caeli ad sidera laudibus,
Qui curis famulos liberat anxiis.100
Semper iustitiam mea,
Custos sancte hominum, lingua canet tuam
Et praeconia, dum mihi
Impellet calidus pectora spiritus.XXXVI.
![]()
![]()
Dixit iniustus ut delinquat &c.
Meter: strophes consisting of 1 iambic trimeter + 1 pentameterUt exta flammis mille sacrificis cremes,
Oscula des saxis, ingeminesque preces,
Arasque donis largus accumules tuis,
Non facies tamen ut te rear esse pium.
Scelera reclamant, et negant te credere,5
Consilio mundum qui regat esse Deum.
Utcunque coram blandiare, non tamen
Impietas tacito pectore clausa laetet.
Erumpit ignis instar, ac tui trahit
Secum odium, atque odii perniciem comitem.
10
Quodcunque loqueris fraude tinctum est. Respuis
Auribus ingratis qui potiora monent.
Scelus nefandum nocte tota cogitas,
Recta fugis, semper deteriora foves.
O magne rector orbis, indulgentiae15
Munera terra, fretum sentit, et astra, tuae.
Quaecunque caelum amplectitur, parentia
Legibus orta vigent, lapsa caduntque tuis.
Modus aequitatis et tuae sapientiae,
Cunctaque quae fecit, cunctaque facta regit,
20
Longe nivosis montium fastigiis Σ
Altior est, vasti gurgitibusque freti.
Humana gens hinc haurit auram et spiritum,
Nec pecudes curam praeteriere tuam.
Hinc cuncta vitae suppetunt nobis bona,25
Dum mens corporeo carcere vincta latet.
Foetus sub alis volucris ut tegit suis,
Praesidii fugimus spe mala cuncta tui.
At exul animus, morte liber, patrium
Quum repetet limen sidereamque domum,
30
Illinc egestas et dolores exulant,
Nemo feret votis non potiora suis.
Passim voluptas, pura passim gaudia,
Delicias largo flumine rivus agit.
Illinc perenni vitae fonte profluit, Σ35
Vita gravis fati non resecanda manu.
Illinc fatiscent mentium caligines,
Quae modo sub tenebris pectora nostra premunt,
Vultuque radius purus effusus tuo,
Lumine nos purae cognitionis alet.
40
Benignitatis interim tuae bonis,
Qui te cognoscunt et tua facta, fove.
Qui mente pura veritatem diligunt,
Iustitiae facias commoda ferre tuae.
Me nec feroci calcet arrogans pede,45
Exigat aut tectis impia turba meis. Σ
Qui scelere gaudent, scelere sic ruant suo,
Perpetuo ut lapsos iusta ruina premat.
XXXVII.
![]()
Noli amulari in malignantibus neque &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters
Ne livor urat aemulus
Te, si beatos videris
Pravos, nec Euris iis opes
Fugaciores invide.
Nam sic facessit illico
5
Umbratilis felicitas,
Marcent comis arentibus
Ut falce secta gramina.
At tu Dei fiducia
Incumbe rectis artibus,10
Diuque terram ut incolas
Donabit, ac te nutriet.
In hoc sit oblectatio,
In hoc voluptas unica.
Is te fovebit iugiter,15
Votique reddet compotem.
Committe vitam, rem, decus,
Illius uni arbitrio.
Animi tibi ex sententia
Confecta reddet omnia.20
Illustris aurorae ut iubar
Tua faciet ut sit aequitas,
Ut luce virtus sit tua
Meridiana clarior.
Perfer modeste quod tulit
25
Fortuna laeva, neu tumens
Ira impiorum prosperas
Res cerne torvo lumine.
Compesce bilem, noxia
Facessat indignatio,30
Ne fors nefarium ad scelus
Impellat aemulatio.
Eliminantur impii
Fumo levi velocius.
Terras modestus incolet35
Serisque linquet posteris.
Morare paulum, et impium
Nusquam videbis. Aspice
Aedes, superbi vix heri
Agnoveris vestigium.40
Modesta bonitas otio
Laetam senectam transiget,
Et incolenda haeredibus
Paterna linquet praedia.
Clam rete nectit impius,
45
Bonisque concinnat dolos,
Et dente frendens livido
Dolore et ira ringitur. Σ
Haec cernit ex alto Deus,
Minasque ridet irritas,50
Quippe imminentem vertici
Cladem scelesto prospicit.
Ensemque stringet improbus,
Arcumque tendet, pauperes
Ut perdat, ac innoxios55
Figat sagittis impiis.
Districtus ensis in sui
Domini redibit viscera,
Frangetur arcus lethifer,
Et frustra acuta spicula.60
Praestat supellex sobria,
Recteque parta recula, Σ
Quam rapta per vim divitum
Fastidiosa copia. Σ
Male parta iustus arbiter
65
Disperget, et potentiam
Franget scelesti, dextera
Iustum sua tuebitur.
Innoxios fovet Deus,
Ac rem tuetur. Providet70
Longaeva ut usque in saecula
Sit sempiterna haereditas.
Seu pestis atra, seu furor
Turbabit orbem bellicus,
Nil deerit usque innoxio,75
Famam nec aegram sentiet.
Sic hostis impius Dei
Perit repente funditus,
Adeps opimae ut victimae
Vanescit in fumos leves.80
Nil donat, usque et foenerat Σ
Iniustus, at iusto sua
De sorte superat paupere
Quod donet indigentibus.
Iustorum amici praedia
85
Linquent suae propagini,
At hostium radicitus
Semen peribit erutum.
Amatque iustum et dirigit
Eius Deus vestigia,90
Dextra ruentem sustinet
Lapsumque dextra sublevat.
Puer fui, nunc sum senex,
Ope destitutum, nec pium
Videre memini, nec stipem95
Eius petentes liberos.
Iustus misertus pauperum
Dat usque et uqsue mutuum,
Serae tamen propagini
Non larga deest opulentia.100
Vita scelus nefarium,
Sectare recta. Dum diem
Sol fundet aureum, tu
Terras nepotes incolent.
Deus aequitatem diligit,
105
Bonos nec unquam deserit,
At interibit funditus
A stirpe semen impii.
Iustus beata iugera
Agri tenebit et colet110
Cum prole, donec ultimus
Instabit orbi terminus.
Sermo sapiens et aequitas
In ore semper est bonis,
In corde scripta lex Dei,115
Ne pes labet, gressum regit.
Observat impius pium
Ut perdat, ast illum Deus
Custodit, ante iudicem
Tuetur a calumnia.120
Spem colloca in Deo, Dei
Sectare leges, et dabit
Dives potensque ut hostium
Cernas superstes exitum.
Vidi potentes impios,
125
Gravique fastu turgidos
Virescere instar laureae Σ
Amoena propter flumina.
Specto repente, en lubricae
Imago nusquam gloriae,130
Nusquam manent vestigia
Cunctis gravis potentiae.
Iusti intuere et integri
Vitae statumque et ordinem,
Videbis alto in otio135
Laetam senectam degere.
At prompta semper laedere
Prorsum interibit factio,
Vitamque claudet terminus
Dignus patratis nequiter.140
Iustus salutis collocat
Omnem in Deio fiduciam,
Qui fulcit aequos robore
Adversa cum sors intonat.
Dominus petenti fert opem,
145
Et in periclis liberat
Ab impiis, qui se et suam
Illi salutem credidit.XXXVIII.
![]()
![]()
Domine, ne in furore tuo arguas me &c.
Meter: iambic strophesNe me furoris aestuante incendio,
Servator orbis, argue,
Neu promerentem quamlibet poenas graves
Pergas per iram plectere.
Haerent medullis penitus infixae meis5
Tuae sagittae dexterae.
Irae hinc me et inde mentis consciae
Sic vis paventem perculit,
Ut nulla plagis saucii pars corporis
Non langueat lethalibus,
10
Ossa ut solutis artuum compagibus
Sceleris venenum attraxerint,
Sceleris, profundo quod meum ceu gurgite
Caput resorbens obruit,
Quod in alta rursus me renitentem velut15
Immane saxum degravat.
Veteris cicatrix vulneris recruduit,
Vomitque tabem luridam. Σ
Afflictus, humilis, ultimis premor malis,
Luctu situque squalidus, Σ
20
Clausumqe caecis fervet in praecordiis
Ulcus, nec nulla corporis
Expers dolors pars vacat. Sic debilis
Et fractus usque et usque sum,
Malis ut impar voce lamentabili25
Cor eiuletque et rugiat.
Dominator orbis, vota nec animi mei,
Nec te latent suspiria.
Pavens tremensque turbidum cor palpitat,
Defecta membra viribus
30
Torpore marcent languido, noctem trahens
Caligat acies luminum.
Vicini, amici, et sanguinis communio
Quos propior admorat mihi,
Procul absistere, foeditatem vulnerum35
Vix sustinentes cernere.
At prompta semper in meum exitium manus,
Molita vim nefariam,
Dolosa tendit continenter retia,
Fraudesque versat impias.
40
Ceu mutus ore, surdus aure, ego interim
Obtorpui silentio,
Elinguis instar et stupentis, crimina
Qui nesciat refellere.
In te reposta est spes mea, o rerum potens45
Rector, benignus annue,
Ne risus hosti sim superbo, qui meis
Insultat insolens malis,
Qui, si vacillent lubrico lapsu pedes,
Laeto triumphat gaudio.
50
Ad perferenda sum paratus verbera,
Vibice semper area Σ
Cruenta turget exarati corporis
Sulcis flagrorum grandibus. Σ
Merui scelestus, fateor, heu merui. Nocens55
Do iure poenas debitas,
Sed invalescit hostis atrox interim,
Viresque sumit factio.
Vivunt vigentque, et immerentem iniuria Σ
Me prosequuntur, pro bono
60
Malum rependunt. Iugiter calumnias,
Quia recta sector, ingerunt.
Tu ne recede longius, neu deseras
Periculis in ultimis
Accurre, dextram da salutarem, meae65
Salutis auctor unice.
XXXIX.
![]()
Dixi custodiam vias &c.
Meter: iambic strophesQuum saevus hostes me meo laetus malo
Lacesseret conviciis,
Mecum ipse verbis abstinere ab asperis
Et iurgiis decrevaram.
Linguae obseravi claustra fraeno, pertinax5
Obmutui silentio,
Ac, temere ne quid os mali profunderet,
Verbis bonis clausi exitum.
At, ignis instar, vetitus egredi dolor
Exarsit intus acrius.
10
Tanden obstinatae fraena pertinaciae
Perfregit ira, ac talibus
Dominum rogavi. “Mihi meae vitae modum
Qui sit futurus indica:
Quando evolabo liber hoc molestiae15
Fastidioso e carcere.
Tu clausa nullo saecla degis termino,
In te beatus ac potens.
At nos quod aevi vivimus paene est nihil,
Ac paene brevius quam nihil,
20
Umbrae fugacis instar, atque imaginis
Quam reddit aequor vitrium.
Idque ipsum inani in vanitate atque anxiis
Aegrescit in laboribus.
Animum libido torquet, inflat gaudium,25
Spes tollit, ac timor premit.
Tumultuamur temere. Congerimus bona
Incognitis haeredibus.
Quo me ergo vertam? Quis laboranti feret
Opem? Quis eximet malis?
30
Spes omnis in te: miseriae fontem meae, Σ
Peccata tolle noxia,
Neve esse stultus me sinas et improbis
Despectui et ludibrio.
Hostis protervi linguae me quum turpibus35
Proscinderent conviciis,
Obmutui, irae vindices poenae tuae
Has esse gnarus scilicet.
Rector parensque gentis humanae, tua
Paulisper aufer verbera,
40
Viresque linquunt, vita nec semper novis
Plagis ferendis sufficit.
Te persequente scelera poenis, ilico
Vigor decorque defluit,
Tineis peresae more vestis. O homo45
Caduca res et futilis!
Parens, benigne precibus aurem da meis,
Neu verba sperne supplicis,
Neu lacrimanti averte vultus hospiti,
Namque hospes hanc terram colo.
50
Nec ego, parentes nec mei certum locum
Habemus hic, sed in diem
Solliciti et horas, turbidas molestias
Vitae brevis transegimus.
Igitur severam paululum abstine manum,55
Fessum ut resumam spiritum
Mortis priusquam, reditus unde non patet,
Transmiserit me ianua.
XL.
![]()
Expectans expectavi Dominum &c.
Meter: four-lince stanzas of lesser Asclepiadics&c.
Quum circumfremerent me timor et minae,
Intentansque avidam mors fera dexteram,
Spes caelestis opis, sera licet, tamen
Lenibat trepidam sollicitudinem. Σ
Advertit Dominus, meque voragine Σ
5
Coenosi implicitum gurgitis extulit,
Ac, saxi solidis impositio iugis,
Monstravi facilem qua graderer viam.
Afflavitque novo pectora spiritu,
Suffecitque suae materiam novam10
Laudis, quam canerem dulce loquacibus Σ
Nervis, ac numeris lene sonantibus.
Haec cernant rapidae qui violentiae
Fati vel dubiis casibus imputant
Eventa, ac trepidi se Domini in fidem15
Dent, qui stellifero regnat in aethere.
Felix qui stabili spe Dominum ac fide
Spectat, quem tumidae pompa superbia
Non ad se illecbris ducit inanibus,
Fallacique boni ludit imagine.20
In nos, sancte parens, quot vigilantiae
Et quam mira tuae pignora suppetunt,
Quae nec mens acie cernere languida
Possit, nec numero lingua retexere!
Aurem mi tacite vellis, et admones Σ
25
Quod labem sceleris nec pretium levet,
Nec sanguis pecudis nil meritae eluat,
Nec consumpta focis expiet hostia.
Tum dixi, “Venio, quod libet impera.
Adsum, sancte parens, iussa capessere30
Promptus, ceu tabulis scripta fidelibus
Edunt perpetui fata voluminis.”
“Huc mens, huc studium tendit, uti tuis
Conformem monitis quae gero, quae loquor,
Quae mecum tacitus cogito. Nam tua35
Incisa est animo lex penitus meo.
“Famam iustitiae per populos tuae
Late praeco fero, nec labiis meis
Nec linguae requies, omnibus ut tua
Terris (ipse vides) nota sit aequitas.40
“Nec iustum tacui te mala plectere,
Promissique tenacem, et miseris opis
Largum. Me bonitas indice gentibus
Cunctis facta palam est, et tua veritas.
“Defendant igitur me bonitas tua,
45
Promissaque fides fallere nescia,
Obsessumque malis innumeris tua
Me, rerum genitor, protege dextera.
“Me poenae, capitis quae superent pilos,
Omni ex parte premunt, quas neque luminis50
In promptu est acie nosse. Animus stupet,
Curarum innumeris obrutus aestibus.
“At tu, mundi opifex sancte, salutifer
Adsis. Auxilium fer cito, et ultimis
Oppressum penitus subtrahe me malis,55
Ut pravi pudeat consilii improbos.
“Turpem ignominiae tristitiam ferant,
Tendunt exitio qui laqueos meo,
Infamem referant consilii exitum,
Nostris qui capiunt laetitiam e malis.60
“Hunc frunctum sceleris percipiant sui,
In fraudem ut recidant quam mihi struxerant.
Frustratus doleatque et rubeat, meas
Qui ridet lacrimas et fruitur malis.
“Qui credunt fidei se penitus tuae,
65
Illos auxilii spes recreet tui,
Ac semper Domini nomen amabile
Certent tergeminis tollere honoribus. Σ
“Expes, pauper, inops sim licet, at mihi
Custos rerum opifex pervigil excubat.70
Vitae o praesidium et certa salus meae,
Adsis, neu trepida me crucia mora.”XLI.
![]()
Beatus vir qui intelligit super egenum &c.
Meter: iambic strophesBeatus ille qui misertus pauperis
Fert rebus in duris opem,
Nec arroganti despicit fastidio
Prostratum et oppressum malis.
Quem rere fractum, et penitus abiectum, Deus5
Attollet et solabitur.
Cura fideli Dominus illum muniet,
Et e periclis eruet,
Interque vivos sospiti dabit frui
Vitae beatae commodos,
10
Artus cubili quum dolor prostraverit,
Opem feretque, et lectulum Σ
Versabit. Omnem prorsus aegritudinem
In dulce vertet gaudium.
Quum me doloris vis acerbi affligeret,15
Opem poposci te, Deus,
Animae medere sauciae (dixi) sui
Sceleris pudendo vulnere.
Dira imprecatur hostis ac me devovet,
Laetus meis incommodis.
20
“Quando interibit,” inquit, “et cum corpore
Nox una nomen obruet?”
Si forte quis me visit horum, corporis
Animique morbis anxium,
Vultu dolorem fingit, ac suspiria25
Laeto trahit de pectore.
Foras profectus conditum in praecordiis
Repente virus evomit.
In me susurrat clanculum atque obmurmurat
Scelesta conspiratio.
30
Clam machinantur saeva, in exitium meum
Consilia cuncta conferunt,
Secumque iactant, “Missa certe caelitus Σ
Nunc dira vis mali hunc ligat,
Prostratus haeret, lectulo affixus iacet,35
Noctem trahens novissimam.”
Quin et sodalis, et mihi mensa et domo
Coniunctus, et cui maxime
Fidebam, ad hostes conferens sese meos,
In me ferox recalcitrat. Σ
40
At tu, salutus auhthor et custos meae,
Benignus in me respice.
Manum iacenti da salutarem, hostibus
Parem ut rependam gratiam.
Tui favoris pignus id certissimum45
Erit mihi, et constantiae
In me tuendo, quod malis laetus meis
Hostis ferox non gestiat.
Vires recepit corpus, innocentiam
Servavit animus, dexteram
50
Te porrigente, qui receperas tuam
Semper tuendum me in fidem.
Agnoscat orbis unicum et colat Deum,
Quem gens honorat Isaci,
Unumque laudet, temporum donec vices55
Luces et umbrae divident.